(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)
Migne Patrologia Latina Tomus 113
Liber Paralipomenon I
Liber Paralipomenon I (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 113.0664B
CAPUT PRIMUM. 113.0629D|
VERS. 4.-- Noe. (RAB. in Paral., tom. III.) Decimus 113.0630D| ab Adam Noe, et in Genesi et in Paralipomenis monstratur, et apte decimus, quia perfectus est. Unde, 113.0631A| Noe vir justus erat et perfectus in generationibus suis, etc. (Gen. VI.) Hic genuit Sem, Cham et Japheth, per quos post diluvium rediviva hominum dilatatur progenies.
VERS. 5.-- Filii Japheth. (HIER.) Hi possederunt terram in Asia, ab Amano et Tauro Syriae Cheles et Ciliciae montibus usque ad flumen Thanaim. In Europa, usque ad Gadara nomina locis et gentilibus relinquentes, e quibus postea immutata sunt plurima, permanent caetera.
Thubal. (RAB.) Hiberes qui et Hispani, a quibus Celtiberia, licet quidam Italos suspicentur.
Mosoch. (ID.) Cappadoces, unde urbs eorum usque hodie Masacha dicitur. Septuaginta vero interpretes Gapthorim Cappadoces arbitrantur.
113.0631B| VERS. 7.-- Filii autem. (GREG.) Ab his divisae sunt insulae nationum, linguae, cognationes et gentes. De Ionibus, id est Graecis nascuntur Elisaei, qui et Aeolides. Unde ista lingua Graece Aeolis dicitur.
Tharsis. (RAB.) Hos Josephus Cilices arbitratur, unde et metropolis eorum Tharsis dicitur, Paulo apostolo gloriosa (Act. XXII).
Cethim. (ID.) A quo Cithaei, alias Cithii a quibus urbs Cypri Cithia, alias Cithium dicitur usque hodie.
Dodanim. (ID.) Rhodii, sic enim LXX transtulerunt. Legamus Varronis de antiquitatibus libros et Sinnii Capitonis, et Graecum Phlegonta caeterosque, et videbimus omnes pene insulas 113.0631C| et totius orbis littora, terrasque maritimas Graecis accolis occupatas: qui ab Amano et Tauro omnia maritima usque ad oceanum possidere Britannicum.
VERS. 8.-- Phut. (ID.) Libyes, a quo et Mauritaniae fluvius Phut dicitur, et regio Phutensis. Multi autem scriptores tam Graeci quam Latini hujus rei testes sunt. Quare autem in una climatis parte antiquum Libyae nomen permanet, et reliqua terra dicatur Africa, non est hujus temporis disserere.
VERS. 9.-- Saba. (ID.) A quo Sabaei, interpretatur nunc Saba Arabia, unde in psal. LXXI ubi habemus: Reges Arabum et Saba; in Hebraeo habetur: Reges Saba et Saba, primum per Schin, secundum per Samech.
113.0631D| VERS. 10.-- Iste coepit esse potens in terra. Quia insuetam tyrannidem primus arripuit. Hic fuit robustus venator coram Domino, quia homines a Dei cultura avertit. Unde Josephus: Fecit autem eos elatos ad injuriam Dei atque contemptum. Nemrod, filius Cham, filii Noe, qui, cum esset audacior et manu fortissimus, suadebat hominibus ut non Deo suam felicitatem, sed propriae virtuti ascriberent. Sic homines a Dei timore revocabat, ut spem in propria virtute poneret. Ideoque putabant Deum interminari diluvium. Unde turrim aedificari suadebant quam aqua non posset ascendere. Multitudo autem prompta erat ut obediret Nemrod, grave putans servitium obsequi 113.0632A| Deo. Regnavit autem Nemrod in Babylone et in Areth. Haec est Edessa et Macha quae est Nisibis et in Chalamne, quae a Seleuco rege Seleucia dicta est, vel quae nunc Thesiphon dicitur.
VERS. 11.-- Mesraim autem genuit. (RAB.) Exceptis Laabim, a quibus Libyes nominati sunt, qui prius Phutaei, et Castium, qui post Philisthiim dicti sunt, quos nos corrupte Palaestinos dicimus. Caeterae gentes ignoratae sunt nobis, quia bello Aethiopico subversae in oblivionem praeteritorum nominum pervenere. Possederunt autem terram a Gaza usque ad extremos fines Aegypti.
VERS. 14.-- Gergezaeum, Hevaeum. Hic condidit Archas oppidum contra Tripolim in radicibus Libani, a quo haud procul alia civitas fuit nomine 113.0632B| Sim, quae vario eventu subversa bellorum, nomen tantum loco pristinum reservavit.
VERS. 16.-- Aradium quoque. A quo Aradii, qui Aradum insulam possederunt angusto freto a Phoenicis littore separatam.
Et Samareum. A quo Syriae Cheles Samariae civitas, nunc quoque tam a Syris quam ab Hebraeis ut prius apud veteres appellatur.
Hamathaeum. (RAB.) A quo Emath civitas. Hanc Macedones qui post Alexandrum in Oriente regnaverunt, Epiphaniam nuncupaverunt. Alii Antiochiam ita dictam putant. Alii non vere opinionem suam verisimili vocabulo consulentes, Emaus primam ab Antiochia mansionem Edessam pergentibus appellari putant, et eamdem apud veteres Emath.
113.0632C| VERS. 17.-- Filii Sem, etc. Hi ab Euphrate partes Asiae usque ad Indicum oceanum tenent. Est autem Aelam a quo principes Persidis.
Hus et Hul. Vel Us, Trachonitidis et Damasci conditor inter Palaestinam et Caelesyriam tenuit principatum, a quo terra Hus de qua Job fuit; unde, secundum LXX, vir erat in regione Ausiti de nomine Job quasi Husitide.
VERS. 19.-- Phaley. (RAB.) Vaticinio quodam. Phaleg enim divisio, quia in diebus ejus, linguae in Babylone divisae sunt. Narrat autem Philo in libro Quaestionum super Genesim, quod ex tribus filiis Noe, adhuc ipso vivente, nati sunt tredecim millia virorum et centum, extra mulieres et parvulos habentes super se duces. Filii Sem, Jectan ducem; filii 113.0632D| Cham, Nemroth; filii Japhet, Suphene. Post obitum vero Noe, convenerunt duces cum agminibus suis in campum Sennaar, ut ibi turrim construerent. Cum autem aedificarent, divisit Deus linguas eorum, et mutavit effigies, et non cognovit quisque fratrem suum, nec audivit linguam proximi sui. Cum vero magistri lapides quaerebant, ministri aquam afferebant, et cum illi quaerebant aquam, illi afferebant stipulam. Sicque frustrata cogitatione cessaverunt aedificare et dispersi sunt super faciem terrae.
VERS. 20.-- Jectan autem. (HIERON.) Harum gentium posteriora nomina invenire non potui, sed usque in praesens, quia procul a nobis sunt, vel ita vocantur ut primum, vel quae mutata sunt ignorantur; 113.0633A| possederunt autem a Cofene fluvio omnem Indiae regionem quae vocatur Hieria.
VERS. 24.-- Sem, Ar. (RAB.) Sicut in principio ab Adam usque ad Noe decem generationes posuit; ita a Sem usque ad Abram, non sine sacramenti mysterio.
VERS. 29.-- Primogenitus. (HIERON., Quaest. in Paral., tom. III.) Duodecim filii nascuntur Ismaeli: primogenitus Nabaioth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabaiothena dicitur: quae pars est Arabiae. Nam familiae ipsorum oppidaque et pagi, ac minuta castella et tribus horum appellatione celebrantur ab una ex eis Cedar in deserto: et Duma alia regio, et Thebaram ad Austrum, et Cedema ad Orientalem plagam.
113.0633B| VERS. 32.-- Ceturae. (RAB.) Quasi copulatae, unde suspicantur Hebraei eam esse Agar quae, mortua Sara, de concubina transierit in uxorem, ne senex novis arguatur nuptiis lascivisse.
(ID.) Filii autem Caeturae, juxta historicos Hebraeorum, occupaverunt Troconitidem, alii Traconitidem et Arabiam: quae nunc vocatur Eidormo, usque ad maris Rubri terminos.
Assurim. Ab Assurim Syrios quidam vocatos contendunt, et a plerisque filiis Abrahae de Cetura occupatas esse Indiae regiones.
VERS. 33.-- Epher. (RAB.) Hic dicitur contra Libyam exercitum duxisse, ibi victor consedisse, posterosque ex nomine ejus Africam nuncupasse.
VERS. 36.-- Thamna. Quaeritur, cum Thamna in 113.0633C| Genesi legatur concubina esse Eliphaz de genere Horrhaeorum, qui apud Idumaeos habitaverunt in terra Seir, quae peperit ei Amalec, quomodo inter filios numeretur, cum in sequentibus legatur ipsa Thamna soror Lotam filii Seir, qui et Edom? Sed Seir Hebraice pilosus dicitur, qui fuit in modum pellis hispidus. Edom autem Hebraice rubeus vel fulvus. Ab eo igitur quod rubeo cibo vendidit primogenita sua, Edom vocatus est. Hebraei vero ita solvunt. Dicunt Thamnam concubinam fuisse Eliphaz, et generasse ei Amalec, sed tanquam filiam inter filios ab ipso fuisse educatam.
VERS. 40.-- Aliam, qui de genere Horrhaeorum est. In Genesi scribitur, Aluham, id est exaltatus. In Paralipomenis vero Alian, id est ejectus, significans 113.0633D| quia Horrhaei exaltati sunt antequam Edom terram eorum caperet, post vero ejecti.
Sephi. (HIERON.) Id est, unipes. In Genesi Sepho, id est, bipes; utrumque tamen per schin litteram. Bipes autem dicitur, quia a processu temporis multitudine sobolis majorem efficaciam habuerit quam in primis.
VERS. 41.-- Hamran. In Paralipomenis Hamram, id est rubricatus, sordidus vel tumulentus. In Genesi Amdan, id est concupiscibilis; sed utraque unius hominis nomina sunt.
VERS. 42.-- Jacan. (RAB.) Jacan filius Aser de genere Horraeorum, in Genesi Acan nominatur, id est tribulator. In Paralipomenis Jacan, id est tribulatus. 113.0634A| Variis enim eventibus nomina commutantur, ut varia mysteria significentur.
VERS. 43.-- Denaba. Civitas Hala filii Beor regis Edom, post quem regnavit Jobab. Est tamen usque hodie villa Denaba, in octavo milliario Areopoleos, pergentibus Armonem, et altera Denaba super montem Phegor, in septimo lapide Jebus. Hieronymus de Jesbii.
VERS. 44.-- Jobab filius Zarae, quem Job esse suspicantur. Sed Hebraei afferunt eum de stirpe Nachor esse progenitum; Philo autem, in libro Quaestionum super Genesim, narrat his temporibus eum fuisse et accepisse uxorem Dinam, filiam Jacob: et ante tentationis suae certamen dicit eam septem filios et tres filias illi generasse, qui exstincti 113.0634B| sunt in tentatione. Sed ei sanato reddidit Dominus omnia duplicia, et item septem filios et tres filias praedictas uxor genuit, quorum nomina eadem fuerunt quae priorum, id est, Eliphaz, Armoe, Diasath, Philasia, Dipharceluth, Thelon, filiarum vero Meru, Lizath, Zeli.
Bosra, etc. Quae est Bosor civitas in deserto trans Jordanem in tribu Ruben. Appellatur et alia Bosor civitas Esau in montibus Idumeae, de qua dicitur: Fulvida vestimenta ejus ex Rosor
VERS. 45.-- Themanorum. Theman regio a Theman filio Eliphaz sortita vocabulum. Est usque hodie villa Theman, distans ab urbe Petra quinque millibus, et ubi Romanorum militum praesidium sedit, de quo loco fuit Eliphaz rex Themanorum: unus 113.0634C| quoque filiorum Ismael appellabatur Theman. Sciendum autem quod omnis australis regio Hebraice Theman dicitur.
VERS. 46.-- Madian, civitas a minimo filiorum Abraham et Cethurae sic vocata. Est autem trans Arabiam in deserto Saracenorum contra orientem maris Rubri, unde vocantur Madianaei, et Madianaea regio. Filiae quoque soceri Moysi filiae Madian dicuntur; sed haec alia civitas est ononymos ejus juxta Armonem et Areopolim, cujus adhuc ruinae monstrantur.
VERS. 48.-- Rohoboth. Urbs est juxta fluvium ubi erat rex Edom, et usque hodie est praesidium in regione Gabalena, et vicus grandis qui sic vocatur.
113.0634D| VERS. 50.-- Matred filiae, etc. Duae matres hic numerantur, ad significandum mysterium, ut aurifex genuisset dispensatricem, et dispensatrix Domini benignitatem, quia ex profunditate sensus nascitur facunda locutio quae fidem mundam gratiam Dei promeretur gignere in cordibus auditorum.
