Liber contra Arianos

This is the stable version, checked on 21 Novembris 2021. 1 pending change awaits review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber contra Arianos
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 20

PhoAgi.LiCoAr 20 Phoebadius Aginensis Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

CAPUT I.

Disputationis occasio et argumentum.

Nisi illam zabolicae subtilitatis fraudem viderem, quae omnium fere sensibus occupatis, et haeresim persuadet ut fidem rectam, et fidem rectam damnat ut haeresim; nullum omnino super his quae nuper ad nos scripta venerunt, sermonem haberem, fratres charissimi. Sufficiebat enim conscientiae parvae tenere quod credit: aestimanti fore rectius tueri propria, quam extranea et aliena discutere. Sed quia, ut diximus, aut haeresis suscipienda est ut catholici dicamur; aut vere catholici non futuri, si haeresim non repudiamus: ad hanc tractatus conditionem necessitate descendimus, quam zabolicum virus sub modestia religiosae venerationis occultum, in medium proferre nos convenit: ut et malum quod sub opinione verborum simplicium latet, deprehendatur, et mendacio detecto veritas interclusa respiret. Destruenda sunt enim aliena, ut nostris credatur: nostris autem, nisi ea fuerint destructa, ut solis credi debeat, non nisi credendum video. Igitur ante haeresim zabolica fraude caecatam proferre in conscientiam publicam possim; tamen dum de ipsa mihi sermo est, dans fidei meae pignus, catholicum me probabo; probatum quidem ut spero Deo primum, dein conscientiae meae: sed et his probandum, quos aut metus aut saeculi ambitio non vicerit.

CAPUT II. Arianorum fallaciae.

Incipientes igitur ab ipso capite perfidiae, non fidei, ac deinceps per totum corpus decurrentes, probabimus multa per fraudem communis professionis, quae scilicet nec recipere possumus: nonnulla vero sine ulla pudoris similitudine esse congesta. Nam et unus Deus non sine fraude proponitur, nec duo simpliciter negantur: nomen vero substantiae idcirco penitus juratur, ut scindatur a Patre Filius: denique nativitas ejus referatur ignota, quae si, ut est ex Patre, ita credatur, ipsa sui confessione satis nota est. Major Pater Filio dicitur, non tamen ea differentia qua Filio, Pater major est, sed omnibus divinae gloriae bonis major: quibus si minor est Filius, nec ipse esse in Patre dabitur, quia nihil in semetipsam recipiet aeterna ejus beatitudo, nisi proprium. Non autem proprium Dei, nisi plenum atque perfectum; nec rursum in eo Pater esse dignabitur, in quo totus esse non possit. Habere initium Pater negatur, hoc ideo, ut Filius non ad auctorem, sed ad tempus habere credatur. Puto autem, cui initium sic ascribitur, fini obnoxius non negetur. Subjectus deinde Patri Filius dicitur; non tamen ut Filius Patri, sed ut servus Domino, cum legamus servum haeredem esse non posse. Denique cum omni creatura subjectus Deo refertur, invisibilis, immortalis Pater nuntiatur, ut scilicet in contrariis eorum Filius jaceat. Si haec igitur singula non humana praesumptione, sed auctoritate divina loqui refellimus: consequens erit in ea parte catholicam fidem stare, quae talem recipit Deum, qualis debet esse qui Deus est.

CAPUT III. Venenum melle litum.

Unum, inquit, constat Deum esse. Videri quidem non possunt calumniantibus conjecturis argumentari, et sanctitatem fidei simplicis maligna interpretatione torquere. Sed respiciendum ad Ursacium et Valentem et Potamium, quia saepenumero iisdem verbis unicum Deum subdola fraude confessi sunt. Nihil simplex in hac fidei professione suscepi, quae prima fronte ad decipiendos imperitos, credulos, incautos, haeretica subtilitate blanditur: pari modo quo veneni poculum mella commendant. Unum, inquit, constat Deum omnipotentem Patrem. Nemo nostrum abnegat, quia nemo ignorat: sed (ut probari ipsorum tractatibus potest) dicimus illos hoc loco non tam unum Deum professos, quam unum Patrem omnipotentem. Namque et eadem constantia Filium nolunt, et Deum tamen Filium confitentur. Puto suscepisse alterum non negabunt; et idcirco integrum illis est in hac sua perfidia, non fide, unum Deum Patrem, quam unum Deum dicant. Quamquam in omni professionis suae corpore sic ipsum Dominum nostrum non negant, ut Deum destruant, hoc est, ut tantum nomine Domini dicant, quo nomine etiam nos appellari soliti sumus. Ego, inquit, dixi: Vos dii estis (Psal. LXXXI, 6). Quo nomine et Moyses ante donatus est: Faciam te, inquit, deum Pharaoni (Exod. VII, 1). Ne quis ergo putet his verbis perfici catholicam professionem, si et unum Deum Patrem confitemur, et Deum Filium non negamus. Potest enim et Deus Pater sic unus Deus dici, ut sit unus Pater, non Deus unus. Potest et sic Filius Deus dici, ut Deus non sit.

CAPUT IV. Deus unus, aut nullus. Caeci haeretici.

Duos, inquit, deos nec posse, nec praedicari debere scimus. Hoc nec umquam ex ore nostro duos deos proferimus. Deus enim si non unus et verus est, Deus non est. Sed advertendum est qua istud definitione ponatur, cui perfidiae paretur hoc totum, in quod piaculum communia nobiscum verba prorumpant. Statim enim cur duos deos negaverint ponunt: Quia ipse Deus ait: Vado ad Patrem meum et Patrem vestrum, ad Deum meum et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17): qua definitione malae interpretationis in tantum a Patre Filius separatur, et infra omnipotentem Deum ponitur: ut nobis et nativitatis conditio, et humanitatis infirmitas societur. Denique subjungunt Deum omnium, Unus est Deus, quo dicto Dominus non Deus absolute denegatur; Deo etenim Patri non Filii nomine, sed creaturae conditione subjicitur. Et credo, hoc loco auctoritas Apostolica vindicabitur, ut Deus Christus dicatur potius quam sit: quia dixerit: Et donavit illi Deus nomen quod super omne nomen est (Philipp., II, 9). Sed et ipsius Domini negantis esse se Deum verum, cum dicit: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum et verum Deum (Joan. XVII, 3); et: Quid me, inquit, dicis bonum? nemo bonus nisi unus Deus (Luc. XVIII, 19). Adhuc audies: Cur honorem ab uno et solo Deo non quaeritis? De die autem et hora nemo scit nisi Pater solus (Matth. XXIV, 36). O duces caeci! o saeculi ambitione decepti! non distinguentes Dominicae potentiae duplicem statum, in sua unumquemque proprietate distantem; et quidquid de homine ejus dictum est, Deo applicatis, ut ipse Deus homini imbecillitate societur.

