Liber apologeticus martyrum

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber apologeticus martyrum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 115


Liber apologeticus martyrum

Liber apologeticus martyrum (Eulogius Toletanus), J. P. Migne 115.0868C

ARGUMENTUM OPERIS 115.0851C|

Decreverat divus Eulogius in hoc opere vitam et martyrium sanctorum Ruderici et Salomonis tantummodo scribere. Id enim initio jam indicat, et tandem in fine operis apparet. Verum, quia instabant adhuc pusillanimes quidam Christiani, qui propter imbecilles zelo quodam, sed non secundum scientiam, commoti, martyribus ultro sese judicibus passionis causa offerentibus detrahebant; iterum adversus eos hoc opere insurgit, tanquam non satis haberet in primo libro contra hos valide pugnasse. Tractat autem locos quosdam ex his quibus jam responderat, et denuo alia refutat argumenta. Erat autem misere corruptum exemplar, lassato nimirum jam descriptore, et negligentius omnia excipiente. Hinc fuit hic multo magis in emendando sudandum. Neque tamen nobis permisimus nisi unum aut alterum verbum addere, permutare, transponere. Diximus autem jam auctorem Indiculi Luminosi 115.0851D| id opus in defensionem martyrum scripsisse iisdem rationibus dilutis.

PROLOGUS AUCTORIS.

Dum, studio promendi martyrum gesta, operis hujus brevitatem exstruere intentarem, meumque exilem in indagatione praeliorum sanctorum stylum immitterem, confestim oblatrantium stolidorum opiniones recolens, qui proprium de eo pro captu scientiae ferentes judicium, non, ut prioribus, his quoque reverentiam martyribus exhibendam esse decernunt; nisus sum in exordio operis adversus 115.0852C| eos respondere. Quo contigit ut in vigorem Apologetici gestorum pertransiret materies. Et, licet suprema pars commentarii martyrum gestet agonem, et qualiter tropaeis victoriarum milites Dei claruerint penultima series libelli exponat; pro eo tamen quod in principio delatorum maledictis occurri, potius Apologeticus Sanctorum, quam gesta solummodo martyrum appellari decrevi, ut, totum pro parte designans, mox limen lectionis recessum aperiret voluminis; ne, pro toto nominans partem, in aliud, quod non existimaret, prudens lector impingeret, foretque tunc facilis detrahendi infensis occasio, dum aliud nomen, aliud proderet volumen. Percurrant ergo lectores mei simpliciter quod fidelis devotio nostra in defensione martyrum pio Redemptori 115.0852D| dicavit; nec ritu belluino laborem nostrum malivola intentione subsannent, quoniam scriptum est: Omnis detractor eradicabitur. Licet enim opus nostrum reprehensionibus dignum sit, Deo tamen, non invidis, arguendi nos manet judicium, cui cum velle suppetit indulgendi, protinus subest facilitas exsequendi.

INCIPIT TEXTUS OPUSCULI.

1.

Egregia beatorum certamina martyrum feliciumque monumenta virorum, qui Deo fautore totius 115.0853A| vanitatis respuentes affectum, specimen belligerandi praecipuum mortalibus reliquerunt, licet a prudentioribus timoratis indagare sit congruum, et jure a justificatis quodam privilegio sanctimoniae exponi sit ratum; non tamen abnuenda est vox peccatorum vera promentium; quandoquidem non solum alienigenarum, ut Jethro et Hiram, consultum intenditur, dum et ab uno Moyses expositam judicii formam custodit, et ab alio Salomon in aedificatione templi industriam accipit; verum etiam irrationabili animali humaniter facundiam exercitare conceditur (Exod. XVIII, 13 seq.; III Reg. V, 2 seq.; Num. XXII, 28 seq.). Quare ergo culpabilis judicetur talia praesumens, cum in veritate dignus sit praemio benedictionis, veritatem enarrans? Et, si sanctitas remunerat 115.0853B| justum, dignumque efficit concionari sancta sanctorum, quare non tueatur pietate peccator magnificans justum, dummodo ad multorum profectum studet patefacere victorias beatorum? Quae si fuerint oblitteratae silentio, nullum poterunt fidelibus piae conversationis exhibere exemplum; ut elucubratis electorum tropaeis tam possint desides excitare ad praelium, quam certantes informare perfectionis intendere terminum. Nam, cum omnes sancti terreno non egeant laudationis praeconio, qui jam coelestium exuberant muneribus praemiorum, necessario tamen eorum meritis applicatur quidquid bonitatis suorum gratia exemplarium mortalibus operatur. 115.0853C|

2.

Promam igitur dominorum meorum gesta victricia, et in quantum posse coelitus mihi collatum est, in talibus rebus conatus meos expendam; quia non dubii de clementia Redemptoris, non solum culparum talibus studiis remedium speramus, verum etiam eorum, quos votivo celebramus stylo, consortium adipisci confidimus, dicente Domino: Qui vos diligit, me diligit; et qui vos recipit, me recipit, et qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet (Matth. X, 40, 41). Et iterum in Psalmis: Mihi autem honorificati sunt amici tui, Deus (Psal. CXXXVIII, 17).

3.

Sed prius quam eorum exsequar tropaea insignia, operae pretium resistere credidi imperitis, 115.0853D| qui ore blasphemo horum temporum martyribus derogantes, non esse illos consimiles prioribus martyribus volunt. Illa denique, aiunt, gentilitas, olim simulacrorum cultibus dedita, variisque imaginum sacrilegiis occupata, milleno exstitit idolorum portento subacta; et quot mundialium mirata est species rerum, tot sibi instituit formas deorum; putans non alias obtineri posse temporarium commodum, ob quod suum miserabilem summis viribus expendebat conatum, nisi haberet numerosam observantiam numinum. Cujus errore decepta, crudeli persecutione resistentem ac adversantem sibi Christianam vexabat militiam conviciis, lacerationibus, flagris, equuleis, incendiis, bestiis, fluctibus, ac diversis 115.0854A| generibus tormentorum; sperans a cultu religionis revocari posse suppliciis animas, quas, spiritali conflictu introrsus jam eruditas, noverant etiam facillime materiales debellantium evincere pugnas. Sic hebes, dum invictissimam fortissimorum militum virtutem admiratur, de immensis quoque miraculorum ostensis obstupescens, insultat, daemonicis deputando praestigiis quae caecata mente pietatis nequibat effectum advertere. Erantque, ut apud plurima legimus exemplaria, beatorum occasiones convertendi ad Christum, prodigia ipsa signorum. Nam isti tirones, et nostrorum temporum confessores, ab ictu mucronis celerem tantummodo excipientes interitum, nullam furentium acerbitatem perpessi tortorum, non sub diutinum desudarunt 115.0854B| stimulum. Praesertim cum ab hominibus Deum colentibus, et coelestia jura fatentibus compendiosa morte perempti sint. Unde sat eis est si praeteritorum curationem adepti sunt criminum, quod non tersit catenarum stridor, ferri onus, squalor carceris, nec diversa poenalitas persequentis.

