Liber contra judicium dei

This is the stable version, checked on 16 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber contra judicium dei
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 104


Liber contra judicium dei (Agobardus Lugdunensis), J. P. Migne

Liber contra judicium dei (0249C)

I. In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi qui est pax nostra, quique fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua, legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipsum in uno novo homine, faciat pacem, et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso, et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem his qui prope. Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem (Ephes. II, 14-18). Incipiunt testimonia divina de litteris evangelicis, et apostolicis, atque propheticis, quibus luce clarius demonstratur contraria esse reconciliationi (0250C)generis humani, ac reconciliatori Christo, pugnae domesticae et conflictus fraterni, putantium rerum labentium dubia et occulta posse patefieri, et per res contrarias veritati veritatem latentem monstrari. Nam si omnipotens Deus, mundi conditor et rector, judicii veritatem in rebus latentibus per mutuas caedes inveniri voluisset, aut permisisset, nec judices aut magistros per singulas urbes constitui praecepisset, nec testibus inficiantes convinci, nec ubi testes desunt, controversiam per jusjurandum finiri. Sed nec illam legem inter virum et uxorem, si spiritus zelotypiae virum concitaverit, daret, ut per aquas amarissimas probaretur mulier adultera (0251A)esse, aut innocens. Vel etiam de invento cadavere hominis occisi juberet propinquioris civitatis principes convenire, et lavare manus, ac protestantes coram Deo dicere quod manus eorum non effuderint sanguinem innocentem. Neque sanctus et innocens vir David persecutori suo Saul diceret: Si Deus te incitat contra me, odoretur sacrificio, et caetera. Sed potius diceret: Mitte unum de tuis qui congrediatur mecum singulari certamine, et probet me reum tibi esse, si occiderit, aut certe: Jube ferrum vel aquas calefieri, quas manibus illaesus attrectem, aut: Constitue cruces, ad quas stans immobilis perseverem.

II. Cum autem nihil tale lex divina vel etiam humana sanxerit, et vani homines nominent ista judicium (0251B)Dei; unde probari potest judicium esse Dei, quod Deus nunquam praecepit, nunquam voluit, nunquam denique sanctorum et quorumlibet fidelium exemplis introductum monstratur. Quasi omnipotens Deus animositatibus vel adinventionibus hominum servire debeat, aut ipse sibi contraria agat; ut qui in lege et in Evangelio praecepit ut diligat homo proximum suum sicut seipsum, iterum, ac si voluntate mutata, cum coeperint homines contendere inter se de rebus insensibilibus (de parte (0252A)videlicet agelli, aut si contentio fuerit de brutis animantibus, cavallis porcisve, vel undecunque litigaverint homines cupiditate permoti, quod utique forensium est, non religiosorum), invocatus Dominus ostendit justitiam temporalem, vel potius vilissimam; quae nec proprie dicitur justitia, quia nullus inde fit justus; et cum stat unus adversus alterum, vir scilicet adversus proximum suum, quem certe sicut seipsum diligere debet, agente Domino corruat unus coram altero, et quem per sanctam legem diligi jusserat, per legem cupiditatis occidi aut prosterni a proximo faciat. Nempe Apostolus ostendit esse legem peccati, et legem carnis, et legem mortis, ex quibus ista sunt contraria legi spiritus, et legi vitae. Nam hi qui spiritu Dei aguntur, et idcirco sunt filii Dei, (0252B)audiunt Apostolum docentem: Jam quidem omnino delictum est quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis? Quare non magis fraudem patimini?

