Liber Psalmorum 1 (Hieronymus)

This is the stable version, checked on 21 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber Psalmorum 1
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 28


HieStr.LibPsa 28 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PRAEFATIO S. HIERONYMI IN LIBRUM PSALMORUM JUXTA HEBRAICAM VERITATEM.

Eusebius Hieronymus Sophronio suo, Salutem.

Scio quosdam putare Psalterium in quinque libros esse divisum, ut ubicumque apud Septuaginta Interpretes scriptum est, γένοιτο, γένοιτο, id est, fiat, fiat, finis libri sit, pro quo in Hebraeo legitur: AMEN, AMEN ( ). Nos autem Hebraeorum auctoritatem secuti, et maxime apostolorum, qui semper in novo Testamento Psalmorum librum nominant, unum volumen asserimus. Psalmos quoque [Al. Psalmosque] omnes eorum testamur auctorum, qui ponuntur in titulis, David scilicet, Asaph, et Idithun, filiorum Core, Eman Ezrahitae [Al. Israelitae], Moisi et Salomonis, et reliquorum, quo-Ezras uno [Al. uno] volumine comprehendit. Si enim AMEN ( ), pro quo Aquila transtulit πεπιστωμένως, in fine tantummodo librorum poneretur, et non inter dum, aut in exordio, aut in calce sermonis, sive sententiae, numquam et Salvator in Evangelio loqueretur: Amen, amen dico vobis; et Pauli epistolae in medio illud opere continerent. Moses quoque et Jeremias, et caeteri in hunc modum multos haberent libros, qui in mediis voluminibus suis AMEN ( ) frequenter interserunt. Sed et numerus viginti duorum Hebraicorum librorum, et mysterium ejusdem numeri commutabitur. Nam et titulus ipse Hebraicus, SEPHAR THALLIM ( ), quod interpretatur, volumen hymnorum, Apostolicae auctoritati congruens, non plures libros, sed unum volumen ostendit. Quia igitur nuper cum Hebraeo disputans, quaedam pro Domino Salvatore de Psalmis testimonia protulisti, volensque ille te illudere, per sermones pene singulos asserebat, non ita haberi in Hebraeo, ut tu de Septuaginta Interpretibus opponebas, studiosissime postulasti, ut post Aquilam et Symmachum et Theodotionem, novam editionem Latino sermone transferrem. Aiebas enim te magis interpretum varietate turbari, et amore [Al. amorem tuum] quo laberis, vel translatione, vel judicio meo esse contentum. Unde impulsus a te, cui et quae possum, debeo, et quae non possum, rursum me obtrectatorum latratibus tradidi, maluique te vires potius meas, quam voluntatem in amicitia quaerere. Certe confidenter dicam, et multos hujus operis testes citabo, me nihil, dumtaxat scientem, de Hebraica veritate mutasse. Sicubi ergo editio mea a veteribus discreparit, interroga quemlibet Hebraeorum, et liquido pervidebis, me ab aemulis frustra lacerari, qui malunt contemnere videri praeclara, quam discere. Perversissimi homines. Nam cum semper novas expetant voluptates, et gulae eorum vicina maria non sufficiant: cur in solo studio Scripturarum, veteri sapore contenti sunt? Nec hoc dico, quo praecessores meos mordeam, aut quidquam de his arbitrer detrahendum, quorum translationem diligentissime emendatam, olim meae linguae hominibus dederim; sed quod aliud sit in Ecclesiis Christo credentium Psalmos legere, aliud Judaeis singula verba calumniantibus respondere. Quod opusculum meum, si in Graecum (ut polliceris) transtuleris, ἀντιφιλονείκων τοῖς κατασύρουσιν, et imperitiae meae doctissimos quoque [Al. quosque] viros testes facere volueris, dicam tibi illud Horatianum: In silvam ne ligna feras. Nisi quod hoc habebo solamen, si in labore communi intelligam, mihi et laudem, et vituperationem tecum esse communem. Valere te in Domino Jesu [Al. tac. Jesu] cupio, et meminisse mei.

INCIPIT LIBER PSALMORUM.

[ I.]

Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra derisorum non sedit. Sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Et erit tamquam lignum transplantatum juxta rivos [h. rivulos] aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Et folium ejus non defluet [Al. fluent], et omne quod fecerit prosperabitur. Non sic impii, sed tamquam pulvis quem projicit ventus. Propterea non resurgent impii in judicio, neque peccatores in congregatione justorum. Quoniam novit Dominus viam justorum, et via [Al. iter] impiorum peribit.

[ II.]

Quare turbantur [h. turbabuntur] gentes, et tribus [h. plebes] meditabuntur inania? Consurgent reges terrae, et principes tractabunt pariter adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Disrumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis laqueos eorum. Habitator coeli ridebit, Dominus subsannabit eos. Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. Ego autem orditus sum [h. unxi] regem meum super Sion montem sanctum meum. Annuntiabo [h. Narrabo] Dei praeceptum, Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te, Postula a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Pasces eos in virga ferrea, ut vas figuli conteres eos. Nunc ergo, reges, intelligite, erudimini, judices terrae. Servite Domino in timore, et exsultate in tremore. Adorate pure ne forte irascatur, et pereatis de via. Cum exarserit post paululum furor ejus, beati omnes qui sperant in eum.

PSALMUS DAVID, CUM FUGERET A FACIE ABSOLON FILII SUI.

[ III.]

Domine, quare multiplicati sunt hostes mei. multi consurgunt adversum [Al. contra] me. Multi dicunt animae meae, Non est salus huic in Deo. SEMPER. Tu autem, Domine, clypeus circa me, gloria mea et exaltans caput meum. Voce mea ad Dominum clamabo, et exaudiet me de monte sancto suo. SEMPER. Ego dormivi, et soporatus sum: evigilavi, quia Dominus sustentavit me. Non timebo millia populi, quae circumdederunt me. Surge, Domine, salvum me fac, Deus meus, quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam, dentes impiorum confregisti. Domini est salus, super populum tuum benedictio tua. SEMPER.

VICTORI IN PSALMIS CANTICUM [ h. Psalmus ] DAVID.

[ IV.]

Invocantem me exaudi me, Deus justitiae meae, in tribulatione dilatasti mihi: Miserere mei, et exaudi orationem meam. Filii viri usquequo inclyti mei [h. gloria mea] ignominiose diligitis vanitatem quaerentes mendacium. SEMPER. Et cognoscite quoniam mirabilem reddidit [Al. reddet] Dominus sanctum [h. misericordem] suum, Dominus exaudiet cum clamavero ad eum. Irascimini et nolite peccare, loquimini in cordibus vestris super cubilia vestra, et tacete. SEMPER. Sacrificate sacrificium justitiae, et fidite in Domino. Multi dicunt, Quis ostendit nobis bonum? leva super nos lucem vultus tui, Domine. Dedisti laetitiam in corde meo, a tempore frumentum et vinum eorum multiplicata sunt; In pace simul requiescam et dormiam, quia tu, Domine, specialiter securum habitare fecisti me.

VICTORI SUPER HAEREDIDATIBUS CANTICUM [ h. Psalmus ] DAVID.

[ V.]

Verba mea auribus percipe, Domine, intellige murmur meum [h. meditationem meam]. Adverte ad vocem clamoris mei rex meus et Deus meus, quia te deprecor. Domine, mane audies vocem meam, mane praeparabor ad te, et contemplabor. Quoniam non Deus volens iniquitatem [h. impietatem ] tu, nec habitabit juxta te malignus. Non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum, odisti omnes operantes iniquitatem. Perdes loquentes mendacium, virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo [Al. add. in] domum tuam, adorabo in templo sancto tuo in timore tuo. Domine, deduc me in justitia tua propter insidiatores [h. decantores] meos, dirige ante faciem meam viam tuam. Non est enim in ore eorum rectum, interiora eorum insidiae: Sepulcrum patens guttur eorum, linguam suam lenificant. Condemna eos Deus, decidant a consiliis suis: Juxta multitudinem scelerum eorum expelle eos: quoniam provocaverunt te [Al. ad. Deus]. Et laetentur omnes qui sperant in te, in perpetuum [h. in saeculum] laudabunt: Et proteges eos, et laetabuntur in te, qui diligunt nomen tuum. Quia tu benedices justo, Domine, ut scuto [h. hasta] placabilitatis coronabis eum.

VICTORI IN PSALMIS SUPER OCTAVA. CANTICUM [ h. Psalmus ] DAVID.

[ VI.]

Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me, Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum ego [Al. tac. ego]: sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. Et anima mea conturbata [Al. turbata] est valde, et tu, Domine, usquequo? Revertere, Domine, erue animam meam, salva me propter misericordiam tuam. Quoniam non est in morte recordatio tui, in inferno quis confitebitur tibi? Laboravi in gemitu meo, natare faciam tota nocte lectum [Al. lectulum] meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Caligavit prae amaritudine [h. irritatione] oculus meus, consumptus sum ab universis hostibus meis. Recedite a me omnes, qui operamini iniquitatem, quia audivit Dominus vocem fletus mei. Audivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam suscepit. Confundantur et conturbentur vehementer omnes inimici mei, revertantur et confundantur subito [h. in momento].

IGNORATIO DAVID, QUOD CECINIT DOMINUS SUPER VERBA AETHIOPIS FILII JEMINI.

[ VII.]

Domine Deus meus in te speravi, salva me ab omnibus persequentibus me, et libera me. Ne forte rapiat ut leo animam meam: laceret, et non sit qui eruat. Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis. Si reddidi retribuentibus mihi malum, et dimisi hostes meos vacuos. Persequatur inimicus animam meam, et apprehendat [Al. comprehendat], et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem collocet. SEMPER. Surge, Domine [Al. Deus], in furore tuo, elevare indignans super hostes meos; et consurge [ h. expergiscere] ad me judicio quod mandasti. Et congregatio tribuum [h. plebium] circumdet te, et pro ea [Al. hac] in altum revertere. Dominus judicabit [Al. judicat] populos, judica me, Domine [Al. Deus], secundum justitiam meam, et secundum simplicitatem meam quae est in me. Consumatur malum iniquorum [h. impiorum]: et confirmetur justus, et probator cordis et renum Deus justus. Clypeus meus in Deo, qui salvat rectos corde. Deus judex justus, et fortis, et comminans tota die. Non convertenti [Al. convertet] gladium suum acuet, arcum suum tetendit, et paravit illum. Et in ipso paravit vasa mortis, sagittas suas ad comburendum operatus est. Ecce parturit iniquitatem, et concepto dolore, peperit mendacium. Lacum aperuit, et effodit eum, et incidet in interitum quem operatus est. Revertetur dolor [h. dolus] suus in caput ejus, et super verticem ejus iniquitas sua descendet. Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam [Al. cantabo] nomini Domini altissimi.

VICTORI PRO TORCULARIBUS CANTICUM [ h. Psalmus ] DAVID.

[ VIII.]

Domine [Al. Dominus] dominator noster, quam grande est nomen tuum in universa terra: qui posuisti gloriam tuam super coelos. Ex ore infantium et lactentium fecisti [h. fundasti] laudem [h. virtutem], propter adversarios tuos, ut quiescat inimicus et ultor. Videbo enim coelos tuos opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae fundasti [h. praeparasti], Quid est homo, quoniam recordaris ejus, vel filius hominis, quoniam visitas eum? Minues [Al. minuisti] eum paulo minus a Deo, gloria et decore coronabis eum. Dabis ei potestatem super opera manuum tuarum, cuncta posuisti sub pedibus ejus. Oves et armenta omnia, insuper et animalia agri. Aves coeli et pisces maris, qui pertranseunt semitas marium. Domine dominator noster, quam grande est nomen tuum in universa terra.

VICTORI SUPER MORTE FILII CANTICUM [ h. Psalmus ] DAVID.

[ IX.]

Confitebor Domino in toto corde meo, narrabo omnia [Al. omni] mirabilia tua. Laetabor et gaudebo in te, cunam [h. psallam] nomini tuo, Altissime. Cum ceciderint [h. converterint] inimici mei retrorsum, corruerint et perierint a facie tua. Fecisti enim judicium meum et causam meam, sedisti super solium judex justitiae. Increpasti [Al. increpuisti] gentes, periit impius: nomen eorum delesti in sempiternum [h. saeculum] et jugiter. Inimici completae sunt solitudines in finem, et civitates subvertisti: periit memoria eorum cum ipsis. Dominus autem in sempiternum [h. saeculum] sedebit, stabilivit ad judicandum solium suum. Et ipse judicabit orbem in justitia, judicabit populos in aequitatibus. Et erit Dominus elevatio oppresso, elevatio opportuna in angustia. Et confident in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine. Cantate [h. Psallite] Domino habitatori Sion, annuntiate in populis cogitationes ejus. Quoniam quaerens [Al. quaerentes] sanguinem eorum recordatus est, nec oblitus est clamoris [Al. clamorem] pauperum. Miserere mei, Domine. vide afflictionem meam ex inimicis meis, qui exaltas me de portis mortis. Ut narrem [Al. et enarrem] omnes laudes tuas in portis filiae Sion, exsultabo in salutari tuo. Demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt, in reti quod absconderunt, captus est pes eorum. Agnitus est Dominus judicium faciens, in opere manuum [h. palmarum] suarum corruit impius. Sonitu SEMPER, Convertantur impii in infernum, omnes gentes quae oblitae sunt Deum. Quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper: exspectatio pauperum peribit in perpetuum. Surge, Domine, non confortetur homo: judicentur gentes ante faciem tuam. Pone, Domine, terrorem eis: sciant gentes, homines esse se. SEMPER.

QUARE, DOMINE, STAS A LONGE,

[ X.]

Despicies in temporibus angustiae. In superbia impii ardet pauper: capiantur in sceleribus quae cogitaverunt. Quia laudabitur impius in desiderio animae suae, et avarus applaudens sibi blasphemavit Dominum. Impius secundum altitudinem irae suae non requiret: nec [Al. non] est Deus in omnibus cogitationibus ejus. Parturiunt viae ejus in omni tempore: longe [h. in excelso] sunt judicia tua a facie ejus, omnes inimicos suos despicit. Loquitur in corde suo, Non movebor: in generatione et generatione ero sine malo. Maledictione os ejus plenum est, et dolis et avaritia: sub lingua ejus dolor et iniquitas. Sedet insidians juxta vestibula in absconditis interficit innocentem: oculi ejus robustos circumspiciunt. Insidiatur in abscondito. quasi leo in cubili; Insidiatur ut rapiat pauperem: rapiet pauperem cum [Al. dum] attraxerit eum ad rete suum. Et confractum subjiciet, et irruet viribus suis valenter. Dixit in corde suo, Oblitus est Deus: abscondit faciem suam, non respiciet in perpetuum. Surge, Domine Deus [h. o Deus], leva manum tuam. noli oblivisci pauperum, Quare blasphemat impius Deum, dicens in corde suo quod non requiras. Vides [h. Vidisti] quia tu laborem et furorem respicis, ut detur in manu tua: Tibi relinquuntur [Al. derelinquuntur] fortes tui, pupillo tu es factus adjutor. Contere brachium impii et maligni: quaeres impietatem ejus [Al. eorum], et non invenies, Dominus rex saeculi et aeternitatis, perierunt gentes de terra ejus. Desiderium pauperum audivit Dominus [h. audisti, Domine]. praeparasti cor eorum, audiat auris tua. Ut judices pupillum et oppressum, et nequaquam ultra superbiet [Al. superbiat] homo de terra.

VICTORI DAVID.

[ XI.]

In Domino speravi, quomodo dicitis animae meae, transvola in montem sicut passer. Quia ecce impii tetenderunt arcum: posuerunt sagittam suam super nervum, ut sagittent in abscondito rectos corde. Quia leges dissipatae sunt, justus quid operatus est? Dominus in templo sancto suo, Dominus in coelo thronus ejus: Oculi ejus vident, palpebrae ejus probant filios hominum. Dominus justum probat. impium autem et diligentem iniquitatem, odit anima ejus. Pluet [Al. Pluit] super peccatores [h. impios] laqueos, ignis et sulphur, et spiritus tempestatum pars calicis eorum. Quoniam justus Dominus justitias dilexit: rectum videbunt [Al. viderunt] facies eorum. VICTORI PRO OCTAVA CANTICUM [ h. Psalm. ] DAVID.

[ XII.]

Salva, Domine, quoniam defecit sanctus [h. misericors]. quoniam imminuti sunt fideles a filiis hominum. Frustra loquuntur [Al. loquitur] unusquisque proximo suo, labium dolosum in corde, et corde locuti sunt. Disperdat Dominus omnia labia dolosa, linguam magniloquam. Qui dixerunt, Linguam nostram roboremus, labia nostra nobiscum sunt: quis Dominus [h. dominator] noster? Propter vastitatem inopum et gemitum pauperum, nunc consurgam, dicit Dominus: ponam in salutari auxilium eorum. Eloquia Domini eloquia munda: argentum probatum, separatum a terra, colatum septuplum. Tu, Domine, custodies ea, servabis nos a generatione hac in aeternum. In circuitu impii ambulabunt [Al. ambulant ], cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum.

VICTORI CANTICUM [ h. Psalm. ] DAVID.

[ XIII.]

Usquequo, Domine, oblivisceris me [Al. mei ] penitus: usquequo abscondes faciem tuam a me? Usquequo ponam consilia [Al. consilium] in anima mea, dolorem in corde meo per diem, usquequo exaltabitur inimicus meus super me? Convertere [h. Aspice], exaudi me, Domine Deus meus: illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte. Ne quando dicat inimicus meus, Praevalui adversus eum: hostes mei exsultabunt, cum motus fuero. Ego autem in misericordia tua confido, exultabit cor meum in salutari tuo: cantabo Domino, qui reddidit mihi.

VICTORI DAVID.

[ XIV.]

Dixit stultus in corde suo, Non est Deus: Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt studiose: non est qui faciat bonum. Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intelligens, requirens Deum. Omnes recesserunt, simul conglutinati sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem: qui devorant populum meum ut cibum panis? Dominum non invocaverunt. Ibi trepidabunt formidine: quoniam Deus in generatione justa. Consilium pauperum confudistis: quoniam Dominus spes ejus est. Quis dabit de Sion salutem Israel? quando reduxerit Dominus captivitatem populi sui, exsultabit Jacob, laetabitur Israel.

CANTICUM [ h. Psalm. ] DAVID.

[ XV.]

Domine, quis peregrinabitur in tentorio tuo, qui [Al. et qui] habitavit in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam, loquiturque veritatem in corde suo. Qui non est facilis in lingua sua, neque fecit [Al. facit] amico [h. sodali] suo malum: et opprobrium non sustinuit super vicinum [h. proximum] suum. Despicitur in oculis ejus improbus, timentes autem Dominum glorificabit [Al. glorificat ]: jurat ut se affligat, et non mutat. Pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera adversus innoxium non accepit: Qui facit haec, non movebitur in aeternum.

HUMILIS ET SIMPLICIS DAVID.

[ XVI.]

Custodi me, Deus, quoniam speravi in te. Dixi Domino, Dominus meus es tu: bene mihi non est sine te. Sanctis qui in terra sunt, et magnificis, omnis voluntas mea in eis. Multiplicabuntur idola eorum, post tergum sequentium: non libabo libamina eorum de sanguine, neque assumam nomina eorum in labiis meis. Dominus pars haereditatis meae et calicis mei, tu possessor [h. restitutor] sortis meae. Lineae [Al. Linetae] ceciderunt mihi in pulcherrimis, et haereditas speciosissima mea est. Benedicam Domino qui dedit consilium mihi: insuper et noctibus erudierunt me renes mei. Proponebam Dominum [Al. tac. Dominum] in conspectu meo [h. coram me] semper: quia a dextris meis est [Al. es], ne commovear. Propterea laetatum est cor meum, et exsultavit gloria mea: et caro mea habitabit confidenter. Non enim derelinques animam meam in inferno: nec dabis sanctum [h. misericordem] tuum videre corruptionem. Ostendes mihi semitam vitae, plenitudinem [h. satietatem ] laetitiarum ante vultum tuum: decores in dextera tua aeternos.

ORATIO DAVID.

[ XVII.]

Audi, Deus, justum [h. Audi, Domine, justitiam ], intende deprecationem meam; Auribus percipe orationem meam, absque labiis mendacibus [Al. méndacii ]. De vultu tuo [h. De conspectu tuo] judicium meum prodeat: oculi tui videant aequitates. Probasti cor meum, visitasti nocte: conflasti me, et non invenisti: cogitatio mea utinam non transisset os meum. In opere Adam, in verbo labiorum tuorum, ego observavi vias [h. semitas] latronis. Sustenta gressus meos in callibus tuis, et non labantur [Al. labentur] vestigia mea. Ego invocavi te, quia exaudies me, Deus; inclina aurem tuam mihi, audi eloquium meum. Mirabiles fac misericordias tuas, salvator sperantium, a resistentibus dexterae tuae. Custodi me quasi pupillam [h. filiam] intus oculi, in umbra alarum tuarum protege me. A facie impiorum vastantium me. Inimici mei animam meam circumdederunt; adipe suo concluserunt; et ore locuti sunt superbe. Incedentes adversum me, nunc circumdederunt me: oculos suos posuerunt declinare in terram. Similitudo ejus quasi leonis desiderantis praedam, et quasi catuli sedentis in absconditis. Surge, Domine, praeveni faciem ejus, incurva eum: salva animam meam ab impio, qui est gladius tuus. A viris manus tuae, Domine, qui mortui sunt in profundo: Quorum pars in vita, et quorum de absconditis tuis replesti ventrem: Qui satiabuntur in filiis, et dimittent reliquias suas parvulis eorum. Ego in justitia videbo faciem tuam, implebor [h. satiabor] cum evigilavero similitudine tua.

VICTORI SERVO DOMINI DAVID, QUAE LOCUTUS EST DOMINO VERBA CANTICI HUJUS, IN DIE QUA LIBERAVIT EUM DOMINUS DE MANU OMNIUM INIMICORUM SUORUM, ET DE MANU SAUL. ET AIT:

[ XVIII.]

Diligam te, Domine, fortitudo mea, Dominus [Al. Domine ] petra mea, et robur meum, et salvator meus: Deus meus fortis meus, et sperabo in eo scutum meum, et cornu salutis meae, susceptor meus. Laudatum invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. Circumdederunt me funes mortis, et torrentes diaboli [Belial] terruerunt me, Funes inferi circumdederunt me, praevenerunt me laquei mortis. In tribulatione mea invocabo [Al. invocavi] Dominum, et ad Deum meum clamabo: Exaudiet de templo sancto suo vocem meam, et clamor meus ante faciem ejus veniet in aures ejus. Commota est, et contremuit terra: et fundamenta montium concussa sunt, et conquassata sunt, quoniam iratus est. Ascendit fumus in [Al. de] furore ejus, et ignis ex ore ejus devorans: carbones accensi sunt ab eo. Inclinavit coelos, et descendit, et caligo sub pedibus ejus. Et ascendit super cherub [Al. cherubin] et volavit, et volavit super pennas venti. Posuit tenebras latibulum suum: in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosas aquas in nubibus aeris. Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt, grando et carbones ignis. Et intonuit in coelis [Al. de coelo] Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grandinem et carbones ignis. Et misit [Al. emisit] sagittas suas, et dissipavit eos, fulgura multiplicavit, et conturbavit illos. Et apparuerunt effusiones aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis: Ab increpatione tua, Domine: ab inspiratione spiritus furoris tui. Misit de alto, et accepit me, extrahet me de aquis multis. Liberavit me de inimico meo potentissimo, et de his qui oderunt me: quoniam robustiores me erant. Praevenerunt me in die afflictionis meae, et factus est Dominus firmamentum meum. Et eduxit me, in latitudinem, liberavit me, quoniam placui ei. Retribuit mihi Dominus secundum justitiam meam, secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi. Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo. Omnia enim judicia ejus in conspectu meo, et praecepta ejus non amovi a me. Et fui immaculatus cum eo, et custodivi me ab iniquitate mea. Et restituet [Al. restituit] mihi Dominus secundum justitiam meam, secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum ejus. Cum sancto sanctus eris, cum viro innocente innocenter ages. Cum electo electus eris, et cum perverso subverteris [Al. pervertes ]. Quia tu populum pauperem salvabis, et oculos excelsos humiliabis. Quia tu illuminabis lucernam meam: Domine Deus meus, illustrabis tenebram meam [Al. tenebras meas ]. In te enim curro accinctus [h. curram post accinctos ], et in Deo meo transiliam [Al. insiliam] murum. Deus immaculata via ejus, eloquium Domini examinatum: scutum est omnium sperantium in se. Quoniam quis est Deus praeter Dominum. et quis fortis praeter Deum nostrum? Deus qui [Al. tac. qui] accingit me fortitudine, et posuit immaculatam viam meam. Coaequans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me. Docens manus meas ad praelium, et componens quasi arcum aereum brachia mea. Dedisti mihi clypeum salutis tuae [Al. meae ], et dextera tua confortavit [Al. confirmavit] me, et mansuetudo tua multiplicavit me. Dilatabis gressum meum [Al. gressus meos] subtus me, et non deficient tali mei [Al. tac. mei ]. Persequar inimicos meos, et apprehendam, et non revertar, donec consumam eos. Caedam eos, et non poterunt surgere, cadent sub pedibus meis. Et accinxisti me fortitudine ad praelium. incurvabis resistentes mihi sub me. Inimicorum meorum dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti. Clamabunt: et non erit qui salvet: ad Dominum, et non exaudiet eos. Delebo [h. Comminuam] eos ut pulverem ante faciem venti, ut lutum platearum projiciam eos. Salvabis me a contradictionibus populi, pones me in caput gentium: Populus quem ignoravi, serviet mihi: auditione auris obaudiet mihi. Filii alieni mentientur mihi: Filii alieni defluent, et contrahentur in angustiis suis. Vivit Dominus, et benedictus Deus [h. fortis] meus et exaltabitur [Al. exaltetur] Deus salutis meae. Deus, qui das vindictas mihi, et congregas populos sub me. Qui servas me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me: a viro iniquo liberabis [Al. libera] me. Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine. et nomini tuo cantabo [h. psallam ]. Magnificanti salutes regis sui, et facienti misericordiam Christo suo, David et semini ejus usque in aeternum [h. saeculum ].

VICTORI CANTICUM [ h. Psalm. ] DAVID.

[ XIX.]

Coeli enarrant gloriam Dei, et opus manuum ejus annuntiat firmamentum. Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Non est sermo, et non sunt verba, quibus non audiatur vox eorum. In universam terram exivit sonus eorum, et in finem orbis verba eorum: soli posuit tabernaculum in eis. Et ipse quasi sponsus procedens [Al. procedit] de thalamo suo, exsultavit, ut fortis ad currendam viam [h. semitam ]. A summitate coeli egressus ejus, et cursus [Al. recursus] ejus usque ad summitatem illius: nec est qui se abscondat a calore illius. Lex Domini immaculata convertens animam: Testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulo [Al. parvulis ]. Praecepta Domini recta laetificantia cor: Mandatum Domini lucidum illuminans oculos. Timor Domini mundus perseverans in saecula [h. aeternum]: Judicia Domini vera, justificata in semetipsis. Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum [h. obryzum], et dulciora super mel et favum redundantem. Unde et servus tuus docebit ea: in custodiendis eis fructus multus. Errores quis intelligit, ab occultis munda me. A superbis quoque libera servum tuum, si non fuerint dominati mei, tunc immaculatus ero, et mundabor a delicto maximo. Sint placentes sermones oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo: Domine, fortitudo mea, et redemptor meus.

VICTORI CANTICUM [ h. Psalm. ] DAVID.

XX.

Exaudiat te Dominus in die tribulationis: protegat te nomen Dei Jacob. Mittat tibi auxilium de sancto. et de Sion roboret te. Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum [Al. tac. tuum] pingue fiat. SEMPER. Det tibi secundum cor tuum, et omnem voluntatem tuam [h. omne consilium tuum ] impleat. Laudabimus in salutari tuo, et in nomine Dei nostri deducemus. Impleat Dominus omnes petitiones tuas: nunc scio quoniam salvabit Dominus Christum suum: Exaudiet eum de coelo sancto suo, in fortitudinibus salutis dexterae suae. Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri recordabimur. Ipsi curvati [Al. incurvati] sunt et ceciderunt: nos vero surreximus et erecti sumus Domine, salva: rex exaudiet nos in die qua invocaverimus eum.

VICTORI CANTICUM [ h. Psalm. ] DAVID.

[ XXI.]

Domine, in fortitudine tua laetabitur rex, et in salutari tuo exsultabit vehementer. Desiderium cordis ejus dedisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti. SEMPER. Quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis: pones in capite ejus coronam obryzam. Vitam petivit a te, dedisti ei: longitudinem dierum in saeculum et in aeternum. Magna gloria ejus in salutari tuo: gloriam et decorem pones super eum. Pones enim eum benedictiones in sempiternum, exhilarabis eum laetitia apud vultum tuum, Quia rex confidet in Domino, et in misericordia Excelsi non decipietur: Inveniet [Al. Inveniat] manus tua omnes inimicos tuos: dextera tua inveniet odientes te. Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in furore suo praecipitabit [Al. praecipitavit ] eos, et devorabit [Al. devoravit] eos ignis. Fructum eorum [Al. tac eorum] de terra perdes, et semen eorum de filiis hominum, Quoniam inclinaverunt super te malum, cogitaverunt scelus quod non potuerunt. Quoniam [Al. quia] pones eos humerum, funes [h. nervos] tuos firmabis contra facies eorum. Exaltare, Domine [Al. Deus], in fortitudine tua, cantabimus et psallemus fortitudinem tuam [Al. fortitudines tuas ],

VICTORI PRO CERVO MATUTINO CANTICUM [ h. Psalmus ] DAVID.

[ XXII.]

Deus meus, Deus meus, quare dereliquisti me: longe a salute mea verba rugitus mei. Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies: et nocte, nec est silentium mihi. Et tu sancte, habitator laus [h. laudes] Israel. In te confisi sunt, patres nostri: confisi sunt, et salvasti eos. Ad te clamaverunt, et salvati sunt: in te confisi sunt, et non sunt confusi. Ego autem sum vermis et non homo [h. vir]: opprobrium hominum et despectio plebis [h. populi]. Omnes videntes me, subsannant [Al. subsannabant] me; demittunt labium, movent caput. Confugit ad Dominum [h. revelat Domino], salvet eum: liberet eum, quoniam vult eum. Tu autem propugnator meus ex utero: fiducia mea ab uberibus matris meae. In te projectus sum ex vulva: de ventre matris meae Deus meus tu. Ne longe fias a me, quoniam tribulatio proxima. quoniam non est adjutor. Circumdederunt me vituli multi: tauri pingues [h. basan] vallaverunt me. Aperuerunt super me os suum: leo capiens et rugiens. Sicut aqua effusus sum, et separata sunt omnia ossa mea: Factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei. Aruit velut testa fortitudo mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis, et in pulverem mortis detraxisti me. Quoniam circumdederunt me venatores [h. canes], consilium pessimorum vallavit: Fixerunt manus meas et pedes meos: numeravi omnia ossa mea: quae ipsi respicientes viderunt in me. Diviserunt vestimenta mea sibi: et super vestimentum meum miserunt sortem. Tu autem, Domine, ne longe fias [Al. facias ]: fortitudo mea, in auxilium meum festina. Erue a gladio animam meam: et de manu canis solitariam meam. Salva me ex ore leonis, et de cornibus unicornium exaudi me. Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiae laudabo te: Timentes Dominum laudate eum: omne semen Jacob glorificate eum, et metuite eum universum semen Israel. Quoniam non despexit neque contempsit modestiam pauperis, et non abscondit faciem suam ab eo: et cum clamaret ad eum, exaudivit, Apud te laus mea in ecclesia multa: vota mea reddam in conspectu timentium eum. Comedent mites et saturabuntur, laudabunt Dominum quaerentes eum: vivet cor vestrum in sempiternum, Recordabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae: et adorabunt coram te universae cognationes gentium. Quia Domini regnum, et dominabitur gentibus. Comederunt et adoraverunt omnes pingues [Al. principes] terrae ante faciem ejus curvabunt omnes qui descendunt in pulverem. et anima ejus non vivet. Semen serviet ei, narrabitur Domino in generatione. Venient et annuntiabunt justitiam ejus, Populo qui nascetur, quam fecit.

CANTICUM [ h. psalmus ] DAVID.

[ XXIII.]

Dominus pascit me [h. Pastor meus]; nihil mihi deerit. In pascuis herbarum accubavit me: super aquas refectionis enutrivit me. Animam meam refecit: duxit me per semitas justitiae propter nomen suum. Sed et si ambulavero in valle umbrae mortis, non timebo malum, quoniam tu mecum: virga tua et baculus tuus, ipsa cansolabuntur me. Pones coram me mensam ex adverso hostium meorum: Impinguasti in [Al. tac. in] oleo caput meum, calix meus inebrians. Sed et benignitas et misericordia subsequentur [Al. subsequantur] me, omnibus diebus vitae meae: Et habitatio in domo Domini, in longitudine dierum.

CANTICUM [ h. psalmus ] DAVID.

[ XXIV.]

Domini est terra et plenitudo ejus: orbis et habitatores ejus. Quia ipse super maria fundavit eam, et super flumina stabilivit eam. Quis ascendet in montem Domini: et [Al. aut] quis stabit in loco in sancto ejus? Innocens manibus et mundo corde: qui non exaltavit frustra animam suam, et non juravit dolose. Accipiet benedictionem a Domino; et justitiam a Deo salutari suo. Haec generatio quaerentium eum, quaerentium faciem tuam, Jacob. SEMPER. Levate, portae, capita vestra, et elevamini, januae sempiternae, et ingrediatur rex gloriae. Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens: Dominus fortis in praelio. Levate, portae, capita vestra: et erigite, januae sempiternae, et ingrediatur rex gloriae. Quis est iste rex gloriae? Dominus exercituum: ipse est rex gloriae. SEMPER.

DAVID.

[ XXV.]

