LUCIUS AMPELIUS MACRINO SUO SAL.
Volenti tibi omnia nosse scripsi hunc librum memorialem, ut noris quid sit mundus, quid elementa, quid orbis terrarum ferat, vel quid genus humanum peregerit.
I. DE MVNDO
Mundus est universitas rerum, in quo omnia sunt et extra quem nihil; qui Graece dicitur cosmos. Elementa mundi quattuor: ignis ex quo est caelum, aqua ex qua mare Oceanum, aer ex quo venti et tempestates, terra quam propter formam eius orbem terrarum appellamus. Caeli regiones sunt quattuor: oriens occidens meridies septentrio. Caelum dividitur in circulos quinque: arcticum et antarcticum, qui ob nimiam vim frigoris inhabitabiles sunt; aequinoctialem cui <quae> subiacet regio catacecaumene dicitur neque incolitur ob nimiam vim ardoris; brumalem et solstitialem sub quibus habitatur (sunt enim temperatissimi); per quos oblicus circulus vadit cum duodecim signis, in quibus sol annuum conficit cursum.
II. DE DVODECIM SIGNIS
Signa sunt in caelo duodecim. Aries beneficio Liberi, quod is cum exercitum in Indiam per Libyam duceret per loca sicca et arenosa, qua aquae inopia esset et exercitus eius siti adfligeretur, aries eis aquam demonstravit; et ob id a Libero Iovis Ammon est appellatus, eique fanum magnificum fecit ad eum locum ubi aquam invenit; quod abest ab Aegypto et Alexandria milia passuum novem. Ob eam rem a Iove petit ut in<ter> sidera reciperetur. Alii putant eum esse qui Hellen et Phryxum vexerit. Taurus beneficio Iovis, quem Iuppiter a Neptuno fratre per gratiam abduxit; qui sensum humanum figura tauri continebat hisque Iovis iussu Europam Agenoris filiam Sidonia adludens decepit et eam Cretam deportavit. Ob eam rem Iuppiter in sideribus eum dignatus est immortali memoria. Gemini, qui <dii> Samothraces nominantur [esse]; quorum argumentum nefas est pronuntiare praeter eos qui mi<ste>riis prae[sto]sunt. Alii Castorem et Pollucem dicunt, quod hi principes mare tutum a praedonibus praestitissent. Sunt qui dicant Herculem et Theseum, quod similia athla sint adepti. Cancer, καρκίνος, receptus beneficio Iunonis, quod eius iussu, cum Hercules missus esset ad hydram Lernaeam (quam nos excetram dicimus) interficiendam, (i)s carcinus ingressus Herculis pedes et crura lanians incommodiorem faciebat eum quam ipsa excetra; idque malum Hercules difficillimum habuit, carcinumque [cancrum] ob id factum Iuno sideribus est dignata. Leo, λέων, qui educatus est [Nemeae] Iunonis consilio ad Herculis interitum, missus in terram in Argiva diu spelunca latitavit; quem Hercules dicitur interfecisse cum Molorcho hospite suo, cuius clavam ei tributam tum principio est adeptus; qua leonem interfecit, eiusque pellem postea pro tegumento habuit. ob id factum Iunoni odio esse coepit, leonemque caelesti dignitate est honorata. Virgo, quam nos Iustitiam dicimus, fuit cum hominibus; sed postquam homines malefacere coeperunt, Iovis eam inter signa posuit. Sunt qui Erigonam Icari filiam Atheniensem dicunt; cuius patri Liber vinum dedit, ut hominibus ad suavitatem daret: quibus dedit ebriati sunt et lapidibus eum occiderunt. Canis qui cum illo erat vidit dominum occisum, et cum ululatu ad Erigonem rediit; quem ut maestum et singularem vidit, sollicita proficiscitur cum eo. Venere ad locum ubi Icarius iacebat. Vidit corpus patris, magna lamentatione in Hymetto monte sepelivit, ipsa vero se suspendit laqueo. Canis ad pedes eius discumbens diutius et sine alimentis deficiens, post aquam anhelans in puteum se proiecit. Tum Liber a Iove petit, quod suo imperio deficerent, ut inter siderum cursus ponere[n>tur. <Erigone> Virgo, Icarius autem Arcturus nominatus est (cuius stella cum exoritur, continuas tempestates facit), canis Canicula. Libra, quam Graeci ζυγόν appellant, virile nomen est adeptus summa clementia et iustitia; <Stath>muchos <est> dictus, qui<a> primus dicitur libram et pondus [hominibus] invenisse, quae utilissima mortalibus aestimantur; ideoque in numerum stellarum est receptus [est] et Libra est dictus. Scorpius. Qui dicitur ad perniciem Orionis in insula Chio in monte Pelinaeo voluntate Dianae natus. Orion autem dum venatur, visa Diana stuprare eam voluit. Illa scorpionem subiecit, qui eum vita privaret. Iuppiter et scorpionem et Orionem inter sidera recepit. Sagittarius, Crotos, filius nutricis Musarum; que<m> Musae semper dilexerunt eo quod plausu et lusu sagittarum eas oblectaret. Alii Chironem dicunt, quod iustus et pius [doctus] <atque> hospitalis fuerit. Ab eo Aesculapius <doctus> medicinam, Achilles citharam et alia multa. Capricornus, cui nomen Pan. Quo tempore Python speluncas incolens in monte Tauro Aegyptum profectus est ad bellum, Pan se in caprae figuram convertit. igitur dii immortales postquam Pythonem digna poena affecerunt, Pana astrorum memoria decoraverunt. Aquarius, qui putatur esse Ganymedes; dicitur Deucalion Thessalus; qui <cum> maximo cataclysmo cum uxore Pyrrha solus evasisset, hic pietatis causa inter sidera locatus est. Pisces, ideo [pisces] quia bello Gigantum Venus perturbata in piscem se transfiguravit. Nam dicitur et in Eufrate fluvio ovum piscis in ora fluminis columba adsedisse dies plurimos et exclusisse deam benignam et misericordem hominibus ad bonam vitam. Vtrique memoriae causa pisces inter sidera recepti.
III. DE SIDERIBVS
Praeter duodecim signa potentissima sidera in caelo: Septemtriones duo, maior et minor, qui numquam merguntur ideoque navium cursus regunt. Quorum alter Cynosura dicitur, <alter > Bootes, idem Arcturus. Orion, qui magnitudine sua dimidiam caeli obtinet partem. Pliades, quae latine Virgiliae dicuntur. Hyades, quae a nobis Subuculae dicuntur; quarum ortus et occasus a nautis et ab agricolis observantur. Canicula, cuius vis praecipue solstitio est. Stellae potentissimae in caelo sunt septem: Saturnus Sol Luna Mars Mercurius Iuppiter Venus. Quae a Graecis planetae, a nobis erraticae dicuntur, qui<a> ad arbitrium suum vagantur et motu suo hominum fata moderantur. Item adverso cursu contra caelum feruntur.
[IV. QVIBVS PARTIBVS SEDEANT XII SIGNA DVODECIM VENTORVM]
Aries in aphelioten, Taurus in caeciam, Gemini in aquilonem, Cancer in septentrionem, Leo in thraciam, Virgo in argesten, Libra in zephyron, Scorpius in africum, Sagittarius in austrum et africum, Capricornus in austrum, Aquarius in eurum et notum, Pisces in eurum.
V. DE VENTIS
Venti fiunt ex aeris motu et inclinatione. Sunt autem generales quattuor: eurus, idem apheliotes, idem vulturnus ab oriente; ab occidente zephyrus, idem corus, idem favonius; aquilo, idem boreas <et> aparctias <a> septentrione; notus, idem libs et auster et africus a meridie. Hi sunt quattuor generales; ceteri speciales his tribuuntur, ut iapyx zephyro, qui a(b Ia)phygio Apuliae promontorio flat; leuconotus noto, cum serenior flat; circius aquiloni, cum vehementior Gallias perflat; item etesiae, qui a statis diebus flant per aestatem.