III. Neque hoc dicimus quasi judicia inter homines necessaria non sint. Non solum autem necessaria, verum etiam bona sunt; sed illa de quibus Dominus Salomoni loquitur: Quia postulasti, inquit, tibi sapientiam ad discernendum judicium, ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens, et (0253A)intelligens. Et in alio loco: Multitudo sapientium, sanitas est orbis terrarum; et rex sapiens, populi stabilimentum est. Et iterum: Melior est sapientia quam vires, et vir prudens magis quam fortis. Audite ergo, reges, et intelligite, discite, judices, finium terrae. Itemque: Habebo propter hanc (haud dubium quin propter sapientiam) claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis, et acutus inveniar in judicio. De quo beatus quoque Job fatetur dicens: Si contempsi subire judicium cum servo meo, et ancilla mea, cum disceptarent adversum me. Neque enim sanctus Job cum servis ancillisque gladiis aut fustibus confligebat; cum sciret aequitatem non caedibus, sed sapientia et misericordia componendam, quae per seipsam loquitur dicens: Meum est consilium, (0253B)et aequitas, mea est prudentia, mea est fortitudo. Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt. Per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam. Hinc autem aeterna Dei sapientia indubitanti fide quaerenda est, precibus et lectionibus assiduis obtinenda est, Apostolo Jacobo protestante: Si quis, inquit, vestrum indiget sapientia, postulet a Deo qui dat omnibus affluenter, et non improperat, et dabitur ei. Postulet autem in fide nihil haesitans. Quod vero instanti lectione sit eadem sapientia perquirenda, ita Dominus Josue contestans ostendit: Confortare igitur, et esto robustus valde, ut custodias et facias omnem legem quam praecepit tibi Moyses servus meus. Ne declines ab ea ad dexteram, vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quae agis. Non recedat volumen legis hujus de ore tuo: (0253C)sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo.

IV. Neque putandum est quod aut in istis bellis domesticis, aut in insidiis latronum, aut quibuslibet rixis civilibus sive domesticis cadat homo, nisi Deo tradente in manus proximi sui, sicut ipse per Prophetam adversum malos pastores loquitur, dicens: Et pastores eorum non parcebant eis, et ego non parcam ultra super habitantes terram, dicit Dominus. Ecce ego tradam homines, unumquemque in manu proximi sui, et in manu regis sui, et concident terram, et non eruam de manu eorum, et pascam pecus occisionis propter hoc, o pauperes gregis. Sed et illud in hac sententia notandum est quod electi dicantur pecora (0253D)occisionis, sicut et Apostolus de psalmo sumens testimonium dicit: Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis. Et in lege praeceptum est: Qui percusserit hominem, volens occidere, morte moriatur. Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manu ejus; constituam tibi locum quo fugere debeat.

V. Tota namque fide credere debemus quod nihil (0254A)fiat in mundo, nisi Deo aut dispensante, aut permittente; cum et capilli capitis fidelium omnes numerati sint, et unus ex duobus aut quinque passeribus non cadat in terram sine Deo, et sicut quidam sanctorum ait (Aug. in Matth. serm. 6): « Nec folium de arbore sine nutu Dei decidat. » Tamen quia notissimum est bonos a malis interfici, nunquam autem malos a bonis, nisi in bellis publicis et legalibus judiciis, pertinet hoc ad occulta judicia Dei, quae sunt sicut abyssus multa, nec est datum hominibus nosse cur omnipotens ita permittat fieri. Solere autem justos ab iniquis interfici testatur et David, super Abner interitu, dicens: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus est Abner; sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, corruit. Sed, ut diximus, nulli (0254B)haec investigare concessum est, quando et ipse Paulus, ad tertium coelum raptus, et iterum in paradiso admirans, exclamet, dicens incomprehensibilia esse judicia Dei et investigabiles vias ejus. Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit?

VI. Haec pie humiliterque considerantibus apparet non posse caedibus, ferro vel aqua, occultas et latentes res inveniri. Nam si possent, ubi essent occulta Dei judicia? Deberet ergo inter catholicos et haereticos tali examine veritas indagari, sicut quidam superbus ac stultus haereticus Gundobadus Burgundionum rex tentabat expetere a beato Avito, egregio et orthodoxo praedicatore, qui ejus vesaniam sapientissime laudabiliterque repressit atque redarguit. (0254C)Quod si talibus adinventionibus, ut saepe diximus, valerent latentes culpae inveniri, nec sapientia, nec sapientes, neque judices, neque magistri essent necessarii. Sed quia verissimum est quod de Deo dicitur: Apud ipsum est fortitudo et sapientia, ipse novit et decipientem et eum qui decipitur; ab ipso et secundum ipsum quaerenda est rerum et judiciorum veritas. Jam nunc ponendae sunt ipsae divinae sententiae, et perspiciendum in eis quales auctor earum velit esse, vel quid aut qualiter agere debeant reconciliati populus acquisitionis, filii resurrectionis, oves summi pastoris, et erga se invicem et erga lupos ac bestias insidiantes. SEQUUNTUR SENTENTIAE.(0254D) Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.