CAPUT V. Arianorum blasphemiae. Epistola Potamii.

Et idcirco duplicem hunc statum, non conjunctum, sed confusum vultis videri, ut etiam unus vestrum, id est, Epistola Potamii quae ab Oriente et Occidente transmissa est, qua asserit; carne et spiritu Christi coagulatis per sanguinem Mariae et in unum corpus redactis, passibilem Deum factum. Hoc ideo ne quis illum ex eo crederet, quem impassibilem satis constet. Fecistis igitur de Spiritu Dei et carne hominis nescio quid tertium: quia nec vere etiam Deus est, si Verbum esse desinit (caro enim factus est); neque vere homo, quia non proprie caro, fuit enim Verbum, ac si ex utroque jam neutrum est, ille, inquam, ille qui contra hoc venenum utramque substantiam suam affectus proprietate distinxit. Nam et Spiritus in illo res suas regit, id est, virtutes et opera et signa: et caro passionibus suis functa est. Cibum desideravit, cum tentaretur a zabulo: sitivit ad puteum Samariae, cum prophetae vox sit: Deus aeternus neque sitiet neque esuriet. Quid adhuc de hominis affectu flevit Lazarum et Jerusalem? postremo anxius fuit ad mortem. Sed quod expressit affectu, numquid non testatus est verbis? Ait enim Nicodemo: Quod de carne natum est, caro est, et quod de spiritu, spiritus (Joan. III, 6); et caro, inquit, infirma, spiritus promptus est (Matth. XXI, 46). Non ergo fit spiritus caro, nec caro spiritus: quod isti volunt egregii doctores, ut factus sit scilicet Dominus et Deus noster ex hac substantiarum permixtione passibilis. Ideo autem passibilem volunt dici, ne et impassibilis credatur.

CAPUT VI. Nicaena synodus. Veritas incorrupta.

Sed quid necesse est altiora scrutari, et virus internum per argumenta prodiens communi exponere et publicare judicio, cum lucifuga serpens per anfractus evolvens seriem suam tortuoseque procedens, qualis quantusque sit aliquando prodiderit, et venenum prius solito solitus aspergere libertate, victoriis totum pariter effuderit? Ab Episcopis procedit edictum: Nemo unam substantiam dicat: hoc est: Nemo in Ecclesia praedicet Patris et Filii unam esse virtutem. Quid egistis, o beatae memoriae viri, qui ex omnibus orbis partibus Nicaeam congregati, et sacris voluminibus pertractis, perfectam fidei catholicae regulam circuminspecto sermone fecistis, dantes bene credentibus communis fidei dexteras, errantibus vero formam credendi? En labor vester, en anxia sollicitudo quo recidit, qua orientis mali semina, quantum in vobis tunc fuit, professione catholica necavistis? Vetatur in Ecclesia praedicari, quod solum sanxistis ob haereses detegendas debere in Ecclesia praedicari. Tollitur quod probastis, et quod damnastis inducitur: quia mendacium astrui, nisi destructa veritate non poterat. Destructioni quidem illa non subjacet, et ut est semper incorrupta durabit; sed manus sibi sacrilegas inferentes, tamquam violatam punivit.

CAPUT VII. Substantiae vox explicatur.

Nemo unam substantiam dicat. Quod piaculum, quod facinus in hoc verbo, qua ex parte catholicam fidem pulsat? Utrumne sono vocabili, an interpretatione rei ipsius? Nihil fallor: interpretatio caret culpa. Substantia enim dicitur id quod semper ex sese est: hoc est, quod propria intra se virtute subsistit; quae vis uni et soli Deo competit. Usitatum vero et familiare divinis voluminibus hoc nomen nec ipsos puto ignorare qui negant. David enim ex persona Christi: Infixus sum in limo profundi, et non est substantia (Psal. XXVIII, 3). Et rursum: Substantia mea in inferioribus terrae (Psal. CXXXVIII, 15). Et: Substantia mea ante te est semper (Psal. XXXVIII, 8). Et: Substantia mea tamquam nihilum ante te (Ibid., 6). Scrutetur fenerator substantiam ejus (Psal. CVIII, 11). Sed et Salomonis sententia: Substantiam, inquit, tuam et dulcedinem tuam (Sap. XVI, 2). Et Jeremias: Si stetissent in substantia mea (Jerem. XXIII, 22, sec. LXX). Et in Proverbiis: Substantia divitis, civitas munita (Prov. X, 15). Et in eodem: Domum et substantiam dividunt patres filiis (Prov. XIII, 22). Sed et Tobias: Si fuerit, inquit, tibi copiosa substantia (Tob. IV, 9). Et idem: Fili, ex substantia tua fac eleemosynam (Ibid., 7). Sed et Joannes: Qui habuerit substantiam mundi (I Joan. III, 17). Et in Evangelio: Ecce, inquit, dimidium do ex substantia mea (Luc. XIX, 8). Ideo haec in unum exempla congessimus, ne sermo ille caperet indoctos, quod testati sunt; idcirco substantiam non praedicatam, quia in divinis Scripturis nusquam inveniretur. Ergo si neque ipsum vocabulum substantiae sacris litteris novum est, neque interpretatio ejus habet crimen; superest ut dispiciamus qua ex causa repudietur hoc nomen. Dispicientes autem, invenimus illos non nomen, sed nominis repudiare virtutem. Quod si relucebit, erit apud nos intuitus nominis status: erit et illorum sensus in vitio, qui dum novellas profanae intelligentiae vias quaerunt, a recto Evangeliorum limite recesserunt.

CAPUT VIII. Haereticorum objectiones solvuntur.