VI. DE ORBE TERRARVM
Orbis terrarum qui sub caelo est quattuor regionibus incolitur. Vna pars eius est in qua nos habitamus; altera huic contraria, quam qui incolunt vocantur anticthones; quarum inferiores duae ex contrario harum sitae, quas qui incolunt vocantur antipodes. Orbis terrarum quem nos colimus in tres partes dividitur, totidemque nomina: Asia, quae est inter Tanain et Nilum; Libya, quae est inter Nilum et Gaditanum sinum; Europa, quae est inter fretum et Tanain. In Asia clarissimae gentes: Indi, Seres, Persae, Medi, Parthi, Arabes, Bithyni, Phryges, Cappadoces, Cilices, Syri, Lydi. In Europa clarissimae gentes: Scythae, Sarmatae, Germani, Daci, Moesi, Thraci, Macedones, Dalmatae, Pannoni, Illyrici, Graeci, Itali, Galli, Spani. In Libya gentes clarissimae: Aethiopes, Mauri, Numidae, Poeni, Gaetuli, Garamantes, Nasamones, Aegyptii. Clarissimi montes in orbe terrarum: Caucasus in Scythia, Emodus in India, Libanus in Syria, Olympus in Macedonia, Hymettus in Attica, Taygetus Lacedaemonia, Cithaeron et Helicon in Boetia, Parnasos [et] <in Phocide,> Acroceraunia in Epiro, Maenalus in Arcadia, Apenninus in Italia, Eryx in Sicilia, Alpes inter Galliam <et Italiam>, Pyrenaeus inter Galliam et Spaniam, Athlans in Africa, Calpe in freto Oceani. Clarissima flumina in orbe terrarum: Indus Ganges Hydaspes in India, Araxes in Armenia, Thermodon et Phasis in Colchide, Tanais in Scy<thi>a, Strymon et Hebrus in Thracia, Sperchios in Thessalia, Hermus et Pactolus auriferi Maeander et Caystrus in Lydia, Cydnus in Cilicia, Orontes in Syria, Simois et Xanthus in Phrygia, Eurotas Lacedaemone, Alpheus in Elide, Ladon in Arcadia, Achelous et Inachus in Epiro, Savus et Danubius qui idem Ister cognominatur in Moesia, Eridanus et Tiberinus in Italia, Timavus in Illyrico, Rhodanus in Gallia, Hiberus et Baetis in Spania, Bagrada in Numidia, Triton in Gaetulia, Nilus in Aegypto, Tigris et Eufrates in Parthia, Rhenus in Germania. Clarissimae insulae: in mari nostro duodecim: Sicilia, Sardinia, Crete, Cypros, Euboea, Lesbos, Rhodos, duae Baleares, Ebusus, Corsica, Gades; in Oceano: ad orientem Taprobane, ad occidentem Brittanni<a>, ad septentrionem Thyle, ad meridiem Insulae Fortunatae; praeter has in Aegaeo mari Cyclades undecim: Delos, Gyaros, Myconos, Andros, Paros, (Ol)earos, Tenos, Cythnos, Melos, Naxos, Donusa; praeter has Sporades innumerabiles, ceterum celeberrimae Aegina, Salamina, Coos, Chios, Lemnos, Samothracia; in Ionio: Echinades, Strophades, Ithace, Cephalenia, Zacynthos; in Adriatico Crateae circiter mille; in Siculo Aeoliae octo; in Gallico Stoechades tres; in Syrtibus Cercina et Menix <quae> et Girba.
VII. DE MARIS AMBITV
Mare quo cingimur universum vocatur Oceanum. Hoc quattuor regionibus inrumpit in terras: a septentrione vocatur Caspium, ab oriente Persicum, a meridie Arabicum, idem Rubrum et Erythraeum, ad occasum magnum mare, idem Athlanticum; quod commerciis totius generis humani peragratur. Hoc intrat in fretum Gaditanum inter duos montes clarissimos Abinnam et Calpem ob impositas Herculis Columpnas, dein latissime simul et longissime <ef>fusum medium terrarum orbem inundat et nomina adquirit: Balearicum, quod Hispaniam adluit; Gallicum, quod Gallias tangit; Ligusticum, quod Liguribus infunditur; Tuscum, Tyrrhenum, idem inferum, quod dextrum Italiae latus circuit; Hadriaticum, idem superum, quod sinistrum Italiae latus circuit; Siculum, in quo Sicilia; Creticum, in quo insula est Creta; Ionium et Aegaeum, quae Achaiam [idem Peloponnesum] it<a> ambiunt ut in<ter>veniente Isthmo paene insulam faciant; Myrtoum et Icarium, quae adhaerent Aegaeo mari, illud a Myrtilo hoc ab Icaro cognominatum; Ponticum, quod ingenti sinu Scythis infunditur; Hellesponticum, fauce transmissum inter duas celeberrimas urbes, Seston Asiae, Abydon Europae; Tanaiticum, quo Asia alluitur; Aegyptium ab Aegypto, Libycum a Libya cognominatur; Syrticum a duabus Syrtibus reciprocis aestibus retorquetur.
[VIII. MIRACVLA MVNDI.] MIRACVLA QVAE IN TERRIS SVNT
Apollonia<e in> Athamantia <a mari> milia passus quinque in monte nymphaeum; ibi ignis est, et de terra exit flamma. In silva Panis symphonia in oppidum auditur. Item sub eo monte in campo lacus aquae pleni; inde pix exit et bitumen; cum manibus subplodas, pix alte attollitur et quasi ab aqua bullescit. Ambraciae in Epiro in pariete sunt picti Castor et Pollux et Helena manu autocthonis, et nemo neque invenire potest quis pinxerit. Argis in Epiro quod ippaton appellatur: ibi pons magnus columpnatus duplex, quem Medea aedificari imperasse fertur. Ibi picta sunt gubernacula Argonautarum quae cepta navis. Ibi Iovis templum Typhonis, unde est ad inferos descensus ad tollendas sortes; in quo loco dicuntur qui descenderunt Iovem ipsum videre. Leucade mons unde se Sappho deiecit propter virum. In summo monte fanum est Apollinis, ubi sacra fiunt; et cum homo inde desiluit, statim excipitur lintribus. Sicyone in Achaia in foro aedis Apollinis est. In ea sunt posita Agamemnonis clipeus et machaera, Ulixis chlamys et thoracium, Teucri sagittae et arcus, Adrasti arca [quam deposuit] in qua quid sit ignoratur; sed et olla aerea, <quam Medea posuit>, in qua Pelias coctus dicitur; item Palamedis litterae, Marsyae <tibiae> itemque corium, remi Argonautarum <cum> [et] gubernaculis <et> brachia, cauculus quo Minerva sortita est de Oreste ceravit una percomparasit <ibi> palla pendet; quam si quis halitu afflaverit, tota patefit; <item> Penelopae tela. Ibi de terra oleum scaturrit. Argis in Achaia Iunonis templum magnifice ornatum, quod asylum vocant. Olympiae templum Iovis nobile, ubi athletae initiantur. Corintho ballaenae costa est magna secundum mare, quam homo complecti non potest. Eodem in loco fanum est Veneris, in quo vas marmoreum Laidos. Boetiae lacus sacer ubi Amphiaraus devoratus. In eo lacu est urceus fictilis fractus pendens testa inter se composita; unde autem pendeat non apparet, nisi a vento moveatur. Athenis Minervae aedes nobilis; cuius ad sinistra[m> clipeus appositus quem digito tangit; in quo clipeo medio Daedali est imago ita colligata: quam si quis imaginem <e> clipeo velit tollere, perit totum opus; solvitur enim signum. Ipsa autem dea habet hastam de gramine. Ilio lapis est quadratus, ubi Cassandra fuit alligata; quem si ante [tangas id est