Migne Patrologia Latina Tomus 104
Liber contra Amalarium (Agobardus Lugdunensis), J. P. Migne
I. Amalarius in libro suo primo, capitulo tricesimo septimo, dicit ita: « Romana consuetudo unum diem, id est, VII Kalendas Maii interponit, quem vocat in Litania majore, non in jejunio. Litania, ut praediximus, deprecatio est apud nos. Potest enim serena (0339B)mens, et aliena a voluntate mala, precari Deum, quamvis manducet sobrie carnem meridie, et laetetur de resurrectione Domini. Tamen majorum Patrum, id est, apostolicorum usus sequendus est. Forsitan ex ipso officio poterimus intelligere quid deprecandum sit tali in tempore. Prima oratio ad Missam dicit: Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui in afflictione nostra de tua pietate confidimus, contra adversa omnia tua semper protectione muniamur. Huic concordat offertorium, dicens: Adjuva me, Domine Deus meus, salvum me fac propter misericordiam tuam. Qui insurgunt in me, confundantur. Eo tempore, id est, VII Kalendas Maii, possunt inimici commovere bella adversus vicina regna. Ut reor, caute providit sancta Ecclesia Deum rogare, ut qui (0339C)destruxit olim consilium Achitopel, nunc destruat consilia eorum qui volunt irruere super pacem ejus. Intendit et hoc, quod dicit Epistola: Multum enim valet deprecatio justi assidua. Evangelium alteram petitionem sonat, dicens: Quis autem ex vobis patrem petit panem, et iterum, aut piscem, et iterum, aut si petierit ovum. In istis tribus temporalia petenda possumus intelligere: per panem, omnia bona quae de terra nascuntur; per piscem, quae de agris; per ovum, animalia quae coeunt simul. Haec enim memorato tempore in aliquo profectu sunt: germina messis pullulant, arborum fructus ex flore prodeunt, vineae atque olei liquor suis arboribus se erumpit, pullorum animantia campos tundunt. Quoniam haec necessaria sunt nostris usibus, petenda sunt a Domino (0340B)ut conserventur. »
II. In his verbis Amalarii facile quilibet potest deprehendere quae sint inutilia, et quae noxia. Dicit namque posse fieri Litanias, id est, Rogationes, sine jejunio et carnis abstinentia: quod nunquam dictum est neque a parum sapientibus. Nempe Ninivitae, quando conversi sunt ad praedicationem Jonae prophetae, non habebant doctores, qui eos docerent sacrificium Deo esse spiritum contribulatum, cor contritum et humiliatum. Et tamen ratione naturali intelligentes per haec flectendam Dei pietatem, contra subversionem sibi imminentem ad quae arma concurrerint, dicit ita eadem Scriptura: Et coepit Jonas introire in civitatem itinere diei unius, et clamavit, et dixit: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. (0340C)Et crediderunt viri Ninivitae in Domino, et praedicaverunt jejunium, et vestiti sunt saccis a majore usque ad minorem. Videlicet usque ad lactentem, sicut senserunt qui de hac laudabili poenitentia scribere voluerunt; ex quibus unus, Prudentius, vir doctus inquit:
Nullus bibendi, nemo vescendi memor.
Jejuna mensas pubes omnes liquerat.
Quin et negato lacte, vagientium
Fletu madescunt parvulorum cunulae.
Succum papillae parca nutrix derogat.
