(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)
Migne Patrologia Latina Tomus 113
Liber Leviticus (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne
113.0378D
PRAEFATIO. 113.0295D|
(ISICHIUS in Levit. ) Liber iste Leviticus dicitur quia scilicet in hoc nomine totius libri argumentum manifestatur. Tribus Levi tabernaculi ministerium sortita est, in quo sacrificia, et primitias, et primogenitorum 113.0296D| oblationes offerri praeceptum est, quia omnia sacrificia ad Levitas pertinent (Num. XVIII). A quibus liber iste congruum sortitus est nomen, qui haec omnia digerit per ordinem.
Latine Offertorius vel sacrificativus dicitur, quia 113.0297A| de sacrificiis et caeremoniis agit. Hic bene post Exodum ponitur: in eo enim tabernaculum ordinatur, in hoc ea continentur quae Dominus Moysi de tabernaculo loquebatur, et tabernaculi caeremoniae.
Si quis autem quaerat quare libri legis divisi sunt, cum historia tempore indivisa sit, respondendum est: ut fastidium scilicet lectori auferret librorum divisio, sicut et viae spatia dividit viator, ut tanquam divisus minuatur labor.
Rabanus ab Isichio Hierosolymorum episcopo, qui Leviticum satis plene exposuit, multa collegit, et ab aliis quoque Patribus, qui ejus aliquas sententias exposuerunt, quaedam operi suo apposuit, et ex confuso sententiarum ordine quemdam expositionis ordinem multorum doctorum sententias alternando 113.0297B| composuit.
(ISICHIUS in Levit. ) Prae omnibus necesse est interpretationem legis ad anagogen trahi, et spiritualem intelligentiam in littera prescrutari. Hoc enim non contradicit legi, sed eam defendit. Spiritualem quippe intellectum diligenter esse inquirendum etiam ipse Christus ostendit, qui in parabolis suis (Matth. XIII) agrum, mundum; agricolam seminantem semen bonum, justos; zizania, malignos; messores quoque, angelos; et inimicum superseminantem, diabolum appellavit. Quis ergo vetat bovem eum qui operatur justitiam, appellare; sicut ovem, simplicem; et innocentem, columbam: et turturem sublimius agentes et contemplationi vacantes? Nunquid non Ezechiel Hierusalem leaenam dixit: et catulum ejus, 113.0297C| Eliachim, qui ductus est in Aegyptum, et alium catulum Joachim in Babylonem ductum? (Ezech. XIX.) Non solum quae in parabolis dicta sunt, sed et quae secundum historiam sunt, ad sublimiorem ducenda esse intellectum Paulus ostendit, dicens: Scriptum est quoniam Abraham habuit duos filios, etc.; post quae addidit: Quae sunt secundum allegoriam dicta: haec enim sunt duo Testamenta, etc. (Gal. IV). Fortassis autem noxia erit littera spoliata spirituali intelligentia, et variis reprehensionibus obnoxia. Unde per Ezechielem et bonam legem, et non bonam Dominus appellat, dicens: Dedi eis praecepta mea, et judicia mea ostendi eis, quae faciat homo et vivat in eis. Et alibi: Dedi eis mandata non bona, et judicia 113.0297D| in quibus non vivant. Patet ergo bona esse et non bona; et in quibus vivant et in quibus non vivant: qui enim custodit sanctum Spiritum, vivit in eis; qui autem secundum carnem, moritur, quia vitam non cognoscit in eis. Deinde legislator non semper, sed certo tempore voluit custodiri legis superficiem, ut reprimeret duram Judaeorum cervicem; unde: Scio quod populus iste durae cervicis sit (Exod. XXXII); Osee autem vocat Judaeos vitulam consternantem, quae scilicet nullo modo domatur. Et alibi: Ephraim vitula docta diligere trituram, transivi super pulchritudinem colli ejus (Osee. X); in quo obedientia significatur. Jugum enim legis imposuit, ut humiliati libenter susciperent leve et suave jugum Evangelii (Matth. XII).
113.0298A| (ORIG., homil. 1, in Levit.) Si secundum quosdam etiam nostrorum simplicem intellectum sequamur, et absque ulla, ut ipsi nos ridere solent, stropha verbi et allegoriae nubilo vocem legislatoris excipiamus, ego ecclesiasticus sub fide Christi vivens, et in medio Ecclesiae positus, ad sacrificandum vitulos vel agnos, et ad offerendam similam cum thure et oleo, divini praecepti auctoritate compellor: ipse ergo Dominus, ipse Spiritus sanctus deprecandus est, ut omnem nebulam peccati quae visum cordis nostri obscurat, auferre dignetur, ut spiritualem intelligentiam intueamur, secundum illud: Revela oculos meos et considerabo mirabilia, etc. (Psal. CXVIII).