aut] fricueris, lac demittit; ex altera autem parte similiter si frices, [ac si] sanguinem demittit. Iuxta autem mare locus qui Rhoeteon vocatur; ibi est Achillis et Patrocli tumulus et flumen Scamandrus. Ephesiae Dianae fanum nobilissimum maximum pulcerrimumque orbis terrarum; introitu dextra sinistra postes marmorei monolithi longi cubitis XX, qua super templum ascensu sunt CXL milia. Samio in templo Iunonis est scyphus factus ex hedera, cuius in ora capita quattuor arietina magna cornibus mirae magnitudinis contortis. Pergamo ara marmorea magna alta pedes quadraginta cum maximis sculpturis; continet autem gigantomachiam. Iaso signum Dianae marmoreum pulcerrimum quod stat sub divo [caelo], nec cum pluit aqua tangitur. Bargylo est fanum Veneris super mare; ibi est lucerna super candelabrum posita lucens ad mare sub divo [caelo], quam neque ventus extinguit, nec pluvia aspargit. Sed et Herculis aedes antiqua; ibi <e> columpna pendet cavea ferrea rotunda in qua conclusa Sibylla dicitur. Ibi iacent ossa ballaenae quasi lapides quadrati. Magnesiae aput Sipylum columpnae sunt quattuor; inter has columpnas est Victoria ferrea pendens sine aliquo vinculo in aere ludens; sed quotiens ventus aut pluvia fuerit, non movet<ur >. Aedis Dianae Epheso quam constituit Amazon. Ibi et Sepulcrum in Caria stertentis quasi dormiat mirae magnitudinis ex orichalco et ferro. Rhodi colossi signum Solis altum super columpna marmorea cum quadriga; columpna vero habet cubitis centum. Cypro <signum > Signum Iovis Olympi aereum, facies ex auro, quem fecit Phidias. <Altu>m cubitis centum quinquaginta et latum cubitis sexaginta. <Ecbatanis> domus illic Cyri regis aedi[in Media> ficata lapidibus candidis et nigellis auro vinctis. Vbi sunt columpnae, diversis coloribus et innumerabiles lamnas ferreas, fenestras ex argento et tegulas ex lapide prasino; murus [intus medio] Babyloniae quem Memnon aedificavit. Lapide cocto [id est calce] et sulfure, ferro intermixtus, ubi sunt iuncturae. latitudo eius cubitis XXX, altus cubitis CXXX; cingitur milia passuum <Alexandriae> XXX. Hunc coepit Samiramis; filius eius perfecit. Pyramides in Aegypto. Quem aedificavit Agartus. [Oppidum] ibi est Nilus fluvius aere factus plexilisin cubitis trecentis, cuius facies <ex> smaragdo limpido, brachia ex ebore magno; cuius aspectu et bestiae terrentur. Athenis signum Iovis Olympi, Alexandria flumen Nilum maxime colunt.
[IX. QVOT FERVNT VEL ESSE IOVIS VEL VBI; IN LOCO DEOS DEASQVE
Ioves fuere tres: primus in Arcadia Aetheris filius, cui etiam Aetherius cognomen fuit; hic primum Solem procreavit. Secundus ibidem in Arcadia qui Saturnius cognominatur; qui ex Proserpina Liberum patrem procreavit vini inventorem. Tertius Cretae Saturni et Opis filius, Optimus Maximus qui est appellatus. Martes fuere duo: primus ex enoposte, ut Euhemerus ait, et noster Mars seu Marspiter et aliter Mars Enyus; secundus ex Iove et Iunone. Soles fuere quinque: primus Iovis filius; secundus Hyperionis; tertius Nili filius, cui Aegyptus est consecrata; quartus qui Rhodi natus est, cuius etiam Zmintheus est filius; quintus Colchi filius, ex quo Circe et Medea et Phaeton nati sunt. Volcani fuere quattuor: primus Caelo et Ope natus; secundus Nili filius; tertius Saturni et Iunonis; quartus in Sicilia Melites filius. Mercurii quattuor: primus Caeli et Diei filius; secundus Iovis et Croniae filius vel Proserpinae; tertius Croni filius et Maiae, qui est inventor lyrae; quartus Cylleni filius qui Aegyptiis litteras et numerum dixit. Apollines quinque: primus Vulcani et Minervae; secundus ex Corybante; tertius Iovis filius ex Latona; quartus Sileni filius in Arcadia; quintus Ammonis filius <in> Libya natus. Dianae tres: prima Iovis Croni filia ex Proserpina; quae est Liberi soror; secunda Iovis et Latonae Apollinis soror; tertia quae vocatur Ops de Glauce. Aesculapi tres: primus Apollo dictus Vulcani filius; secundus Elati filius; tertius Aristeti et Alcippes filius. Veneres quattuor: prima Caeli et Diei filia; secunda quae ex spuma nata esse dicitur Aetheris et Oceani<dos> filia; tertia quae Vulcano nupsit, quae cum Marte se miscuit unde Cupido natus esse dicitur; quarta Cypri et Syriae filia quam Adon habuit. Minervae quinque: prima Vulcani filia unde Athenarum est civitas; secunda Nili filia, quam Aegypti colunt; tertia Iovis filia, quae in bellicis rebus se exercuit; quarta Solis filia, <quae> quadrigas invenit; quinta Pallantis et Titanidos filia; haec patrem occidit pro suae virginitatis observatione qui<a> eius cupidus fuit; unde et Pallas dicta est. Liberi quinque: primus ex Iove et Proserpina; hic agricola et inventor vini; cuius soror Ceres; secundus Liber ex Melone et Flora cuius nomine fluvius est Granicus; tertius de Cabiro qui regnavit in Asia; quartus ex Saturnio et Semela dicunt; quintus Nisi et Thyonae filius. Hercules sex: primus Iovis [et] Aetherii filius; secundus Nili filius quem principem colunt Aegypti; tertium conditorem loci sui Hellenes dicunt; quartus Croni filius et Carteres quem Carthaginenses colunt, unde Carthago dicta est; quintus Ioab filius qui cum rege Medorum pugnavit; sextus Iovis filius ex Alcemena qui Atlanta domuit.
X. DE IMPERIIS
Imperia ab ineunte aevi memoria fuerunt septem: primi rerum potiti s<unt> Assyrii, deinde Medi, postea Persae, tum Lacedaemonii, dein Athenienses, post hos inde Macedones, sic deinde Romani.
XI. REGES ASSYRIORVM
Belus rex Iovis filius, cuius posteri per Ninum Asiae regnaverunt, per Aegyptum Libyae, per Danaum Europae. Ninus rex qui primus exercitu prope totam Asiam sub se redegit et clarissimam urbem nominis sui condidit Ninon. Samiramis Dercetis nymphae filia, <a> columbis educta, uxor Nini regis, cuius post mortem regnum Nini ampliavit armis; Indiam quoque parum prospera expeditione temptavit. Haec urbem pulcherrimam omnium quae unquam fuerunt Babylona constituit supra flumen Eufraten. Sardanapallus qui ob nimias delicias et luxuriam perdito regno, ne in potestate<m> hostium veniret, cum exoletis suis venenum bibit et igni subiecto cum regia sua conflagravit.
XII. REGES MEDORVM
Arbaces primus rex qui eversas Assyriorum opes luxuria Sardanapalli transtulit <ad Medos > eosque iustissime rexit. Astyages vir fortis et iustus qui per insidias victus a Cyro est, et dissolutum est Mediae regnum.
