Liber de doctrina loquendi et tacendi

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber de doctrina loquendi et tacendi
saeculo XII
editio: incognita
fons: incognitus

Incipit liber de doctrina dicendi et tacendi

Initio, medio ac fine mei tractatus adsit gratia Sancti Spiritus. Amen. Quoniam in dicendo multi errant nec est aliquis qui linguam suam ad plenum valeat domare, beato Jacobo hoc testante, qui dixit: « Natura bestiarum et serpentum ac volucrum et ceterorum domatur et a natura humana domita sunt, linguam autem suam nemo domare potest », ideo ego, Albertanus, brevem doctrinam super dicendo atque tacendo uno versiculo comprehensam tibi, filio meo Stephano, tradere curavi. Versiculus autem hic est: « Quis, quid, cui dicas, cur, quomodo, quando requiras ». Verum quia verba in hoc versiculo comprehensa ponderosa sunt et generalia, et generalitas parit obscuritatem, ideo illa exponere ac pro modulo mee scientie, licet non ad plenum, proposui dilucidare. Tu igitur, fili karissime, cum loqui desideras a temet ipso incipere debes, ad exemplum galli, qui antequam cantet cum alis ter se percutit. In principio itaque dicti tui, antequam spiritus ad os tuum verba producat, te ipsum et omnia verba in hoc versiculo posita requiras, id est inquiras te ipsum et a te ipso non solum queras, sed iterum queras. Nam istud « re » reiterationem denotat, ut dicas « requiras » id est « iterum queras »; sicut enim « repetere » dicitur quis, id est « iterum petere », ita « requirere » quis dicitur, id est « iterum querere ».

p. 4

[I] Super hac sillaba quis Requiras ergo in animo tuo a te ipso quis es, qui dicere vis, utrum dictum illud ad te pertineat an potius ad alium. Nam si ad alium potius quam ad te dictum illud pertineat, illi dicto te immiscere non debes. Sicut enim per leges culpa est immiscere se rei ad se non pertinenti, ut dicit regula iuris, ita culpa est dicere quod ad se non pertineat. Unde Salomon in Proverbiis dixit: « Sicut qui apprehendit auribus canem, ita qui transit et impatiens commiscetur alterius rixe ». Et Jesus Sirac dixit: « De ea re que te non molestat ne certaveris ». Secundo requiras te ipsum et a te ipso utrum in plano et quieto sensu permaneas an vero ira vel aliqua perturbatione animi motus existas. Nam si turbatus est animus tuus, a locutione cessare debes et motus tui animi turbatos cohibere ira durante. Ait enim Tullius: « Virtus est cohibere motus animi turbatos et appetitiones efficere rationi ». Et ideo tacere debes iratus, quia, ut ait Seneca: « Iratus nichil nisi criminis loquitur ». Quare et Cato dixit: « Iratus de re incerta contendere noli. Ira impedit animum, ne possit cernere verum ». Et alius dixit: « Lex videt iratum, iratus non videt illam ». Inde etiam Ovidius dixit: « Vince animos iramque tuam qui cetera vincis ». Inde etiam Tullius dixit: « Ira procul absit, cum qua nichil recte fieri, nichil considerari potest ». « Que enim aliqua perturbatione fiunt, ea nec constanter fieri possunt neque hiis qui adsunt approbari ». Nam et Petrus Alfonsus dixit: « Natura hoc habet humana, ut animo quoquo pacto conturbato in vero falsoque discernendo discretionis careat oculo ». Et si de ira et irato atque iracundo plenius scire volueris, lege in libro quem composui De amore et dilectione Dei et aliarum rerum et de forma vite, in titulo « De amicitia iracundi hominis vitanda ».

p. 6

Et certe cavere debes ne voluntas dicendi in tantum te moveat atque ad dicendum te inducat quod appetitus tuus rationi non consentiat. Ait enim Salomon: « Sicut urbs patens et sine murorum ambitu, ita vir qui non potest cohibere spiritum suum in loquendo ». Inde etiam dici consuevit: « Tacere qui nescit, nescit loqui ». Nescit ergo stultus loqui, quia tacere non potest. « Nam quidam sapiens, interrogatus cur tantum taceret an quia stultus esset, respondit: « Stultus tacere non potest » ». Et alibi Salomo dixit: « Aurum tuum et argentum tuum confla et verbis tuis facito stateram et impone ori tuo frenos rectos et attende ne forte labaris in lingua et sit casus tuus insanabilis in morte ». Et iterum idem ait: « Qui custodit os suum, custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala ». Et etiam Cato dixit: « Virtutem primam puto compescere linguam. Proximus ille deo est qui scit ratione tacere ». Tertio requiras te ipsum et a te ipso in animo tuo recogites quis es, qui alium reprehendere vel alii dicere velis, utrum de simili dicto vel facto valeas reprehendi. Nam dixit beatus Paulus in epistola ad Romanos: « Inexcusabilis es, o homo, omnis qui iudicas: in quo enim alterum iudicas te ipsum condemnas, eadem enim agis que iudicas ». Et in eadem epistola subicit: « Qui ergo alium doces te ipsum non doces; qui predicas non furandum furaris; qui dicis non mecandum mecaris; qui abhominaris sacrilegium facis, deum inhonoras ». Et Cato dixit: « Que culpare soles, ea tu ne feceris ipse. Turpe est doctori cum culpa redarguit ipsum ». Nam « bene dicere et male operari nichil aliud est quam se propria voce damnare », ut Augustinus ait. Et alibi idem Cato ait: « Alterius dictum vel factum ne carpseris umquam, exemplo simili ne te derideat alter ». Quarto requiras a te ipso intra te quis es, qui dicere velis, utrum bene doctus vel indoctus et utrum quod dicere velis bene sapias, alioquin