VERS. 51.-- Duces, etc. Notandum quod prius reges dixit de Edom, postea duces cum prius fuerunt: quorum quasdam matres nominat, ut Oolibama et Thamna.
Dux Aliha. Alva in Genesi legitur, cujus interpretatio elevatio; in Paralipomenis Aliha, id est, super eam.
CAPUT II.
113.0635A|
Achar qui. (HIERON., Quaest. in Paral., tom. III.) Achar qui et Achan in Josue dicitur, id est coluber insidians, Achar turbatus, etc., usque ad id est, multitudine peccatorum exstincti sunt.
VERS. 9.-- Calubi, id est, canis meus, qui et Caleb, id est canis, unus de exploratoribus. Hesron quoque et Jephone idem est, unde Caleb filius Hesron, et aliquando filius Jephone legitur.
VERS. 13.-- Isai autem genuit. In libro Regum dicitur habere Isai octo filios, in Paralipomenis non amplius quam septem. Sed dicunt Hebraei Nathan prophetam filium Sama (vel Sammaa, vel Simmaa) filii Isai, quem in locum filii educavit et nutrivit inter filios numeratum. Inter filios quoque Isai Nathan 113.0635B| adductus est ad Samuelem, qui et Jonatham, qui percussit leonem. Et sciendum quod ubi propheta vocatur, Nathan scribitur, non Jonathan
VERS. 17.-- Jether. In Regum, Jethra Israelites; sed meritorum qualitas diversitatem nominum facit; nam Jethra residuum interpretatur, Jether vero modicum residuum, et residuo jungitur Israelitis, modico residuo Ismaelitis.
VERS. 19.-- Ephrata. (HIERON.) Haec est Maria soror Moysi, mater Hur, patris Huri, Avi Beseleel. Hur vero est qui cum Aaron sustinebat manus Moysi pugnante Josue.
VERS. 22.-- Jair. Hic judex fuit post Thola et judicavit Israel duobus et viginti annis, habens filios triginta, principes civitatum triginta, quae ab ipso 113.0635C| nominatae sunt, sicut in libro Judicum legitur.
VERS. 25.-- Nati sunt. Hactenus scriptor historiae texuit generationem duorum filiorum Hesron, duorum posteriorum, id est, Aram et Calubi, de quibus prius narravit; quia regiam et sacerdotalem quoquomodo voluit innotescere dignitatem. Nunc autem ad primogeniti, id est Jerameel, genealogiam redit.
VERS. 26.-- Onam. Hic ab Onam filio Judae nomen accepit, sed differunt, quia per Num filius Judae, filius Jerameel per Mem scribitur
VERS. 34.-- Sesan. Hunc Hebraei dicunt esse Elimelech, virum Noemi, patrem Mahalom et Cheliom, et ideo scriptor in sequentibus innuit quod Sesan non habuerit filios, sed filias, quia duo filii ejus 113.0635D| absque liberis mortui sunt.
VERS. 43.-- Hebron. Civitas in qua regnavit David septem annis antequam regnavit in Jerusasem. Significat haec loca nomina accepisse a posteris Caleb, qui Hebron et suburbana ejus in sortem accepit.
VERS. 50.-- Hi erant filii. Recapitulat generationem Caleb de Ephrata, quam ante dimisit, quando Hur de Ephrata, id est, Maria sorore Moysi genitum narravit.
VERS. 52.-- Cariathiarim, quae et Cariathabal, id est civitas saltuum, una de urbibus Gabaonitarum in nono milliario euntibus ab Helia Diospolim in tribu Juda.
113.0636A| VERS. 54.-- Bethlehem; civitas David, in tribu Judae, in qua Dominus natus est in septimo ab Elia milliario contra meridionalem plagam, juxta viam quae ducit Hebron, ubi sepulcrum Jesse et David ostenditur, et mille circiter passibus procul turris Ader, id est turris gregis, in quodam vaticinio pastores Dominicae nativitatis conscios ante significans.
Qui dividebat dimidium requietionum (HIERON., ubi supra ), id est sortes Madian juxta sepulcra patriarcharum quae sunt in Cariatharbe accepit, et hujus filii fuerunt Jethrei, etc. Seraitae et Esthaolitae nomina locorum sortiti sunt, qui sunt Sarrai et Esthaol, ubi sepultus est Samson. Requietatio enim sepulcrum dicitur. Alii dimidium requietionis tempus 113.0636B| dimidium intelligunt, quo filii Israel coeperunt terram promissionis possidere, ab eo scilicet tempore quo Moyses dedit terram Galaad ultra Jordanem, Ruben et Gad, et dimidiae tribui Manasse, usquequo caeterae tribus sortes suas acceperunt. In hujus temporis medietate dicunt Sobal esse mortuum, et ita dimidium requietionum vidisse, id est, ad medietatem illius temporis pervenisse.
Mystice autem Sobal, id est vana vetustas, vel vectis ad portandum. Judaeos significat qui antiquitus populus Dei vocabantur et legem litterae primi acceperunt, qui libros legis et prophetarum ferebant, sed mysterium incarnationis Christi non intelligebant. Unde dimidium requietionum, id est historiam viderunt. Ille autem plenitudinem requietionum possidet, 113.0636C| qui post opera bona valde in aeterna quiete gaudet. Vel dimidium requiei videt, qui post praesentis vitae laborem animae quietem habet. Tunc autem perfectionem requietionum videbit, cum et anima et corpore perfruetur perfectione quietis
VERS. 55.-- Habitantium. (ID.) Tradunt Hebraei Jabes fuisse doctorem legis peritissimum, in cujus conspectu sedebant filii Cinaei, qui et Jobab cognati Moysi. Scribae igitur dicuntur canentes atque resonantes, quia assidue in legis Dei locutione versabantur: in tabernaculis quoque commoratos regum narrat historia. Jabes Christum significat verum magistrum sanctorum laudes Deo canentium. Jabes enim interpretatur exsiccans, Christus autem fluxus carnalium cupiditatum in suis fidelibus exsiccavit. 113.0636D| Cinaei, id est possessio vel possidentes, sunt omnes electi de quibus dicitur: Haereditas mea Israel, et quorum possessio Dominus est. Rechab interpretatur auriga vel ascendens. Hi autem venerunt de calore patris domus Rechab, quia a patre luminum gratia Spiritus inflammati, per quadrigam virtutum in coelos ascendunt, de quibus dicitur: Quincunque Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt (Rom. VIII).
CAPUT III.
VERS. 1.-- David vero. Redit ad explicandam progeniem David, quam ante dimisit, cum sobolem Amram filii Hesron enumerans pervenit ad Isai et ad filios ejus, quorum David novissimus.
113.0637A| Jezraelitide. (RAB.) Jezrael civitas est in qua habitavit Naboth, quem occidit Jezabel.
Daniel. (ID.) Daniel qui in libro Regum Cheleab, id est, vindicans patrem, quia secundum Hebraeos, disceptans cum Miphiboseth de questionibus legis, victor apparuit et patrem in eo ulcisci visus est, ne irrideretur in disputando ab homine debili vir bellicosus.
VERS. 3.-- De Egla uxore sua. (HIERON.) Quaeritur cur haec Egla sola uxor David dicatur; sed haec est Michol, quae inter multas sola uxor dicitur, quia eam in adolescentia primam accepit uxorem, quae in partu occubuisse dicitur. Egla vero interpretatur vitula, quae significat Synagogam, quae legis jugum suscepit, sed lasciviendo corrupit, unde, Ephraim vitula docta diligere trituram. Hanc noster 113.0637B| David accepit, quando eam sibi in testamento dato copulavit. In partu occubuit, quia apparente verbo Dei in carne, et Evangelium praedicante, cum per fidem bonorum operum sobolem gignere debuit, scandalizata in passione ejus sibi mortem aeternam ascivit
VERS. 4.-- In Hebron ubi regnavit, etc. Quid per regnum David in Hebron vel in Jerusalem accipiatur, librum Regum exponendo perstrinximus. Scriptum est in sequentibus: Omne tempus quo regnavit David quadraginta annis; regnavit in Hebron septem annis, in Jerusalem tribus et triginta, unde quaeritur cur non in summa quadraginta anni et sex menses numerentur; Hebraei autem dicunt quia 113.0637C| David Absalonem filium suum fugerit sex mensibus, eosque merito a summo regni ejus exclusos. Dicunt etiam quod sex mensibus in Hebron infirmitate corporis laboraverit, et ideo in regno non recte computari. Extunc enim dicunt eum regnavisse in Hebron, ex quo victis Amalecitis de spoliis eorum misit senioribus Juda, his scilicet qui erant Hebron et aliis.
VERS 9.-- Omnes hi filii David, etc. Quia omnes filii Christi aeternam palmam exspectant, sed excipiuntur filii concubinarum, qui nominatim inter caeteros non meruerunt numerari. Judaei enim haeretici vel schismatici hujus societatis consortium habere non possunt: coelestis enim regni gloria filios David de nobili tantum conjugio exspectat. Non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae (Gen. XXI).
113.0637D| VERS. 15.-- Filii autem Josiae. (RAB.) Quatuor filii Josiae leguntur hic, etc., usque ad qui et similiter translatus est in Chaldaeos.
VERS. 17.-- Asir, Salathiel, Melchiram, Phadaia, Senneser, etc. Haec vero nomina unius hominis sunt, ut Hebraei volunt, ipse est Phadaia pater Zorobabel et Semei. Unde in Esdra et in Matthaeo Zorobabel Salathiel scribitur. Et interpretatur Phadaia redemptus Domini, Asir carceratus, Salathiel frutex Domini; quae omnia conveniunt doctoribus sanctis, quorum officio ecclesiasticus populus generatur, qui diversis afflictionibus castigati per gratiam Domini redempti germina virtutum tam in se quam in subditis proferunt.
113.0638A| VERS. 18.-- Senneser. Ipse est Selbasar cui Cyrus annumeravit vasa domus Domini, sicut in Esdra dicitur. Est autem Senneser plasmatus, Sesbasar tribulatus, quae custodibus vasorum Dei congruunt, id est sanctarum animarum quibus Christo, quem Cyrus nomine et absolutione significavit, cui dicitur: Postula a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II), et qui captivitatem humani generis relaxavit, sanctas animas custodiendas annumeravit, quae sunt vasa Domini numerata, quia novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II).
CAPUT IV.
VERS. 1.-- Filii Juda. Quomodo Phares et Hesron et tres qui sequuntur filii Judae esse dicuntur, cum 113.0638B| alibi Phares et Zaram filios Judae Hesron filium Phares legimus; sed Hebraei asserunt, mutatis nominibus, eosdem filios Judae, quos Scriptura aliis nominibus alibi nominat, hic esse expressos. Aiunt enim Phares, qui interpretatur divisio, suum nomen proprium hic habere. Hesron autem esse Zaram, sed Hesron interpretatur atrium, Zaram ortus. Charmi quoque esse Heber, nam Charmi interpretatur vinea mea, Her vigilans. Ur autem dicunt esse Onam, sed Ur interpretatur sinistra, Onam murmuratio, Sobal vero esse Sela minimum filiorum Judae quos peperit ei Sue. Interpretatur autem Sobal spica, vel vana vetustas. Sela missus vel umbra ejus.
VERS. 3.-- Asalelphuni. (RAB.) Hanc suspicantur 113.0638C| esse matrem Samsonis de stirpe Judae generatam, cujus maritus Manue de tribu Dan, qui et de Sara in libro Judicum esse legitur.
VERS. 4.-- Gedor et Ezer. (ID.) Loca sunt a filiis Ur possessa; sed mirum quod hic dicitur Ur pater Bethlehem, cum superius Salma dictus sit pater ejus, nisi forte patrem hic appellet parentem, quia Hur fuit pater Salma qui fuit pater Bethlehem.
VERS. 9.-- Fuit autem Jabes. (ID.) Videtur ordo confusus, quia numeratis filiis Halaa et Naara, subito inducit cognationem Arahel filii Aram, et consequenter narrat de Jabes; sed Hebraei dicunt quod Assur de Halaa genuit Etam, et ille Cos. Cos autem Soboba, et Soboba Jabes, qui fuit doctor scribarum. Inter Cos et Jabes inseruntur cognationes 113.0638D| Aharehel (vel Aharahel, alias Aral), quia ipse est Obab filius Aran, id est, Jetro cognati Moysi. Et quia Jabes docebat eos; inserti sunt in ejus progenie quasi a majoribus ejus geniti.
Et mater Synagoga de qua Christus natus est, quae peperit eum in dolore, quia de adventu ejus propter infidelitatem doluit, unde Judaei invidentes dicebant: Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum (Joan. XI).
