Quoniam multi sunt, qui in adversitatibus et tribulationibus taliter affliguntur et deprimuntur, quod, cum in se propter animi perturbationem nec consilium nec consolationem habeant neque ab aliis expectent, ita contristantur, ut de malo in pejus cadant: ideo tibi, filio meo Johanni, qui in arte cyrurgiæmedicando te exerces, et plerumque tales invenis, quædam tibi pro modulo meæ scientiæ scribere curavi, per quæ, dante Domino, poteris prædictis non solum in corporibus medelam tribuere, sed etiam circa prædicta consilium et consolationem impertiri atque juvamen. Legas itaque similitudinem infra scriptam, et auctoritates in hoc libronotatas attente ac studiosissime perlegas, et ita, divina favente grati, poteris tibi et aliis proficiendo ad prædicta leviter pervenire. Ecce similitudo.
Caput I - Exemplum in persona Melibei
recensereQuidam juvenis, Melibeus nomine, vir potens et dives, relinquens uxoremet filiam in domo, quas multum diligebat, clauso ostio domus, ivit spatiatum. Tres vero sui vicini et hostes antiqui hoc videntes, appositis scalis acper fenestras domus intrantes, uxorem Melibei, Prudentiam nomine, verberaveruntfortiter et, filiæ ejus plagis quinque appositis, videlicet in oculis, auribus, ore et naso ac manibus, illamque semivivam relinquentes, abierunt.
Melibeus vero post modum reversus, hoc videns coepit magno planctu flendocomas sibi dilaniare vestesque suas quasi more furiosi dilacerare. Uxor autem jam dicta, ut taceret, coepit illum instanter ammonere. Ille verosemper plus clamabat; at illa distulit aliquantulum recordata de verboOvidii, De Remedio Amoris, qui dixit:
Quis matrem, nisi mentis inops, in funere nati
Flere vetat? non hoc illa monenda loco est.
Cum dederit lacrimas animumque impleverit ægrum,
Ille dolor verbis emoderandus erit.
Caput II - De consolatione
recensereCum autem vir a fletu aliquantulum cessasset animumque ægrum implevisset, coepit illum Prudentia monere dicens:
Stulte cur insanis, quid te dolor urget inanis?
Acquirit gemitus præmia nulla tuus,
Temperet ergo tuum modus et prudentia fletum;
Terge tuas lacrimas; prospice quid facias.
Ut graviter doleat, non pertinet ad sapientem,
Cum dolor ad dominum præmia nulla ferat.
Filia tua, dante Domino, bene liberabitur; nam etsi mortua fuerit, nontamen te propter illam destruere debes. Ait enim Seneca: "Non affligitursapiens liberorum vel amicorum amissione: eodem animo enim fert illorummortem quo suam expectat. " "Malo enim, ut relinquas dolorem quam ab illo relinquaris: et quam primum id facere desiste, quod, etiam si voles, diu facere non poteris." Melibeus respondit: Quis posset in tanto dolore fletum et lacrimas cohibere, nam et Dominus noster, Jhesus Christus, de Lazaro amico suo "infremuitspiritu et lacrimatus est."
At Prudentia dixit: Temperatus fletus a tristi vel inter tristes nonest prohibitus, immo concessus secundum beatum Paulum, qui dixit in Epistolaad Romanos: "Gaudere cum gaudentibus et flere cum flentibus. " Et etiamTullius dixit: "Proprium est animi bene constituti, et lætari bonisrebus et dolere contrariis;" plorare autem ac multas lacrimas fundere, prohibitum est. Modus vero a Seneca inventus est servandus, qui dixit:"Nec sicci sint oculi tui, amisso amico, nec fluant: lacrimandum est, etnon plorandum. " Ante vero quam amicum amittas, repara ipsum, si commodepotes, nam ut idem ait: "Sanctius est amicum reparare quam flere. " Ad hocergo ut prudenter vivas, tristitiam hujus seculi ab animo tuo omnino repellas, ait enim Jhesus Sirac: "Multos enim occidit tristitia, nec est utilitasin illa. " Et alibi idem dixit: "Animus gaudens floridam vitam facit, spiritusvero tristis exsiccat ossa. " Et Salomon dixit: "Sicut tinea vestimentoet vermis ligno, ita tristitia nocet hominis cordi;" et iterum: "Non contristabitjustum quidquid ei acciderit, impii autem replebuntur malo. " Et Senecain Epistolis dixit: "Nihil est stultius quam famam captare tristitiæet lacrimas approbare;" "nihil enim sapienti viro accidere potest, quodeum contristet: stat rectus sub quolibet pondere, " sicut accidit in beatoJob, qui cum omnes filios suos omnemque substantiam suam amisisset, insuperet multas in corpore suo tribulationes sustineret, semper stetit rectus ac semper Domino gratias agens dicebat: "Dominus dedit, Dominus abstulit;quod Domino placuit factum est; sit nomen Domini benedictum" "ex hoc nuncet usque in seculum. " Non ergo debemus nimis dolere de filiis vel aliisrebus amissis, ex quo id quod accidit mutari non potest; sed potius debemusgaudere de habitis, quam dolere de amissis, unde quidam volens patrem demorte filii consolari sic ait: Noli flere quod bonum filium amisisti, sedpotius quod talem habuisti, gaude. Et alibi idem Seneca ait: "Nulla res citius ad odium venit quam dolor; recens dolor libenter ad se consolationeminducit, inveteratus vero deridetur, nec immerito: aut enim simulatus estaut stultus." Et certe tristitiam hujus seculi a te ideo repellere debes, quia verum est, quod beatus Paulus in Epistola secunda ad Corinthios circamedium dixit: "Seculi autem tristitia mortem operatur. Quæ enim secundumDeum est, poenitentiam in salutem stabilem operatur;" et ideo eam a te nullomodo repellas, sed potius die noctuque studeas habere, quia postea "converteturin gaudium, " ut Dominus in Evangelio dixit. Unde Salomon ait: "Cor sapientiumest ubi tristitia, et cor stultorum ubi lætitia. " Et iterum: "Meliusest ire ad domum luctus quam ad domum convivii."
Melibeus respondit: Omnia quæcunque dixisti vera sunt atque utilia;verumtamen animus turbatus me tantum impellit quod, quid facere debeam, ignoro.
At illa dixit: Convoca probatos ac fideles amicos, agnatos quoque etcognatos, et ab eis super prædictis diligenter consilium postula, et secundum illorum consilium te regas. Dixit enim Salomon: Omnia cum consiliofac, et non te poenitebit.
Melibeus vero convocavit multitudinem hominum copiosam, inter quos fueruntmedici de cyrurgia et physici, senes quoque et juvenes, vicini vero multi, qui magis illum reverebantur timore, quam diligerent amore, et etiam quidam, qui de inimicis facti fuerant amici et qui in ejus gratiam redierant. Multietiam convenerunt illuc assentatores sive adulatores et etiam causidicisapientes. Quibus convocatis ille per ordinem narrans omnia, quæcunqueilli acciderant, et ab ipsis consilium postulans, magnam voluntatem devindicta in continenti facienda demonstravit.
Tunc surrexit unus de medicis cyrurgiæ de consensu aliorum dearte sua et inter cetera dixit: Officium est medicorum atque ad illos semperspectat, omnibus prodesse ac nulli nocere. Plerumque enim accidit, ut, vulneribus in rixa utrinque factis, medici de arte sua utrique parti consulantac utrisque sollicite medelam adhibeant. Et ideo non expedit eis de guerravel vindicta consulere, nec inter aliquos partem capere, quare de vindictafacienda minime tibi consulimus. Filiam vero tuam, inspectis diligenterillius vulneribus, sollicite ac provide, die noctuque procurabimus, et, dante Domino, licet gravissime sit vulnerata, ad bonam plenamque sanitatemperducemus.
Post illum vero unus de medicis physicæ de consilio et voluntatealiorum consuluit quasi similia. Et post multa verba suum auxilium atqueconsilium circa medicinæ artem pro filia sua illi, pro se et aliis, repromisit. Circa vero guerram atque vindictam sic ait: Dicimus quia, sicutper physicam contraria contrariis curantur, ita et in guerra atque vindictaet in aliis rebus contraria contrariis curari consueverunt.
Vicini vero et inimici quondam, qui modo in gratiam redierant, adulatoresquoque sive assentatores, omnes quasi lacrimantes et dolorem in facie deeo quod acciderat ostendentes, de vindicta in continenti facienda et guerraviriliter peragenda consuluerunt, multum commendantes dominum Melibeumejusque potentiam atque divitias, numerando etiam multitudinem agnatorumejus et cognatorum, affinium quoque et amicorum, adversarorium insuperejus potentiam vilipendendo corumque divitias verbis annihilando.
Deinde unus de sapientibus causidicus de voluntate aliorum surrexit, et inter cetera dixit: Negotium istud arduum est, ratione injuriæet maleficii noviter commissi, et quia multa graviora in futurum hac occasionepossent contingere. Arduum etiam est ratione vicinitatis et divitiarumac potentiæ utriusque partis et etiam multis aliis rationibus, quæde facili non possent excogitari, nec conveniens esset hic numerari. Quare, cum sollicite sit procedendum, consilimus tibi, quatenus personam tuamita custodias, quod neque dolus neque astutiæ desint tibi ad cavendum. Insuper etiam domum tuam diligenter munias. De facto autem vindictæatque guerræ faciendæ dubium maximum videmus, quare, quid meliussit, adhuc judicare non possumus, unde spatium deliberandi causa postulamus;non enim subito vel celeriter est judicandum, "omnia enim subita probanturincauta, " et "in judicando criminosa est celeritas, " et "ad poenitendumproperat qui cito judicat, " quare dicit consuevit: Optimum judicem existimo, qui cito intelligit et tarde judicat; nam licet mora omnis odio sit, nontamen in judicando mora competens est reprobanda; scriptum est enim: "Moraomnis odio est, sed facit sapientem, " quare, si super prædictis deliberarevolumus, non est mirandum. "Deliberare enim utilia mora est tutissima;"dici enim vulgo consuevit: Melior est judex lentus, quam ad judicandumproperans, nam et ipse Deus, cum super muliere in adulterio deprehensajudicare vellet, scribendo in terra bis deliberavit. Nos autem post deliberationem, dante Domino, super prædictis tibi utiliter consulemus.
Juvenes vero confisi de fortitudine ac viribus suis et etiam de multitudineillorum, qui videbantur amici, post multas laudes domini Melibei ac divitiarumet parentelæ illius et potentiæ, consuluerunt vindictam incontinenti faciendam et guerram potenti manu pertractandam, adversariorumpotentiam et divitias pro nihilo reputantes, reprehendendo etiam sapientesde inducia et deliberatione postulata, allegando etiam quod, sicut ferrumigne calefactum et candidatum semper melius quam frigidum laboratur, itaet injuria recens in continenti semper melius quam ex intervallo vindicatur. Tunc vero quasi omnes cum magno strepitu clamaverunt: Sic, sic, fiat, fiat.
Tunc denique unus de senioribus indicens manu silentium de consensuet voluntate aliorum senium dixit: Multi clamant sic, sic, qui vim verborum nesciunt et quod dicunt penitus ignorant. Vindicta certeet guerra, quæ oritur ex ea, tam largum habent introitum, ut initiumejus cuilibet pateat, finis vero illius cum magna difficultate et vix autnunquam reperitur. Multi in principio guerræ nondum nati sunt, quiante finem illius cum multo labore ac multis ærumpnis aut senescuntaut miserabiliter propter guerram vitam finiunt. Quare non est subito necfestinanter procedendum; sed cum diligenti provisione et præparationeac deliberatione maxima sollicitaque cura omnia sunt peragenda. Cumquevellet dictum suum rationibus comprobare, fere omnes contra illum insultarecoeperunt dictumque suum frequenter interrumpere dicentes, ut verba suacum festinatione finiret, dictumque fuit illi: "Ubi non est auditus, noneffundas sermonem, et importune nolli extolli in sapientia tua, " importunaest enim narratio tua, quia tibi non præbetur auditus, et est quasimusicain luctu; ait enim Jhesus Sirac: "Musica in luctu importuna narratio. "Cum autem senior vidisset, sibi denegari audientiam, et cognosceret, quiainvito auditori nemo bene refert, dixit illis: Inconsulta temeritas nescitexpectare consilium, et iterum: "Consilium quippe mutare detractat improvidus;"nunc certe cognosco verum, quod dici consuevit: "Semper consilium tuncdeest, quando maxime opus est, " et ita quasi confusus senior resedit.
Sed et multi ad aures Melibei aliter consulebant secreto, quam palamdicere vellent, immo palam aliud monstrabant.
Tunc vero exsurgens Melibeus, facta inter eos more solito partita, cognovit, viginti partes illorum esse de partita vindictæ in continenti faciendæatque guerræ viriliter pertractandæ, unde consilium illorumlaudavit, insuper et firmavit.
Cumque Melibeus ad vindictam properaret, domina Prudentia, uxor ejusoccurrens ei, prius cognitis, quæ ordinata fuerant atque per consiliumjam dictum stabilita, dixit illi:
Ne properes oro, spatium pro munere posco. Nam Petrus Alfunsus dixit: "Ne properes ulli reddere mutuum boni vel mali, quia diutius expectabit te amicus, et diutius timebit te inimicus. " Igitur"desine ab ira et derelinque furorem: noli æmulari ut maligneris. "Domine mi, nonne vis etiam meum consilium habere.
Caput III - De improperio mulierum
recensereQui respondens ait: Tuo consilio uti minime proposui multis rationibus. Primo, quia pro stulto ab omnibus reputarer, so pro tuo consilio vel sensumutarem quod est a tanta multitudine hominum stabilitum. Secunda ratione, quia mulieres malæ sunt, nullaque bona reperitur, Salomone testante, qui dixit: "Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni. "Tertia ratione, quia si tuo sensu ac consilio me regerem, jam viderer tibisuper me dare primatum, et ita per hoc facerem te mihi contrariam, et potestatemtibi super me darem, quod esse minime debet; ait enim Jhesus Sirac: "Mulier, si primatum habeat, contraria est viro suo;" et Salomon dixit: "Auditepopuli et omnes gentes et rectores ecclesiæ: filio et mulieri etfratri et amico ne dederis potestatem super te in vita tua;" "melius estenim, ut filii tui in te respiciant, quam te respicere in manus filiorumtuorum. " Quarta vero ratione, quia, si uterer consilio tuo, quandoque oporteret, ut secretum haberetur, donec illud patefieri foret necessarium, quod ate fieri non valeret; scriptum est enim: "Garrulitas mulierum id solumnovit celare, quod nescit. " Quinta denique ratione propter philosophi verbum, qui dixit: "Malo in consilio feminæ vincunt viros. "
Caput IV - De excusatione mulierum
recensereTunc vero domina Prudentia, patienter et benigne auditis et cognitis, quæ a viro suo fuerant dicta, implorata prius respondendi licentia, dixit ei: Primæ rationi, quam pro te allegasti, potest responderi, quia "non est stultum cum re mutare consilium;" nam etiamsi prædictafacere promisisses, non tamen dicereris mentiri, si justa de causa ea mutares;scriptum est enim: Sapiens non mentitur, cum suum propositum mutat in melius;nec obstat quod dicis, tuum consilium a multitudine hominum fore stabililitum;veritas enim rerum atque utilitas semper a paucis sapientibus melius invenitur, quam per multitudinem clamosam discutiatur; "multitudo enim onerosa nihilhabet honesti."
Secundæ autem rationi, qaa dixisti omnes mulieres tam malas esse, quod nulla bona reperitur, respondeo quod, salva reverentia tua, non deberesita generaliter despicere mulieres ac earum imprudentiam reprobare, namqui omnes despicit, omnibus displicet; et etiam Seneca, De Formula HonestæVitæ, dixit: "Nullius imprudentiam despicias; rari sermonis ipse, sed loquentium patiens auditor; severus non sævus, hilares nequeaspernans; sapientiæ cupidus et docilis; quæ scieris sine arrogantiapostulanti imperties; quæ nescieris sine occultatione ignorantiætibi benigne postula impertiri. " Infinitæ namque mulieres bonæsunt, quod potest divina ratione probari; nam si nulla bona mulier inveniretur, Jhesus Christus in muliere venire dedignatus fuisset, et carnem humanamde virgine non sumpsisset; nam et multas sanctas et bonas mulieres esse, nemo est qui ignoret. Et etiam Dominus noster, Jhesus Christus, propterbonitatem mulierum, post resurrectionem suam prius dignatus est se manifestaremulieribus quam viris, quia prius se ostendit Mariæ Magdalenæquam apostolis. Nec obstat quod dixit Salomon: "Mulierem ex omnibus noninveni, " quia licet ille non invenerit, alii multi mulieres bonas invenerunt, vel forte Salomon intellexit de mulieribus in summa bonitate constitutis, de quibus nulla reperitur. Nemo enim est undique perfectus neque perfectebonus, nisi solus Deus, ut ipsemet in Evangelio dixit.
Tertiam vero rationem, in qua dixisti, quod, si meo consilio vel sensute regeres, videreris mihi concedere primatum, et potestatem super te mihidare, puto frivolam, immo nullam; nam si omnibus, cum quibus consiliumhabemus, primatum ac dominium super nos concederemus, nullus vellet abalio consilium habere; liberum enim arbitrium habemus, consilium nobisdatum omittere vel servare.
Quartam vero rationem, ubi dixisti: "Garrulitas mulierum id solum novitcelare, quod nescit, " similiter puto nullam, nec hic locum habere, namillud intelligitur de pessimis mulieribus garrulis et loquacibus, de quibusdici consuevit: Tria sunt, quæ expellunt hominem de domo, scilicetfumus et stillicidium et mala uxor; de quibus etiam Salomon dixit: "Meliusest habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda. " Meautem non invenisti talem, immo frequenter expertus es meum secretissimumsilentium atque meam taciturnitatem.
Quod autem quinto loco dixisti, videlicet: "Malo in consilio feminævincunt viros, " hic locum habere non potest, quia malum consilium facerenon vis; nam etsi malum consilium facere velles, et mulieres in hoc maloconsilio te vincerent consulendo tibi in bonum, non essent vituperandæ, sed potius laudandæ. Ait enim beatus Paulus in Epistola ad Romanos:"Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. " Si autem diceres, quod mulieresmale consulerent viris volentibus capere bonum consilium, et in hoc vincerent:hoc imputandum esset viris qui domini sunt consilii, et possunt reprobaremalum consilium et eligere bonum; ait enim idem Paulus in Epistola primaad Thessalonicenses in fine: "Omnia probate: quod bonum est tenete. " Veldicas, illud locum habere, quando pravæ mulieres et pessimæconsulunt stultis viris. Hic autem non est sic.
