Liber adversus legem Gundobadi

This is the stable version, checked on 16 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber adversus legem Gundobadi
Saeculo IX

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 104


Liber adversus legem Gundobadi (Agobardus Lugdunensis), J. P. Migne

I. Obsecro imperturbabilem mansuetudinem vestram, et tranquillissimam prudentiam, domine imperator (0113C)benignissime, ut has quas offero paginulas infatigabiliter legere non dedignemini, in contemplationem summae et incommutabilis illius Veritatis, quae est Christus Dominus noster; de cujus dictis et legibus haec sumpta sunt; quique amanter et vigilanter vestrum protegit et juvat imperium. Neque praedicandam tranquillitatem vestram offendat, quod minimus omnium excellentiori hominum haec legenda praesentat. Neque enim est aliud nisi quod vos optime et sublimius nostis.(0113D)

II. Deus, Dei Filius, homo propter homines factus, viam salutis demonstrans, et electis discipulis magisterium vitae commendans, ascensurus ad coelos, ait illis: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Et iterum: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. Illi autem profecti, praedicaverunt ubique Domino cooperante; annuntiataque est ab eis omni creaturae, id est cunctis nationibus mundi, una fides indita per Deum, una spes diffusa per Spiritum sanctum in cordibus credentium, una charitas nata in omnibus, una voluntas, accensum unum desiderium, tradita una oratio; ut omnes omnino ex diversis gentibus, diversis conditionibus, diverso sexu, nobilitate, honestate, servitute diversa, (0114C)simul dicant uni Deo et Patri omnium: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum; sicut unum Patrem invocantes, ita unam sanctificationem quaerentes, unum regnum postulantes, unam adimpletionem voluntatis ejus, sicut fit in coelo, optantes; unum sibi panem quotidianum dari precantes, et omnibus dimitti debita. Neque enim quemquam docere potuerunt magistri mundi, lux mundi, sancti apostoli, Dimitte mihi debita mea, aut, et ne me inducas in tentationem, sed libera me a malo; sed (0114D)unum pro omnibus, et omnes pro singulis clamare. O coelestis fraternitas, o sempiterna concordia, o insecabilis unitas, ab uno auctore derivata, ad unum rerum omnium relata, per quam laetantur coeli, exsultat terra, movetur mare, et plenitudo ejus, gaudent campi, et omnia quae in eis sunt, omnes gentes plaudunt manibus, jubilant Deo in voce exsultationis!

III. Et quam decenter, quoniam omnes fratres effecti, unum Patrem Deum invocant, servus et dominus, pauper et dives, indoctus et eruditus, infirmus et fortis, humilis operator et sublimis imperator. Jam nemo alium dedignatur, nemo sub alio se despicit, nemo super alium extollitur. Quoniam unus panis, unum corpus Christi, imo unus Christus secundum (0115A)Apostolum sumus; exspoliantes nos veterem hominem cum actibus ejus, et induentes novum, eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit eum; ubi non est gentilis et Judaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, Aquitanus et Langobardus, Burgundio et Alamannus, servus et liber; sed omnia et in omnibus Christus. Omnia enim illorum sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura. Omnia enim, dicitur illis, vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei. Et iterum: Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum corpus sunt; ita et Christus. Etenim in uno spiritu omnes nos in unum corpus (0115B)baptizati sumus, sive Judaei, sive gentiles, sive servi, sive liberi, et uno spiritu omnes potati sumus. Et ne infideliter aliquis cum perpaucissimis se putaret uno spiritu potatum, dicit: Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Divisiones vero gratiarum sunt, atque operationum. Idem autem Dominus, et idem Deus, qui operatur omnia in omnibus, atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Nullus ergo horum est hospes et advena; sed sunt cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu, in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino; et qui erant longe, facti sunt prope in sanguine Christi. Ipse est enim pax nostra, qui fecit (0115C)utraque unum. Et veraciter dicere possumus, qui fecit omnia unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitiam in carne sua, legem mandatorum in decretis evacuans, ut duos condat in semetipsum in unum novum hominem, faciens pacem, et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens inimicitiam in semetipso; et veniens evangelizavit pacem his qui longe fuerunt, et pacem his qui prope: quoniam per ipsum habent accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.

