Liber Peristephanon/11
(p.302) Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.
Innumeros cineres sanctorum Romula in urbe
vidimus, o Christi Valeriane sacer,
incisos tumulis titulos et singula quaeris
nomina: difficile est ut replicare queam,
tantos iustorum populos furor inpius hausit, 5
cum coleret patrios Troia Roma deos.
plurima litterulis signata sepulcra loquuntur
martyris aut nomen aut epigramma aliquod,
sunt et muta tamen tacitas claudentia tumbas
marmora, quae solum significant numerum. 10
quanta virum iaceant congestis corpora acervis
nosse licet, quorum nomina nulla legas,
sexaginta illic defossas mole sub una
reliquias memini me didicisse hominum, (p.306)
quorum solus habet conperta vocabula Christus, 15
utpote quos propriae iunxit amicitiae,
haec dum lustro oculis et sicubi forte latentes
rerum apices veterum per monumenta sequor,
invenio Hippolytum, qui quondam scisma Novati
presbyter attigerat nostra sequenda negans, 20
usque ad martyrii provectum insigne tulisse
lucida sanguinei praemia supplicii,
nec mirere senem perversi dogmatis olim
munere ditatum catholicae fidei,
cum iam vesano victor raperetur ab hoste 25
exultante anima carnis ad exitium,
plebis amore suae multis comitantibus ibat.
consultus quaenam secta foret melior,
respondit: fugite, o miseri, execranda Novati
scismata, catholicis reddite vos populis. 30
una fides vigeat, prisco quae condita templo est,
quam Paulus retinet quamque cathedra Petri,
quae docui, docuisse piget: venerabile martyr
cerno, quod a cultu rebar abesse Dei.
his ubi detorsit laevo de tramite plebem 35
monstravitque sequi qua via dextra vocat,
seque ducem recti spretis anfractibus idem
praebuit, erroris qui prius auctor erat,
sistitur insano rectori Christicolas tunc
ostia vexanti per Tiberina viros. 40
illo namque die Roma secesserat, ipsos (p.308)
peste suburbanos ut quateret populos,
non contentus humum celsae intra moenia Romae
tinguere iustorum caedibus assiduis.
Ianiculum cum iam madidum, fora, rostra, Suburam 45
cerneret eluvie sanguinis affluere,
protulerat rabiem Tyrrheni ad litoris oram
quaeque loca aequoreus proxima portus habet,
inter carnifices et constipata sedebat
officia extructo celsior in solio. 50
discipulos fidei detestandique rebelles
idolii ardebat dedere perfidiae,
carcereo crinita situ stare agmina contra
iusserat horrendis excrucianda modis,
inde catenarum tractus, hinc lorea flagra 55
stridere, virgarum concrepitare fragor,
ungula fixa cavis costarum cratibus altos
pandere secessus et lacerare iecur,
ac iam lassatis iudex tortoribus ibat
in furias cassa cognitione fremens, 60
nullus enim Christi ex famulis per tanta repertus
supplicia, auderet qui vitiare animam,
inde furens quaesitor ait: iam, tortor, ab unco
desine; si vana est quaestio, morte agito,
huic abscide caput, crux istum tollat in auras 65
viventesque oculos offerat alitibus,
hos rape praecipites et vinctos conice in ignem,
sit pyra quae multos devoret una reos.
en tibi quos properes rimosae inponere cumbae,
pellere et in medii stagna profunda freti. 70
quos ubi susceptos rabidum male suta per aequor
vexerit et tumidis caesa labarit aquis, (p.310)
dissociata putrem laxent tabulata carinam
conceptumque bibant undique naufragium,
squamea caenoso praestabit ventre sepulcrum 75
belua consumptis cruda cadaveribus.
haec persultanti celsum subito ante tribunal
offertur senior nexibus inplicitus.
stipati circum iuvenes clamore ferebant
ipsum Christicolis esse caput populis: 80
si foret extinctum propere caput, omnia vulgi
pectora Romanis sponte sacranda deis.
