Liber contra Arianos vel Auxentium

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber contra Arianos vel Auxentium
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 10

HilPic.LiCoArV 10 Hilarius Pictaviensis315-367 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin Liber contra Arianos vel Auxentium

Dilectissimis fratribus in fide paterna manentibus, et Arianam haeresim detestantibus, episcopis, et omnibus plebibus, Hilarius conservus vester in Domino aeternam salutem.

1. Pacem veram frustra tentat Hilarius componere. --Speciosum quidem nomen est pacis, et pulcra est opinio unitatis: sed quis ambigat eam solam Ecclesiae atque Evangeliorum unitatem pacem esse, quae Christi est? Quam ad Apostolos post passionis suae gloriam est locutus (Joan. XX, 19), quam ad aeterni mandati sui pignus commendavit abiturus, hanc nos, Fratres dilectissimi, et amissam quaerere, et turbatam componere, et repertam tenere curavimus. Sed hujus ipsius nos fieri vel participes vel auctores, nec temporis nostri peccata meruerunt, nec imminentis antichristi praevii ministrique sunt passi: qui pace sua, id est, impietatis suae unitate se jactant, agentes se non ut episcopos Christi, sed antichristi sacerdotes.

2. Antichristi plures. --Ac ne maledicis verborum in eos uti conviciis arguamur, causam perditionis publicae, ne cuiquam ignorata sit, non tacemus. Antichristos plures esse, etiam apostolo Joanne praedicante, cognovimus (I Joan. II, 18). Quisquis enim Christum, qualis ab apostolis est praedicatus, negavit, antichristus est. Nominis antichristi proprietas est, Christo esse contrarium. Hoc nunc sub opinione falsae pietatis efficitur, hoc sub specie praedicationis evangelicae laboratur, ut Dominus Jesus Christus, dum praedicari creditur, denegetur.

3. Ecclesia subsidiis humanis fundata non fuit. --Ac primum miserari licet nostrae aetatis laborem, et praesentium temporum stultas opiniones congemiscere, quibus patrocinari Deo humana creduntur, et ad tuendam Christi Ecclesiam ambitione saeculari ( Ms. Carn. saeculi) laboratur. Oro vos, episcopi qui hoc esse vos creditis, quibusnam suffragiis ad praedicandum Evangelium apostoli usi sunt? quibus adjuti potestatibus Christum praedicaverunt, gentesque fere omnes ex idolis ad Deum transtulerunt? Anne aliquam sibi assumebant e palatio dignitatem, hymnum Deo in carcere inter catenas et post flagella cantantes; edictisque regis Paulus, cum in theatro spectaculum ipse esset, Christo Ecclesiam congregabat? Nerone se, credo, aut Vespasiano, aut Decio patrocinantibus tuebatur? quorum in nos odiis confessio divinae praedicationis effloruit. Illi manu atque opere se alentes, intra coenacula secretaque coeuntes, vicos et castella gentesque fere omnes terra ac mari contra senatusconsulta et regum edicta peragrantes, claves, credo, regni coelorum non habebant? Aut non manifesta se tum Dei virtus contra odia humana porrexit, cum tanto magis Christus praedicaretur, quanto magis praedicari inhiberetur?

4. Fidei vis illata improbatur. --At nunc, proh dolor! divinam fidem suffragia terrena commendant, inopsque virtutis 595 suae Christus, dum ambitio nomini suo conciliatur, arguitur. Terret exsiliis et carceribus Ecclesia: credique sibi cogit, quae exsiliis et carceribus est credita. Pendet ad dignationem communicantium, quae persequentium est consecrata terrore. Fugat sacerdotes, quae fugatis est sacerdotibus propagata. Diligi se gloriatur a mundo, quae Christi esse non potuit, nisi eam mundus odisset. Haec de comparatione traditae nobis olim Ecclesiae, nuncque deperditae, res ipsa quae in oculis omnium est atque ore, clamavit.

5. Antichristi tempus jam adesse. --Quid autem illud sit, quod ignorandum ultra non sit breviter exponam. Secundum placitam Deo plenitudinem coarctata sunt tempora. Circumscripta enim ratio eorum coelestibus libris docetur: ac necesse est in ipsam nos aetatem antichristi incidisse, cujus, secundum Apostolum (II Cor. XI, 14), ministris in lucis se angelum transformantibus, ab omnium fere sensu et conscientia is qui est Christus aboletur. Ut enim erroris affirmatio certa sit, incerta veri opinio antefertur: sitque antichristo jam pervium, Christum eum esse se fallere, de quo nunc usque dissensum sit. Hinc illae variae opiniones, hinc sub unius Christi fide praedicatio plurimorum, hinc nuper Arii spiritus ex angelo diaboli in lucis angelum transfiguratus: cujus haereditas omnis ad Valentem, Ursacium, Auxentium, Germinium, Gaium successit atque defluxit. Nam ipsi nunc Christum novum, per quem antichristus subreperet, intulerunt.