Caput V - De laude mulierum
recensere
Hijs ad excusationem mulierum auditis, audias et intelligas quinquealias rationes, quibus probari potest, mulieres esse bonas et maxime benignasconjuges, earumque consilium esse audiendum et, si bonum est, servandum. Primo, quiæ vulgo dici consuevit: Consilium feminile aut nimis vile. Nimiscarum intelligo: id est carissimum, ut non notetur per hoc superfluitas, sicut de amicis Dei dicitur: "Nimis honorati sunt amici tui, Deus. "Et certe, licet enim multæ mulieres pessimæ sint, quarum consiliumest vile, tamen in multis invenitur optimum consilium. Jacob enim per bonumconsilium matris suæ Rebeccæ adeptus est patris sui Ysaac benedictionemet super fratribus suis dominatum. Similiter et Judith per bonum suum consiliumliberavit civitatem, in qua morabatur, de manibus Holofernis, qui illamobsidendo destruere volebat. Similiter et Abigail per suum bonum consiliumvirum suum Nabal ab ira David regis liberavit, qui eum interficere volebat. Simili modo et Hester Judæos per suum bonum consilium simul cum Mardochæo, in regno Assueri regis, sublimavit. Et ita de infinitis bonis mulieribusearumque consiliis infinita possent reperiri exempla.
Secunda vero ratio, quare consilium bonarum mulierum est audiendum et, si bonum fuerit, servandum, comprobatur propter primum nomen a Deo mulieribusappositum; nam cum Deus fecisset hominem, dixit: "Faciamus ei adjutorium, "et sic extracta costa de corpore illius fecit Evam, et ita vocavit eamadjutorium, quia homines adjuvare illisque consulere debent. Et bene possunt vocarimulieres adjutiorum et sic per consequentiam consilium, nam sine auxilioet consilio mulierum mundus durare non valeret. Et certe malum auxiliumDeus homini dedisset, si ab eis consilium petere minime deberet, cum vixunum sine altero esse possit.
Tertia vero ratio ad hoc inducitur, quia mulier melier est auro et lapidepretioso et etiam ipso sensu, et ejus sensus acutior est et alios exsuperat, quare per versus dici consuevit:
Quid melius auro? Jaspis. Quid jaspide? Sensus. Quid sensu? Mulier. Quid muliere? Nihil. Quartam vero rationem ad hoc inducit Seneca, commendans super omnia benignasconjuges; ait enim: "Sicut nihil est superius benigna conjuge, ita nihilest crudelius infesta muliere. Quanto enim sapiens vitam suam pro virisalute opponit, tanto maligna ad mariti mortem etiam vitam suam reputat." Quintam denique rationem Cato pro mulieribus induxit dicens:
Uxoris linguam, si frugi est, ferre memento. "Scias itaque, in bona muliere bonam societatem esse, " unde dici consuevit:"Bona mulier fidelis custos est et bona domus;" nam bona mulier bene faciendoet viro bene parendo in tantum illum allicit, ut non solurm illi consulerevaleat, sed etiam illi imperare videatur; quare a sapientibus dici consuevit:"Casta matrona pareno viro imperat, " et: "Qui docte servit, partem dominatustenet. " Si ergo prudenter et cum consilio te regere volueris, filiam tuam, dante Domino, ad plenam sanitatem perducam, et te de hoc facto cum honorefaciam exire. Tunc Melibeus hoc audiens, exhilarata aliquantulum facie, dixit: "Favusmellis, verba composita: dulcedo animæ et sanitas ossium. " Per tuanamque bona et dulcia verba ac per experientiam præcedentem cognovite prudentem et fidelem mihi atque discretam; ideoque, mutato propositomeo, prudenter et cum consilio tuo me regere desidero.
At illa dixit: Si prudenter vis vivere, te prudentiam oportet habere.
Melibeus respondit: Bene habeo prudentiam, ex quo habeo te ipsam, quæhoc nomine vocaris.
At illa dixit: Non ego sum prudentia, sed sum prudentiæ verba.
Qui respondens dixit: Indica ergo mihi, quid sit prudentia et qualissit (VI), quot et quæ sint species prudentiæ (VII), quid siteffectus prudentiæ (VIII), et quomodo prudentia acquiratur (IX).
Caput VI - De prudentia
recensereIlla vero dixit ei: "Prudentia est rerum bonarum et malarum utrarumquediscretio" cum electione boni et fuga mali. Et certe prudentia expeditaest et infatigabilis, et superat cuncta. Ait enim Cassiodorus: "Superavitcuncta infatigabilis et expedita prudentia. "
Caput VII - Quot et quæ sint species prudentiæ
recensereSpecies autem prudentia sunt sex, scilicet: Ratio, Intellectus, Providentia, Circumspectio, Cautio, Docilitas.
"Ratio est arbitra bonorum et malorum. " "Sequitur autem ratio naturam. Quid est ergo ratio: Naturæ imitatio. " Diffinitur etiam sic: Ratioest vis discretiva boni et mali, liciti et illiciti, honesti et inhonesticum electione boni et fuga mali; inde etiam dicitur ratiocinatio, id estrationis inquisitio.
Intellectus est speculatio veri.
Providentia est præsens notio futurorum pertractans eventum.
Circumspectio est contrariorum vitiorum cautela.
Cautio est discernere a virtutibus vitia speciem virtutum præferentia.
Docilitas est virtus docendi imperitos.
Caput VIII - De effectu prudentiæ
recensereEffectus autem sive utilitas prudentiæ est beatitudo; nam quiprudens est beatus est, et ad beatam vitam sola sufficit prudentia. Aitenim Seneca in Epistolis: "Qui prudens est et temperans est; qui temperansest et constans est; qui constans est et imperturbatus est; qui imperturbatusest sine tristitia est; qui sine tristitia est beatus est: ergo prudensbeatus est, et prudentia ad beatam vitam satis est. " Qui ergo habet prudentiam, has habet utilitates, quia beatus est et prudens et constans et temperanset imperturbatus et sine tristitia, et habet etiam omnes utilitates, quæproveniunt ex speciebus prudentiæ, et multas alias, quas non oportethic enumerari.
Caput IX - Quomodo acquiratur prudentia
recensereAcquiritur quippe prudentia et sapientia omnisque scientia doctrinabona et a bona doctore tradita et perseveranti studio.
A bono doctore tradita ideo dixi, quia bonos doctores medicosque, artifices quoque et magistros ac operarios, et in qualibet arte vel professioneperitiores semper eligere debes, eorumque consilium et auxilium, si opusfuerit, postulare. Nam sicut bonus doctor per bonam doctrinam præstabitgratiam, ita malus per malam doctrinam ducet in errorem ac destruet illam;et sicut bonus medicus curabiles infirmitates cito sanat, ita malus curabilesinfirmitates incurabiles tacit et per imperitiam suam post multos laboreset multas expensas multos necat. Sic etiam mali magistri, artifices etoperarii multa bona opera post multos labores multasque expensas devastantac imperite destruunt, quare de prædictis bonum mereatum non poterishabere; immo sanctius esset, illis, ut ab opere suo cessarent, bene solvere, quam eorum operam gratis et sine pretio habere.
Verum, quia dixi, prudentiam et omnem scientiam acquiri etiam perseverantistudio, videndum est, quid sit studium, et quæ sint ad studiumutilia et necessaria.
Caput X - De studio et studioso, et quæ sint utilia et necessaria studentibus
recensereItaque "studium est vehemens animi applicatio ad aliquam rem summa eumvoluntate."
Ad studium autem sunt utilia: in primis, doctrina, ut supra dixi, dequa doctrina, plenius scriptum est in libro De Forma Vitæin principio, quem ad Vincentium fratrem tuum direxi.
Secundo, utile est adjuvare ingenium intentissima cura et acri usu etexercitatione; nam "exercitatio ingenium et naturam sæpe vincit, et usus omnium magistrorum præcepta superat."
Tertio, utile est adjuvare usum per exercitium manuum, et ingenium cumcura; ait enim Cato:
Exerce studium, quamvis perceperis artem.
Ut cura ingenium, sic et manus adjuvat usum.
Usus ergo ad studium necessarius est, qui præbet facilem viam inqualibet arte, unde versus:
Ars dat et usus habet: si junxeris artibus usum,
Difficilem facilem præbet in arte viam.
Et Seneca dixit: Nil plus proderit in pugna et in omni arte quam exercitium. Et Pamphilus dixit:
Cunctarum rerum prudentia discitur usu:
Usus et ars docuit, quod sapit omnis homo.
Et si forte studium pertineat ad litteralem scientiam, debes adjuvare animumet ingenium, ac mentem et memoriam quadrupliciter, videlicet intentioneac jugi lectione, atque ruminatione ac frequenti et assidua commemoratione. De intentione dixit Seneca: "Acuit animum intentio, frangit remissio."
De jugi lectione dixit Cassiodorus: "Ægrescit profecto ingenium, nisi jugi lectione reparetur. " Reparare itaque debes ingenium jugi lectionecum humilitate et mansuetudine; scriptum est enim: "Bonus lector humilisese debet et mansuetus et a curis malis et voluptatum illecebris prorsusalienus, diligens et sedulus, ut ab omnibus libenter discat, et nunquamde scientia sua præsumat. Perversi dogmatis auctores quasi venenafugiat; diu rem pertractet, antequam judicet; discat non videri doctus, sed esse quærat; dicta sapientum intelligat, et intellecta diligat, et ea semper ante oculum vultus sui tenere studeat. " Triplex ergo humilitasin studioso requiri debet: prima, ut "nullam scientiam nullamque scripturamvilem habest" vel reputet, quia quæcunque scripta sunt, ad nostramdoctrinam scripta sunt, juxta illud Senecæ: "Nullius imprudentiamdespicias" et cetera. "Secunda humilitas est, ut a nemine discere aliquatenuserubescat, " juxta "illud [Platonicum]: Malo enim aliena verecunde discere, quam mea impudenter ignorare. " "Tertia est, ut, cum scientiam quis adeptusfuerit, ceteros non contempnat, " juxta illud Senecæ: "Quæ scierissine arrogantia postulanti imperties; quæ nescieris sine occultationeignorantiæ tibi benigne postula impertiri. " Et licet dixerim, nullamscripturam vilem habendam, non tamen in scripturas quasi inutilibus multumest studendum vel tempus amittendum; nam "providendum est lectori, ne instudiis inutilibus operam suam expendat, et ne in bono et utili propositoremaneat tepidus. Malum est enim bonum negligenter agere: pejus est invanum labores multos expendere. " Et certe non solum lectione, sed etiamscriptura reparari debet ingenium; scriptum est enim: "Nec tantum scriberedebemus, nec legere tantum: altera enim res vires constringit et exhaurit, altera solvit et diluit; invicent ergo hoc et illo commeandum est et alterumaltero temperandum."
De ruminatione vero et frequenti et assidua commemoratione dixit Martialis:
Discendi modus est dum te nescire videbis.
Disce, sed assidue: disce, sed ut sapias.
Sumpta parum prodest, quæ mox emittitur esca:
Bos, quibus est pastus, ruminat hæc eadem.
Semper ergo discendum est, "quia nemo est, cui omnia scire datum sit;"et etiam memoria hominum labilis est, unde lex dicit: "Omnium memoriamhabere et penitus in nullo peccare potius est divinitatis quam humanitatis. "Ut ergo plus sciatur, et memoria retineatur, semper congruis horis legendumest et discendum; et nisi hæc feceris, dedisces; ait enim Seneca:"Dediscis, si nihil addiscis. " Et ab omnibus discendum est; scriptum estenim: "Sapientior omnibus eris, si ab omnibus discere volueris; nam etqui ab omnibus accipiunt, omnibus sunt ditiores. " Et ita ruminanda estsumpta scientia, ut eam in promptu et in usu habeas; "solet enim plus prodesse, si pauca sapientiæ præcepta memoria teneas, et illa in promptuet in usu tibi sint, quam si multa quidem didiceris, et illa memoriænon commendaveris, " quam memoriam juvare debes cogitatione et ingenii exercitatione;ait enim Tullius, De Senectute: "Exercendæ memoriæ gratia, quid cotidie dixerim, audierim, egerim, commemoro vesperi. " Studeas itaquedie noctuque, et fac quod Seneca dixit: "Nullus mihi dies per otium transit, partio noctem nocturnis studiis, non vaco sompno, sed succumbo, et oculosvigilia fatigatos cadentesque in opere castigatos detineo: Salutares ammonitionesscribo. " Cum cultura ergo laboris et assiduitate studii poteris ingeniumtuum adjuvare et nobile facere ac tibi diadema decoris parare, juxta illud:
Ingenium facit ingenuum cultura laboris,
Cui studium parat assiduum diadema decoris.
Hijs auditis et diligenter intellectis, respondit Melibeus dicens: Dominamea, talem prudentiam nec habeo, nec habere spero. Jam enim in ætateprocessi fere usque ad finem meæ juventutis; et in tempore transactocuris secularibus ac voluptatibus taliter deditus fui, quod, licet valdedives sim, multa de meis facultatibus consumendo, tempus amisi, et dicerepossum:
Dampna fleo rerum, sed plus fleo dampna dierum:
Quisque potest rebus succurrere, nemo diebus.
Nec etiam prudentiæ vel aliis rebus studere valeo; nam
Qui non assuescit virtutibus, dum juvenescit.
A vitiis nescit desuescere, quando senescit.
Et iterum:
Dedita meus curis fit veri nescia juris.
Cum ergo me cognoscam non sapientem, a te consilium super hoc præsentinegotio instanter postulo. Ad hoc Prudentia respondit: Licet non sis sapiens ad plenum, non tamenes stultus; non enim potest non sapere, qui se stultum intelligit; namsi stultus esses, alios stultos reputares. Dixit enim Salomon: "In viastultus ambulans, cum ipse stultus sit, omnes stultos reputat;" et alibi:"Via stulti recta st in oculis ejus. " Et etiam in proverbio dicitur:
Quisque suo sensu sapiens sibi stultus habetur.
Verum, quia in dubiis consilium petis, sapiens potius quam stultus essevideris. Dixit enim Innocentius papa in libro De Contemptu Mundi:"Qui magis intelligit, magis dubitat; et ille videtur sibi plus sapere, qui plus desipiscit. Pars ergo scientiæ est scire, quod nescias. ""Vix enim est aliquid tam vile, vix tam facile, quod ad plenum sciaturvel comprehendatur ad liquidum, nisi forte illud perfecte sciatur, quodnihil scitur perfecte. " Si ergo per te nescis, a sapientibus discas eisquecredas; nam qui per se nescit nec aliis credit, cum toto suo propositoin ruinam cadit.
Caput XI - De consilio
recensereQuia igitur meum consilium hbere desideras, primo videamus, quid sitconsilium (XI a), unde dicatur (XI b), quomodo componatur (XI c), a quibuspostulandum sit consilium (XI d Ò XVII) quorum consilium sit vitandum (XVIIIÒ XXV), quomodo sit examinandum (XXVI), quando et qualiter sit assumendum(XXVII), quando et qualiter sit retinendum (XXVIII), et quando sit mutandumconsilium vel promissum (XXIX).
a. Consilium est hominis intentio vel propositum, quod homini vel hominibusexhibetur vel tribuitur, bonum vel malum persuadendo, motu proprio, superaliquo faciendo vel omittendo. Dicitur etiam consilium, quod capitur cummultis. "Dicitur etiam consilium dari, licet nullum intervenerit verbum, quando sciens præsto opem in maleticio committendo, ut ecce ferramentacommodavi ad confringendum ostium, vel similia feci, " ut leges dicunt.
b. Unde dicatur consilium. Dicitur autem consilium a consulo consulis, quod duas significationes habet, videlicet unam quærendi ab alioconsilium, et tunc habet constructionem ad accusativum: aliam vero dandiconsilium alteri, et tunc habet constructionem ad dativum; unde versus:
Consulo te: quæro, tibi consulo: consilium do.
c. Quomodo componatur consilium. Componitur vero consiliumdupliciter. Primo componitur ex con et scio, id est sentio, quia cum aliis debemus scire, id est consentire et concordes esse ad hoc, ut vere sit consilium. Alio vero modo componitur consilium ex conet sileo, quia cum alio vel aliis debemus istud silere, donec patefierifuerit opportunum vel necessarium. d. A quibus sit consilium petendum. Nunc videamus, a quibus consiliumpetere debeas. Et certe tripliciter est petendum: primo, ab omnipotentiDomino; secundo, a te ipso; tertio vero, ab alio vel ab aliis. In Deo debesesse devotus et sapiens, in te ipso providus, in alio vel in aliis cautus, in examinando consilio discretus, in vitando rigidus, in assumendo doctus, in retinendo constans, in mutando lenis.
1. De consilio postulando a Deo. Quod consilium a Deo petere debeas, dicit beatus Jacobus in Epistola sua, circa principium ubi ait: "Si quisautem nostrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei. " Consilium ergo et omnia, quæcunquefacis, in verbo aut in opere, in nomine Domini facere debes; ait enim beatusPaulus in Epistola ad Colossenses: "Omnia, quæcunque facitis, inverbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jhesu Christi faciatis, gratias agentes Deo et Patri;" nam ut idem Paulus dixit: "Omne datum optimumet omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apudquem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. " In petendo igiturconsilium a Domino devotus et sapiens esse debes, ut ei, qui dominus estconsilii, postules devote tantummodo "quod sit justum vel quod videaturhonestum;" et si hoc feceris, sine dubio quod volueris a Domino impetrabis. Ait enim Dominus: "Omnia, quæcunque petieritis a Patre in nominemeo, dabit vobis. " Intelligo hoc, si justus fueris et juste postulaveris. Alioquin, si iniquissimum consilium feceris, super te devolvetur; ait enimJhesus Sirac: "Facienti iniquissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non cognoscet unde veniat illi. " Si enim "in amicitia terrena lex talissancita est, ut nec rogemus res turpes nec faciamus rogati, " et "ab amicishonesta petamaus, et amicorum causa faciamus honesta, " multo fortius inDeo, qui est noster verus amicus et nostri animi custos, talia servaredebemus; nam si ea "facta, quæ pietatem et æstimationem etverecundiam nostram lædunt, et ut generaliter dicam, quæ contrabonos mores fiunt, nec nos facere posse credendum est, " ut leges dicunt, multo fortius Deus, adjutor omnium, talia facere dedignaretur, et supernos pro tali petitione iram suam induceret atque indignationem, quare etiamCato dixit:
Quod justum est petito, vel quod videatur honestum: nam stultum estpetere, quod possit jure negari. Cum ergo consilium hominis sine divino auxilio infirmum et inefficax sit, et sine ipso nihil facere valeamus, ut ipsemet testatur dicens: "Sine menihil potestit facere, " "primo quæramus" consilium ab illo "et justitiamejus, et omnia bona adicientur nobis." 2. De consilio a se ipso petendo. A te ipso vero secundo loco peteredebes consilium et intra te requirere; et in hoc providus esse debes, uta te atque consiliariis tuis removeas illa tria, quæ maxime suntconsilio contraria, scilicet iram, voluptatem sive cupiditatem atque festinantiam.