4.

Igitur haec vana parvipendentium adinventio congrua necesse est legum auctoritate retundatur, et, in quantum Dominus juverit, veridico assertionum ariete impellatur; ut mens religiosorum sacratissimis imbuta oraculis, discat ex veritate novitios, sicuti priscos venerari patronos, quos generali devotione per mortem gloriosam ire cernit ad coelos.

5.

Quid enim celere militibus sanctis excidium 115.0854C| officit, per quod ad id cursim pervenit, quo per varia et aspera tormenta olim catalogus beatorum accessit? Aut quid interest quo mortis genere ex hac vita mortis excedat, quando, ut scriptum est: Justus quacunque morte praeoccupatus fuerit, anima ejus in refrigerio erit? (Sap. IV, 7.) Aut quid obest utrum per longa cruciamina, an subitaneo obitu decidat, quando una eademque res est quae utrosque coronat, zelus scilicet Dei, et amor regni perpetui? An non perfecti exsecutores praeceptorum Christi censendi sunt, qui, subitanea mortificatione accensi, rerum oblectamenta spernentes, etiam parentum, filiorum, conjugum, fratrum, cunctorumque affectiones affinium ad punctum temporis abnegarunt? Et quid inter universa supplicia cruentius morte est? 115.0854D| Quid terribilius, quam micantem ante oculos cernere gladium cervicibus confitentium protinus illapsurum? Aut quid per longa certamina nisi mors sanctis martyribus quaeritur? Illa utique mors de qua Psalmista canit et dicit: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15). Non enim diu patienti, sed vincenti corona promittitur. Et feliciori pertinacia beati agonis terminum praestolans, de spe salutis aeternae quodammodo magis animatur, dicente Domino: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Sive autem dilationibus, sive fortuitis casibus passionum strenuis militibus propter Christum pugnantibus propera seu tarda mors occurrat, hoc solummodo 115.0855A| advertendum est, si causa fidei passiones excipiant, si propter Christum coronatorem martyrum, ut in aeternum salventur, animas perdere anhelant, sicut scriptum est: Si quis voluerit animam suam salvam facere, perdet eam, et qui perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam custodiet eam (Ibid., 39). Nam, et si culpis obnoxii maneant, et ex qualibet sorde vitiorum infecti ad martyrium veniant, nihil impedit; cum omnibus martyriali tropaeo deletis ad Christum coronandi accedant. Idem enim est per multa tormenta in nomine Crucifixi animam in morte tradere, et semel uno ictu propter ipsum occumbere, qui dixit: Si quis perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam inveniet eam. Et licet scriptum sit, quod per multas tribulationes oporteat 115.0855B| nos conscendere ad regnum (Act. XIV, 21), utique cum suppetunt, sustinendum est usque ad obitum; sin vero celeritas persequentis intercidens expeditam confessoribus Christi intulerit mortem, et in hoc nullatenus gloria eorum mutilanda est, quia perseveraverunt usque in finem.

6.

Frustra ergo zelo Dei accensus ad bravium festinaret miles egregius, et casso conatu in primordiali exercitatione vires suas expenderet, si ab imperatore emeritae victoriae triumphis defraudaretur, pro eo quod in procinctu et in ipso belli auspicio palmam de tyranno obtinuit, neque eam diutina et laboriosa conflictatione conquisivit, aut per multimodum concertationis discursum adepsit. Illis utique laboriosis vexationibus, et non expeditae victoriae 115.0855C| corona deberetur, si magis prolixitas pugnae, quam festinatum tropaeum pensaretur. Qualitas itaque non quantitas intentionis observanda est discurrentis ad praemium, cum quoquomodo rei desideratae capiatur effectus. Unus tamen idemque est rex aeternus, pro cujus amore temporalibus se passionibus sancti omnes submittunt. Quid enim latroni evangelico obstitit, (1) quod fraterno cruore illitis manibus crucem ascendit? Aut qualibus inter ipsa mortis dispendia miraculis coruscavit, qui (ut ita dixerim) totius vitae suae metam latrociniis, rapinis, praedisque exegit? Et tamen sub unius confessione momenti tanto scelere non solum eruitur, verum etiam dignus comitatu Redemptoris primus paradisi possessor habetur, dicente Domino: Hodie mecum 115.0855D| eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Et, si nemo majorem habet dilectionem, quam qui animam suam pro amicis suis ponit (Joan. XV, 13), quanto excellentiori charitate ferendus est, qui pro Deo suo decertat usque ad mortem? Nam et paterfamilias non una hora colonis in vineam missis aequam mercedem dispensans, non magnopere de temporis curat diversitate; quia in exercitatione laboris non expertem a priorum intentione ultimorum mercenariorum operam compensat. Multi autem erunt novissimi primi, et primi novissimi (Matth. XIX, 30); et multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum. (Ibid., VIII, 11.) 115.0856A|

7.