IV. Si ergo Dominus propterea passus est, ut in sanguine suo faceret prope eos qui longe erant, et paries divisionis jam solutus, et interfecta est inimicitia in illo, et omnes reconciliati sunt in uno corpore Deo, et in tantum unum corpus effecti in uno (0115D)spiritu, ut Christus potius quam Christiani dicantur, sicut suprascripta apostolica sententia declarat dicens: Omnia autem membra corporis cum sint multa, unum corpus sunt; ita et Christus (Non enim ait: Ita et Christiani, sed Christus); cupio per pietatem vestram nosse, si non huic tantae divinae operationis (0116A)unitati aliquid obsistat tanta diversitas legum, quanta non solum in singulis regionibus aut civitatibus, sed etiam in multis domibus habetur. Nam plerumque contingit ut simul eant aut sedeant quinque homines et nullus eorum communem legem cum altero habeat exterius in rebus transitoriis, cum interius in rebus perennibus una Christi lege teneantur. Et cum forte contingit ut omnes sint veraciter Christiani, fidei veritatem amantes, et invicem sibi, ut charissimi fratres, credant; et nemo alterius testimonium spernat, cum se bonis locutionibus aedificant; si subito contigerit alicui ex ipsis disceptatio in judiciis, nullum poterit habere testem de suis charissimis sociis, cum quibus simul gradiebatur; eo quod non recipiatur testimonium alicujus super Gundobadum, (0116B)et caetera similia.

V. Hic mihi succurrat, obsecro, benignissime et sacer imperator, patientia vestra; neque indignetur magnanimitas vestra, quod indignus digna loquor, et pusillus grandia; quia per ista (quae) forsitan inemendabilia sunt volo pervenire ad ea quae necessaria et eleemosynae vestrae magnopere apta sunt. Si autem incongrua sunt quae dico, corripiat me justus in misericordia, id est, bonitas vestra, et corripientem non prodat. Mihi tamen servo vestro, licet ultimo, tamen fideli, incongruum videtur, ut Christianus de Christiano, ac per hoc frater de fratre testimonium perhibere non possit. Sicut enim supra dictum est, omnes unum Patrem habentes Deum, fratres sunt, et filii Dei. Hoc etiam Evangelium (0116C)aperte loquitur. Hinc namque fit, cum vir justus super injustum testificari non permittitur, eo quod alterius legis sint secundum saeculum, qui unius legis esse deberent secundum Deum. Credo etiam quod nullatenus haec agantur sine damno illius unitatis et concorporationis, quae supra demonstrata est sententiis apostolicis. Nam si de testimonio repellendus est aliquis, ille repellatur potius qui alterius fidei vel sectae est, sed et ille cum quo Apostolus nec cibum sumere docet dicens: Si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax; cum ejusmodi nec cibum sumere. Et iterum: Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, neque commisceamini, utique ad mensam. Qui omnes, nisi per (0116D)satisfactionem poenitentiae regressi fuerint in corpus Christi, sine dubio in corpore remanebunt diaboli, ac per hoc erunt in ejus regno et civitate.

VI. Hic profecto debet esse discretio et divisio inter regnum et regnum, id est, Christi et diaboli, inter civitatem Dei et civitatem diaboli, quae faciunt (0117A)duas plebes. Nam civitas Dei continet populum acquisitionis, civitas diaboli populum perditionis. Quod si hominibus impossibile est omnes discernere qui sint de civitate Dei, qui vero de civitate diaboli, saltem quos evidentissime ex fructibus propriis cognoscunt, et litterae apostolicae a corpore Christi separatos docent, rejiciant de testimonio. Quos autem una corporis Christi compago tenet, et plerumque non solum unius corporis membrum, verum etiam unius membri sunt membra, cur de mutuo repelluntur testimonio? Quae utilitas est, ut propter legem quam dicunt Gundobadam, cujus auctor exstitit homo haereticus, et fidei catholicae vehementer inimicus (cujus legis homines sunt perpauci), non possit super illum testificari alter etiam bonus Christianus? (0117B)Ex qua re oritur res valde absurda, ut si aliquis eorum in coetu populi aut etiam in mercato publico commiserit aliquam pravitatem, non coarguatur testibus, sed sinatur perjurare, tanquam non fuerint per quos veritas posset agnosci. Hic manifeste apparet damnosam esse damnabilem legem.