XIII. REGES PERSARVM
Cyrus rex fortissimus qui maiore parte Asiae subacta Europam quoque inrupisset, ni a Tomyri Scytharum regina victus oppressusque esset. Cambyses filius nequam Cyri qui cum LXX milia hostium subegisset in Aegypto et regem eius Amasin, Aethiopiam profectus magna parte militum per famem amissa inritus rediit; urbem tamen ibi condidit Meroen. Is qui<a> Apin sacrum bovem interfici iusserat, ira deorum ex equo praeceps super gladium suum ruit extinctusque est. Darius rex unus ex septem Persis hinnitu equi regnum adsecutus cum CCLXX milibus <militum in> Europam transivit. Victus ab Atheniensibus ducente Miltiade apud [pseudo] Marathona recessit. Xerses Darii filius, cum decessisset pater eius, aliquantis navibus armatis [militibus] in Europam transivit contabulato Hellesponto et forato Atho monte, nec quicquam aliud egit quam ut Athenas incenderet. Mari victus a Lacedaemoniis et Atheniensibus in Asiam rediit ibique suorum fraude interfectus est.
XIV. DVCES ET REGES LACEDAEMONIORVM
Eurysthenes et Procles gemini qui genus ab Heraclidis deducentes primi Spartae [regna] regnaverunt. Lycurgus legum lator quibus Lacedaemonii principes Graeciae per annos septin<gentos>innisi fuerunt. Theopompus et Polydorus reges qui Messenium bellum XX annis gesserunt. Othryades vir bellator qui Messenio bello quo <trecenti> [id est centeni quinquageni] concertaverunt [et] trophaeum suo sanguine <in>scripsit. Tyrtaeus qui Messenio bello ex oraculo Apollinis dux ab Atheniensibus per ludibrium missus poemate suo ita militum animos concitavit, ut tam diuturnum proelium victoria consu<m>marent. Leonidas dux qui Persico bello [qui] cum trecentis Lacedaemoniis apud Thermopylas totam vim Persici belli morte sua <ac> suorum comminuit. Pausanias qui Persico bello Mardonium praefectum Xersis cum pedestribus copiis aput Asopum Boetiae flumen debellavit; mox [proditionis] a rege susceptus [idem Mardonius] ideoque <proditionis> accusatus in asylum Minervae confugit et ibi fame confectus est. Lysander dux qui dominantem toto mari classem Atticam aput Aegos potamos oppressit et victis Atheniensibus XXX tyrannos inposuit. Xanthippus vir Lacedaemoniorum fortissimus qui bello Punico primo Carthaginiensibus dux missus Regulum cepit. Agesilaus cuius inventum est in hostili quam in sua terra pugnare; ideoque in Asiam missus vastata ea cum iam regi immineret revocatus Athenienses aput Coroneam vicit. Postea aput Corinthios flevit, quod decem milia Graecorum occisa cognovisset, nec voluit Corinthum delere cum posset.
XV. CLARISSIMI REGES ET DVCES ATHENIENSIVM
Cecrops rex qui urbem condidit Athenas et ex suo nomine Cecropidas appellavit cives; idem fabulose quia indigena fuit ab inguinibus serpens fuisse narratur. Ericthonius rex, cui misteria Eleusinae constituit Celeus hospite Eumolpo sacerdote, filiabus virginibus ministris, Triptolemo frugum praefecto qui fame laborantem Graeciam circumlato frumento restituit. Pandion rex qui filias suas Procnen et Philomelam Thraciae regibus tradidit, ut barbaras sibi gentes adfinitate sociaret. Theseus Aegei filius qui Minotaurum interfecit. Demophon Thesei filius qui cum Graecis Ilium expugnavit. Codrus rex qui pro salute et victoria patri[ci]ae secundum oraculum Apollinis bello Peloponnesio se devovit. Pisistratus vir fortis et sapiens, qui adversus principes populari causa tyrannidem invasit eamque iustissime administravit. Harmodius et Aristogypton homines plebei qui Hippiam et Hipparchum Pisistrati filios saeve dominantes facta coniuratione oppresserunt, ideoque ut conservatoribus divini honores eis sunt constituti. Miltiades dux qui LXXX milia militum Persarum Dari regis praefectis Date et Tisapherne in saltu Marathonio superavit. Aristides Dicaeos qui hoc agnomen moribus est consecutus <et> ob <id> ipsum exilio multatus est. Cimon dux qui Persico bello [et] Xersis copias pedestris simul atque navalis in ipsa Asia aput Eurymedonta fluvium uno die vicit. Alcibiades dux, vir genere copia opibus illustris, qui propter detruncatos nocte Mercurios reus factus ad Lacedaemoniorum confugit <exercitum> Peloponnens bello et cum fecisset eos superiores adflictorum civium misertus rediit in patriam, et dux creatus iterum victores Athenienses fecit. Thrasybulus qui triginta magistratus Lacedaemonios tyrannidis dominatione saevientis facta coniuratione adflixit et libertatem Atheniensibus reddidit. Conon dux qui omnes Lacedaemoniorum copias aput Cnidum insulam cepit et imperium maris Athenis restituit. Dion qui octo onerariis navibus Dionysium regem Siciliae centum rostratas habentem dum in Italiam abest regno expulit occupatis Syracusis. Iphicrates rei militaris peritissimus, qui arma habiliore pondere et modo fecit. Phocion qui vir bonus cognominatus est neque ulla pecunia a Philippo potuit sollicitari ut ad eum discederet; qui admonentibus amicis ut liberis suis consuleret, 'si boni' inquit 'erunt, hic agellus eis sufficiet, si mali, nihil.' Chabrias dux qui gladiatoria arte pugnare militem docuit, Cypron et Naxon et omnes Asiaticas insulas Athenis adiunxit, et circa Chion navali bello occidi maluit quam abiectis armis enatare. Demetrius Phalereus <qui> vir bonus existimatus ob insignem iustitiam ideoque statuis CCC est honoratus, quas ei pro libertate posuerunt in facie publica.
XVI. REGES MACEDONVM
Philippus Amyntae filius primus Macedonum obtinuit Thraciam redegitque in suam potestatem; et cum transire in Asiam vellet, sub ipso belli apparatu in theatro a Pausania est interfectus. Alexander Philippi et Olympiadis filius ex urbe Pella Macedoniae cum milibus XL militum <cum> in Asiam transisset, Darium regem Persarum primum aput Granicum flumen tum aput Issum Ciliciae tertio apud Arbela tribus proeliis trecenta peditum quinquaginta equitum duo milia falcatorum curruum vicit. Mox regem Indorum et omnes Asiae gentes sub potestate[m> sua<m> redegit et nobilissimas urbes Asiae cepit Sardes Bactra Susa Babyloniam; ubi etiam defunctus dubium a<n> vinolentia an veneno, cum tamen prius et Africam peragrasset usque ad Iovem Ammonem et Oceanum primus omnium navigasset. Philippus qui post Alexandrum [Macedoniam] septimo gradu Macedoniam regnavit, invectus in Graeciam cum saeve dominaretur a Sulpicio consule in Phocide victus est, mox a Flamini<n>o in [Macedonia] Thessalia aput Cynocephalas ubi dato obside filio Demetrio regni parte multatus est. Perses [Philippus] Philippi filius cum maximis copiis Macedoniis et cum impetum in Graeciam fecisset, cum inanibus elephantorum simulacris a Marcio consule aput Ascyridam paludem victus praecipitatis in mare thesauris profugit; mox ab Aemilio Paulo tota Macedonia fugatus Samothracam confugit in asylum; unde data fide cum se Paulo commisisset, ante currum eius in triumphum productus mox libera custodia in Albano consenuit. Pseudophilippus vir plebeius et degener cum ex similitudine formae Philippi filium se persuasisset et Macedonas in bellum excitasset, inter initia tumultus comprehensus sub custodia missus est Romam; ubi cum ex custodia aufugisset, concitata rursus Macedonia Thraciam bello recepit. In arce regni paludatus ius dixit. Mox a Caecilio Metello ingenti proelio victus cum profugisset in Thraciam, a regibus deditus et in triumphum deportatus.