p. 8

bene dicere non valeres. « Nam quidam sapientem interrogavit quomodo optime posset dicere, qui respondit: « Si tantummodo dixeris quod bene scieris » ». Et Jesus Sirac dixit: « Si est tibi intellectus responde proximo; sin autem sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris ». Quinto requiras quis erit effectus tue locutionis. Nam quedam ab initio videntur bona que malum effectum sunt habitura. Dixit enim Jesus Sirac: « In omnibus bonis dupplicia mala invenies »; quare non solum principium sed etiam finem et effectum requirere debes atque excogitare. Unde Pamphilus dixit: « Principium finemque simul prudentia spectat. Rerum finis habet crimen et omne decus. Verbi principium, finem circumspice verbi, ut melius possis premeditata loqui ». Si autem in verbo quod dicere velis dubium appareat utrum bonum effectum sit habiturum an non, silere debes potius quam dicere. Nam dixit Petrus Alfonsus, qui fuit optimus philosophus: « Si dicere metuas unde peniteas, semper melius est « non » quam « sic » ». « Sapienti enim magis expedit tacere pro se quam loqui contra se; quia neminem tacendo, multos loquendo circumventos » vidimus. « Verba enim sagittis sunt quasi similia: facile emittuntur, difficile extrahuntur ». Quare dici consuevit: « Evolat emissum semel irrevocabile verbum ». Unde in dubiis melius est tacere quam dicere, sicut et in factis dubiis melius est non facere quam facere. Ut ait Tullius dicens: « Bene precipiunt qui vetant quicquam agere quod dubites equum an iniquum sit. Equitas enim per se lucet, dubitatio autem significationem continet iniurie ». Et alius dixit: « Si quid dubitas ne feceris. Animi enim iudicio quod negatum fuerit fugito ». Quia ut Seneca dixit: « Solet esse in dubio pro consilio temeritas ». Et certe ad intelligentiam et expositionem huius sillabe « quis » multa notari possent, sed ista quinque exempla superius posita, brevitatis causa, tibi sufficiant.

p. 10

[II] Super hac sillaba quid Predictis notatis diligenterque cognitis super hac sillaba « quis », sequitur videre aliqua expositionis causa super hac sillaba « quid ». Et certe requirere debes quid dicas; in primis utrum verum an falsum. Ait enim Jesus Sirac: « Ante omnia opera tua verbum verax precedat te et ante omnem actum tuum consilium stabile ». Super omnia enim veritas est colenda, que « sola Deo homines proximos facit », cum ipse Deus veritas sit, ipsomet hoc testante, cum dicit: « Ego sum via, veritas et vita ». Si ergo loqui debes, veritatem omnimodo dicas, mendacio doloso penitus fugato. Ait enim Salomon in Ecclesiastico: « Potius diligendus est fur quam assiduus in mendacio ». Et alius dixit: « Acquiesce veritati sive a te prolate sive tibi oblate ». Et etiam Cassiodorus dixit: « Pessima consuetudo est despicere veritatem » et intelligo veritatem puram, in qua nichil immisceatur falsitatis. Nam ut idem ait: « Bonum est verum si non aliquid illi immisceatur adversum ». Intelligo etiam de simplici veritate; ait enim Seneca: « Oratio eius qui veritati operam dat incomposita et simplex esse debet ». Ita ergo veritatem loqui debes ut dictum tuum habeat pondus iurisiurandi et nichil intersit inter tuam simplicem assertionem et iusiurandum. Nam ut Seneca dixit: « Dictum cuius non habet iurisiurandi pondus, eius quoque iurisiurandi pondus vile est ». Et iterum idem dixit in libro De formula honeste vite: « Nichil tibi intersit an affirmes an iures: de religione enim et fide scias agi ubicumque de veritate tractatur. Nam etsi iureiurando Deus non invocatur et invocantis non est testis, tamen ne transeas veritatem, nec iustitie transilias legem. Quod si aliquando coherceris uti mendacio, utere non ad falsi sed ad veri custodiam. Et si contigerit fidelitatem mendacio redimere non mentieris, sed