VERS. 10.-- Invocavit. Hoc convenit Christo, quem Pater sanctificavit, et misit in mundum; de quo dicitur: Ecce agnus Dei qui tollit peccata mundi, etc. (Joan. I). Hunc benedixit Deus multiplicatione filiorum, quos per aquam baptismi sacrosancta parit 113.0639A| Ecclesia (I Cor. I). Dilatavit terminos ejus, quia omnium gentium dedit ei haereditatem, et possessionem ejus extendit usque ad terminos terrae. Cum quo fuit manus Domini, quia potentia deitatis per eum virtutes et miracula fecit. Ipse quoque est virtus Dei et sapientia, per quem Pater condidit omnia quae in coelis sunt et in terra, cui malitia Judaeorum nocere non potuit, qui de se ait: Venit princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam. Per eum quoque benedicuntur membra ejus, id est, Ecclesia, cui per Isaiam dicitur: Dilata locum tentorii tui, etc. (Isa. LIV). Cum eo est manus Domini, quia in ipsa operatur Filius Dei, qui est brachium et dextera Patris. Et portae inferi non praevalebunt adversus eum, nec diabolus dominabitur ei, quia data 113.0639B| est ei potestas super omnem virtutem inimici
VERS. 11.-- Caleb autem frater. (RAB.) Legimus supra Caleb esse filium Hesron, cujus fratres fuerunt Ram et Jerameel. Aiunt ergo Hebraei Ram Caleb fratrem Suam hic appellari. Et interpretatur Ram excelsus, Sua humilis, quod Judaico populo convenit, quia excelsus fuit in cultu unius Dei et potentia regni; sed quia Dei Filium suscipere noluit, humilis factus est atque vilis, ut fiant primi novissimi.
VERS. 12.--(ID.) Recha. Quidam putant Recha nomine David nuncupari. Est enim Recha tener. Unde David de se ait: Ego sum tener et unctus rex (II Reg. III). Ipse quoque quasi vermiculus ligni tener 113.0639C| esse dicitur. Ideo autem viri Recha dicuntur, quia propter exprimendam genealogiam David hic annotati sunt.
VERS. 13.-- Saraia autem genuit. De Saraia dicitur Joab prodisse, qui juxta nominis interpretationem pater vallis artificum dicitur, quia de filiis ejus fuerunt architecti qui aedificaverunt domum Domini. Artifices vero qui in valle habitant possunt dici doctores legis, quos scientia non inflat, sed charitas aedificat (I Cor. VIII), quos modestia et humilitas exaltat, ut Gamaliel et Paulus ejus discipulus (Act. V, XXII).
VERS. 17.-- Ezra. (RAB-HIERON.). Aiunt Hebraei Ezram, qui interpretatur auxiliator, esse Amram patrem Moysi et Aaron; Jether, id est, auxilium, 113.0639D| esse Aaron; et Mered, qui rebellans, esse Moysen. Epher quoque vel Opher, id est, pulverem, Heldad fuisse. Jalon vero et Meldath, qui duo de septuaginta senioribus fuerunt, quos Moyses a Deo accepit ad regendi populi auxilium: tradunt enim Moysen post acceptam legem in eremo patri suasisse, ut matrem dimitteret, eo quod ipsius amica esset, fuit enim filia Levi, postquam Amram duxit aliam ex qua habuit Heldath et Meldath.
Genuitque Mariam. (ID.) Sammai Moysen intelligi volunt, etc., usque ad quia populum in eremo gubernavit, et doctrina sua quotidie gubernat.
VERS. 18.-- Filiae Pharaonis. (ID.) Filiam Pharaonis matrem Moysi vocat, quae etiam secundum proprietatem 113.0640A| nominis filia Domini nuncupatur, quia bonam scilicet voluntatem in nutriendo puero habuit, et Amared, id est Moyse accepta dicitur, quia relictis idolis ad Dei cultum conversa est.
VERS. 21.-- Her pater. (ID.) Redit ad progeniem Phares de qua ortus est David, ut progeniem Juda de qua orta est tribus regia in David terminaret. Tradunt enim hunc fuisse Elimelech virum Noemi, in cujus tempore propter praevaricatores legis sol stetit, ut viso miraculo converterentur ad Dominum; quod quia contempserunt, invaluit fames, et qui in tribu Juda prior videbatur, inopia cogente, cum uxore et filiis patria pulsus, in peregrinatione cum filiis mortuus est.
VERS. 22.-- Securus et Incendens. (ID.) Mahalon 113.0640B| et Chelion, qui hic Securus et Incendens dicuntur, fuisse in Moab, quia uxores Moabitidas duxerunt, unde in Hebraeo non principes, sed mariti dicuntur, sicut illius linguae doctores tradunt.
Qui reversi sunt in, etc. Noemi et Ruth, quae reversae sunt in Bethlehem audita panis ubertate.
VERS. 23.-- Figuli habitantes. Figulos qui in plantationibus et sepibus laborant doctores intelligimus, qui formant et componunt vasa Domini, fingere enim componere dicimus, unde compositores luti figulos vocamus. Hi vineam Domini doctrina plantant et excolunt, exhortando et orando muniunt. Hi apud regem in operibus suis morantur, quia in fide Christi manentes quidquid dicunt, quidquid agunt, ad gloriam Dei faciunt.
113.0640C| VERS. 28.-- Habitaverunt in, etc. Progenies Ruth, quae in ipsis sepibus et plantationibus habitasse dicitur, quando ad regiam dignitatem et munimentum plebis haec plantatio pervenit.
Commoratique sunt ibi. In Genesi sex scribuntur, sed hic Sober praetermittitur: quia nulla de eo progenies. Sed quaedam nomina mutantur suis rationibus. In Genesi enim Gemuel, id est mater Dei; hic Hamuel, id est legens cum Deo. Quidam in Genesi vocatur Echa, hic autem Jarib, id est litigans, quia de eo exivit Zambri, qui cum Madianitide fornicans a Phinee sacerdote peremptus est. Jacim in Genesi, id est praeparatio; hic vero nominatur Zara, id est ortus.
Et universa cognatio non, etc. Quia Simeon non 113.0640D| habuit tantam sobolem quantam Judas; unde in Josue dicitur: Simeon per cognationes suas accepisse haereditatem in medio filiorum Juda.
Hae civitates, etc. Quia Sicelech et Bersabee, quae Judae fuerunt et a Simeone invasae sunt, a David in pristinam Judae haereditatem redierunt.
VERS. 38.-- Isti sum nominati. Descripta stirpe Simeonis et actibus eorum, mystice signatur, quia doctores sancti, id est Ecclesiae principes gregibus Christi pascua providentes proficiscuntur in Gador vel Gader, quae interpretatur sepes ejus. Haec est Ecclesia quae est fidelium defensio: ibi sunt pascua usque ad Orientem vallis, id est incarnationem Verbi, qui semetipsum exinanivit, servi formam accipiens 113.0641A| (Philip. I.) In eo inveniuntur pascua. Ipse enim ait: Per me si quis introierit, ingredietur et egredietur, et pascua inveniet (Joan. X), virtutes scilicet. In eo terra latissima et quieta, id est, gratia Spiritus sancti copiosa; in qua ante habitaverant de stirpe Cham, significat gentium multitudinem idola reliquisse, et ad unius Dei cultum confluxisse. Hi ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiae regis Juda, hoc est in adventu Christi. Ipse est enim Christus Dei virtus, quem Ezechias, scilicet fortitudo Domini, significat.
Percusserunt tabernacula: percutit fide tabernacula impiorum et habitatores impiorum quando abnegans impietatem omnem et saecularia desideria, per Christi baptismum a sordibus abluitur peccatorum, 113.0641B| postea studens sobrie, juste et pie vivere in hoc saeculo, ut fiat quod scriptum est: Et erit in loco ubi ante dictum est: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei (Osee. I).
VERS. 42.-- Viri quingenti. Patres Novi Testamenti qui abierunt in montem Seir, et percusserunt reliquias Amalecitarum, quia superbiam hujus mundi conculcantes, deformitatem vitiorum comprimunt; hi quatuor dicuntur, quia evangelica doctrina veraciter instructi, spirituale bellum contra daemones convenienter gerunt; percussis reliquiis Amalecitarum, ibi habitabant, quia expulsis daemonibus in loco vitiorum virtutes substituunt, quarum possessio hominem efficit beatum usque ad diem hunc, quod semper dici potest usque ad finem mundi, quia Ecclesia 113.0641C| usque ad finem mundi permanet, in qua quotidie antiquus hostis triumphatur.
VERS. 1.-- Sed cum violas, etc. (RAB.) Ideo ablata sunt Ruben primogenita, quia dormivit cum Bala, concubina patris sui, et data sunt Joseph filio juniori, cujus progenies multiplicatur et excedit potentiam regni inter decem tribus.
Mystice autem significat ruinam prioris populi, qui ut primogenitus debebat sacerdotium et regnum accipere; sed quia maculavit stratum patris sui, id est corpus Christi, in quo erat plenitudo divinitatis, in cruce suspendit et occidit: primogeniti dignitas ad spiritualem Joseph, id est Christum et Ecclesiae 113.0641D| populum translata est; ad quem pater: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, etc. (Psal. CIX.)
VERS. 10.-- Contra Agarenos. (HIERON. in Paral. ) Verisimile est Agar fuisse Cethuram, cum in sequentibus dicat Rubenitas et Gaaditas et dimidiam tribum Manasse cum Agarenis pugnasse et praebuisse Israel auxilium Ituraeos, Naphaeos et Nodab filios Ismaelis. Nodab autem est, ut videtur, qui in Genesi Cedma dicitur, id est antiquorum vel antecedens.
VERS. 26.-- Et suscitavit. Notandum est quod in Regum dicitur Phul regem Assyriorum a Manahem filio Gaddi rege Israel accepisse mille talenta argenti 113.0642A| (IV Reg. XV), ut esset ei auxilio et firmaret regnum ejus, non quod eum transtulerit in Assyrios, sed quod Teglathphalnasar rex Assur in diebus Phacee regis Israel cepit Ahion, et Abel domum Maacha, et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et Galilaeam et universam terram Nephthali, et transtulit eos in Assyrios. Postremo narrat quod Salmanasar rex Assyriorum Osee filium Ela regem Israel obsidendo tribus annis Samariam cepit, et transtulit Israel in Assyrios et posuit eos in Ahila et in Abor, juxta fluvium Gozam in civitatibus Medorum. Unde quaeritur: quomodo in Paralipomenis dicamus Phul et Theglathphalnasar reges Assyriorum transtulisse Ruben et Gad, et dimidiam tribum Manasse in Ahilam et Abor et Aram et fluvium Gozan; cum Malachim 113.0642B| narret hoc Salmanasar fecisse qui transtulit Israel in Assyrios, et posuit in locis supradictis? Sed reges Assyriorum priores hoc fecisse dicuntur, quia coeperunt cum gente Assyriorum quod eadem gens in posteris perfecit. Aram quam Paralipomenon memorat, Malachim praetermittit. Autumant Hebraei esse Rages civitatem Medorum.
CAPUT VI.
VERS. 6.-- Filii Levi, Gerson, etc. Johanan. Praetermissis aliis filiis Levi qui similiter sacerdotes fuerunt in domo Domini, Johanan specialiter laudatur, quia viriliter restitit Oziae regi per se sacrificare volenti: et constantia animi et zelo legis explevit officium sacerdotis.
113.0642C| VERS. 15.-- Porro Josedec. (HIERON. Quaest. Hebr. in Paral. ) Josedec dicunt esse Esdram sacerdotem, etc., usque ad Esdram vero esse sacerdotem, virum justum et gloriosum.
VERS. 28.-- Abia. Hic, ut Hebraei tradunt, judex constitutus munera accipiebat, quod Joel, qui et Vas seni, senior ejus filius sciens, non corrigebat: ideo uterque peccasse dicitur secundum Hebraeum. Unde: Factum est cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israel, et caetera.
VERS. 31.-- Isti sunt quos constituit, anticipando de officiis, cantorum David qui organis musicis laudes Domine canebant, cum eorum genealogiam narraret, praelibavit; suo autem ordine quomodo id fecissent demonstrabit.
113.0642D| VERS. 44.-- Ethan filius. Ethan unus de cantoribus tribus, qui coram David in cymbalis laudem Dei concrepabant. Et notandum, quod sicut fuerunt tres filii Levi, Caath, Gerson et Merari, ita tres cantores: Eman de Caath, Asaph de Gerson; Ethan de Merari. Mystice autem significant sanctos doctores, qui sanctae Trinitatis fide imbuti, secundum dispensationem veri David praedicationem Evangelii toti mundo annuntiant.
VERS. 48.-- Levitae qui. Quia omnis ordo ecclesiasticus secundum apostolorum traditionem, et qui primatum tenent, totum ministerium agunt in Ecclesia Dei; unde: Ut scias quomodo oporteat te conversari 113.0643A| in domo Dei, quae Ecclesia Dei vivi, etc. (I Tim. III).
VERS. 49.-- Aaron. Christum significat, filii ejus Ecclesiae populum, cui dicitur: Vos estis genus electum, regale sacerdotium, etc. (I Petr. II), quem summus pontifex docuit super altare fidei holocaustum bonorum operum et incensum orationis offerre; et ut precaretur pro Israel, id est pro statu Ecclesiae, secundum praecepta legis per Moysen data. Repetit autem genealogiam Aaron usque ad Achimaas, quod pro laude ejus factum videtur, quia fidelius fuit David in omnibus.