insolitum leti poscunt genus et nova poenae
inventa, exemplo quo trepident alii.
ille supinata residens cervice: quis, inquit, 85
dicitur? adfirmant dicier Hippolytum.
ergo sit Hippolytus, quatiat turbetque iugales,
intereatque feris dilaceratus equis.
vix haec ille, duo cogunt animalia freni
ignara insueto subdere colla iugo, 90
non stabulis blandive manu palpata magistri
imperiumque equitis ante subacta pati,
sed campestre vago nuper pecus e grege captum,
quod pavor indomito corde ferinus agit.
iamque reluctantes sociarant vincula bigas, 95
oraque discordi foedere nexuerant.
temonis vice funis inest, qui terga duorum
dividit et medius tangit utrumque latus,
deque iugo in longum se post vestigia retro
protendens trahitur, transit et ima pedum. (p.312)
100huius ad extremum, sequitur qua pulvere summo
cornipedum refugas orbita trita vias,
crura viri innectit laqueus nodoque tenaci
adstringit plantas cumque rudente ligat,
postquam conposito satis instruxere paratu 105
martyris ad poenam verbera, vincla, feras,
instigant subitis clamoribus atque flagellis,
iliaque infestis perfodiunt stimulis,
ultima vox audita senis venerabilis haec est:
hi rapiant artus, tu rape, Christe, animam. 110
prorumpunt alacres caecoque errore feruntur,
qua sonus atque tremor, qua furor exagitant.
incendit feritas, rapit impetus et fragor urget,
nec cursus volucer mobile sentit onus.
per silvas, per saxa ruunt, non ripa retardat 115
fluminis aut torrens oppositus cohibet,
prosternunt saepes et cuncta obstacula rumpunt,
prona, fragosa petunt, ardua transibunt,
scissa minutatim labefacto corpore frusta
carpit spinigeris stirpibus hirtus ager. 120
pars summis pendet scopulis, pars sentibus haeret,
parte rubent frondes, parte madescit humus,
exemplar sceleris paries habet inlitus, in quo
multicolor fucus digerit omne nefas,
picta super tumulum species liquidis viget umbris 125
effigians fracti membra cruenta viri.
rorantes saxorum apices vidi, optime papa,
purpureasque notas vepribus inpositas. (p.314)
docta manus virides imitando effingere dumos
luserat e minio russeolam saniem. 130
cernere erat ruptis conpagibus ordine nullo
membra per incertos sparsa iacere situs,
addiderat caros gressu lacrimisque sequentes,
devia quo fractum semita monstrat iter.
maerore attoniti atque oculis rimantibus ibant, 135
inplebantque sinus visceribus laceris.
ille caput niveum conplectitur ac reverendam
canitiem molli confovet in gremio;
hic umeros truncasque manus et bracchia et ulnas
et genua et crurum fragmina nuda legit. 140
palliolis etiam bibulae siccantur harenae,
ne quis in infecto pulvere ros maneat,
si quis et in sudibus recalenti aspergine sanguis
insidet, hunc omnem spongia pressa rapit,
nec iam densa sacro quidquam de corpore silva 145
obtinet aut plenis fraudat ab exequiis,
cumque recensetis constaret partibus ille
corporis integri qui fuerat numerus,
nec purgata aliquid deberent avia toto
ex homine extersis frondibus et scopulis, 150
metando eligitur tumulo locus: ostia linquunt,
Roma placet, sanctos quae teneat cineres,
haud procul extremo culta ad pomeria vallo
mersa latebrosis crypta patet foveis:
huius in occultum gradibus via prona reflexis 155
ire per anfractus luce latente docet,
primas namque fores summo tenus intrat hiatu (p.316)
inlustratque dies limina vestibuli,
inde ubi progressu facili nigrescere visa est
nox obscura loci per specus ambiguum, 160
occurrunt celsis 1 inmissa foramina tectis,
quae iaciant claros antra super radios,
quamlibet ancipites texant hinc inde recessus
arta sub umbrosis atria porticibus,
at tamen excisi subter cava viscera montis 165
crebra terebrato fornice lux penetrat,
sic datur absentis per subterranea solis
cernere fulgorem luminibusque frui.