Prius tamen quam astruo quod spopondi, occurrendum est illis quae in contrarium proponuntur. Aiunt enim inveniri quidem in divinis voluminibus nomen substantiae, sed non statim pertinens ad eamdem speciem quae inducatur a nobis. Ibi enim per substantiae vocabulum, aut virtutem aut divinitatem significari. Et nos ergo unam Patris et Filii substantiam vindicantes, quid aliud quam in utroque pares divitias, unius scilicet divinitatis praedicamus? De quibus divitiis ait Apostolus: Notas, inquit, fecit Deus divitias gloriae suae (Coloss. I, 27): quod est Christus. Et unam utriusque dicimus esse virtutem, de qua idem Apostolus ait: Christus, virtus Dei est (I Cor. I, 24). Quae quidem virtus, quia nullius extraneae opis indiget; dicta substantia est, ut supra diximus, quidquid illud est sibi debens. Nihil ergo in hoc vocabulo novum, nihil extraneum dicimus, nihil incongruum divinitati, etiam in quamvis partem significantiae transferatur. Sed (ut coeperam dicere) omnis ista quaestio nominis, alterius est doloris: nec vocabulum, sed vis vocabuli displicet. Quibus enim accipere auribus possint unam Patris et Filii substantiam praedicari, hoc est, honorem, dignitatem, claritatem, virtutem, majestatem pari in utroque veritate communem; qui a Patre Filium separant, et divisis substantiis in sua unumquemque proprietate degentem, repudiata divinitatis communione proponunt? Hic ergo blasphemiae, hic dictus sacrilegus dolor, quo in Patre et Filio recipitur Deus unus. Mortuis enim auctoribus hujus veneni, scelera tamen eorum et doctrina non moritur. Illis, inquam, auctoribus in tantum a Patre separantibus Filium, ut ore sacrilego protulerint, Filium Dei ante saecula quidem creatum et fundatum, sed vivere et esse a Patre suscepisse: et fuisse antequam nasceretur; et Deum quidem esse, sed non esse verum Deum. Successoribus igitur hujus perfidiae, non fidei, per quos malorum serpit haereditas, merito una substantia displicet, quam tolli velut scandalum et unitatis divortium postulant, ignorantes illos tantum catholicos esse dicendos, qui in hujus professionis communione concordant.

CAPUT IX. Ignota Christi nativitas. Christus ex Deo, in Deo, cum Deo.

Illud autem quis ferre aequanimiter possit, ut quem initium habere pro certo asserunt, hujus nativitatem habeant in incertum? Aut utrumque in occulto habendum est, quia contemporale est: aut utrumque esse cognitum debet. Alterum enim neque nosci, neque ignorari sine altero potest. Habet (inquit) initium Filius, sed est ejusdem occulta nativitas. Non est iniquum, quis prodidit de nativitate? cur tacuit? Immo ipsa nativitas unde nota, quae asseritur ignota? Sed hoc loco homines omni spe bona vacui praescribunt prophetae auctoritati dicentis: Nativitatem ejus quis enarravit (Isa. LVIII, 8)? non intelligentes jam tunc eos prophetali spiritu esse praevisos, qui daturi erant initium Dei Verbo, hoc est, Dei Filio. Nativitatem, inquit, ejus quis enarravit? hoc est dicere: Nemo hominum poterit. Nemo enim potuit praeter ipsum, qui sinum Patris edisserens, principaliter nobis secreta nativitatis suae revelavit. Nam, et legimus ad eamdem speciem dictum esse: Quis cognoscit sensum Domini (Rom. XI, 34; I Cor. I, 16)? Sed rursum docemur: Nisi spiritus qui in ipso est. Nativitatem ejus quis enarravit (I Cor. I, 11)? hoc est dicere: Nemo audeat enarrare quod non potest. Cur autem nemo poterit? quia scilicet non solum ex eo et cum eo, sed et in eo est qui caret nativitate. Genitus enim ab ingenito, his divinae gloriae bonis natus est quae penes ingenitum erant; et penes eumdem ingenitum desivit Pater habere quod genuit, eumdem in semetipso habendo quem genuit? Hujus igitur nativitas ideo inenarrabilis nuntiatur quia per ipsam inconceptus est, sed perfectus ex Deo Patre Filius Deus est, quia secundum Scripturas de Filio diximus, ex eo, et cum eo, et in eo (Rom. XI, 36).

CAPUT X. Doctrina hujusmodi exponitur. Verbis, non sensu, haeretici nobis conveniunt.

Ne quis significationum varietate turbetur, reddenda est ratio dictorum: et ne proposita confundantur, reddenda compendio. Ex eo auctorem: Cum eo, ad unigenitum: In eo, ad nativitatem substantiae respicit. Hoc auditur in omnibus. Tene divinae dispositionis mysteria. Satis nosti. Nativitatem, inquit, ejus quis enarravit? quis enim possit secundum naturam enarrare nativitatem quae contra naturam est? Hic enim solus est natus, nativitatis suae conscius. Hic enim qui cui bona pararentur, intelligens per naturam originem, Patri inerat, ipsa illa conditione qua natus est. Nativitatem, inquit, ejus quis enarravit? Et subjungunt nulli hanc proditam, quia soli scilicet et Patri nota sit. Hoc est dicere sine subtilium fraude verborum: Genuit quidem Filium Pater, sed nemo scit unde. Nam et similiter Judaei dixerunt: Nos scimus quod Moysi locutus est Deus: hunc autem nescimus unde sit (Joan. IX, 29). Quamvis enim aliquando nobiscum faciant communione verborum, et nonnulla videantur dicta simpliciter infamia haereticae praevitatis aspergere; tamen quia fere eorum veniunt adversus fidem veram, necesse est secundum plura intelligi pauciora; praesertim cum si quid receptum fuerit contra fidem veniens, totius fidei damnum sit. Nemo scit, inquit, quomodo genitus sit Filius, nisi Pater solus (Joan. I, 18). Quid ergo sibi vult illa sententia, quia hoc Dominus ignorare nos nolens: Ego, inquit, de Patre exivi, et de sinu Patris (Joan. XVI, 27, 28)? Proh dolor! Cur sectantes ignorantiae tenebras ignorare nos noluit? et utique noluit, ut auctore nobis cognito, status sui quaestio tolleretur. Non enim erat quaerendum, quis, quomodo vel qualis esset, cum unde esset nosceremus. Sed si hoc loco ipsius Domini sententia id confirmatum esse proponitur, dicentis scilicet: Nemo novit Patrem nisi Filius, nec Filium quis novit nisi Pater (Matth. XI, 27); audient a nobis, ne fraudem faciant divinae definitioni. Sequitur enim: Et cui voluerit Filius revelare. Non est enim penitus occultum quod non potest revelari. Revelatur enim, si dignus revelatione quis fuerit.