CAPUT VII.
VERS. 8.-- Omnes hi, filii Bechor. Ubicunque in 113.0643B| lege scribitur: Omnes hi filii istius vel illius, aut pro meritorum excellentia est, aut pro meritorum deterioratione, ut ejus dicantur esse filii cujus fuerunt imitatores.
VERS. 14.-- Concubinaque ejus. Haec dicitur fuisse filia filii Balam, quae in Aegyptum, fame cogente, a patre venalis ducta a Manasse: qui horreis praeerat cibariis patri datis, in conjugium misericorditer suscepta est.
VERS. 15.-- Happhim, etc., prioris filii Machir haec duo nomina esse dicuntur, sed secundum esse Salphaad et eorum sororem Maachan, quam Hesron cum sexaginta esset annorum accepit uxorem, quae peperit ei filium Segub, sicut supra dictum est.
VERS. 18.-- Soror autem ejus Reginae. Soror 113.0643C| Ulam filii Phares, filii Machir, ut praedictum est; hanc quidam tradunt fuisse matrem Jesu filii Nave, qui vir decorus nuncupatur, ob insigne virtutis et principatus. Alii dicunt Deboram uxorem Lapidoth prophetissam.
VERS. 20.-- Filii autem Ephraim. Fabulantur Hebraei quod filii Ephraim, congregata multitudine vivente patre, conati sunt ad terram promissionis reverti, et in Geth Palaestinorum occisi sunt, unde caeterae tribus per desertum adducuntur, ne viderent ossa fratrum suorum, et in psalmo dicitur: Filii Ephrem conversi sunt in die belli (Psal. LXXVII).
CAPUT VIII.
113.0643D| VERS. 6.-- Qui translati sunt in Manahath. Quando pro scelere in uxorem Levitae gladio corruerunt et sexcenti tantum remanserunt.
VERS. 7.-- Naaman autem et Achia: principes fuerunt, sed Gera se subdiderunt. Unde singulariter dicitur: Ipse transtulit eos, de quo exiit progenies Gera qui fuit pater Semei.
CAPUT IX.
VERS. 2.-- Nathinaei. (HIERON., Quaest. in Paral., tom. III.) Donum, vel in humilitate servientes. Hi sunt Gabaonitae quos Josue vitae donavit, et servitio templi deputavit, ut aquas et ligna portarent (Josue IX).
VERS. 11.-- Helciae filii Mosoliam, etc. Hic fuit 113.0644A| sacerdos magnus, qui Deuteronomium invenit in templo Domini in tempore Josiae, et dicitur pater fuisse Jeremiae prophetae.
VERS. 16.-- Idithun. (HIERON.) Cantoris David, scilicet. Observabant enim in porta regis ad orientem de filiis Levi per vices suas cantores, et vicissim ad psallendum cum David conveniebant, quia antequam templum aedificaretur in palatio, erat arca testamenti, et ibi serviebant aeditui.
VERS. 19.-- Sellum vero filius Core. Prior Cora per Aleph scribitur, et sonat Cora, secundus per He, et sonat Core. Cora clamans, Core calvus interpretatur. Hic est qui in Numeris seditionem movit contra Moysen (Num. XVI).
Custodes vestibulorum. (HIERON.) Quia custodiebant 113.0644B| exterius ostium tabernaculi. Patres vero eorum qui subter scribuntur et qui in Psalterio titulos habent, custodiebant interius ostium et cantores erant.
VERS. 20.-- Phinees autem. Nepos Aaron, qui adhuc vivebat, ut tradunt Hebraei, et vices ministrorum ordinabat. Sunt autem vices viginti quatuor quas David ordinavit ad ministerium tabernaculi. Unde in Evangelio: Zacharias de vice Abia (Luc. I).
VERS. 26.-- His quatuor Levitis, etc. (RAB.) Qui fuerunt hi quatuor Levitae quibus omnis numerus creditus erat janitorum demonstratur cum dicitur: De Hosa autem, id est de filiis Merari, Semri princeps, etc., ut habetur in cap. XXVI. Quatuor principes janitorum sancti doctores sunt qui quatuor Evangeliis ostium fidei servantes patefaciunt credentibus et 113.0644C| concludunt blasphemantibus, quibus cum Petro claves commissae sunt (Matth. XVI). Hi per quatuor ventos ostia custodiunt, quia per quatuor plagas mundi gentes ad fidem vocant, et Ecclesiam vigilanter servant.
VERS. 28.-- De horum genere erant et super vasa minister. (ID.) Mystice de coetu sanctorum praedicatorum ordinantur, qui super vasa Domini, id est animas fidelium (in quibus voluntas Dei quotidie ministratur) pervigilem habent custodiam. Sub eorum custodia est simila, vinum et oleum, quibus sacramenta corporis et sanguinis Domini conficiuntur, et Spiritus sancti gratia spirituali unctione traditur. Ipsi thus orationum et aromata virtutum in Ecclesia 113.0644D| componunt, et in conspectu Domini vinum acceptabile reddunt.
VERS. 31.-- Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritae praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur. Quia Christus auctor est sacramentorum coelestium, ubi quotidie panis et vinum in memoriam passionis ejus offeruntur, et caput omnium qui carnem suam ejus exemplo crucifigunt, et passioni pro ejus nomine tradunt.
VERS. 32.-- Panes erant propositionis. Duo et duo divisim coquebantur ante sabbatum secundum Josephum, et sabbato mane super mensam ponebantur, de quibus in Levitico plenius diximus.
VERS. 34.-- Capita Levitarum per familias suas. Dignum est, ut quanto quis praelatus est caeteris, 113.0645A| tanto devotior sit in divinis officiis. Ille bene principatum ministerii servat, qui studet manere in Jerusalem, id est in visione pacis, ut tumultus saeculi et voluptates carnis fugiat et quietem mentis in contemplatione Dei habeat, dicens cum Psalmista: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi.
VERS. 35.-- Jahiel, qui in Regum, Ahiel pater Cis patris Saul, et interpretatur pater meus Deus. Jahiel disertus Dei, forte pro meritorum distantia. Et notandum quod inter filios Jahiel Cis et Ner fratres vocantur et sunt, et in Regum ita habetur; in sequentibus vero dicitur quod Ner genuit Cis, non quod genuerit, sed quod educaverit.
VERS. 39.-- Abinadab. Hic ut in Regum cum patre occisus narratur, Abinadab vocatur et interpretatur 113.0645B| Abinadab pater meus votum, Abinadab populus meus votum.
Esbaal. Ignis maritus, hic est Isboseth, id est vir confusionis.
VERS. 40.-- Meribbaal. Litigans in maritum, hic est Miphiboseth, qui interpretatur de ore ignominia.
CAPUT X.
VERS. 1.-- Philisthiim, etc. (RAB.) Multis omissis quae in libro Samuelis de Samuele et Saule narrat historia, casum Saul et familiae ejus commemorat. Mystice innuens, quia non est necesse vitam ejus describere, cujus impia conversatio finem celerem meruit accipere, et figurate regni Judaeorum et sacerdotii veteris finem demonstrat. Ad David se transtulit, 113.0645C| cujus facta et dispensationem regni contexit, qui typum tenet veri David regnum coeli et terrae possidentis. Quo imminente Philisthiim more suo pugnant contra Israel, et vincunt, quia, appropinquante gratia, gentiles, sicut ante, castitatem Israeliticae fidei oppugnabant; nunc mala opera, nunc idololatriae cultum ostendendo, sicut Balaam docebat Balaac mittere scandalum coram filiis Israel, edere et fornicari.
Fugeruntque viri. Qui fortes videbantur in Dei contemplatione, dum incaute opera gentilium et doctrinam sequuntur, haereticorum quoque perditionem non parum juvit saecularis scientia. Unde quidam ait: Philosophi patriarchae haereticorum Ecclesiae puritatem perversa maculavere doctrina.
113.0645D| VERS. 2.-- Cumque appropinquassent. Irruerunt gentiles undique in regnum Judae et filios ejus, et corruperunt sacerdotes, scribas et Pharisaeos filios, scilicet et seductores illius regni haereticos quoque, ne simpliciter gratiam Spiritus sancti praedicarent aut colerent, vetuerunt.
Abinadab. Ne patrem qui nos sibi adoptavit spirituali dono digna confessione laudaremus, quod significat interfectio, Abinadab id est patris mei spontanei.
Melchisua. Ne in Christi regno salutem futuram credamus. Melchisua enim interpretatur rex meus salus. Philosophus, qui Arium seduxit, quasi Melchisua occidit: qui Macedonium, Jonatham; qui Manichaeum, 113.0646A| Abinadab. Quia hunc veri regis Christi omnipotentiam negare, illum Spiritus sancti donis derogare, istum summi Patris bonitatem blasphemare magister corruptionis edocuit.
VERS. 4.-- Et dixit Saul ad, etc. Hunc Hebraei Doeg Idumaeum dicunt esse qui videns Saul esse mortuum, timens David, seipsum interfecit. Puerum vero (quia diadema et armillam Saul attulit ad David) esse filium Doeg, et ipsum Doeg esse puerum cum quo Saul quaerebat asinas patris sui.
Ad armigerum. (BEDA in cap. 28 l. I Reg.) Legis doctores. Sicut enim arma et sagittae Philisthiim, etc., usque ad ut non contaminarentur, sed ut manducarent pascha.
Noluit autem armiger. Non est ambigendum inter 113.0646B| reprobos legis doctores fuisse aliquos qui verbi acumen ad occidendos auditores pervertere nollent, et tamen ipsos auditores qui recte dicta a magistris acceperant, despiciendo vel blasphemando in suam vertisse perniciem: quorum visa morte, id est peccandi obstinatione, et ipsos verbi ministros per tempora deterioratos, testimonia legis quae male interpretari timuerant, sibi occasionem fecisse ruinae. Haeretici quoque peccatorum suorum jaculis cruentati, cum verba divina in argumentum sui erroris trahunt, arma sua contra pectus suum morituri invertunt. Quilibet etiam catholicus, cum artem quam pro communi utilitate didicit, superbiae, cenodoxiae, philargyriae vel cujuslibet vitii contagione polluit, suo se gladio confodit, quia quo defendi ab hoste debuit, 113.0646C| in ipsum irruit.
VERS. 5.-- Quod cum vidisset armiger. Videntes indocti verae humilitatis medicamina lavacrumque baptismi, ignorantes in Judaea magistros suos certamine spirituali victos, et vulgus non paucum, eorum auditui proximum, persequente adversario, a prisca constantiae sede fugatum, majorum ruina turbati, opera virtutum et munimina scientiae spiritualis quae habuerant, amiserunt. Veneruntque peccata gentilium, et cuncta Judaeis incredulis studia virtutum perversa habitatione corruperunt. Venerunt immundi spiritus, et corda quae fidei constantia deseruit, occupaverunt. Venerunt gentes, et optima quondam Judaeorum studia credendo, sua fecerunt. Unde: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti 113.0646D| fructum ejus (Matth. XXI).
VERS. 10.-- Et caput. (RAB. in Paral. ) Caput Saulis in templo Dagon Philisthaei affixerunt, etc., usque ad alia est enim Bethsan in Judicum et Josue, quae interpretatur domus securitatis.
VERS. 11.-- Hoc cum audissent viri Jabes. (ID., ibid.) Viri scilicet Ecclesiae, etc., usque ad haec est civitas quam primis regni sui auspiciis Saul ab hostium obsidione liberavit.
VERS. 12.-- Quercum quaerat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus, etc. Ut ad requiem perveniant. Post sex enim hujus saeculi aetates quibus in carne laboramus, sequitur septima quietis animarum.
Mystice, de caecitate Judaeorum sabbatum carnaliter 113.0647A| observantium, contribules sui, id est fideles continue dolent, et quasi septem diebus jejunant. Percepto autem mysterio octavae diei resurrectionis, utrique perpetua festivitate gaudebunt.
Moraliter autem viri sancti detestantur mortem impiorum, et exempla eorum sepulturae oblivionis tradunt. Septem dies jejunant, id est omne tempus hujus vitae, quod septenario dierum numero volvitur, in continentia ducunt, et abstinent ab omni malo ne similiter moriantur.
CAPUT XI.
VERS. 3.-- Majores. (RAB.) Prophetae apostoli pari devotione ad Christum concurrunt, unde: Principes populi convenerunt in unum cum Deo Abraham 113.0647B| (Psal. II).
VERS. 5.-- Dixeruntque. Caecos et claudos et leprosos ad contemptum regis statuentes super muros, et dicentes quia prohibuerunt eum caeci et claudi.