(0341A)Sequitur in eadem Scriptura: Et pervenit verbum ad regem Ninive, et surrexit de solio suo, et ejecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere, et clamavit, et dixit in Ninive ex ore regis et principum ejus, dicens: Homines, et jumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam, nec pascantur, et aquam non bibant. Et operiantur saccis homines, et jumenta, et clament ad Deum in fortitudine: et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate quae est in manibus eorum. Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore irae suae, et non peribimus? Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala: et misertus est super malitia quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit. Sed per Joel prophetam ipse Dominus demonstrat quales (0341B)rogationes velit sibi exhiberi, dicens: Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et fletu, et planctu; et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens, et multus misericordia, et deprecabilis super malitia. Illud etiam quod subjungit, propterea septimo Kalendas Maii legendam lectionem Evangelii, in qua datur exemplum de pane, ovo, et pisce, quia eo tempore proficiunt, et pro illis eo tempore Dominus deprecandus sit, ut nostris usibus conserventur, quis non videat quanto risu dignum sit, eo quod nunquam Dominus pro his orationes publicas fieri jusserit; cum e contrario praeceperit: Nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis, et nolite in sublime tolli. Haec enim (0341C)omnia gentes mundi quaerunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis. Verumtamen quaerite regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis. Nam etsi pro frugibus terrae et pro animantibus quibusque orandus Deus; nunquid et pro piscibus rogationes faciendae sunt, ut conserventur propter nos? III. Dicit iterum Amalarius in libro primo, capitulo vicesimo septimo: « Eum quem superius precatus est pontifex ut mitteret Spiritum sanctum, in sequentibus petit ut suscipientem dignetur consignare in vitam aeternam; id est, eumdem Spiritum non amittat suscipiens, usque dum perducat hospitem suum ad vitam aeternam. » Et post pauca: « Sine isto signaculo non oportet nos praesentari ante Deum. De quo quasi de aliquo vestimento dicebat (0341D)Paulus ad Corinthios: Etenim qui sumus in isto corpore, ingemiscimus gravati; eo quod nolumus spoliari, sed supervestiri; ut absorbeatur mortale a vita. De quo vestimento dicat, in sequentibus monstrat: Qui autem perficit nos in hoc ipsum Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus. »
IV. Haec verba Amalarii qualia sint, omnis qui erga sinceritatem fidei sollicitus est, dijudicare potest. Tamen hoc quod subjungit dicens: De quo signaculo quasi de aliquo vestimento dicebat Paulus ad Corinthios: Etenim qui sumus in isto corpore, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita, talem sensum habere qualem ille intromittit si alicubi legit, (0342A)illius forsitan error est qui scripsit. Si autem ex semetipso excogitavit, nimia praesumptio est. Quid namque ingemiscit gravatus? Certe eo quod non vult spoliari, sed supervestiri. Et si non vult spoliari vestimento Spiritus sancti, quid vult vestire super Spiritum Dei? Sed quoniam laboriosum est refutare sensum ejus, hoc nobis dixisse sufficiat, quod doctor catholicus beatus Augustinus hoc vestimentum mortalitatem carnis esse dicit, quam gestamus in hoc corpore viventes. Et propterea ingemiscimus gravati, quia timemus per mortem temporalem spoliari vestimento carnis: et, si fieri posset, vellemus supervestiri immortali vita; non deposita per mortem ipsa mortalitate, sed potius absorpta a vita.(0342B)
V. Dicit iterum Amalarius in libro primo, capitulo quadragesimo: « Solet quaeri inter vulgares quanto tempore debeant unctionem chrismatis observare in capite, ut non laventur qui accipiunt manus impositionem, absque tempore baptisterii. Quibus potest responderi, quanto tempore generaliter ab Ecclesia celebratur adventus Spiritus sancti super apostolos, tanto tempore celebretur apud unumquemque qui eum accipit, hoc est, septem diebus. Et non immerito. Quoniam in septem mulieribus venit ad hospitem suum, fas est ut unicuique mulieri convivium suum paretur per singulos dies: de quibus mulieribus dicit Isaias: Apprehendent septem mulieres virum unum. Convivium illarum mulierum est, quando ipsae de se satiant hospitem (0342C)suum. Talia convivia exercebat Christus apud convivas suos, talia et Spiritus sanctus exercet. Hospes Spiritus sancti, mens est hominis. Mens tanto amplius satiatur a sagina Spiritus sancti, quanto minus fuerit dedita carnalibus delectationibus. Ita observet accipiens tempus adventus Spiritus sancti, ut solet charus amicus circa charum amicum observare. Quando aliquis charus ad amicum charum venit, in nullo vult ille qui suscipit, illum offendere, sed quidquid novit ei placitum esse, hoc ex corde benigno ei adhibet. Ita quidquid cognoverit suscipiens Spiritum sanctum, placitum ei esse, hoc illi exhibeat quandiu cum illo est. Si hoc fecerit, forsitan citius poterit ei conciliari, quando aliqua offensa recesserit ab eo. Quando Christus recordatur unctionem (0342D)chrismatis sibi adesse, tunc potissimum recolit debere se esse sub disciplina Spiritus sancti. Unctio illa ideo fit, ut sciamus quod invisibiliter operetur Spiritus sanctus in nobis. Oleum solet fessorum membra fovere. Balsamus solet redolere. Fessa sunt membra animae nostrae, quando poenitet se egisse quod contra Dei voluntatem est: ad quam solet Spiritus sanctus venire, et ei monstrare dimissa peccata, sive dimittenda. Unde et ipse Spiritus consolator dicitur. » Haec verba Amalarii confusa et inutilia unusquisque qui audit, videat quomodo corrigat, qualiter derideat: quia non aedificant fidem, sed destruunt; nec plantant virtutes in mentibus audientium, sed (0343A)evellunt; maxime ubi in postremis dicit: Quando Christus recordatur unctionem chrismatis sibi adesse, tunc potissimum recolit debere se esse sub disciplina Spiritus sancti.