CAPUT XI. Per Spiritum Dei secreta cognoscimus.

Jam ergo haec notitia secreti causa non tegitur, quae revelatur ex causa: et consequens est ut nos indigni cognitione, non iniquus habendus sit Deus qui ignorantiam punit; non autem puniret, si scientiam non dedisset. Dedit enim per Spiritum sanctum. Denique, Spiritus, inquit, veritatis enarrabit vobis omnem veritatem (Joan. XVI, 13). Cum dicit omnem veritatem, certe nihil excipit. Hic est Spiritus notitiae et veritatis, per quem Salomon de Dominica nativitate: Quid sit, inquit, et sapientia, et quemadmodum facta sit, referam, et ab initio nativitatis investigabo eam (Sap. VI, 24). Ergo per eumdem Spiritum possumus invenire quod quaerimus. Nam et Apostolus: revelavit nobis, inquit, Deus per Spiritum suum; Spiritus enim omnia scrutatur, etiam alta Dei (I Cor. II, 10). Nemo scit quae sunt in Deo, nisi Spiritus Dei: quem Spiritum, si in nobis habitare idem Apostolus probat; possumus ergo per eumdem Spiritum, Dei nos inserere secretis. Et sane: Quaerite, inquit, et invenietis: petite, et dabitur vobis: pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7; Luc. XI, 24). Et rursum: Pater, quae abscondisti a sapientibus, revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25): nobis utique, ad quos Dominus: Vobis, inquit, datum est nosse mysterium Dei (Matth. XIII, 11); illud utique mysterium de quo Apostolus: Quod ante, inquit, non fuit notum filiis hominum, nunc revelatum est sanctis ejus (Ephes. III, 5). Revelatum plane. Ostendit enim eminentes divitias gloriae suae, in bonitate super nos Christo, qui ipse est gloria Dei Patris. Ipse vera progenies Ingeniti. Hoc est: Nemo scit quomodo genitus sit Filius. Nemo utique, sed ex his in quibus, ut ait Dominus, verbum ejus non capit (Joan. VIII, 37); sicut nec Judaeis, ad quos idem Dominus ait: Vos, inquit, ignoratis unde veniam, et quo eam; quia secundum carnem judicatis (Ibid., 14, 15). Quomodo enim nemo, si Pater dicit: Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV, 2)? Quomodo nemo, si Filius ait: Ego ex ore Altissimi prodivi (Eccl. XXIV, 5)? Noli quaerere amplius, et non habes quod requiras; nosti enim totum: quia quod dicitur, totum est. Ex ore inquit, Altissimi prodivi. Haec est enim nativitas perfecta Sermonis, hoc est principium sine principio. Hic est ortus habens initium in nativitate, in statu non habens. Ex Deo enim innascibili Deus nascibilis exivit, unus ab uno, verus a vero, plenus a pleno; ac sic nascendo in his quae erant semper, non coepit esse quod natum est de non conceptis, nec habet tempus quod est intemporali Patri congenitum per naturam. Scriptum est enim: Deus spiritus est (Joan. IV, 4): et ex Deo natus est aeternus. Ut ergo ejus naturae, qua constat aeternitas. Non igitur imperfectus Filius, licet natus, quia natus est a perfecto: nec imminutus ille qui genuit, quia genuit de semetipso. Totus enim dedit totum, ut secundum Spiritus virtutem totus esset in toto.

CAPUT XII. Mali doctores quid sentiant, quomodo pugnent.

Sed jam se mali doctores intra artis suae secreta non continent, et adversus veritatem, et ipsa veritate consistunt, habentes cornua ut agni, et loquentes tamquam dracones. Volentes igitur a Patre Filium scindere et infra Deum ponere, de Evangelio praescribunt: Pater, inquit, major me est (Joann. XIV, 18). Et quomodo major? statim haeretica praesumptione definiunt: Honore, claritate, dignitate, majestate. Quod si ita est, cur jubetur ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem? Quod si ita est, ergo quotidie blasphemamus in gratiarum actionibus et oblationibus sacrificiorum, communia haec Patri et Filio confitentes; quia scilicet non potest Filius non totum habere quod Patris est, cum ipse totus in Patre sit. Denique Joannes ait: Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris (Joann. I, 18). Et ideo inquit: Omnia tua mea sunt, et mea tua (Joann. XVII, 10); et: Nihil potest Filius facere a semetipso (Joann. V, 19), et: Non veni voluntatem meam facere, sed ejus qui me misit (Joann. VI, 38). Quod utique non infirmitatis confessio est, sed unitatis assertio. Dixerat enim et contra infirmitatem et pro unitate: Qui me misit, mecum est (Joann. VI, 29); et, Pater in me manens, facit opera sua (Joann. XIV, 10); et: Verba quae loquor, non sunt mea, sed Patris (Ibid. et VII, 6). Quidquid ergo detrahitur Filio, derogabitur et Patri. Nam nihil alter sine altero facit: quia esse alter sine altero non potest. Nec Filius est Filius, nisi Patrem habet: nec Pater Pater, nisi habens Filium. Pater, inquit, major me est. Sed plenitudo ejusdem divinitatis in Filio est. Denique Apostolus: Quotquot, inquit, promissiones Dei sunt: in illo EST (II Cor. I, 20). Numquid ergo obsequia Filii divinitatis statum solvunt? Solvitur enim in Christo omne quod Deus est, si majestatis alterius accipitur: alterius autem erit, si majestate Pater major est. Quae quidem majestas, quia una est, unius scilicet Dei, non potest non esse perfecta: imperfecta, inaequalis est: inaequalis autem, si altero minor est.

CAPUT XIII. Christus, speculum Dei majestatis, plenam Patris imaginem reddit. Sabellii haeresis.