Caput XII - De ira vitanda in consiliis
recenserePrimo itaque provideas, ne iratus vel ab irato consilium petas; et hocmultis rationibus: prima, quia iratus semper plus putat posse facere, quampossit, et ideo posse suum superat; scriptum est enim:
Qui plus posse putat, sua quam natura ministrat, Posse suum superans, se minus ipse potest. Secunda vero ratione, quia "iratus nil nisi criminis loquitur [loco], "ut Seneca dixit; et ita te et alios ad iram cito provocares, nam "lex videtiratum, iratus non videt illam. " Tertia vero ratione, quia ira impeditanimum; quare Cato dixit: Iratus de re incerta contendere noli: Ira impedit animum, ne possit cernere verum. In consiliis itaque et in aliis rebus "cohibere debes motus animi turbatoset appetitiones obedientes efficere rationi, " ut Tullius dixit, qui etiamait: "Ira procul absit, cum qua nil recte fieri, nil considerari potest. Quæ enim aliqua perturbatione fiunt, ea nec constanter fieri possuntnec hijs, qui adsunt, approbari. " "Ira certe non habet misericordiam necerumpens furor; et impetum concitati ferre quis poterit?" Nam "iratus etiamconsilium facinus esse putat;" quare dictum est: "Iracundiam qui vincit, maximum superat hostem." Et si de ira, irato et iracundo plenius scire volueris, legas in libro, DeForma Vitæ, ad Vincentium scripto, in titulo: De Amicitia IracundiHominis Vitanda.
Caput XIII - De cupiditate seu voluptate vitanda in consiliis
recensereProvidere etiam debes, ne cupiditas vel voluptas, consilium tuum impediendo, te vel consiliarios tuos in tantum hebetet, ut nimia voluptas sensum devincat;et hoc multis rationibus: prima, quia "cupiditas est radix omnium malorum, "ut beatus Paulus dixit in Epistola ad Timotheum.
Secunda vero ratione, quia voluptas omne animi lumen extinguit et omnemalum et vitium in se habet; nam dicit Tullius, De Senectute: "Nullamcapitaliorem pestem, quam voluptatem corporis hominibus a ntura datam, eujus voluptatis avidæ libidines et temere et effrenate ad potiendumincitantur. Hinc patriæ poditiones, hinc rerum publicarum eversiones, hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci dicebat; nullum denique scelus, nullum malum facinus esse, ad quod suscipiendum non libido voluptatis impelleret;stupra vero et adulteria et omne malum flagitium nullis aliis illecebrisexcitari nisi voluptatis. Cumque homini sive natura sive quis deus nihilmente præstabilius dedisset, huic divino muneri ac dono nihil tamesse inimicum quam voluptatem. Nec enim, libidine dominante, locum temperantiaesse, nec omnino in voluptatis regno virtutem posse consistere. " "Quocircanihil esse tam detestabile tamque pestiferum quam voluptatem, si quidamea, cum major esset, omne animi lumen extingueret. " Et certe voluptas itapessima est, ut nunquam oriatur, nisi præceserit dolor; ait enimPetrus Alfunsus: "Nulla quippe voluptas oritur, nisi dolor præcesserit, ut nemo unquam delectatur bibendo, nisi prius doluerit sitiendo; nemo delectaturin comestione, nisi dolor præcesserit in fame, aut etiam in requie, nisi prius doluerit ex labore, et sic in ceteris affectibus. " Et nota, quod in qualibet etiam minima voluptate periculum imminet; unde illud:Quicunque voluptuosus fuerit, vitio carere non poterit.
Tertia vero ratione in consiliis et aliis rebus vitare ac removere debescupiditatem, quia parit peccatum et generat mortem. Ait enim beatus Jacobusin Epistola sua: "Unusquisque enim temptatur a concupiscentia sua abstractuset illectus; deinde cum concupiscentia conceperit, parit peccatum: peccatumcum consummatum fuerit, generat mortem. " Et certe in tantum est pessimacupiditas, ut "cupienti animo nihil satis festinetur;" quare dici consuevit:"Cupiditati tarda est celeritas."
Quarta vero ratione vitanda est cupiditas et a consiliis penitus removenda, quia "omnes cupiditates portæ sunt inferni, per quas itur in mortem, ""quæ si aliter auferri non possent, ipsum cor evellendum esset."
Quinta vero ratione non solum in consiliis, sed etiam in omnibus actibustuis omnino cupiditatem expellere ac removere debes, quia "cupiditas nihilamat, nisi quod non licet;" quare Seneca dixit: "Ferocissima cupiditaspestis est, quæ solet egenos facere quos capit, quia finem quærendinon invenit. " "Altera enim cupiditas ex fine alterius nascitur. " Quareidem ait: "Fortior est qui cupiditatem vincit, quam qui hostem subicit."
Sexta denique ratione "cupiditas omnino in omnibus negotiis omnibusqueactibus removenda est atque fugienda, et igne ac ferro succidenda, totoqueartificio separanda" propter infirmitatem vitandam maxime; nam si cupiditasfinem quærendi non invenerit, ut dictum est, illam merito fugeredebes. Scriptum est enim in Didascalo Hugonis, in titulo Quomodosit legenda divina Scriptura ad Correctionem Morum: "Noli sequi infinita;nam ubi finis non est, requies non esse potest; ubi pax non est, Deus habitarenon potest. In pace, inquit propheta, factus est locus ejus, et in Sionhabitatio ejus. "
Caput XIV - De festinantia vitanda in consiliis
recensereFestinantiam denique in consiliis esse contrariam, cognoscas; ideoqueillam in consiliis a te procul abicias; sicut enim "in judicando criminosaest celeritas, " unde dici consuevit: Optimum judicem existimo, qui citointelligit et tarde judicat, et etiam: "Ad poenitendum properat qui citojudicat, " ita et de consiliis scriptum est: "De consiliis, quod diu tractaveris, id puta rectissimum. " Et etiam dici consuevit: "Velox consilium sequiturpoenitentia. " Non ergo consilium dare vel recipere debes subito et festinanter, sed cum deliberatione ac mora competenti; ait enim Seneca, De FormulaHonestæ Vitæ: "Nihil tibi subitum sit, sed totum ante prospicias;nam qui providus est, non dicit non putavi hoc fiere; quia non dubitat, sed expectat, non suspicatur, sed cavet. " Quare in talibus deliberatioet competens mora non est reprobanda, immo valde diligenda. Scriptum estenim: "Deliberare utilia, mora est tutissima;" et iterum: "Mora omnis odioest sed facit sapientem. "
Caput XV - De secreto non propalando nisi propter necessitatem et utilitatem
recensereHabita deliberatione ac diligenti provisione super removendis hijs, quæ sunt consilio contraria, videlicet ira, cupiditate seu voluptateac festinantia, provideas etiam, ut secretum tuum tibi habeas nec ab alioinde consilium petas, si per consilium, alienum non potes tuam conditionemfacere meliorem; ait enim Jhesus Sirac: "Amico et inimico noli enarraresensum tuum, et, si est tuum delictum, noli denudare. Audiet enim te, etrespiciet te, et quasi defendens peccatum tuum, subridebit te. " Et aliusdixit: "Quod secretum esse vis, nemini dicas. " Et alius dixit: Vix existimesab uno posse celari secretum. Et Petrus Alfunsus dixit: "Consilium velsecretum absconditum quasi in carcere suo tenet ligatum;" quare dixit:"Qui consilium suum in corde suo retinet, sui juris est melius eligere;"nam tutius est tacere, quam ut taceat alium rogare. Ait enim Seneca: "Sitibi ipsi non imperasti, ut taceres, quomodo ab alio silentium quæris?"Si autem per alienum consilium tuam conditionem credis facere meliorem, tunc delibera et intra te diligenter provide, cum quo vel quibus consiliumfacere debeas tuaque secreta aperire; ait enim Seneca: "Tu omnia cum amicodelibera, sed de ipso prius. " Et Petrus Alfunsus dixit: "Propter amicosnon probatos: provide tibi semel de inimicis, et millesies de amicis; quiaforsan amicus fiet inimicus, et sic levius poterit dampnum tuum perquirere. "
Caput XVI - De non ostendenda voluntate in consiliis
recensereItem provideas, ne voluntatem tuam super consilio petito consiliariisostendas; nam fere omnes homines assentatores sunt, vultumque petentisrespiciunt; et quod ei placere credunt, id libenter dicere conantur, etmagis, illius voluntatem respiciendo, illi applaudunt, quam quod ei displiceat, licet utile sit, dicere velint; et hæc est ratio, quare magnatesatque potentes, si per se nesciunt, consilium bonum vix aut nunquam caperepossunt; de quibus assentatoribus atque adulatoribus infra plenius tibidicam.
In petendo itaque a te consilio primo provideas, ut quæ sunt contrariaconsilio a te et a consiliariis tuis removeas; secundo, ut secretum tuumtibi habeas, si tuam conditionem per alienum consilium meliorare non potes;tertio, ut de consiliariis intra te deliberes atque perpenses; quarto, ut de consilio petito voluntatem consiliariis non ostendas.
Caput XVII - De consilio ab aliis petendo
recenserePetito a te consilio atque intra te proviso, opportunum est quandoque, ut ab alio vel ab aliis consilium petas. Videndum est igitur a quibus consiliumpetere debeas.
In petendo itaque ab aliis consilio, hanc cautelam sollicite observes, ut bonos amicos a malis vel ab inimicis discernas. A bonis ergo amicis, et a sapientibus ac peritis, probatis et inventis fidelibus, et maximea senibus consilium postulanfum est.
De amicis ideo dixit, quia, ut ait Salomon, "unguento et variisodoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur;" nihilenim "dulcius est quam habere amicum, cum quo tanquam cum te ipso loquaris. "Quare idem Salomon ait: "Amico fideli nulla est comparatio, nec est dignaponderatio auri vel argenti contra bonitatem fidei ejus;" et iterum: "Amicussi permanserit fixus, erit tibi quasi coæqualis, et in domesticistuis fiducialiter aget. " Et iterum ait: "Amicus fidelis, protectio fortis;qui autem invenit illum, invenit thesaurum. " Inde etiam dici consuevit:"Quale est sine anima corpus, talis est sine amicis homo;" nam "etsi eapermaneant, quæ dicuntur dona fortunæ, vita tamen inculta etdeserta ab amicis non potest esse jocunda."
De sapientibus et peritis ideo dixi, quia verum est, quod diciconsuevit: "Sapiens contra omnes fert arma, dum cogitat. " Per sapientiamergo ac consilium suum tibi taliter consulent, quod, si eis credideris, inconsulte cadere non poteris. Scriptum est enim:
Non de ponte cadit qui cum sapientia vadit. Et Seneca, De Formula Honestæ Vitæ, dixit: "Consiliumperitorum ex apertis obscura existimat, ex parvis magna, ex proximis remota, ex partibus tota." De probatis vero et inventis fidelibus ideo dixi, quiamulti dicuntur sapientes, qui malitiosi sunt et aliis per malitiam citoconsulerent male. Quare non est omnibus credendum, sed probatis tantumet fidelibus repertis; ait enim beatus Johannes in Epistola sua: "Karissimi, nolite omni credere spiritui, sed probate spiritus si ex Deo sint. " Etetiam Paulus in Epistola ad Thessalonicenses dixit: "Omnia probate: quodbonum est tenete. Ab omni specie mala abstinete vos. " Et Sapiens ait: "Quicredit cito, levis est corde et minorabitur;" "facilitas enim animi adpartem stultitiæ vergit. " Et alius dixit: "Ne laudes amicum, donecprobaveris eum. " Et Salomon dixit: "Si possides amicum, in temptationeposside;" "est enim amicus secundum sua tempora; in tempore autem temptationisvel tribulationis non permanebit. " Et quidam philosophus: "Cave tibi aconsilio illius, a quo consilium petis, ut sit tibi fidelis et probatus."
De senibus denique ideo mentionem feci, quia, ut ait sanctusJob, "in antiquis est sapientia, et in longo tempore prudentia. " Nam etCassiodorus dixit: "Illi prudentiores semper sunt habiti, qui multorumhominum conversationibus probantur eruditi;" et iterum: "Cum multa trahisab antiquis, meruisti placere de propriis;" nam "senes ipsi consiliis sapientiamdiscunt. " Quare Martialis dixit:
Pannorum veterum facile contempnitur usus:
Non sic consilium. Postume, sperne senum.
Et Tullius, De Senectute, dixit: "Non viribus, non velocitatibusaut celeritate corporum res magnæ geruntur, sed consilio, auctoritateet scientia, quibus non modo non orbari, sed etiam augeri senectus solet." A supra dictis itaque consilium postulando, talem adhibeas cautelam, ut primo ab uno vel a paucis consilium petatur; ait enim Salomon: "Multipacifici sint tibi, et consiliarius unus de mille. " Et non solum unum consiliumcum eis facias, sed etiam multa; ait enim idem Salomon: "Ubi non est gubernator, populus corruet: salus autem, ubi multa consilia. " Secundo, si opus fuerit, multos adhibeas consiliarios; nam dixit Salomon in Proverbiis: "Dissipanturcogitationes ubi non est consilium: ubi vero plures consiliarii sunt, confirmantur. "
Caput XVIII - Quorum consilium sit vitandum ; De vitando consilio stultorum
recensereViso et diligenter cognito, a quibus sit consilium postulandum, videamus, quorum consilium sit vitandum.
In primis itaque consilia stultorum penitus vitabis; stulti enim stultadiligunt et sua consilia ad stultitiam trahunt. Scriptum est enim: "Propriumest stultitia aliena vitia cernere, suorum autem oblivisci;" et Salomondixit: "Cor sapientis in dextera, et or stulti in sinistra ejus;" undealibi dixit: "In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinameloquii tui;" et iterum: "Via stulti recta est in oculis ejus, sapiensautem audit consilia. " Quare idem dixit: "Si contuderis stultum in pilaquasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia. " Indeetiam ait: "Vir sapiens, si cum stulto contenderit, sive irascatur, siverideat, non inveniet requiem. "
Caput XIX - De vitando consilio adulatorum
recensereSimiliter vitandum est consilium adulatorum et simulatorum et assentatorum, non solum in adversis, sed etiam in secundissimis rebus. Ait enim Tullius:"Etiam in secundissimis rebus maxime utendum est consiliis amicorum, hijsquemajor etiam quam ante tribuenda est auctoritas. Iisdem temporibus cavendum, ne assentatoribus patefaciamus aures, ne adulari nos sinamus: in quo fallifacile est. Tales enim nos esse putamus, ut jure laudemur: ex quo nascunturinnumerabilia peccata, cum homines inflati opinionibus turpiter irridenturet in maximis versantur erroribus. " Unde sciendum est "nullam in amicitiapestem esse majorem quam adulationem, blanditiam, assentationem. " Sed "licetperniciosa sit assentatio, tamen nocere nemini potest, nisi ei, qui eamrecipit atque ea delectatur. Ita fit, ut is assentatoribus patefaciat auressuas maxime, qui sibi assentetur et se maxime ipse delectet. " Unde Catodixit:
Cum te alius laudat, judex tuus esse memento:
Plus aliis de te, quam tu tibi, credere noli.
Inde et Seneca in Epistolis dixit: "Intus te ipsum considera: nonqualis sis, aliis credas. " "Multo magis ad rem pertinet, qualis tibi videaris, quam qualis aliis. " Sapientius enim est "malle placere sibi quam populo. "Et de onsilio capiendo in secundissimis rebus consonat Seneca, De FormulaHonestæ Vitæ, dicens: "Tunc consilia salutaria tibi advoca, cum tibi alludit vitæ prosperitas: tunc te velut in lubrico retinebisac sistes, nec tibi dabis impetus liberos, [sed circumspicies, ] qua eundumsit et quousque. " In consiliis itaque et in aliis rebus "non acerba verba, sed blanda timebis. " Dixit enim Salomon: "Malus homo, qui blande loquitur, innocentium laueus est;" et iterum: "Homo qui blandis fictisque sermonibusloquitur amico suo, rete expandit pedibus ejus. " Et Tullius dixit "Nullæsunt occultiores insidiæ, quam eæ, quæ latent in simulationeofficii aut in aliquo necessitudinis nomine. " Secundum Tullium ergo "multomelius est de quibusdam acerbos inimicos mereri, quam eos amicos, qui dulcesvideantur; illos sæpe verum dicere, hos nunquam. " Et Cato dixit:
Sermones blandos blæsosque vitare memento.
Non ergo movearis ad blanda verba, dulcia vel composita, sed ad rem tantum;ait enim Seneca in Epistolis: "Ad rem movearis, non ad verba composita;"nam "oratio ejus, qui veritati operam dat, incomposita debet esse et simplex. "Et licet te forte crederes sapientem, "non tamen tuæ prudentiæinnitaris, " sed consilio sapientiam ab alio investigabis, ut ait Cassiodorus:"Sapientiam quærit in altero apud quem est scientiæ magnitudo;"dubitare enim et a sapientibus consilium petere non est inutile nec verecundum.
Caput XX - De vitando consilio illorum, qui sunt vel jam fuerunt inimici etpostea in gratiam redierunt
recensereItem vitandum est illorum consilium, qui sunt vel jam fuerunt inimici, sed postea in gratiam redierunt. Scriptum est enim: "Nemo cum inimico tutein gratiam redit. " Quare Ysopus dixit:
Ne confidatis secreta nec hijs detegatis,
Cum quibus egistis pugnæ discrimina tristis.