6. Auxentii, Valentis, etc., de Christo opiniones. Plebi nondum nocet haeresis latens. --Volunt enim hunc suum Christum non ejus divinitatis esse cujus et Pater est; sed esse potentem et praestantem caeteris aliis 596 creaturis creaturam, eumque per voluntatem Dei ex nihilo substitisse: et eum ante omnia quidem saecula, et ante omne omnino tempus natum ex Deo Deum esse; sed non ex substantia Dei esse, neque divinae in eo nativitatis, majestatisque ejus, quae Dei est intelligendam veritatem; ne quam verus sit Deus qui pater est, tam verus sit Deus qui filius est: ut id, quod unum esse Filius et Pater in Evangeliis praedicantur (Joan. X, 30), in voluntatis tantum sit et charitatis societate, non in divinitatis veritate. Quae si in Filio non eadem est ipsa illa quae Dei est, ut in confessione fidei Deus unus sit; cur Deum Filium, cur ante tempora et saecula confitentur, nisi quia Dei nomen sancto cuique per indulgentiam aeternitatis est destinatum? Aut regenerati omnes non vere Dei filii sunt, aut angeli omnes, per Christum utique conditi, non ante omnia tempora et ante omnia omnino saecula sunt creati? Verum ad antichristum minori invidia introducendum, miserisque credendum, tribuunt Christo Dei nomen; quia hoc et hominibus sit tributum: fatentur vere Dei filium; quia sacramento baptismi vere Dei filius unusquisque perficitur: ante tempora et saecula confitentur; quod de angelis atque diabolo est non negandum. Ita Domino Christo sola illa tribuuntur, quae sunt vel angelorum propria, vel nostra. Caeterum, quod Deo Christo legitimum et verum est, Christus Deus verus, id est, eadem esse Filii quae Patris divinitas denegatur. Et hujus quidem usque adhuc impietatis fraude perficitur, ut jam sub antichristi sacerdotibus Christi populus non occidat, dum hoc putant illi fidei esse, quod vocis est. Audiunt Deum Christum; 597 putant esse quod dicitur. Audiunt filium Dei; putant in Dei nativitate inesse Dei veritatem. Audiunt ante tempora; putant idipsum ante tempora esse, quod semper est. Sanctiores aures plebis, quam corda sunt sacerdotum. Si Deum verum Ariani praedicant Christum, Deum sine fraude confessi sunt: quod si Deum dicunt, et negant verum; tribuunt nomen, et adimunt veritatem.

7. Hilarii cum Auxentio Mediolani gesta. Auxentius consubstantialitatem confitetur. --Quamquam igitur impiissimis eorum blasphemiis plenae omnes ecclesiarum chartae, plenique jam libri sint: quid proxime tamen acciderit, non tacendum est. Cum edicto gravi sanctus ( Carn. ms. sanctissimus) rex perturbari ecclesiam Mediolanensium, quae Deum verum Christum et unius cum Patre divinitatis et substantiae confitetur, sub unitatis specie et voluntate jussisset; etiam importuna interpellatione suggessi, Auxentium blasphemum esse, et omnino hostem Christi habendum: idque adjeci, eum aliter credere, quam rex ipse, aut alii omnes haberent. Quibus rex permotus; audiri nos a Quaestore et Magistro praecepit, considentibus una nobiscum episcopis fere decem. Primumque, ut in foro solet, de persona calumniatus est, damnatum quondam me a Saturnino, audiri ut episcopum non oportere. Non est nunc temporis, quid ad haec responsum sit, enarrare: sed qui tum audiebant, de fide potius, ut regi placuerat, agitandum esse decernunt. Cumque jam in arcto esset negandi periculum; credere se Auxentius Christum Deum verum, et unius cum Deo patre divinitatis et substantiae est professus. Placuit igitur hoc scribi, et ne memoriis audientium quae dicta essent elaberentur, continuo libellum regi per Quaestorem offero, quo quid convenisset, contineretur: et ne quid mentiri arguar, ejusdem exempla subjeci. Placet omnibus Auxentium haec ipsa profiteri frequenter: qui ut ipsum scriberet, est coactus. Qui diu consilia sua versans, callidissime fidem regis eludit: dat scripturam stylo antichristi compositam.