Ad te, Domine, animam meam levo. Deus meus in te fisus sum, ne confundar, ne laetentur [h. neque exsultent in me] inimici mei. Sed universi qui sperant in te non confundantur: confundantur qui iniqua gerunt frustra. Vias tuas, Domine, ostende mihi, semitas tuas doce me. Deduci me in veritate tua et doce me: quia tu [Al. add. es] Deus salvator meus, te exspectavi tota die. Recordare miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quia a saeculo sunt. Peccatorum adolescentiae meae, et scelerum meorum ne memineris: secundum misericordiam tuam recordare mei tu [Al. tac. tu ], propter bonitatem tuam, Domine. Bonus et rectus Dominus: propterea docebit peccatores in via. Deducet mansuetos in judicio, et docebit modestos viam suum. Omnes semita Domini misericordia et veritas: his qui custodiunt pactum ejus, et testificationes ejus. Propter nomen tuum, Domine, propitiare iniquitati meae, quoniam grandis est. Quis est iste vir timens Dominum? quem docebit in via, quam elegerit. Anima ejus in bono commorabitur, et semen ejus haereditabit terram. Secretum [Al. Decretum] Domini timentibus eum, et pactum suum ostendit eis. Oculi mei semper ad Dominum: quia ipse educet de reti pedes meos. Respice in me, et miserere mei: quoniam solus et pauper ego [h. add. sum ]. Tribulationes cordis mei amplificatae sunt: de angustiis meis educ me. Vide afflictionem meam et laborem meum, et porta omnia peccata mea. Vide inimicos meos, quoniam multiplicati sunt: et odio iniquo oderunt me, Custodi animam meam, et libera me, non confundar quoniam speravi in te. Simplicitas et aequitas servabunt me: quia exspectavi te. Redime, Deus, Israel, ex omnibus angustiis suis.

DAVID.

[ XXVI.]

Judica me, Domine [Al. Deus], quia ego in simplicitate mea ambulavi: et in Domino confidens non deficiam. Proba me, Domine [Al. Deus], et tenta me: ure [h. confla] renes meos et cor meum. Quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum [Al. add. est ], et ambulabo in veritate tua. Non sedi cum viris vanitatis, et cum superbis non ingrediar. Odivi ecclesiam pessimorum, et cum iniquis [h. impiis] non sedebo Lavabo in innocentia manus [h. palmas] meas, et circuibo altare tuum, Domine. Ut clara voce praedicem laudem, et narrem omnia mirabilia tua. Domine, dilexi habitaculum domus tuae, et locum tabernaculi gloriae tuae. Ne auferas [h. Ne apponas] cum peccatoribus animam meam et cum viris sanguinum vitam meam. In quorum manibus scelus [Al. add. est ], et dextera eorum repleta est muneribus. Ego autem in simplicitate mea gradiar, redime me et miserere mei, Pes [Al. add. enim] meus stetit in recto: in ecclesiis benedicam Domino.

DAVID.

[ XXVII.]

Dominus lux mea, et salutare meum; quem timebo? Dominus fortitudo vitae meae, quem formidabo? Cum appropinquarent mihi maligni, ut comederent carnem meam: Hostes mei et inimici mei ipsi impegerunt, et ceciderunt. Si steterint adversus me castra, non timebit cor meum: Si surrexerit contra me bellum, in hoc ego confidam. Unum petii a Domino, hoc requiram; ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae: Et videam pulchritudinem Domini; et attendam in templum ejus. Abscondet enim me in umbra sua in die pessima, abscondet me in secreto tabernaculi sui, in petra exaltabit me. Nunc quoque exaltavit [Al. exaltabit] caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo. Et immolabo in tabernaculo ejus hostias jubili: cantabo et psallam Domino. Audi, Domine, vocem meam invocantis, et miserere mei, et exaudi me. Tibi dixit cor meum, Quaesivit vultus meus: faciem tuam, Domine, requiram. Ne abscondas faciem tuam a me, ne declines in furore a servo tuo; Auxilium meum fuisti: ne derelinquas me. et ne dimittas me, Deus salvator meus. Pater enim meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem colligit me. Ostende [h. Illustra] mihi, Domine, viam tuam, et deduc me in semita recta propter insidiatores [h. decantatores] meos. Ne tradas me animae tribulantium me: quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium. Ego autem credo [Al. credebam], quod videam bona Domini [h. Nisi ego credidissem quod viderem bona Domini ] in terra viventium. Exspecta Dominum, confortare, et roboretur cor tuum, et sustine Dominum.

DAVID.

[ XXVIII.]

Ad te, Domine, clamabo, fortis meus, ne obsurdescas mihi, Ne forte, tacente te mihi, comparer his qui descendunt in lacum: Audi vocem deprecationum mearum cum clamavero ad te, cum levavero manus meas ad oraculum sanctum tuum. Ne trahas [Al. tradas] me cum impiis et cum operantibus iniquitatem, qui loquuntur pacem cum amicis suis [h. sodalibus]: et est malum in corde eorum. Da eis secundum opus suum et secundum malum adinventionum suarum: Juxta opus manuum suarum da eis: redde retributionem suam illis. Quoniam non intelligunt in opera Domini, et opus manuum ejus: destrues eos, et non aedificabis: Benedictus Dominus, quia audivit vocem deprecationis meae. Dominus fortitudo mea et scutum meum, in ipso confisum est cor meum, et habui adjutorium: gavisum est cor meum, et in cantico meo confitebor illi. Dominus fortitudo eorum: et robur salutarium Christi sui est. Salva populum tuum et benedic haereditati tuae: et pasce eos, et subleva eos usque in sempiternum [h. saeculum]. CANTICUM [ h. Psalmus ]

DAVID.

[ XXIX.]

Afferte Domino filios arietum: afferte Domino gloriam et imperium [h. fortitudinem]. Afferte Domino gloriam nomini ejus: adorate Dominum in decore sancto. Vox Domini super aquas, Deus gloriae intonuit: Dominus super aquas multas, Vox Domini in fortitudine: vox Domini in decore. Vox Domini confringentis cedros: et confringet Dominus cedros Libani. Et disperget eas quasi vitulum: Libanum et Sarion quasi filium rhinocerotum. Vox Domini dividens flammas ignis Vox Domini parturire faciens desertum; parturire faciet Dominus desertum Cades. Vox Domini obstetricans cervas [Al. cervis], et revelans saltus, et in templo ejus omnis loquitur gloriam. Dominus diluvium inhabitat: et sedebit Dominus rex in aeternum. Dominus fortitudinem [Al. legem] populo suo dabit: Dominus benedicet populo suo in pace.

PSALMUS CANTICI PRO DEDICATIONE DOMUS DAVID.

[ XXX.]

Exaltabo te, Domine, quoniam salvasti me: et non delectasti [h. letificasti] inimicos meos super me Domine Deus meus. clamavi ad te, et sanasti me. Domine, eduxisti de inferno animam meam: vivificasti me ne descenderem in lacum. Cantate [h. Psallite] Domino sancti [h. misericordes] ejus: et confitemini memoriae sanctitatis ejus. Quoniam ad momentum est ira ejus, vita in repropitiatione ejus: Ad vesperum commorabitur fletus, et in matutino laus. Ego autem dixi in abundantia mea: Non commovebor in sempiternum [h. saeculum]. Domine, in voluntate tua statuisti [Al. posuisti] monti meo fortitudinem: abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus. Ad te, Domine, clamabo, et ad Dominum deprecabor. Quae est utilitas in sanguine meo, cum descendere [Al. descendo] in corruptionem: Numquid confitebitur tibi pulvis? aut annuntiabit veritatem tuam? Audi, Domine, et miserere mei: Domine, esto adjutor mihi [Al. meus]. Convertisti planctum meum in chorum mihi: solvisti saccum meum, et accinxisti me laetitia. Ut laudet [h. psallat tibi] te gloria, et non taceat, Domine Deus meus, in sempiternum [h. saeculum] confitebor tibi. VICTORI CANTICUM [ h. Psalmus ]

DAVID.

[ XXXI.]

In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum [h. saeculum]: In justitia tua salva [h. eripe] me. Inclina ad me aurem tuam velociter, libera me: Esto mihi in lapidem fortissimum, in domum munitam, ut salves me. Quia petra mea et munitio mea tu [Al. add. es]: et propter nomen tuum deduces me, et enutries me, Educes me de reti, quod absconderunt mihi: quia tu fortitudo mea. In manu tua commendabo [Al. commendo] spiritum meum: redemisti me, Domine Deus veritatis. Odivi custodientes vanitates frustra: ego autem in Domino confisus sum. Exsultabo, et laetabor in misericordia tua, quia vidisti [Al. audisti] afflictionem meam: cognovisti tribulationes animae meae. Et non conclusisti me in manu inimici: statuisti in latitudine pedes meos. Miserere mei, Domine, quoniam tribulor, Caligavit in furore oculus meus, anima mea et venter meus. Quia consumptae sunt in moerore vitae meae, et anni mei in gemitu: Infirmata est in iniquitate mea fortitudo mea: et ossa mea contabuerunt. Apud omnes hostes meos factus sum opprobrium, et vicinis meis nimis, et timor notis meis: Qui videbant me in plateis, fugiebant a me. Oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde: factus sum sicut [Al. quasi] vas perditum. Audivi enim opprobrium multorum, congregationem in circuitu; Cum inirent consilium adversum me: et ut auferrent animam meam cogitaverunt [Al. cogitarent]. Ego autem in te speravi, Domine: dixi, Deus meus tu. In manu tua tempora mea: libera de manu inimicorum meorum, et persequentium me. Illumina faciem tuam super servum tuum: salva me in misericordia tua. Domine, non [Al. ne] confundar, quia invocavi te: confundantur impii, taceant in inferno. Muta fiant labia mendacii: quae loquuntur contra justum vetera, in superbia et despectione. Quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te, operatus es sperantibus in te; in conspectu filiorum hominum. Abscondes eos in protectione vultus tui, a duritia viri: abscondes eos in umbra, a contradictione linguarum. Benedictus Dominus: qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi, in civitate munita. Ego autem dixi in stupore meo: Projectus sum de conspectu oculorum tuorum. Ergone audisti vocem deprecationis meae: cum clamarem ad te? Diligite Dominum omnes sancti [h. misericordes] ejus, fideles servat Dominus: et tribuit his, qui satis operantur superbiam. Confortamini, et roboretur cor vestrum, omnes qui exspectatis Dominum.

DAVID ERUDITO.

[ XXXII.]

Beatus, cui dimissa est iniquitas, absconditum est peccatum. Beatus homo, cui non imputabit [Al. imputavit] Dominus iniquitatem: nec est in spiritu ejus dolus. Quia tacui attrita sunt ossa mea: in rugitu meo tota die. Die enim et nocte gravatur super me manus tua: versatus sum in miseria mea, cum exardesceret messis. JUGITER. Peccatum meum notum facio tibi: et iniquitatem meam non abscondi. Dixi, confitebor scelera mea Domino et tu dimisisti [h. abstulisti] iniquitatem peccati mei. SEMPER. Pro hac orat omnis sanctus [h. misericors] ad te: ad tempus inveniens; Ut cum inundaverint aquae multae, ad illum non accedant. Tu [Al. add. es] protectio mea, ab hoste custodies me, laus mea salvans: circumdabis me. SEMPER. Erudiam te, et illuminabo tibi viam per quam ambules: cogitabo de te oculo meo. Nolite fieri sicut equus et mulus quibus [Al. in quibus] non est intelligentia: In chamo et freno maxillas ejus constringis, ut non appropinquet ad te. Multi dolores impii: confidentem autem in Domino misericordia circumdabit. Laetamini in Domino, et exsultate, justi: et laudate omnes recti corde.

[ XXXIII. ]

LAUDATE, JUSTI, DOMINUM, rectos decet laudatio [Al. collaudatio]. Confitemini Domino in cithara: in psalterio decachordo psallite [Al. cantate] ei. Cantate ei canticum novum: bene psallite in jubilo: Quia rectum est verbum Domini: et omne opus ejus in fide. Diligit justitiam et judicium: misericordia Domini plena est terra. In [Al. tac. In] verbo Domini coeli facti sunt: et spiritu oris ejus omnis ornatus eorum. Congregans quasi in utre aquas maris: ponens in thesauris abyssos. Timeat Dominum [Al. a Domino] omnis terra: ipsum formident universi habitatores orbis. Quia ipse dixit, et factus est: ipso praecipiente, stetit. Dominus solvit consilium gentium: irritas fecit cogitationes populorum. Consilium Domini in aeternum stabit: cogitationes cordis ejus in generatione et generatione: Beata gens, cujus Dominus Deus ejus, populus quem elegit in haereditatem sibi. De coelo prospexit Dominus. vidit omnes filios Adam. De firmissima sede sua prospexit ad universos habitatores terrae. Fingens pariter cor eorum: intelligens omnia opera eorum. Non salvabitur rex in multitudine exercitus, nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis. Fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit. Ecce oculus Domini super timentes eum: ad [Al. et] exspectantes misericordiam ejus. Ut eruat de morte animas eorum, et vivificet eos in fame. Anima nostra exspectavit Dominum: auxilium nostrum et clypeus noster est. In ipso enim laetabitur cor nostrum: quia in nomine sancto ejus speravimus. Sit misericordia tua, Domine, super nos, sicut exspectavimus te.

DAVID QUANDO COMMUTAVIT OS [ h. saporem ] SUUM CORAM ABIMELECH, ET EJECIT EUM, ET ABIIT.

[ XXXIV.]

Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus ejus in ore meo. In Domino laudabitur anima mea: audiant mites et laetentur. Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus pariter. Quaesivi Dominum, et exaudivit me. et ex omnibus angustiis meis liberavit me. Respicite ad eum, et confluite, et vultus vestri non confundentur. Hic pauper clamavit, et Dominus exaudivit: et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum. Circumdabit angelus Domini in gyro timentes eum, et eruet eos. Gustate et videte quoniam bonus Dominus: beatus vir qui sperat in eo. Timete Dominum sancti ejus: quoniam non est inopia timentibus eum. Leones indiguerunt et esurierunt: quaerentibus autem Dominum non deerit omne bonum. Venite [Al. Ambulate], filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Quis est vir qui velit vitam, diligens dies videre bonos. Custodi linguam tuam a malo: et labia tua ne loquantur dolum. Recede a malo, et fac bonum: quaere pacem, et persequere eam. Oculi Domini ad justos, et aures ejus ad clamores eorum. Vultus Domini super [h. in] facientes malum: ut perdat de terra memoriam eorum. Clamaverunt, et Dominus exaudivit, et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. Juxta est Dominus contritis corde, et confractos spiritu salvabit. Multae tribulationes [h. Multa mala] justo [Al. justi], et ex omnibus illis liberabit [Al. liberavit] eum Dominus. Custodit omnia ossa ejus: unum ex eis non confringetur. Interficiet impium malitia, et odientes justum culpabuntur. Redimet Dominus animas servorum suorum, et non peccabunt [h. culpabuntur] omnes sperantes in eo.

DAVID.

[ XXXV.]

Judica, Domine, adversarios meos: pugna contra impugnantes me. Apprehende scutum et hastam [Al. contum], et surge in auxilium meum [Al. mihi]. Evagina gladium, et praeoccupa ex adverso persequentes me: dic animae mae, salus tua ego [Al. ad. sum]. Confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam: convertantur retrorsum, et confundantur, qui cogitant malum mihi. Fiant sicut pulvis ante faciem venti, et angelus Domini impellat, Sit via eorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequatur eos. Quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui: sine causa foderunt animae mae. Veniat ei [Al. eis] calamitas quam ignorat, et rete suum quod abscondit, comprehendat eum, et cadat in laqueum [h. in calamitatem]. Anima autem mea exsultabit in Domino, laetabitur in salute sua [Al. tua]. Omnia ossa mea dicent, Domine, quis similis tui: eruens inopem a validiore, et pauperem ac mendicum a violento. Surgentes testes iniqui: quae nesciebam interrogabant me. Reddebant mihi mala pro bono: sterilitatem animae meae. Ego autem cum infirmarentur, induebar cilicio: humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in [Al. ad] sinum meum revertetur. Quasi ad amicum [h. sodalem], quasi ad fratrem meum sic ambulabam: quasi lugens mater tristis incurvabar. Et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur: collecti sunt adversus me percutientes, et nesciebam: scindentes et non tacentes. In simulatione verborum fictorum. frendebant contra me dentibus suis. Domine, quanta videbis [Al. aspicies]. converte animam meam a calamitatibus eorum [Al. suis]: a leonibus solitariam meam. Confitebor tibi in ecclesia grandi [Al. magna]? in populo forti laudabo te. Non laetentur super me inimici mei mendaces: odientes me frustra conniventes [Al. cohibentes] oculo: Non enim pacem loquuntur, sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant. Et dilataverunt super me os suum. dixerunt vah vah: vidit oculus noster. Vidisti, Domine, ne taceas: Domine, ne elongeris a me. Consurge [h. Expergiscere], et vigila in [Al. tac. in ] judicium meum, Deus meus, et Domine [Al. Dominus meus] in causam meam. Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus et ne insultent mihi. Nec dicant in corde suo, vah animae nostrae: et ne dicant, absorbuimus eum. Confundantur, et revereantur pariter qui laetantur in afflictione mea: Induantur confusione et verecundia, qui magnificantur super me. Laudent, et laetentur qui volunt justitiam meam: et dicant semper, magnificetur Dominus, qui vult pacem servi sui. Et lingua mea meditabitur [Al. meditetur] justitiam tuam: tota die laudem tuam.

VICTORI SERVO DOMINI, DAVID.

[ XXXVI.]

Dixit scelus impii in medio cordis ejus: non est timor Dei ante oculos ejus. Quia dolose egit adversus eum in oculis suis: ut inveniret iniquitatem ejus ad odiendum. Verba oris ejus iniquitas et dolus: cessavit cogitare, ut benefaceret. Iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona: malum non abjiciet. Domine, in coelo misericordia tua fides tua usque ad nubes. Justitia tua quasi montes, Deus [Al. Domine], judicium tuum abyssus multa: homines et jumenta salvos facies, Domine. Quam pretiosa misericordia tua, Deus [Al. Domine], et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur de pinguedine domus tuae, et torrente deliciarum tuarum potabis eos. Quoniam tecum est fons vitae: in lumine tuo videbimus lumen. Attrahe misericordiam tuam scientibus te. et justitiam tuam rectis corde. Ne veniat mihi pes superbiae: et manus impiorum non me commoveat. Ibi ceciderunt operantes iniquitatem: expulsi sunt, et non potuerunt surgere.

DAVID.

[ XXXVII. Aleph.]

Noli contendere cum malignis. neque aemuleris facientes iniquitatem. Quoniam sicut herba velociter conterentur, et sicut olus viride marcescent. [Beth.] Spera in Domino, et fac bonum peregrinare [h. habitare] in terra, et pascere fide: Et delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. [Gimel.] Volve super Dominum [h. Revela Domino] viam tuam, et confide in eo, et ipse faciet, Et educet sicut lumen justitiam tuam, et judicia tua [Al. judicium tuum] sicut meridiem. [Daleth.] Tace Domino, et exspecta eum, noli contendere adversus eum, qui proficit in via sua. adversus virum, qui facit quae cogitat. [He.] Dimitte iram, et derelinque furorem: noli contendere ut malefacias. Quoniam qui malefaciunt, interibunt: exspectantes autem Dominum ipsi haereditabunt terram. [Vav.] Adhuc enim modicum, et non erit impius, et cogitabis de loco ejus, et non subsistet. Mites autem haereditabunt terram: et delectabuntur in multitudine pacis. [Zain.] Cogitat impius de justo, et frendet adversus eum dentibus suis. Dominus deridebit eum: quia vidit quoniam venit dies ejus. [Heth.] Gladium evaginaverunt impii: tetenderunt arcum suum, ut percutiant [h. ut dejiciant] egenum et pauperem, et interficiant rectos in via. [Heth.] Gladius eorum ingrediatur in cor eorum, et arcus eorum confringantur. [Teth.] Melius est parum justo: quam divitiae impiorum multae. Quia brachia impiorum confringentur. sublevat autem justos Dominus. [Jod.] Novit Dominus dies immaculatorum, et haereditas eorum aeterna [h. in saeculum] erit. Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur. [Caph.] Quia impii peribunt, et inimici Domini gloriantes ut monocerotes. consumentur, sicut fumus consumitur. [Lamed.] Fenus accipit impius, et non reddet: justus autem donat, et tribuit. Quia qui benedicti fuerint ab eo, haereditabunt terram. et qui maledicti, interibunt. [Mem.] A Domino gressus viri firmantur, et viam ejus volet. Cum ceciderit, non allidetur: quia Dominus sustentat manum ejus. [Nun.] Puer fui siquidem et senui, et non vidi justum derelictum: neque semen ejus quaerens panem. Tota die donat et commodat: et semen ejus in benedictione. [Samech.] Recede a malo, et fac bonum, et habita in sempiternum [h. saeculum]. Quia Dominus diligit judicium, et non derelinquet sanctos [h. misericordes] suos. In aeternum [h. in saeculum] custoditi sunt, et semen impiorum peribit [Al. perit]. Justi haereditabunt terram; et inhabitabunt in saeculum [h. in aeternum] super eam. [Phe.] Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium. Lex Dei ejus in corde ejus: non deficient gressus ejus. [Sade.] Considerat impius justum, et quaerit, ut occidat eum. Dominus non derelinquet eum in manu ejus, et non condemnabit eum cum judicabitur [Al. judicatur ]. [Coph.] Exspecta Dominum, et custodi viam ejus, et exaltabit te, ut possideas terram cum interibunt [Al. pereunt] impii, videbis. [Res.] Vidi impium robustum, et fortissimum sicut indigenam virentem. Et transivi, et ecce [Al. tac. ecce] non erat: et quaesivi eum, et non est inventus. [Sin.] Custodi simplicitatem, et vide rectum: quia erit in [Al. ad.] extremum viro pax. Praevaricatores autem interibunt pariter, et novissimum impiorum peribit. [Thav.] Salus autem justorum a Domino: fortitudo eorum in tempore tribulationis. Et auxiliabitur eis Dominus, et salvabit eos: eripiet eos ab impiis, et salvabit eos: quia speraverunt in eo.

CANTICUM [ h. Psalm. ] DAVID IN COMMEMORATIONE.

[ XXXVIII]

Domine, ne in ira [h. indignatione] tua arguas me: neque in furore tuo [h. ira tua] corripias me, Quia sagittae tuae infixae sunt mihi, et tetigit [h. terruit] me manus tua. Non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae: non est pax [Al. Add. in] ossibus meis a facie peccati mei. Quia iniquitates meae transierunt caput meum: quasi onus grave aggravatae sunt super me. Computruerunt, et tabuerunt cicatrices meae. a facie insipientiae meae. Afflictus sum, et incurvatus sum nimis: tota die moerens ambulabam. Quia lumbi [Al. renes, h. ilia mea] mei repleti sunt ignominia [h. vilitate], et non est sanitas in carne mea. Evigilavi, et afflictus sum nimis: rugiebam a gemitu cordis mei. Domine, in conspectu tuo [h. coram te] omne desiderium meum: et gemitus meus a te non est absconditus. Cor meum fluctuabat, dereliquit me fortitudo mea: et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum. Chari mei, et amici [h. sodales] mei contra lepram meam steterunt, et vicini [h. propinqui] mei longe steterunt. Et irruebant quaerentes animam meam: et investigantes mala mihi loquebantur insidias, et dolos tota die meditabantur. Ego autem quasi surdus non audiebam, et quasi mutus qui non aperit os suum. Et eram quasi homo [h. vir.] non audiens: nec habens in ore suo redargutiones. Te enim, Domine, exspectabam, tu exaudies, Domine Deus meus. Quia dixi, ne forte insultent mihi, et cum vacillaverit pes meus, super me magnificentur. Quia ego ad plagam [Al. plagas] paratus sum, et dolor meus contra me [Al. ad est] semper. Quia iniquitatem meam [Al. ad. ego] annuntio: et contristabor pro peccato meo. Inimici autem mei viventes confortati sunt, et multiplicati sunt odientes me mendaciter. Et qui reddunt malum pro bono, adversabantur mihi: quia sequebar bonum. Ne derelinquas me, Domine: Deus meus, ne elongeris a me. Festina in auxilium meum, Domine [Al. ad. Deus] salutis meae.

VICTORI IDITHUN, CANTICUM [ h. Psalm. ] DAVID.

[ XXXIX.]

Dixi, Custodiam vias meas ne peccem in lingua mea, Custodiam os meum silentio, donec est impius contra me. Obmutui silentio, tacui de bono, et dolor meus conturbatus est. Incaluit cor meum in medio mei, in meditatione mea incensus sum igne: locutus sum in lingua mea. Ostende mihi, Domine, finem meum, et mensuram dierum meorum quae sit, sciam [Al. ut sciam] quid mihi desit. Ecce breves posuisti dies meos, et vita mea quasi non sit in conspectu tuo: omnia enim vanitas omnis homo subsistens. SEMPER. Tantum in imagine ambulat homo [h. vir], tantum frustra conturbatur: congregat et ignorat cui dimittat [h. congregat] ea. Nunc ergo quid exspecto, Domine? praestolatio mea tu es [h. ad te est]. Ab omnibus iniquitatibus [h. erroribus] meis libera me: opprobrium stulto ne ponas me. Obmutui, non operui [Al. aperiam] os meum: quia tu fecisti. Tolle a me plagas [h. lepras] tuas: a contentione manus tuae ego consumptus sum. In increpationibus pro iniquitate [Al. propter iniquitatem] corripuisti virum; Et posuisti quasi tineam desiderabilia ejus: verumtamen vanitas omnis homo. SEMPER. Audi orationem meam, Domine, et clamorem meum, exaudi [h. auribus percipe]: Ad lacrymam meam ne obsurdescas, quia advena ego sum apud te, peregrinus sicut omnes patres mei. Parce mihi, ut rideam, antequam vadam, et non subsistam.

VICTORI DAVID CANTICUM [ h. Psal. ].

[ XL.]

Exspectans exspectavi Dominum: et inclinatus est ad me, et audivit clamorem meum. Et eduxit me de lacu sonitus, de luto coeni: et statuit super petram pedes meos, stabilivit gressus meos. Et dedit in ore meo canticum novum, laudem Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt, et sperabunt in Domino. Beatus vir, qui posuit Dominum confidentiam suam, et non est aversus ad superbias pompasque mendacii [Al. mendaces]. Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua, et cogitationes tuas pro nobis. Non invenio ordinem coram te: si narrare voluero, et numerare, plura sunt quam ut narrari queant. Victima et oblatione non indiges [h. non voluisti], aures fodisti mihi: holocaustum et pro peccato non petisti, Tunc dixi, ecce venio: in volumine libri scriptum est de me. Ut facerem placitum tibi [Al. tuum], Deus meus volui, et legem tuam in medio ventris [Al. cordis] mei. Annuntiavi justitiam in ecclesia multa, ecce labia mea non prohibebo: Domine, tu nosti. Justitiam tuam non abscondi in medio cordis mei, fidem tuam et salutare tuum dixi: non abscondi misericordiam tuam, et veritatem tuam in ecclesia multa. Tu, Domine, non prohibeas [Al. prohibebis] misericordias [ h. pietates] tuas a me: misericordia tua et veritas tua jugiter servabunt me. Circumdederunt enim me mala, quorum non est numerus, comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui videre: Plures factae sunt, quam capilli capitis mei, et cor meum dereliquit me. Placeat tibi, Domine, ut liberes me: Domine, ad adjuvandum me festina. Confundantur et revereantur simul quaerentes animam meam, ut auferant eam Convertantur retrorsum, et confundantur. qui volunt mala mihi. Pereant post confusionem suam: qui dicunt mihi vah! vah! Gaudeant, et laetentur in te omnes qui quaerunt te: Dicant jugiter, magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. Ego autem sum egenus et pauper: Dominus sollicitus erit pro me: Auxilium meum et salutare meum tu, Deus meus, ne moreris.

VICTORI CANTICUM [ h. Psalmus ] DAVID.

[ XLI.]

Beatus qui cogitat de paupere: in die malo liberabit [Al. salvabit] eum Dominus. Dominus custodiet eum et vivificabit eum: et beatus erit in terra, et non tradet [Al. tradat] eum animae inimicorum suorum. Dominus confortavit eum in lecto infirmitatis: totum stratum ejus vertisti in aegrotatione sua. Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi. Inimici mei loquentur [Al. loquuntur] malum mihi: quando morietur, et peribit nomen ejus. Et si venerit ut videat, vana loquetur; cor ejus congregabit iniquitatem sibi, egrediens foras detrahet. Simul adversum me murmurabant omnes odientes me: contra me [Al. tac. me ] cogitabant malum mihi, Verbum [h. Belial.] diaboli infundebant sibi: qui dormivit non addet ut resurgat. Sed et homo pacificus meus: in quo habui fiduciam: qui manducabat panem meum, levavit contra me plantam. Tu autem, Domine, miserere mei: et leva me, et reddam eis. In hoc cognovi quod velis me: quia non insultabit inimicus meus mihi. Ego autem in simplicitate mea adjutus sum a te, et statues me ante faciem tuam in perpetuum [h. saelum ]. Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo, et usque in saeculum, amen et amen.

VICTORI DOCTISSIMO [ h. erudito ] FILIORUM CORE.

[ XLII.]

Sicut areola praeparata ad irrigationes aquarum: sic anima mea praeparata [h. desiderat] ad te, Deus. Sitivit anima ad Deum fortem [Al. fontem] viventem, quando veniam, et parebo ante faciem Dei. Fuerunt mihi lacrymae meae panes per diem ac noctem: cum diceretur mihi tota die: Ubi est Deus tuus? Horum recordatus sum, et effudi in me animam meam: quia veniam ad umbraculum; Tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis, multitudinis festa celebrantis. Quare incurvaris, anima mea, et conturbas me. exspecta Deum, quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus ejus. Deus meus in meipso anima mea incurvatur: propterea recordabor tui de terra Jordanis, et Hermonim de monte minimo. Abyssus abyssum invocat, in [h. ad.] vocem cataractarum tuarum: omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt. Per diem mandavit Dominus misericordiam suam, et in nocte canticum ejus mecum: oratio Deo vitae meae. Dicam Deo: Petra mea [h. El. zelai, quod interpretatur, Deus petra mea et est unum de nominibus Dei], quare oblitus es mei: quare tristis incedo, affligente inimico? Cum me interficerent [Al. interficerint] in ossibus meis, exprobraverunt mihi hostes mei: dicentes ad me tota die: Ubi est Deus tuus? Quare incurvaris, anima mea, et conturbas me: exspecta Deum, quoniam adhuc confitebor ei, salutaribus vultus mei et Deo meo.

[ XLIII.]

Judica me Deus, et discerne causam meam de gente non sancta [h. in misericorde ]. a viro doloso et iniquo salva me. Tu enim es, Deus, fortitudo mea quare projecisti me: quare tristis incedo, affligente inimico? Mitte lucem tuam et veritatem tuam, ipsa ducent me: introducent me ad montem sanctum tuum, et ad tabernacula tua. Et introibo ad altare Dei, ad Deum laetitiae exsultationis meae, et confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. Quare incurvaris, anima mea, et quare conturbas me: exspecta Deum quoniam adhuc confitebor ei, salutaribus [Al. salutibus] vultus mei et Deo meo.

VICTORI FILIORUM CORE ERUDITIO.

[ XLIV.]

Deus, auribus nostris audivimus: patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum, in diebus antiquis. Tu manu tua gentes delesti [h. exhaeredasti], et plantasti eos [Al. eas ]: afflixisti, populos [Al. plebes], et emisisti eos. Non enim in gladio suo possederunt terram, neque brachium eorum salvavit eos: Sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui, quia complacuisti in eis. Tu es ipse rex meus Deus: praecipe salutibus Jacob. In te hostes nostros ventilabimus: in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros. Non enim in arcu meo confidam: neque gladius meus salvabit me, Quia salvasti nos de hostibus nostris, et eos qui oderant nos, confudisti. In Deo laudabimus tota die, et nomini tuo in aeternum confitebimur. SEMPER. Verum tu projecisti, et confudisti nos: et non egredieris in exercitibus nostris. Vertisti terga nostra hosti: et qui oderunt nos, diripuerunt sibi. Dedisti nos tamquam gregem ad vorandum, et in gentihus dispersisti nos. Vendidisti populum tuum sine pretio: nec grandis fuit commutatio eorum [h. et non fenerasti in commutatione eorum ]. Posuisti nos opprobrium vicinis nostris. subsannationem et irrisum his qui erant in circuitu nostro. Posuisti nos similitudinem [h. parabolam ] in gentibus commotionem capitis in tribubus [h. plebibus]. Tota die confusio [Al. verecundia] mea contra me, et ignominia faciei meae cooperuit me. A voce exprobrantis et blasphemantis: a facie inimici et ultoris. Omnia haec venerunt super nos, et non sumus obliti tui: nec mentiti sumus in pacto tuo. Non est conversum retro cor nostrum: nec declinaverunt gressus nostri a semita tua. Quoniam dejecisti nos in loco draconum, et operuisti nos umbra mortis. Si obliti sumus nominis Dei nostri, et expandimus manus nostras ad Deum alienum. Numquid non Deus investigabit istud, ipse enim novit cogitationes cordis. Quoniam propter te mortificati sumus tota die: reputati sumus ut grex occisionis Consurge [h. Expergiscere], quare dormitas, Domine: vigila, quare projicis [Al. projecisti] nos in sempiternum? Quare faciem tuam abscondis: oblivisceris afflictionis nostrae et inopiae nostrae. Quoniam incurvata est in pulvere anima nostra: adhaesit in terra [Al. terrae] venter noster. Surge, auxiliare nobis, et redime nos propter misericordiam tuam.

VICTORI PRO LILIIS FILIORUM CORE, ERUDITIONIS CANTICUM AMANTISSIMI.

[ XLV.]