Mystice, David Jebusaeum de Jerusalem ejiciens, significat Christum daemones expellentem a cordibus fidelium, et ibidem mansionem suam statuentem. Jebusaeus enim interpretatur conculcatus, Jerusalem visio pacis. Unde et discipulis suis ait: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, etc. (Luc. X). Bene ergo in Regum scriptum est, quod ejectis caecis et claudis qui odiebant animam, David cepit arcem Sion, suamque civitatem vocavit, quia dum Christus malignos spiritus et turbam vitiorum de anima expellit, illuminans eam sapientia, merito 113.0647C| arx Sion, id est speculationis et visio pacis vocatur, de qua recte dicitur psal. LXXV: Notus in Judaea Deus, et in Israel magnum nomen ejus. Et factus est in pace locus ejus.
VERS. 8.-- Joab autem reliqua urbis exstruxit. Per industriam enim militis civitatem munivit. Josephus tamen dicit David superiorem civitatem munisse, eique copulando arcem unum corpus effecisse et cuncta muro circumdedisse. Super opus autem murorum constituisse Jacob, expulisse Jebusaeos et Jerosolymam vocasse. Jero enim Hebraice munitio est. Christus quoque in Judaea primum Evangelium praedicavit, Et ecclesiam fidei suae munitione firmavit. Joab, qui reliqua urbis exstruxit, significat apostolos et apostolicos viros qui post 113.0647D| ascensionem Domini plurimos de gentibus converterunt; unde: Dei adjutores sumus, Dei agri.
VERS. 11.-- Jesbaam. (HIERON.) Hunc Josephus Eusebium nominat, et filium dicunt Achimeae, qui in aciem hostium frequenter irrumpens, non cessabat donec octingentos occiderat. Alii hunc David intelligunt, quia Jesbaan interpretatur sedens in populo. Ahamoni vero sapientissimus, unde in Regum scribitur: Sedens in cathedra sapientissimus (II Reg. XXIII). Sed ibi vermiculo ligni comparatur, quia minuebatur illi sapientia propter peccatum, quod in Uriam commiserat. Unde ibi octingentos uno impetu interfecisse, hic autem trecentos, pro peccato enim minorata est fama.
VERS. 12.-- 113.0648A| Ahohites. Ahohi, ut Hebraei tradunt, frater fuit Isai patris David, cujus filius fuit Eleazar, qui fuit inter tres potentissimus, quos Josephus dicit esse Eusebium filium Achimeae, et Eleazar filium Addi, et Semeiam filium Heli
(GREG. hom. 34. in Evang.) Cogitandum summopere est, etc., usque ad contra se rigidus etiam a licitis abstinebat.
VERS. 21.-- Verumtamen usque ad tres primos. Hic apparet quod Abisai princeps erat inter tres sequentes. Sed ad tres primos non pervenit, Jesbaam, Eleazarum et Semmaa.
Mystice autem significatur quod nemo sanctorum, licet virtutibus emineat, ad aequalitatem potentiae Patris et Filii et Spiritus sancti perveniat. Quoniam, 113.0648B| quis in nubibus aequabitur Domino? etc. (Psal. LXXXVIII.)
VERS. 22.-- Ariel Moab, id est leones, sicut in Regum dicitur, viros scilicet fortissimos in regno Moab tanquam leones.
Interfecit leonem. Hebraeus hunc leonem Joab arbitratur, qui in domo Domini tenens cornua altaris occisus est. Altare enim cisterna dicitur, quia sicut aqua cisternae mundat, ita sanctuarium Dei hominum expiat peccata.
(RAB.) Quem liber Regum, etc., usque ad et hastam quam non recte tenebat, extorsit.
Tempore nivis. Qua potest gratia Christi, quae mundo resplenduit, et frigus charitatis, quo refrigescunt homines, significari. Banaias vero, qui aedificator 113.0648C| Dominus interpretatur, Christum significat, de quo dicitur: Aedificans Jerusalem Dominus, etc. (Psal., CXLVI.) Hic multa opera perpetravit, qui ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V). Hic est de Cabseel, id est, de congregatione Domini, quia ad eum omnis sanctorum coetus pertinet qui descendens de coelis, et factus homo, leonem, id est diabolum qui infidelitatis suae frigore torpentem mundum possidebat, morte sua interficiens in infernum demersit. Hic Aegyptium, id est, Antichristum peccatis nigerrimum, id est quinque sensibus corporis abutentem ad scelera, per virgam crucis superans, propria reum nequitia virtute damnavit perpetua. In diebus nivis, quia per mortem peccatum expiavit. Unde: Lavabis me et super nivem dealbabor 113.0648D| (Psal. L).
VERS. 24.-- Inter tres. Abisai et Sobochai et Jonathan, quibus viribus aequabatur, qui erat super triginta, sicut Hebraeus affirmat.
CAPUT XII.
VERS. 12.-- Hi quoque venerunt. Huc usque enumeravit fortes David qui adjuverunt eum ut regnaret super Israel.
Qui erant fortissimi, etc. Secundum litteram significat eos agiles esse et strenuos omni genere bellandi. Mystice vero milites Christi non segnes, sed studiosos describit in prosperis et in adversis, a dextris et a sinistris.
113.0649A| VERS. 8.-- Veloces. (RAB.) Dicit pro sensus acumine vel corporis agilitate. Mystice vero qui Christi militiam profitentur, non debent esse parvuli sensu, sed providere bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus
VERS. 14.-- Novissimus, etc. Hic significant doctores Judaeorum et gentilium, de quibus Paulus ex tribu Benjamin ait: Petrus, Jacobus et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras mihi dederunt, et Barnabae societatis, etc. (Gal. XI.) Hi ad Christum venientes per omnia explorati sunt. Unde (Matth. XVI): Vos autem quem me esse dicitis? Respondit Petrus pro omnibus: Tu es Christus Filius Dei vivi. Cui Dominus: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Et alibi: Accipite Spiritum 113.0649B| sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis (Joan. XX).
VERS. 15.-- Transierunt Jordanem. Jordanis, in quo Christus baptizatus est, baptismum significat: hunc transeunt doctores mense primo, quando inundare consuevit super, quia Domino in carne apparente et annum acceptabilem consecrante, postquam baptismum suo baptismate consecravit, ipsum praedicando et baptizando toto orbe diffuderunt.
Et omnes fugaverunt qui morabantur (RAB.). Quia Judaeos, quos Orientalis plaga propter ortum scientiae legis significat, vel gentiles, in quibus naturalis prudentia occidit, dum cultum Dei attribuunt idolis, Evangelii praedicatione fugaverunt. Unde: Inimicos meos dedisti mihi deorsum, et odientes me disperdidisti 113.0649C| (Psal. XVII).
VERS. 19.-- Porro de Manasse. Hi scilicet septem principes qui de Manasse venerunt, significant primos Ecclesiae doctores de Judaea venientes, qui septiformi Spiritu illustrati adjuvant nostrum David contra latrunculos, id est haereticos vel spiritus malignos, qui non cessant de Ecclesia rapere et captivare quos possunt; unde: Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Jesu (II Cor. I).
VERS. 22.-- Exercitus Dei. Qui scilicet egressus est de Aegypto, id est sexcenta millia, sic exponunt Hebraei. Sed mystice, in exercitu nostri David quotidie numerus fidelium crescit, donec compleantur qui ad vitam praedestinati sunt aeternam.
113.0649D| VERS. 23.-- Ut transferrent. Quia sancti doctores maxime desiderant ut veteris legis cultus in spiritualem intelligentiam Evangelii transferatur, et fiant omnia nova.
VERS. 27.-- Joiada quoque princeps de stirpe Aaron, etc. Hunc tradunt Hebraei fuisse Phinees filium Eleazari, ad cujus comparationem Sadoc puer vocatur tanquam aetate et merito minor.
VERS. 32.-- De filiis quoque Issachar, viri, etc. Doctores legis in tribu Issachar fuisse tradunt, qui singula tempora caeremoniarum observanda docebant, et quid facere deberet Israel praescribebant. Hi doctores Ecclesiae significant, quorum praeceptis subditi obtemperant.
113.0650A| VERS. 35.-- Viginti, etc. (RAB.) Apostoli scilicet et apostolici viri ad nostrum David conveniunt et ei spiritualiter copulantur, et alii tam ex Judaeis quam gentibus uno corde et pari voto certantes, ut fiat rex David, et ipsi sint regnum Christi.
VERS. 39.-- Tribus diebus. Omni tempore scilicet fidem Trinitatis tenentes, et qui primi doctores, id est, apostoli ex divina Scriptura alimenta praeparaverant, accipientes et omnium bonorum largitioni gratias agentes.
CAPUT XIII.
VERS. 1.-- Iniit autem. Apostolis, evangelistis, qui fidem incarnationis a Judaeis ad salutem gentium transtulerunt. Hoc est enim de colle Cariathiarim 113.0650B| (quae est in Juda, et interpretatur civitas sylvarum ), ad se arcam Domini transferre: de eminentia scilicet Scripturarum apud Judaeos posita, ubi umbra nemorosa figurarum abundat; ad intellectum gentilis populi, ubi fundatur Ecclesia, fidem Domini perducere.
VERS. 3.-- Non enim. (RAB.) Quia interpretatur Vetus Testamentum spiritualem sensum qui latebat, populus ille aperire non potuit, sicut nunc revelatus est apostolis et prophetis, gentes scilicet esse cohaeredes et comparticipes promissionis Domini.
VERS. 5.-- A Sihor. Sihor fluvius Aegypti est, qui a Nilo, ut ferunt, derivatur, et interpretatur firmamamentum novum et turbidum, unde: Quid nunc tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam turbidam (Jerem. 113.0650C| VII)? Cariathiarim. Civitas Damasci, quae in Amos Emathabal, id est Emath magna, quae nunc Epiphania nuncupatur. Per Sihor autem et Emath totam terram promissionis comprehendit. Per Sihor rivum, scilicet vel torrentem, significat Aegypti australem partem. Per Emath vero septentrionalem. Cariatharim, quae alibi Cariathabaal, civitas saltuum, una de urbibus Gabaonitarum in tribu Juda in nono milliario ab Helia euntibus Diospolim, de qua fuit Urias propheta, quem interfecit Joachim in Jerusalem secundum Jeremiam. Filius quoque Sobal Cariathiarim dicitur, sicut superius ostenditur
VERS. 6.-- Omnis vir. Electus nobilior. Numerus autem horum virorum in Regum comprehensus est, ubi legitur: Congregavit autem David omnes electos 113.0650D| ex Israel triginta millia (II Reg. VI).
VERS. 9.-- Cum autem pervenissent, etc. (RAB. ex Hieron.) Ventum est ad aream Chidon, etc., usque ad tanquam dicat: Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI).
VERS. 11.-- Eo quod divisisset Dominus Ozam. (HIERON.) Tradunt Hebraei Abinadab sacerdotem jussisse filiis suis Oza et Haio, ut portarent arcam humeris secundum praeceptum legis. Sed quia non portaverunt, nec Caathitis portandam dederunt, percussit Dominus Ozam, et divisit.
Divisio Ozae. Traditur quod aruisset brachium ejus et humerus, ubi arca Domini portanda erat, et in illius loco divisio quaedam facta est.
113.0651A| VERS. 17.-- In domo Obededom. (HIERON.) Quia et ipse Levita. Cognita autem causa pro qua Oza percussus est, jussit David arcam portari propriis levitarum humeris, sicut patet in sequenti. Notandum quantum delinquat qui corpus Domini indigne accipit, si devotus sacerdos interiit qui arcam Dominici figuram corporis minori quam debuit veneratione corripuit.
Allegorice autem David Christum, arca Ecclesiam significat. quam vult Christus in civitatem suam adducere, unde: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV.) Et alibi: Caecitas ex parte contigit in Israel, etc. (Rom. XI).
CAPUT XIV.
113.0651B| VERS. 3.-- Accepit quoque David, etc. (RAB.) Multae uxores David multas gentes significant, quae per fidem Christo copulantur. Concubinae, haereticorum ecclesias, quae Christiani nominis titulo gloriantur. Sed quia propter carnalia lucra Christum sequuntur, non conjuges, sed concubinae dicuntur. Nunc reges si plures habeant uxores, crimen est, quia figurae transierunt.
VERS. 8.-- Audientes autem. Diffamata Evangelii gratia et regno Christi ubique praedicato, gentes undique surrexerunt contradicentes Evangelio pacis.
VERS. 15.-- In cacumine pyrorum. (RAB.) In Hebraeo vero, flentium, id est, idolorum venire jubet, etc., usque ad quos Spiritus sanctus dirigit praemonendo.
113.0651C| VERS. 16.-- De Gabaon usque Gazera. Percutit Christus qui in colle superbiae consistunt, et conterit sepem duritiae, eorum dividens pertinaciam ut solus dominetur in orbe terrarum, unde sequitur: Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus, etc.
CAPUT XV.
VERS. 2.-- Tunc dixit David: Illicitum est, etc. (RAB.) Non vult Christus ut indigni ecclesiastico fungantur officio, sed eruditi scientia et morum honestate spectati portant arcam Dei, id est Ecclesiam, humeris pii laboris, et exsultant, unde: Fac opus evangelistae, ministerium tuum imple (II Tim. IV).