XVII. REGES [ET DVCES] ROMANORVM
Romulus qui urbem condidit. Numa Pompilius qui sacra constituit. Tullus Hostilius qui Albam diruit. Ancus Marcius qui leges plurimas tulit et Ostiam coloniam constituit. Priscus Tarquinius qui insignibus magistratus adornavit. Servius Tullius qui primum censum egit. Tarquinius Superbus qui ob nimiam superbiam regno pulsus est.
XVIII. CLARISSIMI DVCES ROMANORVM
Brutus qui pro libertate publica liberos suos interfecit. Valerius Publicola qui propter eamdem libertatem adversus Tarquinios bellum exercuit; idem ius libertatis dando populum ampliavit. Mallius Torquatus qui ad confirmandam castrorum disciplinam filium suum interfecit. Quinctius Cincinnatus [item Serranus] cui aranti dictatura delata est. Camillus qui Senonum gente deleta Gallorum incensam ab eis urbem restituit. Fabi duo quorum alter una pugna Etruscos Samnitas Umbros Gallosque subegit, libertinos e tribubus repurgavit, ideoque Maximus cognominatus; alter Fabius Hannibalem mora fregit ex quo Cunctator est cognominatus. Papirius Cursor: hic Samnites qui Romanos sub iugum pugnando miserant victos ignominia pari adfecit et a velocitate Cursor est appellatus. Curius cum in foco rapas torreret, <legatis Samnitum aurum> offerentibus 'malo' inquit 'in fictilibus meis <esse> et aurum habentibus imperare.' Fabricius Luscinus qui Cornelium Rufinum consularem virum senatu amovit luxuriae et avaritiae damnatum, quod decem pondo argenti possideret. Claudius Marcellus qui Hannibalem primus in Campania proelio vicit; idemque docuit in bello quomodo equites sine fuga cederent. Scipiones duo; quorum alter prior Africanus qui Hannibalem et in eo Africam debellavit; alter Scipio minor Numantinus qui Carthaginem et Numantiam diruendo [et] in hac Africam in illa Hispaniam fregit. Quintus Nero qui Hannibale[m] in Apulia relicto venientem ab Hispania Hasdrubalem excepit copia[s>que eius uno die apud Metaurum flumen devicit; qui si se cum Hannibale iunxisset, dubitari non potest paria eis populum <Romanum> facturum non fuisse. Paulus qui cum Macedoniam vicisset et Graeciam liberasset et opulentissimum triumphum reportasset, inter ipsos triumphi dies amissis duobus liberis pro contione dixit gratias se agere fortunae, quod in suam potius domum quam in rem publicam saevisset. Duo Metelli; quorum alter Macedonicus devictis Macedonibus qui Contrebiam inexpugnabilem Hispaniae civitatem iussis testamenta scribere et vetitis redire nisi vicissent militibus occupavit; alter Numidicus victa Numidia qui, cum perniciosas rei publicae leges ferret Apuleius tribunus plebis totusque senatus in eas iurasset, maluit in exilium ire quam iurare. Huius filius Pius cognominatus est, quod patrem in exilium secutus est. Gaius Marius qui in Africa Numidis in Gallia Cimbris Teutonibusque superatis a caliga pervenit usque septimum consulatum. Sylla qui bello civili victoria perpotitus Romanum primus invasit imperium solusque deposuit. Sertorius qui proscriptus a Sylla cum in exilium profugisset, quam brevissimo tempore prope totam Hispaniam redegit in suam potestatem et ubique adversante fortuna insuperabilis fuit. Lucullus qui Asia<ti>cae provinciae spoliis maximas opes est consecutus et aedificiorum tabellarumque pictarum studiosissimus fuit. Pompeius qui Armenios sub rege Tigrane Ponticos sub rege Mithridate Cilicas toto mari dominantis intra quadrag<es>imum diem vicit et magnam partem Asiae inter Oceanum Caspium Rubrumque <mare> victoriis suis triumphisque peragravit. Gaius Caesar qui Gallias Germaniasque subegit et primus Romanorum navigavit Oceanum, in quo Brittanniam invenit et vicit. Iulius Caesar Augustus qui perpacatis omnibus provinciis exercitus toto orbe terrarum disposuit et Romanum imperium ordinavit; post cuius consecrationem perpetua Caesarum dictatur<a> dominatur.
XIX. ROMANI QVI IN TOGA FVERVNT ILLVSTRES
Manius Agrippa qui dissidentem populum senatui conligavit atque conciliavit. Appius Caecus qui pacem Pyrrhi diremit, ne populus qui suis parere noluerat sub externis regibus regeretur. Tiberius Gracchus qui Scipionem Asiaticum quamvis inimicum haberet non est passus <a> tribunis in carcere<m> duci, quo<d> diceret nefas ibi esse Scipionem ubi captivi illius adhuc alligati tenerentur. Hic est Gracchorum pater qui in tribunatu cum agrariis legibus seditiones excitarent interfecti sunt. Decimus Brutus Callaecius qui <C.> Gracchum generum agraris legibus <re>i p<ublicae s>tatum turbantem cum Opimio consule oppressit. M. Brutus qui Pompei partes secutus mox a Caesare restitutus in mortem eius coniuravit, quod affectare nomen regium videretur. Livius Drusus qui agraris legibus promulgatis summum p<opuli> Ro<mani> favorem consecutus, ne promissa perficeret, per insidias a Philippo consule domi suae interfectus est. Lutatius Catulus qui Lepidum acta Syllae rescindere volentem admoto exercitu Italia fugavit et solus omnium sine sanguine bellum civile confecit. Cato Censorius qui totiens accusatus [est] quoad vixit nocentis accusare non destitit. Hic est omnium rerum peritissimus et ut Sallustio Crispo videtur Romani generis disertissimus [Cato]. Cato Praetorius qui bello civili partes Pompei secutus mori maluit quam superstes esse rei <publicae> servienti. Scaurus qui vetuit filium in conspectum suum venire, quia bello Cimbrico deseruerat. Scipio Nasica <qui> quia non rite inauguratus consul es<se> videretur, consulatu se abdicavit et domitis Dalmatis oblatum a senatu triumphum repudiavit statuasque quas sibi quisque in publico posuerat in censura sua sustulit. Censuit in senatu tamen Carthaginem non esse delendam; propterea optimus iudicatus. Cornelius Cettegus qui fratrem suum Cettegum quod cum Catilina coniurasset morte multandum censuit. Tullius Cicero qui in consulatu suo Catilinae coniurationem fortissime oppressit.
XX. QVI PRO SALVTE SE OPTVLERVNT
Horatius trigeminus qui adversus Curiatios Albanorum [qui] de summo imperio dimicaverunt. Fabii trecenti qui cum omnes patriciae stirpis essent, bellum Veiens peculiariter sibi depoposcerunt. Mucius Cordus qui[a] ignibus manus imposuit. Horatius Cocles qui ponte rescisso Tiberis armatus transiit natans. Trecenti sub Calpurnio Flamma contra Poenos; qui in Siciliensi saltu morte sua exercitum populi Romani liberaverunt, ut plane CCC Lacedaemoniorum aput Thermopylas gloriam adaequarent. Duo Decii quorum alter Latino bello alter Samnitico diis manibus se devoverunt. Fabius pontifex qui urbe a Gallis Senonibus incensa se aliosque senes diis manibus devovit. Regulus qui tormenta Carthaginiensium maluit pati quam <ut> inutilis pax cum eis fieret aut ipse iurisiurandi fidem falleret. Curtius qui se in hiatu<m> terrae immisit, cum ex oraculo quod optimum esset in urbe Romana posceretur. Spurius Postumius qui a Pontio Telesino Samnitum duce sub iugum missus cum exercitu auctor fuit rumpendi foederis seque hostibus censuit esse dedendum. Gaius Metellus pontifex <qui ex> ardente[m] templo Vestae Palladium extulit et oculos amisit.