Sed in hoc loco illud vobis applaudet quod Matthaeus refert, Filium hominis, quasi privatum scilicet et minorem, legite in eodem Matthaeo (Matth. XXV, 31), Filium esse venturum in majestate Patris, de quo adventu et Lucas: Cum venerit, inquit, Filius hominis cum gloria sua et Patris (Luc. XXI, 27). Non tam ergo a vobis minor majestate Filius dicitur, cum hoc dicitur, quam Deus negatur. Ille, inquam, ille de quo Salomon ait: Splendor est lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis (Sap. VII, 26). Plane speculum sine macula. Custodit enim Dei vultus; et figuram fideliter exprimens, plenam Patris imaginem reddidit. Et quid amplius de statu ejus, in quo se Dominus Christus agnovit? Pater, inquit, major est me. Merito major, quia solus hic auctor sine auctore est. Denique Apostolus de Filio: In ipso, inquit, habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9). Ergo ut Filius in Patre, ita et Pater perfectus in Filio est. Denique dicens Dominus noster proficisci a Patre Spiritum sanctum, subdidit: De meo accipiet (Joann. XXI, 14). Sicut Joannes cum dixisset: Annuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem (I Joann. I, 2), addidit: Haec vita in filio ejus est (Ibid., 11). Ac si cum ambo et alteruter perfecti sint, unus tamen perfectus Deus est in duobus. Pater, inquit, major me est (Joann. XIV, 28). Merito major, quia non ipse descendit in Virginem; quod Sabellius noluit, apud quem Pater et Filius ambo non sunt, hoc est, duum nominum una persona; cum Patris vocem audierit per Isaiam: Ecce Filius meus quem ego elegi, ponam Spiritum meum super eum (Isa. XLII, 1); ac deinceps per eumdem prophetam loquentem Filium recognoscat: Spiritus Domini super me propter quod unxit me (Isa. LXI, 1). Quam haeresim Dominus praevidens: Non creditis, inquit, quia ego in Patre et Pater in me (Joann. XIV, 10, 11)? Certe non dixit: Ego sum Pater, et ego in me: sed, Ego in Patre et Pater in me: quo dicto duas haereses elisit, Sabellianam scilicet et Arianam. Patrem et Filium non esse unam personam, ut Sabellius: aut duas substantias, ut Arius, sed (ut fides catholica confitetur) unam substantiam et duas docuit esse personas.

CAPUT XIV. Ex sacris litteris doctrina catholica confirmata.

Sed quid argumentis opus est? cum ipse Dominus pronuntiaverit definitiva sententia? Quaecumque Pater facit, eadem et Filius (Joann. V, 19): quomodo eadem, si aspirare ad summam paternae illius gloriae non potest? Immo quia potest, recte Joannes: Sine ipso, inquit, factum est nihil (Joann. I). Et ipse Dominus: Ego, inquit, et Pater unum sumus (Joann. X, 30). Unum utique per naturam: quia quod erat in Filio hominis, et in Patris sinu manebat. Denique: Et me, inquit, nostis, et nostis unde sim: et non veni a me, sed est verus qui me misit, quem vos nescitis. Ego novi eum, quia apud illum sum, et ille me misit (Joann. VII, 28, 29); et: Solus, inquit, non sum, sed ego et qui me misit, Pater (Joann. VIII, 16); et: Sicut me novit Pater, et ego novi Patrem (Joann. X, 15). Nescio autem an nosse potuerit Patrem Filius, si initium sortitus est Filius. Genitus enim nosse non potuit ingenitum, antequam genitus est. Jam ergo non sic Patrem novit, ut notus a Patre est: et adscribendum ei mendacium (quod in Domino cadere non debet) et merito adscribendum, si assertio ejus ratione non steterit. Non stabit autem nisi ille est, et qui non solum exivit a Patre, sed in Patre et est, et fuit semper. Omnia, inquit, tradidit Pater in manu ejus (Joann. III, 55). Quomodo omnia, nisi et omnis temporis? Quomodo autem omnis temporis, si initio non caret? Quamlibet enim ante omne tempus natum dicatis, tamen quia vultis eum aliquando coepisse qui natus est, nec fuisse quod factum est: nescio quomodo defendatis omnia illum a Patre et omnis temporis consecutum.

CAPUT XV. Ambigue loquuntur haeretici. Unus Deus. In Patre Deo Filius Deus.

Subjectus, inquit, Patri Filius cum omnibus his, quae ei ipse Pater subjecit. Quod venenatum virus exquisitorum verborum velamine tegitis. Nos quae audivimus a patribus nostris, constanter praedicamus: et vos ergo doctrinam patrum vestrorum deserere nolite. Illi, inquam, libere Deum gloriae coelestis non Deum verum esse, sed creaturam Dei perfectam esse dixerunt. Vos tamen idem sentientes abrupta blasphemia, verba vitantes, ambigua sectamini ad decipiendos simplices et incautos. Subjectum enim Patri Filium, non Patris vel Filii nomine, ut sancta et catholica dicit Ecclesia, sed (ut supra diximus) creaturae conditione profitemini. Dicentes enim: Cum omnibus his quae illi Pater subjecit, Patri Filium esse subjectum; nonne ipsum in creaturarum ordine quae ex tempore sunt instituta, numeratis? Nihil enim secundum vos omni creatura amplius habet Deus et Dominus noster, nisi quod primus in numero est, nisi quod ei etiam illa serviunt cum quibus servit. Servus enim et ipse, si servit; et licet nonnullorum Dominus, sed Dominus voluntate, si voluntate Domini Dominus effectus, hoc ipso serviens, quod jussus est imperare. Hoc est illud quod vos occulte, et patres vestri cum libertate dixerunt: Filium Dei sine tempore editum a Patre, et fundatum non prius quam nasceretur. Quae ista est, rogo, cordis hebetudo? quae oblivio spei? Immo quae tam amens et blasphema confessio Deum dicentis, quem omnibus his quae ex nihilo facta sunt, comparastis? Hoc est et Filium falso nomine divinitatis illudere, si esse verbo dicitur, quod corde negatur; et Deum Patrem mendacem notare, dicentem scilicet: Ego sum qui sum (Exod. III, 14); et: Ego sum Dominus solus (Isa. LXIII, 11); et: Claritatem meam alteri non dabo (Isa. XLII, 8; XLVIII, 11); et: Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est; et: Nomen meum non quaeras, Deus nomen est mihi (Deut. VI, 4). Si ergo unus Deus, uni hoc competit nomen. Unus autem jam non erit, nisi in Patre Deo Filius Deus sit? Et merito Dominus juxta prophetam, qui dixerat: Benedictus qui venit in nomine Domini (Ps. CXVII, 26): Ego, inquit, veni in nomine Patris mei (Joan. V, 43). Quod nomen Patris, nisi Dei nomen et Domini? quod Joannes in Filio recognoscens: Qui est, inquit, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens (Apoc. I, 8).

