(p.322) Passio Apostolorum Petri et Pauli.


Plus solito coeunt ad gaudia: dic, amice, quid sit.
Romam per omnem cursitant ovantque.
Festus apostolici nobis redit hic dies triumphi,
Pauli atque Petri nobilis cruore,
unus utrumque dies, pleno tamen innovatus anno, 5
vidit superba morte laureatum.
scit Tiberina palus, quae flumine lambitur propinquo,
binis dicatum caespitem tropaeis,
et crucis et gladii testis, quibus inrigans easdem
bis fluxit imber sanguinis per herbas. 10
prima Petrum rapuit sententia legibus Neronis
pendere iussum praeminente ligno,
ille tamen veritus celsae decus aemulando mortis
ambire tanti gloriam Magistri
exigit ut pedibus mersum caput inprimant supinis, 15
quo spectet imum stipitem cerebro. (p.324)
flgitur ergo manus subter, sola versus in cacumen,
hoc mente maior, quo minor figura.
noverat ex humili caelum citius solere adiri;
deiecit ora spiritum daturus. 20
ut teres orbis iter flexi rota percucurrit anni
diemque eundem sol reduxit ortus,
evomit in iugulum Pauli Nero fervidum furorem,
iubet feriri gentium magistrum,
ipse prius sibimet finem cito dixerat futurum: 25
' ad Christum eundum est, iam resolvor,' inquit,
nec mora, protrahitur, poenae datur, inmolatur ense;
non hora vatem, non dies fefellit,
dividit ossa duum Tybris sacer ex utraque ripa,
inter sacrata dum fluit sepulcra. 30
dextra Petrum regio tectis tenet aureis receptum
canens oliva, murmurans fluento.
namque supercilio saxi liquor ortus excitavit
fontem perennem chrismatis feracem.
nunc pretiosa ruit per marmora lubricatque clivum, 35
donec virenti fluctuet colymbo.
interior tumuli pars est, ubi lapsibus sonoris
stagnum nivali volvitur profundo,
omnicolor vitreas pictura superne tinguit undas,
musci relucent et virescit aurum 40
cyaneusque latex umbram trahit inminentis ostri:
credas moveri Auctibus lacunar. (p.326)
pastor oves alit ipse illic gelidi rigore fontis,
videt sitire quas fluenta Christi,
parte alia titulum Pauli via servat Ostiensis, 45
qua stringit amnis caespitem sinistrum,
regia pompa loci est; princeps bonus has sacravit arces
lusitque magnis ambitum talentis,
bratteolas trabibus sublevit, ut omnis aurulenta
lux . esset intus, ceu iubar sub ortu. 50
subdidit et Parias fulvis laquearibus columnas,
distinguit illic quas quaternus ordo.
tum camiros hyalo insigni varie cucurrit arcus:
sic prata vernis floribus renident.
ecce duas fidei summo Patre conferente dotes, 55
urbi colendas quas dedit togatae.
aspice, per bifidas plebs Romula funditur plateas,
lux in duobus fervet una festis,
nos ad utrumque tamen gressu properemus incitato,
et his et illis perfruamur hymnis. 60
ibimus ulterius qua fert via pontis Hadriani,
laevam deinde fluminis petemus.
transtiberina prius solvit sacra pervigil sacerdos,
mox huc recurrit duplicatque vota.
haec didicisse sat est Romae tibi: tu domum reversus 65
diem bifestum sic colas memento.