(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)
Migne Patrologia Latina Tomus 113
Liber Ruth
Liber Ruth (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 113.0538C
CAPUT PRIMUM. 113.0531D|
VERS. 1.-- Facta est. Propter paucitatem spiritualium doctorum quibus judicandi datur auctoritas, facta est fames verbi Dei, quando lex etiam per Judaicas traditiones corrupta est.
Abiitque homo, (RAB.) Christus, scilicet, in Bethleem 113.0532D| Juda natus peregrinationem hujus mundi visitavit, cum uxore sua, id est, Ecclesia, et cum duobus liberis, duobus scilicet ordinibus prophetarum et apostolorum qui sanguine Christi a peccati servitute sunt liberati.
Abiit homo. (RAB.) Quem quidam Decalogum legis 113.0533A| intelligunt, et uxorem ejus synagogam, et duos filios, regalem honorem et sacerdotalem: qui non solum in gente Judaeorum, sed et proselytorum copulam sibi acquirebant, sicut in tempore David, et Salomonis et aliorum factum est.
VERS. 2.-- Mahalon. Qui de fenestra vel a principio. Hic est chorus prophetarum per quos de fenestra primum fidei lumen in orbem processit: qui etiam veri luminis, id est Christi, primi praedicatores fuerunt.
Chelion, consummatio. Hi sunt apostoli qui aenigmata prophetarum ad consummationem pleni intellectus perduxerunt. Hi merito Ephrathaei et de Bethlehem Juda orti sunt: qui coelesti pane satiati per praedicationem Evangelii fructum praedicationis 113.0533B| collegerunt. Ephrathaeus enim frugifer, Bethlehem domus panis, Juda confessio interpretatur, unde: Vos date illis manum. Item, Euntes praedicate Evangelium regni Dei. Et alibi: Elegi vos de mundo ut eatis, et fructum faciatis (Marc. VI, XVI; Joan. XVI).
VERS. 4.-- Ruth. Videns vel festinans, vel deficiens interpretatur: in qua obedientia et credulitas gentium designatur, de quibus dicitur: Populus quem non cognovi, servivit mihi, etc. Et alibi: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo (Psal. LXVI). Vocabantur ergo duo populi per sanctos praedicatores ad consortium fidei et electorum Dei, ut ex diversis gregibus fieret unum ovile.
VERS. 5.-- Mortui sunt. Post perfectionem pii laboris, 113.0533C| scilicet de exsilio hujus mundi ad coelestia regna migraverunt, ut expleto mandato Decalogi acciperent denarium beatitudinis.
VERS. 7.-- Egressa est, etc., utraque. Studiose satagit Ecclesia, ut plebes quas Apostoli et prophetae tempore suo instruxerunt, perducat ad unitatem fidei et societatem Christianae religionis: quae Scriptura referente didicit, quia justus non derelinquetur, nec semen ejus quaerens panem, qui de coelo descendit (Psal. XXXVI).
VERS. 8.-- Ite in domum. Ecclesia non indiscrete agit, nec indiscrete quemquam recipit, unde: Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sunt (I Joan. IV). Possunt haec synagogae convenire, quae retrahit ad fidem Christi venientes, et maxime 113.0533D| illud, ut superata a veritate infirmam se cognoscit effoetandi: Revertimini, filiae meae.
VERS. 11.-- Num ultra. (RAB.) Vox synagogae veritatem confitentis et supervenientem culpam non tacentis quae a viro, id est, David relicta: et a filiis, id est, regibus et principibus privata, sterilem se esse et infirmam ad concipiendum filios Deo confitetur post adventum Christi.
VERS. 14.-- Elevata. Per has mulieres, quarum una dolens et lugens a socru recedit, altera obstinato animo adhaeret, credentes significantur: quorum alii percepta gratia baptismi et societate fieri, ad errores pristinos relabuntur, quos significat Orpha: quae ad Deos suos reversa est; alii vero definito consilio, 113.0534A| perceptam gratiam consequuntur, quos significaRuth.