VII. Si autem placeret domino nostro sapientissimo imperatori, ut eos transferret ad legem Francorum; et ipsi nobiliores efficerentur, et haec regio ab squaloribus miseriarum quantulumcunque sublevaretur. Horum enim causa accidit ut frequenter non solum valentes viribus, sed etiam infirmi et senes lacessantur ad certamen et pugnam, etiam pro vilissimis rebus: quibus feralibus certaminibus contingunt homicidia injusta, et crudeles ac perversi (0117C)eventus judiciorum, non sine amissione fidei et charitatis, ac pietatis, dum putant Deum illi adesse qui potuerit fratrem suum superare, et in profundum miseriarum dejicere. Hic est pessimus error, et ordo confusus, ut pro talibus perversitatibus et Scriptura veritatis contemnatur, et concordia Christiana dispereat, et de Deo, qui natura bonus est, tam indigna sentiatur, ut faveat rapacibus, et adversetur miseris.(0118A)

VIII. Doctrina Christi docet: Qui vult tecum judicium contendere, et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium. Et iterum: Jam quidem omnino delictum est, quod judicia habetis. Quare non magis injuriam accipitis? Quare non magis fraudem patimini? Isti e contrario dicunt: Pugna securus; quia illum qui tua repetit, aut contendit, absque dubio superabis: et divinum eis promittunt adjutorium, qui tam contrarii existunt evangelicae pietati. Hinc jam ad certamen audaciter proceditur; ubi duo cominus veniunt parati, ut se invicem crebris ictibus caedant pro talibus rebus, quas multo minus amare debuerant, quam se ipsos adinvicem. Nam eum quem occidere aut superare cupit, jussus est ut diligat sicut se ipsum, reiculas illas pro quibus contendit, arbitrari ut stercora, (0118B)ut Christum lucrifaceret. Ubi tunc est charitas, sine qua perfectus interpres omnium linguarum angelorum et hominum efficitur velut aes sonans aut cymbalum tinniens; sine qua perfectus propheta, et eruditissimus doctor, et ex fide miraculis coruscans, nihil est, sine qua largitas eleemosynarum, et acerbitas martyrii nihil prodest? Milites Christi, qui hanc veraciter habuerunt, subdiderunt in fide mundum Christo, sed moriendo, non occidendo.

IX. Quando erat publica contentio de veritate religionis, cum alii putarent colendam pro Deo creaturam quamlibet, alii docerent solum Creatorem colendum; illi fuerunt victores qui occisi sunt, non qui occiderunt; veritas moriendo declarata est, non (0118C)occidendo; testes veritatis moriendo creverunt, assertores autem iniquitatis occidendo perierunt. Nam si in hac vita semper innocentes essent victores, et noxii vincerentur, non Pharao occidisset Josiam, sed Josias Pharaonem; non Joannem Herodes, sed Herodem Joannes. Nec sancta illa civitas Hierusalem temporibus gratiae, innumerabilibus turbis monachorum, clericorum et caeterorum fidelium illustris, Saracenis subjiceretur, sicut et aliae civitates et (0119A)regiones; nec Roma Gothis, paganis et haereticis simul; nec Italia Langobardis: et multa hujusmodi. Non haec idcirco dicimus ut negemus providentiam Dei aliquando absolvere innocentem, et damnare noxios: sed quia nullatenus statutum est a Deo ut haec in omnibus fiat, nisi extremo judicio. Et quia talia certamina vehementer contraria sunt simplicitati et pietati Christianae, et doctrinae evangelicae nimis adversa, absit a mente Christiana ut adversa hujus mundi conflictibus quaerat evadere, et gaudia ejus certaminibus adipisci. Cum e contrario intra sacra missarum solemnia frequenter deprecemur Dominum ut tribuat nobis pro amore suo prospera mundi despicere, et nulla ejus adversa formidare, decet omnino mentem Christianam cum timore et tremore, secundum Apostolum, suam salutem (0119B)operari, et mente ad futura transire, nec in praesentibus rebus sensum figere; quoniam occultissima Dei dispensatione varii sunt in praesenti tempore rerum eventus, sicut et sacra Scriptura testatur: Sunt justi quibus multa proveniunt, quasi opera egerint impiorum; et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Et iterum: Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala. Et iterum: Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei: et tamen nescit homo, utrum amore an odio dignus sit; sed omnia in futuro servantur incerta, eo quod universa aeque veniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas (0119C)et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator; ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat. Hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt, quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post haec ad inferos deducuntur (Eccle. IX, 1-3). Et iterum: Verti me ad aliud, vidique nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam, sed tempus casumque in omnibus. Nescit homo finem suum. Sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves comprehenduntur laqueo; sic capiuntur homines tempore malo, cum eis extemplo supervenerit (Ibid., v. 11, 12). Non enim est in praesenti meritorum retributio, sed in futuro. Non oportet mentem fidelem suspicari (0119D)quod omnipotens Deus occulta hominum in praesenti vita per aquam calidam aut ferrum revelari velit: quanto minus per crudelia certamina? Propter quod Apostolus praecipit de occultis rebus non judicandum, (0120A)quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Concedit tamen judicare inter fratres, ut contentiones sopiantur.