p. 12

potius excusaberis, quod ubi honesta causa est, iustus secreta non prodit: tacenda enim tacet, loquenda loquitur atque ita illi pax est secreta tranquillitas ». Veritatem ergo puram dicas et simplicem et Deum roga ut verba mendacii a te longe faciat. Nam et Salomon rogavit Dominum dicens: « Duo rogavi te, Domine, ne deneges mihi: vanitatem et verba mendacii longe fac a me ». Et sicut non debes dicere contra veritatem, ita nec facere. Dixit enim beatus Paulus in epistola secunda ad Corinthios: « Non enim possumus aliquid extra veritatem, sed pro veritate ». Et talem veritatem dicas quod tibi credatur, alioquin pro mendacio reputaretur et vicem falsitatis optineret. Nam veritas que non creditur, pro mendacio reputatur, sicut econverso vicem veri optinet quod falso creditur. Et ideo dixi supra: « mendacio doloso penitus fugato », quia « non est iudicandus mendax qui dicit falsum quod putat verum, quia quantum in ipso est non fallit ipse sed fallitur ». « Econtra mentitur qui dicit verum quod putat falsum ». « Nec est liber a mendacio qui ore nesciens verum loquitur, sciens autem voluntate mentitur », ut beatus Augustinus dixit. Secundo requiras quid dicere vis, utrum sit efficax an inane. Efficacia enim verba semper dicere debemus, inania vero penitus silere. Ait enim Seneca de formula honeste vite: « Sermo quoque tuus non sit inanis, sed aut consoletur aut doceat aut precipiat aut moneat ». Et Paulus in epistola ad Timotheum dixit: « Prophana autem inaniloquia devita ». Tertio requiras an dicas quid rationabile an irrationabile. Rationabilia verba semper sunt dicenda, irrationabilia vero semper sunt tacenda. Nam quod ratione caret non potest esse diuturnum. Qui enim rationem secum portat totum mundum vincit. Unde scriptum est: « Si vis vincere totum mundum, subice te rationi ». « Ratione enim vincenda est adolescentia ». Et etiam dici consuevit:

p. 14

« Bene adhibita ratio cernit quod optimum sit, neglecta vero multis implicatur erroribus ». Quarto requiras utrum dicas quid asperum an dulce et suave. Dulcia enim verba semper sunt proferenda, contraria vero tacenda et penitus omittenda. Dixit enim Jesus Sirac: « Tibie et psalterium suavem faciunt melodiam, super utraque autem lingua suavis ». Et iterum idem dixit: « Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos ». Inde etiam dici consuevit: « Silva tenet leporem, sapientis lingua leporem ». Et Pamphilus dixit: « Excitat et nutrit facundia dulcis amorem ». Quinto requiras an dicas quid durum an molle. Mollia enim verba et non dura dicenda sunt. Ait enim Salomon: « Mollis responsio frangit iram, sermo quoque durus suscitat furorem ». Sexto requiras an dicas quid pulchrum an vero turpe vel malum. Nam pulchra et bona verba dicenda sunt, turpibus et malis penitus omissis. Nam dixit beatus Paulus in epistola prima ad Corinthios: « Nolite seduci: corrumpunt bonos mores colloquia prava et mala ». Et alibi idem dixit in epistola ad Ephesios: « Omnis sermo malus de ore vestro non procedat ». Et iterum in eadem epistola subicit: « Turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas, que ad rem non pertinet, non nominetur in vobis, sicut decet sanctos ». Et Seneca de formula honeste vite dixit: « A verbis quoque turpibus abstineto, quia licentia eorum impudentiam nutrit ». Et Salomon dixit: « Homo assuetus in verbis improperii non erudietur cunctis diebus vite sue ». Sermo itaque tuus non sit turpis, sed semper in gratia sale sit conditus. Ait enim beatus Paulus in epistola ad Colossenses: « Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat unicuique respondere ». Septimo requiras ne quid dicas obscurum vel ambiguum, sed dicere debes clarum et apertum. Dicit enim lex: « Nichil interest,

p. 16

neget quis an taceat an obscure respondeat, quantum ad hoc ut incertum dimittat interrogantem ». Scriptum est enim: « Sanctius est mutum esse, quam quod nemo intelligat dicere ». Octavo requiras ne quid sophisticum dicas. Ait enim Jesus Sirac: « Qui sophistice loquitur odibilis est, omni re defraudabitur, non enim data est illi a Domino gratia ». Nono requiras ne quid iniuriosum vel contumeliosum dicas vel facias. Scriptum est enim: « Multis minatur qui uni facit iniuriam ». Unde Jesus Sirac dixit: « Omnis iniurie proximi ne memineris et nichil agas in operibus iniurie ». Et Cassiodorus dixit: « Iniuria unius compago tota conteritur ». Et etiam apostulus in epistola ad Colossenses ait: « Qui enim iniuriam facit accipiet quod inique gessit ». Et Seneca in epistolis dixit: « Ab alio expectas quod alii feceris ». Et hoc intelligo de qualibet iniuria et contumelia et maxime de illa que fit sub simulatione boni. Ait enim Tullius: « Nulla capitalior est iniuria quam eorum qui tunc, cum maxime fallunt, id agunt ut boni viri esse videantur ». Iniurie namque et contumelie tam pessime sunt ut non solum cuilibet singulariter noceant, sed etiam regnum propter ea destructionem et mutationem quandoque patiatur. Nam ut ait Jesus Sirac: « Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias, iniurias et contumelias ». Et non solum a dicendo vel faciendo alii iniuriam cohibere te debes atque cessare, sed etiam alii, volenti dicere vel facere iniuriam, obstare debes, si commode potes. Ait enim Tullius in libro De Officiis primo: « Duo sunt inustitie genera: unum eorum qui inferunt, alterum eorum qui ab hiis quibus infertur, si possunt, non propulsant iniuriam, et tam est in vitio qui non obstat iniurie, si potest, quam si parentes aut patriam aut amicos deserat ». « Si commode potes » ideo dixi, quia ea demum fieri posse dicuntur que commode fieri possunt, ut lex nostra dicit. Si autem alius tibi iniuriam dixerit

