Liber Paralipomenon (Hieronymus)

This is the stable version, checked on 21 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber Paralipomenon
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 28


HieStr.LibPar 28 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PRAEFATIO HIERONYMI IN LIBRUM PARALIPOMENON.

Si Septuaginta Interpretum pura, et ut ab eis in Graecum versa est, editio permaneret, superflue me, mi Chromati, episcoporum sanctissime atque doctissime, impelleres, ut Hebraea volumina Latino sermone transferrem. Quod enim semel aures hominum occupaverat, et nascentis Ecclesiae roboraverat fidem, justum erat etiam nostro silentio comprobari. Nunc vero, cum pro varietate regionum diversa ferantur exemplaria, et germana illa antiquaque translatio corrupta sit, atque violata: nostri arbitrii putas, aut e pluribus judicare quid verum sit, aut novum opus in veteri opere cudere, illudentibusque Judaeis, cornicum, ut dicitur, oculos configere. Alexandria et Aegyptus in Septuaginta suis Hesychium laudat auctorem: Constantinopolis usque Anthiochiam, Luciani [ Al. Juliani] martyris exemplaria probat. Mediae inter has provinciae Palaestinos [ Al. Palaestinae] codices legunt; quos ab Origene elaboratos Eusebius et Pamphilus vulgaverunt; totusque orbis hac inter se trifaria varietate compugnat. Et certe Origenes non solum exemplaria composuit quatuor editionum, e regione singula verba describens, ut unus dissentiens, statim caeteris inter se consentientibus arguatur; sed, quod majoris audaciae est, in Editione Septuaginta Theodotionis Editionem miscuit, asteriscis designans quae minus ante fuerant, et virgulis quae ex superfluo videbantur apposita. Si igitur aliis licuit non tenere quod semel susceperant, et post septuaginta cellulas, quae vulgo sine auctore jactantur, singulas cellulas aperuere, hocque in Ecclesiis legitur quod Septuaginta nescierunt, cur me non suscipiant Latini mei, qui inviolata Editione veteri ita novam condidi, ut laborem meum Hebraeis, et, quod his majus est, Apostolis auctoribus probem? Scripsi nuper librum de Optimo genere interpretandi, ostendens illa de Evangelio, Ex Aegypto vocavi filium meum (Matth. II, 15); et Quoniam Nazaraeus vocabitur (Ibid., 23); et, Videbunt in quem compunxerunt (Joan. XIX, 37); et illud Apostoli, Quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9); caeteraque his similia, in Hebraeorum libris inveniri. Certe Apostoli et Evangelistae, Septuaginta Interpretes noverant: et unde eis haec dicere quae in Septuaginta non habentur? Christus Dominus noster utriusque Testamenti conditor, in Evangelio secundum Joannem, Qui credit, inquit, in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Utique scriptum est, quod Salvator scriptum esse testatur. Ubi scriptum est? Septuaginta non habent: apocrypha nescit Ecclesia. Ad Hebraeos igitur revertendum est, unde et Dominus loquitur, et discipuli exempla praesumunt. Haec pace veterum loquor, et obtrectatoribus meis tantum respondeo, qui canino dente me rodunt, in publico detrahentes; legentes in angulis, iidem et accusatores et defensores, cum in aliis probent quod in me reprobant: quasi virtus et vitium non in rebus sit, sed cum auctore mutetur. Caeterum memini, editionem Septuaginta Translatorum olim de Graeco emendatam tribuisse me nostris: nec inimicum debere aestimari eorum, quos in conventu fratrum semper edissero. Et quod nunc DABRE JAMIM ( ), id est, Verba dierum, interpretatus sum, idcirco feci, ut inextricabiles moras, et silvam nominum, quae scriptorum confusa sunt vitio, sensuumque barbariem, apertius et per versuum cola digererem: mihimetipsi et meis juxta Ismeniam canens, si aures surdae sunt caeterorum.

INCIPIT LIBER DABRE JAMIM. Id est VERBA DIERUM, Qui apud nos dicitur PARALIPOMENON. [Cap. I.] Adam, Seth, Euos, Cainan Malaleel, Jared, Enoch, Mathusale, Lamech, Noe, Sem, Cham, et Japheth.

Filii Japheth, Gomer Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras.

Porro filii Gomer: Ascenez, et Riphath, et Thogorma.

Filii autem Javan: Elisa et Tharsis,

Chetim et Dodanim.

Filii Cham: Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan.

Filii autem Chus: Saba, et Evila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha.

Porro filii Regma: Saba, et Dadan.

Chus autem genuit Nemrod: iste coepit esse potens in terra.

Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nepthuim, Phetrusim quoque et Casluim: de quibus egressi sunt Philisthim, et Caphthorim.

Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, et Heth, Jebusaeum quoque, et Amorrhaeum, et Gergesaeum,

Evaeumque et Aracaeum, et Asinaeum,

Aradium quoque, et Samaraeum, et Amathaeum.

Filii Sem: Elam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gothor, et Mosoch.

Arphaxad autem genuit Sala, qui et ipse genuit Heber.

Porro Heber nati sunt duo filii, nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra, et nomen fratris ejus Jectan.

Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asermoth, et Jare, Adoram quoque, et Uzal, et Decla, Hebal etiam, et Abimael, et Saba, necnon et Ophir, et Evila, et Jobab; omnes isti filii Jectan.

Sem, Arphaxad, Sala, Heber, Phaleg, Ragau, Serug, Nahor, Thare, Abram, iste est Abraham.

Filii autem Abraham, Isaac et Ismael.

Et hae generationes eorum. Primogenitus Ismaelis, Nabajoth, et Cedar, et Abdeel, et Mabsam, et Masma, et Duma, Massa, Adad, et Thema, Jatur, Niphis, Cedma. Hi sunt filii Ismaelis.

Filii autem Ceturae concubinae Abraham, quos genuit: Zamram, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue.

Porro filii Jecsan: Saba, et Dadan.

Filii autem Madian: Epha, et Epher, et Enoch, et Abida, et Eldaa. Omnes hi, filii Ceturae.

Genuit autem Abraham Isaac: cujus fuerunt filii, Esau et Israel.

Filii Esau, Eliphaz, Rauel, Jaus, Jalam et Core.

Filii Eliphaz: Theman, Omer, Sephi, Gethem, Cenez, Thamna, Amalec.

Filii Rauel: Naath, Zara, Semma, Maza.

Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.

Filii Lotan, Hori, Umam. Soror autem Lotan fuit Thamna.

Filii Sobal: Alian, et Manaath, et Ebal, Sephi, et Onam.

Filii Sebeon: Aia et Ana.

Filii Ana: Dison:

Filii Dison: Amaran, et Eseban, et Jethran, et Charan.

Filii Eser: Balaan, et Zavan, et Jacan.

Filii Disan: Hus et Aran.

Isti sunt reges, qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israel: Bale filius Beor: et nomen civitatis ejus, Denaba.

Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra.

Cumque Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.

Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab: et nomen civitatis ejus Avith.

Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Maresca.

Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quae juxta amnem sita est.

Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Bahalanan filius Achobor.

Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad: cujus urbis nomen fuit Phou, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiae Mezaab.

Adad autem mortuo, duces pro regilius in Edom esse coeperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, dux Magdiel, dux Hiram. Hi duces Edom. [Cap. II.]

Filii autem Israel: Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon, Dan, Joseph, et Benjamin, Nephtali, Gad, et Aser.

Filii Juda: Her, Onan, et Sela. Tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide.

Fuit autem Her primogenitus Juda, malus coram Domino, et occidit eum.

Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara.

Omnes ergo filii Juda, quinque:

Filii autem Fares: Esron et Amul.

Filii quoque Zarae, Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque.

Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israel, et peccavit in furto anathematis.

Filii Ethan: Azarias.

Filii autem Esron qui nati sunt ei: Jerameel, et Ram, et Calubi.

Porro Ram genuit Aminadab.

Aminadab autem genuit Naasson, principem filiorum Juda.

Naasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.

Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.

Isai autem genuit primogenitium Eliab, secundum Abinadab, tertium Samaa, quartum Nathanael, quintum Raddei, sextum Asom, septimum David.

Quorum sorores fuerunt, Sarvia, et Abigail.

Filii Sarviae: Abisai, Joab, et Asael, tres.

Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismaelites.

Chaleb vero filius Esron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth: fueruntque filii ejus Jesar, et Sobab, et Ardon.

Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Chaleb, Ephrath: quae peperit ei Hur.

Porro Hur genuit Uri: et Uri genuit Bezeleel.

Post haec ingressus est Esron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta: quae peperit ei Segub.

Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad. Cepitque Gessur, et Aram, oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum. Omnes isti, filii Machir patris Galaad.

Cum autem mortuus esset Esron, ingressus est Chaleb ad Ephrata.

Habuit quoque Esron uxorem Abia, quae peperit ei Assur patrem Thecue.

Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Esron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Ahia.

Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quae fuit mater Onam.

Sed et filii Ram primogeniti Jerameel, fuerunt Moos, et Jamin, et Achar.

Onam autem habuit filios, Semei, et Jada.

Filii autem Semei: Nadab, et Abisur. Nomen vero uxoris Abisur, Abiail, quae peperit ei Ahobban, et Molid.

Filii autem Nadab fuerunt, Saled, et Apphaim. Mortuus est autem Saled, absque liberis.

Filius vero Apphaim, Jesi: qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholi.

Filii autem Jada fratris Semei: Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis.

Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel.

Sesan autem non habuit filios, sed filias, et servum Aegyptium nomine Jeraa.

Deditque ei filiam suam uxorem: quae peperit ei Etthei.

Etthei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad.

Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed:

Obed genuit Jeu, Jeu genuit Azariam,

Azarias genuit Helles, Helles genuit Elasa,

Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum,

Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.

Filii autem Chaleb fratris Jerameel: Mosa primogenitus ejus, ipse est pater Ziph, et filii Maresa patris Hebron.

Porro filii Hebron, Core, et Thaphphu, et Recem, et Samma.

Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem genuit Sammai,

Filius Sammai, Maon: et Maon pater Bethsur.

Epha autem concubina Chaleb peperit Aran, et Musa, et Gezez.

Porro Aran genuit Gezez.

Filii Jadai, Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.

Concubina Chaleb Maacha, peperit Saber, et Tharana.

Genuit autem Saaph pater Madmena, Sue patrem Machbena, et patrem Gabaa.

Filia vero Chaleb, fuit Achsa. Hi erant filii Chaleb, filii Hur primogeniti Ephrata, Sobal pater Cariath-Jarim, Salma pater Beth-Leem, Hariph pater Beth-Gader.

Fuerunt autem filii Sobal patris Cariath-Jarim, qui videbat dimidium requietionum.

Et de cognatione Cariath-Jarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitae, et Esthaolitae.

Filii Salma, Beth-Leem, et Netophathi, Coronae domus Joab, et dimidium requietionis Sarai.

Cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, Canentes atque Resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinaei, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.

[Cap. III.] David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron, primogenitum Amnon ex Ahinaam Jezraelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide, tertium Absalon filium Maacha filiae Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith, quintum Saphatiam ex Abital, sextum Jethraam de Egla uxore sua.

Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis, et sex mensibus.

Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem.

Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Samaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Amiel:

Jebaar, quoque, et Elisama, et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhie, necnon Elisama, et Eliade, et Eliphaleth, novem:

Omnes filii David, absque filiis concubinarum, habuerunt sororem Thamar;

Filius autem Salomonis, Roboam: cujus Abia filius genuit Asa.

De hoc quoque natus est Josaphat, pater Joram:

Qui Joram genuit Ohoziam, ex quo ortus est Joas: et hujus Amasias filius genuit Azariam.

Porro Azariae filius Joatham procreavit Ahaz patrem Ezechiae, de quo natus est Manasses.

Sed et Manasses genuit Amon patrem Josiae.

Filii autem Josiae fuerunt, primogenitus Johanan, secundus Joiacim, tertius Sedecias, quartus Sellum.

De Joiacim natus est Jechonias, et Sedecias.

Filii Jechoniae fuerunt, Asir, Salathiel, Melchiram, Phadaia, Sennaser, et Jecemia, Sama, et Nadabia.

De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei.

Zorobabel genuit Mosollam, Ananiam, et Salomith sororem eorum.

Asaban quoque, et Ool, et Barachian, et Asadiam, Josabesed, quinque:

Filius autem Ananiae, Phaltias pater Jeseiae, cujus filius Raphaia. Hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenia.

Filius Secheniae, Semeia: cujus filii, Attus, et Jegal, et Baria et Naaria, et Saphat, numero sex.

Filius Naariae, Elioenai, et Ezechias, et Ezricam, tres.

Filii Elioenai, Odvia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem.

[Cap. IV.] Filii Juda: Phares, Esron, et Charmi, et Hur, et Subal.

Reaia vero filius Subal genuit Jeth de quo nati sunt Ahimai et Led. Hae cognationes Sarathi.

Ista quoque stirps Etam: Jezrael, et Jesema, et Jedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni.

Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa. Isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Beth-Leem.

Assur vero patri Thecue erant duae uxores, Hala, et Naara.

Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari. Isti sunt filii Naara.

Porro filii Halaa, Sereth, Isaar, et Ethnan.

Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Haral filii Arum.

Fuit autem Jabes inclytus prae fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens: Quia peperi eum in dolore.

Invocavit vero Jabes Deum Israel, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et praestitit Deus quae precatus est.

Chaleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon.

Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Thena patrem urbis Naas: hi sunt viri Recha.

Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Athath, et Maonathi.

Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Joab patrem Vallis artificum: ibi quippe artifices erant.

Filii vero Chaleb filii Jephone, Hir, et Ela, et Nahem,

Filii quoque Ela, Cenez.

Filii quoque Jaleleel: Ziph, et Zipha, Thiria, et Asrael.

Et filii Ezra, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon, genuitque Mariam, et Sammai, et Jesba patrem Esthamo.

Uxor quoque ejus Judaia, peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zano. Hi autem filii Bethiae filiae Pharaonis, quam accepit Mered.

Et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila, et Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi.

Filii quoque Simon, Amnon et Renna filius An n, et Thilon. Et filii Jesi, Zoeth, et Benzoeth.

Filii Sela, filii Juda: Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in domo juramenti.

Et qui stare fecit Solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Leem. Haec autem verba vetera.

Hi sunt figuli habitantes in Plantationibus, et in Praesepibus, apud regem in operibus ejus, commoratique sunt ibi.

Filii Simeon: Namuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul.

Sellum filius ejus, Mapsam filius ejus, Masma filius ejus.

Filii Masma: Amuel filius ejus, Zachur filius ejus, Semei filius ejus.

Filii Semei sedecim, et filiae sex: fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Juda.

Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsual; et in Bala, et in Asom, et in Tholad; et in Bathuel, et in Horma, et in Siceleg; et in Bethmarchaboth, et in Asarsusim, et in Bethberai, et in Saarim. Hae civitates eorum usque ad regem David.

Villae quoque eorum: Etam, et Aen, et Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque.

Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal. Haec est habitatio eorum et sedium distributio.

Mosobab quoque et Jemlech, et Josa filius Amasiae, et Joel, et Jeu filius Josabiae filii Saraiae filii Asiel, et Elipenai, et Jacoba, et Isuaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia,

Zaza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia.

Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer.

Et profecti sunt, ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis, et ut quaererent pascua gregibus suis. Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham.

Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiae regis Juda, et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in praesentem diem: habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas ibidem pascuas repererunt.

De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phaltiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Jesi: et percusserunt reliquias, quae evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.

[Cap. V.] Filii quoque Ruben primogeniti Israel (ipse quippe fuit primogenitus ejus: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israel, et non est ille reputatus in primogenitum.

Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt: primogenita autem reputata sunt Joseph).

Filii ergo Ruben primogeniti Israel: Enoch, et Phallu, Esron, et Charmi.

Filii Joel: Samaia filius ejus, Geg, filius ejus, Semei filius ejus, Micha filius ejus, Reela filius ejus, Baal filius ejus, Beera filius ejus, quem captivum duxit Theglatphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.

Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes, Jeiel et Zachariam.

Porro Bala filius Azaz, filii Samma, filii Joel, ipse habitavit in Aroer usque ad Nebo et Beelmon.

Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebat in terra Galaad.

In diebus autem Saul praeliati sunt contra Agareos [ Al. Agarenos], et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quae respicit ad orientem Galaad.

Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha:

Joel in capite, et Saphan secundus: Janai autem, et Saphat, in Basan.

Fratres vero eorum, secundum domos cognationum suarum, Michael, et Mosollam, et Sebe, et Jori, et Jachan, et Zie, et Heber, septem.

Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jaro, filii Galaad, filii Michael, filii Jesisi, filii Jeddo, filii Buz.

Fratres quoque filii Abdiel, filii Guni, princeps domus in familiis suis.

Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos.

Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan regis Juda, et in diebus Jeroboam regis Israel.

Filii Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios. Et tendentes arcum, eruditique ad praelia quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam.

Dimicaverunt contra Agareos: Ituraei vero, et Naphaei, et Nodab, praebuerunt eis auxilium.

Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum praeliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.

Ceperuntque omnia quae possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, asinos duo millia, et animas hominum centum millia.

Vulnerati autem multi corruerunt: fuit enim bellum Domini.

Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.

Filii quoque dimidiae tribu Manasse, possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon, ingens quippe numerus erat.

Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum, Epher, et Jesi, et Eliel, et Ezriel, et Jeremia, et Odoia, et Jediel, viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis.

Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis.

Et suscitavit Deus Israel spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur: et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lale, et Abor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc.

[Cap. VI.] Filii Levi: Gerson, Caath, et Merari. Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron, et Oziel.

Filii Amram: Aaron, Moses, et Maria:

Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar.

Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue,

Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi.

Ozi genuit Zaraiam, et Zaragias genuit Meraioth.

Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Ahitob.

Ahitob genuit Sadoc, Sadoc genuit Ahimaas;

Ahimaas genuit Azariam. Azarias genuit Johanan.

Johanan genuit Azariam, Ipse est qui sacerdotio functus est in domo, quam aedificavit Salomon in Jerusalem.

Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Ahitob;

Ahitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum;

Sellum genuit Helciam, Helcias genuit Azariam,

Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Josedec.

Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam et Jerusalem per manus Nabuchodonosor.

Filii ergo Levi: Gerson, Caath, et Merari.

Et haec nomina filiorum Gerson: Lobeni, et Semei.

Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel.

Filii Merari: Mooli et Musi. Hae autem cognationes Levi secundum familias eorum.

Gerson, Lobeni filius ejus, Jaath filius ejus, Zamma filius ejus, Joaa filius ejus, Addo filius ejus, Zara filius ejus, Jethrai filius ejus.

Filii Caath, Aminadab filius ejus, Core filius ejus, Asir filius ejus, Elcana filius ejus, Abiasaph filius ejus, Asir filius ejus, Thaat filius ejus, Uriel filius ejus, Ozias filius ejus, Saul filius ejus.

Filii Elcana, Amasai et Ahimoth et Elcana:

Filii Elcana: Sophai filius ejus, Naath filius ejus, Eliab filius ejus, Jeroam filius ejus, Elcana filius ejus.

Filii Samuel, primogenitus, Vasseni, et Abia.

Filii autem Merari, Mooli: Lobeni filius ejus, Semei filius ejus, Oza filius ejus, Samma filius ejus, Haggia filius ejus, Asaia filius ejus.

Isti sunt, quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca: et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canente donec aedificaret Salomon domum Domini in Jerusalem:

Stabant autem juxta ordinem suum in ministerio.

Hi vero sunt, qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caat, Eman Cantor filius Joel, filii Samuel;

Filii Elcana, filii Jeroam, filii Eliel, filii Thou;

Filii Suph, filii Elcana, filii Maath, filii Amasai;

Filii Elcana, filii Joel, filii Azariae, filii Sophoniae;

Filii Thaath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core;

Filii Iser, filii Caet, filii Levi, filii Israel.

Et frater ejus Asaph, qui stabat a dextris ejus, Asaph filius Barachiae, filii Samaa;

Filii Michael, filii Basiae, filii Melchiae;

Filii Athanai, filii Zara, filii Adaia;

Filii Ethan, filii Zamma, filii Semei;

Filii Jeth, filii Gersom, filii Levi.

Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch;

Filii Asabiae, filii Amasiae, filii Helciae,

Filii Amasai, filii Boni, filii Somer;

Filii Mooli, filii Musi, filii Merari, filii Levi.

Fratres quoque eorum Levitae, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini.

Aaron vero, et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus sancti sanctorum: et ut precarentur pro Israel, juxta omnia quae praeceperat Moses servus Dei.

Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius ejus, Phinees filius ejus, Abisue filius ejus, Boec filius ejus, Ozi filius ejus, Zaraia filius ejus, Merajoth filius ejus, Amaria filius ejus, Ahitob filius ejus, Sadoc filius ejus, Ahimaas filius ejus,

Et haec habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, juxta cognationes Caathitarum: ipsis enim sorte contigerant.

Dederunt igitur eis Hebron in terra Juda, et suburbana ejus per circuitum:

Agros autem civitatis, et villas, Chaleb filio Jephone.

Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum, Hebron et Lobna et suburbana ejus; Jether quoque et Est homo cum suburbanis suis, sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis, Asan quoque, et Beth-Semes et suburbana earum.

De tribu autem Benjamin, Gabee et suburbana ejus, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis. Omnes civitates, tredecim, per cognationes suas.

Filiis autem Caath residuis de cognatione sua, dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem.

Porro filiis Gersom per cognationes suas, de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephtali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim.

Filiis autem Merari per cognationes suas, de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim.

Dederunt quoque filii Israel Levitis civitates et suburbana earum:

Dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Juda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Benjamin, urbes has, quas vocaverunt nominibus suis:

Et his qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim.

Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis, Jecmaan quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter, necnon et Helon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eumdem modum.

Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana ejus, Baalam et suburbana ejus: hi videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant.

Filiis autem Gersom, de cognatione dimidiae tribus Manasse, Gaulon in Basan et suburbana ejus, et Astaroth cum suburbanis suis.

De tribu Issachar, Cedes et suburbana ejus, et Dabereth cum suburbanis suis, Ramoth quoque et suburbana ejus, et Anem cum suburbanis suis.

De tribu vero Aser: Masal cum suburbanis suis, et Abdon similiter, Hucac quoque et suburbana ejus, et Roob cum suburbanis suis.

Porro de tribu Nephtali Cedes in Galilaea et suburbana ejus, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim et suburbana ejus.

Filiis autem Merari residuis: de tribu Zabulon, Remmono et suburbana ejus, et Thabor cum suburbanis suis.

Trans Jordanem quoque ex adverso Jericho contra orientem Jordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Jasa cum suburbanis suis, Cademot quoque et suburbana ejus, et Miphaat cum suburbanis suis.

Necnon de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana ejus, et Manaim cum suburbanis suis; sed et Esebon cum suburbanis suis, et Jezer cum suburbanis suis.

[Cap. VII.] Porro filii Issachar: Thola, et Phua, Jasub, et Simeron, quatuor.

Filii Thola: Ozi et Raphaia, et Jeriel, et Jemai, et Jebsem, et Samuel, principes per domos cognationum suarum.

De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti.

Filii Ozi: Jezraia, de quo nati sunt Michael, et Obadia, et Joel, et Jesia, quinque omnes principes. Cumque eis per familias et populos suos, accincti ad prelium, viri fortissimi, triginta sex millia: multas enim habuerunt uxores, et filios.

Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar, robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt.

Filii Benjamin: Bale et Bochor, et Jadiel, tres.