Quando stant duo altrinsecus parati ad mutuam caedem, non est eis haec bona voluntas; et ideo angeli pacis non adsunt illis aeterna gaudia offerentes.

Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.(0255A) A quibus pax multa scandalum non excludit, necdum habent plenitudinem legis, quae charitas est.

Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.

Forsitan dicturi sunt contentiosi, ad possidendam terram viventium mansuetudinem esse necessariam; ad defendendam autem terram morientium, fraternam congressionem? Sed audiant Apostolum dicentem: Nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesiae Christi.

Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.

Non offertur aeterna misericordia et honor filiorum Dei immisericordibus, et pacem disrumpentibus, sed facientibus.(0255B) Audistis quia dictum est antiquis: Non occides. Qui autem occiderit, reus erit judicio. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo Racha, reus erit consilii. Qui autem dixerit Fatue, reus erit gehennae ignis, etc. Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente. Ego autem dico vobis non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram. Et ei qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium, et reliqua.

Antiquo populo praeceptum ut qualem quis alteri maculam inflixisset, talem sustinere compelleretur; novo autem, nullum malum inferre, sed illatum aequanimiter tolerare. Qui ergo non solum non resistit, (0255C)sed etiam modum talionis supergrediens excedit, nec ad antiquum populum pertinet, nec ad novum. Quos jubemur diligere, non permittimur nocentes laedere.

Tribus modis peccatur, cogitatione, locutione et actione. Patet ergo in cogitatione radicem esse malorum, fructus autem in operatione. Et consequenter veteri populo fructus malorum vetantur, in novo vero radices exstirpare jubemur: ideoque apud illos homicidium in reatu erat; apud nos autem ira occulta et sermo injuriosus. Quapropter qui mentem non purgat a furore, nec manus compescit a caede, nec cum antiquis legi subditus est, nec cum novis evangelicae gratiae libertate donatus.

Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, (0255D)et odies inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani hoc faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne ethnici hoc faciunt? Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est. Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis delicta vestra. Si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra. Omnia ergo quaecunque vultis (0256A)ut faciant vobis homines, et vos facite eis. Haec est enim lex et prophetae.

Nullo modo quis potest filius Dei esse, nisi imitetur. Qui ergo non imitando, a tanta nobilitate degenerat, non veraciter sed falso dicit: Pater noster, qui es in coelis. Et ideo non tantum crudelitate, sed et falsitate damnatur. Si non intrabimus in regnum coelorum, nisi abundaverit justitia nostra plusquam Scribarum et Pharisaeorum: quanto magis nisi abundaverit plusquam publicanorum et ethnicorum?

Qui perfectionem remunerat, nihil corruptioni nisi damnationem reservat. Considera, o amator rerum periturarum, et neglector tui, quia alii in te peccanti potes dimittere, tibimetipsi non potes. (0256B)Et quia ad tam grave malum nullum majus remedium invenitur, quam ut dimittas quae potes, ut dimittantur tibi quae committere vales, delere non potes.

Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.

Si ille qui patrem matremve plus amat quam Deum, non eo est dignus, quanto magis est indignus, si plus amaverit terram vel porcum? Amplius enim haec amare convincitur, qui pro talibus charitatem, quae Deus est, offendere non veretur.

Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum.(0256C) Hujus praecepti negligentiam cruciatus irremediabilis et infinitus sequetur. Porta regni coelestis angusta est: quae parvulos capit, sed enormes excludit. Qui ergo stat paratus ad caedem, dum non simplicitate parvulorum humilis, sed gigantea ostentatione vult videri terribilis, ab hujus ingressu omnino rejicitur.

Festina implere, dum manus et pedes solutos habes, quia venient dies de quibus dices: Non mihi placent; ubi ligatis pedibus et manibus mitteris in tenebras exteriores, id est, fugiendi operandique licentia subtrahetur.

Domine, quoties peccaverit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies.(0256D) Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me, usque: Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt. Habete inter vos salem, et pacem habete inter vos.

Quoniam grave malum est peccanti fratri de corde non ignoscere. Quo fit ut olim per poenitentiam dimissa peccata revocentur ad vindictam.