Et alibi idem dixit:
Nulla fides hosti tibi sit, qui talia nosti,
Prorsus et hostilis tibi sit persuasio vilis.
Vapor enim odii semper latet in pectore inimici et, ut ait Seneca, "nunquamubi diu fuit ignis deficit vapor. " Quare idem dixit: "Pro amico potiusoccidi expedit, quam cum inimico vivere. " Inde etiam Salomon dixit: "Inimicoantiquo non credas in æternum; et si humiliatus vadit curvus, " "noncredas ei; captus enim utilitate, non amicitia, revertitur voluntate, utcapiat fugiendo, quod non potuit persequendo. " Et alibi idem dixit: "Inoculis tuis illacrimabitur inimicus, et si viderit tempus, non satiabitursanguine tuo. " Et Petrus Alfunsus dixit: "Ne associeris inimicis tuis, cum alios possis reperire socios; quæ enim male egeris notabunt, quæ vero bona fuerint, deviabunt."
Caput XXI - De vitando consilio illorum, qui non amore, sed timore reverentiamostendunt
recensereItem vitandum est consilium illorum, qui non amore, sed timore tantumreverentiam ostendunt et dilectionem. Non enim sunt amici, sed odiosi inimici. Ait enim Tullius, De Officiis: "Omnium autem rerum nec quidquamest aptius ad opes tuendas et retinendas quam diligi, et nihil alieniusquam timeri. Prælare enim homines, quem metuunt, oderunt; quem quisqueautem odit, periisse expetit. Multorum autem odiis nullas opes obsistereposse, etsi autea ignotum fuerat, modo autem est cognitum. " Non ergo credas, bonum amicum vel consiliarium per metum posse acquiri, nam, ut quidam philosophusdixit, nemo ei satis fidus est, quem metuit. Quare idem Tullius dixit:"Malus custos diuturnitatis est metus, contraque benivolentia fidelis velad perpetuitatem. " "Qui vero in libera civitate ita se instituunt, ut metuantur, hijs nihil potest esse dementius. " "Etenim qui se metui volunt: a quibusmetuuntur, eosdem ut metuant ipsi necesse est."
Blanditia, non imperio, vis crescit amoris.
Unde Martialis dixit:
Torvus et ore minax non rite possis amare:
Invitus nemo, nemo coactus amat.
Blanditia, non imperio, vis crescit amoris.
Vacca quidem taurum, sed et ipsa leæna leonem
Iratos fugiunt, sed cupiunt placidos;
Dilige sic omnes, ut ameris ab omnibus unus.
Quærit amor pariles, dissimiles odium.
Et nota, quod non solum amicitia vel bonum consilium per metum vel timoremnon acquiritur, sed etiam imperium premente metu perditur. Ait enim Tullius:"Nulla vis imperii tanta est, quæ premente metu possit esse diuturna;""multos enim timere debet, quem multi timent. " Unde Seneca in Epistolisdixit: "Nemo potest terribilis esse secure."
Caput XXII - De vitando consilio ebriosorum
recensereItem vitandum est consilium ebriosorum, qui secretum consilium celarenon possunt. Ait enim Salomon: "Nullum secretum, ubi regnat ebrietas."
Caput XXIII - De vitando consilio illorum, qui secreto aliud consulunt, et palamaliud se velle ostendunt
recensereItem vitandum et suspectum habendum est illorum consilium, qui secretoaliud consulunt, et palam aliud se velle ostendunt. Ait enim Cassiodorus:"Læsionis genus est aliud occulte dicere, et aliud velle monstrare."
Caput XXIV - De consilio mali hominis vitando et suspecto habendo
recensereSimiliter vitandum est et suspectum habendum mali hominis consilium. Scriptum est enim: "Malus homo a se nunquam bonum consilium refert. "
Caput XXV - De vitando consilio juvenis et suspecto habendo
recensereItem vitandum est consilium juvenum vel saltim suspicandum. Juvenesenim maturum sensum non habent, et juvenilia diligunt et eis inhærent. Non enim potest in eis succus diuturnus haberi, qui nimis celeriter suntmaturitatem adepti. Quare Salomon dixit: "Væ tibi, terra, cujus rexpuer est, et cujus principes mane comedunt. " Et Martialis tibi dixit:
Consilio juvenum fidis, Melibee: ruinam
Expectare potes, dum sine consilio es.
Caput XXVI - De examinando consilio in genere
recensereSequitur videre, quomodo examinandum sit onsilium. Et certe in examinandoconsilio ita debes esse discretus, ut inspicias principium et finem, et, quæ sint in examinatione consilii utilia et necessaria, diligenterprovideas.
In examinatione consilii itaque primo abicias et a te atque consiliariispenitus removeas ea, quæ supra dixi esse contraria consilio, videlicetiram, voluptatem seu cupiditatem tque festinantiam.
Secundo vero ad principium negotii te referas, quia "uniuscujusque reipotissima pars est principium. " Et etiam in contractibus uniuscujusquecontractus initium spectandum est. Et etiam rationes, nisi a capite inspiciantur, intelligi non possunt, ut leges dicunt. Initia igitur sive principia rerumdiligentissime circumspicienda sunt. Scriptum est enim:
Principiis obsta: sero medicina paratur.
Cum mala per longas convaluere moras.
"Omnia namque mala exempla orta sunt ex bonis initiis, " ut Salustius dixit. Et quia "in omnibus bonis duplicia mala invenies, " ut Jhesus Sirac dixit, ideo in principiis mgis timere debes propter duplicia mala, quæ omnibusrebus insunt. Nam, si in bonis initiis periculum propter duplicia malavertitur, multo fortius in rebus male coeptis vel mle provisis periculumversatur: quia "vix bono peraguntur exitu quæ malo sunt inchoataprincipio, " ut decreta dicunt. Quare non solum principium, sed etiam finemin dictis et factis diligenter considerbis. Ait enim Pamphilus:
Principium finemque simul prudentia spectat.
Rerum finis habet crimen et omne decus.
Verbi principium, finem circumspice verbi,
Ut melius possis præmeditata loqui.
Inde etiam Seneca in Epistolis dixit: "Facilius est initia vitiorumprohibere quam impetum regere;" et iterum: "Facilius est vitia excluderequam admissa comprimere;" "initia enim in potestate nostra sunt: de eventufortuna judicat. " Prudenter ergo et cum magna dilatione consilia examinabis. "Prudentis enim proprium est consilia examinare, nec cito credulitate adfalsa prolabi." In examinatione vero consilii et in aliis rebus, secundum Tullium hocconsiderabis, videlicet "quid in unaquaque re verum sincerumque sit, quidconsentaneum cuique rei sit, quid consequens, ex quibus quæque gignantur, quæ cujusque rei causa sit."
Quid verum sit, ideo inspicere debemus, quia "veritas semperest colenda, quæ sola Deo homines proximos facit, " cum ipse Deusveritas sit, ipso testante, qui ait: "Ego sum via et veritas et vita. "Quod autem adjecit Tullius sincerumque, hoc ideo ixit, quia sinceraet pura veritas spectanda est, mendacio doloso penitus fugato. Quare dixitCassiodorus: "Bonum est verum, si in eo nihil immisceatur adversum. " EtDominus dixit: "Diabolus est mendax et pater ejus. " Et Salomon dixit: "Potiusdiligendus est fur quam assiduus in mendacio."
Super eo vero quod adjecit consentaneum, statim in negotio tibiproposito inspicere debes, utrum negotium illud vel consilium consentaneumsit rationi, an non. Similiter inspicere debes, qui consentiant huic negotioet voluntati tuæ atque consilio, et qui contradicant et quales, utper hoc cognoscas, utrum negotium vel consilium perduci possit ad effectum, an minime. Similiter etiam inspicere ac providere debes, utrum voluntastua vel consilium consentiat possibilitati tuæ, an non. Et in prædictisomnibus ita examinando provideas, ut appetitus tuus consentiat rationi, utilitati ac possibilitati.
Super tertio verbo, quod subicit Tullius, dicens quid consequens, sollicite provideas examinando, utrum ex consilio consequaris bonum anmalum, utrum odium an amorem, [utrum] timorem an gratiam, utrum jus aninjuriam, utrum pacem an guerram, utrum dampnum an utilitatem, et aliamulta, quæ circa consequentiam notari possunt, quæ hic commodeenumerari non valent. In quibus omnibus bonum eligendum est et utilitasassumenda, odio et timore, injuria et guerra, et aliis malis penitus omissisatque remotis.
Super eo vero, quod quarto loco adjecit Tullius, videlicet ex quibusquæque gignantur, valde pensandum est, ut examines unumquodqueverbum consilii, an gignantur aliquid virtutis an vitii, an aliquid quodmerito debeat vitari, vel ex quo commoditas vel utilitas possit trahi.
Super quinto denique verbo, ubi Tullius dixit quæ cujusquerei causa sit, diligenter provideas examinando causas rerum, easquesollicite requirendo. Ait enim Seneca: "Cujusque facti causam require et, cum initia inveneris, exitus cogitabis, " de quo initio et exitu satis tibisupra dixi. Causam igitur requiras, scilicet efficientem, materialem, formalematque finalem; item causam principalem atque accidentalem, quæ potestdici occasio potius quam causa; item causam proximam atque remotam.
Ad hoc ergo, ut consilium bene examines et negotia tua prudenter pertractes, "in futura prospectum intende et, quæ possint contingere, animo tuocuncta propone. " Et non solum in futura, sed etiam in præterita intenderedebes. Ait enim Seneca, De Formula Honestæ Vitæ: "Siprudens es, animus tuus tribus temporibus dispensetur: præsentiaordina, futura provide, præterita recordare; nam qui nihil de præteritocogitat, perdit vitam; qui nihil de futuro præmeditatur, in omniaincautus incidit. Propone autem animo tuo et mala futura et bona, ut illasustinere possis, ista moderari. "
Caput XXVII - Quando consilium sit assumendum vel approbandum
recensereViso, quomodo examinandum sit consilium, videamus, quando sit assumendumet approbandum. Et certe assumendum et approbandum est consilium tunc demum, quando fuerit examinatum, et bonum ac utile fuerit visum. Et licet bonumvideatur consilium, non tamen statim illud sumere vel capere debes, seddiligenter inspicere, quomodo poteris perficere. Ait enim Tullius: "Adrem gerendam qui accedit, caveat, ne id solummodo consideret, quam illares honesta sit, sed etiam ut habeat efficiendi facultatem. In quo ipsoconsiderandum est, ne aut temere desperet propter cupiditatem. In omnibusautem negotiis, prius quam aggrediare, adhibenda præparatio est diligens. "Considera ergo, ne nimis capias; nam in proverbio dicitur: Qui nimis capit, parum stringit. Inde etiam Cato dixit:
Quod potes, id tempta, operis ne pondere pressus
Succumbat labor, et frustra temptata relinquas.
Talia enim incipere debes, quæ ad finem perducere possis, sicut dicitSeneca: "Majora te ne quæsieris. " "Id quære, quod potest inveniri;id disce, quod potest sciri; id opta, quod optari coram bonis potest. Nealtiori rei te imponas, in qua statim tremendum cavendumque sit. " Itemalibi dixit: Partiendum est onus, sub quo in via deficias; nam qui volaresatagit, antequam pennas assumat, irremediabiliter corruit. Et si fortead bonitatem vel ad utilitatem vel etiam ad honorem tantummodo respiceres, et non ad facultatem sive possibilitatem, cito accideret tibi quod supradixi:
Qui plus posse putat, sua quam natura ministrat,
Posse suum superans, se minus ipse potest.
Si autem fuerit consilium dubium, sive ad dictum sive ad factum pertineat, semper tacere vel non facere debes, et eligere potius non quam sic. Ait enim Petrus Alfunsus: "Si dicere metuas unde poeniteas, semper est meliusnonquam sic. " "Sapienti enim magis expedit pro se tacere, quam loquicontra se; quia paucos vel neminem tacendo, multos loquendo circumventosesse vidimus. " Verba enim sagittis sunt quasi similia: facile emittuntur, difficile retrahuntur vel emendantur; unde dici consuevit:
Evolat emissum semel irrevocabile verbum.
Quare in dubiis melius est tacere quam dicere, sicut et in factis dubiismelius est non facere quam facere, ut ait Tullius hoc modo dicens: "Benepræcipiunt, qui vetant quidquid agere, quod dubites æquum aniniquum sit. Æquitas enim per se lucet; dubitatio autem significationemcontinet injuriæ. " Et alius dixit: "Si quid dubitas, ne feceris;animi enim judicio quod negatum fuerit, fugito;" quia, ut supra dixi secundumSnecam, "solet esse in dubio pro consilio temeritas." In omnibus denique prædictis ita per te et alios doctus sis, utsemper eligas bonum, veritatem, utilitatem, rationem atque justitiam, contrariispenitus omissis.
Caput XXVIII - Quando et qualiter consilium sit retinendum
recensereViso et cognito, quando et qualiter consilium sit capiendum sive assumendum, videamus, quando et qualiter consilium sit retinendum. Et certe consiliumest retinendum, quando per probationem et experientiam apparuit bonum acutile; nam, ut supra dixi, Paulus ait: "Omnia probate: quod bonum est tenete. "Et tunc magna constantia illud retinere debes; ait enim Cato:
Constans et lenis, ut res expostulat, esto;
Temporibus mors sapiens sine crimine mutat.
Nam et Seneca, De Formula Honestæ Vitæ, dixit: "Mobilisesto non levis, constans non pertinax. " Constanter ergo consilium servabis, non pertinaciter.
Caput XXIX - Quando consilium vel promissum possit vel debeat mutari
recensereNunc superest videre, quando consilium vel promissum mutari possit veldebeat. Et certe consilium mutari potest multis ex causis.
Mutari namque potest cessante causa, vel etiam nova causa superveniente;nam "cessante causa debet cessare effectus, " et quæ de novo emergunt, novo indigent consilio, ut leges dicunt. Quare dici consuevit:
Non credas stultum cum re mutare consultum.
Inde etiam Seneca dixit: Consilium tuum si audierit hostis, consilii dispositionempermutes. Potest etiam et debet mutari consilium, si errore vel aliqua ex causamalum vel inutile fuerit captum, quod frequenter accidit; nam, ut ait Seneca, "sunt quædam, quæ non videntur bona esse, et sunt; et sunt, quæ videntur, et non sunt. " "Crebro quidem faciem mendacii veritasretinet; crebro mendacium specie veritatis occultatur. Nam sicut aliquandotristem faciem amicus, et blandam adulator ostendit: sic verisimile coloraturet, ut fallat vel subripiat, conatur. " Inde etiam Ovidius dixit:
Impia sub dulci melle venena latent.
Nam "in omnibus bonis duplicia mala invenies, " ut supra dixi. Item mutandum est consilium, si turpe fuerit vel ex turpi causa; namsi ex prædictis causis etiam promissio facta esset, tamen effectumnon teneret, quia vel ipso jure nulla esset, vel exceptio contra eam daretur;generaliter enim novimus, "turpes stipulationes nullius esse momenti, "ut leges dicunt.
Item mutandum est consilium, si ad peccatum pertineat, quia generaliterdici consuevit: "Nullum consilium est contra Dominum."
Et quod dixi tibi de promissione turpi non servanda, intelligas etiamde promissione impossibili vel de ea, quæ commode servari non potest, vel de ea promissione, quæ magis nocet promissori, quam prosit ei, cui promittitur, vel, etiam del illa, quæ inutilis est vel contrariaei cui promissio facta est. Ait enim Tullius: "Nec promissa servanda sunt, quæ sunt hijs, quibus promiseris, inutilia: nec si tibi plus noceant, quam illi prosint, cui quid promiseris. " Unde supra dixi: Sapiens non mentitur, cum suum propositum mutat in melius. Sicut enim "non videtur dejerare quiex concessa causa deserit jusjurandum, " ut lex dicit: hoc deniue servespro regula generali, quod per sapientes dici consuevit: "Malum est consilium, quod mutari non potest. " Quare hujusmodi juramenta, quæ dicunturpræcisa, videntur mala ideo quod in aliquibus sunt mutanda.
Prædictis notatis ac diligenter cognitis Melibues respondit dicens:Huc usque, domina mea, sufficienter de consiliis et circa consilia in genereme docuisti. Vellem tamen ut, ad speciem descendendo, consilium super hocnegotio præsenti mihi datum mecum examinares, ita ut, utilitate provisaet cognita, quod melius fuerit eligamus.
Prudentia dixit: Domine mi, rogo te ut, si forte aliquid dixero, quodtibi displiceat, ad animum non revoces, quia in tui honorem atque utilitatemhoc dicam sperans, quod patienter sustinebis; nam "qui corripit hominemmagis gratiam apud eum inveniet, quam qui per linguæ blandimentadecipit. " Scias igitur: consilium, quod dicis tibi datum, non potuit diciconsilium, sed, salva pace tua, fuit quædam arrengatio sive contionatioimprovida et indiscreta. Nam in multis capitulis errando malum consiliumcepisti.
Caput XXX - De errore consilii
recenserePrimo enim errasti in congregatione consilii; nam primo debebas congregarepaucos consilii habendi cause et postea, si opus fuisset, multos: tu statima principio vocasti "multitudinem onerosam."
Secundo errasti quia, cum debuisses congregare bonos amicos ac sapientesac peritos, probatos ac fideles inventos et maxime senes, tu cum prædictiscongregasti quoslibet notos, etiam malos, juvenes ac stultos, adulatoresquoque et simulatores et assentatores, et illos etiam, qui non amore sedtimore tibi reverentiam ostendebant: quod minime facere debuisti.
Tertio vero errasti, quia cum ira simul et voluptate seu cupiditateatque festinantia tu iratus consilium postulasti, non removendo prædictatria a te et a consiliariis tuis, quæ sunt contraria consilio.
Quarto vero errasti, quia, cum tuam voluntatem consiliariis ostendereminime debuisti, tu voluntatem tuam illis ostendendo, magnam affectionemde vindicta in continenti facienda eis demonstrasti; quare consiliarii, magis secuti tuam voluntatem quam tuam utilitatem, de vindicta in continentifacienda tibi consuluerunt.
Quinto errasti, quia unico consilio contentus fuisti, cum in tam arduonegotio multa consilia sint necessaria.
Sexto errasti, quia non examinasti consilium.