CAPUT XVI. Filius, imago ingeniti Dei, non potest coepisse post Deum. Pater non est sine Filio.

Patrem, inquit, initium non habere. Hoc est dicere, Filium habere. Nam quae necessitas id de Patre asseverare quod notum est, nisi praejudicium ejus opinionis quae de Filio paria suscepit? Patrem, inquit, initium non habere. Quis negat? Sed puto, et imago invisibilis et ingeniti Dei non potest coepisse post Deum. Denique interroganti Moysi quis esset, respondit: Ego sum qui sum semper (Exod. III, 14). Erat enim semper, qui est et erit semper. De quo Joannes: Quod erat ab initio, oculis nostris vidimus (I Joan. I, 1). Et rursum: Annuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem (Ibid., 2): utique et in Patre: nam quod ex ipso erat, extra ipsum esse non poterat. Et sane cum dicitur: Erat in ipso tempus, non ipse fuisse in tempore nuntiatur. Aeternae enim substantiae vis non facta est a Deo, sed egressa a Deo, ideo, Et ego, inquit, a Patre exivi (Joan. XVI, 28): et, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9); et: Ego in Patre, et Pater in me (Ibid., 10); et: Qui me misit, mecum est (Joan. VIII, 29). Ideo et David: Tecum principium in die virtutis tuae (Psalm. CIX, 3). Dei enim Verbum, hoc est, Dei Filius, ante omne principium cum eo qui ex eo, et in eo cui nullum potest esse principium. Invenimus quidem dixisse Salomonem ex persona Sapientiae (quam Christum esse defendimus): Dominus condidit me, et ante saeculum fundavit me, et prior abysso genita sum (Prov. VIII, 22-24). Sed non ideo credendum est, Deum factum. Nam si factus est, non fuit: si non fuit, non erit. Et quomodo Deus, cui, ne Deus sit, utraque conditio praescribitur? Ideo autem Sapientia Dei nata et condita nuntiatur, ne quid praeter ipsum Deum Patrem, qui est etiam suis origo virtutibus, crederetur in natura. Exinde enim recte diceretur: Ex ipso, et in ipso creata Sapientia, ex quo effulsit ab eo unigenita et beata nativitas. Qui ergo probaverit sine Verbo, sine sapientia, sine ratione, sine virtute, sine Spiritu aliquando Patrem fuisse; is probavit cum Patre et in Patre Filium ante omne principium non fuisse. Tamen nescio si his virtutibus carens Pater possit Deus dici. Non modo enim Deus qui in sua aeternitate perfectus est, sed nec creatura quidem ulla secundum suum genus non consummata constabit. Non potest enim quid esse, quod non sit; non erit autem, si id illi defuerit, quod esse debebit. Totum igitur defuit Patri, si aliquid defuit de toto. Defuit autem, si Filius suus, hoc est virtutum suarum plenitudo, initio non caret: et necesse est hanc opinionem alterutram blasphemiae partem profana et sacrilega finitione transire. Aut enim Pater credendus est cum Filio suo initium fuisse sortitus, quia sine Filio, hoc est sine virtutibus suis, esse non potuit; et erit auctor huic illorum initio nescio quis tertius Deus: aut si solus ipse sine initio dicitur usque ad Filii generationem, imperfectus fuisse dicendus est. Imperfectus enim, si coepit habere quod ante non habere voluit. Is omnia autem habere debuit semper, qui semper debuit esse perfectus: quia non recipit augmentum quidquid occupaverit totum.

CAPUT XVII. Haeretici quidquid de Patre negant, de Filio confitentur. Quomodo visibilis Deus Filius.

Patrem, inquiunt, initium non habere, invisibilem esse, immortalem esse, impassibilem esse. Haec ideo proponunt, ut contraria his Filio ascribant. Quidquid enim de Patre negant, de Filio confitentur; qui si habere initium probatur, merito mortalis, merito passibilis. Praejudicatum quidem esse deberet, et caetera passionum genera in Filium non convenire, prima propositionis specie destructa, quae initium dabat Dei Verbo. Ne quid tamen diffidentia prae caeteris quae sunt profane proposita, retractemus. Nam ut initium non habenti, ascribi caetera quae sunt huic definitioni subjecta, non possunt: ita si uni eorum affinis deprehenditur, aequum est etiam illa quae fuerant defensa, dissolvi. Invisibilem, inquit, Patrem esse. Quasi vero usquam inveniamus vel Filium sine transfiguratione fuisse visibilem, antequam Patri obediens fieret ex aeternitate corporeus. Quamvis enim et Abrahae visus sit, et Jacob, et Moysi, et Isaiae, et Ezechieli; tamen visionis illius qualitas explicatur. In somno enim et in speculo et in aenigmate visus refertur. Denique et Moysi postulanti ut cognoscenter eum videret, Nemo potest, inquit, faciem meam videre: quia nemo qui eam viderit, vivet (Exod. XXXIII, 20). Ergo hoc loco aut Patrem locutum fuisse contendant, qui invisibilem esse se dicit: aut si Filium non negant, hunc locutum sciant, et illum suo nomine invisibilem fuisse, ut Sermonem, ut Spiritum. Invisibilis Deus denique quomodo visus sit, eadem scriptura testatur. Refert enim locutum cum eo Deum, tamquam ad amicum, facie ad faciem. Ac deinceps subjungit postulasse Moysem, ut faciem ejus videret: quam utique si viderat, non statim postulasset videndam. Ait quidem Jacob: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII, 30): sed quomodo eam faciem videndo salvatus est, quae, si videatur, occidit? Quomodo et Dominus ostenderat faciem suam, quam videri non posse postmodum dixit, nisi illa conditione qua supra diximus, in speculo scilicet et in aenigmate, in somnio et visione? Hoc est ergo, illam visibilem materiam assumpsisse cum placuit, statim vero invisibilem perseverare: quia necesse est, si visibilis docetur, non ex eo illum esse quem invisibilem confitemur.

