Liber Protrepticus ad Nepotem

This is the stable version, checked on 7 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber Protrepticus ad Nepotem
saeculum IV
editio: incognita
fons: incognitus

Ausonii Liber Protrepticus ad Nepotem

This text comes from an unknown edition. 1. AUSONIUS HESPERIO FILIO Libellum, quem ad nepotulum meum, sororis tuae filium, instar protreptici luseram, venturus ipse praemisi legendum. Hoc enim malui quam ipse recitare, esset ut tibi censura liberior, quae duabus causis impediri solet: quod aures nostras audita velocius quam lecta praetereunt et quod sinceritas iudicandi praesentia recitantis oneratur. Nunc tibi utrumque integrum est, quia et legenti libera mora est et iudicaturo non obstat nostri verecundia. Set heus tu, fili dulcissime, habeo quod admoneam. Si qua tibi in his versiculis videbuntur (nam vereor, ut multa sint) fucatius concinnata quam verius et plus coloris quam suci habere, ipse sciens fluere permisi, venustula ut essent magis quam forticula, «instar virginum, quas matres student demissis umeris esse, vincto pectore, ut graciles sient». Nosti cetera. Superest igitur, ut dicas: quid moraris iudicationem meam de eo, quod ipse pronuntias esse mendosum? Dicam scilicet me huiusmodi versibus foris erubescere, set intra nos minus verecundari: namque ego haec annis illius magis quam meis scripsi aut fortasse et meis: dis paides hoi gerontes. Ad summam valeat austeritas tua: mihi cum infante ratio est. Vale, fili dulcissime.

2. AD NEPOTEM AUSONIUM
Sunt etiam musis sua ludicra: mixta camenis
otia sunt, mellite nepos, nec semper acerbi
exercet pueros vox imperiosa magistri,
set requie studiique vices rata tempora servant.
Et satis est puero memori legisse libenter
et cessare licet. Graio schola nomine dicta est,
iusta laboriferis tribuantur ut otia musis.
Quo magis alternum certus succedere ludum
disce libens: longum delenitura laborem
intervalla damus. Studium puerile fatiscit,
laeta nisi austeris varientur, festa profestis.
Disce libens: tetrici nec praeceptoris habenas
detestere, nepos. Numquam horrida forma magistri.
Ille licet tristis senio nec voce serenus
aspera contractae minitetur iurgia frontis,
numquam inmanis erit, placida suetudine vultus
qui semel inbuerit. Rugas nutricis amabit,
qui refugit matrem. Pappos aviasque trementes
anteferunt patribus seri, nova cura, nepotes.
Sic neque Peliaden terrebat Chiron Achillem
Thessalico permixtus equo nec pinifer Atlans
Anphitryoniadem puerum, set blandus uterque
mitibus adloquiis teneros mulcebat alumnos.
Tu quoque ne metuas, quamvis schola verbere multo
increpet et truculenta senex gerat ora magister.
Degeneres animos timor arguit; at tibi consta
intrepidus, nec te clamor plagaeque sonantes
nec matutinis agitet formido sub holis.
Quod sceptrum vibrat ferulae, quod multa supellex
virgea, quod fallax scuticam praetexit aluta,
quod fervent trepido subsellia vestra tumultu,
pompa loci et vani fucatur scaena timoris.
Haec olim genitorque tuus genetrixque secuti
securam placido mihi permulsere senectam.
Tu senium, quodcumque superlabentibus annis
fata dabunt, qui nomen avi geris, indole prima,
prime nepos, vel re vel spe mihi porge fruendum.
Nunc ego te puerum, mox in iuvenalibus annis,
iamque virum cernam, si fors ita iusserit; aut si
invidia est, sperabo tamen, nec vota fatiscent,
ut patris utque mei non inmemor ardua semper
praemia musarum cupias facundus et olim
hac gradiare via, qua nos praecessimus et cui
proconsul genitor, praefectus avunculus instant.
Perlege, quodcumque est memorabile. Prima monebo.
Conditor Iliados et amabilis orsa Menandri
evolvenda tibi: tu flexu et acumine vocis
innumeros numeros doctis accentibus effer
adfectusque inpone legens. Distinctio sensum
auget et ignavis dant intervalla vigorem.
Ecquando ista meae contingent dona senectae?
Quando oblita mihi tot carmina totque per aevum
conexa historiae, soccos aulaeaque regum
et melicos lyricosque modos profando novabis
obductosque seni facies puerascere sensus?
Te praeeunte, nepos, modulata poemata Flacci
altisonumque iterum fas est didicisse Maronem.
Tu quoque, qui Latium lecto sermone, Terenti,
comis et adstricto percurris pulpita socco,
ad nova vix memorem diverbia coge senectam.
Iam facinus, Catilina, tuum Lepidique tumultum,
ab Lepido et Catulo iam res et tempora Romae
orsus bis senos seriem conecto per annos;
iam lego civili mixtum mavorte duellum,
movit quod socio Sertorius exul Hibero.
Nec rudis haec avus admoneo, set mille docendo
ingenia expertus. Multos lactantibus annis
ipse alui gremioque fovens et murmura solvens
eripui tenerum blandis nutricibus aevom.
Mox pueros molli monitu et formidine leni
pellexi, ut mites peterent per acerba profectus,
carpturi dulcem fructum radicis amarae.
Idem vesticipes motu iam puberis aevi
ad mores artesque bonas fandique vigorem
produxi, quamquam imperium cervice negarent
ferre nec insertis praeberent ora lupatis.
Ardua temperies, dura experientia, rarus
eventus, longo rerum spectatus ab usu,
ut regat indocilem mitis censura iuventam.
Quae tolerata mihi, donec iam aerumna iuvaret
leniretque usu bona consuetudo laborem,
donec ad Augustae pia munera disciplinae
accirer varioque accingerer auctus honore,
aurea cum parere mihi palatia iussum.
Absistat Nemesis, ferat et fortuna iocantem.
Praesedi imperio, dum praetextatus in ostro
et sceptro et solio praefert sibi iura magistri
maioresque putat nostros Augustus honores.
Quos mox sublimi maturus protulit auctu,
quaestor ut Augustis patri natoque crearer,
ut praefecturam duplicem sellamque curulem,
ut trabeam pictamque togam, mea praemia, consul
induerem fastisque meis praelatus haberer.
His ego quaesivi meritum quam grande nepoti
consul avus lumenque tuae praeluceo vitae.
Quamvis et patrio iamdudum nomine clarus
posses ornatus, posses oneratus haberi;
accessit tamen ex nobis honor inclitus. Hunc tu
effice, ne sit onus, per te ut conixus in altum
conscendas speresque tuos, te consule, fasces.