Septimo demum errasti quia, facta partita, non es secutus voluntatemet sensum sapientium et amicorum, sed potius voluntatem ac sensum multitudinisstultorum atque errantium. Si enim ad multitudinem, et non ad sensum respexeris, nunquam bonum consilium habere valebis; nam stultos semper invenies incentuplum, quam sapientes; et stulti stulta diligunt, et animum suum semperad stultitiam inclinant; sapientes vero pauci paucos inveniunt sapientes;quare in partitis, quæ in consiliis fieri consueverunt, semper succumbunt. Inde est, quod in partitis, quæ in consiliis civitatum fieri consueverunt, consilia semper malum sortiuntur effectum, so voluntatem multitudinis, et non paucorum sapientiam, sectantur.
Melibeus respondit: Bene confiteor me errasse; verum quia supra mihidixisti, me licite consilium posse post examinationem, et etiam post captionemmutare, licet melius fuisset ab initio malum et indiscretum consilium noncapere, quam captum postea mutare, tamen post examinationem de novo faciendamad tuam voluntatem sum mutare paratus; "humanum enim est peccare, diabolicumvero perseverare."
Tunc Prudentia respondit: Consilium, quod dicis factum, nullo jure infactumfieri potest. Ait enim lex: Factæ autem res nulla constitutione infactæfieri possunt. Verumtamen, quod factum ext, examinari potest et, erroredepulso, utilitas discerni atque assumi.
Caput XXXI - De examinatione consilii in specie
recensereExaminemus itaque illud quale consilium, utilitatem dante Domino assumpturi. Ut igitur examinatio recte fieri valeat, a capite incipiendo, singula dispiciamus.
Consilium quippe medicorum de cyrurgia rectum et bonum fuit; nam "adillorum officium spectat omnibus prodesse et nulli nocere" et artem suamsollicite prosequi, ut sapienter dixerunt. Remunera ergo illos largissime, ut gaudenter atque sollicite artem suam prosequentes, tam suam quam filiætuæ faciendo utilitatem, illam velociter, dante Domino, ad sanitatem, perducant. Licet enim amici tui sint, nihilominus tamen sunt remunerandi. Frequenter aneim accidit, ut medici aliique de artibus singulis præponantamicitiæ utilitatem pecuniariam et, ubi sentiunt lucrum, ibi magisprocurent. Et quod dixi de medicis cyrurgiæ, idem intelligo de consiliophysicorum, qui quasi eadem dixerunt. Volo tamen audire, qualiter intelligasverbum dubium, quod protulerunt, scilicet: contraria contrariis curantur.
Melibeus respondit: Intelligo contrarium, quod fecerunt mihi inimicimei, posse curari per aliud contrarium, quod eis facere volo; injuriamergo mihi factam per vindictam contra illos faciendam et injuriam, quameis faciam, curabo.
Prudentia dixit: Facile credunt homines quod volunt, et animum suumad suum desiderium velociter inclinant. Ego autem illud verbum non itaintelligo; nam malum non est contrarium malo, nec injuria injuriæ, nec vindicta vindictæ, sed sunt similia. Per vindictam namque velinjuriam non curatur injuria vel alia vindicta, immo augmentantur et crescunt. Intelligo itaque, malum contrarium esse bono, pacem guerræ, concordiamdiscordiæ, frigidum calido; et ita infinita possent poni exempla. Secundum ergo dictum illud oportet contra discordiam opponere concordiam, et ontra guerram opponere pacem. Et etiam secundum beatum Paulum, qui dixitin Epistola ad Romanos: "Noli vinci a malo, sed vince in bono malum;" etiterum in eadem Epistola subicit: "Itaque quæ pacis sunt, sectemur;"et supra in eadem Epistola dixerat: "Nulli malum pro malo reddentes, providentesbona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus; si fieripotest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes."
Nunc accedamus ad examinationem et expositionem consilii, quod dederunttibi causidici spaientes ac senes, qui quasi eadem consuluerunt dicentes, ut personam tuam super omnia custodias, et domum tuam diligenter munias, allegantes etiam, non esse in talibus subito nec festinanter procedendum, sed cum diligenti provisione ac præparatione et deliberatione maximasollicitaque cura omnia esse peragenda. Et certe, cum istud consilium planumac rectum sit, et ab omnibus sapientibus valeat propter rationes sibi assignatasmerito comprobari, meo arbitrio in paucis indiget examinatione vel expositione. Quod enim dixerunt de tuæ personæ custodia bene notandum est.
Caput XXXII - De custodia personæ in guerra constitutæ
recensereScire enim debes, quod qui guerram habet multipliciter se custodiredebet.
In primis igitur custodiam a Deo postulare suppliciter ac devote debes, a quo est "omne datum optimum" et sine cujus auxilio nihil bene valet custodiri. Propheta hoc testante, qui ait: "Nisi Dominus custodierit civitatem, frustravigilat qui custodit eam."
Secundo custodiam tui committas probatis et notis ac fidelibus amicis, ab illis auxilium, si opus est, ad tui custodiam postulando. Ait enim Cato:
Auxilium a notis petito, si forte laboras. Nec quisquam melior medicus, quam fidus amicus. Tertio custodias te ab omnibus extraneis et ignotis, illos semper suspicando. Ait enim Petrus Alfunsus: "Ne aggrediaris viam cum aliquo, nisi eum priuscognoveris; et si tibi in via ignotus se associaverit, iterque tuum investigaverit, dic te velle longius ire quam disposueris; et si detulerit lanceam, vadea dextris: si ensem, vade a sinistris." Quarto custodias te sagaciter ab omnibus illis, quorum consilium tibidixi esse vitandum, supra in titulo: Quorum consilium sit vitandum.
Quinto vero ita de custodias, ut vilipendendo parvum inimicum custodiamtui non omittas. Sapiens enim in omnibus metuit, et maxime inimicos. UndeSalomon dixit: "Beatus homo, qui semper est pavidus; qui vero mentis estduræ, corruet in malum. " Timere ergo debes omnes insidias; dixitenim Seneca: "Qui omnes insidias timet, in nullas incidet;" et iterum idemait: "Semper metuendo sapiens vitat malum;" unde alibi idem dixit: "Noncito perit ruina, qui ruinam timet. " Et licet videatur tibi, te bene essetutum et in tuto loco, nihilominus tamen tibi cavere debes. Ait enim idemSeneca: "Caret periculo, qui etiam tutus cavet. " Et timere debes non solummagna, sed etiam modica et parva, et non solum magnos inimicos, sed etiamparvos. Scriptum est enim: "Inimicum, quamvis humilem, docti est metuere. "Inde etiam Ovidius, De Remedio Amoris, dixit:
Parva necat morsu spatiosum vipera taurum;
A cane non magno sæpe tenetur aper.
Et Pamphilus ait:
Res tamen interdum grandia parva movet;
Ex minima magnus scintilla nascitur ignis,
Et generat parvum grandia principium.
Et alibi:
Causa pusilla nocet, sapiensque nocentia vitat.
Et Martialis dixit:
Quem leo non tetigit, dum mordet aranea lædit.
Æmule, non tantum grandia, parva cave.
Sed licet ita timere debeas, non tamen debes esse nimis timidus. Ait enim Seneca: "Pericula timidus, etiam quæ non sunt, videt. " Et alibi idemait: "Cotidie dampnatur, qui semper timet. " Et alibi scriptum est: "Quidamfallere docuerunt, dum falli timent. " Et etiam Cato dixit: Nam timidis et suspectis aptissima mors est. Sexto denique custodire te debes a veneno et toxico et ab omnium irrisorumet malorum consortio vel colloquio. Scriptum est namque: Cum irrisore consortiumnon habeas: loquelæ ejus assiduitatem quasi toxica fugias. Societasejus tui laqueus est, alternaque affabilitas despectio. Similiter illud, quod consuluerunt idem sapientes dicendo, ut domumtuam diligenter munias, examinatione et expositione indiget. Quare a tevolo audire, quomodo illud verbum intelligas.
Melibeus respondit: Credo, illos intellexisse, ut debeam munire domummeam turribus et aliis altis ædificiis, quarum vel quorum muniminetueri me valeam, et inimici timeant offensionis causa illic accedere.
Caput XXXIII - De turribus
recenserePrudentia respondit: Munitio turrium et aliorum altorum ædificiorumad superbiam plerumque pertinet, et timor et odium inde generatur, itaquod vicini amici propter timorem fiunt inimici, et omnia mala inde nascuntur, quæ occasione timoris notavi tibi supra in titulo: De vitandaconsilio illorum, qui non amore, sed timore reverentiam ostendum. QuareSalomon dixit: "Qui altam facit domum suam, quærit ruinam; et quievitat discere, incidet in mala. " Præterea turres cum magno laboreet infinitis expensis fiunt; et etiam cum factæ fuerint, nihil valent, nisi cum auxilio prudentium et fidelium amicorum et cum magnis expensisdefendantur. De qua superbia Jhesus Sirac dixit:
Caput XXXIV - De superbia
recensere"Initium superbiæ hominis, apostatare a Deo; quoniam ab eo, quifecit illum recessit cor ejus; quoniam initium peccati omnis superbia. "Et iterum idem dixit: "Odibilis est coram Deo et hominibus superbia, etexecrabilis omnis iniquitas. " Et iterum idem ait: "Objurgatio et injuriæannullabunt substantiam; et domus, quæ nimis locuples est, annullabitursuperbia. " Inde etiam Sapiens dixit: "Ubi fuerit superbia, ibi et contumelia:ubi autem humilitas, ibi et sapientia" simul cum gloria. Et iterum idemait: "Superbum sequiter humilitas, et humilem spiritum suscipiet gloria. "Et iterum idem ait: "Contritionem præcedit superbia; et ante ruinamexaltatur spiritus. " Et etiam Job dixit: "Si ascenderit usque ad cælossuperbia, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur. "Cum ergo tam detestabilis sit superbia, totque mala oriantur ex ea et infinitaalia, quæ notantur in libro De Forma Vitæ, in titulo:Deamicitia superbi vel perversi hominis vitanda; et etiam cum ex turribustot mala nascantur, meo arbitrio nunquam turres sunt faciendæ, nisitunc demum quando aliæ munitiones deficiunt vel non sufficiunt.
At Melibeus respondens dixit: Quomodo domum meam aliter munire valeam?
Prudentia respondit dicens:
Caput XXXV - De munitione
recensereMunitio multiplex est. Est enim munitio, quæ ad dilectionem pertinet, ut amor civium; et hæc inexpugnabilis est; de qua Tullius dixit:"Unum est inexpugnabile munimentum: amor civium."
Est alia munitio, quæ roborat animam et corpus, videlicet virtus;et hæc similiter inexpugnabilis est; de qua Ysopus dixit:
Non ope loricæ nec egebit acumine sicæ
More nec hostili cujusque juvamine pili.
Solo virtutum quem constat robore tutum.
Sunt et aliæ munitiones, quæ ad defensionem tantum pertinent, ut sunt fossata, spaldi, aggeres et similia. Sunt denique aliæ munitiones, quæ ad defensionem principaliterfiunt, licet ex hijs etiam offensiones fieri valeant, ut sunt sagittæet balistæ et alia arma, quibus omnibus munitionibus domum tuam etcorpus, quod est domus animæ tuæ, melius quam per turres potesmunire.
Quod vero sapientes et senes in fine consuluerunt: In hoc negotio nonest subito nec festinanter procedendum; sed cum diligenti provisione acpræparatione et deliberatione sollicitaque cura omnia sunt peragenda:bene puto dictum ac sapienter. Ait enim Tullius: "In omnibus negotiis, prius quam aggrediare, adhibenda est præparatio diligens, " Ergo invindicta et in munitione facienda et in guerra et in bello et in omnibusnegotiis, ante ingressum vel aggressum, præparatio ac provisio necessariæsunt, si commode fieri possunt; nam, ut idem ait, longa præparatiobelli celerem victoriam facit. Et etiam Cassiodorus dixit: "Munitio quippetunc efficitur prævalida, si diuturna fuerit cogitatione roborata. Omnia subita probantur incauta, et male constructio loci tunc quæritur, quando jam pericula formidantur. " "Res ergo proeliorum bene disponitur, quoties in pace tractatur, " et "munitio semper tractanda in otio esset:quia tunc male quæritur, cum necessaria judicatur;" "omnia vero deliberatasunt robusta."
Nunc accedamus ad examinandum in specie consilium, quod dicis tibi datuma vicinis, timore dilectionem ostendentibus, et inimicis quondam, qui modoin gratiam tuam redierunt; et ab adulatoribus sive assentatoribus atqueab illis, qui secreto tibi ad aures aliter consuluerunt, quam palam verbisostenderent; et a juvenibus, qui tibi consuluerunt, vindictam in continentifaciendam et guerram viriliter et potenti manu peragendum. Et certe inhujusmodi consiliariis, ut supra tibi dixi, multum errasti, quia illosad consilium vocare minime debuisti; et, si bene recordaris, istud qualeconsilium quasi examinatum est supra in titulo: Quorum consilium sitvitandum et in sequentibus rubricis usque ad titulum: Quando consiliumsit assumendum. Verumtamen quia ibi in genere dicta sunt, descendamusad speciem, præfatum consilium examinantes.
Videamus itaque secundum Tullium in primis, quid in hac re verum sincerumquesit; secundo, quid consentaneum sit huic rei, quam facere vis, id est vindictæ;tertio, quid consequens; quarto, quid gignatur ex hac vindicta; quinto, quæ fuit causa injuriæ tibi illatæ, et quare Deus permisit, tibi hanc injuriam fieri.
Et certe, de veritate sincera hujus negotii non oportet multum inquirere, quia tu bene nosti, qui fuerunt illi et quot [et quales], qui hanc injuriamtibi intulerunt, et quando et quomodo, et qualem injuriam fecerunt.
Examinemus ergo, quid consentaneum huic rei sit, id est, qui et quotet quales consentiant voluntati et consilio tuo, et qui et quot et qualesconsentiant cum inimicis et adversariis illi, quos supra nominavi, id estmulti juvenes et vicini, et agnati atque cognati, et illi, qui tibi consuluerunt, vindictam in continenti faciendam. Sed videamus et inquiramus, quis estu, et qui et quot et quales sint illi, quos dicis esse tuos amicos. Circatuam itaque personam notare potes et debes quod, licet magnus sis et diveset potens, solus tamen existis et permanes. Non enim habes filios masculos, neque fratres vel consanguineos germanos vel alios necessarios, quorumtimore inimici tui a destructione tuæ personæ cessarent; et, destructa persona, bene nosti, quod divitiarum multitudo dispergitur etnihil valet. Inimici vero tui sunt tres, et multos habent filios et germanoset alios necessarios, quorum si vindictam faciendo duos vel tres occideris, alii remanerent, qui personam tuam cito destruere valerent. Circa illosalios tuos amicos notare debes quod, licet multo plures sint quam inimicorumamici, tamen non sunt tales ut sui; nam sui sunt necessarii et propinqui, tui vero sunt remoti et longinqua parentela conjuncti. Ita circa illos, qui consentiunt tibi vel illis, et circa principales personas, illorumconditio valde melior est quam tua.
Secundo videamus super prædicto verbo consentaneum, utrumconsilium, quod recipisti, videlicet de vindicta facienda, consentaneumsit rationi, an non. Et certe non est consentaneum rationi, quia de jurevindicta nulli nisi judici jurisdictionem habenti permittitur, licet defensioin continenti permittatur quibusdam, si fiat cum moderamine inculpatætutelæ, ut leges dicunt.
Caput XXXVI - Quot modis dicatur quis posse
recensereTertio vero super eodem verbo consentaneum videamus, utrum voluntastua vel consilium consentiat possibilitati tuæ vel potentiætuæ, an non. Et certe posse sive possibilitas multis modis dicitur. Dicitur enim posse, quod commode fieri potest, et ita appellaturpossecommoditatis. Dicitur etiam quandoque posse, scilicetæquitatis, de quo posse dicitur, quod "ea facta, quæ pietatem, æstimationemet verecundiam nostram lædunt, et generaliter, quæ contra bonosmores fiunt, nec nos facere posse credendum est, " et hæc per legesprobantur. Et de hoc posse dicit Marcus in Evangelio suo de Christo:"Et non poterat ibi multas virtutes facere. " Et Apostolus in Epistola suasecunda ad Corinthios juxta finem dicit: "Non enim possumus aliquid adversusveritatem, sed pro veritate. " Aliter vero dicitur posse potestatis, unde Dominus in passione sua ad Petrum ait: "An putas, quia non possumrogare patrem meum, et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorum?"Aliter dicitur posse possibilitatis, de quo dixit Dominus ad Moisemin Exodo: "Non poteris videre faciem meam, non enim videbit me homo, etvivet. " Aliter dicitur posse facultatis vel facilitatis veletiam probitatis de quo Dominus in Evangelio Matthæi dixit:"Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum?" Aliter dicitur possegratiæ, de quo in libro Sapientiæ in persona Sapientiædicitur: "Et ut scivi, quoniam aliter non possum esse continens, nisi Deusdet" et cetera. Et Dominus in Evangelio dixit: "Nemo potest venire ad me, nisi Pater mus traxerit illum. " Aliter vero ponitur in legibus posse, id est debere. Et etiam super hoc verbo posse hij versusdici consueverunt:
Posse quidem rebus dat jus, natura, potestas,
Officii meritum, quintum divina voluntas.
Et si omnes significationes hujus verbi posse vel potestatis velpotentiæ diligenter inspexeris, tuum posse vel potestas sive possibilitasvel potentia non consonat nec consentaneum est voluntati tuæ velconsilio ita, ut vindictam facere possis tua auctoritate, nisi forte, possetuum vel potentiam commodam superando, fines posse vel potentiæ tuæcum dampno et malo tuo excederes, quod facere minime debes. Non ergo excedastuum posse; nam scriptum est:
Qui plus posse putat, sua quam natura ministrat,
Posse suum superans, se minus ipse potest.
Et iterum:
Ultra posse suum nullum lex justa coegit.
Non reor esse reum, qui totum posse peregit.