Filii Bale: Esbon, et Ozi et Oziel, et Jerimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi:

Numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quatuor.

Porro filii Bochor: Zamira, et Joas, et Eliezer, et Elioenai, et Amri, et Jerimoth, et Abiah et Anathoth, et Almathan: omnes hi filii Bochor.

Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum suarum, ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti.

Porro filii Jadiel, Balan:

Filii autem Balan, Jeus, et Benjamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Abisahar.

Omnes hi filii Jadiel, principes cognationum suarum, viri fortissimi, decem et septem millia et ducenti, ad praelium procedentes.

Sepham quoque et Hapham filii Hir: et Hasim filii Aher.

Filii autem Nephthali: Jasiel, et Guni, et Jeser, et Sellum, filii Bala.

Porro filius Manasse, Esriel: concubinaque ejus Syra peperit Machir patrem Galaad,

Machir autem accepit uxores filiis suis Apphiam et Sephan: et habuit sororem nomine Maacha:

Nomen autem secundi, Salphaad, nataeque sunt Salphaad filiae.

Et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen ejus Phares:

Porro nomen fratris ejus, Sares: et filii ejus Ulam et Recen.

Filius autem Ulam, Badan.

Hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse.

Soror autem ejus Regina peperit virum decorum, et Abiezer, et Moola.

Erant autem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam.

Filii autem Ephraim: Suthula, Bared filius ejus, Thaath filius ejus, Elada filius ejus, Thaath filius ejus, hujus filius Zabad, et hujus filius Suthala, et hujus filius Ezer et Elad:

Occiderunt autem eos viri Geth indigenae, quia descenderant, ut invaderent possessiones eorum.

Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus et venerunt fratres ejus, ut consolarentur eum.

Ingressusque est ad uxorem suam: quae concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset:

Filia autem ejus Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara,

Porro filius ejus Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan, qui genuit Laadan: hujus quoque filius Ammiud genuit Elizama, de quo ortus est Nun, qui habuit filium Josue.

Possessio autem eorum et habitatio, Beth-El cum filiabus suis contra orientem Noran, ac occidentalem plagam Gazer et filiae ejus, Sichem quoque cum filiabus suis, usque ad Aza cum filiabus ejus.

Juxta filios quoque Manasse, Bethsan et filias ejus, Thanach et filias ejus, Mageddo et filias ejus: Dor et filias ejus:

In his habitaverunt filii Joseph, filii Israel.

Filii Aser: Jemna, et Jesua, et Jesui, et Baria, et Sara soror eorum.

Filii autem Baria: Heber, et Melchiel: ipse est pater Bersaith.

Heber autem genuit Jephlat, et Somer, et Otham, et Suaa sororem corum.

Filii Jephlat: Phosech, et Chamaal, et Asoth: hi filii Jephlat.

Porro filii Somer: Ahi, et Roaga, et Jaba, et Aram,

Filii autem Helem fratris ejus: Supha et Jemna, et Selles, et Amal.

Filii Supha: Sue, Arnaphed, et Sual, et Beri, et Jamra, Bosor, et Od, et Samma, et Salusa, et Jethran, et Bera.

Filii Jether: Jephone, et Phaspha, et Ara.

Filii autem Olla: Aree, et Aniel, et Resia.

Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum.

Numerus autem eorum aetatis, quae apta esset ad bellum, viginti sex millia.

[Cap. VIII.] Benjamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbal secundum,

Ahora tertium, Nuhaa quartum, et Rapha quintum.

Fueruntque filii Bale, Addar, et Gera, et Abiud, Abisue quoque et Nooman, et Ahoe, sed et Gera, et Sephuphan, et Uram.

Hi sunt filii Aod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manaath.

Nooman autem, et Achia, et Gera ipse transtulit eos, et genuit Oza, et Ahiud.

Porro Saaraim genuit in regione Moab, postquam dimisit Usim et Bara uxores suas.

Genuit autem de Hedes uxore sua Jobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom, Jeus quoque, et Sechia, et Marma.

Hi sunt filii ejus, principes in familiis suis.

Meusim vero genuit Ahitob, et Elphaal.

Porro filii Elphaal: Heber, et Misaam, et Samad:

Hic aedificavit Ono, et Lod et filias ejus:

Baria autem et Sama, principes cognationum habitantium in Aialon: hi fugaverunt habitatores Geth.

Et Ahio, et Sesac, et Jerimoth, et Zabadia, et Arod, et Heder, Michael quoque, et Jespha, et John filii Baria.

Et Zabadia, et Mossollam, et Hezeci, et Heber, et Jesamari, et Jezlia, et Jobab, filii Elphaal.

Et Jacim, et Zechri, et Zabdi, et Elioenai, et Selethai, et Eliel, et Adaia, et Baraia, et Samarath filii Semei.

Et Jesphan, et Eber, et Eliel, et Abdon, et Zechri, et Anan, et Anania, et Abilam, et Anathothia, et Jephdaia, et Phanuel filii Sesac.

Et Samsari, et Sooria, et Otholia, et Jersia, et Elia, et Zechri, filii Jeroam.

Hi patriarchae, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem.

In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris ejus Maacha: filiusque ejus primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab. Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macelloth quae genuit Samaa:

Habita veruntque ex adverso fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.

Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul;

Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisue, et Abinadab, et Esbaal.

Filius autem Jonathan, Meribbaal, et Meribbaal genuit Micha.

Filii Micha, Phiton, et Melech, et Thara, et Ahaz.

Et Ahaz genuit Joada, et Joada genuit Almoth [ Al. Alamoth], et Azmoth, et Zamri:

Porro Zamri genuit Mosa, et Mosa genuit Banaa, cujus filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel.

Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus, Ezricam, Bocru, Ismael, Saria, Obadia, et Anan. Omnes hi filii Asel.

Filii autem Esec fratris ejus, Ulam primogenitus, et Us secundus, et Eliphalet tertius.

Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum: et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta.

Omnes hi, filii Benjamin.

[Cap. IX.] Universus ergo Israel dinumeratus est, et summa eorum scripta est in libro Regum Israel, et Juda.

Translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.

Qui autem habitaverunt primi in possessionibus, et in urbibus suis: Israel, et Sacerdotes, et Levitae, et Nathinaei.

Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse.

Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Juda.

Et de Silani; Asaia primogenitus, et filii ejus.

De filiis autem Zara: Jeuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta.

Porro de filiis Benjamin: Salo filius Mosollam, filii Odvia, filii Asana:

Et Jobania filius Jeroam, et Ela filius Ozi, filii Mochori, et Mosollam filius Saphatiae, filii Rauel, filii Jebaniae:

Et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex.

Omnes hi, principes cognationum per domos patrum suorum.

De sacerdotibus autem: Jedaia, Joiarib, et Jachin:

Azarias quoque filius Helciae, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Ahitob, pontifex domus Dei.

Porro Adaias, filius Jeroam, filii Phasur, filii Melchiae:

Et Masaia filius Adiel, filii Jezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer.

Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.

De Levitis autem: Semeia filius Assub, filii Ezricam, filii Asebia, de filiis Merari.

Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph:

Et Obdia filius Semeiae, filii Gafal, filii Idithun:

Et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati.

Janitores autem: Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahiman, et frater eorum Sellum princeps:

Usque ad illud tempus: in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi.

Sellum vero filius Core, filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritae super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi, et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.

Phinees autem filius Eleazari, erat dux eorum coram Domino.

Porro Zacharias filius Mosollamia, janitor portae tabernaculi testimonii.

Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim: et descripti in villis propriis: quos constituerunt David, et Samuel Videns, in fide sua, tam ipsos, quam filios eorum, in ostiis domus Domini, et in tabernaculo, vicibus suis.

Per quatuor ventos erant ostiarii: id est ad Orientem, et ad Occidentem, et ad Aquilonem, et ad Austrum.

Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in Sabbatis suis de tempore usque ad tempus.

His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras, et thesauros domus Domini.

Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis: ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.

De horum genere erant et super vasa ministerii: ad numerum enim inferebantur vasa, et efferebantur.

De ipsis, et qui credita habebant utensilia sanctuarii, praeerant similae, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus.

Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.

Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritae, praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur.

Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata praepararent.

Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent.

Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem.

In Gabaon autem commorati sunt, pater Gabaon Jaiel, et nomen uxoris ejus Maacha.

Filius primogenitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab, Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth.

Porro Macelloth genuit Semmam:

Isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Jerusalem, cum fratribus suis.

Ner autem genuit Cis: et Cis genuit Saul, et Saul genuit Jonathan, et Melchisue, et Abinadab, et Esbaal.

Filius autem Jonathan, Meribaal, et Meribaal genuit Micha,

Porro filii Micha, Phithon, et Melech, et Thara.

Ahaz autem genuit Jara, et Jara genuit Almoth, et Azmoth, et Zamri, Zamri autem genuit Mosa.

Mosa vero genuit Banaa, cujus filius Raphaia, genuit Elasa, de quo ortus est Asel.

Porro Asel sex filios habuit his nominibus, Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Anan. Hi sunt filii Asel.

[Cap. X.] Philisthim autem pugnabant contra Israel, fugeruntque viri Israel Palaesthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe.

Cumque appropinquassent Philisthaei persequentes Saul, et filios ejus, percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisue, filios Saul.

Et aggravatum est praelium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt jaculis.

Et dixit Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et interfice me: ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi.

Noluit autem armiger ejus hoc facere, timore perterritus:

Arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum.

Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est.

Interiit ergo Saul, et tres filii ejus, et omnis domus illius pariter concidit.

Quod cum vidissent viri Israel, qui habitabant in campestribus, fugerunt: et Saul ac filiis ejus mortuis; dereliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi sunt:

Veneruntque Philisthim, et habitaverunt in eis.

Die igitur altero detrahentes Philisthim spolia caesorum, invenerunt Saul, et filios ejus jacentes in monte Gelboe,

Cumque spoliassent eum, et amputassent caput armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur, et ostenderetur idolorum templis, et populis:

Arma autem ejus consecraverunt in fano Dei sui, et caput affixerunt in templo Dagon.

Hoc cum audissent viri Jabes Galaad, omnia scilicet quae Philisthim fecerant super Saul, consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus:

Attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quae erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus.

Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat, et non custodierit illud: sed insuper etiam pythonissam consuluerit, nec speraverit in Domino: propter quod interfecit eum, et transtulit regnum ejus ad David filium Isai.

[Cap. XI.] Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron, dicens:

Os tuum sumus, et caro tua. Heri quoque, et nudiustertius, cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas, et introducebas Israel:

Tibi enim dixit Dominus Deus tuus: Tu pasces populum meum Israel, et tu eris princeps super eum.

Venerunt ergo omnes majores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis foedus coram Domino:

Unxeruntque eum regem super Israel, juxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel.

Abiit quoque David, et omnis Israel, in Jerusalem. Haec est Jebus, qui erant Jebusaei habitatores terrae.

Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David: Non ingredieris huc.

Porro David cepit arcem Sion, quae est civitas David, dixitque:

Omnis qui percusserit Jebusaeum in primis, erit princeps et dux.

Ascendit igitur primus Joab filius Sarviae, et factus est princeps.

Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David.

Aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum, Joab autem reliqua urbis exstruxit.

Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.

Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt cum, ut rex fieret super omnem Israel, juxta verbum Domini, quod locutus est ad Israel.

Et iste numerus robustorum David:

Jesbaam filius Achamoni princeps inter triginta: iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice.

Et post eum Eleazar filius patrui ejus Ahohites, qui erat inter tres potentes. Iste fuit cum David in Aphesdomim [ Al. Phesdomi], quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in praelium, et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philistinorum.

Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum.

Cumque percussissent Philisthaeos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.

Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametali in valle Raphaim.

Porro David erat in praesidio, et statio Philisthinorum in Beth-Leem.

Desideravit igitur David, et dixit: O si quis daret mihi aquam de cisterna Beth-Leem, quae est in porta.

Tres ergo isit per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Beth-Leem, quae erat in porta, et attulerunt ad David ut Liberet:

Qui noluit, sed magis libavit illam Domino, dicens:

Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem virorum istorum bibam, quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere.

Haec fecerunt tres robustissimi.

Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nomanatissimus, inter tres secundos inclytus, et princeps eorum:

Verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.

Banaias filius Joiadae viri robustissimi, qui multa opera perpe opera rarat, de Cabseel:

Ipse percussit duos Ariel Moab, et ipse descendit, et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.

Et ipse percussit virum Aegyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium.

Descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam, quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.

Haec fecit Banaias filius Joiadae, qui erat inter tres robustos, nominatissimus, inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat:

Posuit autem eum David ad auriculam suam.

Porro fortissimi in exercitu, Asael frater Joab, et Eleanam filius patrui ejus de Beth-Leem, Semmoth Arorites, Helles Phallonites, Ira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites, Sobbochai Asothites, Ilai Ahohites, Marai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites, Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, Banaia Pharatonites, Uri de Torrente Gaas, Abiel Arabathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites.

Filii Asom Genozitis, Jonathan filius Sega Ararites, Ahiam filius Sachar Ararites, Eliphal filius Ur, Epher Mecharathites, Ahia Phelonites, Asro Charmelites, Noorai filius Azbi, Joel frater Nathan, Mabar filius Agarai. Selec Ammonites, Noorai Berothites armiger Joab filii Sarviae. Ira Jethraeus, Gareb Jethraeus, Urias Hetthaeus, Zabad filius Ooli, Adina filius Seza Rubenites princeps Rubenitarum, et eum eo triginta: Hanam filius Maacha, et Josaphat Mathanites, Ozia Astarothites, Samma et Jaiel filii Hotham Arorites, Jediel filius Samri, et Joha frater ejus Thosaites, Eliel Maumites, et Jeribal, et Josaia filii Elnaem, et Jethma Moabites, Eliel, et Obeb, et Jasiel de Masobia.

[Cap. XII.] Hi quoque venerunt ad David in Siceleg cum adhuc fugeret Saul filium Cis, qui erant fortissimi et egregii pugnatores, tendentes arcum, et utraque manu fundis saxa et jacientes et dirigentes sagittas: de fratribus Saul ex Benjamin.

Princeps Abiezer, et Joas, filii Samaa, Gabaathites, et Jaziel et Phallet filii Azmoth, et Baracha, et Jeu Anathotites.

Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta.

Jeremias, et Jeziel, et Johanan, et Jezbad Gaderothites, Eluzai et Jerimuth, et Baalia, et Samaria, et Saphatia Aruphites. Elcana, et Jesia, et Azrael, et Joezer, et Jesbaam de Carehim:

Joela quoque, et Zabadia, filii Jeroam de Gedor.

Sed et de Gaddi transfugerunt ad David, cum lateret in deserto, viri robustissimi, et pugnatores optimi, tenentes clypeum et hastam: facies eorum quasi facies leonis, et veloces quasi capreae in montibus,

Ezer princeps, Obdias secundus, Eliab tertius, Masmana quartus, Jeremias quintus, Ethi sextus, Eliel septimus, Johanan octavus, Elzebad nonus, Jeremias decimus, Machbanai undecimus.

Hi de filiis Gad principes exercitus: novissimus centum militibus praeerat, et maximus, mille.

Isti sunt qui transierunt Jordanem mense primo, quando inundare consuevit super ripas suas; et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam, et occidentalem.

Venerunt autem et de Benjamin, et de Juda, ad praesidium in quo morabatur David.

Egressusque est David obviam eis, et ait:

Si pacifice venistis ad me, ut auxiliemini mihi, cor meum jungatur vobis: si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus meis non habeam, videat Deus patrum nostrorum, et judicet.

Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta et ait:

Tui sumus, o David, et tecum, filii Isai: pax, pax tibi, et pax adjutoribus tuis. Te enim adjuvat Deus tuus.

Suscepit ergo eos David, et constituit principes turmae.

Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthim adversus Saul, ut pugnaret:

Et non dimicavit cum eis, quia, inito consilio, remiserunt eum principes Philisthinorum, dicentes:

Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul.

Quando igitur reversus est in Siceleg, fugerunt ad eum de Manasse, Ednas et Jozabad, et Jediel, et Michael, et Jozabad, et Eliu, et Salathi, principes millium in Manasse.

Hi praebuerunt auxilium David adversus latrunculos; omnes enim erant viri fortissimi, et facti sunt principes in exercitu.

Sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei, usque dum fieret grandis numerus, quasi exercitus Dei.

Iste quoque est numerus principum exercitus, qui venerunt ad David, cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum, juxta verbum Domini.

Filii Juda portantes clypeum et hastam, sex millia octingenti expediti ad praelium.

De filiis Simeon, virorum fortissimorum ad pugnandum, septem millia centum.

De filiis Levi, quatuor millia sexcenti.

Joiada quoque princeps de stirpe Aaron, et cum eo tria millia septingenti.

Sadoc etiam puer egregiae indolis, et domus patris ejus, principes viginti duo.

De filiis autem Benjamin fratribus Saul tria millia: magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul:

Porro de filiis Epharaim viginti millia octingenti, fortissimi robore, viri nominati in cognationibus suis.

Et ex dimidia tribu Manasse, decem et octo millia, singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David.

De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israel, principes ducenti:

Omnis autem reliqua tribus, eorum consilium sequebatur.

Porro de Zabulon qui egrediebantur ad praelium, et stabant in acie instructi armis bellicis, quinquaginta millia venerunt in auxilium, non in corde duplici.

Et de Nephthali, principes mille: et cum eis instructi clypeo et hasta, triginta, et septem millia.

De Dan etiam praeparati ad praelium, viginti octo millia sexcenti.

Et de Aser egredientes ad pugnam, et in acie provocantes, quadraginta millia.

Trans Jordanem autem de filiis Ruben, et de Gad, et dimidia parte tribus Manasse, instructi armis bellicis, centum viginti millia.

Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum, corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israel;

Sed et omnes reliqui ex Israel, uno corde erant, ut rex fieret David.

Fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes. Praeparaverant enim eis fratres sui.

Sed et qui juxta eos erant, usque ad Issachar, et Zabulon, et Nephthali afferebant panes in asinis, et camelis, et mulis et bobus, ad vescendum: farinam, palathas, uvam passam, vinum, oleum, boves, arietes ad omnem copiam. Gaudium quippe erat in Israel.

[Cap. XIII.] Iniit autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus, et ait ad omnem coetum Israel:

Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo, quem loquor: mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israel, et ad Sacerdotes, et Levitas, qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos, et reducamus arcam Dei nostri ad nos: non enim requisivimus eam in diebus Saul.

Et respondit universa multitudo, ut ita fieret: placuerat enim sermo omni populo.

Congregavit ergo David cunctum Israel, a Sior Aegypti, usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariath-Jarim.

Et ascendit David, et omnis vir Israel, ad collem Cariath-Jarim, qui est in Juda, ut afferret inde arcam Domini Dei, sedentes super cherubim, ubi invocatum est nomen ejus.

Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum, de Domo Abinadab:

Oza autem, et frater ejus, minabant plaustrum.

Porro David, et universus Israel, ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis.

Cum autem pervenissent ad Aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam: bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam.

Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo quod tetigisset arcam: et mortuus est ibi coram Domino.

Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam:

Vocavitque locum illum: Divisio Oza, usque in praesentem diem.

Et timuit Deum tunc temporis, dicens: Quomodo possum ad me introducere arcam Dei?

Et ob hanc causam non eam adduxit ad se, hoc est in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Getthaei.

Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus:

Et benedixit Dominus domui ejus, et omnibus quae habebat.

[Cap. XIV.] Misit quoque Iliram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina,

et artifices parietum, lignorumque: ut aedificarent ei domum.

Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel, et sublevantum esset regnum suum super populum ejus Israel.

Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem: genuitque filios, et filias.

Et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem: Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon, Jebar, et Elisua, et Eliphalet, Noga quoque, et Napheg, et Japhie, Elisama, et Baliada, et Eliphalet.

Audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes ut quaererent eum:

Quod cum audisset David, egressus est obviam eis.

Porro Philisthim venientes, diffusi sunt in Valle Raphaim.

Consuluitque David Dominum, dicens:

Si ascendam ad Philisthaeos, et si trades eos in manu mea?

Et dixit ei Dominus: Ascende, et tradam eos in manu tua.

Cumque illi ascendissent in Baal-Pharasim, percussit eos ibi David, et dixit:

Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquae:

Et idcirco vocatum est nomen illius loci Baal-Pharasim.

Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri.

Alia etiam vice Philisthim irruerunt, et diffusi sunt in valle.

Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus:

Non ascendas post eos, recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum.

Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum.

Egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthim.

Fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera.

Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes.

[Cap. XV.] Fecit quoque sibi domos in civitate David: et aedificavit locum arcae Dei, tetenditque ei tabernaculum.

Tunc dixit David: Illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in aeternum.

Congregavitque universum Israel in Jerusalem, ut afferretur arca Dei in locum suum, quem praeparaverat ei.

Necnon et filios Aaron, et Levitas.

De filiis Merari, Asaia princeps, et fratres ejus ducenti viginti.

De filiis Gersom, Joel princeps, et fratres ejus centum triginta viginti.

De filiis Gersom, Joel princeps, et fratres ejus centum triginta.

De filiis Elisaphan, Semeias princeps, et fratres ejus ducenti.

De filiis Hebron, Eliel princeps, et fratres ejus octoginta.

De filiis Oziel, Aminadab princeps, et fratres ejus centum duodecim.

Vocavitque David Sadoc et Abiathar Sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Joel, Semeiam, Eliel et Aminadab:

Et dixit ad eos: Vos qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israel, ad locum, qui ei praeparatus est:

Ne ut a principio, quia non eratis praesentes, percussit nos Dominus: sic et nunc fiat, illicitum quid nobis agentibus.

Sanctificati sunt ergo sacerdotes, et Levitae, ut portarent arcam Domini Dei Israel.

Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut praeceperat Moses juxta verbum Domini, humeris suis, in vectibus.

Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus laetitiae.

Constitueruntque Levitas: Eman filium Joel, et de fratribus ejus, Asaph filium Barachiae:

De filiis vero Merari fratribus eorum, Ethan filium Casaiae.

Et cum eis fratres eorum: in secundo Ordine, Zachariam, et Ben, et Jaziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, Eliab, et Benaiam, et Maasiam, et Mathathiam, et Eliphalu, et Maceniam, et Obededon, et Jeiel, janitores.

Porro cantores, Eman, Asaph, et Ethan, in cymbalis aeneis concrepantes.

Zacharias autem, et Oziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, et Eliab, et Maasias, et Banaias, in nablis arcana cantabant.

Porro Mathathias, et Eliphalu, et Macenias, et Obededon, et Jeiel, et Ozaziu, in citharis pro octava canebant ἑπινίκιον.

Chonenias autem princeps Levitarum prophetiae praeerat, ad praecinendam melodiam: erat quippe valde sapiens.

Et Barachias, et Eleana, janitores arcae.

Porro Sebenias, et Josaphat, et Nathanael, et Amasai, e Zacharias, et Banaias, et Eliezer, sacerdotes, clangebant tubis coram arca Dei.

Et Obededom, et Jehias, erant janitores arcae:

Igitur David, et omnes majores natu Israel, et tribuni, lerunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededon, cum laetitia.

Cumque adjuvisset Deus Levitas, qui portabant arcam foederis Domini, immolabantur septem tauri, et septem arietes.

Porro David erat indutus stola byssina, et universi Levitae, qui portabant arcam, cantoresque, et Chonenias princeps prophetiae inter cantores:

David autem indutus erat etiam ephod lineo.