VI. Item Amalarius in eodem capitulo: « Non enim frustra Spiritus sanctus super apostolos venit in die Pentecostes in vento et igneis linguis. Voluit futurae Ecclesiae demonstrare quid operatus esset in apostolis per adventum suum. Venit in vento vehementi, ut ostenderet se excussurum esse ab apostolorum cordibus omnem cupiditatem terrenam. Sicut enim ventus vehemens projicit pulverem a facie terrae, sic adventus Spiritus sancti a corde hominis ejicit omnem terrenam cupiditatem. In igneis linguis apparuit, ut demonstraret quales facturus (0343B)erat linguas apostolorum; hoc est loquentes, et ignita verba infundentes in corda credentium. Haec enim verba ignita consumunt peccata, et accendunt corda ad amorem aeternae patriae. Ipsa est charitas quae diffunditur in corda credentium, et facit ea unum cor esse ad imitationem suae propriae substantiae; hoc est, ut unum velint, sicut sancta Trinitas unum vult. »
VII. De his verbis Amalarii perpendant prudentes quid judicent. Manifestum tamen est, quod in eo quod dicit: Venit in vento vehementi ut ostenderet sese excussurum esse ab apostolorum cordibus omnem cupiditatem terrenam, objiciendum illi sit. Si eadem hora quando repleti sunt Spiritu sancto, adhuc discutiendae erant ab apostolorum cordibus (0343C)omnes cupiditates terrenae, quid operatus in eis est per tres annos mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus? Et quare illis dicit: Jam vos mundi estis, propter sermonem quem locutus sum vobis? Et iterum: Et vos mundi estis, sed non omnes? Nunquid non erant jam utres novi, parati et capaces ad recipiendum vinum novum, id est, Spiritum sanctum, qui eos induceret in omnem veritatem? In eo autem quod subinfert, dicens: In igneis linguis apparuit, ut demonstraret quales facturus erat linguas apostolorum, hoc est, loquentes et ignita verba infundentes in corda credentium. Hoec enim verba ignita consumunt peccata: Non satis attendit quomodo dicat. Nam apostoli jamdudum fuerant loquentes jam praedicaverant, jam multa et magna signa (0343D)fecerant; ita ut dicerent Domino: Etiam daemonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. Non autem, sicut iste dicit, verba consumunt peccata; sed fidem ministrant, fidem aedificant, quae audientes aptat ad gratiam baptismi, ex tunc et deinceps. Quod autem subjungit, dicens quod verba ignita apostolorum accendant corda ad amorem aeternae patriae. Ipsa est charitas quae diffunditur in corda credentium, et facit ea unum cor esse ad imitationem suae propriae substantiae; hoc est, ut unum velint, sicut sancta Trinitas unum vult: si bene sentit, bonum bene non loquitur. Nam multum differt inter verba praedicantium, et unctionem Spiritus sancti. Si enim verba apostolorum facere potuissent quod iste somniat, (0344A)in cordibus auditorum, verba Domini potius id fecissent in cordibus Judaeorum. Sed quia non est hoc opus verborum, sed divini interni muneris, sic debet intimari qui docet in doctrina. Sed e contra Amalarius docens non in doctrina, sentire cognoscitur, quod sicut charitas, id est, Spiritus sanctus, corda fidelium per gratiam facit unum esse, et unum velle, ita in sancta Trinitate gratia ejusdem Spiritus ipsam sanctam Trinitatem faciat unum esse, et unum velle, sicut Ariani dogmatizare solebant.