VERS. 16.-- Quocunque. Sic Ecclesia de gentibus vocata, relicta patria, id est idololatria omissa, carnali conversatione et desideriis, profitetur Deum suum esse in quem crediderunt sancti, et ituram quo caro Christi ascendit, et pro ejus nomine in hoc saeculo pati usque ad mortem, et cum populo sanctorum et prophetarum et patriarcharum; unde: Laetamini gentes cum plebe ejus (Rom. XV).
VERS. 18.-- Videns. Gentilis populus obstinato animo praedicatores sequitur in terram sanctam, et in civitatem Dei Bethlehem, ubi praeparatur ad suscipiendum sponsum de stirpe Abrahae natum, in quo benedicentur omnes gentes vel tribus terrae.
113.0534B| VERS. 20.-- Ne vocetis. Agnoscit synagoga calamitatem suam, quam post adventum Christi merito patitur: et refugit pulchra vocari, quia tempora prosperitatis suae finiri conspicit.
Quando primum. Id est quando lex incarnationis suae ordinem ad mysterium passionis Christi convertit. Messis enim hordeacea tempus Dominicae passionis exprimit, quae mense novorum, id est, primo mense contigit. Bene ergo tempore illo ad Bethlehem veniunt, quando lex Christum quem docet in Bethlehem natum, in pascha, id est in mense novorum, praedicat occisum. Sancta quoque Ecclesia toto conatu laborat, ut quas ad fidem convocat, incarnationis, passionis, resurrectionis merito imbuat. 113.0534C| Messis hordeacea Judaeorum exprimit credulitatem: qui peracto sacramento passionis, praedicantibus apostolis, primum ad fidem veniunt. Qui alibi quinque panibus hordeaceis pasti a Domino leguntur.
CAPUT II.
VERS. 3.-- Accidit. Quia sancta Ecclesia ad Christum pertinet, cujus sponsa et corpus est. De quo dicitur: Fortitudo mea et laus mea Dominus (Psal. CXVII). Et alibi- Dominus fortis et potens. Dominus potens in praelio (Psal. XXIII). Ipse est cognatus Elimelech, qui de Bethlehem et de stirpe David natus, testimonium habet a lege et prophetis. Hic verba salutis et pacis familiae suae attulit, in cujus nativitate cecinerunt angeli, Gloria in excelsis Deo, et in 113.0534D| terra, etc. (Luc. II). Cui venienti in Jerusalem obvia turba clamavit, dicens: Benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI).
VERS. 7.-- Et rogavit. Quia sancta Ecclesia perseverat in agro divinae lectionis post messores et praedicatores, mysteria Scripturarum colligens, ut in sinu mentis suae testimonia et exempla virtutum recordat. Vel ager ille est coelestis studii disciplina messis intelligentia spiritualis; messores, praedicatores; spicae remanentes, sententiae Scripturarum, quae multum per mysterium occultatae, quasi pleniores remanent ad exercitium meditantis. Plebs ergo gentilis ecclesiasticam disciplinam ardenter appetit, ut ad meditationem divinae legis et sanctorum 113.0535A| societatem admittatur, et sanctorum documentis vel exemplis reficiatur.
VERS. 8.-- Ne vadas. Quasi dicat: Ne recedas a statu fidei, ne sequaris errores haereticorum vel schismaticorum: sed magis jungere animabus sanctis, ut metas Scripturas sanctas, meditando, et opere implendo; et haustum divinae sapientiae de libris duorum Testamentorum (unde pueri, id est, sancti bibunt), et ipsa bibas.
VERS. 10.-- Quae cadens in faciem. Gratias refert Ecclesia gentium Salvatori, qui eam respicere dignatus est. Cui ille respondit: placere sibi, quod mortuo viro suo, id est, diabolo, parentes idololatras reliquit, et terram nativitatis, id est, carnalia desideria, et populo sanctorum se sociavit, qui sibi antea 113.0535B| ignotus fuit cum sequeretur cupiditatem veteris hominis.