Universusque Israel deducebant arcam foederis Domini in jubilo, et sonitu buccinae, et tubis, et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes.

Cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram, vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo.

[Cap. XVI.] Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta, et pacifica coram Deo.

Cumque complesset David offerens holocausta, et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.

Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem tortam panis, et partem assae carnis bubulae, et frixam oleo similam.

Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent, atque laudarent Dominum Deum Israel:

Asaph principem, et secundum ejus Zachariam:

Porro Jaiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaian, et Obededom, et Jeiel super organa psalterii, et lyras;

Asaph autem, ut cymbalis personaret.

Banaiam vero et Jaziel sacerdotes, canere tuba jugiter coram arca foederis Domini.

In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph, et fratres ejus.

Confitemini Domino, et invocate nomen ejus: notas facite in populis adinventiones ejus.

Cantate ei, et psallite ei: narrate omnia mirabilia ejus.

Laudate nomen sanctum ejus: laetetur cor quaerentium Dominum.

Quaerite Dominum, et virtutem ejus: quaerite faciem ejus semper.

Recordamini mirabilium ejus, quae fecit: signorum illius [ Al. tac. illius], et judiciorum oris ejus.

Semen Israel servi ejus:

filii Jacob electi ejus,

Ipse Dominus Deus noster:

in universa terra judicia ejus.

Recordamini in sempiternum pacti ejus:

sermonis, quem praecepit in mille generationes.

Quem pepigit cum Abraham:

et juramenti illius cum Isaac.

Et constituit illud Jacob in praeceptum:

et Israel in pactum sempiternum.

Dicens: Tibi dabo terram Chanaan,

funiculum haereditatis vestrae.

Cum essent pauci numero,

Parvi et coloni ejus.

Et transierunt de gente in gentem,

et de regno ad populum alterum.

Non dimisit quemquam calumniari eos,

sed increpuit pro eis reges.

Nolite tangere christos meos:

et in prophetis meis nolite malignari.

Cantate Domino omnis terra:

annuntiate ex die in diem salutare ejus.

Narrate in gentibus gloriam ejus:

in cunctis populis mirabilia ejus.

Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis:

et horribilis super omnes deos.

Omnes enim dii populorum idola:

Dominus autem coelos fecit.

Confessio et magnificentia coram eo:

fortitudo et gaudium in loco ejus,

Afferte Domino, familiae populorum,

afferte Domino gloriam et imperium.

Date Domino gloriam nomini ejus,

levate sacrificium, et venite in conspectu ejus:

et adorate Dominum in decore sancto.

Commoveatur a facie ejus omnis terra:

ipse enim fundavit orbem immobilem.

Laetentur coeli, et exsultet terra:

et dicant in nationibus, Dominus regnavit.

Tonet mare, et plenitudo ejus:

exsultent agri, et omnia quae in eis sunt.

Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino:

quia venit judicare terram.

Confitemini Domino, quoniam bonus:

quoniam in aeternum misericordia ejus.

Et dicite: Salva nos, Deus salvator noster,

et congrega nos, et erue de gentibus:

Ut confiteamur nomini sancto tuo,

et exsultemus in carminibus tuis.

Benedictus Dominus Deus Israel ab aeterno usque in aeternum:

et dicat omnis populus:

Amen, et hymnum [ Al. hymnus] Domino.

Dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini, Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcae jugiter, per singulos dies, et vices suas.

Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo:

Et Obededom filium Idithun, et Asa constituit janitores.

Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon:

Ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quae scripta sunt in lege Domini, quam praecepit Israeli.

Et post eum Eman, et Idithun, et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino: Quoniam in aeternum misericordia ejus.

Eman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala, et omnia musicorum organa, ad canendum Deo:

Filios autem Idithun fecit esse portarios.

Reversusque est omnis populus in domum suam, et David, ut benediceret etiam domni suae.

[Cap. XVII.] Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam:

Ecce ego habitabo in domo cedrina: arca autem foederis Domini sub pellibus est.

Et ait Nathan ad David: omnia, quae in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est.

Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens:

Vade, et loquere David servo meo: Haec dicit Dominus:

Non aedificabis tu mihi domum ad habitandum.

Neque enim mansi in domo, ex eo tempore quo eduxi Israel, usque ad hanc diem, sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio manens cum omni Israel.

Numquid locutus sum saltem uni Judicum Israel, quibus praeceperam, ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam?

Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israel:

Et fui tecum quocumque perrexisti: et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum, qui celebrantur in terra.

Et dedi locum populo meo Israel: plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur:

Nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio, ex diebus, quibus dedi judices populo meo Israel, et humiliavi universos inimicos tuos.

Annuntio ergo tibi, quod aedificaturus sit domum tibi Dominus:

Cumque impleveris dies tuos, ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum ejus.

Ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in aeternum.

Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit.

Et statuam eum in domo mea, et in regno meo, usque in sempiternum: et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum.

Juxta omnia verba haec, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.

Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit:

Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, ut praestares mihi talia?

Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum.

Et fecisti me spectabilem super omnes homines, Domine Deus.

Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum?

Domine, propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia.

Domine, non est similis tui; et non est alius Deus absque te, ex omnibus, quos audivimus auribus nostris.

Quis enim est alius, ut populus tuus Israel, gens una in terra, ad quam perrexit Deus, ut liberaret, et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus ejiceret nationes a facie ejus, quem de Aegypto liberarat?

Et posuisti populum tuum Israel tibi in populum usque in aeternum, et tu, Domine, factus es Deus ejus.

Nunc igitur, Domine, sermo, quem locutus es famulo tuo, et super domum ejus, confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es.

Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum: et dicatur: Dominus exercituum Deus Israel, et domus David servi ejus permanens coram eo.

Tu enim, Domine Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut aedificares ei domum, et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te.

Nunc ergo, Domine, tu es Deus, et locutus es ad servum tuum tanta beneficia. Et coepisti benedicere domni servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum.

[Cap. XVIII.] Factum est autem post haec, ut percuteret David Philisthim, et humiliaret eos, et tolleret Geth, et filias ejus, de manu Philisthim, percuteretque Moab, et fierent Moabitae servi David, offerentes ei munera.

Eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Soba regionis Emath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten.

Cepit ergo David mille quadrigas ejus, et septem millia equites, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi.

Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium praeberet Adadezer regi Soba: sed et hujus percussit David viginti duo millia virorum.

Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adjuvitque eum Dominus in cunctis, ad quae perrexerat.

Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adadezer, et attulit eas in Jerusalem.

Necnon de Thebath et Chun, urbibus Adadezer, aeris plurimum, de quo fecit Salomon mare aereum, et columnas, et vasa aenea.

Quod cum audisset Thou rex Emath percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Soba, misit Aduram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei, eo quod expugnasset et percussisset Adadezer: adversarius quippe erat Thou Adadezer.

Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et aenea consecravit David rex Domino, cum argento et auro, quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumaea, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthim et Amalec.

Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salinarum, decem et octo millia.

Et constituit in Edom praesidium, ut serviret Idumaea David:

Salvavitque Dominus David in cunctis, ad quae perrexerat.

Regnavit ergo David super universum Israel, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo.

Porro Joab filius Sarviae erat super exercitum, et Josaphat filius Ahilud a commentariis.

Sadoc autem filius Ahitob, et Ahimelec filius Abiathar, sacerdotes: et Susa, scriba.

Banaias vero filius Joiadae super legiones Cherethi, et Phelethi.

Porro filii David primi ad manum regis.

[Cap. XIX.] Accidit autem, ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius ejus pro eo:

Dixitque Davit: Faciam misericordiam cum Anon filio Naas: praestitit enim mihi pater ejus gratiam.

Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui.

Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon, ut consolarentur Anon, dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon:

Tu forsitan putas, quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te: nec animadvertis, quod ut explorent, et investigent, et scrutentur terram tuam, venerint ad te servi ejus?

Igitur Anon pueros David decalvavit, et rasit, et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes, et dimisit eos.

Qui cum abiissent, et hoc mandassent David, misit in occursum eorum (grandem enim contumeliam sustinuerant) et praecepit, ut manerent in Jericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur.

Videntes autem filii Ammon, quod injuriam fecisset David, tam Anon, quam reliquus populus, miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia, et de Syria Maacha, et de Soba, currus et equites.

Conduxeruntque triginta duo millia curruum, et regem Maacha cum populo ejus. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba.

Filii quoque Ammon congregati de urbibus suis, venerunt ad bellum.

Quod cum audisset David, misit Joab, et omnem exercitum virorum fortium:

Egressique filii Ammon, direxerunt aciem juxta portam civitatis: reges autem, qui ad auxilium ejus venerant, separatim in agro steterunt.

Igitur Joab intelligens bellum ex adverso et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Israel, et perrexit contra Syrum.

Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui, et perrexerunt contra filios Ammon.

Dixitque: Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi; si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in praesidium.

Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri. Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet.

Perrexit ergo Joab, et populus qui cum eo erat, contra Syrum ad praelium: et fugavit eos.

Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem ejus, et ingressi sunt civitatem:

Reversusque est etiam Joab in Jerusalem.

Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israel, misit nuntios, et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium:

Sophach autem princeps militiae Adadezer, erat dux eorum.

Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israel, et transivit Jordanem, irruitque in eos, et direxit ex adverso aciem, illis contra pugnantibus.

Fugit autem Syrus Israel:

Et interfecit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitus principem.

Videntes autem servi Adadezer, se ab Israel esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei: noluitque ultra Syria auxilium praebere filiis Ammon.

[Cap. XX.] Factum est autem post anni circulum, eo tempore, quo solent reges ad bella procedere, congregavit Joab exercitum, et robur militiae, et vastavit terram filiorum Ammon, perrexitque, et obsedit Rabba:

Porro David manebat in Jerusalem, quando Joab percussit Rabba, et destruxit eam.

Tulit autem David coronam Melchom de capite ejus, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema: manubias quoque urbis plurimas tulit:

Populum autem, qui erat in ea, eduxit: et fecit super eos tribulas, et trahas, et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur, et contererentur:

Sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon, et reversus est cum omni populo suo in Jerusalem.

Post haec initum est bellum in Gazer adversum Philisthaeos: in quo percussit Sobbochai Usathites, Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos.

Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthaeos, in quo percus it Adeodatus filius Saltus Leemites fratrem Goliath Getthaei, cujus hastae lignum erat quasi liciatorium texentium.

Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus, senos habens digitos, id est, simul viginti quatuor: qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus.

Hic blasphemavit Israel: et percussit eum Jonathan filius Samaa fratris David.

Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum ejus.

[Cap. XXI.] Consurrexit autem Satan contra Israel: et incitavit David, et numeraret Israel.

Dixitque David ad Joab, et ad principes populi: Ite, et numerate Israel a Bersabee usque Dan: et afferte mihi numerum ut sciam.

Responditque Joab: Augeat Dominus populum suum centuplum, quam sunt; nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? quare hoc quaerit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israeli?

Sed sermo regis magis praevaluit: egressusque est Joab: et circuivit universum Israel; et reversus est Jerusalem:

Deditque David numerum eorum, quos circumierat, et inventus est omnis Israel numerus: mille millia et centum millia virorum educentium gladium:

De Juda autem trecenta septuaginta millia bellatorum:

Nam Levi et Benjamin non numeravit: eo quod Joab invitus exsequeretur regis imperium

Displicuit autem Deo quod jussum erat; et percussit Israel.

Dixitque David ad Deum: Peccavi nimis ut hoc facerem: obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi.

Et locutus est Dominus ad Gad Videntem David, dicens: Vade, et loquere ad David, et die ei:

Haec dicit Dominus: Trium tibi optionem do; unum quod volueris, elige, et faciam tibi.

Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: Haec dicit Dominus: Elige quod volueris:

Aut tribus annis famem: aut tribus mensibus fugere te hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere: aut tribus diebus gladium Domini, et mortem [ Al. pestilentiam] versari in terra, et angelum Domini interficere in universis finibus Israel:

Nunc igitur vide quid respondeam ei, qui misit me.

Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angustiae premunt: sed melius mihi est, ut incidam in manus Domini, quia multae sunt miserationes ejus, quam in manus hominum.

Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel: et ceciderunt de Israel septuaginta millia virorum.

Misit quoque angelum in Jerusalem, ut percuteret eam:

Cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali:

Et imperavit angelo, qui percutiebat: Sufficit, jam cesset manus tua.

Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornam Jebusaei.

Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter terram et coelum, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem:

Et ceciderunt, tam ipse quam majores natu vestiti ciliciis, proni in terram.

Dixitque David ad Deum: Nonne ego sum, qui jussi ut numeraretur populus? Ego, qui peccavi: ego, qui malum feci: iste grex quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me et in domum patris mei: populus autem tuus non percutiatur.

Angelus autem Domini praecepit Gad, ut diceret David ut ascenderet, exstrueretque altare Domino Deo in area Ornan Jebusaei.

Ascendit ergo David juxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat ex nomine Domini.

Porro Ornan cum suspexisset, et vidisset angelum, quatuorque filii ejus cum eo, absconderunt se: nam eo tempore terebat in area triticum.

Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit illum pronus in terram.

Dixitque ei David: Da mihi locum areae tuae ut aedificem in ea altare Domino: ita ut quantum valet argenti, accipias, et cesset plaga a populo.

Dixit autem Ornam ad David: Tolle, et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet: sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium: Omnia libens praebebo.

Dixitque ei rex David: Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet: neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita.

Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos.

Et aedificavit ibi altare Domino: obtulitque holocausta, et pacifica, et invocavit Dominum, et exaudivit eum in igne de coelo super altare holocausti.

Praecepitque Dominus angelo: et convertit gladium suum in vaginam.

Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusaei, immolavit ibi victimas.

Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon.

Et non praevaluit David ire ad altare, ut ibi obsecraret Deum: nimio enim fuerat timore perterritus, videns gladium angeli Domini.

[Cap. XXII.] Dixitque David; Haec est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israel.

Et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Dei.

Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas praeparavit David: et aeris pondus innumerabile:

Ligna quoque cedrina non poterant aestimari, quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David.

Et dixit David: Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus; domus autem, quam aedificari volo Domino, talis esse debet, ut in cunctis regionibus nominetur: praeparabo ergo ei necessaria.

Et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit impensas.

Vocavitque Salomonem filium suum, et praecepit ei ut aedificaret domum Domino Deo Israel.

Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meae fuit ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei, sed factus est sermo Domini ad me dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti: non poteris aedificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me.

Filius qui nascetur tibi erit vir quietissimus; faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum: et ob hanc causam Pacificus vocabitur: et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus ejus.

Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero ei in patrem: firmaboque solium regni ejus super Israel in aeternum.

Nunc ergo, fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et aedifica domum Domino Deo tuo, sicut locutus est de te.

Det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum, ut regere possis Israel, et custodire legem Domini Dei tui.

Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et judicia quae praecepit Dominus Mosi, ut doceret Israel.

Confortare, et viriliter age, ne timeas, neque paveas.

Ecce ego in paupertatula mea praeparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum; aeris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine; ligna et lapides praeparavi ad universa impendia.

Habes quoque plurimos artifices, latomos, et caementarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos, in auro, et argento, et aere et ferro, cujus non est numerus.

Surge igitur, et fac, et erit Dominus tecum.

Praecepit quoque David cunctis principibus Israel, ut adjuvarent Salomonem filium suum.

Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes in manu vestra, et subjecta sit terra coram Domino et coram populo ejus.

Praebete igitur corda vestra et animas vestras, ut quaeratis Dominum Deum vestrum:

Et consurgite, et aedificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca foederis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum quae aedificatur nomini Domini.

[Cap. XXIII.] Igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israel.

Et congregavit omnes principes Israel, et Sacerdotes atque Levitas.

Numeratique sunt Levitae a triginta annis, et supra: et inventa sunt triginta octo millia virorum.

Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia: praepositorum autem et judicum sex millia.

Porro quatuor millia janitores, et totidem psaltae canentes Domino in organis, quae fecerat ad canendum.

Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.

Filii Gerson: Leedan, et Semei.

Filii Leedan: princeps Jahiel, et Zethan, et Joel, tres.

Filii Semei: Salomith, et Osiel, et Aran, tres: isti principes familiarum Leedan.

Porro filii Semei, Leeth, et Ziza, et Jaus, et Baria: isti filii Semei, quatuor.

Erat autem Leeth prior, Ziza secundus.

Porro Jaus et Baria non habuerunt filios plurimos, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.

Filii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor.

Filii Amram: Aaron et Moses.

Separatusque est Aaron, ut ministraret in sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum.

Mosi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.

Filii Mosi: Gersom, et Eliezer.

Filii Gersom: Subuel primus.

Fuerunt autem filii Eliezer: Roobia primus; et non erant Eliezer filii alii.

Porro filii Roobia multiplicati sunt nimis.

Filii Isaar: Salomith primus.

Filii Hebron: Jeriau primus, Amarias secundus, Jaziel tertius, Jecmaam quartus.

Filii Oziel: Micha primus, Jesia secundus.

Filii Merari: Mooli, et Musi.

Filii Mooli: Eleazar, et Cis.

Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias: acceperuntque eas filii Cis fratres earum.

Filii Musi: Mooli, et Eder, et Jerimoth, tres.

Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices, et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra.

Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israel populo suo, et habitationem Jerusalem usque in aeternum.

Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum, et omnia vasa ejus ad ministrandum.

Juxta praecepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.

Et erunt sub filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.

Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similae sacrificium, et ad legana azyma, et sartaginem, et ad ferventem similam, et super omne pondus atque mensuram.

Levitae vero, ut stent mane ad confitendum et canendum Domino: similiterque ad vesperam, tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et kalendis, et solemnitatibus reliquis, juxta numerum et caeremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino.

Et custodiant observationes tabernaculi foederis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.

[Cap. XXIV.] Porro filiis Aaron hae partitiones erant:

Filii Aaron: Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.

Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis, sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar.

Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazar, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.

Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar.

Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.

Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar, quam de filiis Ithamar.

Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoch sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et Leviticarum: unam domum, quae caeteris praeerat, Eleazar; et alteram domum, quae sub se habebat caeteros, Ithamar.

Exivit autem sors prima Jojarib,

Secunda Jedeiae,

Tertia Harim,

Quarta Seorim,

Quinta Melchia,

Sexta Maiman,

Septima Accos,

Octava Abia,

Nona Jesue,

Decima Sechenia,

Undecima Eliasib,

Duodecima Jacim,

Tertiadecima Hoppha,

Quartadecima Isbaab,

Quintadecima Belga,

Sextadecima Emmer,

Septimadecima Ezir,

Octavadecima Aphses,

Nonadecima Phetheia,

Vigesima Jezecel,

Vigesimaprima Jachin,

Vigesimasecunda Gamul,

Vigesimatertia Dalaiau,

Vigesima quarta Maaziau.

Hae vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum; sicut praecepit Dominus Deus Israel.

Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subael, et de filiis Subael, Jedeia.

De filiis quoque Roobiae princeps Jesias.

Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jaath:

Filiusque ejus Jeriau, Amarias secundus, Jaziel tertius, Jecmaan quartus.

Filius Oziel, Micha: filius Micha, Samir.

Frater Micha, Jesia: filiusque Jesiae Zacharias.

Filii Merari, Mooli et Musi.

Filius Oziau, Benuo.

Filius quoque Merari, Oziau et Soem et Zachur et Hebri.

Porro Mooli filius Eleazar, qui non habebat liberos.

Filius vero Cis, Jerameel.

Filii Musi, Mooli, Eder et Jerimoth.

Isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.

Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron, coram David rege, et Sadoc, et Abimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores, quam minores. Omnes sors aequaliter dividebat.

[Cap. XXV.] Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Eman, et Idithun: qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis, secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes:

De filiis Asaph: Zachur, et Joseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph: sub manu Asaph prophetantis juxta regem.

Porro Idithun: filii Idithun, Godolias, Sori, Jeseias, et Asabias, et Mathathias, sex sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum.

Eman quoque: filii Eman, Bocciau, Mathaniu, Oziel, Subuel, et Jerimoth, Ananias, Anani, Eliatha, Geddelthi, et Romemthiezer, et Jesbacassa, Mellothi, Othir: Mazioth:

Omnes isti filii Eman Videntis regis in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu: deditque Deus Eman filios quatuordecim, et filias tres.

Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini juxta regem: Asaph videlicet, et Idithun, et Eman.

Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, cuncti doctores, ducenti octoginta octo.

Miseruntque sortes per vices suas, ex aequo tam major quam minor, doctus pariter, et indoctus.

Egressaque est sors prima Joseph, qui erat de Asaph.

Secunda Godoliae, ipsi et filiis, et fratribus ejus duodecim.

Tertia Zachur, filiis et fratribus ejus duodecim.

Quarta Isari, filiis et fratribus ejus duodecim.

Quinta Nathaniae, filiis et fratribus ejus duodecim.

Sexta Bocciau, filiis et fratribus ejus duodecim.

Septima Israela, filiis et fratribus ejus duodecim.

Octava Jesaiae, filiis et fratribus ejus duodecim.

Nona Mathaniae, filiis et fratribus ejus duodecim.

Decima Semeiae, filiis et fratribus ejus duodecim.

Undecima Azareel, filiis et fratribus ejus duodecim.

Duodecima Asabiae, filiis et fratribus ejus duodecim.

Tertiadecima Subael, filiis et fratribus ejus duodecim.

Quartadecima Mathathiae, filiis et fratribus ejus duodecim.

Quintadecima Jerimoth, filiis et fratribus ejus duodecim.

Sextadecima Ananiae, filiis et fratribus ejus duodecim.

Septimadecima Jesbacassae, filiis et fratribus ejus duodecim:

Octavadecima Anani, filiis et fratribus ejus duodecim.

Nonadecima Mellothi, filiis et fratribus ejus duodecim.

Vigesima Eliatha, filiis et fratribus ejus duodecim.

Vigesimaprima Othir, filiis et fratribus ejus duodecim.

Vigesimasecunda Geddelthi, filiis et fratribus ejus duodecim.

Vigesimatertia Mazioth, filiis et fratribus ejus duodecim.

Vigesimaquarta Romemthiezer, filiis et fratribus ejus duodecim.

[Cap. XXVI.] Divisiones autem janitorum: de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph.

Filii Meselemiae: Zacharias primogenitus, Jadiel secundus, Zabadias tertius, Jathanael quartus, Elam quintus, Johanan sextus, Elioenai septimus:

Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaa tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus, Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus: quia benedixit illi Dominus.

Semei autem filio ejus nati sunt filii, praefecti familiarum suarum: erant enim viri fortissimi.

Filii ergo Semeiae; Othni, et Raphael, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi: Eliu quoque et Samachias.

Omnes hi de filiis Obededom: ipsi, et filii, et fratres eorum fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.

Porro Meselemiae filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo.

De Hosa autem, id est, de filiis Merari, Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem) Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus. Omnes hi filii, et fratres Hosa, tredecim.

Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum, ministrarent in domo Domini.

Missae sunt autem sortes ex aequo, et parvis, et magnis, per familias suas, in unamquamque portarum.

Cecidit ergo sors orientalis, Selemiae. Porro Zachariae filio ejus, viro prudentissimo, et erudito, sortito obtigit plaga septemtrionalis.

Obededom vero et filiis ejus ad austrum: in qua parte domus erat seniorum concilium.

Sephim et Hosa ad occidentem, juxta portam, quae ducit ad viam ascensionis: custodia contra custodiam.

Ad orientem vero Levitae sex: et ad aquilonem quatuor per diem, atque ad meridiem similiter in die quatuor: et ubi erat concilium, bini et bini.

In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas.