(ISID.) Omnis hostiarum diversitas Christi hostiam praefigurabat. Unde, veritate oblata, cessavit umbra 113.0298B| (I Cor. XV), verum sacrificium veri et aeterni sacerdotis praefigurans. Ideo autem hostiis animalium propter emundationem oblatis, una vera hostia Christi promittebatur, in qua fieret remissio peccatorum contractorum de carne et sanguine, qui regnum Dei non possidebunt: quia substantia corporalis in coelestem mutabitur qualitatem. Christus in vitulo propter virtutem crucis offerebatur; in agno, propter innocentiam; in ariete, propter principatum; in hirco, propter similitudinem carnis peccati; in turture et columba, quia Deus et homo. Mediator enim Dei et hominum in duarum substantiarum conjunctione monstrabatur; in similaginis conspersione, credentium per aquam baptismi collectam esse Ecclesiam, id est corpus Christi, ostendebatur. Nos autem moraliter 113.0298C| offerimus vitulum, cum carnis superbiam vincimus; agnum, cum irrationabiles motus corrigimus; haedum, cum lasciviam superamus; columbam, dum simplices sumus; turturem, dum casti sumus, vel dum castitatem servamus; panes azymos, cum non in fermento malitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis epulamur.
(RAB.) Singula sacrificia, imo singulas pene syllabas, et vestes Aaron, et totum Leviticum ordinem coelestia dicit spirare sacramenta.
Origenes quoque ait: Quia sicut in novissimis diebus Verbum Dei ex Maria virgine carne vestitum processit in mundum; cujus caro ab omnibus videbatur, divinitas paucis et electis cognita tegebatur: sic verbum Dei per prophetas profertur ad homines, 113.0298D| ibi carnis, hic litterae velamine tectum. Littera tanquam caro aspicitur: spiritualis sensus tanquam divinitas sentitur.
CAPUT PRIMUM.
VERS. 1.-- Vocavit, etc. (ISICH. in Levit. ) Per conjunctionem sequentia jungit praecedentibus; initium, scilicet libri hujus cum fine praecedentis: unius enim et ejusdem diei opus in utroque continetur. Liber quoque Numeri, quia nihil habet medium inter se et Leviticum, simile sortitur prooemium; hoc est: Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, etc. (Num. I). Nihil ergo post historiam Levitici ante historiam Numeri populus egit: neque enim locum mutaverat, quia necdum tabernaculum 113.0299A| dedicaverat, nec multum temporis praeterierat. In primo quippe mense secundi anni, ejusdem mensis initio agere coeperunt. In Exodo autem et Genesi, quia multum temporis medium, mortis Joseph et egressionis filiorum Israel, fluxerat, conjunctio non obtinet principium, sed opportunum dispensationi eorum dispensatur exordium: Haec sunt nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt Aegyptum.
(ISICH.) Secundum LXX. Revocavit. Sicut secundum eos revocavit Deus Beseleel ex nomine, quando praecepit fieri tabernaculum secundum figuram, quae ostensa est in monte: ergo et nunc quamdam sacrificiorum intelligibilium imaginem describere praecepit; haec revocatio quippe quamdam dispensationem rerum vel verborum ad superiora respicientium 113.0299B| innuit.
(ORIG. hom. 1 in Levit.) Vocavit autem, etc. In principio, etc., usque ad qui ad haec audienda interiores aures afferunt mundas.
(ISICH. in Levit. ) Quod non diligat Deus Judaeorum sacrificia, etc., usque ad et aperte haec vocatio dispensationem verborum vel rerum respicientium ad superiora innuit.
(ORIG. homil. 1 Exod.) Hominem quem primo posuit ad offerendum Domino, etc., usque ad sacrificium quoque duplex est quod et terrestria et coelestia salvet.
(ID., ibid.) Homo qui ad imaginem Dei et similitudinem factus rationabiliter vivit, etc., usque ad et collum ejus sicut turturis.
113.0299C| (ISICH. in Levit. ) Simplicem designat hominem, etc., usque ad jumentis etiam salus conceditur.
(ID.) Sacrificium Deus exigit ut nobis proficiat, non sibi, etc., usque ad quae tandem pro nobis aut contra nos testimonium dicant.
VERS. 3.-- De armento, etc. (ISID.) Primum sacrificium est vitulus, id est Christus, de armento, id est de patriarcharum stirpe progenitus, qui aratro suae crucis terram carnis nostrae perdomuit, et Spiritus sancti semen virtutum fruge ditavit.
(ORIG., ut supra. ) Vitulus superbus, caro nostra, etc., usque ad oleum autem charitatis et pacis et aliarum virtutum non habuerunt.
Ad placandum, etc. Juxta LXX autem hoc acceptum dicit offerenti, scilicet si enim acceptum nobis 113.0299D| vere sit, et cor nostrum recte judicans, nullique adhaerens passioni, munus ad suscipiendum dignum probaverit: tunc orare in conspectu Domini, id est remissionem possumus obtinere. Unde coram ipso suadebimus corda nostra, quia si reprehenderit nos cor nostrum, scimus quia major est Deus corde nostro, et cognoscit omnia, etc.