VERS. 3.-- Congregavitque universum Israel. Non 113.0651D| solum David, sed etiam omnes prophetae in Ecclesia Christi dictis et factis incarnationi praebuere locum ut citius adveniens susciperetur, cum fuisset ante prophetatus.
VERS. 12.-- Sanctificamini cum fratribus. Ministri Novi Testamenti vita et doctrina debent esse mundi, quibus dicitur: Sancti estote quoniam ego sanctus sum (Levit. XIX). Qui rectae fidei verbis et exemplo operis debent fidelibus commendare incarnationem Christi et redemptionem humani generis, etc.
VERS. 16.-- Nablis videlicet, etc. Nablum Hebraice, Psalterium Graece, laudatorium Latine. Habet Psalterium ventrem obesum in superioribus, ut chordarum fila religata disciplinabiliter percussa, 113.0652A| suavissimam reddant cantilenam. Huic cithara videtur contraria quae in imo continet quod Psalterium in capite. Psalterium cum decem chordis Ecclesia est cum Decalogo legis. Huic opposita est cithara, quae viginti quatuor chordis in modum deltae litterae componitur (ut peritissimi tradunt) et per digitos in diversos modos concitatur. Haec Ecclesiam significat quae cum viginti quatuor seniorum dogmatibus trinam habet formam in modum deltae litterae, et fidem sanctae Trinitatis significat. Per manus autem apostolorum et evangelistarum in diversos modulos Veteris et Novi Testamenti, aliter in littera, aliter in sensu concitatur figuraliter.
Lyris. Lyra dicitur, ἀπὸ τοῦ λύριν, id est, a varietate vocum, eo quod diversos faciat sonos. Haec Ecclesiam 113.0652B| significat, quae in varietate diversarum disciplinarum historice, allegorice, tropologice, et per anagogen suavem sonum exprimit, sed a symphoniae simplicitate non recedit. Cymbala autem adinvicem percussa sonum faciunt, unde: Laudate eum in cymbalis bene sonantibus, etc. (Psal. CL). Cymbala bene sonantia sunt labia nostra, quae percussa ad invicem suavem humanae vocis harmoniam reddunt.
VERS. 21.-- Pro octava canebant, etc. (HIERON.) In die scilicet judicii adventum Domini significabant, in quo, finita saeculi hebdomada, veniet ad judicium. Unde sextus psalmus, qui cum tremore judicii cantatur, tali titulo praenotatur. Hic autem numerus magna continet sacramenta. Octo animae ingressae sunt in arcam Noe, et mundo pereunte 113.0652C| salvatae. Octavus filius Jesse fuit David, quem Dominus elegit. Die octavo purificat circumcisio. Die octavo, id est Dominico, surrexit Christus.
VERS. 24.-- Porro Sebenias et Josaphat, etc. Hi septem sacerdotes coram arca tubis canentes sancti praedicatores, sunt septiformi Spiritu gratiae pleni, qui Evangelium in Ecclesia Christi praedicant, et sacramentum incarnationis auditoribus praedicant.
Clangebant. Aliter fit tuba congregandi populi, aliter conductionis, aliter victoriae, aliter persequendi inimicos, aliter conclusionis civitatum, etc. Tuba autem consuetudinaria apud rerum peritos hoc modo formatur, ut tribus fistulis aereis in capite angusto inspiretur, sicut per quatuor vociducas aereas quae per aereum fundamentum quaternas voces producunt, 113.0652D| mugitum vehementissimum proferant: quae significant Evangelium trina confessione trium personarum, in capite angusto, id est in nativitate Christi divinitus inspiratum, per quatuor vociducas aereas, id est per quatuor evangelistas; aereo, id est stabili fidei et operis est fundamento in orbe vocem vehementissimam quasi tubae congregantis vocem emittere.
VERS. 27.-- David autem. Christus incarnationis suae et passionis exemplum antea a Judaeis occultum manifestat; lignum namque de terra ortum multiplici labore ad candorem vestis perveniens, veritatem humanae carnis inter flagella triumphantis ostendit, et hoc est: David erat in Ephod.
113.0653A| (GREG., lib. XXVII Moral., cap. 27). Libet intueri quanta virtutum munera, etc., usque ad qualem me exterius despiciens exhibeo, talem interius attendo.
VERS. 29.-- Michol filia Saul. (RAB.) Cunctis exsultantibus et ad arcae introitum hymnis resonantibus, etc., usque ad David hunc humiliatum despicit: quia credentibus in fine Judaeis quidam Christum professione, Antichristum sequuntur opere: quibus congruit quod Michol, quae adifigurandam carnalium instabilitatem aqua omnis interpretatur, non uxor David, sed Saul filia dicitur. Qui enim Christo specie tenus serviunt, non cum illo coronantur, sed cum persecutoribus quos imitati sunt, damnantur.
CAPUT XVI.
113.0653B| VERS. 1.-- Attulerunt igitur. (RAB. in Paral., tom. III.) Ponitur arca in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David, id est fides Ecclesiae praedicatur, proficit et inseritur cordibus fidelium, quos Deus ad vitam praeordinavit aeternam.
VERS. 2.-- Benedixit populo. Christus et devotionem Ecclesiae commendat, Patri, qui etiam ad dexteram Patris interpellat pro nobis, et tanquam verus David benedicit, et salutaris mysterii pascit alimentis.
VERS. 3.-- Et divisit. Haec munera fideles accipiunt, quando unus panis et unum corpus multi in Christo, carnis suae lasciviam castigantes et servituti subjicientes, sancti Spiritus igne decoquunt, et fructus bonorum operum oleo misericordiae pinguissimos 113.0653C| compassione proximi fervere faciunt. At contra filia Saul frustra cubiculum regis ingressa non fructificat, quia qui verbum Dei aure tenus percipiunt sine boni operis prole moriuntur.
Frixam oleo. Carnem a peccati sale, scilicet mundissimam, ob humanae salutis causam crucis sartagine tostam, oleo charitatis plenam. Sic enim Deus dilexit mundum ut Filium unigenitum daret, qui ex charitate passus est.
VERS. 7.-- In illo die. Quia Christus ordinem doctorum in culmine ecclesiasticae dignitatis constituit. Asaph enim congregans interpretatur. Asaph ergo et fratres ejus sunt apostoli et apostolici viri ad congregandos fideles constituti, de quibus dicitur: Constitues eos principes super omnem terram. 113.0653D| Modum autem laudationis quem ipse David composuit, scriptor historiae inseruit, dicens: Confitemini Domino, etc.
VERS. 8.-- Confitemini, etc. Alleluia huic psalmo praetitulatum est, et secundum Hieronymum neutri generis est. Allelu, laudate: ia invisibilem Deum significat, quod est unum de decem Dei nominibus, sicut in epistola ad Marcellam tradit Hieronymus.
VERS. 36.-- Et dicat omnis. (RAB.) Gentilis scilicet qui adhuc infidelis erat quando iste canebat, qui tamen prophetiae virtute inductus est, ut amore universitatis diceret Amen amen, id est fiat, fiat, sicut hodie orantibus respondetur Amen, ut concordet in precibus pia sacerdotum intentio et populi sana 113.0654A| devotio, secundum illud: Amen, amen, dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram, ex omni re quamcunque petierint, fiet illis, etc. (Matth. XVIII.)
VERS. 39.-- In excelso. Alii dicunt tabernaculum Dei, postquam filii Israel intraverunt in terram Chanaan, primo fuisse in Sylo, deinde in Nobe, post in Gabaon, tandem in Sion. Alii locum esse in Jerusalem appellatum Gabaon, ibique David tabernaculum et arcam collocasse. Gabaon enim collis interpretatur. Excelsum autem locum dictum esse existimant pro dignitate divini cultus. Sed in libro Locorum legimus Gabaon metropolim esse Hevaeorum in tribu Benjamin, et nunc ostenditur villa ejusdem nominis in quarto milliario Bethlehem ad occidentem juxta 113.0654B| Rhama et Rhamon, ubi Salomon, hostiis immolatis, divinum meruit oraculum. Fuit autem separata Levitis.
Ut benediceret. (HIERON.) Generationi filiorum vacaret. Alii per antiphrasim benedictionem accipiunt; domum autem, Michol filiam Saul, quam increpabat David, quia despexit eum saltantem coram arca Domini.
CAPUT XVII.
VERS. 2.-- Et ait Nathan. (RAB., ubi supra. ) Patet quod prophetiae spiritus non semper prophetarum mentes irradiat, unde Elisaeus: Dimitte eam, quia animus ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, etc. Quod divina dispensatione fit, ut accipientes Spiritum, inveniant quid de Deo fuit; et amittentes, 113.0654C| quid de ipsis.
VERS. 4.-- Non aedificabis. Quia vir sanguinum es. Debet enim in se mundus esse, qui aliena corrigere vult, ut terrena desideria fugiat, et tanto perspicacius fugienda videat, quanto ipse haec per scientiam et vitam verius declinat. Superjectas sordes manus detergere non valeret, quae lutum tenet. Quod juxta antiquae translationis seriem bene ad David erga exteriora bella laborantem per significationem et divina voce dicitur: Non tu aedificabis mihi templum, quia vir sanguinum es. Templum Domini aedificat, qui corrigendis proximorum mentibus vacat. Templum Dei sumus, qui ad veram vitam ex ejus habitatione constituimur, unde: Templum Dei sanctum est quod estis vos (I Cor. III). Vir sanguinum 113.0654D| templum Dei aedificat. Qui enim adhuc carnalibus incubat, necesse est ut instruere proximorum mentes erubescat.
VERS. 9.-- Nec filii. (RAB.) Hostes alienigenae per intervalla temporum, sicut olim prius pax, modo bellum. Inveniuntur tamen ibi prolixiora tempora pacis quam Salomon habuit. Sub Aod enim octoginta anni pacis fuerunt. Absit ergo ut de Salomone haec accipiantur.
VERS. 11.-- Cumque impleveris. Salomon autem, regnante patre, regnare coepit, quod nulli illorum regum contigit, ut ipsum non esse appareat quem prophetia ista praesignat. Christus vero verus pacificus post mortem David vere regnavit.
113.0655A| VERS. 12.-- Aedificabit domum, id est Ecclesiam: domus David propter templum Dei de hominibus factum, non de lapidibus, ubi populus in aeternum habitet cum Deo et in Deo, et Deus cum populo. Ideo cum secundum Septuaginta dictum sit per Nathan: Et nuntiabit tibi Dominus quoniam domum aedificabis ipsi, postea per David dicitur: Quoniam tu, Deus Israel, revelasti aurem servi tui, dicens: Domum aedificabo tibi (II Reg. VII). Hanc enim domum et nos aedificamus bene vivendo, et Deus juvando, unde: Nisi Dominus aedificaverit domum, etc. (Psal. CXXVI.)
Et thronus. Hyperbolice de filio Isai accipi potest. At vero Christus de semine David natus, exaltatus est super omnem principatum et potestatem et virtutem, cui Pater donavit nomen, quod est super omne 113.0655B| nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, etc. (Philip. II.)
CAPUT XVIII
VERS. 1.-- Et filias. (RAB.) Minores civitates ad metropolim pertinentes, etc., usque ad et caro cogitur servire spiritui.
VERS. 3.-- Adarezer. Qui interpretatur decorum auxilium; rex Soba, qui interpretatur incensa vel convertens, significat gentilitatis vitia naturali fervore accensa: contra quae Christus confligit et vincit gladio spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI).
VERS. 4.-- Subnervavitque. Subnervat Christus repugnantem sibi superbam mundi altitudinem humanae sapientiae; quod tamen opportunum et aptum 113.0655C| praedicationi reperit, reservat sibi.
VERS. 6.-- In Damasco. Damascus nobilis civitas Phaenicis, sanguinis poculum interpretatur. Syria sublimis vel humecta. Gentilitas enim, prius libidine fluida et spiritu superba, sanguinem humanum sitiebat: nunc baptismate Christi mundata, profectu virtutum exaltata, sanguinis ejus poculum desiderat.
VERS. 7.-- Pharetras. Dogmata gentilium quibus disciplinae liberales continentur, quas Christus a gentilitate abstulit et in servitium Ecclesiae convertit: prosunt enim ad expugnationem erroris et confirmationem veritatis.
VERS. 8.-- Salomon. Quia ergo rex noster pacificus, vetustatem elocutionis de humilitate eversae 113.0655D| gentilitatis ad emundandam gratiam baptismi et firmamentum fidei per praedicationem pii dogmatis in usum Ecclesiae convertit. Tebath enim interpretatur parvulus venit, et Chun pulchritudo. Qui enim parvulum se agnoscit, pulcher et speciosus in decore virtutum efficitur.