8. Scripto eludit fidem quam confessus erat. --Nam primum ea, quae Nicaeae Thraciae omnium impietas resolvisset, sancta 598 esse testatur: vim scilicet illatam episcopis, fidem esse verae confessionis affirmans. Negat quoque se scire Arium: cum in Alexandria in Ariana ecclesia, cui Gregorius praeerat, presbyter esse coepisset. Sed de Ariminensi synodo, quae ab omnibus est religiose dissoluta, nihil dicamus: tantum diaboli commenta pandenda sunt. Cum placuisset igitur scribi Deum verum esse Christum, et unius cum patre divinitatis atque substantiae esse: ponitur talis ab eo, ut a callidissimo diabolo, sententia, quae significaret Christum ante omnia tempora natum Deum verum filium: ut secundum Arianos veritas ad filium, non ad Deum referretur. Et ut longe major differentia hujus significationis exsisteret, subjicitur, Ex vero Deo Patre: ut in Patre veritas Dei esset, in Christo veritas tantum filii scriberetur. Dehinc procedente sermone, una ab Auxentio divinitas praedicatur, et in ea non confitetur et Filium: ut in solo Patre, non etiam in Filio, esset sola una divinitas.

9. Quasi recte sentiens divulgatur. Hilarius fraudem retegens jubetur exire. --Spargitur vero per populos Auxentium verum Deum Christum, et unius cum Patre divinitatis ac substantiae scripsisse, neque ab expositae per me fidei dissidere sententia: post quae ad communionem ejus rex pro fidei sinceritate advenit. Sed cum hoc mysterium impietatis diu occultatum jam non taceretur, diceremque fingi omnia, fidem denegari, Deum atque homines illudi; jubeor de Mediolano proficisci, cum consistendi mihi in ea invito rege nulla esset libertas.

10. Haec igitur, Fratres, quibus Dei judicium in metu est, ita gesta esse significo. Auxentius quod negare timuit, noluit confiteri: nam expositionis ipsius exempla subjeci. Si idem scripsit, arguite fallentem: si vero aliud ( Ms. Carn. aliter) scripsit quam professus est, intelligite jam Christum per eum alium, id est, antichristum praedicari. Lusit quidem ille verbis, quibus possit fallere et electos; sed patet impietatis tantae professio.

11. Auxentii perfidia exponitur. --Negat se duos deos praedicare, quia non duo patres sunt. Quis secundum haec non videt, unius Dei confessionem idcirco tantum Patri propriam esse, quia solus esset? 599 Unde et ille satanae stylus exstitit: Novimus unum solum verum Deum patrem. Et post malevolas significationes, Similem, inquit, secundum Scripturas Filium genitori suo patri. Si usquam in sanctis voluminibus hoc scriptum est, habet innocentiae professionem. Si vero veritate divinitatis Filius et Pater unum sunt, quid similitudinis imperfecta opinio antefertur? Imago quidem Dei Christus est (Vid. lib. in Constant. n. 20): sed et hominem imaginem Dei esse non dubium est, cum ad imaginem et similitudinem Dei Adam factus sit. Quid tu, haeres Arii, Christo tantum nostra concedis? Quid Regem, quid Comites, quid Dei Ecclesiam, patris tui, id est, satanae arte circumvenis? Christum Deum dicis: quid fallis in nomine? Nega Moysen Pharaoni deum dictum (Exod. VII, 1). Christum filium et primogenitum Dei loqueris: nega primogenitum filium Israel Deo esse (Esai. I, 2). Christum ante tempora natum asseris (Vid. l. XII de Trin. n. 35): et creatum nega diabolum ante tempora et saecula substitisse. Christum similem Patri memoras: nega ad imaginem et similitudinem Dei hominem esse coepisse. Solum Christo quod est denegas, ne Deus verus et unius cum Patre divinitatis atque substantiae sit. Et solitus es una cum magistris tuis me haereticum arguere: expone, quibus potes litteris, impietatis meae causam, et blasphemiarum mearum titulum propone. Mihi autem antichristus est ille, qui unius divinitatis esse Filium cum Patre non confitetur: quique non ita unum verum Deum Patrem praedicat, ut veritas quoque divinitatis non intelligatur in Filio. Si unius divinitatis Christus et Deus sunt, cur hoc non simpliciter scripsisti? Si tibi non sunt, cur hoc non simpliciter denegasti?