p. 18

tacere debes; nam scripsit Augustinus in libro De summo bono: « Gloriosius est tacendo iniuriam fugere quam respondendo superare ». Decimo requiras ne quid seditiosum dicas, quia nichil est perniciosius in civitate quam seditio. Undecimo requiras ne quid irrisorium dicas neque de amico neque de inimico nec de quolibet alio. Scriptum est enim: « Amicum nec ioco ledere quidem decet ». Et iterum: « Bonus amicus lesus gravius irascitur ». Inimicus autem propter irrisiones de se factas tecum cito ad verba perveniret ac verbera; cuilibet autem irrisio de se facta displicet ita quod amor inter eos minuitur. Et secundum regulam amoris: « Si amor minuatur cito deficit et raro convalescit ». Et certe propter derisiones cito diceretur tibi quod nolles audire, nam dixit Salomon: « Qui aliena temere manifestat vitia, sua intempestive audiet crimina ». Et Martialis dixit: « Deridens alios non inderisus abibis ». Et iterum idem dixit: « Si rides alium vel si rideris, utrumque culpa est, <Maure>, prius turpe sequensve magis ». Duodecimo requiras ne quid dolosum dicas. Dixit enim propheta: « Disperdat Deus universa labia dolosa et linguam magniloquam ». Tertiodecimo requiras ne quid superbum dicas; nam dixit Salomon: « Ubi fuerit superbia ibi et contumelia; ubi autem humilitas, ibi sapientia » cum gloria. Et Job dixit: « Si ascenderit usque ad celos superbia et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur ». Et Jesus Sirac dixit: « Odibilis est coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas ». Et iterum: « Obiurgatio et iniurie annullabunt substantiam et domus que nimis locuplex est annullabitur superbia ». Denique requiras ne verbum otiosum dicas; scriptum est namque: « De omni otioso verbo reddituri sumus rationem ». Sit itaque verbum tuum verum, efficax, non inane, rationabile,

p. 20

dulce et suave, molle et non durum, pulchrum et non turpe vel malum, non obscurum vel ambiguum, non sophisticum, non iniuriosum nec seditiosum, non irrisorium, non dolosum, non superbum nec otiosum. Hoc denique trado tibi pro regula generali: quod omnia facta que pietatem, extimationem, verecundiam nostram ledunt et, ut generaliter dicam, contra bonos mores fiunt nec nos facere posse credendum est, ut lex nostra dicit, ergo nec ea dicere debemus. Ait enim Socrates: « Que facere turpe est, ea nec dicere honestum puto ». Honesta igitur semper dicere debes, non solum inter extraneos, sed etiam inter tuos. « Nec enim inhonestis verbis inter suos uti debet qui honestis inter alios uti desiderat, cum in omni parte vite honestas pernecessaria est ». Et certe infinita exempla super hoc verbo « quid » ad eius expositionem et intelligentiam dici valerent, sed hec ad presens tibi dicta sufficiant.

[III] Super hac dictione cui Habito tractato super hiis duabus sillabis « quis » et quid » accedas ad tractatum super hac dictione « cui ». Et certe, cum loqui desideras, requiras cui loquaris, utrum amico an alii. Amico loqui bene et recte potes, quia nichil est « dulcius quam habere amicum cum quo tamquam cum te ipso loquaris ». Non tamen amico talia dicas de quibus propalandis timeas, si inimucus postea fieret. Ait enim Seneca in epistolis: « Sic loquaris cum amicis tamquam Deus audiat et sic vivas cum hominibus tamquam Deus videat ». Et alius dixit: « Sic habeas amicum ut non timeas ipsum fieri inimicum ». Et Petrus Alfonsus dixit « propter amicos non probatos: « Provide tibi, semel de inimicis et