XXI. QVI SPOLIA OPIMA RETTVLERVNT
Romulus de Agrone Caeninensium rege. Cossus Cornelius de Larte Tolumnio Veientium rege. Claudius Marcellus de Viridomaro rege Gallorum.
XXII. QVI PROVOCATI AB HOSTIBVS MANV CONTENDERVNT
Mallius Torquatus qui Gallo torquem detraxit eumque sibi circumdedit. Valerius Corvinus [qui] a Gallo provocatus cum pugnaret, corvus galeam eius insedit et hostem perturbavit. Scipio Aemilianus cum esset legatus sub Lucullo imperatore, aput Intercatiam Vaccaeorum urbem provocatorem barbarum occidit. Lucius Opimius sub Lutatio Catulo consule in saltu Tridentino provocatorem Cimbrum interfecit.
<XXIII. QVI MAGNIS REBVS GESTIS COGNOMINATI SVNT> [QVI PRO ROMANIS GENTES SVPERAVERVNT]
Scipio Africanus, Scipio Numantinus, Scipio Asiaticus, Mummius Achaicus, Servilius Isauricus, Brutus Callaecius, Paulus Macedonicus, Metellus Creticus, Caesar German<ic>us, Caesar Dacicus.
XXIV. QVOT ILLVSTRES SCIPIONES [QVI MAGNIS REBVS GESTIS COGNOMINATI SVNT]
Scipio magnus Africanus qui vicit Hannibalem. Scipio minor Numantinus qui Numantiam et Carthaginem diruit. Scipio Asiaticus qui de Antiocho triumphavit. Scipio Nasica qui a senatu vir optimus est iudicatus. Scipio qui occiso Pompeio partes restituit et victus se interfecit. Secessiones plebis a patribus fuerunt quattuor: prima secessio propter impotentiam faeneratorum, cum in <sacrum> montem plebs armata secessit; secunda propter impotentiam decemvirum, cum interfecta filia sua Virginius Appium et totam eius factionem in Aventino monte circumvenit effecitque ut abdicato magistratu accusati atque dampnati variis suppliciis punirentur; tertia propter matrimonia plebei ne patriciis nuberent, quam Canuleius concitavit in monte Ianiculo; quarta secessio in foro propter magistratus ut plebei consules fierent, quam Sulpicius Stolo concitavit. Seditiones in urbe quattuor: Prima seditio Tiberi Gracchi quem de iudiciariis et agrariis legibus statum civitatis moventem Scipio Nasica facta manu in Capitolio oppressit; secunda seditio <C.> Gracchi fratris eius quem ob similes largitiones novos motus excitantem Opimius consul cum Decimo Bruto Callaecio socero eius convocatis ad pilleum servis in Aventino monte oppressit; tertia seditio Apulei Saturnini tribuni plebis et Glauciae consulis, quos comitia in campo caedibus perturbantes Marius in Capitolium persecutus obsedit, et conficiendos fustibus saxisque curavit; quarta seditio fuit Livi Drusi et Quinti Caepionis cum ille senatum <hic> equestrem ordinem adsereret; praecipua tamen ad motus excitandos fuit causa, quod Drusus civitatem omnibus Italicis pollicebatur, sed tum a Philippo consule in domo sua interfectus.
XXV. QVI ADVERSVS PATRIAM NEFARIA INI<E>RE CONSILIA
Coriolanus ob asperiorem annonam in exilium actus Vulscorum exercitu admoto patriam expugnare voluit, sed Veturiae matris precibus victus tum ab exercitu suo confossus est. [Marcus] Maelius frumentaria largitione cum <affectare regnum> videretur, iussu Quincti Cincinnati dictatoris a magistro equitum in rostris occisus est. Spurius cum agrariis legibus factione<m et> dominationem pararet, Manlius Capitolinus cum pecunia conturbatores liberaret, suspectus regni affectati de Tarpeio saxo praecipitatus est. Catilina cum in caedem senatus in incendium urbis in direptionem aerarii coniurasset et in id facinus Allobrogas sollicitasset, a Cicerone in senatu accusatus, ab Antonio in Apulia debellatus est.
XXVI. POPVLVS ROMANVS CVM QVIBVS GENTIBVS BELLA CONSERVIT ET QVIBVS DE CAVSIS
Populus Romanus sub Romulo pugnavit cum Sabinis prius propter virgines raptas; sub Tullo cum Albanis Pontius Telesinus dux Samnitum qui ad Caudinas Furculas Romanos sub iugum misit. Pyrrhus rex Epirotarum qui pro Tarentinis bellum cum Romanis gessit vastataque Campania ad vicesimum ab urbe <lapidem> pervenit; mox a Curio et Fabricio victus in patriam concessit, et cum Achaiam armis sub se redegisset, Macedoniam quoque Antigono regi eripuit, sed dum Argos expugnat occisus est. Omnium Graecorum sapientissimus et militaris disciplinae peri<ti>ssimus fuit. Hannibal qui novem annorum patrem in Hispaniam secutus, minor annorum XXV imperator factus triennio in Hispania vicit, et <cum> eversione Sagunti rupto foedere per Pyrenaeum et Alpes in Italiam venisset, Scipionem <aput> Ticinum Tiberium Claudium aput Trebiam Flaminium aput Trasimennum Paulum et Varronem aput Cannas Gracchum in Lucania Marcellum in Campania superavit.
XXVII. STATVS POPVLI ROMANI QVAS COMMVTATIONES HABVIT
Populus Romanus primum sub regibus fuit; deinde propter superbiam Tarquini et inlatum Lucretiae stuprum expulsis regibus tutelam sui consulibus praetoribus tribunis plebis commisit. Deinde tribunicis seditionibus agitatus abdicatis omnibus magistratibus decemviros legum ferendarum et rei publicae constituendae causa paravit. Horum quoque dominationem et libidinem detestatus rursus ad consules rediit, donec exortis bellis civilibus inter Caesarem et Pompeium et oppressa per vim libertate sub unius Caesaris potestatem redacta sunt omnia. Ex eo perpetua Caesarum dictatura dominatur.
XXVIII. INITIVM REGNI MITHRIDATIS
Cyrus rex Persarum primus imperium Medis ademit; duos filios reliquit Cambysen et Smerden. Horum Cambyses defuncto patre quod maior esset <rex factus> Smerden in solio sedentem capite caelum pulsare <somniavit> <et> occidendum eum curavit; ipse [et] deinde revertens ab Aethiopia rebus per <famem> fractis cum in Aegyptum <Memphin> venisset incolasque eius loci laetantes advertisset, ratus [est] illos adversis suis insultare Apin in femine vulneravit eodemque ictu occidit. Interim magus quidam Smerdes Patibiatae frater abutens nomine ex formae similitudine filium se Cyri professus [est] regnum Persicum invaserat. Quod ubi <Camby>si nuntiatum est, regredi in patriam maturans oblitus est gladium quo Apin interfecerat vaginae reddere; quod cum conaretur efficere, femen suum vulneravit et eam partem qua Apin vulneraverat; ex eodem vulnere in paucis diebus obiit. De cuius morte postquam certior nuntius ad Persas venit, Potanes Phaedymam filiam suam quacum Smerdes consuetudinem habebat edocuit, ut cum ille sopitus esset utrum aures tectas com[it]is haberet periclitaretur; sciebat enim a Cyro Smerdi mago ademtas aures. Illa falsum esse Smerden confirmavit. Tunc septem nobilissimi Persae inter se coniuraverunt; eorum nomina haec sunt: Potanes Hydarnes Aspathines Saphernes Megaboius Gobries Darius. Deinde mago Smerde interfecto constituerunt uti excepto posthac Potane ex illis regnaret cuius equus primus in loco quem delegissent hinnisset. Tunc Hiberes agaso Dari equum domini ad locum praedictum duxit; ille alio loco abscondit tunc equus Darii magnum hinnitum dedit. Ita Darius regnum optinuit; a quo Artabazes originem ducit, quem conditorem regni Mithridatis fuisse confirmat Sallustius Crispus.