CAPUT XVIII. Filius Dei unitatis vinculum servans cum Patre, in terris hominem gestabat, neque a coelis aberat.

Sed hanc assertionem, ut quaestionibus Testamenti veteris expediant, de novo Testamento sumunt confirmationem. Ait enim Dominus et Deus cum de Patre loqueretur (Joan. I, 18), nulli Patris imaginem visam: quod si imago Patris ipse est Filius, ut Apostolus probat (Heb. I, 3), negat visibilem fuisse, dicendo, nulli Patris imaginem visam. Et ideo, Nec me, inquit, nostis, neque Patrem meum (Joan. VIII, 19). Et hic certe duos confirmat ignotos, tam autem duos quam inseparatos. Nam si ipsum nossent, et Patrem nossent: quia per individuitatem neque sciri neque ignorari alter sine altero poterat. Similis igitur de mortali et passibili ratio subsequitur. Nam si neque initium habet Filius, utpote qui semper in eo et fuerit et sit, cui initium non datur; neque visibilis, qui in sinu invisibilis perseverat: jam nec mortalis nec passibilis habendus est, ex ea tamen substantiae parte qua Deus. Scimus enim nihil spiritum Dei passum, dumtaxat suo nomine: quia impassibilis Deus, quia Deus spiritus (Joan. IV, 24). Scimus quod omnis illa passio proprie carnis et animae, id est hominis: in quo quidem homine cum pateretur erat et Filius Dei cohaerens illi per naturam (a quo venerat) Patri; et unitatis vinculum servans, in terris hominem gestabat, nec aberat a coelis. Sic mediator dictus, sic sequester utriusque substantiae. Non ergo passibilis Dei spiritus, licet in homine suo passus: quem ideo nec in passione deseruit, ut ei pati posse praestaret: quod nisi ita recipitur, fidei nostrae ratio non stabit, dantis scilicet ei hominis infirmitatem quem Deum non negant. Nam si et initium habens dicitur, et visibilis docetur, et mortalis inducitur; non video ab homine quid distet, in quem regnant hujusmodi passiones.

CAPUT XIX. Ariomanitae aliud ore, aliud corde sentiunt.

Confitemur, inquiunt, Filium Dei, Deum ex Deo, lumen de lumine. Videri quidem sacrilegum non potest, perfectam fidei catholicae professionem, maligna disputatione vexare; sed concedendum non est ut tollatur nobis illud quod nobiscum non tenent, per hoc quod nobiscum tenent. Agnoscimus igitur et cum veneratione suscipimus communis fidei verba, sed quid faciemus? Sic vesana Ariomanitarum doctrina tradit. Et ipsa enim, dicens Deum ex Deo, lumen ex lumine, facit ex Deo alterum Deum, ex lumine alterum lumen: ut sit Filius ex Patre et non in Patre, hoc est, ut factus Deus a Deo, non sit unigenitus in Deo. Sed quid hic amplius, cum nonnullorum ex iis qui nuper ad nos hanc fidem egregiam miserunt, scripta teneantur, quibus dicentes Deum ex Deo, lumen ex lumine: tamen separatum a Patre et penitus excisum haeretica disputatione docuerunt? Ipsum inquiunt Filium Dei hominem de Maria suscepisse per quem compassus est. Congruo igitur omnia fine claudentes, quod mente conceperant, scriptura confessi sunt, respondente ea sensui suo, et occulta eorum venena reserante: dicentes scilicet Filium Dei hominem de Maria suscepisse per quem compassus est. Primum, non video cur maluerint compassibilem dicere, quam libere passibilem confiteri. Quasi vero aliud sit compati quam pati. Porro autem si impassibilis Deus, utique et incompassibilis. Tam ergo compassus non est, quam nec passus est, ex ea tamen conditione qua Deus. Denique Apostolus: Passus est, inquit (II Cor. XIII, 4), ex infirmitate, utique carnis ( caro enim (Matth. XXVI, 41) infirma; spiritus promptus); sed vivit ex virtute Dei: utique ex semetipso. Ipse enim, Dei virtus, habens vitam in semetipso: quod credimus Dominum nostrum ex duabus substantiis constitisse, humana scilicet atque divina; et ita illum immortalem fuisse divina, ut mortalem ea quae fuerit humana: ex una enim natus, ex alia probatus: ex una immortalis, ex alia mortalis. Denique idem Apostolus, Christus, inquit (I Cor. XV, 3), mortuus est: id est, unctus: hoc enim nomen ad unctionem deducitur. Si ergo non aliud quam caro uncta est; caro igitur tantummodo mortua dicitur, quoties Christus mortuus nuntiatur.

CAPUT XX. Alius a Patre Filius, distinctione, non divisione personarum. Sermo Dei, non sonus vocis, sed res substantiva.

Sed si quis extorquere e duobus alterum velit, ut aut unum Deum singulariter determinemus, si unum fatemur; aut duos libere proferamus, si et Patrem Deum et Filium Deum dicimus: illud ante omnia sciatur, nec unum nos cum praejudicio, nec duos dicere; quia unum dicimus in duobus ipso Domino suggerente: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), ut duo crederentur in una virtute. Non enim dixit tamquam ex una persona, Patris et Filii, quasi Filius Patrem se confirmans: Filius meus sum; et: Ego hodie genui me; et: Ante luciferum genui me; et, Dominus condidit me initium viarum mearum; et: Ante saecula fundavit me; et: Ego et Pater unum sum: sed reddens notitiam sacramenti distinctione, non divisione personarum: Ego, inquit, in Patre, et Pater in me: Ego et Pater unum sumus: et: Qui me videt, videt et Patrem: videri enim Patris Filius, imago vera et figura expressa substantiae ejus, hoc est Dei Sermo, non sonus vocis, sed res substantiva ac per substantiam corpulentiva. Non enim sine substantia constitit, quod de tanta substantia fecit. Nihil ergo vacuum de pleno, nihil inane de solido: quia Dei Sermo, spiritus Dei, Christus, instructus est; et, ut evidentius dicam, Sermonis corpus est: corpus enim spiritus, sed corpus sui generis. Nam et invisibilis et incomprehensibilis spiritus. Numquid tamen inane et vacua res Deus? Deus enim spiritus est. Denique: Nemo scit, inquit, quae sunt in Deo, nisi spiritus qui in ipso est (I Cor. II, 11). Legimus quidem: Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 34)? Nemo utique, sed extra spiritum suum nemo: quem spiritum propheta sapientem, architectum et mirabilem consiliarium dicit: nec immerito. Nam idem spiritus Sermo et sapientia Dei est: ex cujus persona Salomon: Cum pararet, inquit, coelum, ego aderam illi (Prov. VIII, 27); et: Ego, inquit, eram cum illo, et mihi adgaudebat (Ibid. 30). Non ergo consiliarius nemo, quia per ipsum facta sunt universa quae facta sunt. Denique cum eadem sapientia et Verbum Dei, et spiritus Dei sit, singulorum tamen nominum officia nuntiantur. Sapientia condenti omnia Patri aderat: Sermone ejus coeli solidati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Apparet ergo unum eumdemque venisse nunc in nomine spiritus, nunc in appellatione sapientiae.