Miraculorum vero insignia ideo olim inter supplicia per eosdem athletas Dei virtus mundo praestabat, ut prodigiorum virtutibus vel mitigaret furentum insaniam, quae beatorum constantiam fatigabat; vel incredulum genus ab infidelitatis errore converteret, qui coelestium jura Scripturarum obduratis praecordiis respuebat. Eratque illo tempore multoties necessarium Dei testes signis coruscare virtutum, quoniam rudem per aevum diffusum Christianismum nunc instructione verborum, nunc exercitatione Scripturarum, nunc ostensione signorum, nunc etiam tropaeis inclytis passionum conabantur radicitus fieri firmum in cordibus credentium populorum, sicut scriptum est: Euntes per universum mundum, praedicate Evangelium omni creaturae. 115.0856B| Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. Signa autem eos qui crediderint; haec sequentur: In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Super aegros manus imponent, et bene habebunt. Illi autem profecti, praedicaverunt ubique Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis (Marc. XVI, 15 seq.). Et iterum: Euntes, praedicate, dicentes quia appropinquavit regnum coelorum. Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite; gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 7, 8). Haec prima fidei nostrae rudimenta fuerunt: harum exercitatione virtutum, quasi lactantium parvulorum auspicia, teneritudo ejus et confota est et 115.0856C| nutrita; ut ministerio signorum vel augeretur multitudo fidelium, vel roboraretur fides credentium; ac veluti quaedam instrumenta ferramentorum fuerunt, per quae ornamenta ex auro argentove, torques scilicet, monilia, regumque diademata componenda, aptanda, et compingenda, formata sunt.

8.

Itaque, gratia confirmationis catholicae fidei, in primordio sui portenta atque miracula Christo cooperante profusius esse ostensa videmus; et ideo non miracula fidem praecedunt, aut fides miraculis cedit ad quorum efficientiam nisi per fidem non pervenitur. Sic Moyses legifer sanctus, alternatione divini colloquii dignus, fide grandis effectus est. Sic Deo credulus Abraham justificari promeruit, dicente Scriptura: Credidit Abraham Deo, et reputatum est 115.0856D| illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est (Gen. XV, 6; Jac. II, 23). Sic justi ex fide vivunt, et omnes sancti per fidem regna vicerunt, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, exstinxerunt impetum ignis, fugaverunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello (Hebr. II, 33, 34).

9.

Videsne (o tu quisquis ille es, qui contra assurgis) quod haec omnia instrumenta fidei sunt, et quasi clientulo famulatu piae religioni subjecta, ut ex hoc nunc jam te in veritate credere oporteat, non prodigiis atque portentis, sed integritate fidei, et professionis constantia excellentiores fieri martyres; illudque tantummodo in eis sit admirandum, quod 115.0857A| animo fortiori mortem exceperunt propter Christum, qui dixit: Qui perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam inveniet eam (Matth. X, 39). Sane omnium virtutum radix ac fundamentum fides est, quae certantes adjuvat, vincentes coronat, et coelesti dono quosdam defectu signorum remunerat. Nihil est enim quod sincerae fidei denegetur, quia nec aliud a nobis Deus quam fidem exigit. Hanc diligit, hanc requirit, huic cuncta promittit et tribuit. Fides, inquit, tua te salvum fecit. Et: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae (Apoc. II, 10). Nihil ergo fidei subtraxit, nihil ei impossibile esse depromit.

10.

Nec magnopere de prodigiorum insignibus confidendum est, quae plerumque ab infidelibus exeruntur, 115.0857B| ut in Exodo scribitur: Fecerunt et malefici per incantationes, sicut et Moyses (Exod. VII, 11, 22, et VIII, 7, 15). De qua quaestione sufficienter, ut opinor, in illo Memoriali Sanctorum opere disputatum est. Sive enim Dei testes miraculis emicent, sive absque prodigiis beatum certamen expediant, nihil interest; cum ab eis hoc coelestis auctor solummodo expetat, ut usque ad finem constantiam spei suae non deserentes, viriliter agonem consumment, quo in aeternum catalogis adunati sanctorum, de perpetuitate salutis exsultent, dicente Domino: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22).

11.

Simplex profecto dispositio nostra exstiterat, ut, victorum victorias depromentes, compendiosae 115.0857C| brevitati studeremus; sed repagulis insolentium praepeditus, nisus sum hoc Apologeticum incertis assertoribus dare, et ideo forte, ultra quam debui, modum excessi historiae. Contra quorum pravitates paulisper adhuc veniendum est, quo fidelis conventus discat votis ardentioribus plus amare quod credit, dum ex auctoritate sacrae legis et veritatem religionis et errorem impiae novitatis compererit.

12.

Dicunt enim quod ab hominibus Deum et legem colentibus passi sunt, nec ad sacrilegia idolorum, sed ad cultum veri Dei invitati, perempti sunt; et ideo non ut priorum martyrum horum martyria veneranda sunt. Deum ergo et legem isti vanitatis cultores ullo modo habere credendi sunt, qui Evangelicae institutionis per totum orbem vitalia 115.0857D| diffusa praecepta non solum non credunt, verum etiam omni zelo perversitatis magnum discrimen ea fatentibus ingerunt, exosum et iniquum putantes Christum verum Deum et verum hominem credere? Ac sic irrisione nefaria quotidie Dei sortem infamantes, ritum sacrae religionis ubique lacessunt, irrident et maledicunt, spem credulitatis et fidei suae in cujusdam pestilentiosi ac daemoniosi homunculi divinationibus collocantes. Qui ab spiritu immundo praereptus, iniquitatis mysterium ut verus 115.0858A| Antichristi praecursor exercens, nescio quam novitatis legem pro suo libito, et instinctu daemoniorum perdito vulgo instituit. De quorum impietate beatus Paulus apostolus patulis prophetismi oraculis sancto revelante Spiritu Thessalonicensibus dicit: Pro eo quod charitatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, ideo mittit illis Deus spiritum erroris ut credant mendacio, et judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati in omni seductione (II Thes. II, 10, 11). Idem quoque ad Romanos refert: Revelabitur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem in injustitia detinent; quia quod notum est Dei manifestum est in illis. Et: Cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias 115.0858B| egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium; et coluerunt, et servierunt vanitati potius quam Creatori, qui est Deus benedictus in saecula. Propter quod tradidit eos in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt; repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia; plenos invidia, homicidiis, contentione, dolo, malignitate; susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, insipientes, incompositos, sine affectione, absque foedere, sine misericordia. Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt, quoniam qui talia agunt digni sunt morte: non solum 115.0858C| qui faciunt, sed et qui consentiunt facientibus (Rom. I, 18). Nam et beatus Petrus, princeps apostolorum, firmissimum Ecclesiae catholicae fundamentum, utpote cui ab ipso Redemptore dictum est: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18), ita in suis Epistolis ait: Fratres, habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes, quasi lucerna lucenti in caliginoso loco donec dies lucescat et lucifer oriatur in cordibus nostris. Hoc primum intelligentes, quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit. Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia; sed Spiritu sancto inspirante locuti sunt sancti Dei homines. Fuerunt vero et pseudoprophetae in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui subintroducent 115.0858D| sectas perditionis, et eum, qui emit eos, dominatorem abnegantes, superducent sibi celerem perditionem. Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur; et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur. Quibus judicium jam olim non cessat, perditio eorum non dormitat (II Petr. I, 19-21; II, 1-3).