X. Sed utilitas judiciorum constat in discussione causarum et subtilitate investigationum, sicuti et Salomon fecisse legitur in contentione duarum meretricum: cujus et petitio propterea placuit Deo, quia non petivit divitias aut dies multos, sed sapientiam ad discernendum judicium. Sic et Daniel adhuc puer, suscitante Deo spiritum ejus, judicavit duos iniquos judices prudenti subtilitate, per quam liberata est et beata Susanna de injusta damnatione. Nam si haec duo judicia temporibus nostris pervenirent, quid judices dicerent, facile est advertere, ante quos (0120B)maxime perjuria aut munera finem rebus imponunt. Quanta autem necessaria sit integritas judiciorum regnis et gentibus, Scriptura testatur, dicens: Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos (Eccli. X, 8). Quae omnia plus quam in caeteris gentibus abundant inter Gundobados, apud quorum legem non licet discussione aut veracium testimonio causas terminare; eo quod libuerit, armis comminari liceat, ne infirmior sua retinere aut reposcere audeat, tanquam veritas armis manifestari egeat: quod nulla auctoritas, nulla ratio credere sinit.

XI. Valet etiam ad hanc rem subtiliter considerandam illud quod in libro Judicum refertur. Cum (0120C)enim quidam in Gabaa civitate, de tribu Benjamin, commisissent immane flagitium super muliere cujusdam levitis, et congregarentur universae tribus Israel ad hoc facinus puniendum, collecta est etiam tota tribus Benjamin in praedicta civitate Gabaa ad defendendum peccatum illorum. Filii ergo Israel consuluerunt in primis Dominum in Silo, et interrogaverunt quis esse deberet princeps certaminis. Quibus respondit Dominus: Judas sit dux vester. Statimque ut coeperunt urbem expugnare, occisa sunt ex eis viginti duo millia virorum. Deinde fleverunt coram Domino usque ad noctem; et interrogaverunt eum utrum deberent procedere ad dimicandum contra filios Benjamin, an non? Quibus respondit Dominus: Ascendite ad eos, et inite certamen. Quo (0120D)inito, prostrata ex eis decem et octo millia. Quamobrem venerunt iterum in domum Dei, et sedentes flebant coram Domino, jejunaveruntque usque ad vesperam, et obtulerunt sacrificia; et iterum procedentes (0121A)ad certamen, interfecerunt omnem tribum Benjamin, praeter illos sexcentos viros. Quis in tali facto non obstupescat? Quis non vehementer expavescat judicium Dei frequenter occultum, nunquam injustum? Certe filii Israel mandatum legis habebant, ut scelera punirent, facinora vindicarent; et non solo mandato legis confisi sunt, sed etiam orantes Dominum interrogaverunt; et eo praecipiente, ad certamen processerunt: et tamen multo plures ex eis occisi sunt antea, et postea punierunt flagitiosos; si tamen ipsi inter sexcentos non remanserunt. Cum haec omnia ita sint, quis est tam temerarius ut credat, si duo pro uno asino molino, aut quidquid sit etiam vilius, contendant, non possit alter cadere, cujus illud esse debere putatur, cum forte aut multa (0121B)aut majora existant peccata ejus quam alterius, pro quibus puniendus sit? Vere hoc non est lex, sed nex: quae maxime praeterea contemnenda est, quia (0122A)ab illis excogitata est qui non solum non orabant, sed etiam blasphemabant sapientiam Dei.