Eructavit cor meum verbum bonum; dico ego opera mea regi: lingua mea stylus scribae velocis. Decore pulchrior es filiis hominum, effusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit tibi Deus in aeternum. Accingere gladio tuo super [Al. circa] femur, fortissime: gloria tua et decore tuo. Decore tuo prospere ascende, propter veritatem, et mansuetudinem justitiae, et docebit te terribilia dextera tua. Sagittae tuae acutae, populi sub te cadent: in corde inimicorum regis. Thronus tuus Deus in saeculum, et in aeternum: sceptrum aequitatis, sceptrum regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem [h. impietatem ]: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis. Myrrha et stacte et cassia in cunctis vestimentis tuis, de domibus [h. de templis] eburneis quibus laetificaverunt te filiae regum in honore tuo. Stetit conjux [h. regina] in dextera tua, in diademate aureo. Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populi tui et domus [Al. domum] patris tui. Et concupiscet rex decorum tuum: quia ipse est Dominus [Al. ad. Deus] tuus, et adora eum, Et o filia fortissimi [h. Tyri ], in muneribus faciem tuam deprecabuntur divites populi. Omnis gloria filiae regis intrinsecus: fasciis aureis vestita est [h. praefaciis aureis, vestimenta illius ]. In scutulatis ducetur ad regem, virgines sequentur eam amicae [h. sodales] ejus ducentur tibi. Ducentur in laetitiis et exsultatione: ingredientur thalamum [h. templum] regis. Pro patribus tuis erunt filii [Al. filiae] tibi [h. tui ], pones eos principes in universa terra. Recordabor nominis tui in omni generatione et generatione: Propterea populi confitebuntur tibi in saeculum et in aeternum.

VICTORI FILIORUM CORE PRO JUVENTUTIBUS CANTICUM.

[ XLVI.]

Deus nostra [h. nobis] spes et fortitudo: auxilium in tribulationibus inventus es validum. Ideo non timebimus cum fuerit translata terra, et concussi montes in corde maris. Sonantibus et tumentibus gurgitibus ejus, agitatis in montibus in potentia ejus. SEMPER. Fluminis divisiones ejus, laetificant civitatem Dei sancti tabernacula altissimi. Deus in medio ejus non commovebitur: auxiliabitur ei Deus in ortu matutino. Conturbatae sunt gentes, concussa sunt regna: dedit vocem suam, prostrata est terra. Dominus exercituum nobiscum: protector noster Deus Jacob. SEMPER. Venite et videte opera Domini: quantas [h. quot] posuerit solitudines in terra. Compescit bella usque ad extremum terrae, arcum confringet, et concidet hastam [Al. hastas ]: plaustra comburet igni. Cessate et cognoscite quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus, exaltabor in terra. Dominus exercituum nobiscum: fortitudo nostra [h. susceptor noster] Deus Jacob. SEMPER. VICTORI FILIORUM CORE CANTICUM [h. PSALMUS].

[ XLVII.]

Omnes populi [Al. gentes], plaudite manibus: jubilate Deo in voce laudis. Quoniam Dominus [Al. Deus] altissimus terribilis: rex magnus super omnem terram. Congregavit populos subter nos, et tribus [h. plebes] sub pedibus nostris. Elegit nobis haereditatem nostram: gloriam [h. superbiam] Jacob quam dilexit. SEMPER. Ascendit Deus in jubilo: Dominus [Al. Deus] in voce buccinae. Canite [h. psallite] Deo canite [h. psallite ]. canite [h. psallite] regi nostro canite [h. psallite ]. Quia rex universae terrae Deus: canite [h. psallite] erudite. Regnavit Deus super gentes: Deus sedet super thronum sanctum suum. Principes populorum congregati sunt populus Dei Abraham: quoniam dii scuta terrae vehementer elevata [Al. elevati] sunt.

CANTICUM PSALMI FILIORUM CORE.

[ XLVIII].

Magnus Dominus et laudabilis nimis: in civitate Dei nostri in monte sancto suo. Specioso germini gaudio universae terrae, monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni. Deus in domibus ejus: agnitus est in auxiliando Quia ecce reges congregati sunt: venerunt [h. transierunt] simul. Ipsi videntes sic obstupuerunt: conturbati sunt, admirati sunt. Horror possedit eos ibi: dolor [Al. dolores] quasi parturientis. In vento uredinis, confringes naves Tharsis. Sicut audivimus, ita vidimus in civitate Domini exercituum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam usque in aeternum [h. saeculum ]. SEMPER. Aestimavimus, Deus, misericordiam tuam, in medio templi tui. Secundum nomen tuum, Deus, sic laus tua usque in [Al. ad.] extremum terrae: justitia repleta est dextera tua. Laetetur mons Sion, exsultent filiae Judae: propter judicia tua. Circumdate Sion, et circuite eam, numerate turres ejus, Ponite cor vestrum in moenibus [h. in virtute]: separate palatia ejus [Al. add. ejus ]; Ut enarretis in generatione novissima. Quia iste [Al. ipse est] Deus Deus noster in saeculum, et in perpetuum: ipse erit dux noster in mortem [h. in saecula ].

VICTORI FILIORUM CORE CANTICUM [h. PSALMUS].

[ XLIX.]

Audite hoc [Al. haec], omnes populi: auribus percipite, universi habitatores occidentis [h. orbis ]. Tam filii Adam, quam filii [h. viri] singulorum: simul dives et pauper. Os meum loquetur sapientias [Al. sapientiam ], et meditatio cordis mei prudentias [Al. prudentiam ]. Inclinabo [Al. inclino] ad parabolam aurem meam: aperiam in cithara aenigma meum. Quare timebo in diebus mali? iniquitas calcanei mei circumdabit me. Qui fiduciam habent in fortitudine sua, et in multitudine divitiarum suarum superbiunt. Fratrem redimens non redimet vir: nec dabit Deo propitiationem pro eo: et pretium redemptionis animae eorum: Sed quiescet in saeculo, et vivet ultra in sempiternum, et non videbit interitum [Al. in aeternum ], cum viderit sapientes morientes: Simul insipiens et indoctus peribunt, et relinquent alienis divitias suas. Interiora sua domos suas in saeculo, tabernacula sua in generatione et generatione: vocaverunt nominibus suis terras [Al. add. suas]. Et homo in honore non commorabitur: assimilatus jumentis [Al. ad. est], et exaequatus est. Haec est via insipientiae eorum [h. via eorum ]. et post eos juxta os eorum current. SEMPER. Quasi grex [h. oves] in inferno positi sunt: mors pascet eos, et subjicient eos recti in matutino, et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum. Verumtamen Deus redimet animam meam, de manu inferni cum assumpserit me. SEMPER. Noli timere cum ditatus fuerit vir. cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. Neque enim moriens tollet omnia: nec descendet post eum gloria ejus. Quia animae suae in vita sua benedicet: laudabunt te, cum bene fuerit tibi. Intrabit (Al. intrabunt) usque ad generationem patrum suorum: usque ad finem non videbunt lucem. Homo cum in honore esset, non intellexit: comparavit se jumentis, et silebitur.

CANTICUM [h. PSALM.] ASAPH.

[ L.]

Fortis Deus Dominus locutus est, et vocavit terram: ab ortu solis usque ad occasum ejus. De Sion perfecta decore Deus [Al. tac. Deus] apparuit. Veniet Deus noster, et non tacebit: ignis coram eo vorabit, et in circuitu ejus tempestas valida. Vocabit coelum desursum, et terram, ut judicet populum suum. Congregate mihi sanctos [h. misericordes] meos: qui feriunt pactum meum in sacrificio. Et annuntiabunt coeli justitiam ejus: quia Deus judex est ipse. SEMPER. Audi populus meus [Al. popule], et loquar, Israel, et contestabor te. Deus Deus tuus ego sum. Non propter victimas tuas arguam te, et holocautomata tua coram me sunt. SEMPER. Non accipiam de domo tua vitulum [h. taurum ]: neque de gregibus tuis hircos. Mea sunt enim omnia animalia silvarum [h. silvae ]: pecudes [h. beemoth] in montibus millium. Scio omnes aves montium, et universitas agri [h. ziz dicitur, nomen est avis ] mei mecum est. Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis et plenitudo ejus. Numquid comedam carnem [Al. carnes] taurorum: aut sanguinem hircorum bibam? Immola Deo laudem, et redde altissimo vota [Al. tac. vota] tua. Et invoca me in die tribulationis: liberabo te, et glorificabis me. Impio autem dixit Deus: quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum, et ut assumas pactum meum in ore tuo? [ h. Et tu] Qui odisti disciplinam, et projecisti verba mea post te. Si videbas furem, consentiebas ei: et cum adulteris pars tua. Os tuum misisti ad malitiam, et lingua tua concinnabit dolum. Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, in [Al. et adversum] filium matris tuae fabricabaris opprobrium. Haec fecisti, et tacui: existimasli futurum me [Al. tac. me] similem tui: arguam te et proponam ante oculos tuos. Intelligite hoc qui obliviscimini Deum, ne forte rapiam [Al. capiam], et non sit qui liberet: Qui immolat confessionem, glorificat me: et qui ordinat viam, ostendam ei salutare Dei.

VICTORI CANTICUM [h. PSALM.] DAVID: CUM VENISSET AD EUM NATHAM PROPHETA, QUANDO INGRESSUS EST AD BETHSABEE.

[ LI.]

Miserere mei, Deus, secundum misericordiam tuam: juxta multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas. Multum lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. Quoniam iniquitates meas [h. errores meos] ego cognovi et peccatum meum contra me est semper. Tibi soli peccavi, et malum coram te [h. in oculis tuis] feci: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum [Al. dum] judicaveris [h. judicatus fueris ]. Ecce in iniquitate conceptus sum, et in peccato peperit me mater mea. Ecce enim veritatem diligis, absconditum et arcanum sapientiae manifestasti [h. sapientiam manifestabimus] mihi. Asperges [h. purificabis] me hyssopo, et mundabor: lavabis me et super nivem dealbabor. Auditum mihi facies gaudium et laetitiam, exsultent ossa quae confregisti. Absconde faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Cor mundum crea mihi, Deus, et spiritum stabilem renova in visceribus meis. Ne projicias me a facie tua et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Redde mihi laetitiam [h. habet Jesu ] salutaris tui, et spiritu potenti confirma me. Docebo iniquos vias tuas, et peccatores ad te revertentur. Libera me de sanguinibus, Deus Deus salutis meae: laudabit lingua mea justitiam tuam. Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Non enim vis ut victimam feram: nec holocaustum tibi placet. Sacrificium [h. Sacrificia] Dei spiritus contribulatus [ h. contritus ]: cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Bene [h. benigne] fac [Al. ad. Domine] in voluntate tua, Sion, [Al. add. et] aedificentur muri Jerusalem. Tunc suscipies sacrificium justitiae, oblationes et holocausta: tunc imponent super altare tuum vitulos [h. tauros ].

VICTORI ERUDITIO DAVID CUM VENISSET DOEC [Al. DOECH] IDUMAEUS, ET ANNUNTIASSET SAULI [Al. SAUL], DICENS EI: VENIT DAVID IN DOMUM AHIMELECH [Al. AHIMELECH].

[ LII.]

Quid gloriaris in malitia, potens? misericordia Dei tota est die. Insidias cogitat lingua tua: quasi novacula acuta faciens dolum. Dilexisti malum magis quam bonum: mendacium magis quam loqui [Al. tac. loqui] justitiam. SEMPER. Dilexisti omnia verba ad devorandum, lingua dolosa [Al. linguam dolosam ]. Sed Deus destruet te, in sempiternum terrebit [h. ad. te], et evellet te de tabernaculo, et eradicabit te de terra viventium. SEMPER. Videbunt justi, et timebunt, et super eum ridebunt, Ecce vir qui posuit Deum fortitudinem suam: sed speravit in multitudine divitiarum suarum: confortatus est in insidiis suis. Ego autem sicut oliva virens in domo Dei: speravi in misericordia Dei in saeculum sempiternum. Confitebor tibi in saeculum, quoniam fecisti: et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum in conspectu sanctorum [h. misericordium] tuorum.

VICTORI PER CHORUM ERUDITIO DAVID.

[ LIII.]

Dixit stultus in corde suo, non est Deus: corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitate, non est qui faciat bonum. Deus de coelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intelligens requirens Deum. Omnes aversi sunt, pariter adhaeserunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Numquid non cognoverunt qui operantur iniquitatem, qui comedunt populum meum ut cibum panis: Deum non invocaverunt. Ibi timuerunt timore ubi non erat [Al. est] timor: Quoniam Deus dispersit ossa circumdantium te: confunderis, quia Deus projecit eos. Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum reduxerit Deus captivitatem populi sui exsultabit Jacob, laetabitur Israel.

VICTORI IN PSALMIS ERUDITIO DAVID: QUANDO VENERUNT ZIPHAEI ET DIXERUNT SAUL: NONNE DAVID ABSCONDITUS EST APUD NOS?

[ LIV.]

Deus, in nomine tuo salva me [Al. salvum me fac ], et in fortitudine tua ulciscere me. Deus, exaudi orationem meam: auribus percipe verba oris mei. Quia alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam: non posuerunt Deum in conspectu suo. SEMPER. Ecce Deus auxiliator mihi: Dominus sustentans animam meam. Reddet [Al. redde] malum insidiatoribus [h. decantatoribus] meis: in veritate tua [Al. tacet tua] disperde eos. Voluntarie sacrificabo tibi: confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum. Quoniam ex omni tribulatione liberavit me et inimicos meos vidit oculus meus.

VICTORI IN PSALMIS ERUDITIO DAVID.

[ LV.]

Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despicias deprecationem meam. Attende mihi et exaudi me: Humiliatus sum in meditatione mea, et conturbatus a voce inimici, a facie persequentis impii: Quoniam projecerunt super me iniquitatem, et in furore adversabantur mihi. Cor meum doluit in vitalibus meis, et terrores mortis ceciderunt super me. Timor et tremor venit [Al. venerunt] super me, et operuit me caligo. Et dixi, quis dabit mihi pennas columbae, ut volem et requiescam. Ut procul abeam, et commorer in deserto. SEMPER. Festinabo [h. Festina ] ut salver a spiritu tempestatis et turbinis. Praecipita, Domine, divide linguas eorum: quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. Die et nocte circumeuntes muros ejus. Scelus et dolor in medio ejus. Insidiae in vitalibus ejus, et non recedit de plateis ejus damnum et fraudulentia. Non enim inimicus exprobravit mihi, ut sustineam: neque is qui me oderat, super me magnificatus est, ut abscondar ab eo. Sed tu, homo unanimis meus [Al. tac. meus ], dux meus, et notus meus. Qui simul habuimus dulce secretum, in domo Dei ambulavimus cum terrore. Veniat mors super eos, descendant in infernum viventes, quia nequitiae in congregatione eorum, in medio eorum. Ego ad Deum clamabo, et Dominus salvabit me. Vespere et mane et meridie loquar, et resonabo, et exaudiet vocem meam. Redemit in pace animam meam: ab appropinquantibus mihi: multi enim fuerunt adversum me. Exaudiet [Al. audivit ] Deus et humiliabit eos, qui judex est ab initio. SEMPER. Non enim mutantur, neque timent Deum. Extendit manus suas [Al. manum suam] ad pacifica sua: contaminavit pactum suum. Nitidius butyro os ejus: pugnat autem cor illius, molliores sermones ejus ab oleo, cum sint lanceae. Projice super Dominum charitatem tuam et ipse te enutriet: non dabit in aeternum fluctuationem justo. Tu autem, Deus, deduces eos in puteum interitus: viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos: ego autem fiduciam habeo tui.

VICTORI PRO COLUMBA MUTA, EO QUOD PROCUL ABIERIT DAVID HUMILIS, ET SIMPLEX, QUANDO TENUERUNT EUM PALAESTINI IN GETH.

[ LVI.]

Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo: tota die pugnans tribulavit me. Conculcaverunt me insidiatores [h. decantatores] mei tota die: multi enim qui pugnant contra me, Altissime. Quacumque die territus fuero: ego [Al. tac. ego] in te confidam. In Deo laudabo verbum ejus [Al. tac. ejus ], in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro. Tota die sermonibus me affligebant: contra me omnes cogitationes eorum in malum. Congregabuntur abscondite, ipsi [Al. tac. ipsi] plantas meas [h. calcaneos meos] observabunt: exspectantes animam meam. Qui nullus est salvus in eis: in furore populos detrahe, Deus. Secretiora mea [h. motum meum tu] numerasti, pone lacrymam meam in conspectu [h. utre] tuo: sed non in narratione tua. Tunc convertentur inimici mei retrorsum, in quacumque die invocavero: hoc scio quia Deus meus es [Al. ad. tu]. In Deo laudabo verbum: in Domino praedicabo [h. laudabo] sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo. In me sunt, Deus, vota tua: reddam gratiarum actiones tibi. Quia liberasti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu: ut ambulem coram Deo in luce viventium.

VICTORI UT NON DISPERDAS DAVID HUMILEM ET SIMPLICEM, QUANDO FUGIT A FACIE SAUL IN SPELUNCAM.

[ LVII.]

Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te speravit [Al. sperat] anima mea; Et in umbra alarum tuarum sperabo: donec transeant insidiae. Invocabo Deum altissimum Deum ultorem meum. Mittet de coelo et salvabit me, exprobrabit conculcantibus me. SEMPER. mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam. Anima mea in medio leonum dormivit ferocientium: Filii hominum dentes eorum lanceae et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. Exaltare super coelos, Deus: in omni terra gloria tua. Rete paraverunt gressibus meis. ad incurvandam animam meam [h. incurvata est anima mea]: Foderunt ante me foveam, ceciderunt in medio ejus. SEMPER. Paratum cor meum Deus: paratum cor meum: cantabo et psallam. Surge [h. Expergescere] gloria mea, surge [h. Expergescere] psalterium et cithara: surgam [h. expergescar] mane. Confitebor tibi in populis, Domine: cantabo [h. psallam] tibi in gentibus. Quia magna usque ad coelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. Exaltare super coelos, Deus: in omni terra gloria tua.

VICTORI UT NON DISPERDAS DAVID HUMILEM ET SIMPLICEM.

[ LVIII.]

Si vere utique justitiam loquimini: recta judicate, filii hominum. Etenim in corde iniquitates [h. holocausta] operamini, in terra iniquitates manuum vestrarum appendite. Alienati sunt peccatores a vulva: erraverunt ab utero loquentes mendacium. Furor eorum sicut similitudo furoris serpentis: sicut reguli surdi obturantis aurem suam. Ut non audiat vocem murmurantium: nec incantatoris incantationes callidas. Deus, excute dentes eorum ex ore eorum: molares [Al. molas] leonum confringe, Domine. Dissolvantur quasi aquae quae defluunt; intendet arcum suum [h. sagittam suam] donec conterantur. Quasi vermis tabefactus pertranseat [Al. pertranseant]: quasi abortivum mulieris quod non vidit [Al. videt] solem. Antequam crescant spinae vestrae in rhamnum: quasi viventes, quasi in ira tempestas rapiet eos. Laetabitur justus cum viderit ultionem: pedes suos lavabit in sanguine impii. Et dicet [Al. dicat] homo, Vere est fructus justo: vere est Deus judicans in terra.


VICTORI UT NON DISPERDAS DAVID HUMILEM ET SIMPLICEM, QUANDO MISIT SAUL, ET CUSTODIERUNT DOMUM, UT OCCIDERENT [Al. OCCIDERET] EUM.

[ LIX.]

Erue me de inimicis meis, Deus [h. Domine ] meus, et a resistentibus mihi protege me. Libera me ab operariis iniquitatis [Al. operantibus iniquitates], et a viris sanguinum salva me. Quia ecce insidiati sunt animae meae, congregantur adversus me fortissimi [h. crudelissimi]: absque iniquitate mea, et absque peccato meo, Domine. Non egi inique, et illi currunt [Al. cucurrerunt] et praeparantur, surge [h. expergescere] ex adverso pro me, et respice. Et tu, Domine Deus exercituum Deus Israel, evigila, ut visites omnes gentes. Non miserearis universis qui operantur iniquitatem. SEMPER: Revertantur ad vesperam, latrent ut canis [Al. canes], et circumeant [Al. circuibunt] civitatem. Ecce loquentur [Al. loquuntur] in ore suo, gladii in labiis eorum: quasi nemo audiat. Tu autem, Domine [Al. tac. Domine], deridebis eos: Subsannabis omnes gentes. Fortitudinem meam ad te servabo: quoniam tu, Deus, elevator meus. Deus misericordia mea praeveniet me: Deus ostendet mihi in insidiatoribus [h. decantatoribus ] meis. Ne occidas eos, ne forte obliviscantur populi mei: disperge eos in fortitudine tua, et destrue eos: protector noster Domine [Al. Deus ]. Peccato oris sui sermone [Al. in peccato et in sermone ], labiorum suorum, et capiantur in superbia sua: maledictionem et mendacium narrantes. Consume in furore, consume ut non subsistant: et sciant quoniam Deus dominatur [Al. dominabitur ] Jacob, in finibus terrae. SEMPER. Et convertantur ad vesperam, latrent ut canis [Al. canes ], et circumeant civitatem. Ipsi vagabuntur ut comedant, et cum saturati non fuerint, murmurabunt. Ego autem cantabo imperium tuum, et laudabo mane misericordiam tuam: Quoniam factus es fortitudo mea [h. susceptor meus], et refugium in die tribulationis meae. Virtutem meam tibi cantabo [ h. fortitudo mea tibi psallam ]: quoniam Deus adjutor [h. susceptor] meus, Deus misericordia mea.

VICTORI PRO FILIIS TESTIMONIUM HUMILIS ET SIMPLICIS DAVID AD DOCENDUM, QUANDO PUGNAVIT ADVERSUS SYRIAM MESOPOTAMIAE, ET ADVERSUS SYRIAM SOBA: ET REVERSUS EST JOAB, ET PERCUSSIT EDOM IN VALLE SALINARUM DUODECIM MILLIA.

[LX.]

Deus, projecisti nos, scidisti: iratus convertisti nos. Commovisti terram, et disrupisti eam: sana contritiones ejus quoniam commota est. Ostendisti populo tuo duritiam: potasti nos vino consopiente. Dedisti metuentibus [Al. timentibus] te signum ut fugerent a facie arcus. SEMPER. Ut liberentur amici tui: salva dextera tua, et exaudi me. Deus locutus est in sanctuario suo: laetabor, dividam Sicimam, et vallem Soccoth dimetiar. Meus est Galaad, et meus est Manasse, et Ephraim fortitudo capitis mei: Juda legifer meus: Moab olla lavacri mei: Super Idumaeam incedam calciamento meo: mihi Palaestina foederata est. Quis deducet me ad civitatem munitam. quis deducet me usque ad Idumaeam? Nonne tu, Deus, qui projecisti nos, et non egredieris, Deus, in exercitibus nostris. Da nobis auxilium de [Al. in] tribulatione: vana est enim salus ab homine. In Deo faciemus virtutem, et ipse conculcabit tribulantes nos.

VICTORI IN PSALMIS DAVID.

[ LXI.]

Exaudi, Deus, laudationem meam: intende orationi meae. De novissimo terrae ad te clamabo, cum triste fuerit cor meum: Cum fortis elevabitur adversum me, tu eris ductor meus. Quoniam [Al. tac. quoniam] fuisti spes mea: turris munitissima a facie inimici. Habitabo [h. peregrinabo] in tabernaculo tuo jugiter [h. in saeculum]: sperabo in protectione alarum tuarum. SEMPER. Tu enim, Deus, exaudisti orationem meam: dedisti haereditatem timentibus nomen tuum. Dies super dies regis adjicies: annos ejus donec est generatio et generatio. Sedebit semper [h. in saeculum] ante faciem Dei, misericordia et veritas servabunt eum. Sic canam [h. psallam] nomini tuo jugiter: reddens vota mea per singulos dies.


VICTORI PER IDITHUN CANTICUM [h. PSALM.] DAVID.

[ LXII.]

Attamen apud Deum silebit anima mea: ex eo salus mea. Attamen ipse est scutum meum [h. fortitudo mea] et salus mea: fortitudo mea [h. susceptor meus] non commovebor amplius, Usquequo insidiamini contra virum, interficitis omnes, sicut murus inclinatus et maceria corruens. Partem enim ejus cogitaverunt expellere, placuerunt sibi in mendacio: ore suo benedicunt, et corde suo [h. intrinsecus] maledicunt. SEMPER. Verumtamen Deo tace [Al. retice], anima mea: ab ipso enim praestolatio mea. Ipse enim [Al. est] fortitudo mea et salus mea: susceptor meus, non timebo [h. movebor]. In Deo salutare meum et gloria mea: robur fortitudinis meae et salus mea in Deo. Sperate in eo omni tempore, populi, effundite coram eo cor vestrum: Deus spes nostra. SEMPER. Verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri [Al. hominum] in stateris dolosis fraudulenter agunt simul [h. impositis stateris vanitas ipsi simul]. Nolite confidere in calumnia et in rapina, ne frustremini: divitiae si affluxerint [Al. fluxerint], neapponatis cor. Unum locutus est Deus, duo haec audivi: quia imperium [h. fortitudo] Dei est: Et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes unicuique secundum opus suum.

CANTICUM [h. PSALM.] DAVID CUM ESSET IN DESERTO JUDA.

[ LXIII.]

Deus [h. Deus Deus meus tu], fortitudo mea tu es, de luce consurgam ad te: Sitivit te anima mea, desideravit te caro mea: in terra invia et consitiente, ac sine aqua. Sic in sancto apparui tibi, ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam. Melior est enim misericordia tua quam vitae [Al. vita ]: labia mea laudabunt te. Sic benedicam te [Al. tibi] in vita mea: in nomine tuo levabo manus [h. palmas] meas. Quasi adipe et pinguedine implebitur [h. satiabitur] anima mea, et labiis laudantibus canet [h. laudabit] os meum, Recordans tui in cubili meo: per singulas vigilias meditabor tibi. Quia fuisti auxilium meum, et in umbra alarum tuarum laudabo. Adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua. Ipsi vero interficere [h. ad calamitatem] quaerunt animam meam: ingrediantur in extrema [h. inferiora] terrae. Congregentur in manus gladii: pars vulpium erunt. Rex autem laetabitur in Deo, laudabitur omnis quia jurat in eo: quia obstruetur os loquentium mendacium.

VICTORI CANTICUM [h. PSALM.] DAVID.

[ LXIV.]

Audi, Deus, vocem meam loquentis a timore [h. pavore] inimici serva vitam meam: Absconde me a consilio malignorum; a tumultu operantium iniquitatem. Quia exacuerunt quasi gladium linguam suam: tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum. Ut sagittarent in absconditis simplicem: subito sagittabunt eum, et non timebunt. Confortaverunt sibi sermonem pessimum, narraverunt, ut absconderent laqueos: dixerunt, quis videbit eos? Scrutati sunt iniquitates: defecerunt scrutantes scrutinio, et cogitationibus singulorum, et corde profundo. Sagittabit ergo eos Deus jaculo repentino: inferentur plagae eorum. Et corruent in semetipsos plagis [h. linguis] suis: fugient omnes qui viderint eos. Et timebunt omnes homines et annuntiabunt opus Dei, et opera ejus intelligent. Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eo: et exsultabunt omnes recti corde.

VICTORI CARMEN [h. PSALM.] DAVID CANTICI.

[ LXV.]

Tibi silet laus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum, Exaudi orationem, donec ad te omnis caro veniat. Verba iniquitatum praevaluerunt adversum me: sceleribus nostris tu propitiaberis. Beatus quem elegeris, et susceperis: habitabit enim in atriis tuis; Replebimur bonis domus tuae, sanctificatione templi tui. Terribilis in justitia exaudi nos, Deus salvator noster: Confidentia omnium finium terrae, et maris longinqui. Praeparans [Al. qui praeparas] montes in virtute sua, accinctus fortitudine. Compescens sonitum maris, fremitum fluctuum ejus, et multitudine gentium [h. plebium]. Et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis: egressus matutino et vesperi laudantes facies. Visitasti terram, et irrigasti eam, ubertate eam dita. Rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum, quia sic fundasti [ h. praeparabis] eam. Sulcos ejus inebria, multiplica fruges ejus [h. educ accinctos ejus ]: pluviis irriga eam, germini ejus benedic. Volvetur annus [h. Coronasti annum] in bonitate tua. et vestigia tua rorabunt pinguedine. Pinguescent [h. Rorabunt] pascua deserti, et exsultatione colles accingentur. Vestientur agnis greges: et valles plenae erunt frumento, coaequabuntur, et canent.

VICTORI CANTICUM PSALMI.

[ LXVI.]

Jubilate Deo, omnis terra. Cantate [h. Psallite] gloriam nomini [Al. nominis ] ejus. Date gloriam laudi ejus. Dicite Deo, quam terribile opus tuum: In multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui. Omnis terra adoret te, et cantet [h. psallat] tibi, cantet [h. psallat] nomini tuo. SEMPER. Venite [h. Ite], et videte opera Dei, terribilia consilia super filios hominum [h. Adam]. Convertit [Al. Convertet] mare in aridam, in flumine pertransibunt pede: ibi laetabimur in eo. Qui dominatur in fortitudine sua a saeculo, oculi ejus gentes aspiciunt; Qui increduli sunt, non exaltentur in semetipsis. SEMPER. Benedicite, populi, Deo nostro, et auditam facite vocem laudis ejus. Qui posuit animam nostram in vitam, et non dedit in commotionem pedes nostros. Probasti enim nos, Deus: igne nos conflasti sicut conflatur argentum. Introduxisti nos in obsidionem [Al. in rete]: posuisti stridorem in dorso nostro [h. lumbis nostris]: imposuisti homines super caput nostrum. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. Ingrediar [Al. ad. in] domum tuam in holocaustis: reddam tibi vota mea, quae promiserunt [h. distinxerunt] labia mea, et locutum est os meum cum tribularer. Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum: faciam boves cum hircis. SEMPER. Venite [h. Ite], audite et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecerit animae meae. Ipsum ore meo invocavi, et exaltavi in lingua mea. Iniquitatem si vidi in corde meo, non exaudiat Dominus. Ideo exaudivit Deus: et attendit vocem deprecationis [h. orationis] meae. Benedictus Deus, qui non abstulit orationem meam, et misericordiam suam a me.

VICTORI IN PSALMIS [h. CARMINIBUS], CANTICUM [h. PSALMUS] CARMINIS.

[ LXVII.]

Deus misereatur nostri, et benedicat nos [Al. nobis]. illustret faciem suam super nos. SEMPER. Ut nota fiat in terra via tua: in universis gentibus salus tua. Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes. Laetentur, et laudent gentes [h. plebes] quoniam judicas populos in aequitate: et gentium [h. plebium] quae in terra sunt, ductor es. SEMPER. Confiteantur tibi populi, Deus: Confiteantur tibi populi omnes. Terra dedit germen [Al. fructum] suum: benedicat nobis Deus Deus noster. Benedicat nobis Deus, et timeant eum omnes fines terrae.

VICTORI DAVID PSALMUS CANTICI.

[ LXVIII.]


Exsurgat Deus, et dissipentur [Al. dispergantur ] inimici ejus: et fugiant qui oderunt eum a facie ejus. Sicut deficit fumus deficiant: sicut tabescit cera a facie ignis, sic pereant impii a facie Dei: Justi autem laetentur, et exsultent in conspectu Dei, et gaudeant in laetitia. Cantate Deo, psallite nomini ejus: praeparate viam ascendenti per deserta [h. araboth. quod est superius coelum]: In Domino nomen ejus, et exsultate coram eo. Patri [h. Judici] pupillorum, et defensori viduarum: Deus in habitaculo sancto suo: Deus habitare facit solitarios in domo: Educet [Al. Educit] vinctos in fortitudine: increduli autem habitaverunt in siccitatibus. Deus cum egredereris ante populum tuum, et ambulares [h. gradieris] per desertum. SEMPER. Terra commota est, et coeli stillaverunt a facie Dei, hoc est Sinai: a facie Dei Israel. Pluviam voluntariam elevasti, Deus: haereditatem tuam laborantem tu confortasti: Animalia tua habitaverunt in ea: praeparasti in bonitate tua pauperi Deus. Domine, dabis sermonem, annuntiatricibus fortitudinis plurimae [h. exercituum plurimum]. Reges exercituum foederabuntur, foederabuntur; et pulchritudo domus dividet spolia. Si dormieritis inter medios terminos, pennae columbae deargentatae, et posteriora ejus in virore auri. Cum divideret robustissimus [Al. robustissimos] reges in ea, nive dealbata est in Selmon. Mons Dei, mons pinguis [h. Basan ]: Mons excelsus, mons pinguis [h. Basan]. Quare contenditis montes excelsi adversus montem, quem dilexit Deus ut habitaret in eo: siquidem Dominus habitabit in sempiternum. Currus Dei innumerabilis millia abundantium: Dominus in eis, Sinai [Al. in Sinai] in sancto. Ascendisti in excelsum, captivam duxisti captivitatem, accepisti dona in hominibus. insuper et non credentes inhabitare Dominum Deum. Benedictus Dominus per singulos dies, portabit nos Deus salutis nostrae. SEMPER. Deus noster [h. nobis] Deus salutis [h. salutum ] et Domini Dei: mortis egressus: Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem crinis, ambulantis in delictis [Al. deliciis ] suis. Dixit Dominus, de Basan convertam, convertam de profundis maris. Ut calcet pes tuus in sanguine, lingua canum tuorum, ex inimicis a temetipso. Viderunt itinera tua, Deus: itinera Dei mei, regis mei in sancto. Praecesserunt cantatores [Al. cantores] eos, qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum. In ecclesiis benedicite Deo: Domino de fonte [Al. fontibus] Israel. Ibi Benjamin parvulus continens [h. fecit descendere] eos, principes Juda in purpura sua [h. lapidabunt eos]: principes Zabulon, principes Nephthali. Praecepit Deus tuus fortitudine tua conforta, Deus, hoc quod operatus es in nobis. De templo tuo, quod est in Jerusalem: tibi offerent reges munera. Increpa bestiam calami congregatio fortium, in vitulis populorum calcitrantium contra rotas [Al. portas] argenteas: disperge populos qui bella volunt. Offerant [h. veniant legati] velociter ex Aegypto: Aethiopia festinet manus Deo. Regna terrae cantate Deo, psallite Domino. SEMPER. Qui ascendit super coelum caeli ab oriente [h. a principio ]: ecce dabit vocem suam vocem fortitudinis. Date gloriam [h. fortitudinem] Deo: super Israel magnificentia ejus, et fortitudo ejus in coelis. Terribilis Deus de sanctuariis suis: Deus Israel ipse dabit fortitudinem, et robur populo: benedictus Deus.

VICTORI PRO LILIIS DAVID.

[ LXIX.]