CAPUT XXI. Locus Rom. XI, 36 expositus.

Ergo hic Sermo, cum in forma Dei esset (Philipp. II, 6-8), sapientia et ratione et spiritus ratione et spiritus virtute constructus, hoc est, totam vim Dei possidens, non se Deo Patri adaequavit, sed formam servi accipiens humiliavit se usque ad mortem. Induerat enim quod servire, quod mori posset: hominem scilicet quem excitatum exhibuit ad coelum, et secundus Adam per obedientiam restitueret quod primus transgressione perdiderat. Si qui igitur adhuc et de Apostolo requirit dominicum statum, id est, singularis substantiae qualitatem, quae per naturam auctori suo jungatur, audiat ad compendium quid idem Apostolus senserit, cum Dei Patris investigabiles vias et recondita retro sacramenta loqueretur. Ex ipso, inquit, et per ipsum, et in ipso omnia (Rom. XI, 36). Cum dicitur per ipsum, agnosco Filium significari: legi enim, Per ipsum omnia (Joan. I, 3). Cum in ipso nuntiatur, nihil novi est; in ipso enim omnium seminum initia constiterunt. Sed cum refertur, ex ipso, certe ad Patrem ut ad rerum omnium respicitur auctorem. Et si ita est, ut est, quomodo his ratio constabit distincta jungentibus, hoc est referentibus ad unum omnia; cum alius sit, ex quo omnia; et alius, per quem omnia? quia alius ingenitus, alius unigenitus, nisi alia conditione qua recte dicitur: et ex Filio omnia, dum in ejus corde est per naturam, ex quo omnia; et per Patrem omnia, dum in eo semper est, per quem omnia. Pater enim sensu agit: Filius vero qui in Patre sensus est, videns perficit. Non ergo Apostolum temere pronuntiasse credendum est: sed illud credendum non ita est credidisse, Filium scilicet Dei secundum carnem factum esse quod non erat, secundum spiritum vero esse quod fuerit; quia quod fuit semper, non potest non fuisse.

CAPUT XXII. Quid Patropassiani? quid Ariani? Fidei regula quae?

Tenenda est igitur ratio quae per arduum et angustum tramitem repit, circumjacentibus hinc et inde praeruptis quae zabolica fraude caecata plana et facilia submittunt, ut in ruinam mergant excessus. Nam si unum Deum singulariter nominamus, excludentes vocabulum secundae personae, furorem ejus haeresis approbamus, quae ipsum asserit Patrem passum. Si admittimus numerum cum divisione, jungimur cum Arianis, qui factum a Deo Deum, novamque asserunt ex nihilo substantiam constitisse. Tenenda est igitur, ut diximus, regula quae Filium in Patre, Patrem in Filio confitetur (Joan. XIV, 20); quae unam in duabus personis substantiam servans, dispositionem divinitatis agnoscit. Igitur Pater Deus, et Filius Deus: quia in Patre Deo Filius Deus. Hoc si cui scandalum facit, audiat a nobis Spiritum esse de Deo; quia illi cui est in Filio secunda persona, est et tertia in Spiritu sancto. Denique Dominus: Petam, inquit, a Patre meo et alium advocatum dabit vobis (Ibid., 16). Sic alius a Filio Spiritus, sicut a Patre Filius. Sic tertia in Spiritu, ut in Filio secunda persona: unus tamen Deus omnia, tres unum sunt. Hoc credimus, hoc tenemus, quia hoc accepimus a prophetis: hoc nobis Evangelia locuta sunt: hoc apostoli tradiderunt: hoc martyres passione confessi sunt: in hoc mentibus fidei etiam haeremus, contra quod etiamsi angelus de coelo annuntiaverit, anathema sit (Gal. I, 8).

CAPUT XXIII. De Hosio episcopo Cordubensi judicium auctoris.

Sed non sum nescius, his omnibus discussis et in lucem intelligentiae publicae propositis, antiquissimi sacerdotis et promptae semper fidei Hosii nomen quasi quemdam in nos arietem temperari, quo contradictionis temeritas propulsetur. Sed hanc contra nos erigentibus machinam brevi admodum sermone respondeo. Non potest ejus auctoritate praescribi, quia aut nunc errat, aut semper erravit. Novit enim mundus quae in hanc tenuerit aetatem, qua constantia apud Sardicam et in Nicaeno tractatu assensus sit et damnaverit Arianos. Quid si diversa nunc sentit, et quaecumque ab eo retro damnata fuerant, defenduntur: quae defensa, damnantur? Rursum dico, non mihi ejus auctoritate praescribitur. Nam si nonaginta fere annis male credidit; post nonaginta illum recte sentire non credam. Aut si nunc recte, quid de his opinandum est, qui eadem signati fide in qua ipse erat, de saeculo transierunt? quid et de ipso pronuntiaretur, si ante hanc synodum dormiisset? Ergo ut supra diximus, praejudicatae opinionis auctoritas nihil valebit, quia contra semetipsam ipsa consistit. Et sane legimus: Justitia justi non salvabit eum in quacumque die exerraverit (Ezech. XXXIII, 12). Amen.