Quanto melior est anima corpore, tanto pejor est gladius, quo anima in aeternum perimitur, quam quo corpus ad tempus occiditur.

Sicut pulmentum quodlibet absque sale non est (0257A)aptum et utile; sic omnis virtus, etiam ipsa fides, non valet ad salutem hominis sine pace.

Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones? Et ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. Nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui vera locutus sum vobis, quae audivi a Deo. Hoc Abraham non fecit. Vos facitis opera patris vestri. Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me.

Si sacerdos et levita, qui vulnerato a latronibus plagas non imposuerunt, sed quia non profuerunt, proximi non fuerunt, quanto magis illi qui plagas infligunt, proximi non sunt? Qui ergo non impertiendo misericordiam a proximitate se alienum facit, alienus (0257B)est et a medicamento quod vulnerato jacenti coelestis Samaritanus clementer infudit.

Qui domesticum fidei occidere quaerit, non est filius Abrahae, quia hoc Abraham non fecit. Facit autem opera patris, id est, diaboli, qui ab initio homicida erat. Qui summe bonum pastorem sequuntur, oves sunt; qui autem in membris suis illum insequuntur, lupi sunt.

Si quis mihi ministrat, me sequatur: et ubi sum ego, illic et minister meus erit.

Si qui ministrat, sequitur; qui adversatur, insequitur.

Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, (0258A)sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem.

Non pro his autem rogo tantum, sed pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, ut mundus credat quia tu me misisti. Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. Ira enim viri justitiam Dei non operatur.

Si dilectione cognoscuntur discipuli Domini, rixis et contentionibus cognoscuntur discipuli diaboli.

Si unitas trahit mundum ad fidem, dissensio impellit mundum ad perfidiam.

Quod si zelum amarum habetis, et contentiones in (0258B)cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem. Non est ista supientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.

Et Paulus apostolus ait: Noli verbis contendere, ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium, de hac sapientia, quae non est desursum, sed terrena atque diabolica sit. Et illud beatus Paulus insinuat, dicens: Profana autem et inania loqui devita. Multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit.

Si ergo contentio cordium mendaces ostendit adversus veritatem, et contentio verborum subvertit (0259A)audientes; quanto magis contentio manuum et armorum?

Non unum opus pravum, aut pars operum, sed omne opus, sicut et Paulus ostendit: His autem qui ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum.

Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordiae, et fructibus bonis, judicans sine simulatione. Fructus autem justitiae in pace seminatur facientibus pacem.

Perpende, o judex, quia illa sapientia quae judicat sine simulatione, dolo et fraude, pacifica est et plena misericordiae.(0259B) Unde bella et lites in vobis? Nonne hinc? ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris? Concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis; non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulastis. Petitis, et non accipitis; eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis. Adulteri, nescitis quia amicitia hujusmodi, inimica est Dei?

Unde sint bella et lites, aperte hic ostenditur.

Quicunque ergo voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur. Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis.

Cum non dicat, Quicunque est, sed Quicunque voluerit amicus esse saeculi hujus, patenter ostendit quia eodem modo quo Dominus adulterum esse pronuntiat (0259C)in Evangelio, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo, etiamsi ad expletionem operis nefarii non pervenerit, quicunque vult amicus esse saeculi hujus, jam adulter est, etiamsi non pervenerit ad honores et divitias saeculi, sicut et apostolus Paulus non Qui fiunt, inquit, sed Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, ac per hoc efficiuntur inimici Dei.

Melius est enim benefacientes (si velit voluntas Dei) pati, quam malefacientes.

Haec sententia demonstrat et benefacientes mala hujus saeculi pati, non autem, ut plerique aestimant, solos mala facientes.(0259D) Estote itaque prudentes et vigilate in orationibus. Ante omnia, mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes: quia charitas operit multitudinem peccatorum. Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis charitatem.

