Migne Patrologia Latina Tomus 104
Liber de divina psalmodia (Agobardus Lugdunensis), J. P. Migne
Liber de divina psalmodia (0325C)
Quia nuper stultus et improbus, ipsaque stultitia et improbitate sua omnibus notus calumniator erupit, qui sanctam Ecclesiam nostram, id est, Lugdunensem, non solum verbo, sed etiam scriptis lacerare non cessat, quasi non recte, nec more paterno sive usu, divinae decantationis solemnia peragentem, necesse fuit omnem sacrorum officiorum seriem, quae solito cantorum ministerio per totum anni circulum in ecclesiasticis conventibus exhibetur, sicut in eadem Ecclesia favente Dei gratia custoditur, diligentius et plenius in libello quem usitato vocabulo Antiphonarium nuncupant, colligere, atque digerere; (0325D)praemissa scilicet praefatione pii et orthodoxi Patris, (0326C)cujus probatissima fides atque doctrina in munere Domini Dei nostri omnibus examinata ac declarata celebriter innotuit; ut omnes pacifici et prudentes Ecclesiae filii, in quorum manus ejusdem libelli textus venerit, verissime et evidenter agnoscant praefatam Christi Ecclesiam, eodem Christo Domino gubernante ac protegente, nec a recto fidei tramite deviasse, et paternum morem, quem statuta ecclesiastica declarant, fideliter custodire, ac per hoc ab antiquo Ecclesiae Dei usu nullatenus discrepare, nec contemnere alicujus diversum morem, si constat esse probabilem; sed, juxta Apostolum, (0326D)ea quae utiliora et potiora sunt sequi. Ait namque. (0327A)Et hoc oro, ut charitas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu, ut probetis potiora, ut sitis sinceri et sine offensa in diem Christi. Et alio loco: Ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Et alibi: Aemulamini autem charismata meliora. Et iterum: Nolite pueri effici sensibus. Sed et reverenda concilia Patrum decernunt nequaquam plebeios psalmos in Ecclesia decantandos, et nihil poetice compositum in divinis laudibus usurpandum. Inter quos etiam beatus papa Gregorius docet quod non pro locis res, sed pro bonis rebus loca amanda sint. Et fortius commendans nobis, quod sicut nequaquam pro locis, ita nec pro quibuslibet personis, sive consuetudinibus temporum, res sectari debeamus, non est veritus in ipsa (0327B)Romana Ecclesia quaedam in sacris officiis et ministeriis reprehensibilia etiam sub anathematis damnatione resecare; sicut ejus decreta palam ostendunt (Vide lib. Correct. Antiph., cap. 15, infra). Quod si praedictus calumniator humiliter et obedienter pensare studuisset, nequaquam ad tantam deveniret fatuitatem, ut verba quorumlibet hominum, quorum nec nomina, nec sensum, nec fidem novit, tanquam divinas Scripturas defenderet, et per phantasticas ac rudiculosas allegorias explanare conaretur. Certe si quid sanum cogitare vellet, sufficeret ei ad omnem emendationem et silentium, quod sicut in diebus ad missas non nisi divina generaliter eloquia decantantur, ita et in noctibus ad sacras Deo vigilias exhibendas eadem procul dubio lex debeat (0327C)observari. Unus nempe omnipotens Dominus utroque tempore laudatur, uni Domino tempus utrumque famulatur, cui dicitur: Tuus est dies, Domine, et tua est nox. Tu fabricatus es auroram et solem. Sed ejus stultus et irritus labor prudentibus et minime contentiosis ac Deum timentibus majorem incutit sollicitudinem, ut propter hujusmodi naevos et errores cavendos vivacius et attentius divinae auctoritati et ecclesiasticis statutis inhaereant. Haec namque fidei cautela, et sincerissima observantiae disciplina, ut in templo Dei et coram divino altari divinorum tantummodo eloquiorum melodia celebretur, etiam Veteris Testamenti auctoritate et exemplis (0327D)nobis firmissime commendatur: ubi in libro Paralipomenon (0328A)legitur, quod beatus David rex et propheta Dei primus choros Levitarum laudantium Dominum in tabernaculo sive in templo constituerit, eisque psalmos et hymnos et cantica divinitus sibi et caeteris, qui cum eo prophetabant inspirata tradiderit, ac mane et vespere inter divina holocausta et sacrificia decantanda decreverit. Quem morem a sanctis prophetis traditum, et a sequentibus patribus diligentissime custoditum, usque ad tempus Novi Testamenti, quo jam templum illud destrui oportebat, religiosa constat observatione perductum. Unde summopere necesse est, ut si vere absque offendiculo vel haesitatione divinas laudes cupimus celebrare, totos nos divinis sermonibus, in quibus nullus est error, nulla ambiguitas, coaptemus; sicut (0328B)de praefatis Levitis, antiquis divinae laudis cantoribus, idem Paralipomenon liber replicat, dicens: Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino, similiterque ad vesperam, tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis, et kalendis, et solemnitatibus caeteris. Et iterum in dedicatione templi sub Salomone dicitur: Et dedicavit domum Domini rex et universus populus. Sacerdotes autem stabant in officiis suis, et Levitae in organis carminum Domini, quae fecit David rex ad laudandam Dominum, quoniam in aeternum misericordia ejus, hymnos David canentes per manus suas. Item in emendatione et purificatione ejusdem templi sub Ezechia scriptum est: Praecepitque Ezechias et principes Levitis, ut laudarent Dominum sermonibus David, (0328C)et Asaph videntis, qui laudaverunt eum magna laetitia. Similiter etiam sub Josia in celebratione Phase. Porro cantores, inquit, filii Asaph stabant in ordine suo juxta praeceptum David, et Asaph, et Heman, et Idithim prophetarum regis. Quod totum quam sancte et religiose fuerit institutum, quam dulciter ac reverenter sit imitandum inter caetera beati David magnifica, ita liber Ecclesiasticus in ejus laudibus prosequitur, dicens: In omni opere dedit confessionem sancto et excelso in verbo gloriae. De omni corde suo laudavit Dominum, et dilexit Deum, qui fecit illum, et dedit illi contra inimicos potentiam; et stare fecit cantores contra altare, et in (0328D)sono eorum dulces fecit modos. Et dedit in celebrationibus (0329A)decus, et ornavit tempora usque ad consummationem vitae, ut laudarent sanctum nomen Domini, et amplificarent mane Dei sanctitatem. Sed et in Libro Samuelis haec psallendi gratia spiritalis in eodem rege sanctissimo praedicatur, ubi legitur: Dixit David filius Isai: Dixit vir cui constitutum est de Christo Dei Jacob, egregius psaltes Israel: Spiritus Dei locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. Huic igitur tam sanctae auctoritati et tam perspicuae veritati non est dubium quod fidelis et (0330A)disciplinatus quisque libenter acquiescat. Si quis autem contentiosus et pertinax contradicere conatur, et de turbulento magis rivo, quam de purissimo fonte potare voluerit, viderit ne illo aegrotet languore nimis pernicioso, quem quidam antiquorum patrum sapienter et breviter cavendum admonuit, dicens: Qui contempta veritate praesumit consuetudinem sequi, aut circa fratres invidus est et malignus, quibus veritas revelatur, aut circa Deum ingratus, cujus inspiratione Ecclesia ejus instruitur.