Hae sunt divisiones janitorum, filiorum Core et Merari:

Porro Ahias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum.

Filii Ledan, filii Gersonni: de Ledan principes familiarum, Ledan, et Gersonni, Jeieli.

Filii Jeieli: Zathan, et Joel fratres ejus, super thesauros domus Domini.

Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozielitis.

Subael autem filius Gersom, filii Mosi praepositus thesauris.

Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri: sed et hujus filius Selemith.

Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus, de bellis et manubiis praeliorum, quae consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini.

Haec autem universa sanctificavit Samuel Videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviae: omnes, qui sanctificaverant ea per manum Selemith, et fratrum ejus.

Isaaritis vero praeerat Chonenias, et filii ejus, ad opera forinsecus super Israel, ad docendum et judicandum eos.

Porro de Hebronitis Asabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti, praeerant Israeli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis.

Hebronitarum autem princeps fuit Jeria, secundum familias et cognationes eorum.

Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi viri fortissimi in Jazer Galaad, fratresque ejus robustioris aetatis, duo millia septingenti principes familiarum.

Praeposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiae tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis.

[Cap. XXVII.] Filii autem Israel secundum numerum suum, principes familiarum, tribuni, et centuriones, et praefecti qui ministrabant regi juxta turmas suas,ingredientes et egredientes per singulos menses in anno, viginti quatuor millibus singuli praeerant.

Primae turmae in primo mense Jesboam praeerat filius Zabdiel, et sub eo viginti quatuor millia.

De filiis Phares, princeps cunctorum principum in exercitu mense primo.

Secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites, et post se alterum nomine Macelloth, qui regebat partem exercitus viginti quatuor millium.

Dux quoque turmae tertiae in mense tertio, erat Banaias filius Joiadae sacerdos: et in divisione sua viginti quatuor millia.

Ipse est Banaias fortissimus inter triginta, et super triginta, praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius ejus.

Quartus, mense quarto, Asael frater Joab, et Zabadias filius ejus post eum: et in turma ejus viginti quatuor millia.

Quintus, mense quinto, princeps Samaoth Jezarites; et in turma ejus viginti quatuor millia.

Sextus, mense sexto, Hira filius Acces Thecuites; et in turma ejus viginti quatuor millia.

Septimus, mense septimo, Helles Phallonites de filiis Ephraim: et in turma ejus viginti quatuor millia.

Octavus, mense octavo, Sobochai Usathithes de stirpe Zarai: et in turma ejus viginti quatuor millia.

Nonus, mense nono, Abiezer Anathothites de filiis Jemini: et in turma ejus viginti quatuor millia.

Decimus, mense decimo, Marai, et ipse Netophathites de stirpe Zarai: et in turma ejus viginti quatuor millia.

Undecimus, mense undecimo, Banaias Pharathonites de filiis Ephraim: et in turma ejus viginti quatuor millia.

Duodecimus, mense duodecimo, Holdai Nethophathites, de stirpe Gothoniel: et in turma ejus viginti quatuor millia.

Porro tribubus praeerant Israel, Rubenitis, dux Eliezer filius Zechri:

Simeonitis, dux Saphatias filius Maacha:

Levitis, Asabias filius Camuel:

Aaronitis, Sadoc:

Juda, Eliu frater David:

Issachar, Amri filius Michael.

Zabulonitis, Jesimaias filius Abdiae:

Nephthalitibus, Jerimoth filius Ozriel:

Filiis Ephraim, Osee filius Ozaziu:

Dimidiae tribui Manasse, Joel filius Phadaiae:

Et dimidiae tribui Manasse in Galaad, Jaddo filius Zachariae:

Benjamin autem, Jasiel filius Abner.

Dan vero, Ezriel filius Jeroam:

Hi principes filiorum Israel.

Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius: quia dixerat Dominus, ut multiplicaret Israel quasi stellas coeli.

Joab filius Sarviae coeperat numerare, nec complevit: quia super hoc ira irruerat in Israel: et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David.

Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel. His autem thesauris, qui erant, in urbibus, et in vicis, et in turribus, praesidebat Jonathan filius Oziae.

Operi autem rustico, et agricolis qui exercebant terram, praeerat Ezri filius Chelub:

Vinearumque cultoribus, Semeias Ramathites: cellis autem vinatiis Zabdia Saphonites.

Nam super oliveta et ficeta, quae erant in campestribus, Balanan Gaderites;

Super apothecas autem olei, Joas.

Porro armentis, quae pascebantur in Saron, praepositus fuit Setrai Saronites:

Et super boves in vallibus, Saphat filius Adli:

Super camelos vero Ubil Ismaelites:

Et super asinos, Jadias Meronathites.

Super oves quoque Jaziz Agareus [ Al. Agarenus].

Omnes hi, principes substantiae regis David.

Jonathan autem patruus David, consiliarius, vir prudens et litteratus:

Ipse et Jaiel filius Achamoni erant cum filiis regis.

Ahitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis.

Post Ahitophel fuit Joiada filius Bananiae, et Abiathar.

Princeps autem exercitus regis erat Joab.

[Cap. XXVIII.] Convocavit igitur David omnes principes Israel, duces tribuum, et praepositos turmarum, qui ministrabant regi, tribunos quoque et centuriones, et qui praeerant substantiae et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes, et robustissimos quosque in exercitu Jerusalem.

Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait: Audite me, fratres mei, et populus meus. Cogitavi ut aedificarem domum, in qua requiesceret arca foederis Domini, et scabellum pedum Dei nostri: et ad aedificandum, omnia praeparavi.

Deus autem dixit mihi: Non aedificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis.

Sed elegit Dominus Deus Israel me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israel in sempiternum: de Juda enim elegit principes:

Porro de domo Juda, domum patris mei: et de filiis patris mei, placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israel.

Sed et de filiis meis (filios enim mihi multos dedit Dominus) elegit Salomonem filium meum, ut sederet in throno regni Domini super Israel,

Dixitque mihi: Salomon filius tuus aedificabit domum meam, et atria mea: ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem.

Et firmabo regnum ejus usque in aeternum, si perseveravit facere praecepta mea, et judicia, sicut et hodie.

Nunc ergo coram universo coetu Israel, audiente Domino Deo nostro, custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri: ut possideatis Terram bonam, et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum.

Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto et animo voluntario.

Omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit.

Si quaesieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in aeternum.

Nunc ergo quia elegit te Dominus, ut aedificares domum sanctuarii, confortare et perfice.

Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum et coenaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis,

Necnon et omnium quae cogitaverat atriorum, et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum,

Divisionumque sacerdotalium, et Leviticarum, in omnia opera domus Domini, et in universa vasa ministerii templi Domini.

Aurum in pondere per singula vasa ministerii. Argenti quoque pondus pro vasorum et operum diversitate.

Sed et ad candelabra aurea, et ad lucernam eorum aurum pro mensura uniuscujusque candelabri et lucernarum.

Similiter et in candelabris argenteis, et in lucernis eorum, pro diversitate mensurae, pondus argenti tradit.

Aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum: similiter et argentum in alias mensas argenteas.

Ad fuscinulas quoque, et phialas, et thuribula, ex auro purissimo, et leunculos aureos, pro qualitate mensurae pondus distribuit in leunculum et leunculum.

Similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit.

Altari autem, in quo adoletur incensum, aurum purissimum dedit: ut ex ipso fieret similitudo quadrigae cherubim, extendentium alas, et velantium arcam foederis Domini.

Omnia, inquit, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris.

Dixit quoque David Salomoni filio suo: Viriliter age, et confortare, et fac: ne timeas, et ne paveas:

Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te, nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini.

Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum, in omne ministerium domus Domini assistunt tibi, et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia praecepta tua.

[Cap. XXIX.] Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam: Salomonem filium meum unum elegit Deus, adhuc puerum, et tenellum: opus autem grande est, neque enim homini praeparatur habitatio, sed Deo.

Ego autem totis viribus meis praeparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, aes in aenea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea; lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnem pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime:

Et super haec, quae obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum, do in templum Dei mei, exceptis his, quae praeparavi in aedem sanctam.

Tria millia talenta auri de auro Ophir: et septem millia talentorum argenti probatissimi, ad deaurandos parietes templi.

Et ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento, opera fiant per manus artificum:

Et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie, et offerat quod voluerit Domino.

Polliciti sunt itaque principes familiarum, et proceres tribuum Israel, tribuni quoque, et centuriones, et principes possessionum regis.

Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia, et solidos decem millia: argenti talenta decem millia, et aeris talenta decem et octo millia; ferri quoque centum millia talentorum.

Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesaurum domus Domini, per manum Jeiel Gersonitis.

Laetatusque est populus, cum vota sponte promitterent: quia corde toto offerebant ea Domine.

Sed et David rex laetatus est gaudio magno, et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait:

Benedictus es, Domine Deus Israel patris nostri ab aeterno in aeternum.

Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus:

Cuncta enim quae in coelo sunt, et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.

Tuae divitiae, et tua est gloria: tu dominaris omnium, in manu tua virtus et potentia: in manu tua magnitudo et imperium omnium.

Nunc igitur, Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum.

Quis ego, et quis populus meus, ut possimus haec tibi universa promittere?

Tua sunt omnia: et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi.

Peregrini enim sumus coram te, et advenae, sicut omnes patres nostri.

Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.

Domine Deus noster, omnis haec copia, quam paravimus, ut aedificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia.

Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec:

Et populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.

Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israel, patrum nostrorum, custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat.

Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et caeremonias tuas, et faciat universa: et aedificet aedem: cujus impensas paravi.

Praecepit autem David universae Ecclesiae: Benedicite Domino Deo nostro.

Et benedixit omnis Ecclesia Domino Deo patrum suorum: et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem.

Immolaveruntque victimas Domino: et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille cum libaminibus suis, et universo ritu abundantissime in omnem Israel:

Et comederunt, et biberunt coram Domino in die illo cum grandi laetitia.

Et unxerunt secundo Salomonem filium David.

Unxerunt autem Domino in principem, et Sadoc in pontificem.

Seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit: et paruit illi omnis Israel.

Sed et universi principes, et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et subjecti fuerunt Salomoni regi.

Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israel: et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israel.

Igitur David filius Isai regnavit super universum Israel. Et dies, quibus regnavit super Israel, fuerunt quadraginta anni:

In Hebron regnavit septem annis, et in Jerusalem annis triginta tribus.

Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et divitiis, et gloria. Regnavitque Salomon filius ejus pro eo.

Gesta autem David regis priora, et novissima, scripta sunt in libro Samuel Videntis, et in libro Nathan prophetae, atque in volumine Gad Videntis: universique regni ejus, et fortitudinis, et temporum, quae transierunt sub eo, sive in Israel, sive in cunctis regnis terrarum.

[Lib. II.--Cap. I.] Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus Deus ejus erat cum eo, et magnificavit eum in excelsum.

Praecepitque Salomon universo Israeli, tribunis, et centurionibus, et ducibus, et judicibus omnis Israel, et principibus familiarum.

Et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum foederis Dei, quod fecit Moses famulus Dei in solitudine.

Arcam autem Dei adduxerat David de Cariath Jarim, in locum quem paraverat ei, et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est, in Jerusalem.

Altare quoque aeneum, quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Ur, ibi erat coram tabernaculo Domini: quod et requisivit Salomon, et omnis ecclesia.

Ascenditque Salomon ad altare aeneum, coram tabernaculo foederis Domini, et obtulit in eo mille hostias.

Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens: Postula quod vis, ut dem tibi.

Dixitque Salomon Deo: Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam: et constituisti me regem pro eo.

Nunc igitur, Domine Deus, impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo:

Tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est, quam pulvis terrae.

Da mihi sapientiam et intelligentiam, ut egrediar coram populo tuo, et ingrediar:

Quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, judicare?

Dixit autem Deus ad Salomonem: Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant, sed nec dies vitae plurimos: petisti autem sapientiam et scientiam, ut judicare possis populum meum, super quem constitui te regem: Sapientia et scientia data sunt tibi:

Divitias autem, et substantiam, et gloriam dabo tibi;

Ita ut nullus in regibus, nec ante te, nec post te fuerit similis tui.

Venit ergo Salomon ab Excelso Gabaon in Jerusalem coram tabernaculo foederis, et regnavit super Israel.

Congregavitque sibi currus et equites, et facti sunt ei mille quadrigenti currus, et duodecim millia equitum; et fecit eos esse in urbibus quadrigarum, et cum rege in Jerusalem.

Praebuitque rex argentum et aurum in Jerusalem quasi lapides, et cedros quasi sycomoros, quae nascuntur in campestribus multitudine magna.

Adducebantur autem ei equi de Aegypto, et de Coa, a negotiatoribus regis, qui ibant: et coemebant pretio, quadrigam equorum sexcentis argenteis, et equum centum quinquaginta:

Similiter de universis regnis Hetthaeorum, et a regibus Syriae, emptio celebrabatur.

[Cap. II.] Decrevit autem Salomon aedificare domum nomini Domini, et palatium sibi.

Et numeravit septuaginta millia virorum portantium humeris, et octoginta millia qui caederent lapides in montibus, praepositosque eorum tria millia sexcentos.

Misit quoque ad Huram regem Tyri, dicens: Sicut egisti cum David patre meo, et misisti ei ligna cedrina ut aedificaret sibi domum, in qua et habitavit: sic fac mecum, ut aedificem domum nomini Domini Dei mei, et consecrem eam ad adolendum incensum coram illo, et fumiganda aromata, et ad propositionem panum sempiternam, et ad holocautomata mane et vespere, sabbatis quoque, et neomeniis et solemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum, quae mandata sunt Israeli.

Domus autem, quam aedificare cupio, magna est: magnus est enim Deus noster super omnes deos.

Quis ergo poterit praevalere, ut aedificet ei dignam domum?

Si coelum et coeli coelorum capere cum non queunt: quantus ego sum, ut possim aedificare ei domum?

Sed ad hoc tantum, ut adoleatur incensum coram illo.

Mitte igitur mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro, et argento, aere, ferro, purpura, coccino, et hyacintho, et qui sciat sculpere caelaturas, cum his artificibus, quos mecum habeo in Judaea et Jerusalem, quos praeparavit David pater meus.

Sed et ligna cedrina mitte mihi, et arceuthina, et pinea, de Libano: scio enim quod servi tui noverint caedere ligna de Libano.

Et erunt servi mei cum servis tuis, ut parentur mihi ligna plurima.

Domus enim, quam cupio aedificare, magna est nimis, et inclyta.

Praeterea operariis, qui caesuri sunt ligna, servis tuis dabo in cibaria tritici coros viginti millia, et hordei coros totidem, et vini viginti millia metretas, olei quoque sata viginti millia.

Dixit autem Huram rex Tyri per litteras, quas miserat Salomoni:

Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum.

Et addidit dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, qui fecit coelum et terram, qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem, ut aedificaret domum Domino, et palatium sibi.

Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Huram, patrem meum, filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater Tyrius fuit, qui novit operari in auro, et argento, aere, et ferro, et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino: et qui scit caelare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est, cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui.

Triticum ergo, et hordeum, et oleum, et vinum, quae pollicitus es, domine mi, mitte servis tuis.

Nos autem caedemus ligna de Libano, quot necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Joppe: tuum erit transferre ea in Jerusalem.

Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos, qui erant in terra Israel, post dinumerationem, quam dinumeravit David pater ejus, et inventi sunt centum quinquaginta millia, et tria millia sexcenti.

Fecitque ex eis septuaginta millia, qui humeris onera portarent, et octoginta millia, qui lapides in montibus caederent: tria millia autem et sexcentos praepositos operum populi.

[Cap. III.] Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco, quem paraverat David in area Ornam Jebusaei.

Coepit autem aedificare mense secundo, anno quarto regni sui.

Et haec sunt fundamenta, quae jecit Salomon, ut aedificaret domum Dei longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta, latitudinis cubitos viginti.

Port cum vero ante frontem, quae tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti: porro altitudo centum viginti cubitorum erat: et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo.

Domum quoque majorem texit tabulis ligneis abiegnis, et laminas auri obrizi affixit per totum: sculpsitque in ea palmas, et quasi catenulas se invicem complectentes.

Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore, decore multo.

Porro aurum erat probatissimum, de cujus laminis texit domum, et trabes ejus, et postes, et parietes, et ostia: et caelavit cherubim in parietibus.

Fecit quoque domum sancti sanctorum; longitudinem juxta latitudinem domus, cubitorum viginti, et latitudinem similiter viginti cubitorum: et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis.

Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent: coenacula quoque texit auro.

Fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubim duos, opere statuario: et texit eos auro.

Alae cherubim viginti cubitis extendebantur: ita ut una ala haberet cubitos quinque, et tangeret parietem domus: et altera quinque cubitos habens, alam tangeret alterius cherub.

Similiter cherub alterius ala quinque habebat cubitos, et tangebat parietem: et ala ejus altera quinque cubitorum alam cherub alterius contingebat.

Igitur alae utriusque cherubim expansae erant, et extendebantur per cubitos viginti: ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum versae erant ad exteriorem domum.

Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso: et intexuit ei cherubim.

Ante fores etiam templi duas columnas, quae triginta et quinque cubitos habebant altitudinis:

Porro capita earum quinque cubitorum.

Necnon et quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum: malogranata etiam centum, quae catenulis interposuit.

Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram a sinistris: eam quae a dextris erat, vocavit Jachin, et quae ad laevam, Booz.

[Cap. IV.] Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis.

Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum, per circuitum: quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus.

Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem culitis quaedam extrinsecus caelaturae, quasi duobus versibus alvum maris circumibant. Boves autem erant fusiles:

Et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem: porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, orientem, mare habentes superpositum: posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari.

Porro vastitas ejus habebat mensuram palmi, et erat labium illius quasi labium calicis, vel repandi lilii: capiebatque mensurae tria millia metretas.

Fecit quoque conchas decem: et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia, quae in holocaustum oblaturi erant:

Porro in mari sacerdotes lavabantur.

Fecit autem et candelabra aurea decem, secundum speciem qua jussa erant fieri: et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris:

Necnon et mensas decem: posuitque eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris:

Phialas quoque aureas centum.

Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandom: et ostia in Basilica, quae texit aere.

Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem.

Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas: et complevit omne opus regis in domo Dei:

Hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quaedam retiacula, quae capita tegerent super epistylia.

Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo, ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quae protegerent epistylia et capita columnarum.

Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus.

Mare unum, boves quoque duodecim sub mari.

Et lebetas, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex aere mundissimo.

In regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra, inter Sochot et Saredatha.

Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus aeris.

Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis:

Candelabra quoque cum lucernis suis, ut lucerent ante oraculum juxta ritum, ex auro purissimo:

Et florentia quaedam, et lucernas, et forcipes aureos: omnia de auro mundissimo facta sunt.

Thymiamateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola, ex auro purissimo.

Et ostia caelavit templi interioris, id est, in sancto sanctorum; et ostia templi forinsecus aurea.

Sicque completum est omne opus, quod fecit Salomon in domo Domini.

[Cap. V.] Intulit igitur Salomon omnia, quae voverat David pater suus, argentum, et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei.

Post quae congregavit majores natu Israel, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israel in Jerusalem, ut adducerent arcam foederis Domini de civitate David, quae est Sion.

Venerunt igitur ad regem omnes viri Israel in die solemni mensis septimi.

Cumque venissent cuncti seniorum Israel, portaverunt Levitae arcam, et intulerunt eam, et omnem paraturam tabernaculi.

Porro vasa sanctuarii, quae erant in tabernaculo, portaverunt sacerdotes cum Levitis.

Rex autem Salomon, et universus coetus Israel, et omnes qui fuerant congregati ante arcam, immolabant arietes, et boves absque ullo numero: tanta enim erat multitudo victimarum.

Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum, id est, ad oraculum templi, in sancta sanctorum subter alas cherubim: ita ut cherubim expanderent alas suas super locum, in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus ejus.

Vectium autem, quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum: si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat.

Fuit itaque arca ibi usque in praesentem diem:

Nihilque erat aliud in arca, nisi duae tabulae, quas posuerat Moses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israel egredientibus ex Aegypto.

Egressis autem sacerdotibus de sanctuario: omnes enim sacerdotes, qui ibi potuerant inveniri, sanctificati sunt:

Nec adhuc in illo tempore vices, et ministeriorum ordo inter eos divisus erat.

Tam Levitae quam cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii, et fratres eorum, vestiti byssinis, cymbalis, et psalteriis, et citharis concrepabant, stantes ad orientalem plagam altaris, et cum eis sacerdotes centum viginti canentes tubis.

Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur;

Ita ut cum Dominum laudare coepissent, et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus, impleretur domus Dei nube, nec possent sacerdotes stare, et ministrare propter caliginem.

Compleverat enim gloria Domini domum Dei.

[Cap. VI.] Tunc Salomon ait: Dominus pollicitus est, ut habitaret in caligine: ego autem aedificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum.

Et convertit rex faciem suam, et benedixit universae multitudini Israel, nam omnis turba stabat intenta, et ait:

Benedictus Dominus Deus Israel, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens:

A die, qua eduxi populum meum de terra Aegypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israel, ut aedificaretur in ea domus nomini meo:

Neque elegi quemquam alium virum, ut esset dux in populo meo Israel;

Sed elegi Jerusalem, ut sit nomen meum in ea, et elegi David, ut constituerem eum super populum meum Israel.

Cumque fuisset voluntatis David patris mei, ut aedificaret domum nomini Domini Dei Israel, dixit Dominus ad eum: Quia haec fuit voluntas tua, ut aedificares domum nomini meo, bene quidem fecisti voluntatem habere hujuscemodi: sed non tu aedificabis domum: verum filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse aedificabit domum nomini meo.

Complevit ergo Dominus sermonem suum, quem locutus fuerat: et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Israel, sicut locutus est Dominus: et aedificavi domum nomini Domini Dei Israel.

Et posui in ea arcam, in qua est pactum Domini, quod pepigit cum filiis Israel.

Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universae multitudinis Israel, et extendit manus suas.

Siquidem fecerat Salomon basim aeneam, et posuerat eam in medio basilicae, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos altitudinis.

Stetitque super eam: et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israel, et palmis in coelum levatis, ait:

Domine Deus Israel, non est similis tui Deus in coelo et in terra: qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis, qui ambulant coram te in toto corde suo:

Qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei: et quae ore promiseras, opere complesti, sicut et praesens tempus probat.

Nunc ergo, Domine Deus Israel, imple servo tuo patri meo David quaecumque locutus es, dicens: Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel: ita tamen si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me.

Et nunc, Domine Deus Israel, firmetur sermo tuus, quem locutus es servo tuo David.

Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram? Si coelum et coeli coelorum non te capiunt, quanto magis domus ista, quam aedificavi?

Sed ad hoc tantum facta est, ut respicias orationem servi tui, et obsecrationem ejus, Domine Deus meus: et audias preces, quas fundit famulus tuus coram te, ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus, super locum, in quo pollicitus es, ut invocaretur nomen tuum, et exaudires orationem, quam servus tuus orat in eo: et exaudias preces famuli tui et populi tui Israel.

Quicumque oraverit in loco isto, exaudi de habitaculo tuo, id est, de coelis, et propitiare.

Si peccaverit quispiam in proximum suum, et jurare contra eum paratus venerit, seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista: tu audies de coelo, et facies judicium servorum tuorum: ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium, et ulciscaris justum, retribuens ei secundum justitiam suam.