Non habet continuam charitatem qui adversus proximum consurgit ad congrediendum. Sed et hoc notandum quia si charitas operit multitudinem peccatorum, rixae et contentiones cumulant copiam flagitiorum.(0260A) Haec omnia si vobiscum adsint et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitionem. Cui enim non praesto sunt haec, caecus est, et manu tentans, oblivionem accipiens, purgationem veterum suorum delictorum. In hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est de Deo; et qui non diligit fratrem suum: quoniam haec est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligamus alterutrum. Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera ejus maligna erant; fratris autem ejus justa. Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus. Nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit fratrem suum, homicida est. (0260B)Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem. In hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus ponere.

Aperte hic ostendit Apostolus quia cui hae virtutes adsunt, non est infructuosus, et vacuus; cui vero non adsunt, caecus est, et in tenebris ambulans.

Benedicite persequentibus vos; benedicite, et nolite maledicere. Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus. Id ipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos, nulli malum pro malo reddentes; providentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes: non (0260C)vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum irae. Scriptum est enim: Mihi vindictam; ego retribuam, dicit Dominus. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.

Non solum persequi persequentes non debemus, sed neque maledicere, sed e contrario, ex corde benedicere

Vae mundo ab scandalis! Magna caecitas et profunda miseria! Nondum cognovimus proximum nobis malum fecisse; et nostro malo conamur eum qui (0260D)forte innocens est malefactorem ostendere.

Non solum flentes facere non debemus; sed e contrario, quoscunque flentes viderimus, flere cum eis et ipsi debemus

Debemus autem nos firmiores imbecillitatem infirmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque proximo suo placcat in bonum ad aedificationem. Etenim Christus non sibi placuit; sed sicut scriptum est; Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. Quaecunque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt; ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.

Non vis ei in bonum placere, contra quem exserto (0261A)brachio gladium vibrans, aut matarum tenens, stas paratus ad caedendum tam atrociter, ut omni virtute nudatus in terram prosternatur, et se reum fateatur, etiamsi non sit.

Deus autem patientiae et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum, ut unanimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi. Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.

Ubi contraria sibi homines ore, id est verbis, opponunt contentionibus, ibi unanimitas animorum esse non potest, ac per hoc a talibus non honorificatur Deus, sed semper inhonoratur.

Charitas patiens est, benigna est. Charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est (0261B)ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati, omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, charitas nunquam excidit.

Si urgente charitate Christi congruentes et contemperati esse debemus proximis, pensandum est qui surget ad rixas et dissensiones. Servum certe Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia corripientem eos qui resistunt.

Patiens est et benigna, quia quos per patientiam tolerat, per benignitatem amat. Et si is qui tolerat, nec tamen diligit, non exercet opus charitatis; quanto magis qui nec tolerat? Si charitas non irritat, (0261C)ad irascendum non concitatur, neque gaudet super iniquitate; pensandum omnino est, quam longe a charitate sint, qui se adversus invicem provocantes, pro terrena cupiditate confligunt. Charitas non excidit: quia semper est in profectu, nunquam autem venit in defectu.

Sive enim mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis. Charitas enim Christi urget nos; aestimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est; ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.

Ii pro quibus Christus mortuus est, non sibi debent vivere, sed Christo. Qui autem Christo vivit, nullo modo vult laedere proximum. Quapropter quaerendum (0261D)est, ille qui paratur ad laedendum proximum, (0262A)occidendo, aut caedibus prosternendo, cui vivit, sibi, an diabolo, cum certum sit eum Christo non vivere.

Fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete; et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum. Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis, cum omni malitia. Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus donavit nobis.

Perfectorum est idem, id est unum, non diversa et adversa sapere, et idcirco pacem habere. Qui autem contraria agunt rixando et litigando, perpendant utrum Deus pacis cum illis sit. Et cum certum sit Deum non habentem, qui vita est animarum, mortuum esse; procul dubio colligitur mortuorum esse mortificare, proximum velle non vivere.(0262B) Estote ergo imitatores Dei, sicut filii charissimi; et ambulate in dilectione, sicut Christus dilexit nos. Non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus.

Haec sententia regula est Christianorum, et tam aperta, ut quilibet in ea velut in speculo se valeat considerare.

Fratres, quaecunque sunt vera, quaecunque pudica, quaecunque justa, quaecunque sancta, quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate. Quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum.(0262C) Quicunque vult Deum pacis secum habere, templum videlicet ejus esse, ista agat quae haec sententia docet, ut glorificet et portet Deum in corpore suo. Quia qui Deum non portat ad vitam suam, portabit inimicum velit nolit ad mortem suam.