13.

Quae omnia, sicut haec beata apostolorum annuntiatio continet, non solum eidem pseudoprophetae, sed et illis qui eum reverenter accipiunt, convenire, 115.0859A| multi peritissimorum mecum intelligunt, nec nos tanta de sanctis Scripturis contra eum ejusque sequipedas frustra congessisse advertunt. Quippe quem jam vident sacrae legis praeconio praedictum, ac veri magistri docentis oraculo denotatum: Multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos (Matth. XXIV, 11). Nihil certe de nostra in eum exprobratione arguerent, quem tot Patrum auctoritate impugnari cernerent.

14.

Quapropter hoc in loco non mihi absurdum esse videtur si praecedentium de eo doctorum testimonium proferam, ut quomodo eum tunc ecclesiastici viri dijudicaverint, et qualiter illum fide et professione coluerint, quantusque et qualis apud nostros exstiterit, melius ex eorum dictis agnoscant 115.0859B| qui nunc cum non sano sensu legem illum adduxisse, aut Deum in veritate coluisse asseverant.

15.

Cum essem olim in Pampilonensi oppido positus, (2) et apud Legerense coenobium demorarer, cunctaque volumina, quae ibi erant, gratia dignoscendi, incomperta revolverem; subito in quadam parte cujusdam opusculi hanc de nefando vate historiolam absque auctoris nomine reperi:

16.

« Exortus est namque Mahomat (3) haeresiarches tempore Heraclii imperatoris, anno imperii ejus septimo, currente aera DCLVI. In hoc tempore Isidorus Hispalensis episcopus in catholico dogmate claruit, et Sisebutus Toleto regale culmen obtinuit. (4) Ecclesia beati Euphrasii apud Iliturgi urbem super tumulum ejus aedificatur. (5) Toleto quoque 115.0859C| beatae Leocadiae aula miro opere, jubente praedicto principe, culmine alto extenditur. Obtinuitque praedictus Mahomat nefandus propheta principatum annis decem, quibus expletis, mortuus est, et sepultus in inferno. Exordia vero ejus fuerunt talia. Cum esset pusillus, factus est cujusdam viduae subditus. Cumque in negotiis cupidus fenerator discurreret, coepit Christianorum conventiculis assidue interesse, et, ut erat astutior tenebrae filius, coepit nonnullas collationes Christianorum memoriae commendare, et inter suos brutos Arabes cunctis sapientior esse. Libidinis vero suae succensus fomite, cum patrona sua jure barbarico in ira congressus est. Moxque erroris spiritus in speciem vulturis ei apparens, 115.0859D| os aureum sibi ostendens, angelum Gabrielem esse se dixit, et ut propheta appareret, impetravit. Cumque repletus esset tumore superbiae, coepit inaudita brutis animalibus praedicare, et quasi ratione quadam, ut ab idolorum cultu recederent, et Deum incorporeum in coelis adorarent, insinuavit. Arma sibi credentibus assumere jubet, et quasi novo fidei zelo, ut adversarios gladio trucidarent, instituit. Occulto quoque Deus judicio (qui olim per prophetam dixerat: Ecce ego suscitabo super vos Chaldaeos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua. Cujus equi velociores lupis vespertinis, et facies 115.0860A| eorum ut venius urens, ad arguendos fideles, et terram in solitudinem redigendam [Hab. I, 6, 8]) nocere eos permisit. Primum namque fratrem imperatoris, qui illius terrae ditionem tenebat, interimunt, et ovantes, de triumpho victoriae gloriosi effecti, apud Damascum Syriae urbem regni principium fundaverunt. Psalmos denique idem pseudopropheta in ore insensibilium animalium composuit, vitulae scilicet rubrae memoriam faciens. Araneae quoque muscipulae ad capiendas muscas historiam texuit. Upuppae praeterea et ranae cantus quosdam composuit, ut foetor unius ex ejus ore eructaret, garrulitas vero alterius in ejus labiis non desineret. Alios quoque ad condimentum sui erroris in honorem Joseph, Zachariae, sive etiam genitricis Domini Mariae, stylo suo digessit. 115.0860B| Cumque in tanto vaticinii sui errore duraret, uxorem vicini sui nomine Zeid concupivit, et suae libidini subjugavit. Quod scelus maritus ejus sentiens, exhorruit, eamque prophetae suo, cui contradicere non valebat, permisit. Ille vero quasi ex voce Dominica in lege sua illud annotavit, dicens: Cumque mulier illa displicuisset in oculis Zeid, et eam repudiasset, sociavimus eam prophetae nostro in conjugium, quod caeteris in exemplum, et posteris fidelibus id agere cupientibus, non sit in peccatum. Post cujus tanti sceleris factum mors animae et corporis illius simul appropinquavit. At ille interitum sibimet imminere persentiens, quia propria virtute se resurrecturum nullo modo sciebat, per angelum Gabrielem, qui ei in specie vulturis apparere, ut 115.0860C| ipse aiebat, solitus erat, resuscitaturum se tertia die praedixit. Cumque animum inferis tradidisset, solliciti de miraculo quod eis pollicitus fuerat, ardua vigilia cadaver ejus custodire jusserunt. Quem cum tertia die foetentem vidissent, et resurgentem nullo modo cernerent, angelos ideo non adesse dixerunt, quia praesentia suorum terrerentur. Invento igitur salubri (ut putabant) consilio, privatum custodia cadaver ejus reliquerunt, statimque vice angelica ad ejus foetorem canes ingressi, latus ejus deforaverunt. Quod reperientes factum, residuum cadaveris ejus humo dederunt. Et ob ejus vindicandam injuriam, annis singulis canes occidere decreverunt: ut merito cum eo habeant illic participium, qui pro eo dignum meruerunt subire martyrium. Digne ei quidem 115.0860D| accidit ut canum ventrem tantus ac talis propheta repleret, qui non solum suam, sed multorum animas inferis tradidisset. Multa quidem et alia scelera operatus est, quae non sunt scripta in libro hoc. Hoc tantum scriptum est, ut legentes quantus hic fuerit agnoscant. »

17.