12. Ecclesiae parietum ne nimius sit amor. --Arcanum igitur tam pestiferi mysterii optassem, Fratres, ipse potius quam per litteras revelare, et omnes blasphemias Auxentii verbis singulis explicare. Verum quia id non licet, saltem unusquisque quod sibi liceat intelligat. Multa alia proferre Ecclesiae me pudor inhibet, et committere epistolae Arianorum blasphemiarum dedecora pertimesco. Unum moneo: cavete antichristum 600: male enim vos parietum amor cepit, male Ecclesiam Dei in tectis aedificiisque veneramini, male sub his pacis nomen ingeritis (haec citat Facundus, Spicil. t. III, p. 118). Anne ambiguum est, in his antichristum esse sessurum? Montes mihi, et sylvae, et lacus, et carceres, et voragines sunt tutiores: in his enim prophetae, aut manentes, aut demersi, Dei spiritu prophetabant. Absistite itaque ab Auxentio satanae angelo, hoste Christi, vastatore perdito, fidei negatore: quam sic est regi professus, ut falleret; sic fefellit, ut blasphemaret. Congreget nunc ille quas volet in me synodos, et haereticum me, ut saepe jam fecit, publico titulo proscribat, et quantam volet iram in me potentium moliatur: mihi certe ille numquam aliud quam diabolus erit, quia Arianus est: neque pax aliquorum umquam optabitur, nisi eorum, qui secundum patrum nostrorum apud Nicaeam tractatum, anathematizatis Arianis, Christum Deum verum praedicabunt.

EXEMPLUM BLASPHEMIAE AUXENTII.

Beatissimis et gloriosissimis imperatoribus Valentiniano et Valenti Augustis, Auxentius episcopus ecclesiae catholicae Mediolanensium.

13. Auxentius haereticus appellatus. -- « Ego quidem, piissimi Imperatores, aestimo non oportere sexcentorum episcoporum unitatem post tantos labores ex contentione paucorum hominum refricari ab abjectis ante annos decem, sicut et scripta manifestant. Sed si aliqui ex plebe, qui numquam communicaverant, nec his qui ante me fuerunt episcopis, nunc amplius excitati ab Hilario et Eusebio, perturbantes quosdam, haereticum me vocaverunt: jussit vero pietas vestra cognoscere de his viros laudabiles, Quaestorem et Magistrum: et sicut praedixi, non eos personam habere accusatorum aut judicare qui semel depositi sunt (dico autem Hilarium et qui ei consentiunt): tamen obediens Serenitati vestrae, 601 processi manifestare falsa dicentibus, et blasphemantibus, et vocantibus me Arianum, et quasi non confitentem Christum filium Dei Deum esse.

14. Fidem suam exponit. -- « Exposui amicis pietatis vestrae meam confessionem, primum satisfaciens, quia numquam scivi Arium, non vidi oculis, non cognovi ejus doctrinam: sed ex infantia, quemadmodum doctus sum, sicut accepi de sanctis Scripturis, credidi, et credo in unum solum verum Deum patrem omnipotentem, invisibilem, impassibilem, immortalem: et in filium ejus unigenitum Dominum nostrum Jesum Christum, ante omnia saecula et ante omne principium natum ex Patre DEUM VERUM FILIUM ex vero Deo patre, secundum quod scriptum est in Evangelio: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Per ipsum enim omnia facta sunt, visibilia et invisibilia. Qui descendit de coelis voluntate Patris propter nostram salutem, natus de Spiritu sancto et Maria Virgine secundum carnem, sicut scriptum est, et crucifixum sub Pontio Pilato, sepultum, tertia die resurrexisse, adscendisse in coelis, sedere ad dexteram Patris, venturum judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum paracletum, quem misit Dominus et Deus noster salvator Jesus 602 Christus discipulis, Spiritum veritatis. Sic credidi, et credo, sicuti et adscendens in coelos unicus filius Dei tradidit discipulis, dicens: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19).

15. Ariminensi fidei adhaeret. -- « Duos autem deos numquam praedicavi: nec enim sunt duo patres, ut duo dii dicantur, nec duo filii; sed unus filius ex uno patre, solus a solo, Deus ex Deo, sicut scriptum est: Unus Pater Deus ex quo omnia, et unus Dominus Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII, 6): propter quod et unam deitatem praedicamus. Omnes ergo haereses, quae adversus catholicam fidem veniunt, semper quidem congregati episcopi catholici condemnaverunt et anathematizaverunt, specialiter autem convenientes Arimino, et inde condemnavimus. Catholicam autem et Evangeliorum, quam tradiderunt Apostoli, hanc fideliter custodivimus. Ut autem pietas vestra verius cognosceret ea, quae gesta sunt in concilio Ariminensi, transmisi, et peto ut ea libenter legi praecipiatis: sic enim cognoscet Serenitas vestra, quia qui jam dudum depositi sunt, hoc est, Hilarius et Eusebius, contendunt ubique schismata facere. Quae enim bene de sanctis Scripturis catholicae fidei exposita sunt, pietas vestra pervidet haec retractari non oportere. »