Si superatus fuerit populus tuus Israel ab inimicis (peccabunt enim tibi), et conversi egerint poenitentiam, et obsecraverint nomen tuum, et fuerint deprecati in loco isto, tu exaudi de coelo, et propitiare peccato populi tui Israel, et reduc eos in terram quam dedisti eis, et patribus eorum.

Si, clauso coelo, pluvia non fluxerit propter peccata populi, et deprecati te fuerint in loco isto, et confessi nomini tuo, et conversi a peccatis suis, cum eos afflixeris, exaudi de coelo, Domine, et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israel, et doce eos viam bonam, per quam ingrediantur: et da pluviam terrae, quam dedisti populo tuo ad possidendum.

Fames si orta fuerit in terra, et pestilentia, aerugo, et aurugo, et locusta, et bruchus, et hostes, vastatis regionibus, portas obsederint civitatis, omnisque plaga et infirmitas presserit: si quis de populo tuo Israel fuerit deprecatus, cognoscens plagam et infirmitatem suam, et expanderit manus suas in domo hac, tu exaudi de coelo, de sublimi scilicet habitaculo tuo, et propitiare, et redde unicuique secundum vias suas, quas nosti eum habere in corde suo:

Tu enim solus nosti corda filiorum hominum.

Ut timeant te, et ambulent in viis tuis cunctis diebus, quibus vivunt super faciem terrae, quam dedisti patribus nostris.

Externum quoque, qui non est de populo tuo Israel, si venerit de terra longinqua, propter nomen tuum magnum, et propter manum tuam robustam, et brachium tuum extentum, et oraverit in loco isto, tu exaudies de coelo firmissimo habitaculo tuo, et facies cuncta, pro quibus invocaverit te ille peregrinus: ut sciant omnes populi terrae nomen tuum, et timeant te sicut populus tuus Israel, et cognoscant, quia nomen tuum invocatum est super domum hanc, quam aedificavi.

Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos, adorabunt te contra viam, in qua civitas haec est, quam elegisti, et domus, quam aedificavi nomini tuo: tu exaudies de coelo preces eorum, et obsecrationem, et ulciscaris.

Si autem peccaverint tibi (neque enim est homo, qui non peccet) et iratus fueris eis, et tradideris hostibus, et captivos eos duxerint in terram longinquam, vel certe quae juxta est, et conversi in corde suo, in terra, ad quam captivi ducti fuerant, egerint poenitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis suae, dicentes: Peccavimus, inique egimus, injuste gessimus: et reversi fuerint ad te in toto corde suo, et in tota anima sua, in terra captivitatis suae, ad quam ducti sunt, adorabunt te contra viam terrae suae, quam dedisti patribus eorum, et urbis, quam elegisti et domus, quam aedificavi nomini tuo:

Tu exaudies de coelo, hoc est, de firmo habitaculo tuo, preces eorum, et facias judicium, et dimittas populo tuo, quamvis peccatori:

Tu es enim Deus meus: aperiantur, quaeso, oculi tui, et aures tuae intentae sint ad orationem, quae fit in loco isto.

Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae:

Sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui laetentur in bonis.

Domine Deus, ne averteris faciem christi tui: memento misericordiarum David servi tui.

[Cap. VII.] Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de coelo, et devoravit holocausta et victimas: et majestas Domini implevit domum.

Nec poterant Sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset majestas Domini templum Domini.

Sed et omnes filii Israel videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum:

Et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide, adoraverunt et laudaverunt Dominum: Quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus.

Rex autem, et omnis populus, immolabant victimas coram Domino.

Mactavit igitur rex Salomon hostias, boum viginti duo millia, arietum centum viginti millia: et dedicavit domum Dei rex, et universus populus.

Sacerdotes autem stabant in officiis suis: et Levitae in organis carminum Domini, quae fecit David rex ad laudandum Dominum: Quoniam in aeternum misericordia ejus, hymnos David canentes per manus suas.

Porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israel stabat.

Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini: obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum; quia altare aeneum, quod fecerat, non peterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes.

Fecit ergo Salomon solemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Israel cum eo, ecclesia magna valde, ab introitu Emath usque ad torrentem Aegypti.

Fecitque die octavo collectam, eo quod dedicasset altare septem diebus, et solemnitatem celebrasset diebus septem.

Igitur in die vigesimo tertio mensis septimi dimisit populos ad tabernacula sua, laetantes atque gaudentes super bono, quod fecerat Dominus Davidi, et Salomoni, et Israeli populo suo.

Complevitque Salomon domum Domini, et domum regis, et omnia quae disposuerat in corde suo, ut faceret in domo Domini, et in domo sua, et prosperatus est.

Apparuit autem ei Dominus nocte, et ait: Audivi orationem tuam, et elegi locum istum mihi in domum sacrificii.

Si clausero coelum, et pluvia non fluxerit, et mandavero et praecepero locustae, ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum:

Conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit poenitentiam a viis suis pessimis:

Et ego exaudiam de coelo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum.

Oculi quoque mei erunt aperti, et aures meae erectae ad orationem ejus, qui in loco isto oraverit.

Elegi enim, et sanctificavi locum istum ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et permaneant oculi mei, et cor meum ibi cunctis diebus.

Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulavit David pater tuus, et feceris juxta omnia quae praecepi tibi: et justitias meas judiciaque servaveris:

Suscitabo thronum regni tui, sicut pollicitus sum David patri tuo, dicens: Non auferetur de stirpe tua vir, qui sit princeps in Israel.

Si autem aversi fueritis, et dereliqueritis justitias meas, et praecepta mea, quae proposui vobis, et abeuntes servieritis diis alienis, et adoraveritis eos, evellam vos de terra mea, quam dedi vobis:

Et domum hanc, quam sanctificavi nomini meo, projiciam a facie mea, et tradam eam in parabolam, et in exemplum cunctis populis.

Et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus, et dicent stupentes: Quare fecit Dominus sic terrae huic et domui huic?

Respondebuntque: Quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxit eos de terra Aegypti, et apprehenderunt deos alienos, et adoraverunt eos, atque coluerunt:

Idcirco venerunt super eos universa haec mala.

[Cap. VIII.] Expletis autem viginti annis, postquam aedificavit Salomon domum Domini, et domum suam: civitates, quas dederat Hiram Salomoni, aedificavit, et habitare ibi fecit filios Israel.

Abiit quoque in Emat Suba, et obtinuit eam.

Et aedificavit Palmiram in deserto, et alias civitates munitissimas aedificavit in Emath.

Exstruxitque Bethoron superiorem, et Bethoron inferiorem, civitates muratas habentes portas, et vectes et seras:

Balaath etiam et omnes urbes firmissimas, quae fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum: omnia quae voluit Salomon atque disposuit, aedificavit in Jerusalem, et in Libano, et in universa terra potestatis suae.

Omnem populum, qui derelictus fuerat de Hetthaeis, et Amorrhaeis, et Pherezaeis, et Evaeis, et Jebusaeis, qui non erant de stirpe Israel: de filiis eorum, et de posteris, quos non interfecerant filii Israel, subjugavit Salomon in tributarios, usque in diem hanc.

Porro de filiis Israel non posuit, ut servirent operibus regis: ipsi enim erant viri bellatores, et duces primi, et principes quadrigarum et equitum ejus.

Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum.

Filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David, in domum quam aedificaverat ei. Dixit enim:

Non habitabit uxor mea in domo David regis Israel, eo quod sanctificata sit: quia ingressa est eam arca Domini.

Tunc obtulit Salomon holocausta Domini super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum, ut per singulos dies offerretur in eo juxta praeceptum Mosi in sabbatis et in kalendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in solemnitate azymorum, et in solemnitate hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum.

Et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis:

Et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus, juxta ritum uniuscujusque diei:

Et janitores in divisionibus suis per portam et portam: sic enim praeceperat David homo Dei.

Nec praetergressi sunt de mandatis regis, tam sacerdotes quam Levitae, ex omnibus quae praeceperat, et in custodiis thesaurorum.

Omnes impensas praeparatas habuit Salomon, ex eo die quo fundavit domum Domini, usque in diem quo perfecit eam.

Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram maris Rubri, quae est in terra Edom.

Misit autem ei Huram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringinta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem.

[Cap. IX.] Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit, ut tentaret eum in aenigmatibus, in Jerusalem, cum magnis opibus, et camelis qui portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas.

Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei quaecumque erant in corde suo.

Et exposuit ei Salomon omnia quae proposuerat: nec quidquam fuit, quod ei non perspicuum fecerit.

Quod postquam vidit, sapientiam scilicet Salomonis, et domum quam aedificaverat, nec non et cibaria mensae ejus, et habitacula servorum, et officia ministrorum ejus, et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum, et victimas quas immolabat in domo Domini: non erat prae stupore ultra in ea spiritus.

Dixitque ad regem: Verus sermo, quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua.

Non credebam narrantibus, donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem, vix medietatem sapientiae tuae mihi fuisse narratam: vicisti famam virtutibus tuis.

Beati viri tui, et beati servi tui: hi qui assistunt coram te in omni tempore, et audiunt sapientiam tuam.

Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum, regem Domini Dei tui.

Quia diligit Deus Israel, et vult servare eum in aeternum, idcirco posuit te super eum regem, ut facias judicia atque justitiam.

Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas:

Non fuerunt aromata talia ut haec quae dedit regina Saba regi Salomoni.

Sed et servi Huram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir, et ligna thyina, et gemmas pretiosissimas: de quibus fecit rex, de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque, et psalteria cantoribus:

Numquam visa sunt in terra Juda ligna talia.

Rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta quae voluit, et quae postulavit, multo plura quam attulerat ad eum:

Quae reversa, abiit in terram suam cum servis suis.

Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per annos singulos, sexcenta sexaginta sex talenta auri: excepta ea summa, quam legati diversarum gentium, et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabiae, et satrapae terrarum, qui comportabant aurum et argentum Salomoni.

Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum, qui in hastis singulis expendebantur:

Trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum, quibus legebantur scuta singula:

Posuitque ea rex in armamentario, quod erat consitum nemore.

Fecit quoque rex solium eburneum grande, et vestivit illud auro mundissimo. Sexque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes juxta brachiola; sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte:

Non fuit tale solium in universis regnis.

Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo.

Argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur.

Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Huram, semel in annis tribus: et deferebant inde aurum et argentum, et ebur, et simias, et pavos.

Magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terrae divitiis et gloria.

Omnesque reges terrarum desiderabant videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam, quam dederat Deus in corde ejus:

Et deferebant ei munera, vasa argentea, et aurea, et vestes, et arma, et aromata, equos, et mulos, per singulos annos.

Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis, et curruum equitumque duodecim millia, constituitque eos in urbibus quadrigarum, et ubi erat rex in Jerusalem.

Exercuit etiam potestatem super cunctos reges, a flumine Euphrate usque ad terram Philisthinorum, et usque ad terminos Aegypti.

Tantamque copiam praebuit argenti in Jerusalem quasi lapidum; et cedrorum tantam multitudinem velut sycomororum, quae gignuntur in campestribus.

Adducebantur autem ei equi de Aegypto, cunctisque regionibus.

Reliqua autem operum Salomonis priorum et novissimorum, scripta sunt in verbis Nathan prophetae, et in libris Ahiae Silonitis, in visione quoque Jaddo Videntis, contra Jeroboam filium Nabat.

Regnavit autem Salomon in Jerusalem super omnem Israel quadraginta annis.

Dormivitque cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque pro eo Roboam filius ejus.

[Cap. X.] Profectus est autem Roboam in Sichem: illuc enim cunctus Israel convenerat, ut constituerent eum regem.

Quod cum audisset Jeroboam filius Nabat, qui erat in Aegypto (fugerat quippe illuc ante Salomonem), statim reversus est.

Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israel, et locuti sunt ad Roboam, dicentes:

Pater tuus durissimo jugo nos pressit, tu leviora impera patre tuo, qui nobis gravem imposuit servitutem, et paululum de onere subleva, ut serviamus tibi.

Qui ait: Post tres dies revertimini ad me.

Cumque abiisset populus, iniit consilium cum senibus, qui steterant coram patre ejus Salomone dum adhuc viveret, dicens: Quid datis consilii, ut respondeam populo?

Qui dixerunt ei: Si placueris populo huic, et lenieris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore.

At ille reliquit consilium senum, et cum juvenibus tractare coepit, qui cum eo nutriti fuerant, et erant in comitatu illius.

Dixitque ad eos: Quid vobis videtur? vel respondere quid debeo populo huic, qui dixit mihi: Subleva jugum quod imposuit nobis pater tuus?

At illi responderunt ut juvenes, et nutriti cum eo in deliciis, atque dixerunt:

Sic loqueris populo, qui dixit tibi: Pater tuus aggravavit jugum nostrum, tu subleva: et sic respondebis ei:

Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei. Pater meus imposuit vobis jugum grave, et ego majus pondus apponam: pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam vos scorpionibus.

Venit ergo Jeroboam, et universus populus, ad Roboam die tertio, sicut praeceperat eis.

Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum: locutusque est juxta juvenum voluntatem: Pater meus grave vobis imposuit jugum, quod ego gravius faciam: pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam vos scorpionibus.

Et non acquievit populi precibus: erat enim voluntatis Dei, ut compleretur sermo ejus, quem locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis ad Jeroboam filium Nabat.

Populus autem universus, rege duriora dicente, sic locutus est ad eum:

Non est nobis pars in David, neque haereditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua Israel, tu autem pasce domum tuam David.

Et abiit Israel in tabernacula sua.

Super filios autem Israel, qui habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam.

Misitque rex Roboam Aduram, qui praeerat tributis, et lapidaverunt eum filii Israel, et mortuus est.

Porro rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Jerusalem.

Recessitque Israel a domo David, usque ad diem hanc.

[Cap. XI.] Venit autem Roboam in Jerusalem, et convocavit universam domum Juda et Benjamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israel, et converteret ad se regnum suum.

Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei, dicens: Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad universum Israel, qui est in Juda et Benjamin:

Haec dicit Dominus: Non ascendetis, neque pugnabitis contra fratres vestros: revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate.

Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt, nec perrexerunt contra Jeroboam.

Habitavit autem Roboam in Jerusalem, et aedificavit civitates muratas in Juda. Exstruxitque Beth-Leem, et Etam, et Thecue, Bethsur quoque, et Socho, et Odollam, necnon et Geth, et Maresa, et Ziph, sed et Aduraim, et Lachis, et Azeca, Saraa quoque, et Ajalon, et Hebron, quae erant in Juda et Benjamin, civitates munitissimas.

Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes, ciborumque horrea, hoc est, olei et vini.

Sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et hastarum, firmavitque eas multa diligentia, et imperavit super Judam et Benjamin.

Sacerdotes autem et Levitae, qui erant in universo Israel, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis, relinquentes suburbana et possessiones suas, et transeuntes ad Judam et Jerusalem: eo quod abjecisset eos Jeroboam, et posteri ejus, ne sacerdotio Domini fungerentur.

Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et daemoniorum, vitulorumque quos fecerat.

Sed et de cunctis tribubus Israel, quicumque dederant cor suum ut quaererent Dominum Deum Israel, venerunt Jerusalem ad immolandum victimas suas coram Domino Deo patrum suorum.

Et roboraverunt regnum Juda, et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos: ambulaverunt enim in viis David et Salomonis, annis tantum tribus.

Duxit autem Roboam uxorem Maalath, filiam Jerimuth, filii David: Abiail quoque filiam Eliab filii Isai: quae peperit ei filios, Jeus, et Somoriam, et Zoom.

Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quae peperit ei Abia, et Ethai, et Ziza, et Salomith.

Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom, super omnes uxores suas, et concubinas:

Nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta: et genuit viginti octo filios, et sexaginta filias.

Constituit vero in capite Abiam filium Maacha, ducem super fratres suos: ipsum enim regem facere cogitabat, quia sapientior fuit, et potentior super omnes filios ejus;

Et in cunctis finibus Juda, et Benjamin, et in universis civitatibus muratis: praebuitque eis escas plurimas, et multas petivit uxores.

[Cap. XII.] Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini, et omnis Israel cum eo.

Anno autem quinto regni Roboam, ascendit Sesach rex Aegypti in Jerusalem (quia peccaverant Domino) cum mille ducentis curribus, et sexaginta millibus equitum: nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Aegypto, Libyes scilicet, et Troglodytae, et Aethiopes. Cepitque civitates munitissimas in Juda, et venit usque ad Jerusalem.

Semeias autem Propheta ingressus est ad Roboam, et principes Juda, qui congregati fuerant in Jerusalem, fugientes Sesac, dixitque ad eos:

Haec dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac:

Consternatique principes Israel et rex dixerunt: Justus est Dominus.

Cumque vidisset Dominus, quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam, dicens:

Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Jerusalem per manum Sesac.

Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meae et servitutis regni terrarum.

Recessit itaque Sesac rex Aegypti ab Jerusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis, omniaque secum tulit, et clypeos aureos, quos fecerat Salomon.

Pro quibus fecit rex aeneos, et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii.

Cumque introiret rex domum Domini, veniebant scutarii, et tollebant eos, iterumque referebant ad armamentarium suum.

Verumtamen quia humiliati sunt, aversa est ab eis ira Domini, nec deleti sunt penitus; siquidem in Juda inventa sunt opera bona.

Confortatus est igitur rex Roboam in Jerusalem, atque regnavit: quadraginta autem et unius anni erat cum regnare coepisset, et decem et septem annis regnavit in Jerusalem, urbe, quam elegit Dominus, ut confirmaret nomen suum ibi, de cunctis tribubus Israel:

Nomen autem matris ejus Naama Ammanitis.

Fecit autem malum, et non praeparavit cor suum, ut quaereret Dominum.

Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semeiae prophetae, et Addo Videntis, et diligenter exposita:

Pugnaveruntque adversum se Roboam et Jeroboam cunctis diebus.

Et dormivit Roboam cum patribus suis, sepultusque est in civitate David. Et regnavit Abia filius ejus pro eo.

[Cap. XIII.] Anno octavo decimo regis Jeroboam, regnavit Abia super Judam. Tribus annis regnavit in Jerusalem, nomenque matris ejus Michaia, filia Uriel de Gabaa:

Et erat bellum inter Abia et Jeroboam:

Cumque iniisset Abia certamen, et haberet bellicosissimos viros, et electorum quadringenta millia, Jeroboam instruxit econtra aciem octingenta millia virorum, qui et ipsi electi erant, et ad bella fortissimi.

Stetit ergo Abia super montem Someron, qui erat in Ephraim, et ait:

Audi, Jeroboam, et omnis Israel: Num ignoratis quod Dominus Deus Israel dederit regnum David super Israel in sempiternum, ipsi et filiis ejus in pactum salis?

Et surrexit Jeroboam filius Nabat, servus Salomonis filii David: et rebellavit contra Dominum suum.

Congregatique sunt ad eum viri vanissimi, et filii Belial: et praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis:

Porro Roboam erat rudis, et corde pavido, nec potuit resistere eis.

Nunc ergo vos dicitis, quod resistere possitis regno Domini, quod possidet per filios David, habetisque grandem populi multitudinem, atque vitulos aureos, quos fecit vobis Jeroboam in Deos.

Et ejecistis sacerdotes Domini, filios Aaron, atque Levitas: et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum: quicumque venerit, et initiaverit manum suam in tauro, in bobus, et in arietibus septem, fit sacerdos eorum qui non sunt dii.

Noster autem Dominus Deus est quem non relinquimus:

Sacerdotesque ministrant Domino de filiis Aaron, et Levitae sunt in ordine suo:

Holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere, et thymiama juxta legis praecepta confectum, et proponuntur panes in mensa mundissima;

Estque apud nos candelabrum aureum, et lucernae ejus, ut accendantur semper ad vesperam:

Nos quippe custodimus praecepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis.

Ergo in exercitu nostro dux Deus est, et sacerdotes ejus, qui clangunt tubis, et resonant contra vos:

Filii Israel, nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit.

Haec illo loquente, Jeroboam retro moliebatur insidias.

Cumque ex adverso hostium staret, ignorantem Judam suo ambiebat exercitu.

Respiciensque Judas vidit instare bellum et ex adverso et post tergum, et clamavit ad Dominum: ac sacerdotes tubis canere coeperunt.

Omnesque viri Juda vociferati sunt: et ecce illis clamantibus, perterruit Deus Jeroboam, et omnem Israel, qui stabat ex adverso Abia et Juda.

Fugeruntque filii Israel Judam, et tradidit eos Deus in manu eorum.

Percussit ergo eos Abia, et populus ejus, plaga magna: et corruerunt vulnerati ex Israel quingenta millia virorum fortium.

Humiliatique sunt filii Israel in tempore illo, et vehementissime confortati filii Juda, eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum.

Persecutus est autem Abia fugientem Jeroboam, et cepit civitates ejus, Beth-El, et filias ejus, et Jesana cum filiabus suis, Ephron quoque et filias ejus:

Nec valuit ultra resistere Jeroboam in diebus Abia: quem percussit Dominus, et mortuus est.

Igitur Abia, confortato imperio suo, accepit uxores quatuordecim: procreavitque viginti duos filios, et sedecim filias.

Reliqua autem sermonum Abia, viarumque et operum ejus, scripta sunt diligentissime in libro prophetae Addo.

[Cap. XIV.] Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David:

Regnavitque Asa filius ejus pro eo, in cujus diebus quievit terra annis decem.

Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa, et confregit statuas, lucosque succidit.

Ac praecepit Judae, ut quaereret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem, et universa mandata:

Et abstulit de cunctis urbibus Juda aras, et fana, et regnavit in pace.

Aedificavit quoque urbes munitas in Juda, quia quietus erat, et nulla temporibus ejus bella surrexerant, pacem Domino largiente.

Dixit autem Judae: Aedificemus civitates istas, et vallemus muris, et roboremus turribus, et portis, et seris, donec a bellis quieta sunt omnia, eo quod quaesierimus Dominum Deum patrum nostrorum, et dederit nobis pacem per gyrum.

Aedificaverunt igitur, et nullum in exstruendo impedimentum fuit.

Habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Juda trecenta millia, de Benjamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta millia, omnes isti viri fortissimi.

Egressus est autem contra eos Zara Aethiops cum exercitu suo, decies centena millia, et curribus trecentis: et venit usque Maresa.

Porro Asa perrexit obviam ei, et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata, quae est juxta Maresa, et invocavit Dominum Deum, et ait:

Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus: adjuva nos, Domine Deus noster: in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es, non praevaleat contra te homo.

Exterruit itaque Dominus Aethiopes coram Asa et Juda: fugeruntque Aethiopes. Et persecutus est eos Asa, et populus qui cum eo erat, usque Gerara, et ruerunt Aethiopes usque ad internecionem, quia, Domino caedente, contriti sunt, et exercitu illius praeliante.

Tulerunt ergo spolia multa, et percusserunt civitates omnes per circuitum Gerarae: grandis quippe cunctos terror invaserat: et diripuerunt urbes, et multam praedam asportaverunt.

Sed et caulas ovium destruentes, tulerunt pecorum infinitam multitudinem, et camelorum: reversique sunt Jerusalem.

[Cap. XV.] Azarias autem filius Obed, facto in se spiritu Dei, egressus est in occursum Asa, et dixit ei: Audite me Asa, et omnis Juda, et Benjamin: Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quaesieritis eum, invenietis: si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.

Transibunt autem multi dies in Israel absque Deo vero, et absque sacerdote doctore, et absque lege.

Cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israel, et quaesierint eum, reperient eum.

In tempore illo non erit pax egredienti, et ingredienti, sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum: pugnabit enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabit eos in omni angustia.