XXIX. REGES PARTHORVM
Seleucus Alexandri Macedonis amicus; cuius post mortem ab Arrhida<eo> fratre eius iussus Babylonem optinere finitimos sub se redegit (unde Nicator est appellatus) et tres validissimas urbes constituit Antiochiam Seleuciam Laodiciam. Arsaces forma et virtute praecipuus, cuius posteri Arsacidae cognominati sunt; qui pacem cum Sylla imperatore fecit. Orodes qui foedus cum Cn. Pompeio percussit <et> Crassum cum legionibus aput Carrhas funesta clade delevit. Pacorus qui filium suum eiusdem nominis misit in Syriam, ut Romanas provincias popularetur, atque ipse a Ventidio legato Iulii Caesaris occisus est.
XXX. REGES CAPPADOCIAE ET ARMENIAE
Tigranes qui iam scriptus est. Qui tertio Punico bello perdomuit sub Mancino consule et Scipione Aemiliano Bellus rex Armeniae qui cum impetum in Graeciam fecisset et Pythi Apollinis templum incendisset, tempestate et frigore exercitum amisit. Polycrates rex Cappadociae qui somniavit solem et lunam uri. Qui a praefecto Dari regis occisus est. Epaminon<das> eius filius rex qui Thebas Graecorum pugnando vicit. Periandrus rex qui Corinthi regnavit. Omnia terra et mari Romanis subiugavit. Ti<m>oleon qui Corinthi fratrem suum regnantem interfecit; idem et Dionysium Syriae regem expulit neque ipse ab offerentibus regnum accepit, sed arcem quoque demolitus est. Hic cum convitia mala audiret ait: tota vita mea id egi ut omnes liberi essemus.
XXXI. REGES ASIAE ET PERGAMI
Eumenes Cardianus Philippi Alexandri armiger bellicosissimus, sed parum prospera fortuna usus, adeo tamen terribilis ut vivente eo nemo ausus sit rex appellari. Antiochus <qui> iam scriptus est. Eumenes alius qui Romanos Macedonico bello iuvit cum milite suo. Attalus qui pro Romanis saepe pugnavit; nam testamento suo populum Romanum heredem fecit.
XXXII. REGES PONTI ET BITHYNIAE
Pharnaces rex Bithyniae filius Mithridatis qui bello civili quod in Pharsalia gestum est mabrae patris suis Syriam invasit et adventu Caesaris antequam in congressum eius veniret ipso terrore nominis [sui] victus refugit in Pontum. Prusias rex amicus populi Romani ad quem Hannibal victo Antiocho confugit et cum a rege exposceretur per legatos veneno se liberavit. Nicomedes socius et amicus populi Romani in cuius amicitia prima aetate Caesar fuit, qui moriens testamento et ipse populum Romanum heredem dimisit.
XXXIII. REGES ALEXANDRIAE
Post mortem Alexandri Macedonis regnaverunt Alexandriae Aegyptum [octo] Ptolomaei nomine multi clarissimi viri. Ptolomaeus Soter qui Alexandrum aput Oxydracas obiecto clipeo protexit. Ptolomaeus <eius> filius Philadelphus litteratissimus qui plurimos libros Graecos scripsit. Ptolomaeus Euergetes qui ingenti classe Rhodios vicit. Ptolomaeus Physcon qui seditiosos in theatro sagittis occidit alios flammis dedit. Huius filius Cyprius pro Romanis multa bella gessit adversus Garamantas et Indos. Ptolomaeus Pupillus dictus qui Pompeium tutorem a senatu accepit donec pubesceret et postea civili bello <a> Pothino interfectus est.
XXXIV. DVCES ET REGES CARTHAGINIENSIVM
Hanno et Mago qui <primo> Punico bello Cornelium consulem aput Liparas ceperunt. Hamilcar qui Boccor cognominatus est primo Punico bello magnam partem Hispaniae sub imperium Carthaginiensium redegit relictis filiis quattuor: Hasdrubale Hannibale Hamilcare et Magone. Hasdrubal frater Hannibalis qui secundo Punico bello cum ingentibus copiis ab Hispania veniens antequam se fratri coniungeret a Claudio Nerone expoliatus est.
XXXV. REGES NVMIDIAE
Syphax quem Scipio Africanus victum in triumphum traxit; regno eius imposuit Masinissam. Masinissa rex qui Scipionem adversus Carthaginem et Syphacem equitatu adiuvit; ab eo inter praemia commilitii donatus est et Numidiae regnavit. Iugurtha qui scriptus est.
XXXVI. REGES MAVRITANIAE
Iuba rex qui Curionem legatum Caesaris oppressit; mox occiso Pompeio Catonis et Scipionis partes firmare conatus cum se in regiam recepisset post magnificam cenam interficiendum se dedit. Iuba rex litteratissimus qui Caesaris Augusti iussu regnavit et magnificentissimam urbem Caesaream condidit.
XXXVII. QVI ADVERSVS POPVLVM ROMANVM ARMA SVMSERVNT
Tatius rex Sabinorum qui occupata arce Tarpeia in ipso foro cum Romulo decertavit et interventu Sabinarum pacem cum Romulo fixit. Mettius Suffetius rex Albanorum qui contra foedus ad Fidenatis destitutis et iussu Tulli Hostili religatus ad currum et in adversa actis equis laceratus est. Porsenna rex Etruscorum qui Romanos ad Ianiculum obsedit propterque Tarquinios Tiridates qui a Corbulone consulari viro victus et restitutus est. Civilia bella quattuor mota sunt in urbe a Romanis. civile bellum primum Sulpicius tribunus excitavit, quod sibi ereptam provinciam Mithridaticam Sylla in Marium transferri noluisset. Secundum bellum Lepidus contra Catulum ob metum Siciliae expugnatae. tertium bellum Caesar et Pompeius: belli species magis quam causa fuit negatus a senatu Caesari consulatus, ceterum utriusque aemulatio et cupiditas imperii occupandi. Nam cum secundum mores legemque maiorum[que] dimisso exercitu venire in urbe<m> Caesar deberet et docere senatum de rebus a se gestis atque ita triumphum consequi, simulans se gratiam timere Pompei negavit se missurum exercitum, nisi consularibus comitiis ratio absentis sui posita fuisset. Quam ob rem hostis a senatu iudicatus statuit id bello vindicare; ac sic non consulatum modo ac triumphum sed totum populi Romani imperium redegit in suam potestatem. Quartum bellum Caesar Augustus adversus complures duces: contra Pompeium iuvenem bona paterna repetentem, mox adversus Cassium et Brutum in ultionem interempti patris, deinceps adversus Antonium et Cleopatram ultro bellum patriae inferentis. (Bellorum genera sunt quattuor: gentile quod cum externis geritur <ut Romani ; sociale quod > ut Romani cum Latinis Athenienses cum Lacedaemoniis; servile quod Romani adversus fugitivos gesserunt <et> contra duces eorum Spartacum Crixum et Oenomaum; civile quod inter se certant sicut Marius et Sylla Caesar et Pompeius Augustus et Antoni[n]us.)