p. 22

milies de amicis; quia forsan amicus quandoque fieret inimicus et sic levius poterit perquirere damnum tuum » ». Secretum ergo tuum, de quo non vis vel non potes habere consilium, tibi habeas nullique manifestes. Ait enim Jesus Sirac: « Amico et inimico noli enarrare sensum tuum. Et si est tuum delictum noli denudare: audiet enim te et respiciet te et quasi defendens peccatum tuum » subridebit te. Et alius dixit: « Quod secretum esse vis, nemini dicas ». Et alius dixit: « Vix existimes ab uno celari posse secretum ». Et alius dixit: « Consilium vel secretum tuum absconditum quasi in carcere tuo est retrusum; revelatum vero te in carcere suo tenet ligatum ». Quare dixit: « Qui consilium suum retinet in corde sui iuris est melius eligere ». Nam tutius est tacere quam ut taceat alium rogare. Ait enim Seneca: « Si tibi ipsi non imperasti ut taceres, quomodo ab alio silentium queris? ». Si autem de secreto consilium habere volueris, amicissimo fideli et probato atque secreto illud committas. Dixit enim Salomon: « Multi pacifici sint tibi et consiliarius unus de mille ». Et Cato dixit: « Consilium archanum tacito committe sodali. Corporis auxilium medico committe fideli ». Inimico autem non multum loquaris nec secreta tua illi detegas. Ait enim Ysopus: « Ne confidatis secreta nec hiis detegatis cum quibus egistis pugne discrimina tristis ». Et alibi idem dixit: « Nulla fides hosti tibi sit qui talia nostri. Prorsus et hostilis tibi sit persuasio vilis ». Et hoc dico tibi etiam si cum inimico in gratiam redieris; scriptum est enim: « Cum inimico nemo tute in gratiam redit ». Vapor enim odii semper latet in pectore inimici. Nam ut ait Seneca: « Numquam ubi diu fuit ignis deficit vapor ». Quare idem ait: « Pro amico potius occidi expedit quam cum inimico vivere ». Inde etiam Salomon dixit: « Inimico antiquo ne credas in eternum; et si humiliatus vadat curvus », « non credas illi. Captus

p. 24

enim utilitate non amicitia, revertitur voluntate, ut capiat fugiendo que non potuit persequendo ». Et alibi idem ait: « In oculis tuis illacrimabitur inimicus et si viderit tempus non satiabitur sanguine » tuo. Et Petrus Alfonsus dixit: « Ne associeris inimicis tuis cum alios possis reperire socios: que enim male egeris notabunt, que vero bona fuerint deviabunt ». Cum omnibus denique caute loquendum et faciendum est, quia multi creduntur amici qui re vera sunt inimici. Quare idem dixit: « Omnes ignotos quasi inimicos suspicandos ». Ait enim: « Non aggrediaris viam cum aliquo, nisi prius eum cognoveris. Et si aliquis in via tibi ignotus se associaverit iterque tuum investigaverit, dic te velle longius ire quam disposueris. Et si detulerit lanceam, vade a dextris, si ensem vade a sinistris ». Item requiras utrum insipienti an sapienti loquaris. Ait enim Salomon: « In auribus insipientum ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui ». Et iterum: « Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur sive rideat, non inveniet requiem ». Et iterum: « Non recipit stultus verba prudentie, nisi ea dixeris que versantur in corde suo ». Et Jesus Sirac dixit: « Cum dormiente loquitur qui narrat stulto sapientiam et in fine narrationis dicet « Quis est hic? » ». Item requiras ne cum irrisore loquaris. Scriptum est enim: « Cum irrisore consortium non habeas, loquele eius assiduitatem quasi toxica fugias. Societas eius tui laqueus est, alternaque affabilitas despectio ». Et Salomon dixit: « Noli arguere irrisorem, ne te oderit. Argue sapientem et diliget te ». Et Seneca dixit: « Qui corripit irrisorem ipse sibi iniuriam facit. Qui arguit impium ipse sibi maculam querit ». Item requiras ne cum linguoso vel loquaci colloquium habeas. Ait enim propheta: « Vir linguosus non dirigetur in terra ». Et Jesus Sirac dixit: « Terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius

p. 26

in verbo suo odibilis erit ». Et iterum: « Qui odit loquacitatem extinguit malitiam ». Et alibi idem dixit: « Cum viro linguoso non loquaris nec in ignem illius struas ligna ». Et alibi idem ait: « Ne cum fatuis consilium habeas: non enim poterunt diligere nisi que eis placent ». Item requiras ne cum cinicis multum loquaris. Ait enim Tullius: « Ratio cinicorum penitus abicienda est ». « Cinos » grece, latine dicitur « canis »: inde « cinici » dicuntur latrantes ut canes. De quibus et similibus Dominus dixit: « Nolite proicere margaritas inter porcos ». Item requiras ne cum malivolis multum contendas. Ait enim Augustinus: « Sicut ignis quanto magis ligna susceperit semper in maiorem flammam erigitur, ita malus homo quanto magis rationem audierit semper in maiorem malitiam excitatur ». Et « in malivolam animam non intrat sapientia ». Quare Cato dixit: « Contra verbosos noli contendere verbis. Sermo datur cunctis, animi sapientia paucis ». Item requiras ne de secretis cum ebrioso vel muliere mala loquaris. Dixit enim Salomon: « Nullum secretum ubi regnat ebrietas ». Et alius dixit: « Garrulitas mulierum id solum novit celare quod nescit ». Denique requiras quibus audientibus aliquid dicas. Scriptum est enim: « Prospice te circum si vis proferre sinistrum », ne lateat forsan qui maledicat idem. Et certe multa exempla ad expositionem et intelligentiam huius dictionis « cui » poni valerent, sed ista in presenti tibi sufficiant.