Rogamus vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Videte ne quis malum pro malo alicui reddat; sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. Semper gaudete. Sine intermissione orate. In omnibus gratias agite. Haec enim voluntas Dei est in Christo Jesu in omnibus vobis.

Et haec sententia regula est Christianitatis. Sed valde notandum quod jubet hominem patientem (0262D)esse ad omnes, non ad amicos tantum. Patientia enim maxime ad inimicos est necessaria.(0263A) Vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium quod habebunt, et clamabant voce magna dicentes: Usquequo, Dominus sanctus et verus, non judicus et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant super terram? Et datae sunt eis singulae stolae albae, et dictum est illis ut requiescerent adhuc modicum tempus, donec impleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt, sicut et illi.

Haec sententia docet tempus vindictae fidelium non esse in praesenti. Nam si sancti pro fide passi quaerunt vindictam de persecutoribus, de quibus utique vindicandi sunt, et non impetrant; quomodo isti, de quibus agimus, quotiescunque irascuntur proximis, et ad contentionem manuum prosiliunt, putant sibi (0263B)Deum famulari, et amarissimis suis motibus deservire?

Vae, civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis, quoniam una hora venit judicium tuum!

Si una hora venturum est judicium Babylonis, quomodo cives ejus tam frequenter pro se Deum aestimant judicare? Haec sententia demonstrat occulta esse judicia Dei et impenetrabilia. Unde constat stultam et superbam esse praesumptionem eorum qui putant impenetrabilia judicia Dei bellis et caedibus liquido publicari.

Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum, et de manu hominis: de manu viri et fratris ejus requiram animam hominis. Quicunque effuderit humanum sanguinem, fundetur (0263C)sanguis illius; ad imaginem quippe Dei factus est homo.

Haec prima lex, a Deo data hominibus, prohibet attentissime humanum sanguinem fundere.

Non omnis qui hominem occiderit, corporaliter occidetur. Sed secundum illud accipiendum est quod Dominus in Evangelio dicit: Omnis enim qui gladium acceperit, peribit. Et Apostolus ait: Quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem. Quare autem hunc reatum tanta poena sequatur, haec causa est, quoniam ad imaginem Dei factus est homo.

Abundant tabernacula praedonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manu eorum. Quare ergo impii vivunt, sublimati sunt confortatique (0263D)divitiis? Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. Domus eorum securae sunt, et pacatae, et non est virga Dei super eos. Bos eorum concepit, et non abortivit; vacca peperit, et non est privata fetu suo. Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus. Tenent tympanum, et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.

Haec sententia indicat temporalem esse malorum felicitatem. Et idcirco errant qui putant singulis hic retribui quod merentur.

Si habes brachium sicut Deus, et si voce simili tonas? Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et (0264A)esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia. Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo. Absconde eos in pulverem simul, et facies eorum demerge in foveam. Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.

Qui conflictibus et congressionibus merita hominum se putant posse invenire, habeant brachium sicut Deus, et in voce simili tonent, circumdent sibi decorem, et in sublime erigantur, sintque gloriosi, et tunc poterunt sibi ipsi esse salvatores; impiorum autem et superborum dispersores, humiliatores, contritores, et in foveam demersores.

Non enim in arcu meo confidam, neque gladius meus salvabit me; quia salvasti nos de hostibus nostris, (0264B)et eos qui oderunt nos confudisti. In Deo laudabimur tota die, et nomen tuum confitebitur in aeternum. Verumtamen tu confudisti et projecisti nos, et non egredieris in exercitibus nostris. Vertisti terga nostra hosti, et qui oderunt nos diripuerunt sibi. Dedisti nos quasi gregem ad vorandum, et in gentibus dispersisti nos.

Ista sententia insinuat neminem salvum fieri, aut justum vel innocentem demonstrari per armaturam corpoream, ipsum autem Deum non semper in hac vita bonis retribuere merita justitiae. Unde et Paulus, qui bonum certamen certavit, cursum consummavit, fidem servavit, repositam sibi dicit coronam justitiae, non receptam. Nam in praesenti quinquies quadragenas una minus accepit, ter virgis (0264C)caesus, semel lapidatus est, ter naufragium fecit, et omnia illa pericula quae ipse enumerat, sustinuit.

Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Hierusalem in acervum lapidum. Dederunt cadavera servorum tuorum escam avium coelorum, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem, et non erat qui sepeliret. Facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt.

Haec sententia eadem ipsa demonstrat quae et superior.

Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et mundo (0264D)corde, qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam, loquitur veritatem in corde suo, qui non est facilis in lingua sua, neque fecit amico suo malum, et opprobrium non sustinuit super vicinum suum. Qui negligit damnum propter amicum suum, justus est; iter autem impiorum decipiet eos. Melior est patiens viro forti; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. Arma, et gladii in via perversi: custos autem animae suae longe recedit ab eo. Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum; ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.

Videat bellator fraternus, si sit innocens manibus, (0265A)mundo corde, et faciat omnia quae sequens sententia enumerat.

Non solum melior, sed nec bonus vult esse, qui per patientiam non dominatur animo suo. Qui cum proximo decertat propter animal brutum, nec modicum damnum vult negligere propter Deum.

Erues eos qui ducuntur ad mortem, et qui detrahuntur ad interitum liberare ne cesses. Si dixeris: Vires non suppetunt: qui inspector est cordis, ipse intelligit, et servatorem animae tuae nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua. Vidi sub sole in loco iudicii impietatem, et in loco justitiae iniquitatem. Et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Deus, et tempus rei omnis tunc erit. Verti me ad alia, et vidi calumnias quae sub sole geruntur, et lacrymas (0265B)innocentium, et consolari eos neminem, nec posse resistere eorum violentiae cunctorum auxilio destitutos.

Non solum debes non ducere ad mortem, verum etiam eos qui ducuntur eruere, si non vis ut reddat tibi Dominus secundum opera tua.

Quando Dominus inter justum et impium discreverit, tempus omnis rei tunc erit, non modo. Quod tempus desiderans Ecclesia, rogat Dominum, dicens: Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Quam rem si homines saltem justificare valuissent, non essent mala quae sequentes sententiae enumerant.

Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super (0265C)hoc negotio: quia excelso alius excelsior, et super hos quoque eminentiores sunt alii.

Excelsus quippe super excelsos haec respicit Deus, qui angelos suos super judices et reges terrae praeposuit: qui possunt utique prohibere injustitiam, et magis in terra valere quam quaevis hominum potestates. Sed quoniam servat in fine judicium et consummationem mundi, quando matura seges fuerit, et messores venerint, jussurus est ut separetur triticum et lolium tradatur incendio; ideo nunc exspectat, et differt sententiam, quandiu ager mundi istius plenius excolatur.

Justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.

Dei in occulto sapientia est et tribulare nunc sanctos (0265D)ut recipiant mala in vita sua, et peccatores non visitare pro scelere et quasi ad vindictam reservare; ut et illis possit aeterna bona restituere, et his mala inferre perpetua.

Melius est secundum voluntatem Dei ut justus pereat in justitia sua, quam ut impium occidat propter malitiam illius. Et quia ita fit, ideo provenit quod sequens sententia dicit:

Sunt justi quibus multa proveniunt, quasi opera egerint impiorum; et sunt impii qui ita securi sunt, quasi justorum facta habeant.

Inter caeteras vanitates quae in mundo vario feruntur eventu, etiam hoc deprehendi quod justis ea frequenter eveniunt quae impiis evenire debuerant, (0266A)et impii tam feliciter in hoc mundo degunt, ut eos putes esse justissimos.

Nescit homo utrum amore an odio dignus sit; sed omnia in futuro servantur incerta, eo quod universa aeque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas, et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator; ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat. Hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt, quia eadem cunctis eveniunt.

Si omnia futuro servantur incerta, mira fatuitas quorumdam, qui certaminibus exsecrandis putant se de incertis facere certa.

Verti me ad aliud; vidique sub sole, nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientum panem, (0266B)nec doctorum divitias, nec artificum gratiam, sed tempus casumque in omnibus. Nescit homo finem suum. Sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves comprehenduntur laqueo, sic capiuntur homines tempore malo, cum eis extemplo supervenerit.