Ecce qualibus praestigiis deditum vulgus, quantaeque impietatis ducem, plerique non metuunt sub nomine piae religionis censeri. Asserentes quod ab hominibus Deum colentibus et legem habentibus isti tirones nostrorum temporum milites occisi fuere: nulla discreti prudentia, ut saltim provido cogitamine advertant, quia si talium cultus aut lex 115.0861A| vera dicenda est, pro certo vigor Christianae religionis infirmabitur.

18.

Etsi, quod in veritate fatendum est, notitia sanctae fidei totius mundi compita penetravit, cunctas nationes terrae peragrans, nullam jam partem orbis expertem luminis ejus fore confidimus. Praesertim quia in omnem terram exivit sonus apostolorum, et in fines orbis terrae verba illorum, et omne aliud Evangelium, praeter quod apostoli gentibus tradiderunt, anathema magis esse quam verbum salutis fatemur, sicut dicit Apostolus: Si quis vobis evangelizaverit praeter quod accepistis, anathema sit (Gal. I, 9). Et Veritas ore suo discipulos contestatur, dicens: Multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos; et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in 115.0861B| errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Matth. XXIV, 11). Et iterum: Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sunt (I Joan. IV, 1). Qua consequentia credendum est daemoniosum et mendacio plenum veritatem proferre? fallaciis obvolutum legem donare? nemus perversum fructus bonos exhibere? Ille interim nefandus de malo cordis suo thesauro proferens malum, et vulgo insipienti ducatum impietatis ministrans, uterque praecipitium in chaos aeternum poenas luiturus incurrit. De quo atque ejus similibus Dominus per Oseam loquitur dicens: Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi (Ose. VIII, 4).

19.

Denique inter caeteros post ascensionem Domini haeresum auctores solus hic infaustus novae superstitionis 115.0861C| perstitionis sectam instinctu diaboli condens, procul ab Ecclesiae sanctae conventu desciscitur, auctoritatem priscae legis infamans, prophetarum vaticinia respuens, sancti Evangelii veritatem conculcans, et apostolorum doctrinam detestans (6), qui ridiculum potius quam rerum necessariarum causas per eamdem sectam suam insinuans, ore blasphemo docuit Christum Dei Verbum esse, et Spiritum ejus, et prophetam quidem magnum, nulla vero Deitatis potentia praeditum, Adae similem, non Deo Patri aequalem; qui ob meritum sanctitatis sancto repletus Spiritu, per virtutem Dei miraculis claruit, signis atque portentis enituit, nihil ex propria majestate aut Deitate praevalens, sed ut vir justus et pia servitute Deo cohaerens, votis supplicibus ab Omnipotente multa impetrare 115.0861D| promeruit. Sed et alia inaudita vanitatis scelera praedicans, adinventione versipellis, a quo obsidebatur, inventa, qui se eidem transfiguravit in angelum lucis, delubra in quibus pessimum dogma suum coleretur exstruxit, constituens in ultimo idololatriae situ turrem, altiori pinnaculo caeteris aedibus proeminente, ex qua populis veneno nequitiae suae illectis sacrilegi furoris concionaretur decretum, quod hodie suae impietatis sacerdotes ab illo edocti observant. Ita ut more aselli dissutis mandibulis, impurisque patentibus labiis horrendum praeconium non prius emittant, quam obseratis utroque digito auribus, quod aliis exsequendum annuntiant, quasi quoddam edictum sceleris, idem ipse eorum 115.0862A| propheta audire non patitur. Quem impietatis ruditum dum divae memoriae avus meus Eulogius aure captaret, ferunt continuo vexillo crucis frontem praemuniens, cum gemitu hunc Psalmum solitum fuisse cantare: Deus, quis similis tibi? Ne taceas neque sileas, Deus, quoniam ecce inimici tui, Domine, sonuerunt; et qui te oderunt, levaverunt caput (Psal. LXXXII, 2, 3). Nos autem mox ut fallentis vocem praeconis audimus, confestim oramus: Salva nos, Domine, ab auditu malo, et nunc et in aeternum. Et iterum: Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis (Psal. XCVI, 7).

20.

Cujus quidem erroris insaniam, praedicationis deliramenta, et impiae novitatis praecepta quisquis 115.0862B| catholicorum cognoscere cupit, evidentius ab ejusdem sectae cultoribus perscrutando advertet. Quoniam sacrum se quidpiam tenere et credere autumantes, non modo privatis, sed apertis vocibus vatis sui dogmata praedicant. Multa etiam apud quosdam nostrorum scriptorum inveniet, qui zelo Dei armati adversus ipsum vatem impudicum prudenti exarserunt stylo. Sed et nos in illo Memoriali Sanctorum opusculo hujus sectae errores ex parte digessimus, refutavimus et confodimus.

21.