VERS. 13.-- Inveniam, etc. Nota humilitatem gentilis Ecclesiae, quae se cognoscit imparem tantae gratiae, nec audet se aequiparare primitivae Ecclesiae; unde dicit: Nam et catelli edunt de micis, etc. Et alibi: Domine, non sum dignus ut intres sul tectum meum, sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus (Matth. VIII).
VERS. 14.-- Quando hora. Hora vescendi fuit quando dictum est apostolis: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XVI). A Domino enim dictum est: In viam gentium ne abieritis (Matth. X).
113.0535C| Intinge buccellam. Lege, scilicet quae diu meditata perseverans in priorem populum Pharisaeorum conditionibus vel traditionibus corrupta nativum saporem perdidit. In hac tingit Ecclesia buccellam, id est, mysterium incarnationis Christi dicit esse in Testamento Veteri, et ideo firmius credit, quia ante longe praefiguratum cognoscit.
VERS. 16.-- De vestris. Nota humilitatem patrisfamilias, qui non solum spicas relictas testimoniorum colligi permittit, sed etiam manipulos scientiae ultronea largitate impertitur.
De vestris manibus projicite, etc. Quia gentilis populi infirmitatem non despicit, nec pristinos errores improperat, sed studii sagacitate ad aedificationem perducit.
113.0535D| VERS. 17.-- Quasi ephi. Cum in lectione per sanctae Trinitatis confessionem discit catholicam fidem. In ephi mensura, quae tres modios continet, signatur una divinitatis substantia, et trium personarum proprietas.
VERS. 18.-- Quos portans. Quia fidem suam matri Ecclesiae ostendit. Vel Ecclesia synagogae gratiam quam sponsi sui munere percepit, ostendit, ut eam provocaret ad fidem.
Dedit ei. Eructavit cor meum verbum bonum, scilicet de plenitudine cordis cibum praedicationis.
Benedictus. Synagoga, praedicante Ecclesia gentium, bonitatem et potentiam Domini cognoscit, et fortitudinem sui protectoris: et tandem veritate cogente 113.0536A| nomen Domini benedicit, quod servavit gratiam mortuis quam praebuit vivis.
VERS. 20.-- Propinquus. Cognoscit propinquum mater Ecclesia per gratuita beneficia populo gentium collata, et audito nomine recordatur beneficiorum antiquorum; unde: Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis (Psal. CXLII).
VERS. 21.-- Praecepit mihi. Quia Christus omnibus ad se venientibus praecipit, ut magis cum fidelibus suis jungantur ad messem spiritualis segetis, quam cum alienis, cui persuasioni consentit socrus, dicens: Melius est filia; hoc ut bonum et utile non potest negare Synagoga.
VERS. 23.-- Donec triticum. Hoc est, tandiu adhaeret doctoribus in meditatione Scripturarum, donec 113.0536B| Veteris et Novi Testamenti notitiam in cella cordis reconderet: unde pastum animae sufficientem haberet.
CAPUT III.
VERS. 2.-- Aream. Synagogam Judaeorum ubi legis hordeum conditum est: hanc Christus ventilat, quando in area Evangelium praedicans, singulorum consilia et voluntates erga se triturat; unde: Jesus autem non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, et non erat opus ei ut quis testimonium perhiberet de homine (Joan. II).
VERS. 3.-- Non te. Quia fides gentium Ecclesiae non ante apparuit, quam Christus mysterium incarnationis suae implevit, quando corporaliter inter homines vivens cibo ac potu usus est, et tandem coenans 113.0536C| cum discipulis suis corporis et sanguinis sui sacramenta communicavit eis. Impleto autem mysterio dispensationis, Christi Ecclesia de gentibus ad fidem fiducialiter accessit.