p. 28

[IV] Expositio super hoc adverbio cur Nunc accedas ad expositionem huius adverbii « cur ». Et certe istud « cur » causam requirit. Requiras ergo tui dicti causam. Nam sicut in factis et faciendis causa est requirenda, dicente Seneca: « Cuiusque facti causam require et cum initia inveneris exitus cogitabis », ita etiam in dictis causa est requirenda. Et sicut sine causa nichil agitur nec mundus fortuitis casibus implicatur, ut Cassiodorus ait, ita sine causa nichil dicere debes. Et sicut in qualibet re quadruplex causa reperitur, videlicet causa efficiens, materialis, formalis atque finalis, ita et in dictis quadruplex causa reperitur. Causa igitur dicti tui sit aut pro Dei servitio aut pro humano commodo aut pro utroque aut forte pro amico aut etiam pro omnibus predictis. Pro Dei servitio, ut faciunt fratres Predicatores et Minores. Pro humano commodo, ut causidici et alii oratores faciunt. Nam secundum beatum Augustinum licet advocato vendere iustam advocationem et iurisperito vendere iustum consilium. Et tunc quando dicis verba pro humano commodo, requiras quid sit commodum et quale. Debet enim esse pulchrum et non turpe, quia secundum leges turpia lucra etiam ab heredibus sunt extorquenda. Quare Seneca dixit: « Turpe lucrum ut dispendium fugito ». Et alius dixit: « Lucrum cum mala fama damnum est appellandum ». Et alibi scriptum est: « Perdidisse mallem quam turpiter accepisse ». Debet etiam esse commodum moderatum: componitur enim commodum ex « cum » et « modo ». Nam ut ait Cassiodorus: « Si commodum mensuram equalitatis excesserit vim sui nominis non habebit ». Debet

p. 30

etiam esse commodum naturale et quasi commune, id est cum commodo nostro et alieno. Ait enim lex: « Natura equum est neminem cum alterius iactura fieri locupletiorem ». Plus etiam procedit Tullius dicens: « Neque timor neque dolor neque mors neque aliquid quod extrinsecus homini accidere possit, tam est contra naturam quam ex alieno incommodo suum augere commodum » et maxime de exiguitate mendici. Ait enim Cassiodorus: « Ultra omnes crudelitates est divitem velle fieri de exiguitate mendici ». Pro utroque autem, id est pro Dei servitio et humano commodo, dicunt verba alii sacerdotes et clerici seculares: principaliter pro Dei servitio, secundario pro suo commodo. Vivere enim debent de altari, ut decreta clamant. Et etiam Paulus in epistola prima ad Corinthios ubi dicit: « Qui altari deserviunt, cum altari participant. Ita et Deus ordinavit hiis qui evangelium annuntiant de evangelio vivere ». Quidam tamen clerici causam convertunt, quia principaliter dicunt verba pro humano commodo et pro bonis prebendis et secundario pro Dei servitio, quod facere non deberent. Causa vero dicendi pro amico te movere debet, dum tamen verba sint iusta et pulcra. Lex enim amicitie secundum Tullium hec est: ut non rogemus res turpes nec faciamus rogatu. Non enim pro amico facere vel dicere debes quod ad peccatum pertineat. Nam secundum regulam amoris: « Non est excusatio peccati si amici causa peccaveris ». « Amici enim crimina si feras, facis tua ». Plus etiam dicitur quia « bis peccat qui peccato obsequium accommodat ». Crimen sibi parat qui nocentem adiuvat. Nam « socius fit culpe qui nocentem adiuvat ». Et maxime in re turpi, ubi duplex est peccatum. Ait enim Seneca: « In turpi re peccare bis est delinquere ».

p. 32

Innoxie enim amicum defendere debes ut verus defensor dicaris. Ait enim Cassiodorus: « Ille proprie defensor est dicendus qui defendit innoxie ». Pro omnibus vero predictis libentius verba fundas utilia, videlicet pro Dei servitio et humano commodo et amici utilitate. Et licet multa exempla ad expositionem huius adverbii « cur » dici valeant, hec, brevitatis causa, tibi sufficiant.

[V] Expositio super hoc adverbio quomodo Predictis auditis et intellectis super hoc adverbio « cur », expositionem et intellectum audias huius dictionis « quomodo ». Et certe istud « quomodo » modum requirit. Requiras ergo modum dicendi; nam sicut in rebus modus est servandus, de quo dici consuevit: « Est modus in rebus, sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum », ita et in dictis si modus omittatur nichil laudabile poterit inveniri. Ait enim Cassiodorus: « Modus ubique laudandus est ». Modus itaque tuus quintuplex sit, videlicet in pronuntiatione, in velocitate, in tarditate, in quantitate et qualitate. Videndum est igitur quid sit pronuntiatio. « Pronuntiatio est verborum dignitas, rebus et sensibus accomodata, et corporis moderatio. Hec enim in tantum excellit, ut secundum sententiam Marcii Tullii: « Indocta actio laudem tamen consequitur, si optime proferatur; et quamvis expolita, si indecenter predicetur, contemptum irrisionemque mereatur ». In pronuntiatione itaque primum exerceri debet vocis et spiritus moderatio et corporis et lingue motus. Vitia quoque si qua sunt oris, diligenti cura emendanda sunt, ne verba sint inflata vel <anhelata> vel in faucibus frendentia nec vocis immanitate