Restat jam nunc, expeditis apologeticis Beatorum, ut aliquid de victoriis eorum ad aemulationem catholicae plebis pandamus (7). Beatus igitur Rudericus presbyter ex quodam vico Egabrensi progenitus, in eadem urbe sanctae legis doctrinam, gradumque 115.0862C| sacerdotalem promeruit. Huic duo fratres fuerunt; sed ex his unus fidem Christi rectius tenens, alter gentilico depravatus errore, catholicam sprevit religionem. Qui, sicut discors a fide sancta manebat, ita semper discordanti conflictatione ob diversarum rerum occasiones cum fratre catholico movebatur. Nam quadam nocte, nescio qua occasione, tumultuaria in alterutrum litigatione se conserentibus, et in sese invicem foeda simultate bacchantibus sanctus sacerdos litem medius sedaturus intervenit. Qui omnes nimio jam furore accensi, caeca indignatione sacerdotem involvunt, et, magis nescientes quam volentes, eum usque ad necem lacessunt. Ex qua caede valde contritus, dum omni destitutus vigore, confracta membra lectulo reponeret, profanus 115.0862D| ille frater feretro illum imponens, per vicos et vicinia quaeque vehentium humeris duci ac reduci fecit, et, ut verus imitator diaboli, fraudulenta machinatione super exanimem sacerdotem testimonium iniquitatis composuit, dicens: « Hic frater meus presbyter, visitatione Dei compunctus, fidei nostrae cultum elegit, et sicut cernitis, jam in ultimis agens, noluit prius mundo discedere, quam vobis id notum existeret. » Ita cum eo loca diversa peragrans, haec et his similia criminosis de eo verbis narrabat, nesciente ipso prorsus, imo nec sentiente, quid contra se vir ille iniquus aptabat. Dei vero dispensatione, post nonnullos dies molestiis aegritudinis sacerdos erutus, ac viribus reformatus, cum subdola nefandi 115.0863A| fratris molimina cognovisset, exemplo Domini, qui ad informandos nos insidias declinavit Herodis (Matth. XIV, 13), sive sancti Evangelii non surdus auditor, quo de civitate in civitatem, causa vitandae persecutionis, delitescere jubemur (Ibid., X, 13), relicto proprio rure, alibi se Christo libere contulit serviturus. Quasi posset temporale evadere supplicium, cui divinitus a constitutione mundi praedestinatum parabatur martyrium; aut sicut ad tempus sese occulendo insecutorem fefellit profanum, ita quoque abesse posset oculis pii Redemptoris, et vocatoris sui ad regnum.

22.

Per idem ergo tempus graviter in nos praesidialis grassabatur insania, ita ut nonnullas apud Cordubam, olim Patriciam, nunc autem florentissimam 115.0863B| regni Arabici urbem basilicarum turres everteret, templorum arces dirueret, et excelsa pinnaculorum prosterneret (8), quae signorum gestamina erant, ad conventum canonicum quotidie Christicolis innuendum. Denique cum exoptatum patris sui libitum progenies iniqua cognosceret, ut quibuscunque modis ac viribus posset, Dei Ecclesiam infestaret, omnem crudelitatis adnisum erga filios lucis tenebrosa proles alacriori voto exercet, minusque se putat adipisci meritum, nisi summo furore exarserit in eversionem fidelium. Praedixerat quippe hoc Veritas sancta auditoribus suis, dicens: Absque synagogis facient vos; et omnis qui interficit vos arbitrabitur se obsequium praestare Deo. Et iterum: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo 115.0863C| autem pressuram habebitis (Joan. XVI, 2, 33).

23.

Igitur, dum ob rei familiaris necessitatem ex interiori montana Cordubensi, quo se pridem beatus sacerdos intuitu latendi contulerat, in nundinas descendisset, in quibus rerum distractio exercebatur, ab iniquo fratre obvius agnoscitur. Quem ut cernit stigmata piae religionis ferentem, non modicis lacessitum injuriis (9) ad vicem exquisiti muneris judici offert, deponens adversus eum coram arbitro questum praevaricationis sectae Mahometanae, quam se dudum veraciter coliturum fuerat confessus. Dei vero miles, coelesti jam munere illustratus, non sicut olim adversariis tergum exponit, sed magna praeditus fortitudine, nunquam se a Christo fuisse decisum, nunquam perverso dogmati aliquando consensisse, 115.0863D| judici refert; seseque non solum Christianum, verum etiam Christi fatetur esse ministrum. Quem primo judex blandis revocare affatibus putans: « Poteris, inquit, rerum affluentiis et dignitatum fascibus honorari, et, quae tibi imminet, sententiam mortis evadere, si te pristinis votis redivivo ardore reformans, missum ab Omnipotente in veritate prophetam nostrum credideris, Christumque testaveris Deum non esse. » Cui beatus sacerdos ait: « Illis, inquam, judex, haec observanda propone, qui forte 115.0864A| legibus vestris dediti, ritibusque profanis immersi, potiori intuitu commodum temporale, quam aeternum affectant honorem. Nos autem ( quibus vivere Christus est, et mori lucrum (Philip. I, 21), cui sanctus ille Clavicularius regni futuri dicebat: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes (Joan. VI, 69), (10) qui discipulum in carcere commonebat, dicens: Beatus qui non fuerit scandalizatus in me [Matth. II, 6]), ut quid perennis fontis poculum relinquemus, hausturi gurgitem coeno mendacii ac vitiorum sordibus turbulentum? Aut qua ultione procacitas punienda est filiorum, qui, pia parentum jura spernentes, injustum victrici contubernium expetunt? » His verbis judex vehementi furore commotus, applicari martyrem ergastulis jubens: « Abeat, 115.0864B| inquit, cum damnatorum custodia; horrida macerandum antra carcerum excipiant; parricidarum et furum solatio fruatur; et omni penitus solatio destituta, vel sic pervicax elidatur temeritas. »

24.

Adit Dei famulus hilari vultu, exsultantibus animis, specum illum reorum, qui vere sciebat auctorem suae salutis ubique invocatum adesse, nec aliquo posse abesse situ, cujus dominatio omnem penetrat locum; qui etiam potenti divinitatis imperio olim sectatoribus suis fidele promissum dederat, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). (11) Hae sunt, diabole, minaces saevitiae tuae leges, hi sunt exquisiti terrores. Sed dictum est nobis: Nolite timere eos qui occidunt corpus, quia non habent 115.0864C| quid amplius faciant; sed potius eum timete qui potest corpus et animam perdere, et mittere in gehennam (Ibid., X, 28). Et iterum: Tradent vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos; et ad praesides et reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Ibid., XVII, 18). Si ergo potes, congredere adversus animam, et pertinacem in confessione sua spiritum supera, videbis me magis per tormenta proficere: et cum tu plus exarseris, plus semper deficies, et feliciorem me facies pervenire ad gloriam.

25.

Reperit vero in carcere Rudericus beatum Salomonem quem ob confessionem nominis Christi 115.0864D| dudum crudelitas persequentium ibidem religaverat. Simili quippe et ipse crimine impetebatur, eo quod, sanctae religionis cultum spernens, aliquo tempore sectae Mahometanae adhaesisset. Extemplo individuo voto nectuntur, ac sibimet invicem consolationis suffragia ministrantes, ab alterutro se ad peragendum agonem armantur; id in commune statuentes ut, calcatis mundi affectibus, pia quotidie servitute Deo inhaereant. Fit concors in Dei timore utrorumque assensus; macerantur membra jejuniis, fatigantur vigiliis, limantur ciliciis, meditationibus compunguntur, 115.0865A| orationibus refoventur; sicque, ardore quodam coelestis patriae conflagrati, dissolvi cupiunt et esse cum Christo, festinantes faciem ejus videre, cui servierunt: pro cujus amore defectum temporis non verentes, vitam hanc, ut quoddam discrimen immane, refugiunt.