VERS. 12.-- In valle Salinarum. In Regum ita scriptum est: Fecit sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, caesis decem et octo millibus (II Reg. VIII), quia, scilicet, erexit sibi fornicem triumphalem: fecit etiam sibi nomen, quia victa Syria Damasci et Syna Sobal, alterum erexisse dicitur.
Decem. In quibusdam autem codicibus invenitur David non viginti et octo millia in valle Salinarum 113.0656A| occidisse, quod vitio scriptorum factum est. Joab vero duodecim millia prostravit, sicut in titulo quinquagesimi septimi psalmi scribitur. Hic autem decem et octo Abisai interfecisse perhibetur, sed pro dignitate regia ascripta est David victoria. Et quia Christus examinis sui districtione in his qui de eo prava sentiunt, stultitiam immoderati saporis exstinguit, unde: Qui vertit linguam suam, incidit in malum (Prov. XVII).
VERS. 16.-- Achimelech. Id est, frater meus rex: qui in Regum Abimelech, id est, pater meus rex, Ecclesiae sacerdotes instruit, ut qui per ordinem dignitatis, patris tenent locum, per humilitatem fratres censeantur, et non dominentur in clero.
VERS. 17.-- Phelethi. (HIERON.) Admirabiles vel vivificatores, 113.0656B| quos quidam dicunt fuisse septuaginta judices, more eorum quos Moyses Domino praecipiente in eremo elegit. Alii dicunt Cerethaeos ad hoc deputatos ut reos punirent, Phelethaeos vero ut insontes defenderent.
Porro. Filii David, Christi sunt fideles, quos ei sancta parit Ecclesia, qui sunt genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II).
Primi ad manum. Quia bonis operibus merentur sibi regnum coeli, tanto Deo viciniores, quanto sanctiores.
CAPUT XIX.
VERS. 1.-- Ammon. (RAB.) Qui interpretatur, etc., usque ad cujus vultus est super facientes mala 113.0656C| (Psal. XXXIII.)
CAPUT XX.
VERS. 1.-- Congregavit. (RAB.) Joab bellum inchoavit, David perfecit. Christus enim bellum agit, cum praedicatorum ordo contra mundi potentes fidei opponit, sed finis certaminis et triumphus ad Christum refertur, qui operatur in nobis velle et perficere (Philip. II). Qui coronam, quam diabolo abstulit, sibi aptavit, fideles, scilicet qui quasi corona eum ambiunt, unde: Benedices coronae anni benignitatis tuae (Deut. VII).
VERS. 2.-- Coronam, etc. (HIERON.) Quia conflando purgavit secundum legem. Tradunt autem Hebraei (quia illicitum erat homini Judaeo de idolis aliquid auri vel argenti accipere, quia lex 113.0656D| idololatriam vetat) Ethai Hethaeum (qui de Philisthaeis ad David venerat) coronam de capite Melchon rapuisse, ut liceret Judaeo de manu hominis capere, quod de capite idoli non licebat.
Bellum. (RAB.) Notandum quod in Paralipomenis tria bella David principaliter leguntur, etc., usque ad unde: In Deo faciemus virtutem, etc. (Psal. LIX).
VERS. 5.-- Aliud bellum. (ID.) In Regum libro ita: Tertium fuit in Gob contra Philisthaeos in quo percussit Adeodatus filius Saltus, polymitarius, Bethlehemites Goliath Gethaeum, etc. (II Reg. XXI). Gob, etc., usque ad Hebraei vero Araphan matrem gigantum Orpham nurum Noemi arbitrantur.
CAPUT XXI.
113.0657A|
VERS. 5.-- Et inventus est, etc. (RAB.) In Regum libro ita. Quod inventa sunt de Israel octoginta millia virorum fortium et de Juda quinquaginta millia pugnatorum. Asserunt autem Hebraei hunc numerum ab Joab inventum esse, sed scriptorem noluisse ostendere nisi quantum in Samuelis et libro Regum scribitur, in quo tantum caedi superstites continentur.
VERS. 7.-- Et percussit. Mortem dicit quae primum causa peccati venit: haec in populo grassata est, quia saepe pro malo gregis delinquit vita pastoris. Tumore elatus David, populum numerando peccavit, et populus poenam suscepit, quia secundum merita plebium disponuntur corda rectorum. Justus 113.0657B| vero judex ex ipsorum animadversione corripuit peccantis vitium, ex quorum causa peccavit. Sed quia voluntate sua superbiens a culpa alienus non fuit, vindictam culpae suscepit; ita enim quae corporaliter populum percutit, rectorem cordis dolore prostravit.
Peccavi nimis, etc. In Regum libro ita, etc., usque ad hoc obligatus facere David Deum offendit.
VERS. 13.-- Et dixit. Si famem eligeret, contra alios facere videretur: quia habens multa frumenta inopiam cum aliis non pateretur. Si vinci ab hostibus per tres menses eligeret, habens ipse circa se viros fortissimos, nihil metueret cum exercitus neci subjaceret. Communem ergo sibi et aliis passionem elegit, in qua timor omnibus esset aequalis.
113.0657C| VERS. 14.-- Septuaginta millia virorum. (RAB.) Capita enim plebis et seniores numerati sunt. Caeterum de omni populo tot millia interfecta Hebraei affirmant quot millibus numerus in Paralipomenon scriptus, numerum qui in Regum est excedit. Aiunt enim quod in Paralipomenon, et qui remanserant, et qui interfecti sunt, numerati sunt: in Regum vero tantummodo vivi.
VERS. 18.-- Exstrueretque altare Domino Deo in area Ornam Jebusaei. (RAB.) Bene David cum Dominum placare vellet, altare jubetur in arca Areuna vel Ornam construere, quia non placatur Deus ab homine, nisi in arca cordis per lumen rectae fidei et verae dilectionis constituat illi altare humilitatis, in quo offerat 113.0657D| sacrificium laudis.
VERS. 25.-- Dedit ergo David Ornam pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos, et aedificavit ibi altare Domino, etc. In regum ita, etc., usque ad quod postea Salomon aedificavit et atria ejus.
CAPUT XXII.
VERS. 2.-- Ut congregarentur. (RAB.) De Ecclesia Christus artifices domus suae elegit, qui inconditos mores hominum dolarent et polirent, ut in aedificatione spirituali, per diversas juncturas fidei et charitatis sibi convenirent. Unde: Propter hoc dolavi in prophetis, et occidi eos in verbis oris mei (Osee VI)
113.0658A| VERS. 3.-- Ferrum. Fidei firmitatem sacris dogmatibus ordinavit, ut intrantes in Ecclesiam timoris aculeis configerentur, et sic per dilectionis et societatis fidem mutuo necterentur. Unde: Confige timore tuo carnes meas (Psal. CXVIII). Et alibi: Jerusalem, quae aedificatur ut civitas cujus participatio ejus, etc. (Ibid. CXXII).
Aeris. Lectiones sonoras et cantica spiritualia quae sancti Patres ad instructionem Ecclesiae Christo vero pacifico praepararunt.
VERS. 4.-- Ligna quoque. Viros virtutibus claros, quos ad exemplum instruxerunt vel scripturis suis inseruerunt.
Sidonii et Tyrii. Quia per praedicatores, qui de gentibus electi sunt, tales viri ad notitiam Ecclesiae pervenerunt.
113.0658B| VERS. 5.-- Parvulus est et delicatus. Tempore Veteris Testamenti, obscura fuit notitia incarnationis Christi: parvus quoque numerus fidelium, qui sunt membra Christi.
Praeparavit impensas. Moyses impensas domus Domini praeparavit dicens: O Israel quid Dominus Deus tuus petit a te? nisi ut timeas Dominum Deum tuum, ut ambules in viis ejus, etc., et aliis similibus.
VERS. 8.-- Multum. Significat Judaeos propter carnalem legis observantiam et sanguinolenta opera, non posse spirituale aedificium Domino praeparare; vel quia pollutas manus habebant sanguine Christi, et prophetarum, unde: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt 113.0658C| (Matth. XXIII).
VERS. 14.-- Auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum. (RAB.) Patres Veteris Testamenti in scripturis suis sensus profunditatem et eloquii venustatem inserebant.
Talentorum. Talentum caeteris praecellit ponderibus: et rei magnitudinem et perfectionem significat.
VERS. 15.-- Artifices, latomos, et caementarios, etc. (RAB.) Praedicatores qui latomi, caementarii et artifices lignorum, et multis aliis modis dicuntur, quia juxta qualitatem auditorum, formatur doctrina praedicatorum. Aliter enim sapientes, aliter insipientes, aliter superbi, aliter humiles docendi sunt.
VERS. 17.-- Praecepit quoque David cunctis principibus 113.0658D| Israel ut adjuvarent Salomonem, etc. Significat legem et prophetas firma auctoritate docere, ubi, qui sanctitate et virtute in Ecclesia principantur, adjuvent verum Salomonem in aedificio ejus, docendo scilicet et operando; unde: Adorate Dominum in atrio sancto ejus (Psal. XVIII).
Sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca foederis Domini, et vasa Domino consecrata in domum, quae aedificatur, etc.-- Anima justi sedes est sapientiae (Sap. VII). In hac domo requiescit arca, id est, fides incarnationis Christi.
CAPUT XXIII.
VERS. 1.-- Igitur David, etc. Post completionem 113.0659A| Veteris Testamenti, successit incarnatio Salvatoris, cujus regni non erit finis, unde: Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum (Gal. IV).
Numeratique. Qui ministerio Domini funguntur, fidem sanctae Trinitatis, et mandatorum impletionem servare debent. Unde: Inventa sunt triginta octo millia virorum. Quisquis enim sana fide et recto opere usque ad finem Deo servit, et ad resurrectionis gratiam, et beatitudinem aeternam quae in octonario signantur, perveniet.
Viginti quatuor. Quia veri ministri lucis debent instare, et a via justitiae non declinare. Nam viginti quatuor horis totus per circulum orbis illustratur, et tenebrarum umbra pellitur. Unde septuaginta duo discipuli ad praedicandum missi, quia 113.0659B| fides sanctae Trinitatis cum operibus lucis ad justitiam sufficit: ter enim viceni et quater terni septuaginta duo fiunt, quo numero linguarum diversitas, et librorum utriusque Testamenti series comprehenditur.
Praepositorum. Quia nemo hujus ordinis dignitatem appetere debet, nisi qui perfectioni et doctrinae studet. Senario enim numero mundus factus est, et homo sexto die creatus, quo et redemptus est.
(RAB.) Quia lex et prophetae, etc., usque ad et patienter toleret omnia, amarus et iratus peccatis suis.
VERS. 25.-- Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus, etc. (ID.) Dum filii Israel in deserto fuerunt, etc., usque ad Evangelium vero stabile et 113.0659C| fixum.
VERS. 28.-- Et erunt sub manu filiorum Aaron, in cultum domus, etc. Ut minores discant majoribus obedire, et majores adjuti a minoribus possint dignius officium explere: sicut in Ecclesia fit hodie.
Exedris et in loco purificationis. Thalamis vel cubiculis in quibus habitant Levitae et sacerdotes. Ipsi quoque veri templi ministri aditum debent diligenter observare, dignos intromittere, indignos vero repellere.
VERS. 29.-- Ad ferventem similam, et ad torrentem, etc. Spicas scilicet primitiarum, quae torrebantur et grana comedebantur, quas vulgo grancas vocant; in quibusdam codicibus habetur: Ad ferventem similam. In aliis ad ferventem, tantum: sed 113.0659D| in Hebraeo habetur, ad torrendum.
CAPUT XXIV.
VERS. 2.-- Sacerdotioque functus. (RAB.) Potest per Eleazar filium Aaron seniorem, etc., usque ad quia multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum.
VERS. 4.-- Per familias sedecim. Duplicatus est octonarius. In lege carnalis circumcisio octava die celebratur, in Evangelio vero in praesenti circumcisio cordium, et in futuro corporum.
VERS. 6.-- Descripsitque. (RAB.) Praedicatorum ordo, etc., usque ad et justitiae nomine merito censetur.
113.0660A| VERS. 7.-- Exivit autem sors. Si qui putant in necessitate Deum esse consulendum sortibus apostolorum exemplo, videant apostolos collecto numero fratrum hoc fecisse, et preces Deo ante fudisse.
Prima Joiarib, secunda, etc. David in viginti quatuor sortes Leviticam tribum et sacerdotalem ordinem distribuit, ostendens Ecclesiae sacerdotalem et regiam dignitatem plene habere et legis, et Evangelii doctrinam perfecte servare, vel perfectionem operis, quae senario commendatur, et claritatem evangelicae praedicationis, quae quaternario figuratur. Nam quater seni viginti quatuor faciunt.
CAPUT XXV.
VERS. 1.-- Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium, etc. (RAB.) Quia verus 113.0660B| David rex noster et Dominus, etc., usque ad et omnem terrenarum rerum cupiditatem transilit, digne laudes persolvit
VERS. 7.-- Cuncti doctores. Hi sunt, qui hodie canones divinorum librorum sensu evangelico exponunt, quater enim septuaginta duo, ducenta octoginta faciunt. Libros autem Veteris et Novi Testamenti septuaginta duo esse dubium non est. Unde quicunque divino fungitur officio, quatuor principalibus virtutibus insistens, evangelicae doctrinae incumbat et secundum ejus normam quidquid didicerit vel docuerit, formare intendat.