p. 34

resonantia, non aspera frendentibus vel hiantibus labiis prolata, sed pressim et equaliter et leniter et clare pronuntiata, ut suis quoque littere sonis enuntientur et unumquodque verbum legitimo accentu decoretur, nec immoderato clamore vociferetur nec ostentationis causa frangatur oratio. Verum pro locis, rebus, causis et temporibus dispensanda est. Nam alia simplicitate narranda sunt, alia auctoritate suadenda, alia cum indignatione depromenda, alia miseratione flectenda, ita ut vox et oratio semper sue cause conveniant ». « Observandum est ut recta sit facies, ne labia detorqueantur nec immodicus hiatus nec supinus vultus nec eiecti in terra oculi nec inclinata cervix nec elevata aut depressa supercilia, quia nichil potest placere quod non deceat. Et secundum Tullium: « Caput artis est decere quod facias ». Labia lambere vel mordere est deforme, cum etiam in difiniendis verbis modicus debeat esse eorum motus; ore vero magis quam labiis loquendum est ». « Dicenda quoque sunt summissa leviter, incitata graviter, inflexa moderate. Cum magna dicimus granditer proferenda sunt, cum parva dicimus subtiliter, cum mediocria temperate. Nam in parvis causis nichil grande, nichil sublime dicendum est, sed levi ac pedestri more loquendum. In causis vero maioribus, ubi de Deo vel hominum salute referimus, plus magnificentie et fulgoris est exibendum. In temperatis vero causis, ubi nichil agitur nisi ut auditor delectetur, moderate dicendum est. Sed quamvis de magnis rebus quisque dicat, non tamen semper granditer dicere debet. Cum autem aliquid laudat vel vituperat, temperate dicere debet ». Nam et Seneca de formula honeste vite dixit:« Lauda parce, vitupera parcius.

p. 36

Similiter enim reprehendenda est nimia laudatio sicut immoderata vituperatio. Hec enim adulatione, illa malignitate suspecta est ». In presentia autem sui aliquis laudari non debet. Scriptum est enim: « Laudare presentem nec ledere decet ». In velocitate et tarditate similiter modum requiras. Verumtamen aliud in dicendo quam in faciendo: non enim debes esse velox ad loquendum, sed tardus cum moderamine competenti. Ait enim beatus Jacobus in epistola sua: « Esto velox ad audiendum, tardus vero ad loquendum et tardus ad iram ». Et Salomon dixit: « Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correctio ». Et Cassiodorus dixit: « Hec est regalis procul dubio virtus, tardius in verba prorumpere et celerius necessaria sentire ». Similiter in iudicando tardus esse debes. Scriptum est enim: « Optimum iudicem existimo qui cito intelligit et tarde iudicat ». « Deliberare enim utilia mora est tutissima ». Inde etiam dici consuevit: « Ad penitendum properat qui cito iudicat ». Competens enim mora in talibus non est reprobanda. Nam dici consuevit: « Mora omnis odio est, sed facit sapientem ». Similiter in consiliis requiras tarditatem et non velocitatem vel festinantiam. Scriptum est enim de consiliis: « Quod diu tractaveris, id puta rectissimum ». « Velox enim consilium sequitur penitentia ». Et iterum: « Tria sunt contraria consilio: festinantia et ira atque cupiditas ». In faciendo autem post deliberationem velocitatem exercere debes. Ait enim Seneca in epistolis: « Minus dicito quam facias et diu deliberato et cito facito »: « celeritas enim beneficium gratum facit ». Et Salomon dixit: « Vidisti hominem velocem in omni opere suo? coram regibus stabit nec erit inter ignobiles ». Et Jesus Sirac dixit: « In omnibus operibus tuis velox esto et omnis infirmitas non occurret tibi ». Non tamen tantam velocitatem exerceas que operis perfectionem impediat.

p. 38

In quantitate insuper modum requiras. Non multa dicenda: nam « in multiloquio non deest peccatum ». Et Salomon in Ecclesiaste dixit: « Multas curas sequuntur somnia et in multis sermonibus invenitur stultitia ». Et alibi idem dixit: « In omni opere erit habundantia; ubi autem sunt verba plurima, ibi frequenter egestas ». Et Seneca dixit: « Nichil eque proderit quam quiescere et cum aliis loqui minima, secum multa ». Moderate tamen loqui et tacere debes. Dixit enim Pamphilus: « Nec nimium taceas nec verba superflua dicas ». « Audias ergo plurima, respondeas vero pauca », ut quidam philosophus dixit. Nam et Socrates dixit: « Omnibus placere poteris si gesseris optima et locutus fueris pauca ». In qualitate denique dicendi modum requiras, scilicet dicendo bene. Scriptum est enim: « Principium amicitie est bene loqui, male dicere vero est exordium inimicitiarum ». Et dicenda sunt « verba leta, honesta, lucida, simplicia, composita, plano ore, vultu quieto, facie composita, sine immoderato cachinno, clamore nullo prolata ». De quibus Salomon dixit: « Favus mellis verba composita dulcedo anime et sanitas ossium ». Et hec ad expositionem et intelligentiam huius dictionis « quomodo » dicta sufficiant.