XII. Huc accedit aliud quod pia consideratione dignum videtur, de canonibus scilicet Gallicanis, qui quasi superflui aut inutiles a quibusdam respuuntur; eo quod neoterici Romani eos non commendaverint, cum antiqui religiose eos venerati sint; quoniam venerandi et sancti viri eos ediderunt, quorum vitam et sanctitatem crebra miracula commendarunt. Nemo unquam fuit qui tanta sanctorum per Gallias episcoporum audire potuerit, quanta per singula loca litteris mandata et relatu posteris relicta reperta sunt. Et revera, si secundum dictum Dominicum, ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine ejus, ibi est Dominus in medio eorum; quanto (0122B)magis ubi viginti, aut triginta multo amplius congregati fuerint, non solum in nomine Domini, sed insuper etiam fide praediti, sapientia illustres, vita clari, (0123A)sanctitate reverendi, signis et prodigiis formidandi? Neque hoc idcirco dicitur, ut passim omnium episcopalium conventuum sanctiones aequali auctoritate recipiendae credantur, ut Nicaeni, Chalcedonensis, et caeterorum generalium ex totius mundi consensu congregatorum et receptorum. Sed quia congrua veneratione pro causis necessariis, quarum definitiones in illis generalibus non inveniuntur, fides sit eis adhibenda religione debita; et melius sit unicuique eorum sequi auctoritatem, quam proprium sensum; et sine aliquo dolore transiri non possit, cum definitiones multorum et sanctorum atque catholicorum praetermittantur, et unius Gundobadi regis (0124A)haeretici lex attente, quasi a Deo data, tenetur.

XIII. Temporibus praedicti Gundobadi regis Burgundionum, fuit in urbe Vienna sanctus episcopus Avitus nomine, fide catholicus, eloquentia facundissimus, ingenio acerrimus, sacrarum Scripturarum expositor suavissimus, litterarum etiam saecularium doctissimus, et in metris facillimus, sicut et ejus Opera testantur: qui cum eodem Gundobado frequenter de fide altercans, et dialogos in praesenti conficiens, et epistolis absenti respondens, plura et clara ingenii sui et virtutis opera reliquit: qui ipso Gundobado in sua perfidia perdito, successorem ejus Sigismundum regem ad fidem catholicam (0125A)convertit; in cujus conversione recitavit homiliam in populo sensuum suavitate plenissimam, et verborum compositione dulcissimam. Quid iste venerandus et sanctus vir saepedicto Gundobado de supradictis certaminibus responderit, audiat, si placet, benignitas vestra. Cum de his inter utrumque sermo esset, et beatus Avitus talia certamina reprehenderet, respondit ei Gundobadus: « Quid est quod inter regna et gentes, vel etiam inter personas saepe singulas, dirimendae praeliis causae divino judicio committuntur; et ei maxime parti cui justitia competit, victoria succedit? » Ad quod beatus Avitus intulit dicens: « Si divinum, inquam, judicium regna vel gentes expeterent, illud prius quod scribitur formidarent, dicente Psalmista: Dissipa gentes (0125B)quae bella volunt, et illud diligerent quod perinde dicitur: Mihi vindicta, ego retribuam, dicit Dominus. An forte sine telis et gladiis causarum motus aequitas superna non judicat? cum saepe, ut cernimus, pars aut juste tenens, aut justa deposcens, laboret in praeliis, et praevaleat iniquae partis vel superior fortitudo, vel furtiva subreptio. »

XIV. Non autem ista sic dixerim, quasi non eventus belli varios superni nutus sententia moderetur. Sed contingit nonnunquam ut cum ad conflictum sub invocatione divini judicii convenitur, negotii (0126A)de quo agitur sorte dilata in partem victam, illa magis peccata quae non recolit vindicentur, et pereat ei praesentis causae meritum pro debito peccatorum. Quid cum armatum latronem simplex viator incurrit, et sine ullius declaratione judicii aut cedens nudatur, aut punitur resistens, donec et praedo ipse in alio conflictu, in quo bonam sibi causam judicari optat, pro ista magis judicatus intereat? Quid jam de illa singularium certaminum ambiguitate dicamus, quam frequenter inter gentes quietas furor personalis exsequitur, cum super quacunque repetitione bellantes ambo nonnunquam animas juste ponunt, quibus humanis atque pretiosis vilissima lucra praeponunt, et Dei judicium iracundia invocat, dum impatientia non exspectat? Hic autem interrogo, (0126B)utrum causa utrique mala fuerit, pro qua bellator uterque occumbit? Atque utinam placeret omnipotenti Deo, ut sub uno piissimo rege una omnes regerentur lege, ea ipsa ad quam et ipse vivit, et proximi ejus respondent. Valeret profecto multum ad concordiam civitatis Dei, et aequitatem populorum. Sed quia hoc grande est, et forsitan homini impossibile, saltem una haec, de qua sermo est, non solum ut inutilis, sed etiam ut noxia, de medio auferretur!