CAPUT XXVI.
VERS. 2.-- Meselemiae. (RAB.) Qui interpretatur 113.0660C| reddente Domino, et significat ordinem apostolorum et primorum doctorum, quibus orientalis porta, id est, primitiva commendatur Ecclesia, quibus antiquorum Patrum redditae sunt promissiones.
Zachariae. Qui memoria Domini interpretatur, et significat doctores gentium, quia a primis praedicatoribus ad praedicandum ordinati sunt. Unde orantibus apostolis et jejunantibus, ait Spiritus sanctus: Segregate mihi et Paulum et Barnabam (Act. III).
VERS. 4.-- Obededom. Rubeus: qui in servitute erant generati, et rubore sanguinis Christi perfusi, reatum suum in propatulo habuerunt; recte per condescensionem magistrorum reducuntur ad gradum pristinum, unde Paulus: Omnium servum me feci, ut omnes lucrifacerem (I Cor. IX).
113.0660D| VERS. 15.-- Ad austrum. (RAB.) Australis porta significat Judaicam plebem lege et prophetis illuminatam, calori fidei et lumini sapientiae percipiendo vicinam.
VERS. 16.-- Ad occidentem, juxta portam, etc. Per occidentalem plagam finis mundi significatur, in quo erit persecutio Antichristi: et abundabit iniquitas, et refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV). Hujus portae janitores, sunt doctores illius temporis, qui Ecclesiam docendo et exhortando roborant: unde Sephim humilis vel campestris, et Hosa divinans interpretatur. Humiliabitur enim in persecutione Ecclesia, et in campo lasciviae erit dissoluta. Sed in perfectorum actione elevata, quod divinis praesignatur 113.0661A| eloquiis, unde: Clausi sunt sermones usque ad praefinitum tempus (Dan. XII).
VERS. 17.-- Levitae sex, et ad aquilonem quatuor per diem, etc. Senarius bonum opus ministeriorum Dei significat, quaternarius evangelicam doctrinam et principalium virtutum plenitudinem.
Bini et bini. Janitores binos et binos dicit esse in cellulis atque in via, quia sive in cellulis cordis sui curam gerant, sive in via exterius verbum Dei exponant, duo praecepta charitatis et regulam utriusque Testamenti omnino servent.
VERS. 24.-- Filii Moysi, etc. Qui praecipue a David honorabantur secundum Josephum, et super thesauros constituti erant, doctores de Judaeis significat, quibus ornamentum Ecclesiae, id est, decor 113.0661B| animae commendatur.
VERS. 25.-- Fratres quoque ejus Eliezer. Ostendit donaria principum thesauros esse sanctorum, quae enim hostibus offerebant, in supellectilem templi donabant. Quicunque enim bene laborans aliquid virtutis vel boni operis acquirit, Deo, non sibi bonum attribuat. Unde: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII).
VERS. 29.-- Isaaritis vero praeerat Chonenias, etc. Hi sunt qui in Ecclesia humiliter et obedienter, quae a magistris audiunt, devota mente suscipiunt, et qui lingua non possunt, faciendo doctrinam virtutum ostendunt.
VERS. 30.-- Israeli trans Jordanem contra occidentem, etc. Israelitae qui trans Jordanem possessionem 113.0661C| acceperunt, significant eos, qui mediocritate contenti, arcem virtutum, turbulentiam hujus saeculi transcendendo, non appetunt, sed tamen mandata Dei opere exercere non negligunt. Quia vero nemo haec agit nisi dono Dei, is praepositus dicitur esse Asabias, id est faciente domino, ut dicant cum propheta: Omnia opera nostra operatus es in nobis (Psal. XXVI).
VERS. 31.-- Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. In Hebrun coepit David regnare, qui significat eos, qui bene conversati incipiunt, et David in vita sua parant regnum. Hebronitis Jerias, timens Dominum princeps est, quia initium sapientiae timor Domini (Psal. CX). Hebron vero interpretatur conjugium: qui enim 113.0661D| timet, proficit ut amet, et foras mittat timorem (I Joan. IV).
CAPUT XXVII.
VERS. 24.-- Non est relatus in fastos. (RAB.) Quia superveniente ira conturbatus est numerus, nec juxta eum fuerunt distributi in ministeria.
VERS. 25.-- Super thesauros, etc. (ID.) Thesaurus Christi scientia, sapientia virtutis, ex his honorat servientes sibi. His praeficitur Azmoth, qui interpretatur fortis morte, doctrina enim viri per patientiam dignoscitur; unde: Melior est patiens viro forti (Prov. XVI). Azmoth etiam filius Adiel, qui interpretatur pater meus Deus. Quidquid enim sancti virtutum habent, Deo attribuunt.
113.0662A| His autem thesauris. Ille enim veri Salomonis thesauris in urbibus, vicis, et turribus merito praefertur, qui dignitatem nominis Jonathae, et patris ejus Oziae fide praefert et opere. Jonathas enim domum Dei, et Ozias fortitudo Domini. Qui enim dono Dei accipit lumen scientiae, et rectitudinem fidei fortiter servat in opere, ecclesiarum Dei curam non immerito accipit.
VERS. 26.-- Ezri filius Chelub. Ezri adjutus Domino; Semeias audiens Dominum; Zabdias fructus vehemens vel abundans. Qui enim audit praecepta Domini, ope misericordiae ejus adjutus, abundantem boni operis fructum congregat in vitam aeternam.
VERS. 28.-- Oliveta et ficeta, quae erant in campestribus, etc. In his olivae et ficus sunt, et significant 113.0662B| coetus sanctorum, qui misericordiae oleum habent in pectore, et mansuetudinis dulcedinem in mortalitate. Quae virtutes in campestribus, quae in propatulo et praesto sunt omnibus, nec acceptionem personarum, sed bonae voluntatis rectitudinem quaerunt auditoribus suis.
Balanam Gederites. Balanam, qui interpretatur habens gratiam, super oliveta et ficeta constituitur. Ex Dei enim gratia datur bonorum operum ubertas. Joas vero, qui interpretatur sperans vel Domini robur, apothecas olei custodit, quia nemo pervenit ad praemium nisi qui per robur mentis fiducia spei tendit ad coeleste regnum.
VERS. 29.-- Saphat. Qui interpretatur judicavi, filius Abdi, id est patris gratiae, significat apostolos 113.0662C| aliis doctoribus electione Domini praefectos, quibus dicitur: Sedebitis et vos super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX).
VERS. 30.-- Super camelos vero Ubil Ismaelites, et super asinos Jadias. Deformia et immunda sunt haec animalia, et significant gentiles peccato distortos et libidine immundos, sed in regnum nostri David venientes habent magistros Ubil et Jadias, qui spernentes philosophiam et inanem fallaciam mundi, elegerunt simplicitatem Evangelii, tanquam humiles et despecti, unde: Si quis videtur inter vos sapiens esse, stultus fiat (I Cor. III).
VERS. 32.-- Jonathan. (RAB.) Cum Jonathan fuit, etc., usque ad unde: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem 113.0662D| sermones meos?
Achitophel (II Reg. XVI). Qui postea cupiditate de pravatus cum Absalon de nece David tractavit, et interpretatur frater meus cadens, vel irruens vel tractans. Hic est Judas Scarioth, qui inter apostolos familiaris Domino fuit, sed postea cum Judaeis avaritia corruptus de morte ejus tractando, perpetuae mortis ruinam meruit, qui etiam, secundum librum Regum, laqueo se suspendit. Possunt etiam per Achitophel Judaei significari, qui Patrum praerogativa aliquando charissimi et collocutione Dei fuere clarissimi: sed postea contra Christum consilium mortis facientes, a Romanis in propria domo sicut Achitophel, id est, in Jerusalem exstincti sunt.
113.0663A| VERS. 33.-- Chusai. Id est, Aethiops et David fidelis, per omnia gentiles signat, de quibus dicitur: Populus quem non cognovi servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi (Psal. XVII).
VERS. 34.-- Post Achitophel fuit Joiada. Praevaricante Juda non remansit vacuus duodecimus locus: sed successit cognoscens gratiam Dei Matthias humilis et fidelis: qui gratiam quam dono Dei percepit, humiliter servavit. Interpretatur enim Joiada sciens vel cognoscens; Banaias aedificator Domini. Quem enim gratia Dei in apostolum elegit, agnitio sanae fidei in ipsa dignitate solidavit. Abiathar, qui ad tempus est inter consiliarios David, sed in electione a Domino cum Joab contra Salomonem deviavit, significat eos qui dignitatis suae gradum, 113.0663B| quem a Domino perceperunt, cupiditate corrupti non custodiunt. Hi enim a vero Salomone si in carcere poenitentiae juxta timorem Achitophel permanere noluerint, in perpetuum puniendi sunt.
Joab. Id est, inimicus, signat eos ex quorum persona dicitur: Ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam iniquitatis odio habui (Psal. CXVIII), quibus alibi dicitur: Estote perfecti sicut Pater vester coelestis perfectus est (Matth. V). Interpretatur enim Joab idem pater.
CAPUT XXVIII.
VERS. 1.-- Cum eunuchis et potentes et robustissimos quosque in exercitu Jerusalem. (RAB.) Lex prohibet Israelitas abscindi, et alienigenae non solent ad secreta consilii admitti. Sed tradunt in hoc loco 113.0663C| eunuchos vocari, qui a saeculi actionibus alieni, orationi et lectioni vacabant: et uxores non causa libidinis, sed suscipiendae prolis habebant: quos Josephus Essenos vocat.
VERS. 11.-- Dedit autem David. David Psalmista, et caeteri Patres Veteris Testamenti figuris et aenigmatibus designabant universa quae verus pacificus in Ecclesia facturus erat: quomodo omnes nationes per fidem baptismi introitum in Ecclesiam habuerunt, qualis Ecclesiae status esset futurus, qualis sanctorum perfectio et in regno coelesti remuneratio cujusque pro meritis reddenda per diversas cellas et exedras, quia in regno Dei mansiones multae sunt.
VERS. 17.-- Et leunculos. (RAB.) Neque in Exodo in constructione tabernaculi, etc., usque ad perstrinximus.
113.0663D| (ID.) Tradunt Hebraei exemplar templi et vasorum 113.0664A| Mosi in monte monstrati ad Jesum pervenisse, deinde ad judices et ad Heli et ad Samuel et ad David, tandem ad Salomonem. Vel manus Domini, filius est, per cujus donum David et alii sancti perceperunt quidquid de sanctae Ecclesiae structura protulerunt.
CAPUT XXIX.
VERS. 6.-- Polliciti sunt itaque, etc. (RAB.) Qui sibi et aliis bene principari didicerit, etc., usque ad lignum, fenum, stipulam superaedificat, detrimentum patietur.
VERS. 10.-- Et benedixit Domino, etc. Quia congregatio fidelium scriptis prophetarum admonita, et sanctorum Patrum dictis et exemplis provocata, laudes et hymnos Deo decantet immolando piae confessionis hostias et sanctae conversationis opera 113.0664B| fructuosa.
VERS. 22.-- Et comederunt et biberunt coram, etc. (RAB.) Hoc est gaudium sanctorum et intentio eorum, ut a fame futura, virtutum operibus sibi caveant, et epulentur, et exsultent in conspectu Dei.
Unxerunt secundo Salomonem filium, etc. Quia Christus regia simul et pontificali dignitate ab omnibus fidelibus sana fide, pia confessione celebratur. Salomon pacificus, Sadoc justus interpretatur. Christus vero est pax nostra, qui fecit utraque unum, ipse est justus Dominus et justitiam diligit: Judex vivorum et mortuorum (Ephes. II), hunc primo ungit omnis fidelis in regem et sacerdotem, cum in professione baptismi, verum regem et sacerdotem confitetur. Ungit et secundo cum docendo et operando 113.0664C| idem aliis praedicat, unde: Oleum effusum nomen tuum (Cant. I).
VERS. 28.-- Et mortuus est in senectute bona, et plenus dierum et divitiis et gloria, etc. Significat cum copia virtutum et operibus lucis vitam finisse praesentem, dignum quiete futura et coelestis regni gloria. Abraham similiter mortuus est in senectute bona perfectaeque aetatis et plenus dierum. Isaac appositus est populo suo plenus dierum. Joseph mortuus est in senectute bona expletis centum decem vitae suae annis, et conditus aromatibus. Moyses centum et viginti annorum mortuus est, cujus non caligavit oculus, nec dentes moti sunt. Viri autem sanguinum et dolosi non dimidiabunt 113.0664D| dies suos (Psal. LIV). Qui sibi videntur in bonis ducere dies suos, et in puncto ad inferna descendunt (Job XXI).
(no apparatus)