[VI] Expositio super hoc adverbio quando Superest denique videre de intelligentia et expositione huius adverbii « quando ». Et certe istud « quando » tempus requirit. Requiras ergo diligenter tempus dicendi similiter et ordinem. Ait enim Jesus Sirac: « Homo sapiens tacebit usque ad tempus; lascivus autem et imprudens non servabit tempus ». Servando igitur tempus sequaris verbum Salomonis dicentis: « Tempus dicendi et tempus

p. 40

tacendi ». Magna enim res est vocis et silentii temperamentum. Ut Seneca dixit: « Serva itaque silentium donec tibi loqui fuerit necessarium ». Et non solum tuum silentium serva, sed etiam aliorum silentium expecta. Expectare ergo debes dicendi tempus donec tibi prebeatur auditus. Ait enim Jesus Sirac: « Ubi non est auditus, non effundas sermonem et importune noli extolli in sapientia tua ». Importuna enim est narratio tua quando tibi non prebetur auditus et est quasi musica in luctu. Nam ut idem ait: « Musica in luctu importuna narratio et qui enarrat verbum non attendenti, quasi qui excitat dormientem a gravi somno ». Et non solum in dicendo aliis, sed etiam in respondendo tempus expectare debes. Nam scriptum est: « Ne properes respondere donec finis fuerit interrogationis ». Nam ut ait Salomon: « Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum ». Similiter qui prius loquitur quam discat, ad contemptum et irrisionem properat. Unde Jesus Sirac dixit: « Ante iudicium para iustitiam et antequam loquaris disce ». Singula ergo suo loco et tempore dicenda sunt, prepostero penitus ordine omisso. Nam si de predicatione loqui desideras tempore congruo, prius historiam dicas, postea vero allegoriam, tertio tropologiam. Si vero de epistolis tractes, primo loco et tempore salutationem ponas, secundo exordium, tertio narrationem, quarto petitionem, quinto conclusionem. Si autem de concionando de ambaxatis faciendis, studeas primo loco et tempore salutationem dicere; secundo vero commendationem, tam illorum ad quos ambaxatam dirigitur quam sociorum tecum ambaxatam portantium; tertio ambaxatam sive narrationem eius quod tibi impositum fuerit; quarto vero exhortationem, dicendo suasoria verba ad consequendum id quod postulatur; quinto modi

p. 42

positionem, allegando modum, quo modo id quod postulatur fieri valeat; sexto exempli positionem, inducendo exempla de rebus in similibus negotiis factis et observatis; septimo denique assignabis sufficientem rationem ad omnia predicta. Et hoc facias ad exemplum Gabrielis archangeli, qui cum missus esset a Deo ad beatam virginem Mariam, primo posuit salutationem, dicens: « Ave Maria »; secundo commendationem, dicens: « Gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu » et cetera; tertio confortationem sive exhortationem, dicendo: « Ne timeas Maria » et cetera, quam exhortationem preposuit archangelus denuntiationi, ideo quia beata Maria turbata fuerat in salutatione archangeli; quarto vero posuit annuntiationem, dicens: « Ecce concipies et paries filium » et cetera; quinto posuit modi expressionem, cum dixit: « Spiritus sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi » et cetera; sexto posuit exemplum, cum dixit: « Nam et Elizabeth, cognata tua, pariet filium in senectute sua » et cetera; septimo assignavit sufficientem rationem ad predicta, cum dixit quia « non erit impossibile apud Deum omne verbum ». Si autem de legibus vel decretis vel decretalibus tractare volueris, primo tempore et loco litteram ponas, secundo casum, tertio littere espositionem, quarto similia, quinto contraria, sexto solutiones. Et sic de qualibet scientia que ad eam pertineant, secundum prius et posterius sunt dicenda. Hec denique exempla super hoc adverbio « quando » tibi ad presens dicta sufficiant. Tu autem ex ingenio tibi a Deo prestito multa super hoc et super quolibet verbo huius versiculi pro tue voluntatis arbitrio poteris excogitare. Nam sicut super abecedario scripture omnes volvuntur, ita super hoc versiculo quicquid dici vel taceri debet, fere posset inflecti. Hanc igitur doctrinam super dicendo vel tacendo breviter comprehensam tibi et aliis tuis fratribus litteratis scribere curavi, quia

p. 44

vita litteratorum potius in dicendo quam in faciendo consistit, Seneca hoc testante, qui ait: « Stulta est et minime conveniens litterato viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi virtutem ». Si autem super faciendo volueris habere doctrinam, detrahe de hoc versiculo istud verbum « dicas » et loco illius ponas hoc verbum « facias », ut dicatur: « Quis, quid, cui facias, cur, quomodo, quando requiras ». Et ita fere omnia que dicta sunt supra et multa alia poterunt ad verbum « facias » utiliter adaptari. Hiis denique auditis, te circa predicta « exercitatione intentissima et usu acri » exerceas - « nam exercitatio ingenium et naturam sepe vincit et usus omnium magistrorum precepta superat » - et sic poteris doctrinam dicendi ac faciendi in promptu habere. Deum insuper exora, qui mihi donavit predicta tibi narrare, ut ad eterna gaudia nos faciat pervenire. Amen. Explicit liber de doctrina dicendi et tacendi ab Albertano causidico Brixiensi de ora sancte Agathe compositus et compilatus, sub anno Domini M.CC.XLV de mense decembris.