VIII. Item Amalarius in libro primo, capitulo tertio decimo, dicit: « Dominus noster est agnus, qui incipiente quintadecima luna traditus est; et crucem ascendit Parasceve. Sequitur responsorius (0344B)cum quatuor versibus. Nullique dubium quin Christus homo ex quatuor elementis consisteret. Naturale est homini ut ex terra, et aqua, et aere, et igne consistat. Quando naturam hominis assumpsit, haec quatuor elementa assumpsit. Illa pendebant in cruce inter medios duos latrones. Unde unus versus: In medio duorum animalium cognosceris: quod ita Hieronymus in Habacuc.
IX. In his verbis Amalarius quanta vagatione discurrat, qui erroribus insanae mentis mederi per charitatem vult, prudenter perpendat. Homines qui cantum composuerunt ex verbis Scripturarum, arbitrio suo, prout illis congruum visum est, fecerunt. Et per diversas regiones diversis modis. Non Spiritu Dei acti, sicut beatus Petrus de prophetis (0344C)et prophetia futurarum rerum loquitur, dicens: Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Et ideo si homo uni responsorio quatuor versus adjungit, non est umbra alicujus aenigmatis, sicut iste putat, et mendacissime putari cogit. In hoc autem autem quod dicit, Sequitur responsorius cum quatuor versibus. Nullique dubium quin Christus homo ex quatuor elementis consisteret. Naturale est homini ut ex terra, et aqua, et aere, et igne consistat. Quando naturam hominis assumpsit, haec quatuor elementa assumpsit: opponenda est sententia Apostoli his stultissimis et blasphemis sermonibus, qua dicit: Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam, secundum traditionem (0344D)hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum. Dicat Amalarius quomodo Christus homo ex quatuor elementis consistat. Nempe veri fideles, id est, catholici, Christum ita tenent, sicut eum beatus Augustinus confitetur, dicens (Serm. 8 de diversis): « Agnoscamus geminam substantiam Christi, divinam scilicet, qua aequalis est Patri; humanam, qua major est pater. Utrumque autem simul, non duo, sed unus Christus; ne sit quaternitas, non trinitas Deus. Sicut enim unus est homo, anima rationalis, et caro; sic unus est Christus, Deus et homo. Ac per hoc, Christus est Deus, et anima rationalis, et caro. » Christum in his omnibus, Christum in singulis confitemur. Quis est ergo per quem (0345A)factus est mundus? Christus Jesus, sed in forma Dei. Quis est sub Pontio Pilato crucifixus? Christus Jesus, sed in forma servi. Item de singulis quibus homo constat. Quis non est derelictus in inferno? Christus Jesus, sed in anima sola. Quis resurrecturus, triduo jacuit in sepulcro? Christus Jesus, sed in carne sola. Subinfert etiam Amalarius, dicens: Naturale est homini, ut ex terra, et aqua, et aere, et igne consistat. Quod multum a purae mentis intelligentia discrepat. Hoc enim commentum est philosophorum; quod licet ecclesiastici doctores ex toto non evacuent, non eis tamen ex omni parte consonant, nec dicunt hoc naturale esse in exordio originis. De qua re nunc longius aliquid dicere ineptum est: quoniam auctoritas Scripturae aliter (0345B)sentiendum demonstrat; illo videlicet loco, ubi omnipotens Creator hominis, homini quem de limo terrae formaverat, (vel, sicut alia translatio habet, de pulvere) ait: Pulvis es, et in pulverem reverteris: quod non possunt facere aqua, aer, ignis, sed nec anima quam Creator inspiravit in faciem homini formato de pulvere: sed ita fit ut alio loco Scriptura loquitur, dicens: Revertatur pulvis in terram suam unde erat: et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum. Si autem de homine quolibet nimis insulse dicitur quod ex elementis naturaliter subsistat, quanto magis de Christo Domino, cujus caro nullam habet originem, nisi operationem Patris et Filii et Spiritus sancti, et susceptionem solius Verbi? Verbum enim caro factum (0345C)est ut habitaret in nobis. Sicut ergo dicit beatus