Salva me, Deus: quoniam venerunt aquae usque ad animam. Infixus sum in limo profundi, et non possum consistere: Veni in profundum aquarum, et flumen [h. fluctus operuit me]. Laboravi clamans, exasperatum est guttur meum: defecerunt oculi mei, exspectantes Deum meum. Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis: Confortati sunt qui persequebantur me inimici mei injuste: quae non rapueram, tunc reddebam. Deus, tu scis stultitiam meam, et peccata mea a te non sunt abscondita. Non confundantur in me exspectantes [Al. qui exspectant] te, Domine Deus exercituum. Non confundantur in me qui quaerunt te, Deus Israel. Quia propter te portavi opprobrium: operuit confusio faciem meam. Alienus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis [Al. filius] matris meae. Quia zelus domus tuae comedit me, et opprobrium exprobrantium tibi cecidit super me. Et flevi in jejunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi. Et posui vestimentum meum saccum, et factus sum eis in parabolam. Contra me loquebantur qui sedebant in porta, et cantabant bibentes vinum [h. siceram ] Mea autem oratio ad te, Domine, tempus reconciliationis [h. placit] est. Deus in multitudine misericordiae tuae, exaudi me in veritate salutis tuae. Erue me de luto ut non infigar: libera me ab his qui oderunt me, et de profundis aquarum. Ne operiat me fluctus aquae, ne absorbeat me profundum: et non coronet super me puteus os suum. Exaudi me, Domine, quoniam bona est misericordia tua. secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me. Et ne abscondas faciem tuam a servo tuo: quoniam tribulor cito [h. festina] exaudi me. Accede ad animam meam, redime eam: propter inimicos meos libera me. Tu scis opprobrium meum, et confusionem meam, et ignominiam meam: coram te sunt omnes hostes mei. Opprobrio contritum est cor meum, et desperatus sum: Et exspectavi qui contristaretur, et non fuit: et qui consolaretur, et non inveni. Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Sit mensa eorum coram eis in laqueum, et in retributiones ad corruendum. Contenebrentur oculi eorum ne videant, et dorsum [h. lumbos] eorum semper incurva. Effunde super eos indignationem tuam, et ira furoris tui comprehendat eos. Fiat commoratio eorum deserta: in tabernaculis eorum non sit qui habitet. Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt: et ut affligerent vulneratos tuos, narrabunt. Da iniquitatem super iniquitatem eorum, et non veniant in justitia tua. Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur. Ego autem pauper et dolens: salus tua, Deus, suscepit me. Laudabo nomen Dei in cantico, et magnificabo eum in confessione. Et placebit Domino super vitulum novellum [h. bovem taurum ], cornua efferentem et ungulas. Videntes mansueti laetabuntur: qui quaeritis Deum, vivet anima vestra [h. cor vestrum]. Quoniam exaudivit pauperes Dominus: et vinctos suos non despexit. Laudent eum coeli et terra: maria et omne quod movetur in eis: Quia Deus salvabit Sion, et aedificabit civitates Juda: et habitabunt ibi, et possidebunt eam, Et semen servorum ejus possidebit eam, et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea.

VICTORI DAVID AD RECORDANDUM.

[ LXX.]

Deus, ut liberes me: Domine, ut auxilieris mihi, festina. Confundantur et erubescant, qui quaerunt animam meam: Convertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt malum mihi. Revertantur ad vestigium confusionis suae, qui dicunt vah! vah! Gaudeant et laetentur in te omnes qui quaerunt te: et dicant semper, magnificetur Deus, qui diligunt salutare tuum. Ego autem egenus et pauper, Deus festina pro me: Auxilium meum et salvator meus tu. Domine, ne moreris.

[ LXXI.]

In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum [h. in saeculum]. In justitia tua erue me, et libera me: inclina ad me aurem tuam, et salva me: Esto mihi robustum habitaculum, ut ingrediar jugiter, praecepisti ut salvares me: quia petra mea et fortitudo mea es tu. Deus meus, salva me de manu impii: de manu iniqui et nocentis. Quia tu es exspectatio mea: Domine Deus, fiducia mea ab adolescentia mea. A te sustentatus sum ex utero, de ventre matris meae tu es protector meus: in te laus mea jugiter. Quasi portentum factus sum multis, et tu spes mea fortissime. Impleatur os meum laude tua: tota die magnitudine tua. Ne projicias me in tempore senectutis: cum defecerit [Al. defuerit] fortitudo mea, ne derelinquas me. Quia dixerunt inimici mei mihi: et qui observabant animam meam, inierunt consilium pariter. Dicentes, Deus dereliquit eum, persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eruat. Deus, ne elongeris a me: Deus meus, ad auxilium meum festina. Confundantur, consumantur adversarii animae meae: Operiantur opprobrio et confusione, qui quaerunt malum mihi. Ego autem jugiter exspectabo, et adjiciam super omnem laudem tuam. Os meum narrabit justitiam tuam: tota die salutare tuum: quia non cognovi litteraturas. Ingrediar in fortitudines Domini Dei: recordabor justitiae tuae solius. Deus, docuisti me ab adolescentia mea, et usque nunc annuntiabo mirabilia tua. Insuper et usque ad senectutem et canos Deus, ne derelinquas me; Donec annuntiem brachium tuum generationi, cunctisque qui venturi sunt fortitudinem tuam. Et justitiam tuam Deus usque in excelsum, quanta [h. quae] fecisti magnalia: Deus, quis similis tibi [Al. tui ]? Quia ostendisti nobis tribulationes plurimas et malas: Et conversus vivificabis nos, et de abyssis terrae rursum educes nos. Multiplicabis magnitudinem meam, et conversus consolaberis me. Ego autem confitebor tibi in vasis psalterii veritatem tuam, Deus meus: cantabo [h. psallam] tibi in cithara, sancte Israel. Laudabunt labia mea cum cantavero [h. psallero] tibi, et anima mea, quam redemisti. Insuper et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam: quia confusi sunt, et dehonestati quaerentes malum mihi.

SALOMONI.

[ LXXII.]

Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis. Judicabit populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio. Assument montes pacem populo, et colles justitiam. Judicabit pauperes populi, salvabit filios pauperis [Al. pauperum ]: et confringet calumniatorem, Et timebunt te quam diu erit sol, et ultra lunam in generatione generationum. Descendet et pluvia super vellus, ut [Al. et ut] stillae irrorantes terram. Germinabit in diebus ejus justitia [h. justus], et multitudo pacis, donec non sit luna. Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos terrae. Ante eum procident Aethiopes, et inimici ejus pulverem lingent. Reges Tharsis et insulae munera offerent: reges Arabiae et Saba [h. Saba] tributum conferent. Et adorabunt eum omnes reges: universae nationes servient ei. Quia eruet pauperem a potente, et inopem cui non est adjutor. Parcet inopi et pauperi, et animas pauperum salvabit. Ab usura et iniquitate redimet animas [Al. animam] eorum, et pretiosus erit sanguis eorum coram oculis ejus. Et vivet, et dabitur ei de auro Saba, et orabunt de eo jugiter, tota die benedicent ei. Erit memorabile triticum in terra, in capite montium elevabitur [h. fluctuabitur] sicut Libani fructus ejus, et florebunt de civitate sicut fenum terrae. Erit nomen ejus in aeternum [h. saeculum]; ultra [h. ante] solem perseverabit nomen ejus: Et benedicentur in eo: omnes gentes beatificabunt eum. Benedictus Dominus Deus Deus Israel: qui, et implebitur gloria ejus universa terra: amen et amen.

COMPLETAE SUNT ORATIONES DAVID FILII ISAI. CANTICUM [h. PSALMUS] ASAPH.

[ LXXIII.]

Attamen bonus est Israel Deu his qui mundo sunt corde. Mei autem pene vacillaverunt pedes: pene effusi sunt gressus mei. Quia aemulatus sum contra iniquos: pacem impiorum videns. Quod non recogitaverint de morte sua: et firma sint vestibula eorum. In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Ideo nutriti sunt ad superbiam: circumdederunt iniquitatem sibi. Processerunt a pinguedine oculi eorum: transierunt cogitationes cordis. Irriserunt, et locuti sunt in malitia calumniam, de excelso loquentes. Posuerunt in coelum os suum, et lingua eorum deambulavit in terra. Propterea convertetur populus ejus hic. et quis plenus invenietur in eis? Et dixerunt, quomodo novit Deus, et si est scientia in excelso. Ecce isti impii, et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias. Ergone frustra mundavi cor meum, et lavi in innocentia manus meas. Et fui flagellatus tota die, et increpatio mea in matutinis. Et dixi, si narravero sic: ecce generationem filiorum tuorum reliqui. Et cogitavi ut intelligerem istud: labor est in oculis meis. Donec veniam ad sanctuaria [Al. sanctuarium] Dei: intelligam in novissimo [Al. novissimos] eorum. Verumtamen in lubrico posuisti eos: dejecisti eos ad interitum. Quomodo vastati sunt subito: defecerunt, consumpti sunt quasi non sint: Quasi somnium evigilantis: Domine, in civitate imaginem eorum ad nihilum rediges: Quia contractum est cor meum, et lumbi mei velut ignis fumigans. Et ego insipiens, et nescius: quasi jumentum factus sum [Al. eram] apud te. Et ego semper tecum, et tenebras manum dexteram meam. In consilium tuum deduces me, et postea in gloria suscipies me, Quid mihi est in coelo, et tecum volui [Al. nolui] in terra? Consumpta est caro mea et cor meum: robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum [h. saeculum]. Quia ecce qui elongant se a te, peribunt: perdidisti omnem fornicantem a te. Mihi autem propinquare [Al. appropinquare] Deo bonum est: posui in Domino Deo spem meam, ut narrem omnes annuntiationes tuas.

ERUDITIO ASAPH.

[ LXXIV.] Ut quid, Deus, repulisti in finem: fumabit [Al. fumavit] furor tuus in gregem pascuae tuae? Recordare congregationis tuae, quam possedisti ab initio, redemisti virgam [h. sceptrum] haereditatis tuae: montem Sion, in quo habitasti. Sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem: omnia mala egit inimicus in sanctuario: Fremuerunt hostes tui in medio pacti tui: posuerunt signa sua in tropaeum Manifesta in introitu desuper: in saltu lignorum secures. Et nunc sculpturas [Al. scalpturas] ejus pariter; bipenne et dolatoriis deraserunt. Miserunt ignem in sanctuarium tuum: In terram contaminaverunt tabernaculum nominis tui. Dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul: incenderunt omnes solemnitates Dei in terra. Signa nostra non vidimus, non est ultra propheta: et non est nobiscum qui sciat usquequo. Usquequo, Deus, exprobrabit [Al. exprobravit] adversarius: blasphemabit [Al. blasphemavit] inimicus nomen tuum in finem? Quare convertis manum tuam et dexteram tuam: a medio sinu tuo consume. Deus autem rex meus ab initio: operatur [Al. operatus est] salutes in medio terrae. Tu dissipasti in fortitudine tua mare: contrivisti capita draconum in aquis. Tu confregisti [h. fregisti] capita Leviathan: dedisti eum escam [Al. in escam] populo Aethiopum. Tu dirupisti fontem et torrentem [Al. fontes, et torrentes ], tu exsiccasti flumina fortia. Tua est dies et tua est nox, tu ordinasti luminare [Al. luminaria] et solem. Tu statuisti omnes terminos terrae: aestatem et hiemem tu plasmasti. Memento hujus, inimicus exprobravit Domino, et populus insipiens blasphemavit nomen tuum. Ne tradas bestiis animam eruditam lege tua: vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum. Respice ad pactum: quia repletae sunt tenebris terrae, habitationes iniquae. Ne revertatur confractus, confusus [Al. ad. et ]: egenus et pauper laudabunt nomen tuum. Surge, Deus, judica causam tuam: memento opprobrii tui ab insipiente tota die. Ne obliviscaris voces hostium tuorum: sonitus adversariorum tuorum ascendit jugiter.


VICTORI NON DISPERDAS, PSALMUS ASAPH CANTICI.

[ LXXV.]

Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et juxta nomen tuum, narrabunt mirabilia tua. Cum accepero tempus [h. condictum ], ego recta judicabo. Dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis, ego appendi columnas ejus. SEMPER. Dixi inique agentibus, nolite inique agere: et impiis, nolite exaltare cornu. Nolite exaltare in excelsum cornu vestrum: loquentes in cervice veteri. Quia neque ab oriente, neque ab occidente: neque a solitudine montium. Sed Deus judex: hunc humiliabit, et hunc exaltabit. Quia calix in manu Domini, et vino meraco ad plenum mixtus, et propinabit ex eo: Verumtamen faeces ejus potabunt [Al. epotabunt] bibentes omnes impii terrae. Ego autem annuntiabo in sempiternum: cantabo [h. psallam] Deo Jacob: Et omnia cornua impiorum confringam; exaltabuntur cornua justi.

VICTORI IN PSALTERIIS [h. CARMINIBUS] PSALMUS ASAPH CANTICI. [ LXXVI.] Cognoscitur in Judaea Deus: in Israel magnum nomen ejus. Et erit in Salem tabernaculum ejus, et habitatio ejus in Sion. Ibi confregit volatilia arcus [h. diaboli arcum ], scutum, et gladium, et bellum. SEMPER: Lumen tu es magnifice a montibus captivitatis. Spoliati sunt superbi corde: dormitaverunt somnum suum, et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas. Ab increpatione tua, Deus Jacob, consopitus est currus [Al. et currus] et equus. Tu terribilis es, et quis stabit adversum te, ex tunc ira tua. De coelo annuntiabis [h. auditum fecisti ] judicium: terra timens et tacebit. Cum surrexerit ad judicium Deus, ut salvos faciat omnes mites terrae. SEMPER. Quia ira hominis confitebitur tibi: reliquiis irarum accingeris, Vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu ejus sunt, offerent dona terribili. Auferenti spiritum ducum: terribili regibus terrae.

VICTORI SUPER IDITHUN PSALMUS ASAPH. [LXXVII.] Voce mea ad Deum, et clamavi: voce mea ad Deum, et exaudivit me [h. et praebuit mihi aurem ]. In die tribulationis meae Dominum requisivi, manus mea nocte extenditur, et non quiescit: Noluit consolari anima mea, recordans Dei conturbabar: Loquebar in memetipso, et deficiebat spiritus meus. SEMPER. Prohibebam [h. Comprehendisti] suspectum oculorum meorum. stupebam, et non loquebar. Recogitabam dies antiquos: annos saeculorum. Recordabar psalmorum [h. carminis mei] meorum in nocte, cum corde meo loquebar, et scrutabar spiritum meum. Ergo ne in aeternum [h. in saecula] projicet Dominus, et non repropitiabitur ultra? Ergone complevit usque in finem misericordiam suam? consummabitur verbum de generatione et generatione. Numquid oblitus est misereri Deus: aut complebit in furore misericordias [h. pietates] suas. SEMPER. Et dixi, imbecillitas mea est haec: commutatio [h. annos] dexterae excelsi. Recordabor cogitationum Domini: reminiscens antiqua mirabilia tua. Et meditabor in omni opere tuo, et adinventiones tuas loquar. Deus, in sancto via tua: quis Deus magnus ut Deus? Tu es Deus faciens mirabilia: ostendens [h. innotescens] in populis potentiam tuam. Redemisti in brachio populum tuum, filios Jacob et Joseph. SEMPER. Videntes te aquae, Deus, videntes te [Al. tac. te] aquae parturierunt: et commotae sunt abyssi. Excusserunt aquas nubila, vocem dederunt nubes, et sagittae tuae discurrebant. Vox tonitrui tui in rota, apparuerunt [h. illuxerunt] fulgura tua orbi: concussa et commota est terra. In mari via tua: et semitae tuae in aquis multis, et vestigia tua non sunt agnita. Deduxisti quasi gregem [h. oves] populum tuum: in manu Mosi et Aaron. ERUDITIONIS [ Al. Eruditiones] ASAPH. [ LXXVIII.] Ausculta, populus meus, legem meam: inclinate aurem vestram ad verba oris mei. Aperiam in parabola os meum: loquar aenigmata antiqua. Quae audivimus et cognovimus, et patres nostri narraverunt nobis. Non sunt abscondita a filiis eorum, a generatione sequenti, Narrantes [Al. Narrante] laudes Domini, et potentiam ejus, et mirabilia ejus quae fecit. Statuit contestationem in [Al. tac. in] Jacob, et legem posuit in Israel: quae mandavit patribus nostris, ut docerent filios suos. Ut cognosceret generatio subsequens: filii nascituri surgent, et narrabunt filiis suis. Ut ponant in Deo spem suam: et non obliviscantur cognationum [h. adinventionum ] Dei, et mandata ejus custodiant. Et [Al. Ut] non sicut patres eorum generatio declinans, et provocans: generatio quae non praeparavit cor suum, et non credidit Deo spiritus ejus. Filii Ephraim intendentes, emittentes [Al. et mittentes ] arcum: terga verterunt in die belli. Non custodierunt pactum Dei, in lege ejus noluerunt ingredi, Et obliti sunt cogitationum [h. adinventionum] ejus, et mirabilium ejus, quae ostendit eis. Coram patribus eorum fecit mirabilia: in terra Aegypti, in regione Taneos. Divisit [h. Disrupit] mare, et transduxit eos: et stare fecit aquas quasi acervum [h. in utre]. Et duxit eos in nube per diem, et tota nocte in lumine ignis. Scidit petram in deserto, et potum dedit quasi de abyssis magnis. Et eduxit rivos de petra, et elicuit quasi flumina aquas. Et addiderunt ultra peccare ei. ut provocarent excelsum in invio. Et tentaverunt Deum in cordibus suis: petentes cibum animae suae. Et loquentes contra Deum dicebant: numquid poterit Deus parare mensam in solitudine? Ecce percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt: Numquid et panem poterit dare, aut parare carnem populo suo? Ideo audivit Dominus, et non distulit: et ignis accensus est in Jacob, et furor ascendit in Israel. Quia non crediderunt in Deo: nec habuerunt fiduciam in salutari ejus. Et praecipit nubibus desuper, et portas coeli aperuit. Et pluit super eos manna, ut comederent, et triticum coeli dedit eis: Panem fortium comedit vir: cibaria misit illis in saturitatem. Abstulit Eurum de coelo, et induxit in fortitudine sua Africum. Et pluit super eos quasi pulverem carnem, et quasi arenam maris volatilia pennata. Et ceciderunt in medio castrorum eorum: in circuitu tabernaculorum eorum. Et comederunt, et saturati sunt nimis: et desiderium eorum attulit eis. Non indiguerunt de cupiditate sua [h. Nondum expleverunt desiderium suum]: cum adhuc cibus esset in ore eorum. Furor ergo Dei ascendit super eos: et occidit pingues eorum, et electos Israel incurvavit. In omnibus his peccaverunt ultra, et non crediderunt in mirabilibus ejus. Et consumpsit in vanitate dies eorum, et annos eorum velociter. Si occidebat eos, tunc quaerebant [Al. requirebant ] eum: et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum. Et recordabantur, quia Deus fortitudo eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est. Et lactaverunt [Al. allectaverunt] eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei. Cor autem eorum non erat firmum cum eo: nec permanserunt in pacto ejus. Ipse vero misericors propitiabitur iniquitati, et non disperdet: Multumque avertit iram suam, et non suscitavit totum furorem suum. Et recordatus est quia caro essent: spiritus vadens et non revertens. Quoties provocaverunt eum in deserto: afflixerunt eum in solitudine: Et conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israel concitaverunt, Non sunt recordati manus ejus: die [Al. diei] qua redemit eos de tribulante. Qui fecit [h. posuit] in Aegypto signa sua, et ostenta sua in regione Taneos. Qui convertit in sanguinem fluvios eorum, et rivos eorum, ut non biberent. Qui immisit in eos omne genus muscarum, ut comederent eos, et ranas, ut disperderent eos. Qui dedit brucho germen eorum, et laborem eorum locustae. Qui occidit in grandine vineas eorum, et sycomoros eorum in frigore. Qui tradidit grandini pascua eorum, et jumenta eorum volucribus [h. diabolis ]. Qui misit in eos iram furoris sui: indignationem, et comminationem, et angustiam: immissionem angelorum malorum. Munivit semitam furori suo, non pepercit a morte animae eorum: et animantia eorum pesti tradidit. Et percussit omne primogenitum in Aegypto: principium partus [h. doloris] in tabernaculis Cham. Et tulit velut oves populum suum, et minavit eos sicut gregem in deserto. Et eduxit eos cum fiducia et absque timore: inimicos autem eorum operuit mare. Et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum. montem istum, quem possedit dextera ejus. Et ejecit a facie eorum gentes: et possidere eos fecit in funiculo haereditatem. et collocavit in tabernaculis eorum tribus Israel. Et tentaverunt, et provocaverunt Deum excelsum: et testimonia ejus non custodierunt. Et reversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum: incurvati sunt quasi arcus inutilis. Et provocaverunt eum in excelsis suis, et in sculptilibus suis ad aemulandum eum concitaverunt. Audivit Deus, et non distulit: et projecit vehementer Israel. Et reliquit tabernaculum Silo: tentorium quod collocavit inter homines. Et tradidit in captivitatem virtutem suam, et decorem suum in manu hostis. Et conclusit in gladio populum suum, et in haereditatem suam non distulit. Juvenes ejus devoravit ignis, et virgines ejus nemo luxit. Sacerdotes ejus in gladio ceciderunt, et viduae ejus non sunt fletae. Et evigilavit quasi dormiens Dominus: quasi fortis post crapulam vini. Et percussit hostes suos retrorsum: opprobrium sempiternum dedit eis. Et projecit tabernaculum Joseph, et tribum Ephraim non elegit. Sed elegit tribum Juda, montem Sion quem dilexit. Et aedificavit in similitudine monocerotis [Al. monoceroton] sanctuarium suum: quasi terram fundavit illud in saeculum. Et elegit David servum suum, et tulit eum de gregibus ovium. Sequentem fetas adduxit eum, ut pasceret in Jacob populum ejus, et in Israel haereditatem ejus. Qui pavit eos in simplicitate cordis sui, et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit.

CANTICUM [h. PSALMUS] ASAPH. [LXXIX.] Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum: posuerunt Jerusalem in acervos [Al. acervis] lapidum. Dederunt cadavera servorum tuorum escam [Al. escas] volatilibus coeli: carnes sanctorum [h. misericordium] tuorum bestiis terrae. Effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret. Facti sumus opprobrium vicinis nostris: subsannatio et derisio his, qui in circuitu nostro sunt. Usquequo, Domine, irasceris in finem: ardebit quasi ignis zelus tuus. Effunde furorem tuum super gentes, quae non cognoverunt te, et super regna quae nomen tuum non invocaverunt. Quia comederunt Jacob, et decorem ejus desolaverunt. Ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum: cito [h. festina] occupent nos misericordiae tuae, quia attenuati sumus nimis. Auxiliare nobis, Deus Jesus noster, propter gloriam nominis tui [Al. ad. et] libera nos: et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum. Quare dicent gentes ubi est Deus eorum? nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est. Ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui: relinque filios interitus. Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum: opprobrium suum quod exprobraverunt tibi, Domine. Nos enim populus tuus, et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum: in generatione et generatione narrabimus laudem tuam.

VICTORI PRO LILIIS TESTIMONIUM ASAPH CANTICUM [ h. PSALMUS]. [ LXXX.] Qui pascis Israel, ausculta [h. Pastor Israel, auribus percipe], qui ducis quasi gregem [h. oves] Joseph: qui sedes super Cherubim, ostendere. Ante Ephraim et Benjamin et Manasse suscita fortitudinem tuam, et veni, ut salvos facias nos. Deus, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus: Domine Deus exercituum, usquequo fumabis ad orationem populi tui? Cibasti eos pane flebili, et potasti eos in lacrymis tripliciter. Posuisti nos contentionem [Al. contradictionem] vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos. Deus exercituum, converte nos, et ostende [h. illustra] faciem tuam, et salvi erimus. Vineam de Aegypto tulisti: ejecisti gentes, et plantasti eam. Praeparasti ante faciem ejus, et stabilisti radices ejus, et implevit terram. Operti sunt montes umbra [Al. sub umbra] ejus, et rami [Al ramis] illius cedri Dei. Expandit comas suas usque ad mare, et usque ad flumen germina sua [Al. ejus]. Quare dissipasti maceriam [h. sepes] ejus [Al. suam ], et vindemiaverunt eam omnes qui transeunt per viam. Vastavit eam aper de silva, et omnes bestiae agri depastae sunt eam. Deus exercituum, revertere obsecro, respice de coelo, et vide, et visita vineam hanc. Et radicem quam plantavit dextera tua, et filium quem confirmasti tibi. Succensam igni, dirutam: ab increpatione faciei tuae pereant. Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis quem confirmasti tibi. Et non recedemus a te: vivificabis nos et in nomine tuo vocabimur: Domine Deus exercituum, converte nos: ostende [h. illumina] faciem tuam, et salvi erimus.

VICTORI IN TORCULARIBUS ASAPH. [ LXXXI.] Laudate Deum fortitudinem nostram [h. Cantate Deo fortitudini nostrae]: jubilate Deo Jacob. Assumite carmen, et date tympanum: citharam decoram cum psalterio. Clangite in neomenia buccina, et in medio [h. in throno] mensae, die solemnitatis nostrae. Quia legitimum Israel est, judicium Deo Jacob. Testimonium in Joseph [h. Joseph] posuit, cum egrederetur de terra Aegypti: labium quod nesciebam, audivi. Amovi ab onere humerum ejus: manus ejus a cophino recesserunt. In tribulatione invocasti [Al. ad. me], et erui te, exaudivi te in abscondito tonitrui: probavi te super aquas contradictionis. SEMPER. Audi, populus meus, et contestabor [Al. contestor] te: Israel si audieris me. Non sit in te deus alienus, et non adores deum peregrinum [h. extraneum ]. Ego sum Dominus Deus tuus [Al. tac. tuus], qui eduxi te de terra Aegypti: dilata os tuum, et implebo illud. Et non audivit populus meus vocem meam: et Israel non credidit [h. consensit] mihi. Et dimisi eum in pravitate cordis sui: ambulabunt in consiliis suis. Utinam populus meus audisset me: Israel in viis meis ambulasset. Quasi nihilum inimicos ejus humiliassem, et super hostes eorum vertissem manum meam. Qui oderunt Dominum, negabunt eum: et erit tempus eorum in saeculum. Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos. CANTICUM [h. PSALMUS] ASAPH. [ LXXXII.] Deus stetit in coetu Dei: in medio deos judicat. Usquequo judicatis iniquitatem, et facies impiorum suscipitis. SEMPER. Judicate pauperi et pupillo, egeno et inopi juste facite. Salvate inopem et pauperem: de manu impiorum liberate. Non cognoscunt, nec intelligunt, in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terrae. Ego dixi, dii estis vos, et filii excelsi omnes vos. Ergo quasi Adam moriemini, et quasi unus de principibus cadetis. Surge, Deus, judica terram: quoniam tu haereditabis in omnes gentes.

CANTICUM PSALMI ASAPH. [ LXXXIII.] Deus, ne taceas tibi, ne sileas. et non quiescas, Deus. Quia ecce inimici tui tumultuati sunt, et qui oderunt te, levaverunt [Al. elevaverunt] caput, Contra populum tuum nequiter tractaverunt, et inierunt consilium adversus arcanum tuum. Dixerunt, venite: et conteramus eos de gente, et non sit memoria nominis Israel ultra. Quoniam tractaverunt corde pariter: contra te foedus pepigerunt. Tabernacula Idumaeae et Ismaelitarum Moab et Agareni. Gebal et Ammon et Amalec: Palaestina cum habitatoribus Tyri. Sed et Assur venit [h. junxit] cum eis: facti sunt brachium filiorum Lot. SEMPER. Fac illis sicut Madian, sicut [Al. et] Sisarae, sicut Jabin in torrente Cison. Contriti sunt in En-Dor: fuerunt quasi sterquilinium terrae. Pone [Al. pones] duces eorum sicut Oreb, et Zeb, sicut [Al. et] Zebee, et Salmana omnes principes eorum Qui dixerunt, possideamus nobis pulchritudinem Dei. Deus meus, pone eos ut rotam: quasi stipulam ante faciem venti. Quomodo ignis comburit silvam, et sicut flamma devorat montes. Sic persequeris eos in tempestate tua, et in turbine tua conturbabis eos. Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine. Confundantur et conturbentur usque in saeculum [h. aeternum]: et erubescant, et pereant. Et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu: excelsus super omnem terram. VICTORI PRO TORCULARIBUS, FILIORUM CORE CANTICUM [h. PSALMUS]. [ LXXXIV.] Quam dilecta tabernacula tua, Domine exercituum! Desiderat et deficit anima mea in atria Domini: cor meum et caro mea laudabunt Deum, Deum viventem. Siquidem passer [Al. avis] invenit domum, et avis [Al. passer] nidum sibi, ubi ponat pullos suos: Altaria tua, Domine exercituum, rex meus et Deus meus. Beati qui habitant in domo tua: adhuc laudabunt te. SEMPER. Beatus homo cujus fortitudo est in te: semitae in corde ejus. Transeuntes in valle fletus, fontem ponent eam: benedictionem quoque amicietur doctor. Ibunt de fortitudine in fortitudinem: parebunt apud Deum in Sion. Domine Deus exercituum, exaudi orationem meam: ausculta [h. auribus percipe], Deus Jacob. SEMPER. Clypeus noster vide, Deus, et attende faciem Christi tui. Quoniam melior est dies in atriis tuis super millia: elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis impietatis. Quia sol et scutum Dominus Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus, Nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione. Domine exercituum, beatus homo qui confidit in te.

VICTORI FILIORUM CORE, CANTICUM [h. PSALMUS]. [ LXXXV.] Placatus es, Domine, terrae tuae: reduxisti captivitatem Jacob. Dimisisti iniquitatem populo tuo: operuisti omnes iniquitates eorum. SEMPER. Continuisti omnem indignationem tuam: conversus es ab ira furoris tui. Converte nos, Deus Jesus [h. salutaris noster, et solve iram tuam adversum nos. Noli in aeternum irasci nobis: extendens iram tuam in generationem [Al. a generatione, etc.] et generationem. Nonne tu revertens vivificabis nos, et populus tuus laetabitur in te? Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. Audiam quid loquatur Deus Dominus. loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos, ut non convertantur ad stultitiam. Verumtamen prope est his qui timent eum salutare ejus. ut habitet gloria in terra nostra. Misericordia et veritas occurrerunt: justitia et pax deosculatae sunt. Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit. Sed et Dominus dabit bonum, et terra nostra dabit germen suum, Justitia ante eum ibit, et ponet in via gressus suos.

ORATIO DAVID. [ LXXXVI.] Inclina, Domine, aurem tuam, exaudi me: quia egenus et pauper [Al. add. sum ] ego. Custodi animam meam, quia sanctus [h. misericors ] ego: salva servum tuum tu [Al. tacet tu], Deus meus, qui confidit in te. Miserere mei, Domine: quoniam ad te clamabo tota die. Laetifica animam servi tui: quia ad te, Domine, animam meam levo. Tu enim es, Domine, bonus: et propitiabilis, et multus misericordia omnibus qui invocant te. Exaudi [h. auribus percipe], Domine, orationem meam, et ausculta vocem deprecationum mearum. In die tribulationis meae invocabo te, quia exaudies me. Non est similis tui in diis, Domine, et non est juxta opera tua. Omnes gentes quas fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum [Al. add. Domine ]. Quia magnus es tu, et faciens mirabilia, tu Deus solus. Doce me [illumina mihi], Domine, viam tuam, ambulem in veritate tua: unicum fac cor meum, ut timeat nomen tuum. Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo. et glorificabo nomen tuum in sempiternum [h. saeculum ]. Quia misericordia tua magna super me, et eruisti animam meam de inferno extremo [h. inferiori]. Deus, superbi surrexerunt [Al. insurrexerunt ] adversum me, et coetus robustorum quaesierunt [Al. quaesivit] animam meam, et non posuerunt te in conspectu suo. Tu autem, Domine Deus misericors et clemens: Patiens [h. tardus ad furorem], et multae misericordiae et verus, Respice ad me, et miserere mei: da fortitudinem tuam servo tuo, et salva filium ancillae tuae. Fac mecum signum in bonitate, et [Al. ut] videant qui oderunt me, et confundantur: Quia tu, Domine, auxiliatus es mihi, es consolatus es me: FILIORUM CORE PSALMUS CANTICI. [ LXXXVII.] Fundamenta [Al. Fundamentum ] ejus in montibus sanctuarii. Diligit Dominus portas Sion: super omnia tabernacula Jacob. Gloriosa dicta sunt in te, civitas Dei. SEMPER. Commemorabo superbiae et Babylonis scientibus me: Ecce Palaestina et Tyrus cum Aethiopia: iste natus est ibi. Ad Sion autem dicetur: vir, et vir natus est in ea, et ipse fundavit eam excelsus. Dominus numeravit scribens populos: iste natus est ibi. SEMPER. Et cantores quasi in choris: omnes fontes mei in te. CANTICUM CARMINIS [h. PSALMUS] FILIORUM CORE, VICTORI PER CHORUM AD PRAECINENDUM ERUDITIONIS EMAN EZRAITAE. [ LXXXVIII.] Domine Deus salutis meae, per diem clamavi, et nocte coram te. Ingrediatur ante te oratio mea: inclina aurem tuam ad laudationem meam. Quia repleta est malis anima mea, et vita mea ad infernum descendit [h. usque pervenit ]. Reputatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum quasi homo invalidus, inter mortuos liber: Sicut interfecti et dormientes in sepulcro, quorum non recordaris amplius: et qui a manu tua abscisi sunt. Posuisti me in lacu novissimo [h. subteriori]: in tenebris in [Al. tenebrosis et ] profundis. Super me confirmatus est furor tuus, et cunctis fluctibus tuis afflixisti me. SEMPER. Longe fecisti notos meos a me. posuisti me abominationem eis. clausum, et non prodeuntem. Oculus meus infirmatus est ab afflictione, vocavi [Al. invocavi ] te, Domine, tota die: expandi ad te palmas meas. Numquid mortuis facies mirabilia: aut gigantes surgent [Al. resurgent ], et confitebuntur tibi? SEMPER. Numquid narrabitur in sepulcro misericordia tua, veritas [Al. et veritas] tua in perditione? Numquid noscentur in tenebris mirabilia tua, et justitia tua in terra quae oblivioni tradita est? Ego autem ad te, Domine, clamavi [h. deprecatus sum], et mane oratio mea praeveniet te. Quare, Domine, abjicis animam meam, abscondis faciem tuam a me? Pauper ego et aerumnosus ab adolescentia; portavi furorem tuum, conturbatus sum. Super me transierunt irae tuae: terrores [Al. et terrores] tui oppresserunt me. Circumdederunt me quasi aquae tota die: vallaverunt me pariter. Longe fecisti a me amicum et sodalem: notos meos abstulisti [h. prae tenebris ].