Haec sententia non denegat providentiam, sed docet exitus rerum hominibus esse incertos. Epistola ad Romanos huic loco congruit: quia non volentis, neque currentis, sed miserentis Dei sit. Quod autem ait: Non est sapientibus panis, multorum quotidie probatur exemplo, qui cum sapientissimi sint, necessariis indigent, et eruditum virum latere in obscuro, persecutiones pati, et non solum in populum gratiam non habere, sed inopia et egestate tabescere. Haec autem fiunt, quia incerto statu fluunt omnia, (0266C)et non est in praesenti meritorum retributio, sed in futuro.

Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis; positum stultum in dignitate sublimi, et divites cadere deorsum. Vidi servos in equis, et principes ambulantes quasi servos super terram.

Et hanc ergo iniquitatem se in saeculo perspexisse commemorat, quod videatur injustum Dei esse judicium, et sive per ignorationem, sive absque ejus fieri voluntate, ut vel in mundi potestatibus, vel in Ecclesiae principatu, saepe hi qui divites in sermone sunt atque sapientia, divites etiam in operibus bonis, ignobiles sedeant, et imprudens quisque in Ecclesia teneat principatum: hoc autem fieri a vultu (0266D)ejus qui in saeculo habet potestatem, dum potentes quosque et doctos premat, nec eos in populis apparere permittat; illos vero quos scit esse imprudentes, in Ecclesiis faciat esse majores, ut caeci a caecis ducantur in foveam.

Quare ostendisti mihi iniquitatem, et laborem, videre praedam, et injustitiam contra me? et factum est judicium et contradictio potentior. Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium: quia impius praevalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum.

Haec loquuntur nescientes judicia Dei investigabilia et profundum divitiarum sapientiae et scientiae ejus, quod non ita videat Deus, ut videt homo. Homo (0267A)tantum praesentia respicit, Deus futura et aeterna cognoscit. Communis ad Deum querela sanctorum est, quare contra eos injustum judicium fiat, et innoxium in persecutionibus sanguinem fundant; ac si quando ante tribunal steterint judicum saecularium judex acceptis muneribus condemnet insontem, et reum liberet: quod quidem non solum de judicibus saeculi, sed interdum de Ecclesiae quoque principibus dici potest, quod propter munera lacerent legem, et non perducant usque ad finem judicium, et impius praevaleat adversus justum, et magis in judicio peccatum divitis quam pauperis veritas defendatur, unde querimonia est judicium exire perversum. Non debemus super hac rerum inaequitate turbari, videntes et in principio mundi ab impio (0267B)Cain interfectum Abel justum, et postea exsulante Jacob regnare in domo patris Esau. Aegyptii luto et latere affligunt filios Israel.

Quare non respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se? Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem.

Dominus noster sciens clementiae suae pondera atque mensuras, interdum non exaudit clamantem, ut eum probet, et magis provocet ad rogandum, et quasi igne excoctum, justiorem et puriorem faciat. Quod intelligens Apostolus., secundum id quod misericordiam (0267C)consecutus a Domino, ait, non deficimus; et benedicit Deum in omni tempore, et scit quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.(0268A) De sion egredietur lex, et verbum Domini de Hierusalem, et judicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum, et conflabunt gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones, non sumet gens adversus gentem gladium, et non discent ultra belligerare. Venite et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram, auferens bella usque ad finem terrae. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni.

Heu, proh dolor! jam in multis gentibus factum est ut bellandi studio cessante, agriculturae operam dent, propter quam etiam arma in utensilia versa sunt; et adhuc Burgundionibus necesse est, propter assidua domestica bella, ut falces, ligones ac vomeres conflentur in gladios.(0268B) Vacate et videte quoniam ego sum Deus. Mei autem pene vacillaverunt pedes, pene effusi sunt gressus mei. Quia aemulatus sum contra iniquos, pacem peccatorum videns, quod non recogitaverunt de morte sua, et firmata sint vestibula eorum. In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Idcirco nutriti sunt ad superbiam, circumdederunt iniquitatem sibi, processerunt a pinguedine oculi eorum, transierunt cogitationes cordis, irriserunt et locuti sunt in malitia, calumniam de Excelso loquentes.

Quae et ista sententia dicit, etiam corporaliter (0268C)ex parte facta fuissent, si Burgundiones acquievissent.