VERS. 4.-- Discooperies, etc. Quod dicit: Agnosce Christum pro te passum, et veni devota mente, discute operimentum litterae Veteris Testamenti in quo tegitur sacramentum incarnationis Christi; et cum cognoveris inde tibi salutem promissam, humiliter ad auxilium ejus confuge, ut ibi permaneas omni tempore.
VERS. 7.-- Acervum. Testimonia Scripturarum; unde: Filius hominis vadit sicut scriptum est de illo (Matth. XXVI). Vel juxta turmas fidelium animarum 113.0536D| quas morte sua ab inferis revocavit. Ad hunc lectum properavit Ecclesia et discooperto pallio, etc.
VERS. 12.-- Sed est alius me propinquior. Joannes Baptista qui Christus putabatur, sed sponsi nomen non usurpavit, sed Christo reservavit, dicens: Qui habet sponsam sponsus est, etc. Hic propinquior, quia in mundo prior natus. Vel iste propinquus, est legis decalogus qui propinquior Synagogae quam Evangelium videbatur, quia specialiter illi populo datus et tempore prior est.
VERS. 14.-- Surrexit itaque antequam. Quia antequam Judaei doctrina legis imbuti naturae suae jura cognoscerent, Ecclesia gentium inertiae suae somnium excutiens diluculo nascentis fidei resurrexit, et ad Christi gratiam properavit.
CAPUT IV. 113.0537A|
VERS. 1.-- Declina. Quia Christus Judaeis vidit legem constitutam temporaliter: et ad se declinare jussit: quia eam ad dispensationis suae mysterium testificandum inclinavit. Aliter: vidit propinquum praeterire, cum praecursoris sui adventum quem more humanae vitae properare conspexit, et ad officium praecursoris misericorditer convertit.
Locutus. Convenienter legisperitis partem agri Noemi ad emendum obtulit, cum partem plebis quae apparente jam gratia remansit, ad salvandum, magistris Synagogae ostendit, ut infirmitatem suam agnoscerent, et quod ipsi nequirent, vero medico faciendum committerent, unde leprosis dicitur: Ite, ostendite vos sacerdotibus (Luc. XVII), et cum irent 113.0537B| mundati sunt.
VERS. 5.-- Ut suscites. Significat non aliam possessionem plebis quam copulationem Ecclesiae in conjugium Christi, qui suscitavit antiquum nomen filii Dei quod in initio habuerunt sancti; unde: Videntes filii Dei, etc., et Lucas dicit: Adam filium Dei, quem etiam in Ecclesia gentium per gratiam Dei suscitavit; unde: Dedit eis potestatem filios Dei fieri, etc. Hoc nomen in nationibus, legis decalogus suscitare non potuit. Si autem hoc ad Joannem Baptistam retuleris, invenies eum cedentem juri propinquitatis, et dicentem: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit quem vos nescitis: cujus non sum dignus solvere corrigia calceamenti ejus. 113.0537C| Et alibi: Ego non sum Christus: sed missus sum ante eum. Qui habet sponsam, sponsus est. Cedit quoque lex Evangelio: Lex enim subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia. Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem ejus: introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum fit per Jesum Christum.
VERS. 8.-- Solvere. Calceamentum velamen est mysteriorum. Lex vero de pede suo calceamentum solvit, et Christo dedit, quia sacramenta per magistros populi manifestare non potuit, sed Christo hoc faciendum reservavit. Joannes ergo non sibi, sed Christo calceamentum vindicavit, quia soli Christo sponsam competere intellexit; unde ait: Non sum 113.0537D| dignus solvere corrigiam calceamenti ejus
VERS.9.-- Testes. Sic Christus ex utroque Testamento testes habet sufficientes, quod populum gentium quem decalogus jam finitus spiritualiter fecundare non potuit, ipse semine verbi Dei fecundavit omnia possidens, quae priores et posteriores habuerunt sancti.