26.

Igitur permanentibus sanctis in exercitio officiorum coelestium, et reddentibus quotidie pio Redemptori caeremonias laudum, pro summis deliciis antrum illud habebant. Quapropter zelo ductus iniquissimo judex, ferali edicto custodes carceris arguit, eosque ab invicem divelli praecepit, et ne a quoquam visitationis gratia illustrarentur, totis vesaniae suae furoribus jussit. Sed in nullo te juvas, diabole, quando per hoc discidium constantiam putas 115.0865B| fatigari sanctorum, quibus unum idemque pro Christo moriendi manet indissolubile votum. Nam hi confessores beati, (12) ordine et natione dissimiles, charitate non impares, diverso licet tempore certaminis campum aggressi, uno tamen eodemque fidei ardore flammati, specimen beatae passionis egregium orbi instituunt.

27.

Interea, non post multos dies, obtutibus suis judex eos exhiberi praecipiens, illico ad ritum suum invitat, ac de rerum copiis et dignitate honorum suadendos attentat, quos ante mundi constitutionem electos et praedestinatos in adoptione filiorum Dei divinitas sancta perscripserat. Quorum pertinaciam in Dei professione considerans, post secundam et tertiam exhortationem ex decreto regis fore plectendos 115.0865C| statuit. Prius tamen quam egrederentur ad publicum, convinctorum se pedibus advolventes rogant ut continuis obsecrationibus juvarentur, ne, tentatione humana praerepti, retrorsum respicerent, et ab intuitu percipiendi vexillum victoriae turbarentur. Ita pacis osculo reconciliati, qui nunquam fuerant litigio separati, omnes prae gaudio lacrymantes, sanctorum se favoribus tueri exorant. Sicque, urgentibus ministris, voto alacriori prosiliunt, celerius properantes ad locum quo passionem consummarent.

28.

Et cum jam hora decisionis instaret, iterum a judice blandius exhortantur cum specie divitiarum, honorumque sublimium, quibus utique fruerentur, si reverterentur. Abnuunt sancti, sicuti a principio, judicis optionem, ita ut sanctissimus Rudericus quadam 115.0865D| vegetatus animositate, superno jam munere perlustratus, audacter ei responderet, dicens: « Quomodo nos cogis relicta pietate declinare in devium, qui, sanctae fidei sacramentis instructi, fortiter ignorantiam vestram deflemus, quos tanto videmus errore infectos? Nam nos adeo hanc sectam detrectabilem judicamus, ut ne nostris quidem eam incolendam canibus pateremur, quanto magis nosmetipsos fallacissimis ejus figmentis subdamus. Aut quare copiis rerum aut dignitate honorum labentium oblectemur, in ipso forsitan oblectationis momento, intercidente morte, protinus omnia amissuri, qui novimus 115.0866A| apud Christum coronatorem nostrum rerum ineffabilium opes manere, quas oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendunt, se diligentibus repromissas? Ideoque celeriter crudelitatis tuae in nos exsere ultionem, quos cernis nullatenus a confessione Christi desistere usque ad mortem; ut et quae debentur hostibus Dei, tibi accrescant in cumulum, et diu nobis dilatum cito proveniat praemium. »

29.

Hinc acrioribus frendens scelerosus judex clamoribus, ultimam suae crudelitatis sententiam promens, « Perduellium, inquit lictoribus, properate abscindere colla, et debitam in capite contemptorum celerius retorquete vindictam. » (13) Sic super crepidinem alvei constituti, crucis signaculo se praemuniunt, 115.0866B| et sic denuo ense prostrantur. E quibus prior Dei sacerdos occumbens, praevius triumphator coelum intravit. Quod ideo judex fieri voluit ut si forte horrore decisi cadaveris beati Salomonis animus flecteretur; quem post varias deceptionum illecebras constantem et fortissimum comprobans, ultimo gladio vindice trucidari praecepit. Haesit tamen suo collo non funditus vertex incisus, quia expeditiorem beato Ruderico quam huic Salomoni framea intulit obitum.

30.

Sed quia coelorum regna adeuntibus animabus nequit obsistere callidus serpens, adhuc contra exanimata corpora bellum exsuscitat; quasi mortua superare posset cadavera, cum jam nullus esset spiritus, qui potius irrideret quam sentiret tormenta; 115.0866C| aut quasi aliquis titulus putaretur victoriae, cum defunctis bellum inire. Ut ergo passionibus Christi communicarent martyres, instinctu ferocitatis a diabolo praeses armatus, sub cujus dira crudelitate totius dignitas Cordubensis tunc graviter vexabatur, jubet corpora martyriali cruore perfusa, vestigiis inversis configi, ac deinceps fluviali abysso recondi. Eadem nocte ingenti lapidum onere alligata, separatim vastissimo gurgiti immerguntur. Sperabat miser elementis imperare undarum, quae praestantius intendere noverant Creatoris imperium, ut creditas sibi opes martyriales non solum a belluis conservarent, verum etiam erepta saxorum pondere membra placido remigio fluctuum ad locum quietis veherent.

31.

Ego interim peccator Eulogius, qui gesta beatorum 115.0866D| meo elucubranda stylo dudum decreveram, cum rumor consummatae passionis eorum ubique discurreret, expletis missarum solemniis, ipsorum invisenda corpora quadam vegetatus audacia adii, (14) ac propius quam caetera spectantium turba accedere non veritus sum. Et testis est Redemptor meus, qui hoc commentarium discussurus est, quia non mentior, quod tanta decoris pulchritudine decisa illa cadavera fulgebant, ut crederes, si a quoquam sciscitarentur, protinus locutura.

32.