Non itaque facias vindictam excedendo tuum posse. Qui enim vindictam vultfacere vel cum alio pugnare, cum adversarii dampno et sui custodia hocdebet peragere. Scriptum est enim: Non bene pugnat, qui voluntate aliumsuperandi se denudat; et iterum: Ita alium vulneres, ne tu pateas ad plagam;et iterum: Si extendas brachium, videas, ne tibi latus denudetur. Nam omnessimul pereunt, qui imperite et ignaviter pugnant: alioquin quemlibet possentoccidere, et etiam regem. Vulgo enim dici consuevit: Qui vult mori velperire, regem potest occidere; et: Male suam injuriam vindicat, qui vindictamfaciendo illam pejorat. Super hoc itaque verbo consentaneum tria breviter notabis, utprimo requiras, qui consentiant tuo proposito, et qui contradicant. Secundo, utrum propositum tuum rationi sit consentaneum, an non. Tertio, utrum consentaneumsit potentiæ tuæ sive possibilitati, an minime. Et ista superho verbo consentaneum dicta sufficient.
Sequitur videre examinationem super tertio verbo, ubi dixi consequens, super quo breviter notabis, quod ad vindictam, quam facere vis, consequensest alia vindicta, periculum et guerra; atque infinita dampna et incommodasuntsecutura.
Super quarto vero articulo, ubi dixi ex quibus quæque gignantur;scire debes, quod genita fuit tibi injuria ex odio inimicorum tuorum; etex vindicta gignitur alia rixa; ex rixa vero gignitur et oritur odium etguerra; ex guerra vero seditio et substantiæ consumptio, necessitaset bella atque innumerabilia mala gignuntur atque nascuntur.
Quinto videamus examinationem super illo verbo quæ eujusquerei causa sit.
Caput XXXVII - Super causa
recensereCausa igitur injuriæ tibi illatæ duplex fuit efficiens, scilicet remotissima et proxima. Remotissima causa efficiens fuit Deus, qui est causa efficiens omnium causarum, "per quem omnia fiunt, et sineipso factum est nihil, " ut in Evangelio dicitur. Causa vero efficiens proximafuerunt illi tres tui hostes, qui hoc maleficium commiserunt. Occasio veroillius causæ, quæ dicitur causa accidentalis, fuit odium, quodipsi habebant contra te, atque facta præcedentia. Causa materialisfuit illud maleficium plagæ et feritæ in filiam tuam factæ. Causa autem formalis fuit forma illius maleficii, quia cum hac forma fecerunt, id est, ascendendo per scalas et intrando per fenestras. Causa vero finalisillorum fuit circa illud maleficium, quia voluerunt filiam tuam interficerevell occidere et ad finem mortis perducere; nec per eos remansit. Causamvero finalem remotam, id est, ad quem finem debeant pervenire, adhuc nonscire possumus, nisi forte per credulitatem vel præsumptionem. Crederenamque et præsumere possumus, quod ad malum finem inde pervenient;quia, ut supra dixi: "vix bono peraguntur exitu, quæ malo sunt inchoataprincipio."
Causam autem, quare Deus permisit tibi hanc injuriam fieri, similiternon possumus scire, nisi per credulitatem vel præsumptionem; namsicut "de occultis alieni cordis judicare stultum est, " ut dicit beatusProsper et etiam beatus Paulus in Epistola prima ad Corinthios, ita defactis Dei nullus judicare debet vel potest. Per credulitatem vel præsumptionemdico, quod in mundo "nihil agitur sine causa, nec mundus fortuitis casibusimplicatur, " ut Cassiodorus dixit. Credo itaque, quod Deus justus justaex causa hoc tibi contingere permisit. Causa namque meo arbitrio fuit quod, nec Deum timendo nec hominem reverendo, secutus es nomen tuum. Componiturenim ex mel et bibens: inde dicitur Melibeus. Bibendoenim de melle atque hujus mundi dulcedine inebriatus es ita, quod dereliquistiDominum factorem tuum et, confisus in multitudine divitiarum tuarum prævaluistiin vanitate tua, et omnia quæcunque desideraverunt oculi tui, nonnegasti eis, tradens oblivioni scripturam, quæ dicit: "Nunquam bibesmel sine veneno, " et scripturam Ovidii dicentis:
Impia sub dulci melle venena latent Ò
et dictum Salomonis in Proverbiis dicentis: "Mel invenisti, comede quodtibi sufficit, ne forte satiatus evomas illud. " Quare forte Deus, avertendofaciem suam a te, permisit hæc tibi contingere, puniendo te in eo, in quo deliquisti. Deliquisti etenim vel peccasti permittendo te a tribushostibus tuis superari animamque tuam caprivari, videlicet a carne et amundo et a dyabolo, qui sunt tres hostes tui et totius humani generis inimici. Quos hostes permisisti per fenestras tui corporis intrare, videlicet peros et nares et oculos et aures. Qui tres hostes, per dictas fenestras intrando, te animamque tuam quinque plagis affecerunt, videlicet illis quinque, quægignuntur et oriuntur ex quinque sensibus, videlicet ex visu, auditu, gustu, odoratu et tactu. Ad similitudinem itaque prædictam forte dedignatusDeus permisit, filiam tuam a tribus hostibus, per fenestras cum scalisascendentibus, quinque plagis corporalibus vulnerari, videlicet in oculo, naso, ore, manibus et auribus, ad hoc ut deberes recordari, Christum quinqueplagas in corpore suo pertulisse, ut te et filiam tuam et totum humanumgenus a talibus hostibus ac plagis redimeret, salvaret atque sanaret.
Melibeus respondit: Licet alia a te prolata vera sint vel verisimilia, non tamen credo, quod voluntas Dei fuerit, ut talia maleficia deberentcommitti. Deo enim placet ejusque voluntas est, ut homines bene faciant, nec talia maleficia committant, ut omnes fere scripturæ divinæclamant.
At Prudentia respondit:
Caput XXXVIII - De quintuplici Dei voluntate
recensereQuintuplex est Dei voluntas: alia enim est præceptiva, alia prohibitive, tertia permissiva, quarta consultiva, quinta completiva. Unde versus:
Præcipit et prohibet, permittit, consulit, implet.
Præcipit enim, cum dicit: "Dilige Dominum Deum tuum ex toto cordetuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua et proximum tuum sicutte ipsum:" et tunc est præceptiva Dei voluntas. Prohibitiva veroest, cum prohibet aliquid fieri, ut cum dicit: "Non moechaberis, non adulterabis, non furtum facies" et cetera similia. Permissiva est Dei voluntas, quandoalicui indigno denegat gratiam suam, avertendo faciem suam ab eo propterpeccata sua, et ita subtrahendo illam quodammodo videtur permittere taliindigno peccare, atque per alios peccatores permittit eum puniri: et itain te fieri permisit. Consultiva est Dei voluntas, quando alicui consulit, ut cum dicit: "Vade et vende omnia, quæ habes, et da pauperibus, si vis esse perfectus. " Impletiva vero est, quando complet quod sibi placet:omnia enim complere valet. Melibeus respondit: In verbis planis et suavibus me semper videris inducere, ut a vindicta me debeam abstinere, monstrando pericula, quæ mihipossent evenire. Sed certe, nullus unquam vindictam faceret, si omnia, quæ possent ex ea contingere, cogitaret; et sic maleficia manerentinulta vel impunita, quod esse minime debet. Multa enim bona proveniuntex vindicta; nam malefactores occiduntur, et alii taliter deterrentur, quod de cetero similia facere non præsumant. Sicut enim "multis minatur, qui uni facit injuriam, " ita multos a maleficio faciendo removet, multaquemaleficia prohibet, qui vindictam in malefactores potenter exercet.
At Prudentia respondit:
Caput XXXIX - De officio judicis circa vindictam
recensereQuæ dixisti vera sunt, et locum habent in judicibus imperium veljurisdictionem habentibus; ad illos namque pertinet malefactores puniendovindictam exercere ac malos homines terrere. Ait enim Cassiodorus: "Excessustunc fiunt in formidine, cum creduntur judicibus displicere. " Plus etiamdico quod, sicut quilibet singulariter vindictam faciendo peccaret, itajudex vindictam omittendo non esset a peccato immunis. Non ergo parceredebet judex malefactoribus; nam, ut ait Seneca, "bonis nocet, qui malisparcit. " Et alibi dixit: Judex, "qui dubitat ulcisci, multos improbos facit;"et iterum: Judex, "qui non corripit peccantem, peccare imperat. " Unde aliusdixit:
Criminis indulti secura audacia crescit.
Vindictam ergo judex facere debet puniendo homines corporaliter et pecunialiter. De corporali vindicta dicit Paulus in Epistola ad Romanos: "Judex non sinecausa gladium portat, " sed ad vindictam maleficiorum, ad laudem vero bonorum. Boni namque judices diligere potius quam timere debent; ait enim idem Paulus:"Principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timerepotestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa. " Mali vero debent judicemtimere; unde idem ait: "Si malefeceris, time. " Unde scriptum est:
Oderunt peccare boni virtutis amore.
Oderunt peccare mali formidine poenæ.
Judex ergo potest et debet cum severitate facinorosos necare, muletare, castigare, bonis spoliare, nec pati suum imperium in aliquo contempni, ut leges clamant. Et etiam Tullius dixit: "Neque est enim contra naturameum spoliare, si possis, quem est honestum necare. " Et Cassiodorus dixit:"Imperium, si in parvo contempnitur, in omni parte violatur. " Si ergo prædictadiligenter inspexeris, et etiam quæ plenius de vindicta notata suntin libro De Forma Vitæ, in titulo: De vindicta facienda, bene intellexeris, aperte poteris cognoscere, vindictam ad solum Deum velad judicem secularem, et non ad te vel ad alium singulariter pertinere. Itaque, si vindictam facere desideras, ad judicem jurisdictionem vel imperiumhabentem recurras, qui justitia mediante adversarios tuos debita cohercionepunire non tardabit. Aut enim punientur corporaliter inimici tui, aut injuriamcondempnati efficientur infames; et sic, post amissionem magnæ quantitatissuæ substantiæ, infamati ac depauperati cum dedecore ac vituperiovivent. At Melibeus dixit: Talis vindicta mihi displicet; nam de infamia velpecuniæ amissione parum curarent. Ego vero si emendam pro injuriamihi et filiæ meæ illata susciperem, sine dedecore ac vituperiode cetero vivere non valerem. Spreta itaque vindicta judiciali, fortunamvolo temptare atque, vindictam per me faciendo, fortunæ adhærere;quia firtuna usque nunc me fovit et, dante Domino, ad vindictam me adjuvabit.
Caput XL - De fortuna
recenserePrudentia respondit: Meo consilio fortunam non temptabis nec, vindictamper te faciendo, illi adhærebis; et hoc dico multis rationibus. Primaratione, quia "male geritur, quidquid fortuna geritur fide, " ut Senecain Epistolis dixit. Secunda ratione, quia "fortuna vitrea est et, cum splendet, frangitur, " ut idem ait. Tertia vero ratione, quia hoc faciendonaturam excederes atque omitteres, ut idem ait: Homines cum se fortunæpermittunt, naturam dediscunt. Quarta vero ratione, quia "fortuna, sicutmedicus imperitus, multos necat. " Quinta ratione, quia fortuna non adjuvat, sed "occupat adhærentem sibi. " Non igitur fortunæ inhæreas, nec aliquo modo in illa confidas; non enim stabilis est vel perpetua. Scriptumest namque: In hoc mundo instabili nihil potest esse stabile. Et idem Senecadixit: "Nec vita nec fortuna perpetua est hominibus. " Cum ergo fortunasit lubrica, et invita detineri non possit, erras si credis, quod semperte fovebit, ideo quod hactenus te fovit: immo contrarium credere potes;nam si firtuna usque nunc te nimium fovit, te stultum fecit. Scriptum estnamque: "Fortuna quem nimium fovet, stultum facit. " Non ergo confidas instultitia a fortuna tibi collata; raro enim aut nunquam consuevit prodessestultitia. Esto itaque sapiens, et vince fortunam virtute; ait enim Senecain Epistolis: "Sapiens vincit fortunam virtute. " Nec credas, fortunamte posse juvare; nam, ut idem ait, "errant qui dicunt, fortunam nobis tribuerealiquid boni vel mali. " Et hoc intelligas de illa, quam homines simplicesfortunam appellant; ait enim Boetius in libro secundo De Consolatione:Nihil enim est fortuna, nisi secundum opinionem vulgi. Quare Cato dixit:
Cum sis incautus, nec te ratione gubernes,
Noli fortunam, quæ non est, dicere cæcam.
Et exponitur ibi sic: Noli fortunam dicere cæcam, quæ nonest, id est, quæ nihil est. Si autem crederes, Dominumesse fortunam, recte putares, illum mala posse auferre et bona cuncta tribuerevalere. Si ergo vindicta prædicta judicialis tibi displicet, et vindactamomnino desideras, ad summum et verum judicem recurras, qui nullam injuriamrelinquens inultam te optime vindicabit, ipsomet testante, qui dixit: "Mihivindictam et ego retribuam. " Et etiam Apostolus in Epistola ad Colossensesait: "Qui enim injuriam facit, accipiet quod inique gessit. " Et non solumte vindicabit, sed etiam omnem rancorem omnemque fluctuationem a cordetuo removebit atque evellet; ait enim Propheta: "Jacta super Dominum curamtuam, et ipse te enutriet, et non dabit in æternum fluctuationemjusto." Melibeus respondit: Si, tollerando injuriam, vindictam non fecero, inimicosmeos et alios homines ad novam injuriam mihi faciendam invitabo. Scriptumest enim: "Veterem patiendo injuriam, invitas novam. " Invitando itaquenovam injuriam, tot mihi undique fient injuriæ, quod eas non poteropati. Scriptum est enim: "Patiendo multa venient, quæ nequeas pati. "Talis ergo patientia pessima est, vindicta vero est optima.
At Prudentia respondit: Prædictæ duæ auctoritateslocum habent in judicibus potius quam in aliis hominibus; nam si judicesmaleficia non vindicant, non solum novam injuriam invitant, sed etiam denovo peccare imperant et, si multa maleficia patiuntur fieri, venient quænon poterunt pati; quia malefactores tot mala committent, quæ tollerarinon poterunt: et ita ab officio expellentur. Tales itaque judices et potestatespotius eligant, maleficia et malefactores investigare, sollicite insequiatque punire, quam patiantur ab eis contempni et deici atque cum suo vituperioa dignitate et officio removeri. Et etiam si crederes, prædictasauctoritates etiam in aliis hominibus locum habere, non tamen in hoc casupatientia esset detestabilis, ut dicis. Bene namque per superiora cognovisti, tuam voluntatem circa vindictam non esse consentaneam rationi nec tuæpossibilitati. Nam ratio prohibet, vindictam ex intervallo fieri; et quodratione caret non potest esse diuturnum. Scriptum est enim: "Vis vinceretotum mundum, te subice rationi. " Quare puto quod, si quis contra rationemfacit, merito et jure in omni negotio subcumbere debet. Possibilitas verotua non est, computatione facta, æqualis adversariorum tuorum potentiæsive possibilitati, ut supra notavimus, immo est valde minor, ita quodnon potes vindictam facere sine periculo ac destructione tuæ personæ. Quare in hoc casu non puto, patientiam esse pessimam, ut dixisti, sed valdeoptimam. Scriptum est namque:
Caput XLI - De contentionibus
recensere"Contendere cum superiori furiosum est vel periculosum, cum pari dubium, cum minore verecundum. " Puto itaque utile contentiones fugere; et qui nonpotest potentioribus resistere, procuret sollicite, ut eisdem valeat placere. Et non solum contendere vel violenter resistere potentioribus est furiosum, sed etiam irasci cum potenti est periculosum; ait enim Seneca: "Potentiirasci periculum est quærere. " Quare, si potentior aliquem læserit, tutius est illi læso potius pati, quam cum illo irasci; quod et Catovoluisse videtur, cum dixit:
Cede locum læsus fortunæ, cede potenti:
Lædere qui potuit, aliquando prodesse valebit.
Si ergo potens te lædat vel tecum irascatur, non ad vindictam, sedad, "patientiæ portum" recurras.
Caput XLII - De patientia
recensereEst enim patientia æquanimis tollerantia illatorum; vel "patientiaest virtus contumeliarum et omnis adversitatis impetus æquanimiterportans;" vel "patientia est remedium injuriarum, " ut in Moralium Dogmatecontinetur.
"Patientia itaque occultas habet divitias;" "patiens enim et fortisse ipsum felicem facit, " et "dolori eujusque remedium est patientia. " Etcerte a quibusdam dicitur, plus valere patientiam omnibus aliis virtutibus;unde versus:
Nulla valet tantum virtus, patientia quantum.
Et iterum:
÷ Virtus vidua est, quam non patientia firmat.
Et etiam Cato dixit:
Maxima enim morum est semper patientia virtus.
Et Socrates dixit: "Patientia est portus miseriarum. " Hoc denique scias, quod non bene doctus est, qui bene pati non potest; ait enim Salomon: "Doctrinaviri per patientiam ejus cognoscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi;"et iterum: "Qui patiens est, multa gubernatur prudentia: qui autem impatiens, exaltabit stultitiam suam;" et alibi: "Vir iracundus provocat rixas: quipatiens est, mitigat suscitatas." Et nota quod, sicut patientia optima est, ita impatientia pessima est;nam, ut idem ait, "qui impatiens est, sustinebit dampnum; et cum rapuerit, aliud apponet. " Per impatientiam namque immiscet se quis quandoque reiad se non pertinenti, quod est culpa simul et stultitia; unde regula jurisdicit: "Culpa est immiscere se rei ad se non pertinenti. " Quare Salomonin Proverbiis dixit: "Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transitet impatiens commiscetur alterius rixæ. " Quare idem ait: "Meliorest patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. "Patientia namque perfectum opus habet, apostolo Jacobo hoc testante, quiait: "Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in temptationes variasincideritis, scientes quod probatio fidei nostræ patientiam operatur. Patientia autem perfectum opus habet, ut sitis perfecti et integri, innullo deficientes."
At Melibeus dixit: Talem patientiam, quæ ad perfectionem pertineat, habere minime valeo; nam etsi periculum immineat, animus tamen meus sempervindictam facere satagit. Inimici namque mei cum magno excessu ac scelereprædicta hæc facientes omne periculum contempserunt. Si ergo, spreto periculo, cum aliquanto excessu vindictam fecero, non erit mirandumnec ad stultitiam reputandum, quia "nunquam periculum sine periculo vincitur;"et etiam a legibus permittitur vim vi repellere et fraudem fraude excludere.