Augustinus, Christus est Deus, et anima, et caro: sed Deus non est ex elementis, neque anima. Veritas autem carnis, de corpore sumpta est Virginis, sine ullo opere humano vel angelico, sed opere, ut dictum est, tantum divino. Quod autem dicit Amalarius, Quando Christus naturam hominis assumpsit, haec quatuor elementa assumpsit; respondendum est illi, quod non erant redimenda elementa a morte peccati, sicut homo qui per praevaricationem sub diabolo captivus tenebatur. Erraverat enim sicut ovis quae periit: propter quem venit pastor bonus, ut quaereret et inveniret, et reduceret ad supernam patriam; ubi sine administratione elementorum corporalium vivat, fruendo Deo per eumdem Redemptorem, (0345D)demptorem, sicut scriptum est: Et simus in vero Filio ejus Jesu Christo. Hic est verus Deus, et vita aeterna. Nam de elementis illud credendum est quod princeps apostolorum beatus Petrus ait: Adveniet autem dies Domini ut fur: in qua coeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur. Subjungit quoque Amalarius: Illa, id est elementa, pendebant in cruce inter medios duos latrones. Unde unus versus: In medio duorum animalium cognosceris. Quid ridiculosius dicere potuit, quam ut aer et ignis de cruce penderent, quorum natura est, ut sursum versus ferantur? Et subjungit dicens, quod ita Hieronymus in Habacuc. Dic, rogo, quid Hieronymus et Habacuc? Nunquid dicit, in (0346A)medium duorum animalium cognoscentur elementa pendere?
X. Item Amalarius in libro primo, capitulo duodecimo: « Si se exinanivit, juxta Apostolum, postquam formam servi accepit, quanto magis cum factus est Patri obediens usque ad mortem, mortem autem crucis? » Dicendum est Amalario, non sic dicere Apostolum ut ille ait; id est, Postquam formam servi accepit, seipsum exinanivit; sed, semetipsum exinanivit formam servi accipiens: id est, in ipsa acceptatione formae servilis, et non postea factus est obediens usque ad mortem.
XI. Dicit item Amalarius in libro tertio, capitulo vicesimo tertio: « Nunc de Te igitur dicendum est. Ab initio orationis usque ad locum ubi dicitur: Et in (0346B)electorum tuorum jubeas grege numerari, celebratur sacrificium electorum, qui non habent in carne quod eis repugnet, neque in conscientia quod conturbet. Sicut enim duo altaria erant in tabernaculo Moysi, sive in templo Salomonis, unum thymiamatis, alterum holocausti: ita sunt duo sacrificia sanctae Ecclesiae. » Et post pauca, iterum capitulo vicesimo quarto subinfert, dicens: « Immolato priore sacrificio quod constat orationibus perfectorum, et est conjunctum sacrificio angelorum, descenditur ad universale sacrificium, immolationem scilicet Christi, quod celebratur ante Nobis quoque peccatoribus. » Et post paulum subjungit: « Quoniam una hostia Christus oblata est pro justis et injustis. »
XII. Contra haec verba Amalarii confusa et turbulentos (0346C)sensus respondendum est, quod nec Pelagius nec Coelestius ausi sunt tam irreverenter suam haeresim praedicare. Nam illi possibilitatem tantum astruebant, dicendo posse esse hominem sine peccato si velit: non tamen audebant dicere, se sine peccato esse. Amalarius autem multo pejus dicere audet, qui asserit plures esse qui nec in corpore habent quod repugnet, nec in conscientia quod conturbet. Et licet pejus iste quam illi, tamen in commune contradicunt apostolo Joanni, dicenti: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos decipimus, et veritas in nobis non est. Et apostolo Paulo, qui ait: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in legem peccati, quae est in membris meis. Ubi et turbatus subjungit, (0346D)dicens: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Psalmista quoque ex voce perfectorum, qui dicere possunt, Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus, subjungens ait: Ad me ipsum anima mea conturbata est. Et iterum: Quare tristis es anima mea, et quare conturbas me?