ERUDITIO ETHAN EZRAITAE. [ LXXXIX.] Misericordias Domini in aeternum [h. saeculum] cantabo: in generationem et generationem annuntiabo [h. innotescam] veritatem tuam in ore meo. Quia dixi, sempiterna [h. saeculum] misericordia aedificabitur: coelos fundabis, et veritas tua in eis. Percussi foedus cum electo meo: juravi David servo meo. Usque in aeternum stabiliam semen tuum, et aedificabo in generatione et generatione thronum tuum. SEMPER. Et [Al. tac. et] confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine. et veritatem tuam in ecclesia sanctorum. Quis enim in nube [Al. nubibus] aequabitur Domino: assimilabitur Domino in [Al. de] filiis Dei? Deus inclytus [h. robustus] in arcano sanctorum nimio, et terribilis in cunctis qui circa eum [h. super omnes qui in circuitu ejus] sunt. Domine Deus exercituum, quis similis tibi? fortissime Domine: et veritas tua in circuitu tuo. Tu dominaris superbiae maris, et elationes gurgitum ejus tu comprimis [h. magnificas ]. Tu confregisti quasi vulneratum superbum. In brachio fortitudinis tuae dispersisti inimicos tuos. Tui sunt coeli, et tua est terra: orbem et plenitudinem ejus, tu fundasti ea. Aquilonem et dexteram tu creasti: Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt. Tuum [h. Tibi] brachium cum fortitudine: roboretur manus tua, et exaltetur dextera tua. Justitia et judicium firmamentum throni tui: misericordia et veritas praecedent faciem tuam. Beatus populus qui novit jubilum: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt. In nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur. Quia gloria fortitudinis eorum tu es, et in voluntate [Al. misericordia] tua elevabis cornu nostrum. Quia a Domino est protectio nostra [h. protectore nostro ], et a sancto Israel rege nostro. Tunc locutus es per visionem sanctis [h. misericordibus ] tuis: et dixisti, posui adjutorium super robustum, exaltavi electum de populo. Inveni David servum meum: oleo sancto meo unxi eum. Cum quo manus mea firma erit, et brachium meum roborabit eum. Non decipiet inimicus eum. et filius iniquitatis non affliget eum. Sed concidam ante faciem ejus hostes illius: et qui eum oderunt percutiam [h. fulminabo. ] Veritas autem mea et misericordia mea [Al. add. erit ] cum eo, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus. Et ponam in mari manum ejus: et in fluminibus dexteram ejus. Ipse invocabit me, pater meus es tu. Deus meus, et fortitudo salutis meae. Ego autem primogenitum ponam [h. dabo] eum, excelsum [Al. et excelsum] regibus terrae. In aeternum [h. saeculum] custodiam ei misericordiam meam, et pactum meum fidele ei. Et ponam perpetuum semen ejus, et thronum ejus sicut dies coeli. Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint. Si caeremonias meas profanaverint, et praecepta mea non custodierint. Visitabo in virga scelera [h. scelus] eorum, et in plagis iniquitates [Al. iniquitatem] eorum. Misericordiam autem meam non auferam ab eo, nec mentiar in veritate mea. Non violabo pactum meum, et quod egressum est de labiis meis, non mutabo. Semel juravi in sancto meo, ne [h. si] David mentiar. Semen ejus in aeternum [h. saeculum] erit, et thronus ejus sicut sol in conspectu meo [h. coram me], Sicut luna stabilietur in aeternum [h. saeculum, ] et testis in coelo [h. nube] fidelis. SEMPER. Tu autem repulisti, et projecisti: iratus es adversus Christum tuum. Attenuasti pactum servi tui: profanasti in terra diadema ejus. Dissipasti [h. disrupisti omnes macerias [h. sepes] ejus: posuisti munitiones ejus pavorem. Diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam, factus est opprobrium vicinis suis. Elevasti dexteram hostium ejus: laetificasti omnes inimicos illius. Nam et avertisti robur gladii ejus, et non sublevasti eum in praelio. Quiescere [h. deficere] fecisti munditiam ejus, et thronum illius in terra [Al. terram] detraxisti. Abbreviasti dies adolescentiae ejus: operuisti eum ignominia. SEMPER. Usquequo, Domine, absconderis in finem: succendetur quasi ignis indignatio tua. Memento mei de profundo: alioquin quare frustra creasti filios hominum. Quis est vir, qui vivat, et non videat mortem: salvans animam suam de manu inferi? SEMPER. Ubi sunt misericordiae tuae antiquae [h. priscae], Domine, quas jurasti David in veritate tua? Recordare, Domine, opprobrii servorum tuorum. portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum. Quibus exprobraverunt inimici tui, Domine, quibus exprobraverunt vestigia Christi tui. Benedictus Dominus in sempiternum, [h. saeculum: ] amen et amen.

ORATIO MOSI VIRI DEI. [ XC.] Domine, habitaculum tu factus es nobis: in generatione et generatione. Antequam montes nascerentur et parturiretur terra, et orbis: a saeculo et usque in saeculum tu es Deus. Convertes [h. Convertis] hominem usque ad contritionem. et dices [h. dicis], revertimini [Al. convertimini ], filii Adam: Quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit, et vigilia nocturna. Percutiente te eos, somnium erunt: mane quasi herba pertransiens. Mane floruit, et abiit: ad vesperam conteretur atque siccabitur. Consumpti enim sumus in furore tuo, et in indignatione tua conturbati sumus. Posuisti iniquitates nostras coram te: negligentias nostras in luce vultus tui. Omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo: consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens. Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni: si autem multum, octoginta anni, et quod amplius labor et dolor: quoniam transivimus cito et avolavimus. Quis novit fortitudinem irae tuae, et secundum timorem tuum indignationem tuam? Ut numerentur dies nostri sic ostende, et veniemus corde sapienti. Reverte, Domine, usquequo, et exorabilis esto super servos tuos. Imple [h. satia] nos matutina misericordia tua, et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris. Laetifica nos pro diebus [h. secundum dies] quibus afflixisti nos, et annis in quibus vidimus mala. Appareat apud servos tuos opus tuum, et gloria tua [h. decor tuus] super filios eorum. Et sit decor [h. pulchritudo] Domini Dei nostri super nos. et opus manuum nostrarum fac stabile super nos: et opus manuum nostrarum confirma. [ XCI.] Qui habitat in abscondito excelsi: in umbraculo Domini commorabitur: Dicens, Domine, spes mea, et fortitudo mea: Deus meus, confidam in eo. Quia ipse liberabit [Al. liberavit] te de laqueo venantium: de morte insidiarum. In scapulis suis obumbrabit tibi, et sub alis ejus sperabis: sculum [h. hasta] et protectio veritas ejus. Non timebis a timore nocturno: a sagitta volante per diem. A peste in tenebris ambulante, a morsu insidiantis meridie. Cadent a latere tuo mille et decem millia a dextris tuis: ad te autem non appropinquabit. Verumtamen oculis tuis videbis [h. conspicies: ] et ultionem [h. expletionem] impiorum cernes. Tu enim [Al. autem] es, Domine, spes mea: excelsum posuisti habitaculum tuum. Non accedet ad te malum, et lepra non appropinquabit tabernaculo tuo. Quia angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus [h. palmis] portabunt te: ne forte offendat ad lapidem pes tuus. Super aspidem et basiliscum calcabis: conculcabis leonem et draconem. Quoniam mihi adhaesit, et liberabo eum: exaltabo eum, quoniam cognovit nomen meum. Invocabit me, et exaudiam eum, cum ipso ego in tribulatione, eruam eum, et glorificabo eum. Longitudine dierum implebo [h. satiabo] eum, et ostendam illi salutare meum. PSALMUS CANTICI IN DIE SABBATI. [ XCII.] Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime. Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et fidem tuam in nocte. In decachordo et in psalterio, in cantico [h. carmine], in cithara. Quoniam laetificasti me, Domine, in opere tuo: in facturis manuum tuarum laudabo. Quam magnificata sunt opera tua, Domine! satis profundae factae sunt cogitationes tuae. Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget istud. Germinaverunt impii quasi fenum, et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem, ut conterantur usque in sempiternum. Tu autem excelsus: in aeternum [h. saeculum] Domine. Ecce [Al. add. enim] inimici tui, Domine, ecce inimici tui, peribunt, et dissipabuntur [h. dividentur] omnes qui operantur iniquitatem. Et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum, et senectus mea in oleo ubere. Et respiciet oculus meus insidiantes mihi, de his qui consurgunt adversum me malignantibus audiet auris mea. Justus ut palma florebit, ut cedrus Libano multiplicabitur. Transplantati in domo Domini: in atriis Dei nostri germinabunt. Adhuc fructificabunt in senectute: pingues et frondentes erunt: Annuntiantes quia rectus Dominus: fortitudo mea, et non est iniquitas in eo. [ XCIII.] Dominus regnavit gloria indutus est: Indutus est Dominus fortitudine, et accinctus est: insuper appendit orbem qui non commovebitur. Firmum solium tuum ex tunc, a [Al. ab aeterno] saeculo tu es. Levaverunt flumina, Domine, levaverunt flumina vocem suam [Al. voces tuas ]: Levaverunt flumina gurgites suos: a vocibus aquarum multarum. Grandes fructus maris: grandis in excelso Dominus. Testimonia tua fidelia facta sunt nimis. domum tuam decet sanctitas, Domine, in longitudine dierum. [ XCIV.] Deus ultionum, Domine; Deus ultionum, ostendere. Elevare, judex terrae: redde vicissitudinem superbis: Usquequo impii, Domine, usquequo impii exsultabunt; Fluent loquentes antiquum; garrient omnes qui operantur iniquitatem; Populum tuum, Domine, conterent, et haereditatem tuam affligent; Viduam et advenam interficient, et pupillos occident; Et dixerunt, non videbit Dominus, et [Al. tac. et] non intelliget Deus Jacob? Intelligite, stulti in populo, et insipientes aliquando discite. Qui plantavit aurem, non audiet: aut qui finxit oculum, non videbit [h. respiciet ]? Qui erudit [h. castigat] gentes, non arguet, qui docet hominem scientiam? Dominus novit cogitationes hominum, quia vanae sunt. Beatus vir quem tu erudieris [h. castigaveris], Domine, et de lege tua docueris eum. Ut quiescat a diebus afflictionis: donec fodiatur impio interitus. Non enim derelinquet Dominus populum suum, et haereditatem suam non deseret. Quoniam ad justitiam revertetur judicium, et sequentur illud omnes recti corde. Quis stabit pro me adversus malos? quis stabit pro me adversus operarios iniquitatis? Nisi quia Dominus auxiliator meus: paulo minus habitasset in inferno anima mea: Si dicebam, motus [Al. commotus] est pes meus: misericordia tua, Domine, sustentabit [Al. sustentabat ] me. In multitudine cogitationum mearum, quae sunt in me intrinsecus: consolationes tuae delectabunt animam meam. Numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens dolorem in praecepto. Copulabuntur adversus animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt: Erit autem Dominus mihi in refugium. et Deus meus quasi petra spei meae. Et restituet super eos iniquitatem suam [h. dolorem suum ], et in malitia sua perdet eos: perdet eos Dominus Deus noster. [ XCV.] Venite, laudemus Dominum: Jubilemus petrae Jesu [h. forti salutari] nostro. Praeoccupemus vultum ejus in actione [h. confessione ] gratiarum: in canticis [h. psalmis] jubilemus ei. Quoniam fortis [h. Deus] et magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos. In cujus manu fundamenta terrae, et excelsa montium ipsius sunt. Cujus est mare: ipse enim fecit illud, et siccam manus ejus plasmaverunt. Venite, adoremus et curvemur: flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri, Quia ipse Deus noster: et nos populus pascuae ejus, et grex [h. oves] manus ejus. Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in contradictione: sicut in die tentationis in deserto. Ubi tentaverunt vie patres vestri: probaverunt me, et viderunt opus meum. Quadraginta annis displicuit mihi generatio: et dixi, populus errans corde est, et non cognoscens vias meas. Et juravi in furore meo, ut non introirent in requiem meam. [XCVI.] Cantate Domino canticum novum: cantate Domino, omnis terra. Canite Domino, benedicite nomini ejus: annuntiate de die in diem salutare ejus: Narrate in gentibus gloriam ejus: in universis populis mirabilia ejus. Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos. Omnes enim dii populorum sculptilia [h. idola ]: Dominus autem coelos fecit. Gloria, et decor ante vultum ejus: fortitudo et exsultatio in sanctuario ejus. Afferte Domino familiae populorum: afferte Domino gloriam et fortitudinem. Afferte Domino gloriam nomini ejus: levate munera, et introite in atria ejus. Adorate Dominum in decore sanctuarii: paveat a facie ejus omnis terra. Dicite in gentibus, Dominus regnavit, siquidem appendet orbem immobilem. judicabit populos in aequitatibus. Laetamini, coeli, et exsultet terra: tonet mare et plenitudo ejus. Gaudeat ager meus et omnia quae in eo sunt: tunc laudabunt universa ligna saltus. Ante faciem Domini quoniam venit, quoniam venit judicare terram: Judicabit orbem in justitia, et populos in fide sua. [XCVII.] Dominus regnavit, exsultet terra: laetabuntur insulae multae. Nubes et caligo in circuitu ejus: justitia et judicium firmamentum solii ejus. Ignis ante faciem ejus ibit, et exuret per circuitum hostes ejus. Apparuerunt [h. illuxerunt] fulgura ejus orbi: vidit, et contremuit terra. Montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini: a facie dominatoris omnis terrae [Al. orbis ]. Annuntiaverunt coeli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus. Confundantur universi qui serviunt sculptili, qui gloriantur in idolis: Adorate eum, omnes dii. Audivit, et laetata est Sion: et exsultaverunt filiae Judae, propter judicia tua, Domine Tu enim Dominus excelsus super omnem terram: vehementer elevatus es super omens [Al. universos ] deos. Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit animas sanctorum [h. misericordium] suorum, de manu impiorum eruet eos. Lux orta [h. seminata] est justo, et rectis corde laetitia. Laetamini, justi, in Domino, et confitemini memoraie sanctae ejus. CANTICUM [h. PSALMUS]. [ XCVIII.] Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit: Salvavit [Al. Salvabit] sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus. Notum fecit Dominus salutare suum: in conspectu [h. in oculis] gentium revelavit [Al. revelabit ] justitiam suam. Recordatus est misericordiae suae. et veritatis suae domui Israel: viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. Jubilate Domino, omnis terra: vociferamini, et laudate, et canite [h. psallite]. Canite [h. Psallite] Domino in cithara: in cithara et voce carminis [h. psalmis ]. In tubis et clangore buccinae: jubilate coram rege Domino. Tonet mare et plenitudo ejus: orbis et habitatores ejus. Flumina plaudent manu [h. palma ]: simul montes laudabunt. Ante Dominum, quia venit judicare terram: judicabit orbem in justitia, et populos in aequitatibus. [ XCIX.] Dominus regnabit, commoveantur populi: sessor Cherubim, concutiatur terra. Dominus in Sion magnus, et excelsus est super omnes populos. Confiteantur nomini tuo magno, et terribili sanctoque [h. magne et terribilis, sanctum nomen ejus; et fortitudo ], et imperium regis judicium diligit. Tu fundasti aequitates: judicium et justitiam in Jacob tu fecisti. Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus: quia sanctus [Al. sanctum] est; Moses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel in his qui invocant nomen ejus; Invocabant Dominum, et ipse exaudivit [Al. exaudiebat ] eos: in columna nubis loquebatur ad eos. Custodierunt [Al. custodiebant] testimonia ejus, et praeceptum quod [Al. tac. quod] dedit eis. Domine Deus noster, tu exaudisti eos: Domine, propitius fuisti eis. et ultor super commutationibus [h. adinventionibus ] eorum. Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus: quia sanctus Dominus Deus noster.

CANTICUM [h. PSALMUS PRO CONFESSIONE] IN GRATIARUM ACTIONE. [ C.] Jubilate Deo, omnis terra, servite Domino in laetitia. Ingredimini coram eo in laude: scitote quoniam Dominus ipse est Deus. Ipse fecit nos, et ipsius sumus, populus ejus et grex [h. oves] pascuae ejus. Ingredimini portas ejus in gratiarum actione [h. in confessione ], atria ejus in laude: Confitemini ei, benedicite nomini ejus: Quia bonus Dominus. In sempiternum [h. saeculum] misericordia ejus, et usque ad generationem et generationem fides ejus.

DAVID CANTICUM [h. PSALMUS]. [ CI.] Misericordiam et judicium cantabo: tibi, Domine, psallam. Erudiar in via perfecta quando venies ad me: Ambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae. Non ponam coram oculis meis verbum Belial; facientem declinationes odivi, nec adhaesit mihi. Cor pravum recedet a me: malum nesciam. Loquentem [h. detrahentem] in abscondito contra proximum suum [h. sodalem suum ], hunc interficiam: Superbum oculis et altum corde, cum hoc esse non poteram. Oculi mei ad fideles terrae, ut habitent mecum; ambulans in via simpliciter, hic ministrabit mihi. Non habitabit in medio domus meae, faciens dolum, loquens mendacium, non placebit in conspectu oculorum meorum. Mane perdam omnes impios terrae, ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem.

ORATIO PAUPERIS QUANDO SOLLICITUS FUERIT, ET CORAM DOMINO [h. IN CONSPECTU DOMINI] FUDERIT ELOQUIUM SUUM. [ CII.] Domine, audi [Al. exaudi] orationem meam, et clamor meus [h. deprecatio mea] ad te veniat. ne abscondas faciem tuam a me. In die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam: in quacumque die invocavero velociter [h. festina], exaudi me. Quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei, et ossa mea quasi frixa contabuerunt. Percussum est quasi fenum et arefactum est cor meum: quia oblitus sum comedere panem meum. A voce gemitus mei, adhaesit os meum carni meae. Assimilatus sum pelicano deserti: factus sum quasi bubo solitudinum. Vigilavi, et fui sicut avis solitaria super tectum. Tota die exprobrabant mihi inimici mei: exsultantes [h. insultantes mihi] per me jurabant. Quia cinerem sicut panem comedi, et potum meum cum fletu miscui. A facie indignationis tuae et irae tuae: quia levasti [Al. elevasti] me, et allisisti me. Dies mei quasi umbra inclinati sunt, et ego quasi fenum arui. Tu autem, Domine, in aeternum permanes et memoriale tuum in generatione et generatione. Tu suscitans [h. surgens] misereberis Sion: quia tempus ut [Al. ad. est] miserearis ejus, quoniam venit tempus [h. condictum ]. Quoniam placitos fecerunt servi tui lapides ejus, et pulverem ejus miserabilem [Al. mirabilem ]. Et timebunt gentes nomen Domini, et universi reges terrae gloriam tuam. Quia aedificavit Dominus Sion: apparuit in gloria sua. Respexit ad orationem vacui [h. effossi ], et non despexit orationem eorum. Scribatur hoc in generatione novissima, et populus qui creabitur laudabit Dominum. Quoniam prospexit de excelso sanctuario suo: Dominus de coelo terram contemplatus est. Ut audiret gemitum vincti, ut solveret filios mortis. Ut narretur in Sion nomen Domini, et laudatio ejus in Jerusalem. Cum congregati fuerint populi simul, et regna ut serviant Domino. Afflixit in via fortitudinem meam: abbreviavit dies meos. Dicam, Deus meus, ne rapias me in medio dierum meorum: in generatione generationum anni tui. A principio terram fundasti, et opus manuum tuarum coeli. Ipsi peribunt, tu autem stabis, et omnes quasi vestimentum atterentur. quasi pallium [h. vestimentum] mutabis eos, et mutabuntur. Tu autem ipse [Al. ad. es ], et anni tui non deficient. Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum ante faciem tuam [Al. eorum] perseverabit [h. dirigetur ].

DAVID. [ CIII.] Benedic, anima [Al. ad. mea], Domino, et omnia viscera mea nomini sancto ejus. Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnium retributionum ejus. Qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas, Qui redimit de corruptione vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus. Qui replet [h. satiat] bonis ornamentum tuum: innovabitur sicut aquilae juventus tua. Faciens justitias Dominus, et judicia cunctis qui calumniam sustinent. Notas fecit vias suas Mosi: filiis Israel cogitationes [h. adinventiones] suas. Misericors et clemens Dominus: patiens [h. tardus ad furorem] et multae miserationis. Non in sempiternum judicabit [h. litigabit]: neque in aeternum irascetur [h. in saeculum perseverabit]. Non secundum peccata nostra fecit nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. Quantum enim excelsius est coelum terra [Al. a terra ], tantum confortata est misericordia ejus super timentes [Al. timentibus] eum: Quantum longe est oriens ab occidente: tantum longe fecit a nobis scelera nostra: Sicut miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se: Ipse enim novit plasmationem [h. cogitationem] nostram: recordatus est quia pulvis sumus. Homo, quasi herba dies ejus: sicut flos agri sic florebit. Quia spiritus pertransiit eum, et non subsistet: et non cognoscet eum ultra locus ejus. Misericordia autem Domini ab aeterno [h. a saeculo], et usque in aeternum [h. in saeculum] super timentes eum: et justitia ejus in filios filiorum. His qui custodiunt pactum ejus, et recordantur praeceptorum ejus ad faciendum [Al facienda] ea. Dominus in coelo stabilivit thronum suum, regnum illius omnium dominatur. Benedicite Domino, angeli ejus, fortes robore, facientes verbum ejus: obedientes voci sermonis ejus. Benedicite Domino, omnes exercitus ejus, ministri ejus qui facitis placitum illius. Benedicite Domino, universa opera ejus, in omnibus locis potestatis ejus: benedic, anima mea, Domino. [ CIV.] Benedic, anima mea, Domino. Domine Deus meus, magnificatus es nimis. Gloria et decore indutus es: amictus luce quasi vestimento: Extendens coelos ut pellem, Qui tegis [h. texit] aquis coenacula ejus: Qui ponis [h. posuit ] nubes currum suum: qui ambulas [h. ambulat] super pennas venti. Qui facis angelos tuos [h. facit angelos suos] spiritus: ministros tuos [h. suos] ignem urentem. Qui fundasti [h. fundavit] terram super bases suas [Al. basem suam ]: non commovebitur [h. ut non commoveatur] in saeculum et in saeculum [h. et ultra ]. Abysso [Al. abyssum] quasi vestimento operuisti eam: super montes stabunt aquae. Ab increpatione tua fugient: a voce tonitrui tui formidabunt. Ascendent montes et descendent campi, ad locum quem fundasti eis. Terminum posuisti quem non pertransibunt: nec revertentur ut operiant terram. Qui emittis fontes in convallibus, ut inter medios montes ambulent. Ut bibant omnia animalia regionum, et reficiant onagri sitim suam. Super ea volucres coeli morabuntur: de medio nemorum dabunt vocem. Qui irrigas montes de coenaculis tuis. de fructu operum tuorum implebitur [h. satiabitur] terra. Germinans herbam jumentis [h. san.], et fenum servituti hominum; Ut educat panem de terra: et vinum laetificet cor hominis. Ad exhilarandam faciem in [h. super] oleo: panis cor hominis roborat. Saturabuntur ligna Domini: cedri Libani quas plantavit. Ibi aves nidificabunt, milvo abies domus ejus. Montes excelsi cervis: petra refugium hericiis. Fecit lunam per tempora: sol cognovit cubitum suum. Posuisti tenebras, et facta est nox: in ipsa moventur [h. repunt] omnes bestiae sylvae. Leones rugientes ad praedam, et quaerentes a Deo escam [Al. escas] sibi. Oriente sole recedent, et in speluncis [h. in cubilibus] suis cubabunt. Egredietur homo ad opus suum, et ad servitutem suam usque ad vesperum. Quam multa sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti: impleta est terra possessione tua. Hoc mare magnum et latum manibus, ibi reptilia innumerabilia: animalia parva cum grandibus. Ibi naves pertranseunt: leviathan istum plasmasti ut illuderet ei. Omnia in te sperant, ut des cibum eis in tempore suo. Dante te illis, colligent: aperiente te manum tuam, replebuntur [h. saturabuntur] bono. Abscondes vultum tuum, turbabuntur; auferes spiritum eorum, deficient, et in pulverem suum revertentur. Emittes spiritum tuum et creabuntur, et instaurabis faciem terrae: Sit gloria Domini in sempiternum [h. in saeculum ]: laetabitur Dominus in operibus suis. Qui respicit terram et tremet [Al. tremit ]: tangit montes et fumabunt. Cantabo Domino in vita mea: psallam Deo meo quamdiu sum. Placeat ei eloquium meum: ego [Al. ad. autem] laetabor in Domino. Deficiant peccatores de terra, et impii ultra non sint: benedic, anima mea, Domino [Al. Dominum]. Alleluia. [ CV.] Confitemini Domino, invocate nomen ejus: notas facite populis cogitationes [h. adinventiones] ejus. Cantate ei, et psallite illi: loquimini in universis mirabilibus ejus. Exsultate [h. Laudamini] in nomine sancto ejus: laetetur cor quaerentium Dominum. Quaerite Dominum et virtutem ejus: quaerite faciem ejus jugiter. Recordamini mirabilium ejus quae fecit: signorum [h. prodigiorum] et judiciorum oris ejus. Semen Abraham servi ejus: filii Jacob electi ejus. Ipse Dominus Deus noster: in universa terra judicia ejus. Recordatus est in aeternum [h. saeculum] pacti sui: verbi, quod praecepit [h. verbum praecepit] in mille generationes. Quod pepigit cum Abraham, et juramenti sui cum Isaac. Et firmavit [h. statuit] illud Jacob in lege [h. in praeceptum ]: Israel in pactum sempiternum. Dicens, tibi dabo terram Chanaan: funiculum haereditatis vestrae. Cum essent viri pauci, modici et advenae in ea. Et transierunt [h. ambulaverunt] de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. Non dimisit hominem, ut noceret [h. calumniaretur ] eis, et corripuit pro eis reges. Nolite tangere christos meos, et prophetas meos nolite affligere. Et vocavit famem super terram: omnem virgam [h. baculum] panis contrivit. Misit ante faciem eorum virum: in servum venumdatus est Joseph. Afflixerunt in compede pedes ejus: in ferrum venit anima ejus. Usque ad tempus donec veniret sermo ejus: eloquium Domini probavit eum. Misit rex [h. regem], et solvit eum. princeps [h. dominatorem] populorum, et dimisit [ h. solvit] illum. Posuit eum dominum [h. dominatorem] domus suae, et principem [h. dominatorem] in omni possessione sua. Ut erudiret [h. castigaret] principes ejus secundum voluntatem suam, et senes ejus sapientiam doceret. Et ingressus est Israel [Al. add. in] Aegyptum, et Jacob advena fuit in terra Cham. Et crescere fecit populum suum nimis, et roboravit eum super hostes ejus; Convertit cor eorum, ut odio haberent populum ejus. ut dolose agerent contra servos illius. Misit Mosen servum suum: [Al. add. et] Aaron, quem elegit sibi, Posuit in eis verba signorum suorum, et portentorum in terra Cham: Misit tenebras et contenebravit, et non fuerunt increduli verbis ejus. Commutavit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum. Ebullivit terra eorum ranas: in cubilibus [Al. cubiculis] regum eorum. Dixit, et venit musca omnimoda: cinifes [h. pediculi] in universis terminis eorum. Dedit pluvias eorum grandinem: ignem flammantem in terra eorum. Et percussit vineam eorum, et ficum eorum. et confregit lignum finium eorum. Dixit, et venit locusta, et bruchus, cujus non erat numerus. Et comedit omne fenum terrae eorum, et devoravit fructum terrae eorum. Et percussit omne primogenitum in terra eorum: primitias universi partus [h. doloris] eorum. Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus. Laetata est Aegyptus cum egrederentur. quoniam irruerat terror eorum super eos. Expandit nubem in tentorium, et ignem ut luceret nocte. Petierunt, et adduxit ortygometram [h. coturnicem ], et pane coelesti saturavit eos. Aperuit petram et fluxerunt aquae: cucurrerunt in aridis flumina. Quia recordatus est verbi sancti sui: cum Abraham servo suo. Et eduxit populum suum in laetitia [h. cum gaudio ]: in laude electos suos. Et dedit eis terras [Al. terram] gentium, et laborem [Al. labores] tribuum [h. plebium] possederunt. Ut custodirent caeremonias ejus, et leges ejus servarent, Alleluia.

ALLELUIA. [ CVI.] Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. Quis loquetur fortitudines Domini, auditas faciet omnes laudes ejus? Beati qui custodiunt judicium, faciunt [Al. et faciunt] justitiam in omni tempore. Recordare mei, Domine, in repropitiatione populi tui: visita me in salutari tuo. Ut videam bona electorum tuorum, et laeter in laetitia gentis tuae: et exsultem cum haereditate tua. Peccavimus cum patribus nostris: inique fecimus, impie egimus. Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua [h. sunt eruditi mirabilibus tuis ]. non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae. Et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro: salvavit autem eos propter nomen suum, ut ostenderet fortitudinem suam. Et comminatus est mari Rubro, et aruit: et transduxit eos per abyssos quasi in deserto. Et salvavit eos de manu odientis, et redemit eos de manu inimici. Et operuerunt aquae hostes eorum: unus de ipsis non superfuit. Et crediderunt verbis ejus: cecineruntque laudem [Al. laudes] ejus. Cito [h. Festinato] obliti sunt operum illius: nec exspectaverunt voluntatem [h. consilium] ejus. Et desideraverunt desiderium in deserto, et tentaverunt Deum in solitudine. Dedit ergo eis petitionem ipsorum, et misit tenuitatem in animam eorum. Et zelati sunt Mosen in castris: Aaron [Al. et Aaron] sanctum Domini. Aperta est terra, et devoravit Dathan, et operuit synagogam Abiram. Et succensus est ignis in synagoga eorum: flamma exussit impios [h. montes ]. Fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt conflatile. Et mutaverunt gloriam suam, in similitudinem bovis comedentis fenum. Obliti sunt Dei salvatoris sui: qui fecit magnalia in Aegypto. Mirabilia in terra Cham: terribilia super mare Rubrum. Dixit ergo, ut contereret [h. disperderet] eos: nisi Moses electus ejus stetisset medius contra faciem illius, ut converteret indignationem ejus, et non interficeret. Et despexerunt terram desiderabilem: nec crediderunt sermoni ejus. Et murmuraverunt in tabernaculis suis: non audierunt vocem Domini. Et elevavit manum suam super eos, ut dejiceret eos in deserto. Et ut dejiceret semen eorum in gentibus, et dispergeret eos in terris. Et consecrati sunt Beel-Pheor, et comederunt victimas mortuorum. Et concitaverunt in studiis suis, et percussit eos plaga. Stetit autem Phinees, et dijudicavit: et est retenta percussio. Et reputatum est ei in justitiam: in generatione et generationem usque in aeternum [ h. saeculum ], Et provocaverunt super aquam contradictionis, et afflictus est Moses propter eos. Quia provocaverunt spiritum ejus, et praecepit [h. protulit] in labiis suis. Non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis, Et commixti sunt gentibus. et didicerunt opera eorum. Et servierunt sculptilibus [h. idolis] eorum, et factum est eis in scandalum. Et immolaverunt filios suos, et filias suas daemonibus. Et effuderunt sanguinem innocentem: sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quos immolaverunt sculptilibus [h. idolis] Chanaan. Et polluta [h. contaminata] est terra [Al. add. in ] sanguinibus: et coinquinati sunt in operibus suis, et fornicati sunt in studiis [h. adinventionibus] suis. Iratus est itaque furor Domini in populum suum, et abominatus est haereditatem suam. Et dedit eos in manu gentium, et dominati sunt eorum, qui oderunt eos. Et afflixerunt eos inimici sui, et humiliati sunt sub manu eorum. Multis vicibus liberavit eos: ipsi vero provocabant in consiliis suis, et humiliati sunt propter iniquitatem suam [Al. iniquitates suas ]. Et vidit tribulationem eorum: cum audiret eos rogantes. Et recordatus est pacti sui cum eis: et poenituit [Al. ad. cum] secundum multitudinem misericordiae suae. Et dedit eos miserabiles: coram omnibus qui ceperant eos. Salva nos, Domine Deus noster, et congrega nos de gentibus: Ut confiteamur nomini sancto tuo, et canamus laudantes te. Benedictus Dominus Deus Israel. ab aeterno, et usque in aeternum [h. a saeculo et usque in saeculum ]: et dicet omnis populus, amen. Alleluia. [CVII.] Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. Dicant redempti [Al. qui redempti sunt] a Domino: quos redemit de manu hostis. Et de terris congregavit eos, ab oriente et occidente: ab aquilone et mari: Erraverunt in solitudine, in deserta via: civitatem quae habitaretur, non repererunt. Esurientes et sitientes: anima eorum in ipsis deficiebat. Et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua: de afflictione [h. angustiis] eorum eripuit eos. Et duxit illos per viam rectam, ut venirent in civitatem habitabilem. Confiteantur Domino misericordiam ejus, et mirabilia ejus in filios hominum, Quia saturavit animam vacuam, et animam esurientem implevit bonis. Habitantes in tenebris et umbra mortis, alligatos inopia et ferro. Quia provocaverunt sermones Dei, et consilium excelsi blasphemaverunt. Et humiliavit in labore cor eorum: corruerunt, et non erat qui adjuvaret. Et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua: de angustiis eorum salvavit eos. Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum disrupit. Confiteantur Domino misericordiam ejus, et mirabilia ejus in filios [Al. filiis] hominum. Quia contrivit portas aereas [h. ostia aerea ], et vectes ferreos confregit. Stultos propter viam [h. de via] sceleris eorum, et propter iniquitates [h. de iniquitatibus suis] afflictos. Omnem cibum abominata est anima eorum, et accesserunt ad [Al. usque ad] portas mortis. Et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua: de [Al. et de] angustiis eorum salvavit eos. Misit verbum suum, et sanavit eos: et salvavit de interitu eorum. Confiteantur Domino misericordiam ejus, et mirabilia ejus in filios [h. filiis] hominum. Et immolent hostias gratiarum [h. confessionum], et narrent opera ejus in laude. Qui descendunt mare in navibus: facientes opus [Al. operationes] in aquis multis. Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo. Et dixit, et surrexit [h. statuit] ventus tempestatis, et elevavit gurgites ejus. Ascendunt in coelum, et descendunt in abyssos: anima eorum in afflictione [h. malo] consumitur. Obstupuerunt, et intremuerunt quasi ebrius: et universa sapientia eorum absorpta est. Clamaverunt autem ad Dominum in tribulatione sua, et de angustiis eorum eduxit eos. Statuet [h. Suscitabit] turbinem in tranquillitatem. et silebunt fluctus ejus. Laetabuntur, quoniam quieverunt, et deducet eos ad portum quem voluerunt. Confiteantur Domino misericordiam ejus, et mirabilia ejus in filios hominum. Et exaltent eum in ecclesia populi, et in cathedra seniorum laudent eum. Ponet flumina in desertum, et fontes [h. exitus] aquarum in sitim. Terram fructiferam in salsuginem: prae malitia habitatorum ejus, Ponet desertum in paludes aquarum, et terram inviam in fontes [h. exitus] aquarum. Et collocavit ibi esurientes: et fundabunt urbem ad habitandum. Et ferent agros, et plantabunt vineas: et facient fruges germina [Al. genimina]. Et benedicent eis, et multiplicabuntur nimis, et pecora [h. jumenta] eorum non imminuentur. Imminuta sunt autem et afflicta, propter angustiam mali et doloris. Et effundet despectionem super principes, et errare eos faciet in solitudine devia [h. inani. ] Et sublevabit pauperem de inopia, et ponet quasi gregem [h. oves] familias. Videbunt recti, et laetabuntur: et omnis iniquitas contrahet os suum. Quis sapiens, et custodiet haec: et intelliget misericordias Domini?