Prudentia respondit: "Ratio bene adhibita, quid optimum sit, cernit:neglecta vero multis implicatur erroribus. " Si rationem itaque bene inspexeris, te male dixisse, aperte cognosces. Non enim periculum periculo in hoc casupoteris vincere, sed duplicare, si de prædictis volueris recordari. Nam, licet inimici tui talia facientes graviter peccaverunt, tu vindictamcum excessu faciendo non esses a peccato immunis; ait enim Cassiodorus:"Nihil discrepat a peccante, qui se per excessum nititur vindicare. " Etlicet hostes tui scelus commiserint, tu eodem modo scelus committeres, si non te defendendo, sed noviter aggrediendo, contra juris ordinem vindictamfaceres: quod esse non debet; ait enim Seneca: "Nunquam scelus scelerevindicandum. " Quod autem dixisti, leges concedere vim vi repellere et fraudemfraude excludere, verum est, si in continenti defensio fiat cum moderamineinculpatæ tutela, et non ad vindictam. Hic autem non vis facere addefensionem sive tutelam in continenti, sed ad vindictam et ex intervallo. Similiter non vis fraudem fraude excludere, sed de novo fraudem committere, quod est omnino contra juris rationem. Rationem ergo amplectaris, et abea nullo modo recedas.
Tunc Melibeus dixit: Licet adversarii mei potentiores me videantur rationepersonarum, ego tamen potentior sum illis ratione rerum; quia respectumei pauperes sunt; et, cum divitiæ atque "pecuniæ sint regimenomnium rerum, " multitudinem hominum mediante pecunia de facili potero habere, ita quod etiam ratione personarum illos potero superare et ad necessitatemet paupertatem ac mendicitatem et mortem illos perducere.
Caput XLIII - De paupertate et divitiis
recenserePrudentia vero respondit: Quia in divitiis nimis confidere videris acpaupertatem despicere, ideo de paupertate et divitiis aliqua dicamus, perquæ destructionem divitiarum fugias, et paupertatem, quæ necessitatematque indigentiam inducat, omnino devites. Verum est, ut dixisti, pecuniamesse regimen omnium rerum; id est, ea mediante omnes res reguntur et gubernantur;et divitiæ et opes temporales, quantum in se, bonæ sunt, "quiaomnis creatura Dei bona;" nam sicut corpus sine anima vivere non potest, ita sine temporali substantia et opibus non potest durare. Victus enimet vestitus corpori ita sunt necessarii, quod sine opibus temporalibusvita in hominis corde diutius non potest manere. Per temporales namquedivitias faciunt homines magnas parentelas, magnosque honores acquirunt;unde Pamphilus dixit:
Dummodo sit dives eujusdam nata bubulei,
Eligit e mille, quem libet, ipsa virum.
Et alibi etiam dicitur:
Glorificant gazæ privatos nobilitate,
Paupertasque domum premit altam nobilitate.
Et etiam Horatius dixit:
Et genus et formam regina pecunia donat.
Per temporales insuper opes atque divitias acquirit homo magnam potentiam, ita quod reges et principes ac fere quilibet homines eam sequantur et timeant. Et nota quod, sicut occasione opum temporalium atque divitiarum prædictabona et infinita alia consequimur, ita amissis opibus atque divitiis paupertatematque indigentiam et necessitatem incurrimus, atque omnia mala sustinerecogimur.
Caput XLIV - De necessitate
recensereNecessitas namque mater criminum dicitur. Quare Cassiodorus dixit: "Dummater criminum necessitas tollitur, peccandi ambitus aufertur. " "Necessitasenim moderata non diligit, " ut idem ait. Inde Petrus Alfunsus dixit: "Magnanecessitate cogitur etiam honestus vir latrinam adire, " et etiam ab inimicisauxilium postulare, quod est valde gravissimum. Unde idem ait: "Est unade adversitatibus hujus seculi gravioribus homini libero, quando necessitatecogitur, ut sibi subveniat, requirere inimicum;" et hoc ideo quia gravioresinsidias antiqui adversarii tunc subimus, quando ejus bona suscipimus. Et ita est pessima necessitas, ut hominem experiri omnia cogat cumque mendacemfaciat, ad res cunctas eum constringat, et ad mendicitatem atque indigentiamet excessus omnes perducat. Quare jura et proverbium clamant: "Necessitasnon habet legem. " Et Seneca dixit: "Necessitas egentem mendacem facit;"et iterum: "Necessitas ab homine quæ vult impetrat;" et iterum: ["Hominem]omnia experiri necessitas subigit. " Et Cassiodorus dixit: "Indigentiamjuste fugimus, quæ suadet excessus. " Et Salomon dixit: "Quinque sunt, quæ populum domant: licentia, luctus, fames, bellum, ad ultimum vulgiimperitia: ad res cunctas sola contringit necessitas. " Et iterum: "Meliusest mori, quam indigere. " Indigentia namque mendicitatem inducit, de quaInnocentius in libro de Contemptu Mundi ait:
Caput XLV - De mendicitate
recensere"O miserabilis mendicantis conditio! Nam, si petit, pudore confunditur, et si non petit, egestate consumitur; sed ut mendicet, necessitate compellitur:indignatur, murmurat, imprecatur. " Quare Salomon in Proverbiis dixit: "Mendicitatemet divitias ne dederis mihi, " Domine! Opes itaque temporales, pecunia atquedivitiæ, per quas tot bona consequimur, totque mala fugamus, bonæsunt, si a bono homine possideantur. Respectu autem malorum hominum possidentiumillas, malæ dicuntur, quia nihil est homini bonum sine se bono. Licetenim per se bonæ sint, malis tamen hominibus malæ dicunturesse, quia illis causam malorum præstant; ait enim Seneca: "Divitiæsunt causa malorum, non quia faciant aliquid, sed quia facientes irritant. "Unde quidam philosophus dixit: "Pecunia avaro supplicium est, profuso decus, parricidium proditori. " Utaris ergo divitiis, et eis abstineas moderateatque scienter et secundum virtutem. Ait enim Tullius: "Virtus est rebus, quas acquirimus, uti moderate atque scienter. " Et Ovidius dixit:
Est virtus placidis abstinuisse bonis.
In acquirendis ergo opibus et divitiis conservandis et utendis tres comitestecum habeas, scilicet Deum et conscientiam et bonam famam, vel ad minusDeum et conscientiam, secundum quod de hijs plenius notatum invenies inlibro de Amore et Dilectione Dei et Proximi et Aliarum Rerum et de FormaVitæ, in titulo: De acquirendis et conservandis opibus, et in sequentibus quatuor titulis. Hijs itaque notatis et diligenter inspectis circa divitias et paupertatematque indigentiam et necessitatem atque fortunam, non consulo tibi, utin divitiis nimis confidas, nec eas in guerra facienda consumas.
Caput XLVI - De malis guerræ
recensereNullæ enim opes vel divitiæ sumptibus guerræ, meoarbitrio, sunt sufficientes; nam dixit quidam philosophus: Nemo in guerraconstitutus satis dives esse potest. Quantumcunque enim sit homo dives, oportet illum, si in guerra diu perseveraverit, aut divitias aut guerramperdere, aut forte utrumque simul et personam. Si enim pauper est, guerramnullo modo sustinere potest; si divitiis multum habundat, in sumptibusmulto magis habundabit. Nam sicut omnis, qui peccat, quanto major est, famosius crimen habet, secundum Martialem dicentem:
Omnis homo crimen tanto famosius in se,
Quanto qui peccat major habetur, habet:
Ita homo in guerra constitutus, quanto major est, tanto majores sumptusillum facere oportet; et si forte guerram amiserit, majori casui subjacebit. Unde dictum est: "Excelsis facilius nocet casus. " Et in Lucano dicitur:
Invida fatorum series, summisque negatum est
Stare diu, nimioque graves sub pondere lapsus.
Et Martialis dixit:
Altior ascensus, gravior per summa ruina est.
Et non solum divitiæ perduntur per guerram, sed etiam amor Dei etparadisus et vita præsens et amici ac noti per adversam guerræfortunam taliter amittuntur, quod loco prædictorum omnia mala succedunt, et ad inferna hominis anima simul cum corpore pergere molitur. Amore itaqueDei et timore tantorum malorum guerram, quantumcunque potes, debes vitare.
Caput XLVII - De bello vitando
recensereEt etiam bellum, quod occasione guerræ fieri consueverit, multofortius est vitandum multis rationibus. Prima ratione, quia bella Deo displicent;unde Propheta dixit: "Dissipa gentes, quæ bella volunt."
Secunda ratione, quia bella non solum homines singulariter, sed etiampopulum domare consueverunt, ut in prædicta auctoritate Salomonis:"Quinque sunt, quæ populum domant: licentia, luctus, fames, bellum"et cetera.
Tertia ratione, quia bellum valde timendum est; scriptum est enim: "Beatacivitas, quæ bellum in pace timet. " Et non solum timendum est bellum, sed nec etiam nominandum; scriptum est enim: "Si pacem diligis, belli nefeceris mentionem."
Quarta ratione vitandum est bellum, quia "varius et dubius est bellieventus, " nec per multitudinem hominum nec alia ratione visibili potestesse certus; unde Judas Machabæus dixit: "Non in multitudine exercitusvictoria fit belli, sed de cælo est virtus. Facile enim est Deo amultis paucos liberare, et super multos paucis victoriam dare. " Et Daviddixit ad Philistæum, quem cum lapide fundæ interfecit: "Etnoverit universa ecclesia hæc, quia non in gladio nec in hasta salvatDominus: ipsius est enim bellum."
Quinta vero ratione vitandum est bellum, quia in eo maxime versaturpericulum, quod a sapientibus multum est fugiendum; ait enim Tullius: "Sedfugiendum etiam illud et curandum, ne offeramus nos periculis sine causa, quo nihil potest esse stultius; quapropter in adeundis periculis consuetudoimitanda est medicorum, qui leviter ægrotantes leviter curant, gravioribusautem morbis periculosas curationes et ancipites adhibere coguntur. Quarein tranquillo tempestatem adversam optare, dementis est, subvenire autemtempestati, id est necessitati, quovis modo, quavis ratione, sapientisest."
Sexta autem ratione bella vitanda sunt, quia in hijs mors ab omnibusmerito expectatur; nam "incertum est, quo loco mors te expectet: tu autemeam omni loco expectare potes et debes, " et maxime in bello. Infinitædenique sunt rationes, quibus bella et guerra vitanda sunt, quæ nonvalerent de facili cogitari; nec eas ad præsens notari oportet.
Tunc Melibeus dixit: Licet multas justas rationes sapienter induxeris, quibus vindictam et guerram ac bellum abhorrere videris, non tamen adhucmihi tribuisti consilium, quod in hoc negotio a te affectanter habere desidero.
Caput XLVIII - De guerra vitanda per reconciliationem
recenserePrudentia respondit: Meum est consilium, ut per reconciliationem etconcordiam vincas discordiam et guerram; scriptum est enim: "Ibi semperest victoria, ubi est concordia. " Et ita habebis gaudium; et prædictamala fugiendo, tuæ res crescent et multiplicabuntur. Dixit namqueSalomon in Proverbiis: "Qui ineunt pacis consilia, sequitur eos gaudium. "Et Seneca in Epistolis dixit: "Concordia parvæ res crescunt:discordia maximæ dilabuntur. " Et Tullius dixit: "Mea quidem sententiapaci, quæ nihil sit habitura insidiarum, semper est consulendum."
At Melibeus dixit: Quomodo possum reconciliari meis inimicis? quia ipsiinitium discordiæ fecerunt, nec reconciliationem quærunt.
Prudentia vero respondit: Si adversarii tui, te velle reconciliationem, crederent, cum magna devotione illam a te postularent. Audivi namque, quodde peccato atque stultitia sua valde dolent, et tuis mandatis in omnibuset per omnia cum juramento et juratoribus cupiunt obedire. Quare tutiuscredo, cum hoc honore de periculis et guerra exire, quam cum multis periculisdestructionem corporis et animæ ac rerum formidare. Plus etiam dicotibi quia, etsi adversarii tui non inciperent petere reconciliationem, nihilominus deberes tu illius reconciliationis facere inceptionem; scriptumest enim: "Semper ab aliis dissensio incipiat, te autem reconciliatio. "Nam et Propheta jussit, reconciliationem et pacem non solum ab aliis expectari, sed etiam inquiri et persequi; ait enim: "Diverte a malo et fac bonum, inquire pacem et persequere eam. " Et Apostolus in pistola ad Romanos dixit:"Nulli malum pro malo reddentes, providentes bona non tantum coram omnibushominibus; si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacemhabentes. " Et in Ysaia scriptum est: "Quam speciosi pedes evangelizantiumpacem. " Inquiras ergo pacem, et injuriæ obliviscaris; ait enim Senecain Epistolis: "Injuriæ oblivisci debemus, beneficii vero meminisse;"nam "injuriarum remedium est oblivio. " Unde Jhesus Sirac dixit: "Omnisinjuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ."
At Melibeus dixit: Injuriæ oblivisci non valeo, sed vellem utdiceres mihi, si in aliquo casu licet alieni guerram facere vel pugnare.
Prudentia respondit: Omnes homines semper guerram facere et pugnaretenentur cum peccatis et vitiis; nam scriptum est: "Non coronabitur quis, nisi legitime certaverit;" nam propter talem pugnam merentur omnes pugnantesvitam æternam et perpetuæ victoriæ coronam. Sed cum omnibushominibus pacem habere debes; unde scriptum est: "Cum hominibus pacem habeas, cum vitiis bellum."
Melibeus dixit: Ego non loquor de pugna et bello contra vitia, sed depugna et bello contra homines committentes maleficia.
Caput XLIX - Casus, quibus licite pugnare possumus
recenserePrudentia vero respondit: Octo sunt casus vel causæ, quibus licitepugnare possumus: pro fide conservanda et non violanda, pro justitia manutenenda, pro pace habenda, pro libertate conservanda, pro turpitudine vitanda, proviolentia repellenda, pro tutela sui corporis facienda et pro necessariacausa, de quibus singulariter dispiciamus.
Pro fide certe sunt bella suscipienda, et manu decertandum est. Namsicut fides nostrum scutum esse debet, sub quo omnes clauduntur virtutes, et cujus scuti adminiculo pugnare debemus, de qua dixit Apostolus in Epistolaad Ephesios circa finem: "Sumentes scutum fidei, in quo possitis omniatela nequissimi ignea extinguere, " et de qua etiam dictum est:
Prima petit campum dubia sub sorte duelli Pugnatura fides agresti turbida vultu:
</poem>
Ita pro fide bella suscipienda sunt, et manu etiam decertandum est. Etpotius est mors tolleranda, quam fides catholica derelinquenda, sicut JudasMachabæus, Moises et David et Karolus et alii pugnatores fecerunt. Et etiam infiniti sancti pro fide mortem sustinendo pugnaverunt. Similiter pro justitia pugnare debemus et usque ad mortem certare; aitenim Jhesus Sirac: "Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortemcerta pro justitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos."
Pro pace vero habenda suscipienda sunt bella, et manu etiam decertandumest. Dixit enim Tullius: "Suscipienda quidem sunt bella ob eam causam, ut sine injuria in pace vivatur. " Et iterum idem ait: "Bellum ita suscipiatur, ut nihil aliud nisi pax quæsita videatur."
Pro libertate vero conservanda et servitute indebita repellenda decertandumest usque ad mortem; ait enim Tullius: "Cum tempus necessitasque postulat, decertandum manu est, et mors servituti turpitudinique anteponenda est. "Inde etiam Seneca dixit: "Occidi pulcrum est, si ignominiose servis. " Deservituteindebita ideo dixi, quia si debite et in veritate quis servus est, non debet curare; ait enim beatus Paulus in Epistola ad Corinthios: "Unusquisquein ea vocatione, in qua vocatus est, in ea permaneat. Servus vocatus es?non sit tibi curæ. " Et etiam beatus Petrus in Epistola sua primadixit: "Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum boniset modestis, sed etiam discolis."
Pro turpitudine vero evitanda similiter decertandum est, et mors turpitudinianteponenda, ut supra dictum est in illa auctoritate: "Cum tempus" et cetera.
Pro violentia vero repellenda pugnandum est ac manu decertandum; namper leges et decretales dicitur: "Vim vi repellere omnes leges omniaquejura permittunt;" et intelligo vim, non solum quando homines vulnerantur, sed etiam quando quis, quod deberi sibi putat, non per judicem reposcit, ut lex dicit.
Pro tutela sui corporis similiter pugnandum est ac manu decertandum;ait enim lex: "Quod quis ob tutelam sui corporis facit, id recte videturfecisse;" nam adversus periculum naturalis ratio permittit se defendere. Et in tantum etiam defensio permittitur, ut etiam ante tempus violentiæoccurrere permittatur; melius est enim in tempore occurrere, quam postexitum vindicare, ut leges clamant. Et in tantum etiam tibi defensio permittitur, ut, si aliter periculum vitare non poteras, et hominem occidisti, per legeset jura nullo modo puniaris; nam et "si arietes et boves inter se commisissent, et agressor mortuus fuerit, altero se defendente, sine compositione jaceredebet, " ut lex dicit. Resistere namque injuriæ ac violentiætibi taliter permittitur, ut a quibusdam dicatur vitium et culpa non resistereinjuriæ, si fieri potest. Unde Tullius dixit: "Tam est in culpa quinon resistit injuriæ, si commode potest, quam si parentes aut amicosaut patriam relinquat. " Tutelam tamen tui corporis facere debes in continentiet cum moderamine inculpatæ tutelæ; ut si telo quis te percutarevult, tu etiam ante percussionem illum telo percutere poteris ad tutelamtantum, et non ad vindictam.
Pro necessaria denique causa pugnandum est ac manu decertandum, putaquando bellum est indictum et denuntiatum; ait enim Tullius: "Intelligipotest, nullum bellum esse justum, nisi quod aut rebus petitis geratur, aut denuntiatum sit ante et indictum. " Inde etiam Cato dixit: "Pugna propatria."
Et hæc, quæ dicta sunt de pugna et certamine manu faciendis, intelligas locum habere in quolibet homine non religioso. Religiosis autemperfectis, qui non noverunt movere arma, dictum est a Domino: "Mihi vindictam, et ego retribuam" et: "Si quis percusserit tibi maxillam, porrige et aliam;et si quis abstulerit tibi tunicam, da ei et pallium. " Tales namque religiosinon debent manu decertare, sed potius pati mortem, quam turpitudinem velaliquod peccatum mortale facere.