Vos ergo confortamini, et non dissolvantur manus vestrae: erit enim merces operi vestro.

Quod cum audisset Asa, verba scilicet et prophetiam Obed prophetae, confortatus est, et abstulit idola de omni terra Juda, et de Benjamin, et ex urbibus, quas ceperat, montis Ephraim, et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini.

Congregavitque universum Judam et Benjamin, et advenas cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de Simeon: plures enim ad eum confugerant ex Israel, videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo.

Cumque venissent in Jerusalem mense tertio, et anno quinto decimo regni Asa, immolaverunt Domino in die illa, de manubiis et praeda quam adduxerant, boves septingentos et arictes septem millia.

Et intravit ex more ad corroborandum foedus, ut quaererent Dominum Deum patrum suorum in toto corde et in tota anima sua.

Si quis autem, inquit, non quaesierit Dominum Deum Israel, moriatur a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.

Juraveruntque Domino voce magna in jubilo, et in clangore tubae, et in sonitu buccinarum, omnes qui erant in Juda cum exsecratione: in omni enim corde suo juraverunt, et in tota voluntate quaesierunt eum, et invenerunt: praestititque eis Dominus requiem per circuitum.

Sed et Maacha matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi: quod omne contrivit, et in frusta comminuens combussit in torrente Cedron.

Excelsa autem derelicta sunt in Israel: attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus.

Eaque quae voverat pater suus, et ipse, intulit in domum Domini, argentum, et aurum, vasorumque diversam supellectilem.

Bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa.

[Cap. XVI.] Anno autem tricesimo sexto regni ejus, ascendit Baasa rex Israel in Judam, et muro circumdabat Rama, ut nullus posset tute egredi et ingredi de regno Asa.

Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini, et de thesauris regis, misitque ad Benadad regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens:

Foedus inter me et te est, pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam: quam ob rem misi tibi argentum et aurum, ut rupto foedere, quod habes cum Baasa rege Israel, facias eum a me recedere.

Quo comperto, Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israel; qui percusserunt Aion, et Dan, et Abelmaim, et universas urbes Nephtali muratas.

Quod cum audisset Baasa, desiit aedificare Rama, et intermisit opus suum.

Porro Asa rex assumpsit universum Judam, et tulerunt lapides de Rama, et ligna, quae aedificationi praeparaverat Baasa, aedificavitque ex eis Gabaa et Maspha.

In tempore illo venit Anani propheta ad Asa regem Juda, et dixit ei: Quia habuisti fiduciam in rege Syriae, et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syriae regis exercitus de manu tua.

Nonne Aethiopes et Libyes multo plures erant quadrigis et equitibus, et multitudine nimia: quos, cum Domino credidisses, tradidit in manu tua?

Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et praebent fortitudinem his, qui corde perfecto credunt in eum.

Stulte igitur egisti, et propter hoc ex praesenti tempore contra te bella consurgent.

Iratusque Asa adversus Videntem, jussit eum mitti in nervum:

Valde quippe super hoc fuerat indignatus:

Et in erfecit de populo in tempore illo plurimos.

Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Juda et Israel.

Aegrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui, dolore pedum vehementissimo, et nec in infirmitate sua quaesivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est.

Dormivitque cum patribus suis: et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui.

Et sepelierunt eum in sepulcro suo, quod foderat sibi in civitate David: posueruntque eum super lectulum suum, plenum aromatibus et unguentis meretriciis, quae erant pigmentariorum arte confecta, et combusserunt super eo ambitione nimia.

[Cap. XVII.] Regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo, et invaluit contra Israel.

Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda, quae erant vallatae muris. Praesidiaque disposuit in terra Juda, et in civitatibus Ephraim, quas ceperat Asa pater ejus.

Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis: et non speravit in Baalim, sed in Deo patris sui, et perrexit in praeceptis illius, et non juxta peccata Israel.

Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda munera Josaphat: factaeque sunt ei infinitae divitiae, et multa gloria.

Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Juda abstulit.

Tertio autem anno regni sui, misit de principibus suis Benail, et Obdiam, et Zachariam, et Nathanael, et Michaeam, ut docerent in civitatibus Juda:

Et cum eis Levitas, Semeiam, et Nathaniam, et Zabadiam, Asael quoque et Semiramoth, et Jonathan, Adoniam, et Thobiam, et Thobadoniam, Levitas, et cum eis Elisama et Joram Sacerdotes.

Docebantque in Juda, habentes librum Legis Domini, et circumibant cunctas urbes Juda, atque erudiebant populum.

Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum, quae erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat.

Sed et Philisthaei Josaphat munera deferebant, et vectigal argenti, Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingentos, et hircorum totidem.

Crevit ergo Josaphat, et magnificatus est usque in sublime: atque aedificavit in Juda domos ad instar turrium, urbesque muratas. Et multa opera paravit in urbibus Juda.

Viri quoque bellatores, et robusti erant in Jerusalem, quorum iste est numerus per domos atque familias singulorum.

In Juda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimorum trecenta millia.

Post hunc Johanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia.

Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium.

Hunc sequebatur robustus ad praelia Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia:

Post istum etiam Jozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum.

Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis, quos posuerat in urbibus murati et in universo Juda.

[Cap. XVIII.] Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Ahab.

Descenditque post annos ad eum in Samariam.

Ad cujus adventum mactavit Ahab arietes et boves plurimos, et populo qui venerat cum eo: persuasitque illi, ut ascenderet in Ramoth Galaad.

Dixitque Ahab rex Israel ad Josaphat regem Juda: Veni mecum in Ramoth Galaad.

Cui ille respondit: Ut ego, et tu: sicut populus tuus, sic et populus meus: tecumque erimus in bello.

Dixitque Josaphat ad regem Israel: Consule, obsecro, impraesentiarum sermonem Domini.

Congregavitque rex Israel prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos: In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus, an quiescere?

At illi, Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis.

Dixitque Josaphat: Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus?

Et ait rex Israel ad Josaphat: Est vir unus, a quo possumus quaerere Domini voluntatem, sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore:

Est autem Michaeas filius Jemla.

Dixitque Josaphat: Ne loquaris, rex, hoc modo.

Vocavit ergo rex Israel unum de eunuchis, et dixit ei: Voca mihi cito Michaeam filium Jemla.

Porro rex Israel, et Josaphat rex Juda, uterque sedebat in solio suo, vestiti cultu regio:

Sedebant autem in area juxta portam Samariae, omnesque prophetae vaticinabantur coram eis.

Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea, et ait: Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec conteras eam.

Omnesque prophetae similiter prophetabant, atque dicebant: Ascende in Ramoth Galaad, et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis.

Nuntius autem, qui ierat ad vocandum Michaeam, ait illi:

En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant: quaeso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera.

Cui respondit Michaeas: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit Deus meus, hoc loquar.

Venit ergo ad regem. Cui rex ait: Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ab bellandum, an quiescere?

Cui ille respondit: Ascendite: cuncta enim prospere venient, et tradentur hostes in manus vestras.

Dixitque rex: Iterum atque iterum te adjuro, ut non mihi loquaris, nisi quod verum est, in nomine Domini.

At ille ait: Vidi universum Israel dispersum in montibus, sicut oves absque pastore, et dixit Dominus: Non habent isti dominos: revertatur unusquisque in domum suam in pace.

Et ait rex Israel ad Josaphat: Nonne dixi tibi, quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea quae mala sunt?

At ille, Idcirco, ait, audite verbum Domini: Vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum coeli assistentem ei a dextris et sinistris.

Et dixit Dominus: Quis decipiet Ahab regem Israel, ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad? Cumque diceret unus hoc modo, et alter alio: processit spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam eum. Cui Dominus, In quo, inquit, decipies?

At ille respondit: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus.

Dixitque Dominus: Decipies, et praevalebis, egredere, et fac ita.

Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala.

Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michaea maxillam, et ait:

Per quam viam transivit Spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi?

Dixitque Michaeus: Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo, ut abscondaris.

Praecepit autem rex Israel, dicens: Tollite Michaeam, et ducite eum ad Ammon principem civitatis, et ad Joas filium Amelech.

Et dicetis: Haec dicit rex, mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aquae pauxillum, donec revertar in pace.

Dixitque Michaeas: Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait: Audite, populi omnes.

Igitur ascenderunt rex Israel et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad.

Dixitque rex Israel ad Josaphat: Mutabo habitum, et sic ad pugnandum vadam, tu autem induere vestibus tuis.

Mutatoque rex Israel habitu, venit ad bellum.

Rex autem Syriae praeceperat ducibus equitatus sui, dicens: Ne pugnetis contra minimum, aut contra maximum, nisi contra solum regem Israel.

Itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt: Rex Israel iste est.

Et circumdederunt eum dimicantes:

At ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo.

Cum enim vidissent duces equitatus, quod non esset rex Israel, reliquerunt eum.

Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret, et percuteret regem Israel inter cervicem et scapulas.

At ille aurigae suo ait: Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum.

Et finita est pugna in die illo:

Porro rex Israel stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam, et mortuus est, occidente sole.

[Cap. XIX.] Reversus est autem Josaphat rex Juda in domum suam pacifice in Jerusalem.

Cui occurrit Jeu filius Anani Videns, et ait ad eum: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Dominum, amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris; sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda, et praeparaveris cor tuum, ut requireres Deum.

Habitavit ergo Josaphat in Jerusalem.

Rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim, et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum.

Constituitque Judices terrae in cunctis civitatibus Juda munitis per singula loca.

Et praecipiens Judicibus, Videte, ait, quid faciatis: non enim hominis exercetis judicium, sed Domini, et quodcumque judicaveritis, in vos redundabit.

Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite: non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum.

In Jerusalem quoque constituit Josaphat Levitas, et sacerdotes, et principes familiarum ex Israel, ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus.

Praecepitque eis, dicens: Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto.

Omnem causam, quae venerit ad vos, fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem, ubicumque quaestio est de lege, de mandato, de caeremoniis, de justificationibus; ostendite eis, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros:

Sic ergo agetis, et non peccabitis.

Amarias autem sacerdos et pontifex vester, in his, quae ad Dominum pertinent, praesidebit.

Porro Zabadias filius Ismael, qui est dux in domo Juda, super ea opera erit, quae ad regis officium pertinent: habetisque magistros Levitas coram vobis:

Confortamini, et agite diligenter, et erit Dominus cum bonis.

[Cap. XX.] Post haec congregati sunt filii Moab, et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis, ad Josaphat, ut pugnarent contra eum.

Veneruntque nuntii, et indicaverunt Josaphat, dicentes: Venit contra te multitudo magna, de his locis quae trans mare sunt, et de Syria, et ecce consistunt in Asasonthamar, quae est Engaddi.

Josaphat autem timore perterritus, totum se contulit ad rogandum Dominum, et praedicavit jejunium universo Juda.

Congregatusque est Juda ad deprecandum Dominum; sed et omnes de urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum.

Cumque stetisset Josaphat in medio coetu Juda, et Jerusalem, in domo Domini ante atrium novum, ait: Domine Deus patrum nostrorum, tu es Deus in coelo, et dominaris cunctis regnis gentium.

In manu tua est fortitudo et potentia, nec quisquam tibi potest resistere.

Nonne tu, Deus noster, interfecisti omnes habitatores terrae hujus coram populo tuo Israel, et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum?

Habitaveruntque in ea, et exstruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo, dicentes:

Si irruerint super nos mala, gladius judicii, pestilentia, et fames, stabimus coram domo hac in conspectu tuo, in qua invocatum est nomen tuum, et clamabimus ad te in tribulationibus nostris, et exaudies, salvosque facies.

Nunc igitur ecce filii Ammon, et Moab, et mons Seir, per quos non concessisti Israeli, ut transiret quando egrediebatur de Aegypto, sed declinaverunt ab eis, et non interfecerunt illos.

Econtrario agunt et nituntur ejicere nos de possessione, quam tradidisti nobis, Deus noster, ergo non judicabis eos?

In nobis quidem non est tanta fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, quae irruit super nos. Sed cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.

Omnis vero Juda stabat coram Domino, cum parvulis, et uxoribus et liberis suis:

Erat autem Jaziel filius Zachariae, filii Banaiae, filii Jeiel, filii Mathaniae, Levites de filiis Asaph, super quem factus est Spiritus Domini in medio turbae, et ait:

Attendite, omnis Juda, et qui habitatis in Jerusalem, et tu, rex Josaphat: Haec dicit Dominus vobis: Nolite timere, nec paveatis hanc multitudinem: non est enim vestra pugna, sed Dei.

Cras descendetis contra eos: ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis, et invenietis illos in summitate torrentis, qui est contra solitudinem Jeruel.

Non eritis vos qui dimicabitis, sed tantummodo confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos.

Juda, et Jerusalem, nolite timere, nec paveatis: cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum.

Josaphat ergo, et Juda, et omnes habitatores Jerusalem, ceciderunt proni in terram coram Domino, et adoraverunt eum.

Porro Levitae de filiis Caath, et de filiis Core, laudabant Dominum Deum Israel voce magna, in excelsum.

Cumque mane surrexissent, egressi sunt per desertum Thecue: profectisque eis, stans Josaphat in medio eorum, dixit:

Audite me, Juda, et omnes habitatores Jerusalem: credite in Domino Deo vestro, et securi eritis: credite prophetis ejus, et cuncta evenient prospera.

Deditque consilium populo, et statuit cantores Domini, ut laudarent eum in turmis suis, et antecederent exercitum, ac voce consona dicerent:

Confitemini Domino, quoniam in aeternum misericordia ejus.

Cumque coepissent laudes canere, vertit Dominus insidias eorum in semetipsos, filiorum scilicet Ammon, et Moab, et montis Seir, qui egressi fuerant, ut pugnarent contra Judam, et percussi sunt.

Namque filii Ammon, et Moab, consurrexerunt adversum habitatores montis Seir, ut interficerent et delerent eos: cumque hoc opere perpetranssent, etiam in semetipsos versi, mutuis concidere vulneribus.

Porro Juda cum venisset ad speculam, quae respicit ad solitudinem, vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus, nec superesse quemquam, qui necem potuisset evadere.

Venit ergo Josaphat, et omnis populus cum eo, ad detrahenda spolia mortuorum: inveneruntque inter cadavera variam supellectilem, vestes quoque, et vasa pretiosissima, et diripuerunt, ita ut omnia portare non possent, nec per tres dies spolia auferre prae praedae magnitudine.

Die autem quarto congregati sunt in valle Benedictionis: etenim quoniam ibi benedixerant Domino, vocaverunt locum illum vallis Benedictionis usque in praesentem diem.

Reversusque est omnis vir Juda, et habitatores Jerusalem, et Josaphat ante eos, in Jerusalem cum laetitia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis.

Ingressique sunt Jerusalem cum psalteriis et citharis, et tubis, in domum Domini.

Irruit autem pavor Domini super universa regna terrarum, cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israel.

Quievitque regnum Josaphat, et praebuit ei Deus pacem per circuitum.

Regnavit igitur Josaphat super Judam, et erat triginta quinque annorum cum regnare coepisset:

Viginti autem et quinque annis regnavit in Jerusalem.

Nomen matris ejus Azuba filia Selahi.

Et ambulavit in via patris sui Asa, nec declinavit ab ea, faciens quae placita erant coram Domino.

Verumtamen excelsa non abstulit, et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum.

Reliqua autem gestorum Josaphat priorum et novissimorum, scripta sunt in verbis Jeu filii Anani, quae digessit in libro regum Israel.

Post haec iniit amicitias Josaphat rex Juda cum Ohozia rege Israel, cujus opera fuerunt impiissima.

Et particeps fuit, ut facerent naves, quae irent in Tharsis: feceruntque classem in Asiongaber.

Prophetavit autem Eliezer filius Dodoau de Maresa ad Josaphat, dicens: Quia habuisti foedus cum Ohozia, percussit Dominus opera tua, contritaeque sunt naves, nec potuerunt ire in Tharsis.

[Cap. XXI.] Dormivit autem Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David.

Regnavitque Joram filius ejus pro eo. Qui habuit fratres, filios Josaphat, Azariam, et Jaiel, et Zachariam, et Azariam, et Michael, et Saphatiam, omnes hi, filii Josaphat regis Israel.

Deditque eis pater suus multa munera argenti, et auri, et pensitationes, cum civitatibus munitissimis in Juda: regnum autem tradidit Joram, eo quod esset primogenitus.

Surrexit ergo Joram super regnum patris sui: cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio, et quosdam de principibus Israel.

Triginta duorum annorum erat Joram cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Jerusalem.

Ambulavitque in viis regum Israel, sicut egerat domus Ahab: filia quippe Ahab erat uxor ejus, et fecit malum in conspectu Domini.

Noluit autem Dominus disperdere domum David, propter pactum quod inierat cum eo, et quia promiserat ut daret ei lucernam, et filiis ejus omni tempore.

In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Judae, et constituit sibi regem.

Cumque transisset Joram cum principibus suis, et cuncto equitatu qui erat secum, surrexit nocte, et percussit Edom, qui se circumdederat, et omnes duces equitatus ejus.

Attamen rebellavit Edom, ne esset sub ditione Juda, usque ad hanc diem:

Eo tempore et Lobna recessit, ne esset sub manu illius.

Dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum: insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Juda, et fornicari fecit habitatores Jerusalem, et praevaricari Judam.

Allatae sunt autem ei litterae ab Elia propheta, in quibus scriptum erat:

Haec dicit Dominus Deus David patris tui: Quoniam non ambulasti in viis Josaphat patris tui, et in viis Asa regis Juda, sed incessisti per iter regum Israel, et fornicari fecisti Judam, et habitatores Jerusalem, imitatus fornicationem domus Ahab, insuper et fratres tuos, domum patris tui, meliores te, occidisti, ecce Dominus percutiet te plaga magna, cum populo tuo, et filiis, et uxoribus tuis, universaque substantia tua.

Tu autem aegrotabis pessimo languore uteri, donec egrediantur vitalia tua paulatim per dies singulos.

Suscitavit ergo Dominus contra Joram spiritum Philisthinorum, et Arabum, qui confines sunt Aethiopibus. Et ascenderunt in terram Juda, et vastaverunt eam, diripueruntque cunctam substantiam, quae inventa est in domo regis.

Insuper et filios ejus, et uxores: nec remansit ei filius, nisi Joahaz, qui minimus natu erat.

Et super haec omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili.

Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus: et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter et vita caruit.

Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus secundum morem combustionis, exsequias, sicut fecerat majoribus ejus.

Triginta duorum annorum fuit, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Jerusalem.

Ambulavitque non recte, et sepelierunt eum in civitate David: verumtamen non in sepulcro regum.

[Cap. XXII.] Constituerunt autem habitatores Jerusalem Ohoziam filium ejus minimum, regem pro eo:

Omnes enim majores natu, qui ante eum fuerant, interfecerant latrones Arabum, qui irruerant in castra.

Regnavitque Ohozias filius Joram regis Juda.

Quadraginta duorum annorum erat Ohozias cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Jerusalem, et nomen matris ejus Athalia filia Amri.

Sed et ipse ingressus est per vias domus Ahab: mater enim ejus impulit eum, ut impie ageret.

Fecit igitur malum in conspectu Domini, sicut demus Ahab: ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui, in interitum ejus.

Ambulavitque in consiliis eorum. Et perrexit cum Joram filio Ahab rege Israel, in bellum contra Azael regem Syriae in Ramoth Galaad:

Vulneraveruntque Syri Joram. Qui reversus est, ut curaretur in Jezrael: multas enim plagas acceperat in supradicto certamine.

Igitur Ohozias filius Joram rex Juda, descendit ut inviseret Joram filium Ahab in Jezrael aegrotantem.

Voluntatis quippe fuit Dei adversus Ohoziam, ut veniret ad Joram:

Et cum venisset, et egrederetur cum eo adversum Jeu filium Namsi, quem unxit Dominus, ut deleret domum Ahab.

Cum ergo subverteret Jeu domum Ahab, invenit principes Juda, et filios fratrum Ohoziae, qui ministrabant ei, et interfecit illos.

Ipsumque perquirens Ohoziam, comprehendit latitantem in Samaria: adductumque ad se, occidit, et sepelierunt eum: eo quod esset filius Josaphat, qui quaesierat Dominum in toto corde suo. Nec erat ultra spes aliqua, ut de stirpe quis regnaret Ohoziae.

Siquidem Athalia mater ejus, videns quod mortuus esset filius suus, surrexit, et interfecit omnem stirpem regiam domus Joram.

Porro Josabeth filia regis tulit Joas filium Ohoziae, et furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur: absconditque eum cum nutrice sua in cubiculo lectulorum:

Josabeth autem, quae absconderat eum: erat filia regis Joram uxor Joiadae pontificis, soror Ohoziae, et idcirco Athalia non interfecit eum.

Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram.

[Cap. XXIII.] Anno autem septimo confortatus Joiada, assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Jeroham, et Ismael filium Johanan, Azariam quoque filium Obed, et Maasiam filium Adaiae, et Elisaphat filium Zechri: et iniit cum eis foedus.

Qui circumeuntes Judam, congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Juda, et principes familiarum Israel, veneruntque in Jerusalem.

Iniit ergo omnis multitudo pactum in domo Dei cum rege, dixitque ad eos Joiada:

Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David.

Iste est ergo sermo quem facietis:

Tertia pars vestrum, qui veniunt ad Sabbatum, sacerdotum et Levitarum et janitorum, erit in portis:

Tertia vero pars ad domum regis:

Et tertia ad portam, quae appellatur Fundamenti:

Omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini.

Nec quispiam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes, et qui ministrant de Levitis: ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt: et omne reliquum vulgus observet custodias Domini.

Levitae autem circumdent regem, habentes singuli arma sua (et si quis alius ingressus fuerit templum, interficiatur): sintque cum rege et intrante et egrediente.

Fecerunt ergo Levitae, et universus Juda, juxta omnia quae praeceperat Joiada pontifex, et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati, cum his qui impleverant sabbatum, et egressuri erant.

Siquidem Joiada pontifex non dimiserat abire turmas, quae sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant.

Deditque Joiada sacerdos centurionibus lanceas, clypeosque et peltas regis David, quas consecraverat in domo Domini.

Constituitque omnem populum tenentium pugiones, a parte templi dextra, usque ad partem templi sinistram, coram altari, et templo, per circuitum regis.

Et eduxerunt filium regis, et imposuerunt ei diadema, et testimonium, dederuntque in manu ejus tenendam legem, et constituerunt eum regem:

Unxit quoque illum Joiada pontifex, et filii ejus: imprecatique sunt, atque dixerunt: Vivat rex.

Quod cum audisset Athalia, vocem scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini.

Cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu, et principes, turmasque circa eum, omnemque populum terrae gaudentem, atque clangentem tubis, et diversi generis organis concinentem, vocemque laudantium, scidit vestimenta sua, et ait: Insidiae, Insidiae.

Egressus autem Joiada pontifex ad centuriones et principes exercitus, dixit eis: Educite illam extra septa templi, et interficiatur foris gladio.

Praecepitque sacerdos, ne occideretur in domo Domini.

Et imposuerunt cervicibus ejus manus:

Cumque intrasset portam equorum domus regis, interfecerunt eam ibi.

Pepigit autem Joiada foedus inter se, universumque populum, et regem, ut esset populus Domini.

Itaque ingressus est omnis populus domum Baal, et destruxerunt eam: et altaria ac simulacra illius confregerunt:

Mathan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras.