CANTICUM PSALMI DAVID. [ CVIII.] Paratum cor meum, Deus: cantabo, et psallam, sed et gloria mea. Consurge [h. expergiscere], psalterium, et cithara, consurgam mane [h. expergiscar diluculo. ] Confitebor tibi in populis, Domine, et cantabo te in nationibus [h. psallam tibi in plebibus]. Quoniam magna super coelos misericordia tua, et usque ad aethera veritas tua. Exaltare super coelos, Deus: et super omnem terram gloria tua. Ut liberentur dilecti tui: salva dextera tua, et exaudi me. Deus locutus est in sanctuario suo: gaudebo: dividam Sichem [Al. Sicimam], et vallem Soccoth dimetiar. Meus est Galaad, meus est Manasse, et Ephraim haereditas [h. fortitudo] capitis mei: Juda dux [h. legifer] meus. Moab lebes pelvis meae; Super Idumaeam projiciam calciamentum meum: cum Philisthim foederabor [h. mihi Palaestina faederabitur]. Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumaeam? Nonne tu, Deus, qui projeceras nos, et non exieras, Deus in exercitibus nostris? Da nobis auxilium in tribulatione: vana est enim salus ab homine. In Deo erimus fortes [faciemus virtutem ], et ipse conculcabit hostes nostros. VICTORI DAVID CANTICUM [h. PSALMUS]. [ CIX.] Deus laudabilis mihi, ne taceas: quia os impii et os dolosi contra me apertum est. Locuti sunt de me lingua mendacii: et verbis odii circumdederunt me, et expugnaverunt me frustra. Pro eo quod eos diligebam, adversabantur mihi: ego autem orabam. Et posuerunt contra me malum pro bono, et odium pro dilectione mea. Constitue super eum impium. et Satan stet a dextris ejus. Cum fuerit judicatus, exeat condemnatus: et oratio ejus sit in peccatum. Fiant dies ejus pauci: episcopatum ejus accipiat alter. Sint filii ejus pupilli, et uxor ejus vidua. Instabiles vagentur liberi ejus, et mendicent: et quaerant in parietinis suis. Scrutetur exactor universa quae habet, et diripiant alieni laborem ejus. Non sit qui ejus misereatur: nec qui clemens sit in pupillos ejus. Fiat novissimum ejus interitus: in generatione altera deleatur nomen ejus. Redeat in memoriam [h. commemoretur] iniquitas patrum ejus apud Dominum, et iniquitas [h. peccatum] matris ejus non deleatur. Sint contra Dominum semper: et intereat de terra memoria eorum. Eo quod non est recordatus facere misericordiam: et persecutus est virum inopem, et pauperem: et compunctum corde, ut interficeret. Et dilexit maledictionem, quae [Al. et] veniet ei: et noluit benedictionem, quae elongabitur ab eo. Et indutus est maledictione quasi vestimento suo, et ingredietur quasi aqua in viscera ejus: et quasi oleum in ossa ejus. Sit ei quasi pallium [h. vestimentum], quo circumdatur, et quasi cingulum, quo semper accingitur. Haec est retributio eorum [Al. his ], qui adversantur mihi a Domino, et qui loquuntur malum contra animam meam. Tu autem, Domine Deus, fac mecum propter nomen tuum: quoniam bona est misericordia tua, libera me. Quoniam egenus, et pauper sum: et cor meum vulneratum est intrinsecus. Quasi umbra cum inclinatur, abductus sum, excussus quasi locusta; Genua mea vacillaverunt a jejunio, et caro mea mutata [h. macilenta] est absque oleo. Et ego factus sum opprobrium eis: videntes me moverunt caput suum. Adjuva me, Domine Deus meus: salva me secundum misericordiam tuam. Et [Al. ut] sciant quoniam manus tua haec: tu, Domine, fecisti eam. Maledicent illi, et tu benedices: restiterunt, et confundentur [h. restiterunt, et confusi sunt]: servus autem tuus laetabitur. Induantur adversarii mei confusione, et operiantur quasi pallio confusione sua. Confitebor Domino vehementer in ore meo, et in medio populorum [h. multorum] laudabo eum. Quoniam stabit a dextris pauperis [h. egeni], ut salvet a judicibus [h. judicantibus ] animam ejus.

DAVID CANTICUM [h. PSALMUS]. [ CX.] Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Virgam [h. Baculum] fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum. Populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae: in montibus [h. splendoribus] sanctis. Quasi de vulva orietur tibi ros adolescentiae tuae. Juravit Dominus, et non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedec. Dominus ad dexteram tuam [Al. a dextera tua ], percussit in die furoris sui reges. Judicabit in gentibus, implevit [h. cadaveribus] valles, percutiet caput in terra multa. De torrente in via bibet: propterea exaltabit caput. [ CXI. ] [Aleph.] Confitebor Domino in toto corde: [Beth.] In consilio justorum [h. rectorum] et congregatione. [Gimel.] Magna opera Domini: [Daleth.] Exquirenda cunctis volentibus eum. [He.] Gloria et decor opus ejus: [Vau.] Et justitia ejus perseverans semper. [Zain.] Memoriam fecit mirabilium suorum: [Heth.] Clemens et misericors Dominus [Al. Deus ]. [Teth.] Escam dedit timentibus se: [Jod.] Memor erit in sempiternum [h. saeculum] pacti sui. [Chaph.] Fortitudinem operum suorum annuntiabit populo suo, [Lamed.] Ut det eis haereditatem gentium. [Mem.] Opus manuum ejus veritas et judicium: [Nun.] Fidelia omnia praecepta ejus. [Samech.] Firmata in sempiternum [h. saeculum] jugiter: [Ain.] Facta in veritate et aequitate. [Phe.] Redemptionem misit populo suo, [Sade.] Mandavit in aeternum [h. saeculum] pactum suum: [Coph.] Sanctum et terribile nomen ejus. [Res.] Principium sapientiae timor Domini, [Sin.] Doctrina [h. eruditio] bona cunctis facientibus ea: [Thav.] Laus ejus perseverat jugiter.

ALLELUIA. [ CXII. ] [Aleph.] Beatus vir qui timet Dominum, [Beth.] In mandatis ejus volet nimis. [Gimel.] Potens in terra erit semen ejus: [Daleth.] Generatio justorum [h. rectorum] benedicetur. [He.] Substantia et divitiae in domo ejus, [Vau.] Et justitia ejus perseverans semper. [Zain.] Ortum est in tenebris lumen justis [h. rectis]: [Heth.] Clemens et misericors et justus [h. pius]. [Teth.] Bonus vir clemens et fenerans: [Jod.] Dispensabit verba sua in judicio. [Chaph.] Quia in aeternum [h. saeculum] non commovebitur: [Lamed.] In memoria sempiterna erit justus. [Mem.] Ab auditu malo non timebit: [Nun.] Paratum cor ejus confidens in Domino. [Samech.] Firmum cor ejus non timebit: [Ain.] Donec aspiciat in hostibus suis. [Phe.] Dispersit, dedit pauperibus, [Sade.] Justitia ejus permanet in aeternum: [Coph.] Cornu ejus exaltabitur in gloria. [Res.] Impius videbit, et irascetur; [Sin.] Dentibus suis frendet, et tabescet: [Thav.] Desiderium impiorum peribit. ALLELUIA. [ CXIII.] Laudate, servi, Dominum: laudate nomen Domini: Sit nomen Domini benedictum: amodo et usque in aeternum [h. saeculum ]. Ab ortu solis usque ad occasum ejus: laudabile nomen Domini. Excelsus super omnes gentes Dominus: super coelos gloria ejus. Quis ut Dominus Deus noster: qui in excelsis habitans. Humilia respicit in coelo et in terra. Suscitans de terra [h. pulvere] inopem, et de stercore elevat pauperem, Ut eum sedere faciat cum principibus, cum principibus populi sui. Qui collocat sterilem in domo, matrem filiorum laetantem. Alleluia. [CXIV.] Cum egrederetur Israel de Aegypto: domus Jabob de populo barbaro: Factus est Judas in sanctificationem ejus: Israel potestas illius. Mare vidit, et fugit: Jordanis conversus est retrorsum. Montes subsilierunt quasi arietes: colles quasi filii gregis [h. ovium]. Quid tibi est, mare, quod fugisti? Jordanis, conversus es retrorsum. Montes, subsultastis quasi arietes: colles, quasi filii gregis [h. ovium]. A facie Domini contremiscit terra: a facie Dei Jacob. Qui convertit petram in paludes aquarum: silicem in fontes aquarum. [ CXV.] Non nobis, Domine, non nobis; sed nomini tuo da gloriam: propter misericordiam tuam, et veritatem tuam. Ne [h. Quare] dicant gentes: ubi est Deus eorum? Deus autem noster in coelo: universa quae voluit, fecit. Idola gentium [h. eorum] argentum et aurum: opus manuum hominum. Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt. Aures habent, et non audient: nasum habent, et non odorabunt. Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt: non [Al. nec] sonabunt in gutture suo. Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Israel confidit in Domino: auxiliator et protector eorum est. Domus Aaron confidit in Domino: auxiliator et protector eorum est. Timentes Dominum confidunt in Domino: auxiliator et protector eorum est. Dominus recordatus nostri, benedicet, benedicet domui Israel: benicet domui Aaron. Benedicet timentibus Dominum: parvis et magnis. Addat Dominus super vos: super vos et super filios vestros, Benedicti vos a Domino: qui fecit coelum et terram. Coelum coelorum Domino: terram autem dedit filiis hominum. Non mortui laudabunt Dominum: nec omnes qui descenderunt in silentium. Sed nos benedicimus Domino: amodo et usque in aeternum. Alleluia. [ CXVI.] Dilexi quoniam exaudiet [Al. audiet] Dominus vocem deprecationis meae. Quoniam inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo. Circumdederunt me funes mortis, et munitiones inferni invenerunt me. Angustiam et dolorem reperi. et nomen Domini invocabo: Obsecro, Domine, salva [h. eripe] animam meam: clemens Dominus, et justus: et Deus noster misericors [h. pius], Custodit parvulos Dominus: attenuatus sum, et salvavit me. Revertere, anima mea, in requiam tuam: quia Dominus reddet tibi. Quia eruet animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos ab offensa. Deambulabo coram Domino, in terris viventium. Credidi propter quod [h. quia] locutus sum: ego afflictus sum nimis: Ego dixi in stupore meo: omnis homo mendacium [h. mentitur ]. Quid reddam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris [Al. salutis] accipiam, et nomen Domini invocabo. Vota mea Domino reddam, coram omni populo ejus. Gloriosa in conspectu Domini [h. Pretiosa in oculis Domini ], mors sanctorum [h. misericordium] ejus. Obsecro, Domine, quia ego servus tuus, ego servus tuus filius ancillae tuae. Dissolvisti vincula mea: tibi immolabo hostiam laudis [h. confessionis ], et in nomine Domini invocabo. Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus. In atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem. Alleluia. [ CXVII.] Laudate Dominum, omnes gentes: collaudate eum, universi populi [h. plebes ]. Quia confortata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini in aeternum. Alleluia. [ CXVIII.] Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus, Dicat nunc [h. obsecro] Israel: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. Dicat nunc [h. obsecro] domus Aaron: Quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. Dicant nunc [h. obsecro] qui timent Dominum: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. Cum tribularer, invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine Dominus. Dominus meus [Al. ad. est], non timebo quid faciat mihi homo; Dominus mihi auxiliator [h. inter auxiliatores ], et ego despiciam [h. aspiciam] odientes me. Melius est sperare [h. confidere] in Domino, quam sperare in homine. Melius est sperare [h. confidere] in Domino, quam sperare in principibus. Omnes gentes circumdederunt me; in nomine Domini quia ultus sum in eas [h. contrivi eas ]: Circumdederunt me, et obsederunt me: sed in nomine Domini, quia ultus sum in eas [h. contrivi eas ]. Circumdederunt me quasi apes: exstinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini, quia ultus sum in eas [h. contrivi eas ]. Impulsus pellebar ut caderem, et Dominus sustentavit me [h. et Dominus auxiliatus est mihi ]. Fortitudo mea, et laus mea Dominus: et factus est mihi in salutem. Vox laudis, et salutis in tabernaculis justorum. Dextera Domini fecit fortitudinem [h. virtutem ]: dextera Domini excelsa, dextera Domini fecit fortitudinem [h. virtutem ]: Non moriar, sed vivam, et narrabo opera Domini. Corripiens arguit [h. Castigans castigavit] me Dominus, et morti non tradidit me. Aperite mihi portas justitiae: ingressus in eas confitebor Domino. Haec porta Domini, justi intrabunt in eam. Confitebor tibi, quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem. Lapidem [Al. lapis] quem reprobaverunt aedificantes: factus est in caput anguli. A Domino factum est istud, et hoc est [Al. tac. est] mirabile in oculis nostris. Haec est dies quam fecit Dominus: exsultemus et laetemur in ea. Obsecro, Domine, salva, obsecro: obsecro, Domine, prosperare, obsecro. Benedictus qui venit in nomine Domini: benediximus vobis de domo Domini: Deus Dominus, et apparuit [h. illuxit] nobis: frequentate [h. obligate] solemnitatem in frondosis, usque ad cornua altaris. Deus meus es tu, et confitebor tibi: Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor Domino, quoniam bonus: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. [ CXIX. ] [Aleph.] Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini. Beati qui custodiunt testimonia ejus: in toto corde requirunt [Al. requirent] eum. Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt. Tu mandasti praecepta tua custodiri nimis. Utinam dirigantur viae meae, ad custodienda praecepta tua. Tunc non confundar, cum respexero ad omnia mandata tua. Confitebor tibi in directione cordis: cum didicero judicia justitiae tuae. Praecepta tua custodiam: ne derelinquas me nimis. [Beth.] In quo corrigit juvenis [h. mundabit puer] semitam suam, cum custodierit [h. ut custodiat ] verba tua. In toto corde meo exquisivi te: ne errare me facias a mandatis tuis. In corde meo abscondi eloquium tuum, ut non peccem tibi. Benedictus tu [Al. es], Domine: doce me praecepta tua. In labiis meis narravi omnes justitias [h. omnia judicia] oris tui. In via testimoniorum tuorum laetatus [h. gavisus] sum, quasi in omnibus divitiis: In praeceptis tuis meditabor, et contemplabor semitas tuas. In justitiis [h. praeceptis] tuis delectabor, non obliviscar verba tua. [Gimel]. Tribue servo tuo: vivam, et custodiam verba tua. Revela oculos meos, et videbo [h. aspiciam] mirabilia de [Al. in] lege tua. Advena ego sum in terra: ne abscondas a me mandata [ h. praecepta] tua. Desideravit anima mea desiderare [h. Meditari anima mea desideravit] judicia tua in omni tempore. Increpasti superbos: maledicti qui recedunt a mandatis tuis. Aufer a me opprobrium, et contemptum: quoniam testimonia tua custodivi. Etenim sederunt principes, adversum me loquebantur: servus autem tuus meditabatur praecepta tua. Sed et testimonia tua voluntas [h. delectatio] mea, quasi viri [h. consilii] amicissimi mei. Adhaesit pulveri anima mea: vivifica me juxta verbum tuum. [Daleth.] Vias meas exposui [h. narravi], et exaudisti me [Al. tacet me]: doce me justitiam tuam [h.praecepta tua ]. Viam praeceptorum tuorum [h. mandatorum] fac me intelligere, et loquar in mirabilibus tuis. Distillavit anima mea prae stultitia: serva [h. confirma] me juxta eloquium tuum. Viam mendacii aufer a me, et legem tuam dona mihi [ h. miserere mei ]. Viam fidei elegi: judicia tua proponebam. Adhaesi testimoniis tuis: Domine, ne confundas me. Viam mandatorum tuorum curram: quoniam dilatasti cor meum. [He.] Ostende [h. illumina] mihi, Domine, viam praeceptorum tuorum, et custodiam eam per vestigium. Doce me, et observabo legem tuam: et custodiam eam in toto corde. Deduc me in semita mandatorum [h. praeceptorum ] tuorum: quia ipsam volui. Inclina cor meum ad testimonia tua, et non ad avaritiam. Averte oculos meos, ne videant vanitatem: in via tua vivifica me. Suscita servo tuo eloquium tuum, in timorem tuum. Averte opprobrium meum quod reveritus sum: quia [Al. tac. quia] judicia tua bona. Ecce desideravi praecepta [h. mandata] tua: in justitia tua vivifica me. [Vau.] Et veniant mihi misericordiae tuae, Domine, et salus tua juxta eloquium tuum. Et respondebo exprobrantibus mihi sermonem: quia speravi in sermone tuo. Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis; quoniam judicia tua exspectavi. Et custodiam legem tuam jugiter: in sempiternum, et ultra. Et ambulabo in spatioso: quia praecepta tua quaesivi. Et loquar in testimoniis tuis coram regibus, et non confundar. Et delectabor in mandatis tuis, quae dilexi. Et levabo manus meas ad mandata tua, quae dilexi, et loquar in praeceptis tuis. [Zain.] Memento sermonis servo tuo: quem me sperare fecisti. Haec est consolatio mea in afflictione mea: quia eloquium tuum vivificavit me. Superbi deridebant me nimis: a lege tua non declinavi. Recordatus sum judiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum. Horror obtinuit me ab impiis, qui dereliquerunt legem tuam. Carmina erant mihi praecepta tua, in domo peregrinationis meae. Recordatus sum in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. Hoc factum est mihi: quia praecepta tua custodivi. [Heth.] Pars mea, Domine: dixi ut custodiam verbum tuum. Deprecatus sum vultum tuum in toto corde: miserere mei secundum eloquium tuum. Recogitavi vias meas, et converti pedes meos ad testimonia tua. Festinavi, et non neglexi, custodire mandata tua. Funes impiorum implicaverunt me: legem tuam non sum oblitus. Medio noctis surgam ad confitendum tibi, super judicia justitiae [Al. justificationis] tuae. Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium praecepta tua. Misericordia tua, Domine, completa est terra, praecepta tua doce me. [Teth.] Benefecisti cum servo tuo, Domine: secundum verbum tuum. Bonum sermonem, et scientiam doce me: quia mandatis tuis credidi. Antequam audirem, ego ignoravi: nunc autem eloquium tuum custodivi. Bonus es tu, et beneficus: doce me praecepta tua. Applicabant mihi mendacium superbi, ego autem in toto corde servabam praecepta tua. Incrassatum est velut adeps cor eorum, et ego in lege tua delectabar. Bonum [Al. ad. est] mihi quia afflictus sum, ut discerem praecepta tua. Melior est mihi lex oris tui: super millia auri et argenti. [Jod.] Manus tuae fecerunt me, et firmaverunt me [Al. tacet me]: doce me, et discam mandata tua. Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur: quia sermonem tuum exspectavi. Scio, Domine, quia justum judicium tuum, et vere afflixisti me. Sit, obsecro, misericordia tua in consolatione mea; sicut locutus es servo tuo. Veniant mihi misericordiae tuae, et vivam: quia lex tua delectatio mea. Confundantur superbi, quoniam inique contriverunt me: ego autem loquar in praeceptis tuis. Revertantur ad me qui timent te, et qui sciunt testimonium tuum. Fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis, ut non confundar. [Chaph.] Defecit in salutare tuum anima mea: in verbum tuum exspectavi: Consumpti sunt oculi mei in verbum tuum: dicentes, quando consolaberis me: Et cum essem quasi uter in pruina: praecepta tua non sum oblitus. Quot sunt dies servi tui: quando facies in persequentibus me judicium. Foderunt mihi superbi foveas, quae non erant juxta legem tuam. Omnia mandata tua vera: falso persecuti sunt me, auxiliare mihi. Paulo minus consumpserunt me in terra: ego autem non dimisi praecepta tua. Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui. [Lamed.] In aeternum [Al. saeculum], Domine, verbum tuum permanet in coelo. In generatione, et generatione fides tua: fundasti terram, et stat. Judicio tuo stant usque hodie: quia omnia serviunt tibi. Nisi quod lex tua delectatio mea: forte perissem in pressura mea. In sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum: quia per ipsa vivificasti me. Tuus ego sum, salva me: quoniam praecepta tua quaesivi. Me exspectaverunt impii, ut perderent me: testimonium tuum considerabo. Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum [ h. praeceptum] tuum nimis. [Mem.] Quam dilexi legem tuam! tota die haec meditatio mea. Super inimicos meos intruxisti me mandato tuo: quia in sempiternum hoc est mihi. Super omnes qui docebant me, eruditus sum: quia testimonia tua meditatio mea. Super senes intellexi: quia praecepta tua servavi. Ab omni semita mala prohibui pedes meos, ut custodirem [Al. custodiam] verba tua. A judiciis tuis non recessi: quia tu illuminasti me. Quam dulce gutturi meo eloquium tuum, super mel ori meo. Praecepta tua considerabam: propterea odivi omnem semitam mendacii. [Nun.] Lucerna pedi meo verbum tuum, et lux semitae meae. Juravi, et perseverabo: ut custodiam judicia justitiae tuae. Afflictus sum usque nimis: Domine, vivifica me juxta verbum tuum. Voluntaria oris mei complaceant tibi, Domine, et secundum judicia tua doce me. Anima mea in manu mea semper, et legis tuae non sum oblitus. Posuerunt impii laqueum mihi, et a praeceptis tuis non aberravi. Haereditas mea testimonia tua in sempiternum: quia gaudium cordis mei sunt. Inclinavi cor meum ut facerem justitias tuas, propter aeternam retributionem. [Samech.] Tumultuosos odivi, et legem tuam dilexi. Protectio mea et scutum meum tu es: verbum tuum exspectavi. Recedite a me, maligni, et custodiam mandata Dei mei. Confirma me secundum verbum tuum, et vivam: et noli me confundere ab exspectatione mea. Auxiliare mihi, et salvus ero: et delectabor in praeceptis tuis jugiter. Abjecisti omnes qui aversantur praecepta tua: quia mendax cogitatio eorum. Quasi scoriam computasti omnes impios terrae: propterea dilexi testimonia tua. Horripilavit a timore tuo caro mea, et judicia tua timui. [Ain.] Feci judicium et justitiam: ne derelinquas me his qui calumniantur me. Sponde pro servo tuo in bonum: ne calumnientur me superbi. Oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium justitiae tuae. Fac cum servo tuo juxta misericordiam tuam, et praecepta tua doce me. Servus tuus sum ego, instrue me: et cognoscam testimonia tua. Tempus est ut facias, Domine: praevaricati sunt legem tuam. Propterea dilexi mandata tua: super aurum et topazium. Propterea in [Al. ad] universa praecepta tua direxi: omnem semitam mendacii odio habui. [Phe.] Mirabilia testimonia tua; idcirco custodivit ea anima mea. Ostium sermonum tuorum lucidum, docens [Al. docet] parvulos. Os meum aperui et respiravi: quia mandata [h. praecepta] tua desiderabam. Respice ad me, et miserere mei: juxta judicium diligentium nomen tuum. Gressus meos firma [Al. confirma] in sermone [h. eloquio] tuo, et non des potestatem in me universae iniquitati. Redime me a calumnia hominis, et custodiam praecepta [h. mandata] tua. Vultum tuum ostende servo tuo, et doce me praecepta tua. Rivi aquarum fluebant de oculis meis: quia non custodierunt legem tuam. [Sade.] Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Praecepisti justitiam testimonii tui, et veritatem nimis. Consumpsit me zelus meus: quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei. Probatus sermo tuus nimis, et servus tuus dilexit illum. Parvulus ego sum, et contemptibilis: sed praecepta tua non sum oblitus. Justitia tua, justitia sempiterna, et lex tua veritas. Tribulatio et angustia invenerunt me: mandata tua voluntas mea. Justa testimonia tua semper [h. saeculum]: doce me, et vivam. [Coph.] Clamavi in toto corde, exaudi me, Domine: praecepta tua custodiam. Invocavi te, salvum me fac, et custodiam testimonia tua. Surgebam adhuc in tenebris, et clamabam, verbum tuum exspectans. Praeveniebant oculi mei vigilias, ut meditarer in sermonibus tuis. Vocem meam exaudi juxta misericordiam tuam: Domine, secundum judicium tuum vivifica me. Appropinquaverunt persecutores mei sceleris, et a lege tua procul facti sunt. Prope es tu, Domine, et omnia mandata tua veritas. A principio novi de testimoniis tuis: quod in aeternum fundaveris ea. [Res.] Vide afflictionem meam, et eripe me: quia legis tuae non sum oblitus. Judica causam meam, et redime me: in sermone tuo vivifica me. Longe ab impiis salus: quia praecepta tua non quaesierunt. Misericordiae tuae multae, Domine: juxta judicia tua vivifica me. Multi qui per sequuntur me, et affligunt me: a testimoniis tuis non declinavi. Vidi praevaricatores tuos, et moerebam: quia verbum tuum non custodierunt. Vide quoniam praecepta tua dilexi: Domine, juxta misericordiam tuam vivifica me. Caput verborum tuorum veritas, et in sempiternum omne judicium justitiae tuae. [Sin.] Principes persecuti sunt me sine causa: verba autem tua timuit cor meum, Gaudens ego sum in eloquio tuo: sicut qui invenit spolia multa. Mendacium odio habui, et detestatus sum: legem [Al. ad. autem] tuam dilexi. Septies in die laudavi te: super judiciis justitiae tuae. Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Exspectavi salutare tuum, Domine, et mandata tua feci. Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea nimis. Custodivi praecepta tua, et testimonia tua: quia omnes viae meae in conspectu tuo. [Thav.] Ingrediatur [h. Appropinquet] laus mea coram te, Domine: secundum verbum tuum doce me. Veniat deprecatio mea ante vultum tuum: secundum eloquium tuum libera me. Fundant labia mea hymnum: docebis enim me praecepta tua: Loquetur lingua mea sermonem tuum: quia omnia mandata tua justa. Sit manus tua auxiliatrix mea: quia praecepta tua elegi. Desideravi salutare tuum, Domine, et lex tua voluntas mea. Vivet anima mea, et laudabit te: et judicia tua auxiliabuntur mihi. Erravi quasi ovis perdita, quaere servum tuum: quia mandatorum [h. praeceptorum] tuorum non sum oblitus. CANTICUM GRADUUM. [ CXX.] Ad Dominum in tribulatione mea clamavi, et exaudivit me. Domine, libera animam meam a labio mendacii, a [Al. et] lingua dolosa. Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Sagittae potentis acutae, cum carbonibus juniperorum. Heu mihi quia peregrinatio mea prolongata est: habitavi cum tabernaculis Cedar. Multum peregrina est anima mea, cum odientibus pacem. Ego pacifica loquebar, et illi bellantia.

CANTICUM GRADUUM. [ CXXI.] Levavi oculos meos in montes: unde veniet auxilium mihi. Auxilium meum a Domino, factori coeli et terrae. Non det in commotionem pedem tuum, nec dormitet qui custodit te. Ecce non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel. Dominus custodit te: Dominus protectio tua, super manum dexteram tuam. Per diem sol non percutiet te, neque luna per noctem. Dominus custodiet te ab omni malo: custodiat animam tuam. Dominus custodiat exitum tuum et introitum tuum: amodo et usque in aeternum.

CANTICUM GRADUUM DAVID. [ CXXII.] Laetalus sum eo [Al. in eo] quod dixerint mihi: in domum Domini ibimus. Stantes erant pedes nostri, in portis tuis, Jerusalem. Jerusalem quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus simul. Quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israel: ad confitendum nomini Domini. Quia ibi sederunt sedes in judicio: sedes domui [Al. domus] David. Rogate pacem Jerusalem: sit bene his qui diligunt te. Sit pax in muris tuis: abundantia in domibus tuis. Propter fratres meos et amicos meos: loquar pacem tibi. Propter domum Domini Dei nostri, quaeram bona tibi. CANTICUM GRADUUM. [ CXXIII.] Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis. Ecce sicut oculi servorum ad manum dominorum suorum: sicut oculi ancillae ad manum dominae suae, sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. Miserere nostri, Domine, miserere nostri: quia multum repleti sumus despectione. Multum repleta est anima nostra opprobrio abundantium, et despectione superborum. CANTICUM GRADUUM DAVID. [ CXXIV.] Nisi Dominus fuisset in nobis: dicat nunc Israel. Nisi Dominus fuisset in nobis: cum exsurgerent super nos homines, Forsitan vivos absorbuissent nos: cum irasceretur furor eorum super nos. Forsitan aquae circumdedissent nos: torrens transisset super animam nostram. Forsitan transissent super animam nostram, aquae superbiae. Benedictus Dominus: qui non dedit nos in praedam dentibus eorum. Anima nostra quasi avis erepta est de laqueo venantium: Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Auxilium nostrum in nomine Domini: qui fecit coelum et terram. CANTICUM GRADUUM. [ CXXV.] Qui confidunt in Domino, quasi mons Sion, immobilis, in aeternum habitabilis. Jerusalem montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui: amodo et usque in aeternum. Quia non requiescet [Al. requiescit] virga impietatis super sortem justorum, ut non mittant justi in iniquitatem manus suas. Benefac, Domine, bonis, et rectis corde. Qui autem declinant ad pravitates suas, deducet eos Dominus cum his, qui operantur iniquitatem: pax super Israel. CANTICUM GRADUUM. [ CXXVI.] Cum converteret Dominus captivitatem Sion: facti sumus quasi somniantes. Tunc implebitur risu os nostrum, et lingua nostra laude: Tunc dicent in gentibus: magnificavit Dominus facere cum istis. Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus sicut laetantes. Converte, Domine, captivitatem nostram: sicut rivos in austro. Qui seminant in lacrymis, in exsultatione metent. Qui ambulans ibat et flebat, portans ad seminandum sementem: veniens veniet in exsultatione, portans manipulos suos. CANTICUM GRADUUM SALOMONIS. [ CXXVII.] Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. Frustra vobis est de mane surgere [Al. consurgere ]: postquam sederitis, qui manducatis panem dolorum: sic dabit diligentibus se somnum. Ecce haereditas Domini, filii: merces, fructus ventris. Sicut sagittae in manu potentis: ita filii juventutis. Beatus vir qui implevit pharetram suam ex ipsis: non confundentur, cum loquentur inimicis suis in porta. CANTICUM GRADUUM. [ CXXVIII.] Beatus omnis, qui timet Dominum: qui ambulat in viis ejus. Laborem manuum tuarum [h palmarum] cum comederis: beatus tu, et bene tibi erit. Uxor tua sicut vitis fructifera in penetralibus domus tuae: Filii tui sicut germina olivarum, in circuitu mensae tuae. Ecce sic benedicetur viro qui timet [h. timenti] Dominum. Benedicat tibi Dominus ex Sion: et videas [h. vide] bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae. Et videas filios filiorum tuorum: pacem [h. pax] super Israel. CANTICUM GRADUUM. [ CXXIX.] Saepe expugnaverunt me ab adolescentia mea: dicat nunc Israel. Saepe expugnaverunt me ab adolescentia mea: sed non potuerunt mihi. Supra cervicem meam arabant arantes: prolongaverunt sulcum suum: Dominus justus, concidet laqueos impiorum. Confundantur et revereantur retrorsum, omnes qui oderunt Sion. Fiat sicut fenum tectorum, quod statim ut viruerit, arescit. De quo non implebit manum suam messor, et sinum suum manipulos faciens. De quo non dixerunt transeuntes, Benedictio Domini super vos: benediximus vobis in nomine Domini. CANTICUM GRADUUM. [ CXXX.] DE profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meam: Fiant aures tuae intendentes, ad vocem deprecationis meae. Si iniquitates observabis, Domine, Domine, quis sustinebit? Quia tecum est propitiatio: cum terribilis sis. Sustinui Dominum, sustinuit anima mea: et verbum ejus exspectavi: anima mea ad Dominum: a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam, exspectet Israel Dominum: Quia apud Dominum misericordia, et multa apud eum redemptio. Et ipse redimet Israel, ex omnibus iniquitatibus ejus. CANTICUM GRADUUM DAVID. [ CXXXI.] Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, Et non ambulavi in magnis, et in mirabilibus super me. Si non proposui, et silere feci animam meam: Sicut ablactatus super matrem suam: ita ablactetur super me anima mea. Exspecta, Israel, Dominum: amodo et usque in aeternum [h. in saeculum]. CANTICUM GRADUUM. [ CXXXII.] Memento, Domine, David, et omnis afflictionis ejus. Qui juravit Domino, votum vovit Deo [h. potenti] Jacob. Si intravero in tabernaculum domus meae, si sedero [h. ascendero] super lectum straminis [h. stratus] mei. Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem. Donec inveniam locum Domino: tabernacula [Al. tabernaculum] Deo [h. potenti] Jacob. Ecce audivimus illum in Ephrata: invenimus illum in regione saltus. Intremus in tabernacula [Al. tabernaculorum] ejus: adoremus scabellum pedum ejus. Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae. Sacerdotes tui induantur justitia, et sancti [h. misericordes te] tui laudent. Propter David servum tuum, ne avertas faciem christi tui. Juravit Dominus David veritatem, non [Al. et non] avertetur ab ea: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam [h. thronum tuum ]. Si custodierint filii tui pactum meum, et testificationem meam quam docuero eos: Et filii eorum usque in aeternum, sedebunt super thronum tuum. Quoniam elegit Dominus Sion: desideravit eam in habitaculum suum [h. sibi ]. Haec est requies mea in sempiternum: hic habitabo, quia desideravi eam. Venationem ejus benedicens benedicam: [Al. ad. et] pauperes ejus saturabo pane. Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti [h. misericordes] ejus laude laudabunt. Ibi oriri faciam cornu David: paravi lucernam christo meo. Inimicos ejus induam confusione: super ipsum autem florebit diadema ejus. CANTICUM GRADUUM DAVID. [ CXXXIII.] Ecce quam bonum et quam decorum, habitare fratres in unum. Sicut unguentum optimum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron: quod descendit super oram vestimentorum ejus. Sicut ros Hermon, qui descendit super montana [h. montes] Sion: Quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem, [Al. ad. et] vitam usque in aeternum [h. saeculum ]. CANTICUM GRADUUM. [ CXXXIV.] Ecce benedicite Domino, omnes servi Domini: qui statis in domo Domini in noctibus. Levate manus vestras ad sanctum [h. sancte], et benedicite Dominum. Benedicat tibi Dominus ex Sion factor coeli et terrae.