Tunc Melibeus respondit: Bene a te audivi, quod pro pace habenda decertandumest manu atque pugnandum; quare volo cum prædictis meis adversariispugnare; et ita potero eum illis postea pacem habere.
At Prudentia quasi irato animo ac vultu mutato dixit:
Stultus, ab obliquo qui cum descendere possit.
Pugnat in adversas ire natator aquas.
Tu pro stulto vere potes reputari, qui, cum pacem cum sacramento et sacramentalibusad tuum præceptum possis habere, cum periculo et guerra et belloillam desideras ad finem perducere. Nam, qui bene et bonum videt, et maleet malum capit, aut fingit se sapientem aut stulte facit. Tunc Melibeus dixit: Nolo, ut irato animo contra me aliquid dicas; sedsi quid stultum vel ineptum dixero vel decero, ad tuam voluntatem me corripias;non enim habebo pro malo, quidquid mihi dixeris quieto animo. Scripsitenim Salomon: "Qui corripit hominem, magis gratiam apud eum inveniet, quamqui per linguæ blandimenta decipit."
At Prudentia respondit: Non irascor contra te sine causa, sed potiuspro tua salute; nam, ut idem Salomon dixit: "Melior est ira risu, quiaper tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. " Consulo itaque tibi, ut te corrigas atque, me temptare verba pacis, permittas, et si id, quoddixi, bono animo facere volunt adversarii, illos ad tua præceptasuscipias.
Tunc Melibeus dixit: Ex quo tibi hoc placet, ac inde mihi consulis, quod tibi placet, facere non postponas.
Tunc Prudentia, dilatione modica postulata, de voluntate viri, in ejustamen absentia, secreto illos adversarios suos ad se fecit vocari, in quorumpræsentia bona pacis et mala guerræ ac belli prædictomodo narrans, illos coepit hortari, ut de injuria sibi et domino Melibeoac filiæ ejus facta dolerent, ejusque domini præceptis cumjuramento ac juratoribus ac poena stare nullatenus differrent. Illi autemhæc audientes gavisi fuerunt gaudio magno; valdeque dulcedine verborummoti ac dolore cordis intrinsecus tacti cum fletu responderunt dicentes:Domina sapientissima, "tu prævenisti nos in benedictionibus dulcedinis. "Quod enim dixisti, nos prius dicere debebamus; initium namque discordiæa nostra processit stultitia; quare initium reconciliationis a nobis inciperedebebat. Verum, quia nesciebamus, prædicta tibi ac domino tuo placere, hæc vobis dicere nullatenus audebamus. Volentes igitur tuis consiliisacquiescere atque præceptis domini Melibei in omnibus et per omnia, sicut dixisti, libentissime obedire tuam benignitatem flexis genibus exoramus, ut quod verbis dixisti bonis sanctisque operibus inter nos et dominum Melibeumdebeas adimplere. Timemus tamen, ne, propter nostrum excessum ac peccatinostri improbitatem, dominus Melibeus iratus ad præceptum contranos properaret iniquum; quare tuum consilium super hijs devotissime postulamus.
Prudentia respondit: Licet durum sit et omni rationi contrarium, quodquis in adversario vel inimico suo confidat, vel se in ejus potestate etarbritrio committat, ut supra in hoc libro, in titulo De vitando illorumconsilio, qui sunt vel jam fuerunt inimici, sed postea in gratiam redierunt, reperitur: tamen quia dominus Melibeus de prædictis mecum tractabit, nec meo consilio ad iniquum præceptum recurrere valebit, ideo consulovobis, ut de illo non diffidatis. Cognosco namque benignitatem et largitatemprædicti domini mei; non enim est iniquus nec pecuniæ cupidus, semper honorem affectans, iniquitatem atque pecuniam omnino contempnit. Alioquin nulli aliquo modo consulerem, ut sine causæ cognitione acpræcedenti tractatu arbitrium daret inimico suo vel super se potestatem. Ait enim Salomon: "Audite populi et omnes gentes et rectores ecclesiæ:filio et mulieri, fratri et amico ne dederis potestatem super te in vitatua. " Si enim prohibuit, dari potestatem super se filio fratri et amico, multo fortius prohibuit cuilibet, ne alicui inimico super se potestatemconcedat. Prædictis auditis, illi tres adversarii unanimiter responderuntdicentes: Confisi de tua benignitate ac solita clementia, tuam et dominiMelibei voluntatem, dante Domino, adimplebimus. Quandocunque igitur tibiplacuerit, mittas pro nobis et omnibus vestris præceptis obedireerimus parati.
Prudentia vero accedens ad virum eique narrans quæcunque cum illistractaverat, petiit ab eo, an prædicta illi placerent.
Qui, cum audivisset illorum devotionem atque circa illorum excessumpoenitentiam et cordis contritionem atque peccati confessionem, responditdicens: Venia digni sunt, qui de peccato excusationem non faciunt, sedcum lacrimis et confessione ac cordis compunctione indulgentiam implorarenon cessant; ait enim Seneca: "Ubi est confessio, ibi est remissio;" innocentiæenim proxima est confessio. Et iterum: "Proximum ad innocentiam locum tenetverecundia peccati et confessio;" nam "peccatum extenuat, qui celeritercorrigit. " Hinc est, quod consilium per te mihi datum valde mihi est placidum, si hoc facere poterimus de amicorum voluntate atque consensu.
At Prudentia sereno vultu et hilari facie dixit: Recte respondisti, nam sicut cum amicorum nostrorum consilio atque auxilio vindictam facereproposueras, ita in concordia et reconciliatione corum consilium peterenon postponas. "Nihil enim tam naturale est, quam aliquid dissolvi eo genere, quo colligatum est, " ut lex dicit.
Hijs itaque tractatis, in continenti convocaverunt amicos fideles, agnatosquoque atque cognatos probatos ac fideles inventos; eisque fere omnia, quæ supra scripta sunt, per ordinem narrantes, consilium, quod superprædictis facerent, diligenter postulaverunt. Amici vero hæcaudientes, post multam indagationem et prædictarum rerum diligentemexaminationem, consilium de reconciliatione, concordia et pace faciendalaudaverunt et unanimiter approbaverunt.
Prudentia hijs auditis et diligenter cognitis ait: Semper audivi dici:quod bene potes facere, noli differre, ideoque consulo, ut statim fiat, quod post multas moras fieri deberet. Et sic de consensu omnium missi fueruntnuntii sapientes pro adversariis prædictis, qui illis dixerunt: ut, si placet illis, ad præfatam congregationem, causa compositionisatque concordiæ, nulla dilatione adhibita, cum juratoribus idoneisvenire non postponant. Qui benigne respondentes et gratias nuntiis agentes, rogaverunt eos, ut domino Melibeo ejusque congregationi referrent, se statimventuros, et eorum præceptis se fore in omnibus et per omnia obedireparatos.
Cum autem venire vellent, unus eorum dixit: Faciamus et nos congregationemmagnam, ut cum honore ad illos accedamus. Alius vero dixit: Hoc faciendo, mora factum nostrum cito impediret, nam
Quæcunque æquor habet, quæcunque pericula tellus
Tam longæ causas suspicor esse moræ;
quare consulo, ut sine mora hoc faciamus, quod aliis placuit. Et ita statimcum juratoribus et paucis aliis devote ad curiam domini Melibei accesserunt. Tunc Melibeus surgens inter cetera dixit: Verum est, quod vos sine causajusta injuriam magnam mihi et dominæ meæ ac filiæ fecistisintrando violenter domum meam et talia faciendo, de quibus merito deberetispati mortem; unde volo a vobis audire, si vobis placet de prædictisvindictam meæ ac dominæ meæ Prudentiæ committerevoluntati.
Illi vero respondentes dixerunt: Domine, nos sumus indigni venire adcuriam tanti et talis domini; nam talia scelera commisimus de quibus mortedigni essemus; verumtamen confisi, non de nostra scientia vel potentia, sed potius de vestra solita clementia et benignitate huc venimus, et ecceparati sumus vestris parere mandatis et cum juramento ac juratoribus inomnibus et per omnia, flexis genibus fusisque lacrimis, obedire tam inpersonis quam in rebus. Et ita prostrati ad pedes Melibei et dominæPrudentiæ cadentes, cum summa devotione ab eis indulgentiam postulaverunt. Quos ipse Melibeus per mnus sublevans benigne ad sua mandata prædictomodo recepit hoc pacto, ut semel et sæpius posset contra illos præcipere, laudare ac pronuntiare. Quibus etiam præcepit, ut hinc ad octavamante suam præsentiam illic se repræsentarent audituri suamvoluntatem atque præcepta; nam volebat cum medicis de convalescentiafiliæ suæ tractare, atque de præceptis illis faciendiscum magna deliberatione et diligenti provisione cogitare. Hijs taliterordinatis, omnes hinc inde cum lætitia et gaudio recesserunt.
Post modum Melibeus, vocatis ad se medicis, de filiæ suæconvalescentia diligenter quæsivit. Cui dixerunt medici: Ecce filiatua quasi liberata est, nec de illius convalescntia te nullatenus dubitareoportet. Quos Melibeus copiose remuneravit, eosque rogavit, ut de filiæsuæ sanitate studiosissime procurarent.
Quibus ita peractis, Prudentia, summo mane in remoto et secreto locosimul cum Melibeo existens, dixit ei: Domine, vellem a te audire cujusmodipræcepta placeat tibi nostris adversariis facere.
Qui dixit: Volo illos bonis omnibus spoliare illisque præcipere, ut ad partes ultramarinas se transferant, ulterius huc non reversuri.
At illa dixit: Iniquum esset hoc præceptum, nec esset rationiconsentaneum. Quare, si hoc præceptum faceres, nunquam cum honorevivere valeres; nam, cum ultra modum dives existas, eorum pecunia nullatenusindiges, et de cupiditate merito posses reprehendi, quæ consuevit"radix omnium malorum" nuncupari.
Caput L - De bona fama
recensereNam melius esset tibi tantum de tuo amittere, quam sua turpiter recipere. Scriptum est enim: "Mallem perdidisse quam turpiter accepisse. " Unde diciconsuevit:
Gazas congestas mentis præcellit honestas.
Honestas namque et bona fama nullis thesauris vel pecuniis sunt deturpandæ. Quare Jhesus Sirac dixit: "Curam habe de bono nomine; hoc enim magis permanebitquam mille thesauri magni et pretiosi. " Nam ut idem ait: "Lux oculorumlætificat animam, et fama bona impinguat ossa. " Lucrum ergo illudtanquam dampnum omnino spernas; scriptum est enim: "Lucrum cum mala famadampnum est appellandum. " Quare Cassiodorus dixit: "Affectans famæcommoda pecuniæ negligit augmenta. " Est enim ingenui animi signumfamæ diligere commodum; per bonam enim famam bonus homo cognoscitur;nam ut idem ait: "Habunde cognoscitur quisquis fama teste laudatur. " QuareSalomon ait: "Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ;" etiterum idem ait: "Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa. " Et Senecadixit: "Bona opinio homini tutior est pecunia;" quia, ut idem ait, "bonafama in tenebris bonum splendorem facit. " Spreta itaque dicta pecunia, dictum Apostoli omni modo serva, qui in Epistola ad Timotheum dixit: "Quæcunquebonæ famæ sunt, hæc cogitate;" nam, ut quidam philosophusdixit, "tacet omnis virtus, nisi fama late pateat. " Quam famam omnino amitteres, si talia præcepta facere studeres. Cum ergo scriptum sit: "Laus"vel fama "nisi nova oritur, vetu amittitur, " studere debes illam non amittere, sed renovare. Quod autem dixisti, te velle illis præcipere, ut adpartes ultramarinas se transferant, ulterius non reversuri, iniquissimummihi videtur; nam quod honoris caua tibi fecerunt dando super se tibi potestatematque dominium, vis convertere ad dedecus et obprobrium sempiternum. Nonenim debes abuti potestate ab illis super se tibi concessa, cum de jure"privilegium meretur amittere, qui concessa sibi abutitur potestate. " Lusetiam dico quia, etsi de jure id facere posses, quod non concedo, de factoid adimplere minime valeres; quia, si forte præcepta tua iniqua adimplerenollent, ad eandem guerram cum dampno et vituperio tuo redire oporteret. Ut ergo melius tibi pareatur, remissius imperare oportet; scriptum estenim: "Remissius imperanti melius paretur." Melibeus respondit: Non videntur mihi talia præcepta foe iniqua;nam talia scelera commiserunt, pro quibus poenam corporalem sustinendo moride jure deberent. Minus ergo punientur, si loco poenæ corporalis taliapatiantur; nam secundum jura quælibet poena corporalis durior estqualibet pecuniaria, ut leges clamant. Præterea cum Jhesus Siracdicat: "Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, injuriaset contumelias:" non erit absonum, si pro injustitia, injuria et contumeliiscontra nos illatis de loco ad locum, amissa sua substantia, transferantur.
Prudentia respondit: Jhesus Sirac loquitur de judicio divino, legesvero loquuntur de juris rigore; sed hic non debet tractari de judicio divinonec de juris rigore, sed potius de pacis et concordiæ benignitate. Quare consulo tibi, ut non taliter eos lædas, sed ab hoc malo præceptodesistas; dixit enim Constantinus imperator: Nam qui conatur perpetrarequod malum est, captivare utique studet bonitatem; cum ergo fuerit hoccertamine superatus, victoriam obtinet victus. In hoc itaque negotio tetaliter regas, ut in hac victoria per eos tibi concessa te vincas; et sicbis vincere poteris. Ait enim Seneca: "Bis vincit qui se in victoria vincit;""is enim vinit assidue, qui novit omnia temperare. " Tempera itaque tuumanimum placabilitate atque clementia; nam Tullius dixit: "Nihil est laudabilius, nihil magno et præclaro viro dignius placabilitate atque clementia. "
Caput LI - De clementia et pietate et misericordia
recensereEt alius dixit: "Perpetuo enim vincit, qui utitur clementia. " Plus etiamdico tibi, quia pietas et clementia non solum parvos vel mediocres ornantet sublimant, sed etiam magnos reges et principes decorant, eorumque imperiumcustodiunt et conservant. Quare beatus Paulus in Epistola prima ad Timotheum, dixit: "Pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ. " Et Cassiodorus dixit: "Pietas siquidemprincipum totum custodit imperium. " Et Salomon in Proverbiis dixit: "Misericordiaet veritas custodiunt regem; et roboratur clementia tronus ejus. " Et Constantinusimperator dixit: Omnium etenim se esse verum dominum comprobat, qui verumse servum pietatis demonstrat. Vere enim omnium adversantium poterimusesse victores, si a sola pietate vincamur. Et Seneca, De Clementia Imperatoris, dixit: "Nullum clementia magis decet quam regem;" et iterum: "Iracundisimæet parvi corporis sunt apes, rex tamen earum sine aculeo est. " Exerceasergo circa hanc vindictam placabilitatem, clementiam et pietatem: alioquin, si vindictam cum iniquitate, prædictis omissis, exerceres, post famammalam de tali victoria multum doleres, tibique accideret quod Seneca dixit:"Male vincit, quem poenitet victoriæ;" melius est enim ignoscere, quam post victoriam poenitere. Quare consulo tibi, ut sensum Senecæsequaris, qui dixit: "Si forte inimicum tuum in potestate tua videris, vindictam putabis vindicare potuisse. Scito enim honestum et magnum vindictægenus, ignoscere. " Misericordiam itaque in hoc tuo judicio exerceas, utDeus in suo ultimo judicio tui misereatur ac tibi pareat: alioquin Deussine misericordia te puniret. Ait enim beatus Jacobus in Epistola sua:"Judicium enim sine misericordia fiet ei, qui non fecerit misericordiam."
Hijs auditis et diligenter cognitis, Melibeus dixit: "Unguente et variisodoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur. " Hincest quod, propter dulcia et suavia tua consilia mutato meo proposito, tuamvolo sequi benignitatem, et in hoc negotio in omnibus et per omnia tuamfacere voluntatem.
Adveniente itaque termino constituto, prædicti adversarii cumjuratoribus suis ad curiam domini Melibei accedentes, flexisque genibussuis fusisque lacrimis ad pedes dicti domini ac dominæ Prudentiæprostrati dixerunt: Ecce venimus huc parati in omnibus et per omnia vestrisobedire præceptis. Verumtamen, licet indigni, vestram exoramus dominationem, quatenus, erga nos non exercentes vindictam, sed potius placabilitatem, clementiam et pietatem, nobis subditis vestris donare dignemini indulgentiam. Eritis namque inde potentiores; scriptum est enim: "Multa ignoscendo potensfit potentior."
Tunc Melibeus de voluntate et consensu dominæ Prudentiædixit: Licet magna superbia in vobis contra nos præcesserit, majortamen humilitas est secuta, quæ, etsi minor esset, tamen omnibusmalis præponderare debet, cum plus debeat prodesse bonum quam noceremalum. Præterea, dulcia verba vestra mollesque responsiones nostrammitigaverunt iram et indignationem, secundum verbum Salamonis dicentis:"Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos;" et iterum: "Mollisresponsio frangit iram: sermo quoque durus suscitat furorem;" et etiamsecundum auctoritatem illam: "Principium amicitiæ est bene loqui;male dicere vero est exordium inimicitiarum. " Insuper etiam vestra devotiocordisque contritio et poenitentia atque peccati confessio nos induxeruntad placabilitatem, clementiam et pietatem. Respicientes igitur ad vicinitatem, quia Ò ut ait Salomon Ò "melior est vicinus juxta quam frater procul, "et ad dictum Catonis dicentis:
Lædere qui potuit, aliquando prodesse valebit, sperantes etiam, quod dicitis ore, vos impleturos opere: Dei amore nostroquehonore vobis vestræque parti pro nobis et pro nostra parte omneminjuriam, iram et indignationem omnemque rancorem remittentes, vos in nostramsuscipimus gratiam et bonam voluntatem. Et ita, sublevando illos per manus, recepti sunt in osculum pacis. Quibus Melibeus, sequens Domini vestigia, dixit: "Ite in pace, et amplius nolite peccare." Et ita utraque pars cum gaudio et lætitia recesserunt.
Explicit Liber consolationis et consilii, quem Albertanus, causidicusBrixiensis, de ora Sanctæ Agathæ, compilavit atque composuitsub anno domini MoCCoXLoVIo, in mensibus aprilis et maii.