XIII. Dicit adhuc idem Amalarius: Sicut enim duo altaria erant in tabernaculo Moysi, sive in templo Salomonis, unum thymiamatis, alterum holocausti: ita sunt duo sacrificia sanctae Ecclesiae. Ad quae respondendum est illi. Ecclesia catholica sicut non habet duas fides, aut duo baptismata; sic non habet duo altaria aut duo sacrificia. Ita namque et beatus (0347A)Hieronymus in expositione Isaiae prophetae, ubi dicitur: In die illo erit altare Domini in terra Aegypti, docet dicens: « Ita autem unum altare dicitur quomodo una fides, et unum baptisma, et una Ecclesia. » Et iterum: « Unum autem altare Aegypti, id est, mundi istius, dicitur; ut cuncta altaria, quae contra Ecclesiae eriguntur altare, sciamus non esse Domini. » Audiat etiam hoc Amalarius, quia sicut unum altare Ecclesiae, ita unus panis corporis Christi, et unus calix sanguinis ejus. Sic enim Apostolus accepit a Domino, et tradidit Ecclesiae: « Quoniam Dominus noster Jesus Christus, in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gratias agens, fregit, et dixit: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur. Hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem, postquam (0347B)coenavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine. Hoc facite quotiescunque sumitis in meam commemorationem. Unde et Ecclesia ex traditione apostolorum his verbis consecrans mysterium sacri corporis et sanguinis Domini, designanter dicit Dominum dixisse apostolis: Accipite et manducate ex hoc omnes. Hoc est enim corpus meum. Simili modo et postea quam coenatum est, accipiens et hunc praeclarum calicem. Attendat fidelis quisque quid est quod dicit hunc. Videlicet quia calix quem sacerdos sacrificat, non est alius nisi ipse quem Dominus apostolis tradidit. Sicut ergo de sanguine, sic quoque de corpore sentiendum est.
XIV. Deinde subjungit Amalarius, dicens: « Immolato priore sacrificio, quod constat orationibus sanctorum, et est conjunctum sacrificio angelorum, (0347C)descenditur ad universale sacrificium. » Haec verba Amalarii non consonant sinceritati catholicae. Cum enim dicit priore sacrificio, ostendit se aliud sacrificium sapere, quod sit posterius. Cum vero subjungit, quod constat orationibus perfectorum, et est conjunctum sacrificio angelorum; mirum si vel ipse intelligit quid loquatur. Nam quomodo constat sacrificium orationibus perfectorum? Nunquid aliud constat orationibus peccatorum? Et si sacrificium quod constat orationibus perfectorum, conjunctum est sacrificio angelorum, quod constat orationibus peccatorum, nunquid conjungitur sacrificio daemoniorum? Deinde infert dicens: Descenditur ad universale sacrificium, immolationem scilicet Christi. Quid est quod loquitur? Unde descenditur? Et quo descenditur? (0347D)Aperte dicit: Descenditur ad universale sacrificium. Si descenditur ad universale, id est, catholicum (quod enim Latine dicitur universale, hoc Graece catholicum), descenditur ergo de non catholico ad catholicum, immolationem scilicet Christi. Si posterius sacrificium, ipsum est universale, et immolatio Christi. Ergo prius sacrificium, nec universale est, nec immolatio Christi. Et quomodo constabit orationibus perfectorum, et erit conjunctum sacrificio angelorum, si non est universale et immolatio Christi? Dic, ergo, quale sacrificium est melius, utrum illud prius, constans orationibus perfectorum, quod tamen non est universale, nec immolatio Christi? An posterius, quod constat orationibus peccatorum, nec (0348A)est conjunctum sacrificio angelorum, et tamen est universale et immolatio Christi? Quis audivit unquam tale? Aut quae unquam haeresis in tam irrationabilem se demersit confusionem?