ALLELUIA. [ CXXXV.] Laudate nomen Domini: laudate, servi, Dominum. Qui statis in domo Domini: in atriis domus Dei nostri. Laudate Dominum, quoniam bonus Dominus: cantate [h. psallite] nomini ejus, quoniam decens. Quia Jacob elegit sibi Dominus: Israel in peculium suum. Quia ego scio quod magnus Dominus, et Dominus [h. dominator] noster prae omnibus diis. Omnia quae [Al. quaecumque] voluit Dominus, fecit in coelo, et in terra: in [Al. et in] mari et in cunctis abyssis. Levans nubes de summitatibus terrae. fulgura in pluviam fecit: educens ventos [h. ventum] de thesauris suis. Qui percussit primitiva Aegypti: ab homine usque ad pecus [h. quadrupedem ]. Misit signa et portenta in medio tui, Aegypte: in Pharao, et in cunctos servos ejus. Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes. Seon regem Amorrhaeorum: et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan. Et dedit terram eorum haereditatem: haereditatem Israel populo suo. Domine, nomen tuum in aeternum [h. saeculum ]: Domine, memoriale tuum in generatione et generatione. Quia judicabit Dominus populum suum, et in servos suos [Al. servis suis] erit placabilis. Idola gentium argentum et aurum: opera manuum hominum. Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt. Aures habent, et non audient: sed nec est spiritus in ore eorum. Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnis qui confidit in eis, Domus Israel, benedicite Domino: domus Aaron, benedicite Domino. Domus Levi, benedicite Domino. timentes Dominum, benedicite Domino. Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem. Alleluia. [ CXXXVI.] Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. Confitemini Deo deorum: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. Confitemini Domino dominorum: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. Qui fecit mirabilia magna solus: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. Qui fecit coelos in sapientia [h. in intellectu ]: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. Qui firmavit terram super aquas: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. Qui fecit luminaria magna: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. Solem in potestatem diei: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. Lunam et stellas in potestatem noctis: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. Qui percussit Aegyptum cum primitivis suis: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. Et eduxit Israel de medio eorum: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. In manu valida et in brachio extento: quoniam in aeteruum [h. saeculum] misericordia ejus. Qui divisit mare Rubrum in divisiones: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. Et eduxit Israel e medio ejus: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. Et convolvit Pharao [Al. Pharaonem] et exercitum ejus in mari Rubro; quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. Qui perduxit populum suum per desertum: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. Qui percussit reges magnos: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. Et occidit reges potentes [h. magnificos ]: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. Seon regem Amorrhaeorum: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. Et Og regem Basan: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. Et dedit terra eorum [Al. add. in] haereditatem: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. Haereditatem Israel servo suo: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. Quia in humilitate nostra memor fuit nostri: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. Et eripuit nos de tribulationibus nostris [h. Et redemit nos de hostibus nostris ]: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. Qui dat panem omni carni: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. Confitemini Deo coeli: quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus. [ CXXXVII.] Super flumina Babylonis ibi sedimus, et flevimus: cum recordaremur Sion. Super salices in medio ejus: suspendimus citharas nostras. Quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba carminis [h. cantionum ]; Et qui affligebant nos laeti: canite nobis de canticis Sion. Quomodo cantabimus canticum Domini, in terra aliena? Si oblitus fuero tui, Jerusalem, in oblivione sit dextera mea. Adhaereat lingua mea gutturi meo, si non recordatus fuero tui: Si non proposuero Jerusalem in principio laetitiae meae. Memento, Domine, filiorum Edom in die Jerusalem, dicentium: evacuate, evacuate [h. effodite, effodite ], usque ad fundamentum ejus. Filia Babylonis vastata: beatus qui retribuet tibi vicissitudinem tuam, quam retribuisti nobis. Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos [Al. suos] ad petram.

DAVID. [ CXXXVIII.] Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in conspectu deorum cantabo [h. psallam] tibi. Adorabo in templo sancto tuo [h. ad templum sanctum tuum ]: et confitebor nomini tuo, Super misericordia tua, et veritate tua, quia magnificasti super omne nomen eloquium tuum. In die invocabo, et exaudies me: dilatabis animae meae fortitudinem. Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae, quoniam audierunt eloquia oris tui. Et cantent in viis Domini: quoniam magna gloria Domini: Quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit [h. et humile videt et excelsum ]: et excelsa de longe cognoscit. Si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me: super furorem inimicorum meorum mittes manum tuam, et salvabit me dextera tua. Dominus operabitur pro me, Domine, misericordia tua in aeternum [h. saeculum ]: opera manuum tuarum ne dimittas. VICTORI DAVID CANTICUM [ h. PSALMUS]. [ CXXXIX.] Domine, investigasti me, et cognovisti: tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam: intellexisti malum meum de longe. Semitam meam et accubationem meam eventilasti: et omnes vias meas intellexisti: quia non est eloquium in lingua mea. Ecce, Domine, nosti omnia: retrorsum, et ante formasti me: et posuisti super me manum [h. palmam] tuam. Mirabilior est scientia a me, excelsior est, non potero ad eam. Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, ibi es tu: si jacuero in inferno, ades. Si sumpsero pennas diluculo, [Al. ad. et] habitavero in novissimo maris, Etiam ibi manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. Si dixero, forte tenebrae operient me: nox quoque lux erit circa me. Nec tenebrae habent tenebras apud te, et nox quasi dies lucet: similes sunt tenebrae et lux, Quia tu possedisti renes meos: orsusque es me in utero matris meae. Confitebor tibi, quoniam terribiliter magnificasti me. mirabilia opera tua, et anima mea novit nimis. Non sunt operta ossa mea a te, quibus factus sum in abscondito: imaginatus sum in novissimis terrae. Informem adhuc me viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur: dies formati sunt, et non est una in eis. Mihi autem quam honorabiles facti sunt amici [h. sodales] tui, Deus, quam fortes pauperes [h. principatus] eorum, Dinumerabo eos, et arena plures erunt: evigilavi, et adhuc sum tecum. Si occideris, Deus, impium: viri sanguinum declinate a me. Qui contradicent tibi scelerate: elati [Al. elevati] sunt frustra adversarii tui. Nonne odientes te, Domine, odivi, et contra adversarios tuos distabui [h. resistebam ]: Perfecto odio oderam illos: inimici facti sunt mihi. Scrutare me, Deus, et cognosce cor meum: proba me, et scito cogitationes meas. Et vide si via doli in me est, et deduc me in via aeterna.

VICTORI CANTICUM [ h. PSALMUS] DAVID. [ CXL.] Erue me, Domine, ab homine malo: a viris iniquis serva me. Qui cogitaverunt malitias in corde: tota die versati sunt in praeliis. Exacuerunt linguam suam quasi serpens: venenum aspidis sub labiis eorum. SEMPER. Custodi me, Domine, de manu impii, a viro iniquitatum serva me: qui cogitaverunt supplantare gressus meos. Absconderunt superbi laqueum mihi, et funibus extenderunt rete: juxta semitam offendiculum posuerunt mihi. SEMPER. Dixi Domino, Deus meus es tu: audi [h. auribus percipe], Domine, vocem deprecationis meae. Domine Deus fortitudo salutis meae, protexisti caput meum in die belli. Ne des, Domine, desideria impii: scelera ejus ne effundantur, et eleventur. SEMPER. Amaritudo convivarum meorum: labor labiorum eorum operiet eos. Cadent super eos carbones, in ignem dejicies eos, in foveas, ut non consurgant. Vir linguosus non dirigetur in terra, virum iniquum mala capient [Al. capiunt] in interitum. Scio quod Dominus faciet causam inopis, judicia pauperum. Attamen justi confitebuntur nomini tuo: habitabunt recti cum vultu tuo.

CANTICUM [ h. PSALMUS] DAVID. [ CXLI.] Domine, clamavi ad te, festina mihi: exaudi [h. auribus percipe] vocem meam clamantis ad te. Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum [h. palmarum] sacrificium vespertinum; Pone, Domine, custodiam ori meo: serva paupertatem labiorum meorum. Ne declines cor meum in verbum malum, volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem: neque comedere in deliciis eorum. Corripiat me justus in misericordia, et arguet me, oleum amaritudinis non impinguet caput meum: Quia adhuc oratio mea pro malitiis eorum: sublati sunt juxta petram judices eorum, et audient verba mea, quoniam decora sunt. Sicut agricola cum scindit terram: sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferni [Al. inferi ], Quia ad te, Domine Deus, oculi mei: in te speravi, ne evacues animam meam. Custodi me de manibus laquei, quem [Al. quod] posuerunt mihi: de offendiculis operantium iniquitatem: Incident in rete ejus impii: simul autem ego transibo.

ERUDITIO DAVID, CUM ESSET IN SPELUNCA, ORATIO. [ CXLII.] Voce mea ad Dominum clamavi: voce mea ad Dominum deprecatus sum. Effundam in conspectu ejus eloquium meum: tribulationem meam coram illo annuntiabo. Cum anxius fuerit in me spiritus meus: tu enim nosti semitam meam in via hac, qua ambulabo, absconderunt laqueum mihi. Respice ad dexteram, et vide quia non sit qui cognoscat me: Periit fuga a me, et non est qui quaerat animam meam. Clamavi ad te, Domine, dixi, tu es spes mea: pars mea in terra viventium. Ausculta deprecationem meam, quoniam infirmatus sum nimis. Libera me a persecutoribus meis, quoniam confortati sunt super me. Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo: In me coronabuntur justi, cum retribueris mihi.

CANTICUM [ h. PSALMUS] DAVID. [ CXLIII.] Domine, exaudi orationem meam, ausculta [h. auribus percipe] deprecationem meam in veritate tua; exaudi me in justitia tua. Et non venias ad judicandum cum servo tuo: quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Persecutus est enim inimicus animam meam, confregit in terra vitam meam: posuit me in tenebris [h. collocavit me in tenebris ] quasi mortuos antiquos [h. saeculi ]. Et anxiatus fuit in me spiritus meus: in medio mei sollicitum fuit cor meum. Recordabor dierum antiquorum, meditabar omnia opera tua: facta manuum tuarum loquebar. Expandi manus meas ad te: anima mea quasi terra sitiens ad te. SEMPER. Cito [h. festina] exaudi me, Domine, defecit spiritus meus: ne abscondas faciem tuam a me, et comparabor descendentibus in lacum. Fac me audire mane misericordiam tuam, quoniam in te confido: Notam fac mihi viam in qua ambulem, quoniam ad te levavi animam meam. Libera me de inimicis meis, Domine: ad te protectus sum, Doce me, ut faciam voluntatem tuam, quia tu Deus meus: spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me: in justitia tua educes de angustia animam meam. Et in misericordia tua dissipabis inimicos meos, et perdes omnes tribulantes animam meam: ego enim sum servus tuus.

DAVID. [ CXLIV.] Benedictus Dominus fortis meus, qui docet manus meas ad [Al. in] praelium: digitos meos ad bellum. Misericordia mea, et fortitudo mea, auxiliator meus, et salvator meus: Scutum meum, et in ipso speravi: qui subjecit populos mihi. Domine, quid est homo, quia cognoscis eum: filius hominis, quia computas eum. Homo vanitati assimilatus est: dies ejus quasi umbra pertransiens. Domine, inclina coelos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt. Mica fulmine, et dissipa eos. mitte sagittam tuam, et interfice [h. conturbabis] illos. Extende manum tuam de excelso: libera me, et erue me de aquis multis: de manu filiorum alienorum. Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum, dextera mendacii. Deus canticum novum cantabo tibi: in psalterio decachordo psallam tibi. Qui dat salutem regibus, qui eruit David servum suum de gladio pessimo. Libera me, et erue me de manu filiorum alienorum: quorum os locutum est vanitatem; et dextera eorum, dextera mendacii. Ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adolescentia sua: Filiae nostrae quasi anguli, ornati ad similitudinem templi. Promptuaria nostra plena, et super effundentia ex hoc in illud: pecora nostra in millibus, et innumerabilia in compitis nostris. Tauri nostri pingues [h. duces nostri portantes]: non est interruptio, et non est egressus: et non est ululatus in plateis nostris. Beatus populus cujus talia sunt: beatus populus cujus Dominus Deus suus.

LAUDATIO DAVID. [ CXLV. ] [Aleph.] Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in aeternum [h. saeculum] et ultra. [Beth.] In omni die benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in sempiternum [h. saeculum et ultra] jugiter. [Gimel.] Magnus Dominus, et laudabilis nimis: et magnificentiae ejus non est investigatio. [Daleth.] Generatio ad generationem laudabit opera tua, et fortitudines tuas annuntiabunt. [He.] Decorem gloriae magnitudinis tuae, et verba mirabilium tuorum loquar. [Vav.] Et fortitudinem horribilium tuorum loquentur, et magnitudines tuas narrabunt. [Zain.] Memoriam multae bonitatis tuae loquentur [h. eructabunt], et justitias tuas laudabunt. [Heth.] Clemens, et misericors Dominus: patiens, et multae miserationis [h. tardus ad furorem et magnae misericordiae ]. [Teth.] Bonus Dominus omnibus, et misericordiae ejus in universa opera ejus. [Jod.] Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti [h. misericordes] tui benedicant tibi. [Chaph.] Gloriam regni tui dicent, et fortitudines tuas loquentur. [Lamed.] Ut ostendant filiis hominum fortitudines ejus, et gloriam decoris regni ejus. [Mem.] Regnum tuum regnum omnium saeculorum, et potestas tua in omni generatione, et generationem. [Samech.] Sustentat Dominus omnes corruentes et erigit omnes jacentes [h. incurvatos]. [Ain.] Oculi omnium in [h. ad] te sperant, et tu das eis escam suam [h. eorum] in tempore suo. [Phe.] Aperis manus tuas et imples omne animal refectione [ h. satias omnem virum placite ]. [Sade.] Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctu [ h. misericors] in omnibus operibus suis. [Coph.] Juxta est Dominus omnibus qui invocant eum: omnibus qui invocant illum in veritate. [Res.] Placitum timentium se faciet, et clamorem [h. deprecationem] eorum exaudiet, et salvabit eos. [Sin.] Custodit Dominus omnes diligentes se, et universos impios conteret [h. disperdet ]. [Thav.] Laudem Domini loquetur os meum, et benedicet omnis caro nomini sancto ejus in aeternum [ h. in saeculum, et ultra], et jugiter.

ALLELUIA. [ CXLVI.] Lauda, anima mea, Dominum: laudabo Dominum in vita mea: cantabo [h. psallam] Deo meo quamdiu sum. Nolite confidere in principibus: in [Al. et in] filio hominis, cui non est salus. Egredietur spiritus ejus, et revertetur in humum suam: in die illa peribunt cogitationes ejus. Beatus cujus Deus Jacob auxiliator ejus: spes ejus in Domino Deo suo. Qui fecit coelos et terram: mare, et omnia quae in eis sunt: et custodit veritatem in sempiternum [h. saeculum]. Qui facit judicium calumniam sustinentibus, et dat panem esurientibus. Dominus solvit vinctos: Dominus illuminat caecos, Dominus erigit allisos [h. incurvatos ]: Dominus diligit justos. Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet: et viam impiorum conteret [h. pervertet ], Regnabit Dominus in aeternum [h. saeculum ], Deus tuus Sion in generationem, et generationem. Alleluia. [ CXLVII. ] Laudate [h. Psallite] Dominum, quoniam bonum est canticum Dei nostri: quoniam decorum est, pulchra laudatio. Aedificabit [h. Aedificans] Jerusalem Dominus: ejectos Israel congregabit [h. congregans ]. Qui sanat contritos corde, et alligat plagas [h. dolores] eorum. Qui numerat multitudinem stellarum et omnes nomine suo vocat. Magnus Dominus [h. dominator] noster, et multus fortitudine: et prudentiae ejus non est numerus. Suscipiens mansuetos Dominus: humilians impios usque ad terram. Canite Domino in confessione: canite [h. psallite] Deo nostro in cithara. Qui operit coelos nubibus, et praebet terrae pluviam, et oriri facit in montibus germen. Qui dat jumentis panem suum: filiis corvi clamantibus. Non est in fortitudine equi voluntas ejus: neque in tibiis viri placetur ei. Placetur Domino in his qui timent eum, et exspectant misericordiam ejus. Lauda, Jerusalem, Dominum: cane Deum tuum, Sion. Quia confortavit vectes portarum tuarum: benedixit filiis tuis in medio tui. Qui posuit terminum tuum pacem: adipe [Al. et adipe] frumenti saturavit te. Qui emittit eloquium suum terrae: velociter currit verbum ejus. Qui dat nivem quasi lanam: pruinam [Al. pruinas] quasi cinerem spargit. Projicit glaciem suam quasi bucellas: ante faciem frigoris ejus quis stabit? Mittet verbum suum, et solvet illa: spirabit spiritu suo, et fluent aquae. Qui annuntiat verbum suum Jacob: praecepta sua, et judicia sua Israel. Non fecit similiter omni genti, et judicia ejus non cognoscent. Alleluia. ALLELUIA. [ CXLVIII.] Laudate Dominum de coelis: laudate eum in excelsis: Laudate eum, omnes angeli ejus: laudate eum, omnes exercitus ejus. Laudate eum, sol et luna, laudate eum, omnes stellae luminis, Laudate eum, coeli coelorum, et aquae, quae super coelos sunt, Laudent nomen Domini: quoniam ipse mandavit [h. praecepit] et creata sunt. Statuit ea in saeculum [h. aeternum], et in aeternum [h. saeculum ]. praeceptum dedit, et non praeteribit. Laudate Dominum de terra: dracones et omnes abyssi. Ignis, et grando, nix, et glacies: ventus, turbo, quae facilis sermonem ejus. Montes et omnes colles: lignum fructiferum et universae cedri. Bestiae, et universa jumenta, reptilia, et aves volantes. Reges terrae et omnes populi: principes et universi judices terrae. Juvenes, et virgines: senes cum pueris laudent nomen Domini. Quoniam sublime nomen ejus solius: gloria ejus in coelo et in terra. Et exaltavit cornu populi sui: laus omnibus sancti [h. misericordibus] ejus, filii Israel populo appropinquanti [h. propinquo ] sibi. Alleluia. ALLELUIA. [ CXLIX.] Cantate Domino canticum novum: laus ejus in congregatione sanctorum [h. misericordium ]. Laetetur Israel in factore suo: filii Sion exsultent in rege suo. Laudent nomen ejus in choro: in tympano, et cithara cantent [h. psallant] ei. Quia complacet sibi Dominus in populo suo: exaltabit [h. glorificabit] mansuetos in Jesu [h. salutem ]. Exsultabunt sancti [h. misericordes] in gloria: laudabunt in cubilibus suis: Exsultationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum. Ad faciendam vindictam in gentibus: increpationes in populis [h. plebibus ]. Ut alligent reges eorum catenis, et inclytos eorum compedibus ferreis. Ut faciant in eis judicium conscriptum: decor est omnium sanctorum [h. omnibus misericordibus ] ejus. Alleluia. ALLELUIA. [ CL.] Laudate Dominum in sancto ejus: laudate eum in fortitudine potentiae [h. firmamento fortitudinis] ejus. Laudate eum in fortitudinibus ejus: laudate eum juxta multitudinem magnificentiae suae. Laudate eum in clangore buccinae: laudate eum in psalterio et cithara, Laudate eum in tympano et choro: laudate eum in chordis et organo. Laudate eum in cymbalis sonantibus: laudate eum in cymbalis tinnientibus [h. jubilationis ]. Omne quod spirat, laudet Dominum. Alleluia. Explicit liber Psalmorum.




Liber Psalmorum 1

recensere

PRAEFATIO S. HIERONYMI IN LIBRUM PSALMORUM IUXTA HEBRAICAM VERITATEM.

Eusebius Hieronymus Sophronio suo, Salutem.

(PL 28 1123A) Scio quosdam putare Psalterium in quinque libros esse divisum , ut ubicumque apud Septuaginta Interpretes scriptum est, γένοιτο, γένοιτο, id est, fiat, fiat, finis libri sit, pro quo in Hebraeo legitur: AMEN, AMEN ( ). Nos autem Hebraeorum auctoritatem secuti, et maxime apostolorum, qui semper in novo Testamento Psalmorum librum nominant, unum volumen asserimus. Psalmos quoque [Al. Psalmosque] omnes eorum testamur auctorum, qui ponuntur in titulis, David scilicet, Asaph, et Idithun, filiorum Core, Eman Ezrahitae [Al. Israelitae], Moisi et Salomonis, et reliquorum, quo-Ezras uno [Al. uno] volumine comprehendit. Si enim AMEN ( ), pro quo Aquila transtulit πεπιστωμένως, in fine tantummodo librorum poneretur, et non inter (1123B) dum, aut in exordio, aut in calce sermonis, sive sententiae, numquam et Salvator in Evangelio loqueretur: (1124A) Amen, amen dico vobis; et Pauli epistolae in medio illud opere continerent. (1123B) Moses quoque et Ieremias, et caeteri in hunc modum multos haberent libros, qui in mediis voluminibus suis AMEN ( ) frequenter interserunt. Sed et numerus viginti duorum Hebraicorum librorum, et mysterium eiusdem numeri commutabitur. Nam et titulus ipse Hebraicus, SEPHAR THALLIM ( ), quod interpretatur, volumen hymnorum, Apostolicae auctoritati congruens, non plures libros, sed unum volumen ostendit. Quia igitur nuper cum Hebraeo disputans, quaedam pro Domino Salvatore de Psalmis testimonia protulisti, volensque ille te illudere, per sermones pene singulos asserebat, non ita haberi in Hebraeo, ut tu de Septuaginta Interpretibus opponebas, studiosissime (1124B) postulasti, ut post Aquilam et Symmachum et Theodotionem, novam editionem Latino sermone transferrem. (1125A) Aiebas enim te magis interpretum varietate turbari, et amore [Al. amorem tuum] quo laberis, vel translatione, vel iudicio meo esse contentum. Unde impulsus a te, cui et quae possum, debeo, et quae non possum, rursum me obtrectatorum latratibus tradidi, maluique te vires potius meas, quam voluntatem in amicitia quaerere. Certe confidenter dicam, et multos huius operis testes citabo, me nihil, dumtaxat scientem, de Hebraica veritate mutasse. Sicubi ergo editio mea a veteribus discreparit, interroga quemlibet Hebraeorum, et liquido pervidebis, me ab aemulis frustra lacerari, qui malunt contemnere videri praeclara, quam discere. (1126A) Perversissimi homines. Nam cum semper novas expetant voluptates, et gulae eorum vicina maria non sufficiant: cur in solo studio Scripturarum, veteri sapore contenti sunt? Nec hoc dico, quo praecessores meos mordeam, aut quidquam de his arbitrer detrahendum, quorum translationem diligentissime emendatam, olim meae linguae hominibus dederim; sed quod aliud sit in Ecclesiis Christo credentium Psalmos legere, aliud Iudaeis singula verba calumniantibus respondere. Quod opusculum meum, si in Graecum (ut polliceris) transtuleris, ἀντιφιλονείκων τοῖς κατασύρουσιν, et imperitiae meae doctissimos quoque [Al. quosque] viros (1127A) testes facere volueris, dicam tibi illud Horatianum: In silvam ne ligna feras. Nisi quod hoc habebo solamen, si in labore communi intelligam, mihi et laudem, et (1128A) vituperationem tecum esse communem. Valere te in Domino Iesu [Al. tac. Iesu] cupio, et meminisse mei.


(PL 28 1134C) VICTORI DAVID.


[XI.] In Domino speravi,
  quomodo dicitis animae meae,
  transvola in montem sicut passer.
Quia ecce impii tetenderunt arcum:
  posuerunt sagittam suam super nervum,
  ut sagittent in abscondito rectos corde.
Quia leges dissipatae sunt,
  iustus quid operatus est?
(1135B) Dominus in templo sancto suo,
  Dominus in coelo thronus eius:
Oculi eius vident,
  palpebrae eius probant filios hominum.
Dominus iustum probat.
  impium autem et diligentem iniquitatem, odit anima
eius.
  Pluet [Al. Pluit] super peccatores [h. impios] laqueos,
  ignis et sulphur, et spiritus tempestatum pars calicis
eorum.
Quoniam iustus Dominus iustitias dilexit:
  rectum videbunt [Al. viderunt] facies eorum.
VICTORI PRO OCTAVA CANTICUM [h. Psalm.] DAVID.
[XII.] Salva , Domine, quoniam defecit sanctus [h. misericors].
  quoniam imminuti sunt fideles a filiis hominum.
Frustra loquuntur [Al. loquitur] unusquisque proximo
suo,
  (1135C) labium dolosum in corde, et corde locuti sunt.
Disperdat Dominus omnia labia dolosa,
  linguam magniloquam.
Qui dixerunt, Linguam nostram roboremus,
  labia nostra nobiscum sunt: quis Dominus [h. dominator] noster ?
Propter vastitatem inopum et gemitum pauperum,
  nunc consurgam, dicit Dominus:
  ponam in salutari auxilium eorum.
Eloquia Domini eloquia munda:
  argentum probatum,
  separatum a terra, colatum septuplum.
Tu, Domine, custodies ea,
  servabis nos a generatione hac in aeternum.
In circuitu impii ambulabunt [Al. ambulant],
  cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum.

VICTORI CANTICUM [h. Psalm.] DAVID.
[XIII.] Usquequo, Domine, oblivisceris me [Al. mei] (1136A) penitus:
  usquequo abscondes faciem tuam a me?
Usquequo ponam consilia [Al. consilium] in anima mea,
  dolorem in corde meo per diem,
  usquequo exaltabitur inimicus meus super me?
Convertere [h. Aspice], exaudi me, Domine Deus
meus:
  illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in
morte.
Ne quando dicat inimicus meus, Praevalui adversus
eum:
  hostes mei exsultabunt, cum motus fuero.
Ego autem in misericordia tua confido,
  exultabit cor meum in salutari tuo:
  cantabo Domino, qui reddidit mihi.


(PL 28 1136A) VICTORI DAVID.


[XIV.] Dixit stultus in corde suo,
  Non est Deus:
Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt studiose:
  non est qui faciat bonum.
(1136B) Dominus de coelo prospexit super filios hominum,
  ut videret si est intelligens, requirens Deum.
Omnes recesserunt, simul conglutinati sunt,
  non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem:
  qui devorant populum meum ut cibum panis?
  Dominum non invocaverunt.
Ibi trepidabunt formidine:
  quoniam Deus in generatione iusta.
Consilium pauperum confudistis:
  quoniam Dominus spes eius est.
Quis dabit de Sion salutem Israel?
  quando reduxerit Dominus captivitatem populi sui,
exsultabit Iacob, laetabitur Israel.
CANTICUM [h. Psalm.] DAVID.
[XV.] Domine, quis peregrinabitur in tentorio tuo,
  qui [Al. et qui] habitavit in monte sancto tuo?
Qui ingreditur sine macula, et operatur iustitiam,
  loquiturque veritatem in corde suo.
(1136C) Qui non est facilis in lingua sua,
  neque fecit [Al. facit] amico [h. sodali] suo malum:
  et opprobrium non sustinuit super vicinum [h. proximum]
  suum.
Despicitur in oculis eius improbus,
  timentes autem Dominum glorificabit [Al. glorificat]:
  iurat ut se affligat, et non mutat.
Pecuniam suam non dedit ad usuram,
  et munera adversus innoxium non accepit:
Qui facit haec,
  non movebitur in aeternum.


(PL 28 1136C) HUMILIS ET SIMPLICIS DAVID.


[XVI.] Custodi me, Deus, quoniam speravi in te.
Dixi Domino, Dominus meus es tu:
  bene mihi non est sine te.
  Sanctis qui in terra sunt, et magnificis,
  omnis voluntas mea in eis.
(1137A) Multiplicabuntur idola eorum, post tergum sequentium:
  non libabo libamina eorum de sanguine,
  neque assumam nomina eorum in labiis meis.
Dominus pars haereditatis meae et calicis mei,
  tu possessor [h. restitutor] sortis meae.
Lineae [Al. Linetae] ceciderunt mihi in pulcherrimis,
  et haereditas speciosissima mea est.
Benedicam Domino qui dedit consilium mihi:
  insuper et noctibus erudierunt me renes mei.
Proponebam Dominum [Al. tac. Dominum] in conspectu meo [h. coram me] semper:
  quia a dextris meis est [Al. es], ne commovear.
  Propterea laetatum est cor meum, et exsultavit gloria mea:
  et caro mea habitabit confidenter.
Non enim derelinques animam meam in inferno:
  nec dabis sanctum [h. misericordem] tuum videre
corruptionem.
Ostendes mihi semitam vitae,
  (1137B) plenitudinem [h. satietatem] laetitiarum ante vultum
tuum:
  decores in dextera tua aeternos.


(PL 28 1137B) ORATIO DAVID.