Nonnulli etiam e turba gentilium venientes, sumebant lapillos fluminis, qui cruore martyrum 115.0867A| erant aspersi, et lymphis abluentes projiciebant (15) in pelago, ne Christianis in emolumentum existerent lipsanorum; nescientes quod nihil obesset ab his partem adimere, quibus totam decreverat Dominus passionem donare. Nam credita algarum latibulis membra, et altis abyssorum gremiis deputata, quae tam celanda quam pabula piscibus ministranda susceperant, illico divinitus ad superos revocata, non solum nequeunt retineri, verum etiam leniori spiramine reciprocanti fluctuum alternatione, quae dispersa tenebantur, incolumia littoribus exponuntur. Sane beati sacerdotis suis non haeserat cervicibus caput, quia semel illud uno ictu satelles avulserat. Et ideo alibi vertex, et alibi corpus jactatum, unoque in loco sabulo opertum ab accolis viculi, quo 115.0867B| vehentibus undis expositum fuerat, reperitur.

33.

Interea, dum situs quietis sanctorum notitia pene dierum viginti tempus excederet, nec ullum apparendi darent indicium; quorumdam ex improviso relatione gentilium proditur, referentibus hoc cuidam presbytero, (16) apud viculum Tertios commanenti, quo monasterium sancti Genesii fundatum est. Quo nuntio idem sacerdos compulsus, beatum cadaver suae deportandum Ecclesiae pergit. Cui redeunti ingens fidelium turba occurrit, utpote summo triumphatori debitum honorem dependere anhelans, qui talia pro Deo suo in exemplo catholicorum non contempserit sustinere. (17) Et quia defectu solis crassum tenebrarum chaos illabebatur, totumque mundi aspectum nox caeca mutaverat; ministerio 115.0867C| obviantium populorum multimoda lampadum face tenebrosus horror expellitur, adeo ut, nimio splendore omnia illustrante, redivivum ostentaverit nox illa diem emergere. Flebant omnes prae gaudio, miscebatur tripudiis luctus, et nulla contrahente moestitia vultum, pium refundebat pupilla lamentum.

34.

Adest et venerabilis pontifex, felicium stipatus agmine clericorum, votis ardentioribus talibus interesse festinantes exsequiis, qui mox sanctas reliquias adeunt, (18) et inclytus papa caput detegit, et osculis sancta membra demulcet. Redolent secreta cubiculi, quo prius beatum corpus sacerdos intulerat, miro suavitatis odore, cunctaque cellulae pavimenta etiam ablato pulvere ferunt aliquandiu suavissimi odoris olfactu respirasse. Fit omnibus in 115.0867D| stuporem, quod inhumatum corpus nulla putredo insumpserit, nulla pestis infecerit, nulla tabes corruperit, nulla bestiarum altiliumve rabida fames discerpserit, nec propriae cutis qualitatem tot dierum interjecta capedo degenerans immutaverit. Sicque sacerdotum et religiosorum officio sanctum corpus e cellula sacerdotis humandum ecclesiae inferentes, dant cuncti hymnorum coelestium clamorem egregium, 115.0868A| resonant ora fidelium congruenti carmine melos, praestrepunt omnes divinae cantionis euphoniam, implentur atria Domini murmure sancto psalmorum, feliciumque laudum odam omnes quasi ex uno ore persolvunt; et suavi concentu omnibus percrepantibus, largoque fomite luminum totius aulae penetralibus relucentibus, regem Christum militia comitante coelicolum ad spectaculum illud, exsequiis innuebat interesse sanctorum

35.

Expleta igitur functione sanctissimi Ruderici, fit ardentior cunctis intentio requirendi beati Salomonis corpusculum, quod relatione multorum impetu fluminis salo credebatur esse transmissum. Nam haec opinio providum magis Christicolarum ausum inhibuerat, quam furens conspiratio praesidis, quae 115.0868B| acrioribus ulciscendum legibus exploratorem reliquiarum promiserat. Etenim, cum nullum latentis corporis instaret indicium, moveretque omnes spes beneficentiae Dei, qui revelare abstrusa et aperta condere consuevit, praerogativa quodam modo divinitatis potentia, qua in coelo et in terra, in mari et in abyssis omnia quaecunque vult ordinat, disponit et facit; subito per quietem, quo situ corpus martyris delitescat, praedictum admonet sacerdotem. Cumque sacerdos monentem de loco sui latibuli sciscitaretur, seque instrui quaereret, quod explorandi tenere debuisset indicium: « In illa, inquit, ripa fluminis, quae vico Nymphiano adsciscitur, ibi a commeantibus inter fructeta tamaricum projectus, cespitis limosi perfruor vili sepulcro. » Pergit securus 115.0868C| ad locum sibimet divinitus demonstratum ille sacerdos, nec aliter quam quod ei revelatione ostensum est, reperit. Quod illico summis reverentiae obsequiis comptum, ad vicum Colubris deportans, venerabilium Dei sacerdotum officio in basilica sanctorum Cosmae et Damiani honorifice tumulatur. Consummaverunt autem beati martyres agonem suum tertio Idus Martias, (19) aera DCCCXCV, regnante Domino nostro Jesu Christo in saecula saeculorum. Amen.

Ecce patroni mei reverendissimi, milites Christi, testes idonei, bellatores egregii, victores potissimi, tutores gregis catholici, detractoribus vestris obvius veniens, eisque pro vigore virium mearum resistens, gesta quoque victoriarum vestrarum ad exemplum fidelium ordinavi; ut tam proficeret cupientibus ire 115.0868D| ad regnum, quam mihi occurreret ad expiationem facinorum. Quia non displicere vobis, quae de vobis vera disposui, existimo, quinimo grata vobis, Christoque digna obtentu vestro futura credidi cuncta quae in hoc opere edidi. Unde obsecro vos ego peccator Eulogius, pauper meritis, exiguus sanctitate, et culpa multimodus, ut digna intercessio vestra tuitionem mihi et inter ingruentia mundi scandala praebeat, 115.0869A| et inter supplicia inferorum, quae pro meritis expavesco, defensionem exhibeat, sanctificando me gratia hujus opusculi, dignumque efficiendo quod sordidus sordidavi. Et, si fortassis error contrarius fidei in qualibet parte libelli emersit, Dominus, vestro 115.0870A| interventu, mihi parcat, vos quaeso, quibus innocentia cordis mei non latet. Praesertim cum non nesciam prudentes plerumque incurrere sermonis lapsum, ubi animus non gerit errandi affectum.

Explicit Deo fautore Liber apologeticus pro gestis sanctorum Eulogii peccatoris.