XV. Subjungit autem adhuc his verbis, dicens: « Quoniam una hostia Christus oblata est pro justis et injustis. » Non ita dicunt primi apostoli, Petrus et Paulus, quorum prior: Christus, ait, semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis. Alter vero: Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est. Et post pauca: Quoniam si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo igitur magis justificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati (0348B)sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius. Et Dominus in Evangelio: Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam. Nam etsi ante passionem Domini fuerunt multi justi; illa fide salvati sunt, qua crediderunt Christum moriturum pro injustis et impiis, et ipsa fides liberavit eos ab injustitia et impietate. XVI. Dicit iterum Amalarius in quarto libro, capitulo quarto: « Est sacerdos in terra, cui quotidie necesse est pro se et pro populo Dei intercedere. Est sacerdos in coelo, cui non est necesse intercedere, sed tamen vult, et interpellat quotidie pro nobis. Sacerdos qui est in terra, non vult neque potest dicere quod absque peccato sit, dicente Joanne: Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, (0348C)et veritas in nobis non est. Qui tamen quamvis sit peccator, non debet a conscientia sua morderi ut tantum sit peccator, quantum multos cognoscit esse in populo terrae. »
XVII. In his verbis Amalarii vagis et furibundis, et omni despectione dignis, illa pessima sunt quibus ait: Qui tamen (id est, sacerdos), quamvis sit peccator, non debet a conscientia sua morderi, ut tantum sit peccator, quantum multos cognoscit esse in populo terrae. Haec verba non tantum inutilia sunt; sed multum noxia, et veritati contraria. Catholica namque fides sic se habet, ut nullius credat acceptari a Deo sacrificium vel orationem, nisi ejus qui cognoverit iniquitatem suam; sicut manifeste demonstrat David in oratione poenitentiae suae, dicens: Amplius lava (0348D)me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. Ac si diceret: Ideo merear indulgentiam tuam, quia cognovi iniquitatem meam. Nam si ego non agnovero, tu non ignosces. Sic et Dominus per Moysen praecipit, dicens: Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur, et postea intellexerit peccatum suum, offerat hostiam Domino. Et post pauca: Rogabit pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, ac dimittetur ei. Et iterum: Anima si peccaverit per ignorantiam, feceritque unum ex his quae Domini lege prohibentur, et peccati rea intellexerit iniquitatem suam, offerat arietem immaculatum de gregibus (0349A)sacerdoti, juxta mensuram aestimationemque peccati: qui orabit pro eo quod nesciens fecerit; et dimittetur ei qui per errorem deliquit in Domino. Salomon quoque in dedicatione templi orans dicit: Si quis cognoverit plagam cordis sui, et extenderit manus suas in domo hac, tu exaudies in loco habitationis tuae, et repropitiaberis. Perpendat prudens fidelis, quam contrarium sit veritati divinae consilium Amalarii, et quantum congruat suasioni diaboli.
XVIII. In libro quarto, capitulo ultimo, dicit Amalarius: « Nuperrime monstratum est mihi, ut puto, ab eo qui quod aperit, nemo claudit, quid rationabiliter possit dici de corpore Domini posito in altari, et de calice ex latere ejus, salvo magisterio eorum qui alias et melius mihi volunt aperire, quomodo et (0349B)quare aliter panis ponendus sit in altari, et calix juxta eum. Altare, crux Christi est, ab eo loco ubi scriptum est in canone: Unde et memores sumus, (0350A)usque dum involvitur calix de sudario diaconi, vice Joseph, qui involvit corpus Domini sindone, et sudario. » Et post pauca: « Panis extensus super altare, corpus domini monstrat extensum in cruce, quod nos manducamus. Vinum et aqua in calice, monstrat sacramenta, quae de latere Christi in cruce fluxerunt, id est, sanguinem et aquam, quibus nos potat Dominus noster. »
XIX. Ad haec verba Amalarii respondendum est: Si putat ab eo sibi demonstratum qui aperit et nemo claudit, cui subjungit, dicens: Salvo magisterio eorum qui alias et melius mihi volunt aperire? Ubi iterum putat invenire qui melius illi possit aperire quam Dominus, qui aperit, et nemo claudit? Quare non est recordatus evangelicae sententiae, quae dicit: (0350B)Ne vocemini magistri, quia magister vester unus est Christus.