[XVII.] Audi, Deus, iustum [h. Audi, Domine, iustitiam],
  intende deprecationem meam;
Auribus percipe orationem meam,
  absque labiis mendacibus [Al. méndacii].
De vultu tuo [h. De conspectu tuo] iudicium meum
prodeat:
  oculi tui videant aequitates.
Probasti cor meum, visitasti nocte:
  conflasti me, et non invenisti:
  cogitatio mea utinam non transisset os meum.
In opere Adam,
  in verbo labiorum tuorum,
  ego observavi vias [h. semitas] latronis.
Sustenta gressus meos in callibus tuis,
  (1137C) et non labantur [Al. labentur] vestigia mea.
Ego invocavi te, quia exaudies me, Deus;
  inclina aurem tuam mihi, audi eloquium meum.
Mirabiles fac misericordias tuas, salvator sperantium,
  a resistentibus dexterae tuae.
Custodi me quasi pupillam [h. filiam] intus oculi,
  in umbra alarum tuarum protege me.
  A facie impiorum vastantium me.
Inimici mei animam meam circumdederunt;
  adipe suo concluserunt;
  et ore locuti sunt superbe.
Incedentes adversum me, nunc circumdederunt me:
  oculos suos posuerunt declinare in terram.
(1138A) Similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam,
  et quasi catuli sedentis in absconditis.
Surge, Domine, praeveni faciem eius, incurva eum:
  salva animam meam ab impio, qui est gladius tuus.
A viris manus tuae, Domine,
  qui mortui sunt in profundo:
Quorum pars in vita,
  et quorum de absconditis tuis replesti ventrem:
Qui satiabuntur in filiis,
  et dimittent reliquias suas parvulis eorum.
Ego in iustitia videbo faciem tuam,
  implebor [h. satiabor] cum evigilavero similitudine
tua.
VICTORI SERVO DOMINI DAVID, QUAE LOCUTUS EST DOMINO VERBA CANTICI HUIUS, IN DIE QUA LIBERAVIT EUM DOMINUS DE MANU OMNIUM INIMICORUM SUORUM, ET DE MANU SAUL. ET AIT:
[XVIII.] Diligam te, Domine, fortitudo mea,
  Dominus [Al. Domine] petra mea, et robur meum,
et salvator meus:
(1138B) Deus meus fortis meus, et sperabo in eo
  scutum meum, et cornu salutis meae, susceptor
meus.
Laudatum invocabo Dominum,
  et ab inimicis meis salvus ero.
Circumdederunt me funes mortis,
  et torrentes diaboli [Belial] terruerunt me,
Funes inferi circumdederunt me,
  praevenerunt me laquei mortis.
In tribulatione mea invocabo [Al. invocavi] Dominum,
  et ad Deum meum clamabo:
Exaudiet de templo sancto suo vocem meam,
  et clamor meus ante faciem eius veniet in aures
eius.
Commota est, et contremuit terra:
  et fundamenta montium concussa sunt,
  et conquassata sunt, quoniam iratus est.
Ascendit fumus in [Al. de] furore eius,
  et ignis ex ore eius devorans:
  (1138C) carbones accensi sunt ab eo.
Inclinavit coelos, et descendit,
  et caligo sub pedibus eius.
Et ascendit super cherub [Al. cherubin] et volavit,
  et volavit super pennas venti.
Posuit tenebras latibulum suum:
  in circuitu eius tabernaculum eius,
tenebrosas aquas in nubibus aeris.
Prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt,
  grando et carbones ignis.
Et intonuit in coelis [Al. de coelo] Dominus,
  et Altissimus dedit vocem suam:
  grandinem et carbones ignis.
  Et misit [Al. emisit] sagittas suas, et dissipavit eos,
  (1139A) fulgura multiplicavit, et conturbavit illos.
Et apparuerunt effusiones aquarum,
  et revelata sunt fundamenta orbis:
Ab increpatione tua, Domine:
  ab inspiratione spiritus furoris tui.
Misit de alto, et accepit me,
  extrahet me de aquis multis.
Liberavit me de inimico meo potentissimo,
  et de his qui oderunt me: quoniam robustiores me
erant.
Praevenerunt me in die afflictionis meae,
  et factus est Dominus firmamentum meum.
Et eduxit me, in latitudinem,
  liberavit me, quoniam placui ei.
Retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam,
  secundum munditiam manuum mearum reddidit
mihi.
Quia custodivi vias Domini,
  et non egi impie a Deo meo.
Omnia enim iudicia eius in conspectu meo,
  (1139B) et praecepta eius non amovi a me.
Et fui immaculatus cum eo,
  et custodivi me ab iniquitate mea.
  Et restituet [Al. restituit] mihi Dominus secundum
iustitiam meam,
  secundum munditiam manuum mearum in conspectu
oculorum eius.
Cum sancto sanctus eris,
  cum viro innocente innocenter ages.
Cum electo electus eris,
  et cum perverso subverteris [Al. pervertes].
Quia tu populum pauperem salvabis,
  et oculos excelsos humiliabis.
Quia tu illuminabis lucernam meam:
  Domine Deus meus, illustrabis tenebram meam
[Al. tenebras meas].
In te enim curro accinctus [h. curram post accinctos],
  et in Deo meo transiliam [Al. insiliam] murum.
(1139C) Deus immaculata via eius,
  eloquium Domini examinatum:
  scutum est omnium sperantium in se.
  Quoniam quis est Deus praeter Dominum.
  et quis fortis praeter Deum nostrum?
Deus qui [Al. tac. qui] accingit me fortitudine,
  et posuit immaculatam viam meam.
Coaequans pedes meos cervis,
  et super excelsa mea statuens me.
Docens manus meas ad praelium,
  et componens quasi arcum aereum brachia mea.
Dedisti mihi clypeum salutis tuae [Al. meae],
  et dextera tua confortavit [Al. confirmavit] me,
  et mansuetudo tua multiplicavit me.
  Dilatabis gressum meum [Al. gressus meos] subtus
me,
  et non deficient tali mei [Al. tac. mei].
Persequar inimicos meos, et apprehendam,
  et non revertar, donec consumam eos.
(1139D) Caedam eos, et non poterunt surgere,
cadent sub pedibus meis.
Et accinxisti me fortitudine ad praelium.
  incurvabis resistentes mihi sub me.
Inimicorum meorum dedisti mihi dorsum,
  et odientes me disperdidisti.
Clamabunt: et non erit qui salvet:
  (1140A) ad Dominum, et non exaudiet eos.
  Delebo [h. Comminuam] eos ut pulverem ante faciem
  venti,
  ut lutum platearum proiiciam eos.
Salvabis me a contradictionibus populi,
  pones me in caput gentium:
Populus quem ignoravi, serviet mihi:
  auditione auris obaudiet mihi.
Filii alieni mentientur mihi:
  Filii alieni defluent,
  et contrahentur in angustiis suis.
Vivit Dominus, et benedictus Deus [h. fortis] meus
  et exaltabitur [Al. exaltetur] Deus salutis meae.
Deus, qui das vindictas mihi,
  et congregas populos sub me.
Qui servas me ab inimicis meis,
  et a resistentibus mihi elevas me:
  a viro iniquo liberabis [Al. libera] me.
Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine.
  et nomini tuo cantabo [h. psallam].
(1140B) Magnificanti salutes regis sui,
  et facienti misericordiam Christo suo,
David et semini eius usque in aeternum [h. saeculum].

VICTORI CANTICUM [h. Psalm.] DAVID.
[XIX.] Coeli enarrant gloriam Dei,
  et opus manuum eius annuntiat firmamentum.
Dies diei eructat verbum,
  et nox nocti indicat scientiam.
Non est sermo, et non sunt verba,
  quibus non audiatur vox eorum.
In universam terram exivit sonus eorum,
  et in finem orbis verba eorum:
  soli posuit tabernaculum in eis.
Et ipse quasi sponsus procedens [Al. procedit] de thalamo suo,
  exsultavit, ut fortis ad currendam viam [h. semitam].
A summitate coeli egressus eius,
  et cursus [Al. recursus] eius usque ad summitatem
(1140C) illius:
  nec est qui se abscondat a calore illius.
Lex Domini immaculata
  convertens animam:
Testimonium Domini fidele,
  sapientiam praestans parvulo [Al. parvulis].
Praecepta Domini recta
  laetificantia cor:
Mandatum Domini lucidum
  illuminans oculos.
Timor Domini mundus
  perseverans in saecula [h. aeternum]:
Iudicia Domini vera,
  iustificata in semetipsis.
Desiderabilia super aurum
  et lapidem pretiosum multum [h. obryzum],
  et dulciora super mel et favum redundantem.
Unde et servus tuus docebit ea:
  in custodiendis eis fructus multus.
Errores quis intelligit,
  (1140D) ab occultis munda me.
A superbis quoque libera servum tuum,
  si non fuerint dominati mei, tunc immaculatus ero,
  et mundabor a delicto maximo.
Sint placentes sermones oris mei,
  et meditatio cordis mei in conspectu tuo:
(1141A) Domine, fortitudo mea, et redemptor meus.

VICTORI CANTICUM [h. Psalm.] DAVID.
XX. Exaudiat te Dominus in die tribulationis:
  protegat te nomen Dei Iacob.
Mittat tibi auxilium de sancto.
  et de Sion roboret te.
Memor sit omnis sacrificii tui,
  et holocaustum tuum [Al. tac. tuum] pingue fiat.
 SEMPER.
Det tibi secundum cor tuum,
  et omnem voluntatem tuam [h. omne consilium tuum] impleat.
Laudabimus in salutari tuo,
  et in nomine Dei nostri deducemus.
Impleat Dominus omnes petitiones tuas:
  nunc scio quoniam salvabit Dominus Christum
suum:
Exaudiet eum de coelo sancto suo,
  in fortitudinibus salutis dexterae suae.
  Hi in curribus, et hi in equis:
  (1141B) nos autem in nomine Domini Dei nostri recordabimur.
Ipsi curvati [Al. incurvati] sunt et ceciderunt:
  nos vero surreximus et erecti sumus
Domine, salva:
  rex exaudiet nos in die qua invocaverimus eum.

VICTORI CANTICUM [h. Psalm.] DAVID.
[XXI.] Domine, in fortitudine tua laetabitur rex,
  et in salutari tuo exsultabit vehementer.
Desiderium cordis eius dedisti ei,
  et voluntate labiorum eius non fraudasti. SEMPER.
Quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis:
  pones in capite eius coronam obryzam.
Vitam petivit a te, dedisti ei:
  longitudinem dierum in saeculum et in aeternum.
Magna gloria eius in salutari tuo:
  gloriam et decorem pones super eum.
Pones enim eum benedictiones in sempiternum,
  exhilarabis eum laetitia apud vultum tuum,
(1141C) Quia rex confidet in Domino,
  et in misericordia Excelsi non decipietur:
Inveniet [Al. Inveniat] manus tua omnes inimicos
tuos:
  dextera tua inveniet odientes te.
Pones eos ut clibanum ignis
  in tempore vultus tui:
Dominus in furore suo praecipitabit [Al. praecipitavit] eos,
  (1142A) et devorabit [Al. devoravit] eos ignis.
Fructum eorum [Al. tac eorum] de terra perdes,
  et semen eorum de filiis hominum,
Quoniam inclinaverunt super te malum,
  cogitaverunt scelus quod non potuerunt.
Quoniam [Al. quia] pones eos humerum,
  funes [h. nervos] tuos firmabis contra facies eorum.
Exaltare, Domine [Al. Deus], in fortitudine tua,
  cantabimus et psallemus fortitudinem tuam [Al. fortitudines
tuas ],

VICTORI PRO CERVO MATUTINO CANTICUM [h. Psalmus] DAVID.
[XXII.] Deus meus, Deus meus, quare dereliquisti me:
  longe a salute mea verba rugitus mei.
Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies:
  et nocte, nec est silentium mihi.
Et tu sancte, habitator laus [h. laudes] Israel.
  In te confisi sunt, patres nostri:
  confisi sunt, et salvasti eos.
(1142B) Ad te clamaverunt, et salvati sunt:
  in te confisi sunt, et non sunt confusi.
Ego autem sum vermis et non homo [h. vir]:
  opprobrium hominum et despectio plebis [h. populi].
Omnes videntes me, subsannant [Al. subsannabant] me;
  demittunt labium, movent caput.
Confugit ad Dominum [h. revelat Domino], salvet
eum:
  liberet eum, quoniam vult eum.
Tu autem propugnator meus ex utero:
  fiducia mea ab uberibus matris meae.
In te proiectus sum ex vulva:
  de ventre matris meae Deus meus tu.
Ne longe fias a me, quoniam tribulatio proxima.
  quoniam non est adiutor.
Circumdederunt me vituli multi:
  tauri pingues [h. basan] vallaverunt me.
Aperuerunt super me os suum:
  (1142C) leo capiens et rugiens.
Sicut aqua effusus sum,
  et separata sunt omnia ossa mea:
Factum est cor meum sicut cera
  liquefacta in medio ventris mei.
Aruit velut testa fortitudo mea,
  et lingua mea adhaesit faucibus meis,
  et in pulverem mortis detraxisti me.
Quoniam circumdederunt me venatores [h. canes],
  (1143A) consilium pessimorum vallavit:
Fixerunt manus meas et pedes meos:
  numeravi omnia ossa mea:
  quae ipsi respicientes viderunt in me.
Diviserunt vestimenta mea sibi:
  et super vestimentum meum miserunt sortem.
Tu autem, Domine, ne longe fias [Al. facias]:
  fortitudo mea, in auxilium meum festina.
Erue a gladio animam meam:
  et de manu canis solitariam meam.
Salva me ex ore leonis,
  et de cornibus unicornium exaudi me.
Narrabo nomen tuum fratribus meis:
  in medio ecclesiae laudabo te:
  Timentes Dominum laudate eum:
  omne semen Iacob glorificate eum,
  et metuite eum universum semen Israel.
Quoniam non despexit neque contempsit modestiam
pauperis,
  et non abscondit faciem suam ab eo:
  (1143B) et cum clamaret ad eum, exaudivit,
Apud te laus mea in ecclesia multa:
  vota mea reddam in conspectu timentium eum.
Comedent mites et saturabuntur,
  laudabunt Dominum quaerentes eum:
  vivet cor vestrum in sempiternum,
Recordabuntur et convertentur ad Dominum universi
fines terrae:
  et adorabunt coram te universae cognationes gentium.
Quia Domini regnum,
  et dominabitur gentibus.
(1144A) Comederunt et adoraverunt omnes pingues [Al. principes]
terrae
  ante faciem eius curvabunt omnes qui descendunt
in pulverem.
  et anima eius non vivet.
Semen serviet ei,
  narrabitur Domino in generatione.
Venient et annuntiabunt iustitiam eius,
  Populo qui nascetur, quam fecit.

CANTICUM [h. psalmus] DAVID.
[XXIII.] Dominus pascit me [h. Pastor meus]; nihil mihi deerit.
  In pascuis herbarum accubavit me:
  super aquas refectionis enutrivit me.
Animam meam refecit:
  duxit me per semitas iustitiae propter nomen suum.
Sed et si ambulavero in valle umbrae mortis,
  non timebo malum, quoniam tu mecum:
  virga tua et baculus tuus, ipsa cansolabuntur me.
(1144B) Pones coram me mensam
  ex adverso hostium meorum:
Impinguasti in [Al. tac. in] oleo caput meum,
  calix meus inebrians.
Sed et benignitas et misericordia subsequentur [Al. subsequantur] me,
  omnibus diebus vitae meae:
Et habitatio in domo Domini,
  in longitudine dierum.
CANTICUM [h. psalmus] DAVID.
[XXIV.] Domini est terra et plenitudo eius:
  orbis et habitatores eius.
(1145A) Quia ipse super maria fundavit eam,
  et super flumina stabilivit eam.
Quis ascendet in montem Domini:
  et [Al. aut] quis stabit in loco in sancto eius?
Innocens manibus et mundo corde:
  qui non exaltavit frustra animam suam,
  et non iuravit dolose.
Accipiet benedictionem a Domino;
  et iustitiam a Deo salutari suo.
Haec generatio quaerentium eum,
  quaerentium faciem tuam, Iacob.
SEMPER.
Levate, portae, capita vestra,
  et elevamini, ianuae sempiternae,
  et ingrediatur rex gloriae.
Quis est iste rex gloriae?
  Dominus fortis et potens:
  Dominus fortis in praelio.
Levate, portae, capita vestra:
  et erigite, ianuae sempiternae,
  (1145B) et ingrediatur rex gloriae.
Quis est iste rex gloriae?
Dominus exercituum: ipse est rex gloriae.
SEMPER.


(PL 28 1145B) DAVID.


[XXV.] Ad te, Domine, animam meam levo.
Deus meus in te fisus sum, ne confundar,
  ne laetentur [h. neque exsultent in me] inimici mei.
Sed universi qui sperant in te non confundantur:
  confundantur qui iniqua gerunt frustra.
Vias tuas, Domine, ostende mihi,
  semitas tuas doce me.
Deduci me in veritate tua et doce me:
  quia tu [Al. add. es] Deus salvator meus,
  te exspectavi tota die.
Recordare miserationum tuarum, Domine,
  et misericordiarum tuarum, quia a saeculo sunt.
Peccatorum adolescentiae meae, et scelerum meorum ne
memineris:
  (1145C) secundum misericordiam tuam recordare mei tu [Al.
tac. tu ],
  propter bonitatem tuam, Domine.
Bonus et rectus Dominus:
  propterea docebit peccatores in via.
Deducet mansuetos in iudicio,
  et docebit modestos viam suum.
Omnes semita Domini misericordia et veritas:
  his qui custodiunt pactum eius, et testificationes eius.
Propter nomen tuum, Domine,
  propitiare iniquitati meae, quoniam grandis est.
(1146A) Quis est iste vir timens Dominum?
  quem docebit in via, quam elegerit.
Anima eius in bono commorabitur,
  et semen eius haereditabit terram.
Secretum [Al. Decretum] Domini timentibus eum,
  et pactum suum ostendit eis.
Oculi mei semper ad Dominum:
  quia ipse educet de reti pedes meos.
Respice in me, et miserere mei:
  quoniam solus et pauper ego [h. add. sum].
Tribulationes cordis mei amplificatae sunt:
  de angustiis meis educ me.
Vide afflictionem meam et laborem meum,
  et porta omnia peccata mea.
Vide inimicos meos, quoniam multiplicati sunt:
  et odio iniquo oderunt me,
Custodi animam meam, et libera me,
  non confundar quoniam speravi in te.
Simplicitas et aequitas servabunt me:
  quia exspectavi te.
(1146B) Redime, Deus, Israel,
  ex omnibus angustiis suis.

(PL 28 1146B) DAVID.


[XXVI.] Iudica me, Domine [Al. Deus], quia ego in
simplicitate mea ambulavi:
  et in Domino confidens non deficiam.
Proba me, Domine [Al. Deus], et tenta me:
  ure [h. confla] renes meos et cor meum.
Quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum
[Al. add. est],
  et ambulabo in veritate tua.
Non sedi cum viris vanitatis,
  et cum superbis non ingrediar.
Odivi ecclesiam pessimorum,
  et cum iniquis [h. impiis] non sedebo
Lavabo in innocentia manus [h. palmas] meas,
  et circuibo altare tuum, Domine.
Ut clara voce praedicem laudem,
  et narrem omnia mirabilia tua.
(1146C) Domine, dilexi habitaculum domus tuae,
  et locum tabernaculi gloriae tuae.
Ne auferas [h. Ne apponas] cum peccatoribus animam meam
  et cum viris sanguinum vitam meam.
In quorum manibus scelus [Al. add. est],
  et dextera eorum repleta est muneribus.
Ego autem in simplicitate mea gradiar, redime me
  et miserere mei,
Pes [Al. add. enim] meus stetit in recto:
  in ecclesiis benedicam Domino.
(1147A) DAVID.
[XXVII.] Dominus lux mea, et salutare meum;
  quem timebo?
Dominus fortitudo vitae meae, quem formidabo?
Cum appropinquarent mihi maligni,
  ut comederent carnem meam:
Hostes mei et inimici mei
  ipsi impegerunt, et ceciderunt.
Si steterint adversus me castra,
  non timebit cor meum:
Si surrexerit contra me bellum,
  in hoc ego confidam.
Unum petii a Domino, hoc requiram;
  ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae:
Et videam pulchritudinem Domini;
  et attendam in templum eius.
Abscondet enim me in umbra sua in die pessima,
  abscondet me in secreto tabernaculi sui,
  in petra exaltabit me.
(1147B) Nunc quoque exaltavit [Al. exaltabit] caput meum
  super inimicos meos qui sunt in circuitu meo.
Et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili:
  cantabo et psallam Domino.
Audi, Domine, vocem meam invocantis,
  et miserere mei, et exaudi me.
Tibi dixit cor meum, Quaesivit vultus meus:
  faciem tuam, Domine, requiram.
Ne abscondas faciem tuam a me,
  ne declines in furore a servo tuo;
Auxilium meum fuisti: ne derelinquas me.
  et ne dimittas me, Deus salvator meus.
Pater enim meus et mater mea dereliquerunt me:
Dominus autem colligit me.
Ostende [h. Illustra] mihi, Domine, viam tuam,
  et deduc me in semita recta
  propter insidiatores [h. decantatores] meos.
Ne tradas me animae tribulantium me:
  quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium.
(1147C) Ego autem credo [Al. credebam], quod videam bona
Domini [h. Nisi ego credidissem quod viderem
bona Domini ]
  in terra viventium.
Exspecta Dominum, confortare, et roboretur cor tuum,
  et sustine Dominum.

PL 28 1147C) DAVID.


[XXVIII.] Ad te, Domine, clamabo,
  fortis meus, ne obsurdescas mihi,
Ne forte, tacente te mihi,
  comparer his qui descendunt in lacum:
Audi vocem deprecationum mearum cum clamavero
ad te,
  cum levavero manus meas ad oraculum sanctum
tuum.
Ne trahas [Al. tradas] me cum impiis et cum operantibus iniquitatem,
  qui loquuntur pacem cum amicis suis [h. sodalibus]:
  et est malum in corde eorum.
Da eis secundum opus suum
  (1147D) et secundum malum adinventionum suarum:
(1148A) Iuxta opus manuum suarum da eis:
  redde retributionem suam illis. (1147D)
Quoniam non intelligunt in opera Domini, et opus
manuum eius:
  destrues eos, et non aedificabis:
Benedictus Dominus,
  quia audivit vocem deprecationis meae.
Dominus fortitudo mea et scutum meum,
  in ipso confisum est cor meum, et habui adiutorium:
  gavisum est cor meum,
  et in cantico meo confitebor illi.
Dominus fortitudo eorum:
et robur salutarium Christi sui est.
Salva populum tuum
  et benedic haereditati tuae:
  et pasce eos, et subleva eos usque in sempiternum
[h. saeculum].
CANTICUM [h. Psalmus] DAVID.
[XXIX.] Afferte Domino filios arietum:
  (1148B) afferte Domino gloriam et imperium [h. fortitudinem].
Afferte Domino gloriam nomini eius:
  adorate Dominum in decore sancto.
Vox Domini super aquas,
  Deus gloriae intonuit:
  Dominus super aquas multas,
Vox Domini in fortitudine:
  vox Domini in decore.
Vox Domini confringentis cedros:
  et confringet Dominus cedros Libani.
Et disperget eas quasi vitulum:
  Libanum et Sarion quasi filium rhinocerotum.
Vox Domini dividens flammas ignis
Vox Domini parturire faciens desertum;
  parturire faciet Dominus desertum Cades.
Vox Domini obstetricans cervas [Al. cervis], et revelans
saltus,
  et in templo eius omnis loquitur gloriam.
Dominus diluvium inhabitat:
  et sedebit Dominus rex in aeternum.
(1148C) Dominus fortitudinem [Al. legem] populo suo dabit:
  Dominus benedicet populo suo in pace.


(PL 28 1148C) PSALMUS CANTICI PRO DEDICATIONE DOMUS DAVID.


[XXX.] Exaltabo te, Domine, quoniam salvasti me:
  et non delectasti [h. letificasti] inimicos meos super me
Domine Deus meus.
  clamavi ad te, et sanasti me.
Domine, eduxisti de inferno animam meam:
vivificasti me ne descenderem in lacum.
Cantate [h. Psallite] Domino sancti [h. misericordes]
eius:
  et confitemini memoriae sanctitatis eius.
Quoniam ad momentum est ira eius,
  vita in repropitiatione eius:
Ad vesperum commorabitur fletus,
  et in matutino laus.
Ego autem dixi in abundantia mea:
  Non commovebor in sempiternum [h. saeculum].
Domine, in voluntate tua statuisti [Al. posuisti] monti
(1148D) meo fortitudinem:
  abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus.
(1149A) Ad te, Domine, clamabo,
  et ad Dominum deprecabor.
Quae est utilitas in sanguine meo,
  cum descendere [Al. descendo] in corruptionem:
Numquid confitebitur tibi pulvis?
  aut annuntiabit veritatem tuam?
Audi, Domine, et miserere mei:
  Domine, esto adiutor mihi [Al. meus].
Convertisti planctum meum in chorum mihi:
  solvisti saccum meum, et accinxisti me laetitia.
Ut laudet [h. psallat tibi] te gloria, et non taceat,
  Domine Deus meus, in sempiternum [h. saeculum]
confitebor tibi.
VICTORI CANTICUM [h. Psalmus] DAVID.
[XXXI.] In te, Domine, speravi, non confundar in
aeternum [h. saeculum]:
  In iustitia tua salva [h. eripe] me.
Inclina ad me aurem tuam
  velociter, libera me:
Esto mihi in lapidem fortissimum,
  (1149B) in domum munitam, ut salves me.
Quia petra mea et munitio mea tu [Al. add. es]:
  et propter nomen tuum deduces me, et enutries me,
Educes me de reti, quod absconderunt mihi:
  quia tu fortitudo mea.
In manu tua commendabo [Al. commendo] spiritum meum:
  redemisti me, Domine Deus veritatis.
Odivi custodientes vanitates frustra:
  ego autem in Domino confisus sum.
Exsultabo, et laetabor in misericordia tua,
  quia vidisti [Al. audisti] afflictionem meam:
  cognovisti tribulationes animae meae.
Et non conclusisti me in manu inimici:
  statuisti in latitudine pedes meos.
Miserere mei, Domine, quoniam tribulor,
Caligavit in furore oculus meus,
  anima mea et venter meus.
Quia consumptae sunt in moerore vitae meae,
  et anni mei in gemitu:
(1149C) Infirmata est in iniquitate mea fortitudo mea:
  et ossa mea contabuerunt.
Apud omnes hostes meos factus sum opprobrium,
  et vicinis meis nimis,
  et timor notis meis:
Qui videbant me in plateis, fugiebant a me.
Oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde:
  factus sum sicut [Al. quasi] vas perditum.
Audivi enim opprobrium multorum,
  congregationem in circuitu;
Cum inirent consilium adversum me:
  et ut auferrent animam meam cogitaverunt [Al. cogitarent].
Ego autem in te speravi, Domine:
  dixi, Deus meus tu.
(1150A) In manu tua tempora mea:
  libera de manu inimicorum meorum, et persequentium me.
Illumina faciem tuam super servum tuum:
  salva me in misericordia tua.
Domine, non [Al. ne] confundar, quia invocavi te:
  confundantur impii, taceant in inferno.
Muta fiant labia mendacii:
  quae loquuntur contra iustum vetera,
  in superbia et despectione.
Quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus
te,
  operatus es sperantibus in te; in conspectu filiorum
hominum.
Abscondes eos in protectione vultus tui, a duritia viri:
  abscondes eos in umbra, a contradictione linguarum.
Benedictus Dominus:
  qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi, in civitate
munita.
Ego autem dixi in stupore meo:
  (1150B) Proiectus sum de conspectu oculorum tuorum.
Ergone audisti vocem deprecationis meae:
  cum clamarem ad te?
Diligite Dominum omnes sancti [h. misericordes] eius,
  fideles servat Dominus:
  et tribuit his, qui satis operantur superbiam.
Confortamini, et roboretur cor vestrum,
  omnes qui exspectatis Dominum.


(PL 28 1150B) DAVID ERUDITO.


[XXXII.] Beatus, cui dimissa est iniquitas,
  absconditum est peccatum.
Beatus homo, cui non imputabit [Al. imputavit] Dominus
iniquitatem:
  nec est in spiritu eius dolus.
Quia tacui attrita sunt ossa mea:
  in rugitu meo tota die.
Die enim et nocte gravatur super me manus tua:
  versatus sum in miseria mea, cum exardesceret
messis. IUGITER.
Peccatum meum notum facio tibi:
  (1150C) et iniquitatem meam non abscondi.
Dixi, confitebor scelera mea Domino
  et tu dimisisti [h. abstulisti] iniquitatem peccati mei.
SEMPER.
Pro hac orat omnis sanctus [h. misericors] ad te:
  ad tempus inveniens;
Ut cum inundaverint aquae multae,
  ad illum non accedant.
Tu [Al. add. es] protectio mea, ab hoste custodies me,
  laus mea salvans: circumdabis me. SEMPER.
Erudiam te, et illuminabo tibi viam per quam ambules:
  cogitabo de te oculo meo.
Nolite fieri sicut equus et mulus
  quibus [Al. in quibus] non est intelligentia:
In chamo et freno maxillas eius constringis, ut non
  (1151A) appropinquet ad te.
Multi dolores impii:
  confidentem autem in Domino misericordia circumdabit.
Laetamini in Domino, et exsultate, iusti:
  et laudate omnes recti corde.
[XXXIII.] LAUDATE, IUSTI, DOMINUM,
  rectos decet laudatio [Al. collaudatio].
Confitemini Domino in cithara:
  in psalterio decachordo psallite [Al. cantate] ei.
Cantate ei canticum novum:
  bene psallite in iubilo:
Quia rectum est verbum Domini:
  et omne opus eius in fide.
Diligit iustitiam et iudicium:
  misericordia Domini plena est terra.
In [Al. tac. In] verbo Domini coeli facti sunt:
  et spiritu oris eius omnis ornatus eorum.
Congregans quasi in utre aquas maris:
  ponens in thesauris abyssos.
(1151B) Timeat Dominum [Al. a Domino] omnis terra:
  ipsum formident universi habitatores orbis.
Quia ipse dixit, et factus est:
  ipso praecipiente, stetit.
Dominus solvit consilium gentium:
  irritas fecit cogitationes populorum.
Consilium Domini in aeternum stabit:
  cogitationes cordis eius in generatione et generatione:
Beata gens, cuius Dominus Deus eius,
  populus quem elegit in haereditatem sibi.
De coelo prospexit Dominus.
  vidit omnes filios Adam.
De firmissima sede sua prospexit
  ad universos habitatores terrae.
Fingens pariter cor eorum:
  intelligens omnia opera eorum.
Non salvabitur rex in multitudine exercitus,
  nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis.
Fallax equus ad salutem
  (1151C) et in multitudine roboris sui non salvabit.
Ecce oculus Domini super timentes eum:
  ad [Al. et] exspectantes misericordiam eius.
Ut eruat de morte animas eorum,
  et vivificet eos in fame.
Anima nostra exspectavit Dominum:
  auxilium nostrum et clypeus noster est.
In ipso enim laetabitur cor nostrum:
  quia in nomine sancto eius speravimus.
Sit misericordia tua, Domine, super nos,
  sicut exspectavimus te.
DAVID QUANDO COMMUTAVIT OS [h. saporem] SUUM CORAM ABIMELECH, ET EIECIT EUM, ET ABIIT.
[XXXIV.] Benedicam Dominum in omni tempore:
semper laus eius in ore meo.
In Domino laudabitur anima mea:
  audiant mites et laetentur.
Magnificate Dominum mecum,
  et exaltemus nomen eius pariter.
Quaesivi Dominum, et exaudivit me.
  (1151D) et ex omnibus angustiis meis liberavit me.
Respicite ad eum, et confluite,
  (1152A) et vultus vestri non confundentur.
Hic pauper clamavit, et Dominus exaudivit:
  et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum.
Circumdabit angelus Domini in gyro timentes eum,
  et eruet eos.
Gustate et videte quoniam bonus Dominus:
  beatus vir qui sperat in eo.
Timete Dominum sancti eius:
  quoniam non est inopia timentibus eum.
Leones indiguerunt et esurierunt:
  quaerentibus autem Dominum non deerit omne bonum.
  Venite [Al. Ambulate], filii, audite me,
  timorem Domini docebo vos.
Quis est vir qui velit vitam,
  diligens dies videre bonos.
Custodi linguam tuam a malo:
  et labia tua ne loquantur dolum.
Recede a malo, et fac bonum:
  quaere pacem, et persequere eam.
(1152B) Oculi Domini ad iustos,
  et aures eius ad clamores eorum.
Vultus Domini super [h. in] facientes malum:
  ut perdat de terra memoriam eorum.
Clamaverunt, et Dominus exaudivit,
  et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
Iuxta est Dominus contritis corde,
  et confractos spiritu salvabit.
  Multae tribulationes [h. Multa mala] iusto [Al. iusti],
  et ex omnibus illis liberabit [Al. liberavit] eum Dominus.
Custodit omnia ossa eius:
  unum ex eis non confringetur.
Interficiet impium malitia,
  et odientes iustum culpabuntur.
Redimet Dominus animas servorum suorum,
  et non peccabunt [h. culpabuntur] omnes sperantes
in eo.

(1152C) DAVID.
[XXXV.] Iudica, Domine, adversarios meos:
  pugna contra impugnantes me.
Apprehende scutum et hastam [Al. contum],
  et surge in auxilium meum [Al. mihi].
Evagina gladium, et praeoccupa
  ex adverso persequentes me:
  dic animae mae, salus tua ego [Al. ad. sum].
Confundantur et revereantur, qui quaerunt animam
meam:
  convertantur retrorsum, et confundantur,
  qui cogitant malum mihi.
Fiant sicut pulvis ante faciem venti,
  et angelus Domini impellat,
Sit via eorum tenebrae et lubricum,
  et angelus Domini persequatur eos.
Quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui:
  sine causa foderunt animae mae.
Veniat ei [Al. eis] calamitas quam ignorat,
  (1152D) et rete suum quod abscondit, comprehendat eum,
  et cadat in laqueum [h. in calamitatem].
Anima autem mea exsultabit in Domino,
  (1153A) laetabitur in salute sua [Al. tua].
Omnia ossa mea dicent, Domine, quis similis tui:
  eruens inopem a validiore,
  et pauperem ac mendicum a violento.
Surgentes testes iniqui:
  quae nesciebam interrogabant me.
Reddebant mihi mala pro bono:
  sterilitatem animae meae.
Ego autem cum infirmarentur, induebar cilicio:
  humiliabam in ieiunio animam meam,
  et oratio mea in [Al. ad] sinum meum revertetur.
Quasi ad amicum [h. sodalem], quasi ad fratrem meum
sic ambulabam:
  quasi lugens mater tristis incurvabar.
Et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur:
  collecti sunt adversus me percutientes, et nesciebam:
  scindentes et non tacentes.
In simulatione verborum fictorum.
  frendebant contra me dentibus suis.
Domine, quanta videbis [Al. aspicies].
  (1153B) converte animam meam a calamitatibus eorum [Al. suis]:
  a leonibus solitariam meam.
Confitebor tibi in ecclesia grandi [Al. magna]?
  in populo forti laudabo te.
Non laetentur super me inimici mei mendaces:
  odientes me frustra conniventes [Al. cohibentes]
oculo:
Non enim pacem loquuntur, sed in rapina terrae
  verba fraudulenta concinnant.
Et dilataverunt super me os suum.
  dixerunt vah vah: vidit oculus noster.
Vidisti, Domine, ne taceas:
  Domine, ne elongeris a me.
  Consurge [h. Expergiscere], et vigila in [Al. tac. in]
  iudicium meum, Deus meus,
  et Domine [Al. Dominus meus] in causam meam.
Iudica me secundum iustitiam tuam, Domine Deus meus
  et ne insultent mihi.
(1153C) Nec dicant in corde suo, vah animae nostrae:
  et ne dicant, absorbuimus eum.
Confundantur, et revereantur pariter
  qui laetantur in afflictione mea:
Induantur confusione et verecundia,
  qui magnificantur super me.
Laudent, et laetentur qui volunt iustitiam meam:
  et dicant semper, magnificetur Dominus,
  qui vult pacem servi sui.
Et lingua mea meditabitur [Al. meditetur] iustitiam
tuam:
  tota die laudem tuam.

VICTORI SERVO DOMINI, DAVID.
[XXXVI.] Dixit scelus impii in medio cordis eius:
  non est timor Dei ante oculos eius.
Quia dolose egit adversus eum in oculis suis:
  ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum.
Verba oris eius iniquitas et dolus:
  (1154A) cessavit cogitare, ut benefaceret.
Iniquitatem cogitat in cubili suo
  stabit in via non bona:
  malum non abiiciet.
Domine, in coelo misericordia tua
  fides tua usque ad nubes.
Iustitia tua quasi montes, Deus [Al. Domine],
  iudicium tuum abyssus multa:
  homines et iumenta salvos facies, Domine.
Quam pretiosa misericordia tua, Deus [Al. Domine],
  et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt.
Inebriabuntur de pinguedine domus tuae,
  et torrente deliciarum tuarum potabis eos.
Quoniam tecum est fons vitae:
  in lumine tuo videbimus lumen.
Attrahe misericordiam tuam scientibus te.
  et iustitiam tuam rectis corde.
Ne veniat mihi pes superbiae:
  et manus impiorum non me commoveat.
Ibi ceciderunt operantes iniquitatem:
  (1154B) expulsi sunt, et non potuerunt surgere.