XXXVIII. ORDO BELLI MARIANI
Inexplebilis honoris Marii cupiditas decretam [a] Syllae Ponticam provinciam voluit eripere per rogationem Sulpici tribuni plebis. Sylla indignatus continuo ad exercitum perrexit et eum urbi admovit et in patriam ingressus Capitolium occupavit; quo terrore victus senatus Mario totique factioni eius interdixit. profecto deinde in Asiam Sylla Marius exul cum profugisset ac primum Minturnis in palude latuisset, tum coniectus in carcerem evasisset, interim Cinna et Octavius in urbe inter ob ; hac occasione data Marius rediit et secum Cinna<m> adduxit. Victis Octavianis partibus septies consul creatus saevissimis caedibus totam urbem funestavit. Sylla interim victo Mithridate in urbem reversus prope totam Italiam in armis invenit sub iuvene Mario Mari filio; sed omnes eius copias partim in Etruria ad Sacriportum partim ad Collinam Portam prostravit et reliquias adversariorum [eorum] qui se dederant in villa publica trucidavit; qui diffugerant in tabula proposuit iure permisso ut interficerentur.
XXXIX. ORDO BELLI INTER CAESAREM ET POMPEIVM
Caesar et Pompeius et Crassus iuncta societate imperium Romanorum possidebant: Caesar Gallicos Crassus Syriacos exercitus habebat, Pompeius horum viribus fretus in senatu dominabatur. Post Crassi mortem aput Parthos emusus Barbarus Asculanus, Quintus Lutatius Catulus.
XL. [DE BELLO MACEDONICO]
Populus Romanus cum Macedonibus bellum ter gessit: sub Flaminino consule regem eorum Philippum vicit, sub Paulo Persen Philippi filium, sub Metello Macedonico Pseudophilippum. Primi belli causa quod de iniuriis Macedonum Graeci querebantur; secundi quod foedus cum patre suo percussum ruperit Perses; tertii quod falso nomen regium Macedonum Pseudophilippus invasit.
<XLI. QVIBVS BELLIS>
Etrusco bello cum Porsenna rex Ianiculum obsedit; Gallico bello cum Galli Senones exercitu aput Aliam deleto urbe incensa Capitolium obsederunt; Tarentino bello cum Pyrrhus ad vicesimum lapidem totam Campaniam populatus accessit; Punico bello cum Hannibal Cannensi exercitu fuso ad tertium lapidem castra posuit; Cimbrico bello cum Cimbri Tridentinas Alpes occupaverunt; servili bello cum Spartacus Crixus et Oenomaus gladiatores populata prope <tota> Italia, cum ad incendendam urbem pergerent, in Lucania a Crasso, in Etruria a Pompeio consule opprimuntur.
XLII. DE TRIBVS PVNICIS BELLIS
Populus Romanus <ter> cum Carthaginiensibus dimicavit. primum Punicum bellum navalibus copiis gestum est. Causa motus praetendebatur duplex: altera quod Carthaginienses Tarentinis adfuissent, altera quod Mamertini adversus Poenos auxilium poscerent; ceterum re vera praemium fuit Siciliae et Sardiniae possessio fertilissimarum insularum. Appius Claudius bellum in Siculo freto commisit, Manlius et Regulus in ipsa Africa profligaverunt, Duillius consul aput Liparas insulas, Lutatius Catulus aput Aegates mersis hostium classibus consummaverunt. Secundum Punicum bellum longe omnium cruentissimum fuit. Causa quod Hannibal contra foedus Saguntum evertisset. Prima cladis huius belli aput Ticinum vulnerato patre Scipione quem Publius Scipio nondum pubes protexit ac liberavit; secunda clades aput Trebiam vulnerato Flacco consule; tertia aput Trasimenum vastato Flamini exercitu; quarta aput Cannas deletis duobus exercitibus Pauli consulis morte Terenti fuga Varronis. Postea vero quattuor duces Punici belli gloriam sibi vindicant: Fabius [sibi] Cunctator qui imminentem urbis excidio Hannibalem mora fregit; Marcellus qui primus Hannibali aput Nolam restitit et inclinata<m> eius aciem penitus trucidavit; Claudius Nero qui venientem ab Hispania Hasdrubalem cum ingentibus copiis priusquam se Hannibali iungeret excepit et ingenti proelio vicit; <Scipio Africanus qui >. Tertium Punicum bellum maioris gloriae quam operis fuit. Nam Manilio consule incoatum excidium Carthaginis Scipio Aemilianus consummavit <et> [una cum Tigrane cum] incensa Carthagine totius Africae vires in perpetuum repressit, quod contra foederis pactionem Carthaginienses reparassent classes et arma finitimis intulissent.
XLIII. USQVE IMPERIVM TRAIANI QVI VICTI SVNT ET PER QVOS DVCES
<Populus Romanus> per Flamini<n>um consulem Macedonas vicit; per Paulum consulem <item Macedonas> sub rege Perse <re>bellantes; per Scipiones Africanos Carthaginienses; per Scipionem <Asiaticum> in Syria vicit regem Antiochum; per Scipionem Aemilianum Celtiberos et Numantiam; per eundem Scipionem Lusitaniam et ducem Viriatum; per Decimum Brutum Gallaeciam; per Mummium Achaicum [et] Corinthum et Achaeos; per Fulvium Nobiliorem Aetolos et Ambraciam; per Marium Numidas et Iugurtham; per eundem Marium Cimbros et Teutones; per Syllam Ponticos et Mithridatem; per Lucullum item <Ponticos et Mithridatem; per Pompeium> eosdem Ponticos et Mithridatem, item Cilicas piratas et Armenios cum rege Tigrane et plurimas Asia<ti>cas gentes; sub hoc enim duce ad Indicum Oceanum et Rubrum mare usque pervenit; per Gaium Caesarem Gallias Germanias Britanniam; sub hoc duce non tantum vidit sed etiam navigavit Oceanum; per Caesarem Augustum Dalmat[i]as Pannonios Illyricos Aegyptios Germanos Cantabros totumque orbem perpacavit exceptis Indis Parthis Sarmatis Scythis Dacis quod eos fortuna Traiani principis triumphis reservavit.
XLIV. DE COMITIIS
Comitia dicuntur a comitatu et frequentia quod patres et classes ad suffragia vocantur creandorum magistratuum vel sacerdotum causa. Comitiorum autem triplex ratio est: haec curiata haec tributa haec centuriata dicuntur, quia aut per curias aut per tribus <aut per centurias> explicantur. Si translaticium sit et solitum de quo populus curiatis transigitur; si amplius tributis; si in summo discrimine est tum miles ad suffragia vocatur et comitia centuriata dicuntur.
<XLV. DE POPVLI ROMANI DISTRIBVTIONIBVS>
Antiquissima populi Romani distributio triplex est quam Romulus fecit: in regem in senatum in populum; qui populus in tres tribus dividebatur: Titiensem Lucerem Ramnetem. Secunda populi Romani distributio sub Servio Tullio rege qui eum in tribus classes centurias divisit [et] variatione census ut optimus et locupletissimus quisque in suffragiis [id est in populo Romano] plurimum valeret. Tertia divisio est in patronos et clientelas, qui<a> inferiores superiorum se fidei committebant.
XLVI. DE REBVS PVBLICIS
Rerum publicarum tria genera sunt: regium optimatum populare. Aut enim sub regum sunt potestate ut Seleucia Parthorum; aut senatus ut Massilia Gallorum; aut se ipsi regunt ut Athenienses solebant. Est et quartum genus quod Romani commenti sunt, ut ex his tribus unum efficerent: nam et regiam potestatem consules habent, et penes senatum consilii publici summa est, et plebs habet suffragiorum potestatem.