talibus Hippolyti corpus mandatur opertis,
propter ubi adposita est ara dicata Deo. 170
illa sacramenti donatrix mensa eademque
custos fida sui martyris adposita
servat ad aeterni spem vindicis ossa sepulcro,
pascit item sanctis Tibricolas dapibus,
mira loci pietas et prompta precantibus ara 175
spes hominum placida prosperitate iuvat,
hic corruptelis animique et corporis aeger
oravi quotiens stratus, opem merui,
quod Iactor reditu, quod te, venerande sacerdos,
conplecti licitum est, scribo quod haec eadem, 180
Hippolyto scio me debere, Deus cui Christus
posse dedit, quod quis postulet, adnuere,
ipsa, illas animae exuvias quae continet intus,
aedicula argento fulgurat ex solido,
praefixit tabulas dives manus aequore levi 185
candentes, recavum quale nitet speculum,
nec Pariis contenta aditus obducere saxis (p.318)
addidit ornando clara talenta operi,
mane salutatum concurritur: omnis adorat
pubis; eunt, redeunt solis ad usque obitum. 190
conglobat in cuneum Latios simul ac peregrinos
permixtim populos religionis amor.
oscula perspicuo figunt inpressa metallo,
balsama defundunt, fletibus ora rigant.
iam cum se renovat decursis mensibus annus 195
natalemque diem passio festa refert,
quanta putas studiis certantibus agmina cogi,
quaeve celebrando vota coire Deo?
urbs augusta suos vomit effunditque Quirites,
una et patricios ambitione pari 200
confundit plebeia phalanx umbonibus aequis
discrimen procerum praecipitante fide.
nec minus Albanis acies se candida portis
explicat et longis ducitur ordinibus,
exultant fremitus variarum hinc inde viarum, 205
indigena et Picens plebs et Etrusca venit,
concurrit Samnitis atrox, habitator et altae
Campanus Capuae, iamque Nolanus adest,
quisque sua laetus cum coniuge dulcibus et cum
pigneribus rapidum carpere gestit iter. 210
vix capiunt patuli populorum gaudia campi,
haeret et in magnis densa cohors spatiis,
angustum tantis illud specus esse catervis
haud dubium est, ampla fauce licet pateat,
stat sed iuxta aliud, quod tanta frequentia templum 215
tunc adeat cultu nobile regifico,
parietibus celsum sublimibus atque superba (p.320)
maiestate potens muneribusque opulens.
ordo columnarum geminus laquearia tecti
sustinet auratis suppositus trabibus. 220
adduntur graciles tecto breviore recessus,
qui laterum seriem iugiter exsinuent.
at medios aperit tractus via latior alti
culminis exsurgens editiore apice.
fronte sub adversa gradibus sublime tribunal 225
tollitur, antistes praedicat unde Deum.
plena laborantes aegre domus accipit undas,
artaque confertis aestuat in foribus,
maternum pandens gremium, quo condat alumnos
ac foveat fetos adcumulata sinus. 230
si bene commemini, colit hunc pulcherrima Roma
Idibus Augusti mensis, ut ipsa vocat
prisco more diem, quem te quoque, sancte magister,
annua festa inter dinumerare velim,
crede, salutigeros feret hic venerantibus ortus 235
lucis honoratae praemia restituens,
inter sollemnes Cypriani vel Chelidoni
Eulaliaeque dies currat et iste tibi.
sic te pro populo, cuius tibi credita vita est,
orantem Christus audiat omnipotens; 240
sic tibi de pleno lupus excludatur ovili,
agna nec ulla tuum capta gregem minuat;
sic me gramineo remanentem denique campo (p.322)
sedulus aegrotum pastor ovem referas;
sic, cum lacteolis caulas conpleveris agnis, 245
raptus et ipse sacro sis comes Hippolyto.