VERS. 11.-- Et majores. (ISID.) Decem majorum natu benedictio ostendit in nomine Jesu omnes gentes esse benedicendas. Iota enim apud Graecos decem significat, quae in nomine Jesu prima littera est.
Faciat Dominus hanc. Imprecatur prospera Ecclesiae 113.0538A| gentium, ut gratiam fecunditatis, quam habuerunt Israelitarum primi parentes, percipiat.
Rachel. Spe internae contemplationis habens internam intelligentiam veritatis. Unde, Rachel bona facie, et pulchra specie, quam amat omnis pie studiosus, et propter hanc servit Laban, qui interpretatur dealbatio, quam comparat gratiae Dei qui dicit: Quod si fuerunt peccata vestra sicut Phoenicium, tanquam nix dealbabuntur (Isa. I).
Liam. Actio hujus vitae in qua vivimus laboriosa est ex fide, et incerta, quo exitu perveniat ad utilitatem eorum quibus consulere volumus. Ipsa est Lia prior uxor Jacob, quae infirmis oculis fuisse memoratur.
VERS. 12.-- Phares, etc. Qui gentilis populi gratiam 113.0538B| tenuit, et in partu fratrem qui prior manum emiserat praecessit, Israel enim in opere legis prius manum emisit, et eam prophetarum et ipsius Christi cruore pollutam retraxit. Postea vero populus gentium prorupit, ut essent primi novissimi, et novissimi primi (Matth. XX). Thamar quoque commutans vel amaritudo interpretatur. Ecclesia enim gentium et nomine et habitu, quae fuit in idololatria foeda et amara, in poenitentia fit dulcis et pulchra
VERS. 13.-- Ut conciperet et pareret. Semper Ecclesia Spiritus sancti munere fecundatur, et aliis ad lucem perpetuam decedentibus alii succedent, ut Christianum nomen in aeternum maneat et mater sanctissima de nova progenie in senectute sua consolationem habeat. Decedentibus quoque patriarchis 113.0538C| et prophetis successerunt evangelistae et apostoli, unde: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii.
VERS. 15.-- De nuru enim. Nurus synagogae gentilis Ecclesia est quae nupsit Christo de synagoga nato. Quem scilicet per legem gignere non potuit per prophetiae mysterium susceptum, sub velamine figuratum portabat occultum, et nutricis fungebatur officio, quia matris carebat privilegio.
Multo tibi melior, etc. Multitudinem scilicet eorum qui in veteri testamento legis doctrinam nutriebant, qui scilicet non crediderunt verbo Domini et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis, et tandem Christum occiderunt et apostolos persecuti sunt.
VERS. 16.-- Et nutricis. Spiritualis prosapia generationis demonstratur. Obed enim Servilis interpretatur. 113.0538D| Isai, in sole sacrificium vel incensum; David, manu fortis vel desiderabilis. Qui enim strenue Deo servit, sacrificium illi gratum et suavissimum odoris incensum per opera virtutum et orationis studium impendit. Sicque roboratus fide et devotione desiderabilis est, et Deo placet.
VERS. 17.-- Vicinae. Coelorum virtutes, qui gaudent in fecunditate Ecclesiae, et vocant nomen ejus Obed, id est, serviens, quem superno regi secum servire desiderant.
VERS. 18.-- Hae sunt. Decem sunt generationes filii Judae usque ad David. Unde cognoscis quia totius divinae legis intentio ad Christum tendit, qui natus est de semine David, ut illius adventum praedicet 113.0539A| et legis perfectionem in eo manifestet: Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X). Ante legem ergo Jacob de incarnatione Christi ait: Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est. Ad David 113.0540A| autem, quia Christus de semine Juda, dictum est: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Patet ergo etiam prophetarum et patriarcharum oraculum pertinere ad dispensationem Domini nostri Jesu Christi.