Constituit autem Joiada praepositos in domo Domini sub manibus sacerdotum, et Levitarum, quos distribuit David in domo Domini: ut offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Mosi, in gaudio et canticis, juxta dispositionem David.

Constituit quoque janitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re.

Assumpsitque centuriones, et fortissimos viros ac principes populi, et omne vulgus terrae, et fecerunt descendere regem de domo Domini, et introire per medium portae superioris in domum regis, et collocaverunt eum in solio regali.

Laetatusque est omnis populus terrae, et urbs quievit: porro Athalia interfecta est gladio.

[Cap. XXIV.] Septem annorum erat Joas cum regnare coepisset: et quadraginta annis regnavit in Jerusalem, nomen matris ejus Sebia de Bersabee.

Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Joiadae sacerdotis.

Accepit autem ei Joiada uxores duas, e quibus genuit filios et filias.

Post quae placuit Joas, ut instauraret domum Domini. Congregavitque sacerdotes, et Levitas, et dixit eis:

Egredimini ad civitates Juda, et colligite de universo Israel pecuniam ad sarta tecta templi Dei vestri, per singulos annos, festinatoque hoc facite.

Porro Levitae egere negligentius.

Vocavitque rex Joiadam principem, et dixit ei: Quare tibi non fuit curae, ut cogeres Levitas inferre de Juda et de Jerusalem pecuniam, quae constituta est a Mose servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israel in tabernaculum testimonii?

Athalia enim impiissima, et filii ejus, destruxerant domum Dei, et de universis, quae sanctificata fuerant templo Domini, ornaverant fanum Baalim.

Praecepit ergo rex, et fecerunt arcam: posueruntque eam juxta portam domus Domini forinsecus,

Et praedicatum est in Juda et Jerusalem, ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moses servus Dei super omnem Israel in deserto.

Laetatique sunt cuncti principes, et omnis populus: et ingressi contulerunt in arcam Domini, atque miserunt ita ut impleretur.

Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum (videbant enim multam pecuniam), ingrediebatur scriba regis, et quem primus sacerdos constituerat: effundebantque pecuniam quae erat in arca: porro arcam reportabant ad locum suum, sicque faciebant per singulos dies, et congregata est infinita pecunia.

Quam dederunt rex et Joiada his qui praeerant operibus domus Domini:

At illi conducebant ex ea caesores lapidum, et artifices operum singulorum, ut instaurarent domum Domini: fabros quoque ferri et aeris, ut quod cadere coeperat, fulciretur.

Egeruntque hi qui operabantur industrie, et abducebatur parietum cicatrix per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firmiter eam stare fecerunt.

Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Joiada reliquam partem pecuniae: de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phialae quoque, et caetera vasa aurea et argentea:

Et offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Joiadae.

Senuit autem Joiada plenus dierum, et mortuus est, cum centum triginta esset annorum.

Sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israel et cum domo ejus.

Postquam autem obiit Joiada, ingressi sunt principes Juda, et adoraverunt regem, qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis.

Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus, et facta est ira contra Judam et Jerusalem propter hoc peccatum.

Mittebatque eis prophetas, ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes, illi audire nolebant.

Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Joiadae sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis:

Haec dicit Dominus Deus: Quare transgredimini praeceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum, ut derelinqueret vos?

Qui congregati adversus eum, miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini.

Et non est recordatus Joas rex misericordiae quam fecerat Joiada pater illius secum, sed interfecit filium ejus.

Qui cum moreretur, ait: Videat Dominus, et requirat:

Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriae: venitque in Judam et Jerusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam praedam miserunt regi Damascum.

Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus manibus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum:

In Joas quoque ignominiosa exercuere judicia.

Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis:

Surrexerunt autem contra eum servi sui, in ultionem sanguinis filii Joiadae sacerdotis, et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est:

Sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulcris regum.

Insidiati vero sunt ei Zabad filius Semmaath Ammanitidis, et Jozabad filius Semarith Moabitidis.

Porro filii ejus, ac summa pecuniae quae adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei scripta sunt diligentius in libro Regum.

Regnavit autem Amasias filius ejus pro eo.

[Cap. XXV.] Viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare coepisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem, nomen matris Joadam de Jerusalem.

Fecitque bonum in conspectu Domini: verumtamen non in corde perfecto.

Cumque roboratum sibi videret imperium, jugulavit servos, qui occiderant regem patrem suum, sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro Legis Mosi, ubi praecepit Dominus, dicens:

Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur:

Congregavit igitur Amasias Judam, et constituit eos per familias, tribunosque et centuriones in universo Juda et Benjamin:

Et recensuit a viginti annis et sursum, invenitque trecenta millia juvenum, qui egrederentur ad pugnam, et tenerent hastam et clypeum.

Mercede quoque conduxit de Israel centum millia robustorum, centum talentis argenti.

Venit autem homo Dei ad illum, et ait: O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel: non est enim Dominus cum Israel et cunctis filiis Ephraim:

Quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus: Dei quippe est et adjuvare, et in fugam convertere.

Dixitque Amasias ad hominem Dei: Quid ergo fiet de centum talentis quae dedi militibus Israel? Et respondit ei homo Dei: Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura.

Separavit itaque Amasias exercitum, qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum:

At illi contra Judam vehementer irati, reversi sunt in regionem suam.

Porro Amasias confidenter eduxit populum suum, et abiit in vallem Salinarum, percussitque filios Seir decem millia.

Et alia decem millia ceperunt filii Juda, et adduxerunt ad praeruptum cujusdam petrae, praecipitaveruntque eos de summo in praeceps, qui universi crepuerunt.

At ille exercitus, quem remiserat Amasias, ne secum iret ad praelium, diffusus est in civitatibus Juda, a Samaria usque ad Bethoron, et interfectis tribus millibus, diripuit praedam magnam.

Amasias vero post caedem Idumaeorum, et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos, et illis adolebat incensum.

Quamobrem iratus Dominus contra Amasiam, misit ad illum prophetam, qui diceret ei: Cur adorasti deos, qui non liberaverunt populum suum de manu tua?

Cumque haec ille loqueretur, respondit ei: Num consiliarius regis es? quiesce, ne interficiam te.

Discedensque propheta, Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te, quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo.

Igitur Amasias rex Juda, inito pessimo consilio, misit ad Joas filium Joahaz filii Jeu, regem Israel, dicens: Veni, videamus nos mutuo.

At ille remisit nuntium, dicens, Carduus, qui est in Libano, misit ad cedrum Libani, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem: et ecce bestiae, quae erant in silva Libani, transierunt, et conculcaverunt carduum.

Dixisti: Percussi Edom, et idcirco erigitur cor tuum in superbiam: sede in domo tua, cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu, et Juda tecum?

Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas, ut traderetur in manibus hostium propter deos Edom.

Ascendit igitur Joas rex Israel, et mutuos sibi praebuere conspectus:

Amasias autem rex Juda erat in Beth-Sames Juda:

Corruitque Juda coram Israel, et fugit in tabernacula sua.

Porro Amasiam regem Juda, filium Joas filii Joahaz, cepit Joas rex Israel in Beth-Sames, et adduxit in Jerusalem: destruxitque murum ejus a porta Ephraim usque ad portam anguli, quadringentis cubitis.

Omne quoque aurum, et argentum, et universa vasa, quae repererat in domo Dei, et apud Obeddom. In thesauris etiam domus regiae, et filios obsidum reduxit Samariam.

Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda, postquam mortuus est Joas filius Joahaz rex Israel, quindecim annis.

Reliqua autem sermonum Amasiae priorum et novissimorum scripta sunt in libro Regum Juda et Israel.

Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Jerusalem.

Cumque fugisset Lachis, miserunt, et interfecerunt eum ibi.

Reportantesque super equos, sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David.

[Cap. XXVI.] Omnis autem populus Juda, filium ejus Oziam annorum sedecim, constituit regem pro patre suo Amasia.

Ipse aedificavit Ailath, et restituit eam ditioni Juda, postquam dormivit rex cum patribus suis.

Sedecim annorum erat Ozias cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem:

Nomen matris ejus Jechelia de Jerusalem.

Fecitque quod erat rectum in oculis Domini, juxta omnia quae fecerat Amasias pater ejus. Et exquisivit Deum in diebus Zachariae intelligentis et videntis Deum: cumque requireret Dominum, direxit eum in omnibus.

Denique egressus est, et pugnavit contra Philisthim, et destruxit murum Geth, et murum Jabniae, murumque Azoti:

Aedificavit quoque oppida in Azoto, et in Philisthim.

Et adjuvit eum Deus contra Philisthim, et contra Arabes, qui habitabant in Gurbaal, et contra Ammonitas.

Appendebantque Ammonitae munera Oziae: et divulgatum est nomen ejus usque ad introitum Aegypti propter crebras victorias.

Aedificavitque Ozias turres in Jerusalem super portam anguli, et super portam vallis, et reliquas in eodem muri latere, firmavitque eas.

Exstruxit etiam turres in solitudine, et fodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora, tam in campestribus quam in eremi vastitate:

Vineas quoque habuit, et vinitores in montibus, et in Carmelo: erat quippe homo agriculturae deditus.

Fuit autem exercitus bellatorum ejus, qui procedebant ad praelia, sub manu Jeiel scribae, Masiaeque doctoris, et sub manu Ananiae, qui erat de ducibus regis.

Omnisque numerus principum per familias virorum fortium, duorum millium sexcentorum.

Et sub eis universus exercitus, trecentorum et septem millium quingentorum: qui erant apti ad bella, et pro rege contra adversarios dimicabant.

Praeparavit quoque eis Ozias, id est, cuncto exercitui, clypeos, et hastas, et galeas, et loricas, arcusque et fundas ad jaciendos lapides.

Et fecit in Jerusalem diversi generis machinas, quas in turribus collocavit, et in angulis murorum, ut mitterent sagittas et saxa grandia: egressumque est nomen ejus procul, eo quod auxiliaretur ei Dominus, et corroborasset illum.

Sed cum roboratus esset, elevatum est cor ejus in interitum suum, et neglexit Dominum Deum suum:

Ingressusque templum Domini, adolere voluit incensum super altare thymiamatis.

Statimque ingressus post eum Azarias sacerdos, et cum eo sacerdotes Domini octoginta, viri fortissimi, restiterunt regi, atque dixerunt:

Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino? sed sacerdotum, hoc est, filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad hujuscemodi ministerium: egredere de sanctuario, ne contempseris: quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo.

Iratusque est Ozias, et tenens in manu thuribulum ut adoleret incensum, minabatur sacerdotibus.

Statimque orta est lepra in fronte ejus coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis.

Cumque respexisset eum Azarias pontifex, et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte ejus, et festinato expulerunt eum.

Sed et ipse perterritus, acceleravit egredi, eo quod sensisset illico plagam Domini.

Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae, et habitavit in domo separata plenus lepra, ob quam ejectus fuerat de domo Domini.

Porro Joatham filius ejus rexit domum regis, et judicabat populum terrae.

Reliqua autem sermonum Oziae priorum et novissimorum, scripsit Isaias filius Amos, propheta.

Dormivitque Ozias cum patribus suis, et sepelierunt eum in agro regalium sepulcrorum, eo quod esset leprosus: regnavitque Joatham filius ejus pro eo.

[Cap. XXVII.] Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem:

Nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.

Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat.

Ipse aedificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit.

Urbes quoque aedificavit in montibus Juda, et in saltibus castella et turres.

Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei: haec ei praebuerunt filii Ammon, in anno secundo et tertio.

Corrobaratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.

Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnae ejus, et opera, scripta sunt in libro Regum Israel et Juda.

Viginti quinque annorum erat quum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem.

Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David, et regnavit Ahaz filius ejus pro eo.

[Cap. XXVIII.] Viginti annorum erat Ahaz cum regnare coepisset: et sedecim annis regnavit in Jerusalem:

Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater ejus: sed ambulavit in viis regum Israel, insuper et statuas fudit Baalim.

Ipse est, qui adolevit incensum in valle Benennom, et lustravit filios suos in igne, juxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israel.

Sacrificabat quoque, et thymiama succendebat in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso.

Tradiditque eum Dominus Deus ejus in manu regis Syriae, qui percussit eum, magnamque praedam cepit de ejus imperio, et adduxit in Damascum:

Manibus quoque regis Israel traditus est, et percussus plaga grandi.

Occiditque Phacee filius Romeliae, de Juda centum viginti millia in die uno, omnes viros bellatores: eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum.

Eodem tempore occidit Zechri, vir potens ex Ephraim, Maasiam filium regis, et Ezricam ducem domus ejus, Elcanam quoque secundum a rege

Ceperuntque filii Israel de fratribus suis ducenta millia mulierum, puerorum, et puellarum, et infinitam praedam: pertuleruntque eam in Samariam.

Ea tempestate erat ibi propheta Domini, nomine Oded, qui egressus obviam exercitui venienti in Samariam, dixit eis:

Ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Juda: tradidit eos in manibus vestris, et occidistis eos atrociter, ita ut ad coelum pertingeret vestra crudelitas.

Insuper filios Juda et Jerusalem vultis vobis subjicere in servos et ancillas: quod nequaquam facto opus est: peccastis enim super hoc Domino Deo vestro.

Sed audite consilium meum, et reducite captivos, quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis.

Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Johanan, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias, filius Sellum, et Amasa filius Adali, contra eos qui veniebant de praelio, et dixerunt eis:

Non introducetis huc captivos, ne peccemus Domino. Quare vultis adjicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta? grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israel.

Dimiseruntque viri bellatores praedam, et universa quae ceperant, coram principibus, et omni multitudine.

Steteruntque viri, quos supra memoravimus, et apprehendentes captivos, omnesque qui nudi erant, vestierunt de spoliis.

Cumque vestissent eos, et calceassent, et refecissent cibo ac potu, unxissentque propter laborem, et adhibuissent eis curam: quicumque ambulare non poterant, et erant imbecillo corpore, imposuerunt eos jumentis, et adduxerunt Jericho civitatem palmarum ad fratres eorum, ipsique reversi sunt Samariam.

Tempore illo misit rex Ahaz ad regem Assyriorum, auxilium postulans.

Veneruntque Idumaei, et percusserunt multos ex Juda, et ceperunt praedam magnam.

Philisthim quoque diffusi sunt per urbes campestres, et ad meridiem Juda: ceperuntque Beth-Sames, et Aialon, et Gaderoth, Socho quoque, et Thamnan, et Gamzo, cum viculis suis, et habitaverunt in eis.

Humiliaverat enim Dominus Judam propter Ahaz regem Juda, eo quod nudasset eum auxilio, et contemptui habuisset Dominum.

Adduxitque contra eum Thelgath-Phalnasar, regem Assyriorum, qui et afflixit eum et, nullo resistente, vastavit.

Igitur Ahaz, spoliata domo Domini, et domo regum ac principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit.

Insuper et in tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum, ipse per se rex Ahaz immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis, et dixit:

Dii regum Syriae auxiliantur eis, quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi; cum econtrario ipsi fuerint ruinae ei et universo Israel.

Direptis itaque Ahaz omnibus vasis domus Dei, atque confractis, clausit januas templi Dei, et fecit sibi altaria in universis angulis Jerusalem.

In omnibus quoque urbibus Juda exstruxit aras ad cremandum thus, atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum.

Reliqua autem sermonum ejus et omnium operum priorum et novissimorum scripta sunt in libro Regum Juda et Israel.

Dormivitque Ahaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Jerusalem: neque enim receperunt eum in sepulcra regum Israel. Rgnavitque Ezechias filius ejus pro eo.

[Cap. XXIX.] Igitur Ezechias regnare coepit, cum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem:

Nomen matris ejus Abia, filia Zachariae.

Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini, juxta omnia quae fecerat David pater ejus.

Ipse [ Al. ipso] anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini, et instauravit eas.

Adduxitque sacerdotes atque Levitas, et congregavit eos in plateam orientalem.

Dixitque ad eos: Audite me, Levitae, et sanctificamini, mundate domum Domini Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario.

Peccaverunt patres nostri, et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri, derelinquentes eum: averterunt facies suas a tabernaculo Domini et praebuerunt dorsum.

Clauserunt ostia, quae erant in porticu, et exstinxerunt lucernas, incensumque non adoleverunt, et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israel.

Concitatus est itaque furor Domini super Judam et Jerusalem, tradiditque eos in commotionem, et in interitum, et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris.

En, corruerunt patres nostri gladiis, filii nostri, et filiae nostrae, et conjuges captivae ductae sunt, propter hoc scelus.

Nunc ergo placet mihi, ut ineamus foedus cum Domino Deo Israel, et avertet a nobis furorem irae suae.

Filii mei, nolite negligere: vos elegit Dominus, ut stetis coram eo, et ministretis illi, colatisque eum, et cremetis incensum.

Surrexerunt ergo Levitae: Maath filius Amasai [ Al. Amasiae], et Joel filius Azariae, de filiis Caath:

Porro de filiis Merari, Cis filius Abdi [ Al. Abdai], et Azarias filius Jaalelel [ Al. Jalaleet].

De filiis autem Gerson, Joaa filius Zemma, et Eden filius Joaa.

At vero de filiis Elisaphan, Samri, et Jaiel.

De filiis quoque Asaph, Zacharias et Mathanias;

Necnon de filiis Eman, Jaiel, et Semei:

Sed et de filiis Idithun, Semeias, et Oziel.

Congregaveruntque fratres suos, et sanctificati sunt, et ingressi sunt juxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei.

Sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud, extulerunt omnem immunditiam, quam intro repererant in vestibulo domus Domini, quam tulerunt Levitae, et asportaverunt ad torrentem Cedron foras.

Coeperunt autem prima die mensis primi mundare, et in die octavo ejusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini, expiaveruntque templum diebus octo, et in die sexta decima mensis ejusdem quod coeperant, impleverunt.

Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem, et dixerunt ei:

Sanctificavimus omnem domum Domini, et altare holocausti, vasaque ejus, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis, cunctamque templi supellectilem, quam polluerat rex Ahaz in regno suo, postquam praevaricatus est, et ecce exposita sunt omnia coram altare Domini.

Consurgensque diluculo Ezechias rex, adunavit omnes principes civitatis, et ascendit in domum Domini:

Obtuleruntque simul tauros septem, arietes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Juda.

Dixitque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini.

Mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem, et fuderunt illum super altare:

Mactaverunt etiam arietes, et illorum sanguinem super altare fuderunt;

Immolaveruntque agnos, et fuderunt super altare sanguinem.

Applicueruntque hircos pro peccato, coram rege et universa multitudine, imposueruntque manus suas super eos: et immolaverunt illos Sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare pro piaculo universi Israelis:

Pro omni quippe Israel praeceperat rex, ut holocaustum fieret, et pro peccato.

Constituit quoque Levitas in domo Domini, cum cymbalis, et psalteriis, et citharis, secundum dispositionem David, et Gad Videntis regis, et Nathan prophetae:

Siquidem Domini praeceptum fuit per manum prophetarum ejus.

Steteruntque Levitae tenentes organa David, et Sacerdotes tubas.

Et jussit Ezechias ut offerrent holocausta super altare:

Cumque offerrentur holocausta, coeperunt laudes canere Domino, et clangere tubis, atque in diversis organis, quae David rex Israel praeparaverat, concrepare.

Omni autem turba adorante, cantores et ii qui tenebant tubas, erant in officio suo, donec compleretur holocaustum.

Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex, et omnes qui erant cum eo, et adoraverunt.

Praecepitque Ezechias et principes Levitis, ut laudarent Dominum sermonibus David, et Asaph Videntis: qui laudaverunt eum magna laetitia, et curvato genu adoraverunt.

Ezechias autem etiam haec addidit: Implestis manus vestras Domino, accedite, et offerte victimas, et laudes in domo Domini.

Obtulit ergo universa multitudo hostias, et laudes, et holocausta, mente devota.

Porro numerus holocaustorum, quae obtulit multitudo, hic fuit, tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos.

Sanctificaveruntque Domino boves sexcentos, et oves tria millia.

Sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent: unde et Levitae fratres eorum adjuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites:

Levitae quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes.

Fuerunt ergo holocausta plurima, adipes pacificorum: et libamina holocaustorum: et completus est cultus domus Domini.

Laetatusque est Ezechias, et omnis populus, eo quod ministerium Domini esset expletum, Derepente quippe hoc fieri placuerat.

[Cap. XXX.] Misit quoque Ezechias ad omnem Israel et Judam: scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen, ut venirent ad domum Domini in Jerusalem, et facerent Phase Domino Deo Israel.

Inito ergo consilio regis et principum, et universi coetus Jerusalem, decreverunt ut facerent Phase mense secundo.

Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes, qui possent sufficere, sanctificati non fuerant, et populus nondum congregatus fuerat in Jerusalem.

Placuitque sermo regi et omni multitudini.

Et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israel, de Bersabee usque Dan, ut venirent, et facerent Phase Domino Deo Israel in Jerusalem: multi enim non fecerant sicut lege praescriptum est.

Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum ejus, in universum Israel et Judam, juxta id, quod rex jusserat, praedicantes:

Filii Israel, revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Israel: et revertetur ad reliquias, quae effugerunt manum regis Assyriorum.

Nolite fieri sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum, qui tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis.

Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri: tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium ejus, quod sanctificavit in aeternum:

Servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris ejus.

Si enim vos reversi fueritis ad Dominum: fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxerunt captivos, et revertentur in terram hanc:

Pius enim et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum.

Igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem, per terram Ephraim et Manasse usque ad Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos.

Attamen quidam viri ex Aser, et Manasse, et Zabulon, acquiescentes consilio venerunt Jerusalem.

In Juda vero facta est manus Domini, ut daret eis cor unum: ut facerent juxta praeceptum regis et principum, verbum Domini.

Congregatique sunt in Jerusalem populi multi, ut facerent solemnitatem azymorum, mense secundo;

Et surgentes destruxerunt altaria quae erant in Jerusalem, atque universa, in quibus idolis adolebatur incensum, subvertentes, projecerunt in torrentem Cedron.

Immolaverunt autem Phase quarta decima die mensis secundi.

Sacerdotes quoque atque Levitae tandem sanctificati obtulerunt holocausta in domo Domini:

Steteruntque in ordine suo, juxta dispositionem et legem Mosi hominis Dei: sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum, eo quod multa turba sanctificata non esset: et idcirco Levitae immolarent Phase his qui non occurrerant sanctificari Domino.

Magna etiam pars populi de Ephraim, et Manasse, et Issachar, et Zabulon, quae sanctificata non fuerat, comedit Phase, non juxta quod scriptum est:

Et oravit pro eis Ezechias, dicens: Dominus bonus propitiabitur cunctis, qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum: et non imputabit eis quod minus sanctificati sunt.

Quem exaudivit Dominus, et placatus est populo.

Feceruntque filii Israel, qui inventi sunt in Jerusalem, solemnitatem azymorum septem diebus in laetitia magna, laudantes Dominum per singulos dies:

Levitae quoque et sacerdotes, per organa, quae suo officio congruebant.

Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum, qui habebant intelligentiam bonam super Domino:

Et comederunt septem diebus solemnitatis, immolantes victimas pacificorum, et laudantes Dominum Deum patrum suorum.

Placuitque universae multitudini, ut celebrarent etiam alios dies septem: quod et fecerunt cum ingenti gaudio.

Ezechias enim rex Juda praebuerat multitudini mille tauros, et septem millia ovium:

Principes vero dederunt populo tauros mille, et oves decem millia: sanctificata ergo est sacerdotum plurima multitudo.

Et hilaritate perfusa omnis turba Juda, tam sacerdotum et Levitarum quam universae frequentiae, quae venerat ex Israel: proselytorum quoque de terra Israel, et habitantium in Juda.

Factaque est grandis celebritas in Jerusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Israel in ea urbe non fuerat.

Surrexerunt autem sacerdotes atque Levitae benedicentes populo: et exaudita est vox eorum: pervenitque oratio in habitaculum sanctum coeli.

[Cap. XXXI.] Cumque haec fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israel, qui inventus fuerat in urbibus Juda, et fregerunt simulacra, succideruntque lucos, demoliti sunt excelsa, et altaria destruxerunt non solum de universo Juda et Benjamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent:

Reversique sunt omnes filii Israel in possessiones et civitates suas.

Ezechias autem constituit turmas Sacerdotales et Leviticas per divisiones suas, unumquemque in officio proprio, tam sacerdotum videlicet quam levitarum, ad holocausta et pacifica, ut ministrarent et confiterentur, canerentque in portis castrorum Domini.

Pars autem regis erat, ut de propria ejus substantia offerretur holocaustum, mane semper et vespere. Sabbatis quoque et kalendis, et solemnitatibus caeteris, sicut scriptum est in lege Mosi.

Praecepit etiam populo habitantium in Jerusalem, ut darent partes sacerdotibus, et Levitis, ut possent vacare legi Domini.

Quod cum percrebuisset in auribus multitudinis, plurimas obtulere primitias filii Israel frumenti, vini, et olei, mellis quoque, et omnium, quae gignit humus, decimas obtulerunt.

Sed et filii Israel et Juda, qui habitabant in urbibus Juda, obtulerunt decimas boum et ovium, decimasque sanctorum, quae voverant Domino Deo suo: atque universa portantes, fecerunt acervos plurimos.

Mense tertio coeperunt acervorum jacere fundamenta, et mense septimo compleverunt eos.

Cumque ingressi fuissent Ezechias et principes ejus, viderunt acervos, et benedixerunt Domino ac populo Israel.

Interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas, cur ita jacerent acervi.

Respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc, dicens:

Ex quo coeperunt offerri primitiae in domo Domini, comedimus, et saturati sumus, remanseruntque plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo: reliquiarum autem copia est ista, quam cernis.

Praecepit igitur Ezechias, ut praepararent horrea in domo Domini.

Quod cum fecissent, intulerunt tam primitias, quam decimas, et quaecumque voverant, fideliter:

Fuit autem praefectus eorum Chonenias Levita, et Semei frater ejus, secundus.

Post quem Jaiel, et Azarias, et Naath, et Asael, et Jerimoth:

Jazabad quoque, et Eliel, et Jesmachias, et Maath, et Banaias, praepositi sub manibus Choneniae, et Semei fratris ejus, ex imperio Ezechiae regis et Azariae pontificis domus Dei ad quos omnia pertinebant.

Core vero filius Jemna Levites et janitor orientalis portae, praepositus erat iis quae sponte offerebantur Domino, primitiisque et consecratis in sancta sanctorum.

Et sub cura ejus Eden, et Benjamin, Jesue, et Semeias, Amarias quoque et Sechenias, in civitatibus sacerdotum, ut fideliter distribuerent fratribus suis partes, minoribus atque majoribus: exceptis maribus ab annis tribus et supra, cunctisque qui ingrediebantur templum Domini, et quidquid per singulos dies conducebat in ministerio, atque observationibus juxta divisiones suas, sacerdotibus per familias, et Levitis a vigesimo anno et supra, per ordines et turmas suas, universaeque multitudini, tam uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus, fideliter cibi, de his quae sanctificata fuerant, praebebantur.

Sed et filiorum Aaron per agros, et suburbana urbium singularum, dispositi erant viri, qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et Levitis.

Fecit ergo Ezechias universa quae diximus, in omni Juda: operatusque est bonum et rectum et verum, coram Domino Deo suo, in universa cultura ministerii domus Domini, juxta legem et caeremonias, volens requirere Deum suum in toto corde suo: fecitque, et prosperatus est.

[Cap. XXXII.] Post quae et hujuscemodi veritatem, venit Sennacherib rex Assyriorum, et ingressus Judam, obsedit civitates munitas, volens eas capere.

Quod cum vidisset Ezechias, venisse scilicet Sennacherib, et totum belli impetum verti contra Jerusalem, inito cum principibus consilio, virisque fortissimis, ut obturarent capita fontium, qui erant extra urbem:

Et hoc omnium decernente sententia, congregavit plurimam multitudinem, et obturaverunt cunctos fontes, et rivum qui fluebat in medio terrae, dicentes:

Ne veniant reges Assyriorum, et inveniant aquarum abundantiam.

Aedificavit quoque, agens industrie, omnem murum, qui fuerat dissipatus, et exstruxit turres desuper, et forinsecus alterum murum: instauravitque Mello in civitate David, et fecit universi generis armaturam et clypeos:

Constituitque principes bellatorum in exercitu: et convocavit universos in platea portae civitatis, ac locutus est ad cor eorum dicens:

Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis regem Assyriorum, et universam multitudinem, quae est cum eo.

Multo enim plures nobiscum sunt, quam cum illo.

Cum illo est brachium carneum: nobiscum Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster, pugnatque pro nobis.

Confortatusque est populus hujuscemodi verbis Ezechiae regis Juda.

Quae postquam gesta sunt, misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos Jerusalem (ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis) ad Ezechiam regem Juda, et ad omnem populum qui erat in urbe, dicens:

Haec dicit Sennacherib rex Assyriorum: in quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Jerusalem.

Num Ezechias decipit vos, ut tradat morti in fame et in siti, affirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum?

Numquid non iste est Ezechias qui destruxit excelsa illius, et altaria, et praecepit Juda et Jerusalem, dicens: Coram altari uno adorabitis, et in ipso comburetis incensum?

An ignoratis quae ego fecerim, et patres mei cunctis terrarum populis?

Numquid praevaluerunt dii gentium, omniumque terrarum, liberare regionem suam de manu mea?

Quis est de universis diis gentium quas vastaverunt patres mei, qui potuerit eruere populum suum de manu mea, ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu?

Non vos ergo decipiat Ezechias, nec vana persuasione deludat, neque credatis ei. Si enim nullus potuit Deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea, et de manu patrum meorum, consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de manu mea.

Sed et alia multa locuti sunt servi ejus, contra Dominum Deum, et contra Ezechiam servum ejus.

Epistolas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum Deum Israel, et locutus est adversus eum:

Sicut dii gentium caeterarum non potuerunt liberare populum suum de manu mea: sic et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu ista.

Insuper et clamore magno, lingua Judaica, contra populum qui sedebat in muris Jerusalem, personabat, ut terreret eos, et caperet civitatem.

Locutusque est contra Deum Jerusalem, sicut adversum deos populorum terrae, opera manuum hominum.

Oraverunt igitur, Ezechias rex, et Isaias filius Amos prophetes, adversum hanc blasphemiam, ac vociferati sunt usque in coelum.

Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum, et bellatorem, et principem exercitus regis Assyriorum: reversusque est cum ignominia in terram suam.

Cumque ingressus esset domum Dei sui, filii qui egressi fuerant de utero ejus, interfecerunt eum gladio.

Salvavitque Dominus Ezechiam et habitatores Jerusalem de manu Sennacherib Regis Assyriorum, et de manu omnium, et praestitit eis quietem per circuitum.

Multi etiam deferebant hostias et sacrificia Domino in Jerusalem, et munera Ezechiae regi Juda: qui exaltatus est post haec coram cunctis gentibus.

In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem, et oravit Dominum: exaudivitque eum, et dedit ei signum.

Sed non juxta beneficia, quae acceperat, retribuit, quia elevatum est cor ejus: et facta est contra eum ira et contra Judam et Jerusalem.

Humiliatusque est postea, eo quod exaltatum fuisset cor ejus, tam ipse, quam habitatores Jerusalem: et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiae.

Fuit autem Ezechias, dives, et inclytus valde, et thesauros sibi plurimos congregavit argenti et auri et lapidis pretiosi, aromatum, et armorum universi generis, et vasorum magni pretii.

Apothecas quoque frumenti, vini, et olei, et praesepia omnium jumentorum, caulasque pecorum:

Et urbes aedificavit sibi: habebat quippe greges ovium et armentorum innumerabiles, eo quod dedisset ei Dominus substantiam multam nimis.

Ipse est Ezechias, qui obturavit superiorem fontem aquarum Gion, et avertit eas subter ad occidentem urbis David: in omnibus operibus suis fecit prospere quae voluit.

Attamen in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum, ut interrogarent de portento quod acciderat super terram, dereliquit eum Deus, ut tentaretur et nota fierent omnia quae erant in corde ejus.

Reliqua autem sermonum Ezechiae, et misericordiarum ejus, scripta sunt in visione Isaiae filii Amos prophetae, et in libro Regum Juda et Israel.

Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et sepelierunt eum super sepulcra filiorum David, et celebravit ejus exsequias universus Juda, et omnes habitatores Jerusalem: regnavitque Manasses filius ejus pro eo.

[Cap. XXXIII.] Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem.

Fecit autem malum coram Domino, juxta abominationes gentium, quas subvertit Dominus coram filiis Israel:

Et conversus instauravit excelsa, quae demolitus fuerat Ezechias pater ejus.

Construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et adoravit omnem militiam coeli, et coluit eam.

Aedificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: In Jerusalem erit nomen meum in aeternum.

Aedificavit autem ea cuncto exercitui coeli, in duobus atriis domus Domini.

Transireque fecit filios suos per ignem in valle Benenom:

Observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum magos et incantatores:

Multaque mala operatus est coram Domino, ut irritaret eum.

Sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David, et ad Salomonem filium ejus, dicens:

In domo hac et [ Al. tac. et] in Jerusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum.

Et moveri non faciam pedem Israel de terra quam tradidi patribus eorum: ita dumtaxat si custodierint facere quae praecepi eis, cunctamque legem et caeremonias atque judicia per manum Mosi.

Igitur Manasses seduxit Judam, et habitatores Jerusalem, ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israel.

Locutusque est Dominus ad eum, et ad populum illius, et attendere noluerunt.

Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum: ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque compedibus duxerunt in Babylonem.

Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum: et egit poenitentiam valde coram Deo patrum suorum.

Deprecatusque est eum, et obsecravit intente, et exaudivit orationem ejus.

Reduxitque eum Jerusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse est [ Al. esset] Deus.

Post haec aedificavit murum extra civitatem David, ad occidentem Gion in convalle ab introitu portae piscium per circuitum usque ad Ophel, et exaltavit illum vehementer.

Constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Juda munitis:

Et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini:

Aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini, et in Jerusalem, et projecit omnia extra urbem.

Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud victimas, et pacifica, et laudem.

Praecepitque Judae, ut serviret Domino Deo Israel.

Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo.

Reliqua autem gestorum Manasse, et obsecratio ejus ad Deum suum: verba quoque Videntium, qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israel, continentur in sermonibus regum Israel.

Oratio quoque ejus et exauditio, et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam in quibus aedificavit excelsa, et fecit lucos et statuas, antequam ageret poenitentiam, scripta sunt in sermonibus Ozai.

Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua: regnavitque pro eo filius ejus Amon.

Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit in Jerusalem.

Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus:

Et cunctis idolis, quae Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit.

Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manasses pater ejus: et multo majora deliquit.

Cumque conjurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua.

Porro reliqua populi multitudo, caesis iis, qui Amon percusserant, constituit regem Josiam filium ejus pro eo.

[Cap. XXXIV.] Octo annorum erat Josias cum regnare coepisset, et triginta et uno anno regnavit in Jerusalem.

Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini, et ambulavit in viis David patris sui: non declinavit neque ad dextram, neque ad sinistram.

Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, coepit quaerere Deum patris sui David:

Et duodecimo anno, postquam coeperat, mundavit Judam et Jerusalem ab excelsis, et lucis, simulacrisque et sculptilibus.

Destruxeruntque coram eo aras Baalim: et simulacra, quae superposita fuerant, demoliti sunt:

Lucos etiam, et sculptilia succidit atque comminuit:

Et super tumulos eorum, qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit.

Ossa praeterea sacerdotum combussit in altaribus idolorum, mundavitque Judam et Jerusalem.

Sed et in urbibus Manasse, et Ephraim, et Simeon usque Nephthali, cuncta subvertit.

Cumque altaria dissipasset, et lucos, et sculptilia contrivisset in frusta, cunctaque delubra demolitus esset de universa terra Israel, reversus est Jerusalem.

Igitur anno octavo decimo regni sui, mundata jam terra, et templo Domini, misit Saphan filium Eseliae, et Maasiam principem civitatis, et Joa filium Joabaz a commentariis, ut instaurarent domum Domini Dei sui.

Qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum:

Acceptamque ab eo pecuniam, quae illata fuerat in domum Domini, et quam congregaverant Levitae, et janitores de Manasse, et Ephraim, et universis reliquiis Israel, ab omni quoque Juda, et Benjamin, et habitatoribus Jerusalem, tradiderunt in manibus eorum qui praeerant operariis in domo Domini, ut instaurarent templum, et infirma quaeque sarcirent.

At illi dederunt eam artificibus, et caementariis, ut emerent lapides de lapicidinis, et ligna ad commissuras aedificii, et ad contignationem domorum, quas destruxerant reges Juda. Qui fideliter cuncta faciebant.

Erant autem praepositi operantium, Jaath et Abdias de filiis Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui urgebant opus: omnes Levitae scientes organis canere.

Super eos vero, qui ad varios usus onera portabant, erant scribae, et magistri de Levitis janitores.

Cumque efferrent pecuniam, quae illata fuerat in templum Domini, reperit Helcias sacerdos librum Legis Domini per manum Mosi.

Et ait ad Saphan scribam: Librum Legis inveni in domo Domini: et tradidit ei.

At ille intulit volumen ad regem, et nuntiavit ei dicens: Omnia quae dedisti in manu servorum tuorum, ecce complentur.

Argentum quod repertum est in domo Domini, conflaverunt: datumque est praefectis artificum, et diversa opera fabricantium.

Praeterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum.

Quem cum, rege praesente, recitasset, audissetque ille verba legis, scidit vestimenta sua: et praecepit Helciae, et Ahicam filio Saphan, et Abdon filio Micha, Saphan quoque scribae, et Asiae servo regis, dicens:

Ite, et orate Dominum pro me, et pro reliquiis Israel et Juda, super universis sermonibus libri istius, qui repertus est:

Magnus enim furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini, ut facerent omnia quae scripta sunt in isto volumine.

Abiit ergo Helcias, et hi qui simul a rege missi fuerant, ad Oldam prophetidem [ Al. propheten], uxorem Sellum filii Thecuat, filii Hasra custodis vestium: quae habitabat in Jerusalem in Secunda: et locuti sunt ei verba, quae supra narravimus.

At illa respondit eis: Haec dicit Dominus Deus Israel: Dicite viro qui misit vos ad me:

Haec dicit Dominus: Ecce ego inducam mala super locum istum, et super habitatores ejus, cunctaque maledicta quae scripta sunt in libro hoc, quem legerunt coram rege Juda. Quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum.

Idcirco stillabit furor meus super locum istum, et non exstinguetur.

Ad regem autem Juda, qui misit vos pro Domino deprecando, sic loquimini:

Haec dicit Dominus Deus Israel: Quoniam audisti verba voluminis, atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei, super his quae dicta sunt contra locum hunc, et habitatores Jerusalem, reveritusque faciem meam, scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me: ego quoque exaudivi te, dicit Dominus.

Jam enim colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulcrum tuum in pace: nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum et super habitatores ejus.

Retulerunt itaque regi cuncta quae dixerat.

At ille, convocatis universis majoribus natu Juda et Jerusalem, ascendit in domum Domini, unaque omnes viri Juda et habitatores Jerusalem, sacerdotes et Levitae, et cunctus populus a minimo usque ad maximum.

Quibus audientibus in domo Domini, legit rex omnia verba voluminis:

Et stans in tribunali suo, percussit foedus, coram Domino, ut ambularet post eum, et custodiret praecepta, et testimonia, et justificationes ejus, in toto corde suo, et in tota anima sua, faceretque quae scripta sunt in volumine illo, quod legerat.

Adjuravit quoque super hoc omnes, qui reperti fuerant in Jerusalem et Benjamin: et fecerunt habitatores Jerusalem juxta pactum Domini Dei patrum suorum.

Abstulit ergo Josias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israel: et fecit omnes, qui residui erant in Israel, servire Domino Deo suo.

Cunctis diebus ejus non recesserunt a Domino Deo patrum suorum.

[Cap. XXXV.] Fecit autem Josias in Jerusalem Phase Domino, quod immolatum est quarta decima die mensis primi:

Et constituit sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini.

Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Israel sanctificabatur Domino, locutus est.

Ponite arcam in sanctuario templi, quod aedificavit Salomon filius David rex Israel, nequaquam enim eam ultra portabitis:

Nunc autem ministrate Domino Deo vestro, et populo ejus Israel. Et praeparate vos per domos, et cognationes vestras, in divisionibus singulorum, sicut praecepit David rex Israel et descripsit Salomon filius ejus.

Et ministrate in sanctuario per familias turmasque Leviticas, et sanctificati immolate Phase:

Fratres etiam vestros, ut possint juxta verba quae locutus est Dominus in manu Mosi facere, praeparate.

Dedit praeterea Josias omni populo, qui fuerat inventus in solemnitate Phase, agnos et haedos de gregibus, et reliqui pecoris triginta millia, boumque tria millia. Haec de regis universa substantia:

Duces quoque ejus, sponte quod voverant, obtulerunt, tam populo, quam sacerdotibus et Levitis.

Porro Helcias, et Zacharias, et Jaiel, principes domus Domini, dederunt sacerdotibus ad faciendum Phase pecora commixtim duo millia sexcenta, et boves trecentos.

Chonenias autem, et Semeias, etiam et Nathanael, et fratres ejus, necnon Absabias, et Jeiel, et Jozabad, principes Levitarum, dederunt caeteris Levitis ad celebrandum Phase quinque millia pecorum, et boves quingentos.

Praeparatumque est ministerium, et steterunt sacerdotes in officio suo:

Levitae quoque in turmis, juxta regis imperium.

Et immolatum est Phase, asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem, et Levitae detraxerunt pelles holocaustorum: et separaverunt ea, ut darent per domos et familias singulorum, et offerrentur Domino, sicut scriptum est in libro Mosi:

De bobus quoque fecerunt similiter.

Et assaverunt Phase super ignem, juxta quod lege praeceptum est:

Pacificas vero hostias coxerunt in lebetibus, et cacabis, et ollis, festinato distribuerunt universae plebi:

Sibi autem, et sacerdotibus postea paraverunt:

Nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerunt occupati.

Unde Levitae sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis.

Porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo, juxta praeceptum David, et Asaph, et Eman, et Idithun, prophetarum regis:

Janitores vero per portas singulas observabant, ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio:

Quam ob rem et fratres eorum Levitae paraverunt eis cibos.

Omnis igitur cultura Domini rite completa est in die illa, ut facerent Phase, et offerrent holocausta super altare Domini, juxta praeceptum regis Josiae.

Feceruntque filii Israel, qui reperti fuerant ibi, Phase in tempore illo, et solemnitatem azymorum septem diebus.

Non fuit Phase simile huic in Israel a diebus Samuelis prophetae:

Sed nec quisquam de cunctis regibus Israel fecit Phase sicut Josias, sacerdotibus, et Levitis, et omni Judae, et Israel qui repertus fuerat, et habitantibus in Jerusalem.

Octavo decimo anno regni Josiae hoc Phase celebratum est.

Postquam instauraverat Josias templum, ascendit Necao rex Aegypti ad pugnandum in Charcamis juxta Euphraten: et processit in occursum ejus Josias.

At ille, missis ad eum nuntiis, ait:

Quid mihi et tibi est, rex Juda? non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire praecepit: desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te.

Noluit Josias reverti, sed praeparavit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei: verum perrexit, ut dimicaret in campo Mageddo.

Ibique vulneratus a sagittariis, dixit pueris suis: Educite me de praelio, quia oppido vulneratus sum.

Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebatur eum more regio, et asportaverunt eum in Jerusalem mortuusque est, et sepultus in mausoleo patrum suorum:

Et universus Juda et Jerusalem luxerunt eum:

Jeremias maxime: cujus omnes cantores atque cantatrices, usque in praesentem diem, lamentationes super Josia replicant, et quasi lex obtinuit in Israel:

Ecce scriptum fertur in Lamentationibus.

Reliqua autem sermonum Josiae et misericordiarum ejus, quae lege praecepta sunt Domini: opera quoque illius prima et novissima scripta sunt in libro Regum Israel et Juda.

[Cap. XXXVI.] Tulit ergo populus terrae Joabaz filium Josiae, et constituit regem pro patre suo in Jerusalem.

Viginti trium annorum erat Joahaz cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem.

Amovit autem eum rex Aegypti cum venisset Jerusalem, et condemnavit terram centum talentis argenti, et talento auri.

Constituitque regem pro eo, Eliacim fratrem ejus, super Judam et Jerusalem et vertit nomen ejus Joiacim.

Ipsum vero Joahaz tulit secum, et abduxit in Aegyptum:

Viginti quinque annorum erat Joiacim cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: fecitque malum coram Domino Deo suo.

Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldaeorum, et vinctum catenis duxit in Babylonem.

Ad quam et vasa Domini transtulit, et posuit ea in templo suo.

Reliqua autem verborum Joiacim, et abominationum ejus, quas operatus est, et quae inventa sunt in eo, continentur in libro Regum Israel et Juda.

Regnavitque Joiachin filius ejus pro eo.

Octo annorum erat Joiachin cum regnare coepisset, et tribus mensibus, ac decem diebus regnavit in Jerusalem, fecitque malum in conspectu Domini.

Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini.

Regem constituit Sedeciam fratrem ejus super Judam et Jerusalem.

Viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem.

Fecitque malum in oculis Domini Dei sui, nec erubuit faciem Jeremiae prophetae, loquentis ad se ex ore Domini.

A rege quoque Nabuchodonosor recessit, qui adjuraverat eum per Deum.

Et induravit cervicem suam et cor, ut non reverteretur ad Dominum Deum Israel.

Sed et universi principes sacerdotum, et populus, praevaricati sunt inique juxta universas abominationes gentium, et polluerunt domum Domini, quam sanctificaverat sibi in Jerusalem.

Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum, de nocte consurgens, et quotidie commonens, eo quod parceret populo et habitaculo suo.

At illi subsannabant nuntios Dei, et parvipendebant sermones ejus, illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum ejus, et esset nulla curatio.

Adduxit enim super eos regem Chaldaeorum, et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui.

Non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus ejus.

Universaque vasa domus Domini, tam majora quam minora, et thesauros templi, et regis, et principum, transtulit in Babylonem:

Incenderunt hostes domum Dei, destruxeruntque murum Jerusalem, universas turres combusserunt, et quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt.

Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis ejus, donec imperaret rex Persarum, ut compleretur sermo Domini ex ore Jeremiae, et celebraret terra sabbata sua:

Cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum, usque dum complerentur septuaginta anni:

Anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem Domini, quem locutus fuerat per os Jeremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, qui jussit praedicari in universo regno suo, etiam per scripturam, dicens:

Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus coeli, et ipse praecepit mihi, ut aedificarem ei domum in Jerusalem, quae est in Judaea:

Quis ex vobis est in omni populo ejus? sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat.

Explicit liber Paralipomenon, Hebraice, Verba Dierum.