VERS. 4.-- Ponetque, etc. Quod nos hostiam dicimus, Graece καρπώμα dicitur, in quo intelligibile holocaustum significatur. Spiritualiter enim fructificat, qui per spiritualem conversationem efficitur holocaustum: propter quod qui offert, manum in caput hostiae ponit, quod significat initium praedictae conversationis, quam qui offert, ipse sibi causa promissionis 113.0300A| est. Sponte enim offert, quia donum est, et omne donum voluntarium est. Si enim promissionem suam trangressus fuerit, seipsum accusat, cum poenas luerit. Sic autem acceptabilis erit, et ad expiationem suam proficiens, cum positione manus manifestaverit, quia sponte non necessitate obtulerit.
VERS. 5.-- Immolabitque, etc. (ISICH. in Levit. ) Non solum enim propriam conscientiam et conversationem Deo debemus offerre, etc., usque ad sicut Christus ostium appellatur, sic doctrina apostolica quam largitur.
Filii Aaron. (ORIG., ubi supra. ) De genere Aaron erant Anna et Caiphas, et alii qui Christum pronuntiaverunt esse reum mortis, et effuderunt sanguinem 113.0300B| ejus ad basim altaris: ibi enim est occisus, ubi altare erat et basis ejus, unde: Non capit prophetam perire extra Hierusalem.
VERS. 6.-- Detractaque, etc. (ORIG., ibid.) Sacerdos pellem detrahit, etc., usque ad terrena coelestibus et divinis humana sociavit.
(ID) Intestina cum pedibus jubet aqua dilui, in significationem baptismi. Intestina lavat, qui conscientiam purgat; pedes abluit, qui consummationem suscipit sacramenti. Qui enim mundus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus (Joan. XV): nec quisquam potest habere partem cum Jesu, nisi laverit pedes ejus.
(ISICH. in Levit. ) Pellis detrahitur cum divitiis et quibuscunque saecularibus exspoliamur, etc., usque 113.0300C| ad Christum imitantes sicut possumus.
(GREG. lib. I Moral., cap. 40.) Pellem hostiae detrahimus, etc., usque ad nihil lubricum in ara suae orationis imponat.
VERS. 10.-- Quod si, etc. (ISICH. in Levit. ) Paucis immutatis eadem dicit, etc., usque ad unde: Filius non portabit iniquitatem patris, etc.
Anniculum, etc. (ISID.) Agnus oblatus, Christus innocens crucifixus. Unde: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Bene haedus offertur, quia per mortem Christi jugulatur diabolus auctor peccati.
(ISICH.) Hoc de bobus non praecepit, etc., usque ad propterea holocaustum dicitur etiam sine operatione 113.0300D| justitiae.
VERS. 11.-- Ad latus, id est Gentilitatem altare respicit, quia pro gentibus celebrata est passio Christi. Nos vero ad aquilonarem partem altaris sacrificium offerimus, dum memoriter passionem Christi pro gentibus factam credimus.
VERS. 13.-- Omnia adolebit. Haec omnia super altare offerentem ponere jubet ut omnem nostrum hominem, spiritualibus scripturis quae de intelligibili altari Dominici corporis dictae sunt, coaptemus, et ad imitationem ejus vivere studeamus.
Et odorem. Quando sacrificium nostrum holocaustum fit, et offerimus omnia super intelligibile altare, tanquam imitatores Christi conversationem 113.0301A| vitae nostrae conformantes ei, tunc offertur Domino odor suavissimus.
VERS. 14.-- Si autem. (ISID.) Turtur, caro Christi, secundum illud Salomonis: Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis: Columba Spiritum sanctum significat. Unde: Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, hic est Filius meus. Turtur ergo columba caro Christi est Spiritui sociata: haec tria sacrificia offert homo, id est Christus, de bobus scilicet, pecoribus, et avibus.
(ISICH. in Levit. Admirabilis verborum subtilitas, etc., usque ad, contemplantur et sapiunt coelestia, ubi Christus est in dextera Dei sedens.
CAPUT II.
113.0301B| VERS. 2.-- Anima, etc. A meliori parte totum hominem significat: requirit enim spiritualem et perfectum auditorem, quia anima est sapientiae capax, non caro.
(ISID.) Anima, etc. Quartum sacrificium offert anima. Simila Ecclesiam significat, quae de multis personis quasi granis est collecta, legis et Evangelii mola inter litteram et spiritum separata, per aquam baptismi adunata, chrismate peruncta et solidata spirituali igne; per humilitatem fit accepta hostia.
(ORIG.) hom 2 in Lev. Anima. Quae scilicet nec vitulum habet, etc.; usque ad oleo divinae misericordiae vel gratiae.
Mystice, significat, sicut ibi: Cunctae animae quae 113.0301C| ingessae sunt cum Jacob in Aegyptum, etc. (Gen. XLVI.) Lucas autem ait: Eramus autem omnes animae in navi ducentae septuaginta sex (Act. XXVII). Forsitan per animam, Gentilem significat. Supra enim filiis Israel praecepit, ut sacrificia offerrent cum sanguine. Hic autem qui est sine lege, offerre praecipiens, non dicit homo, sicut supra, sed anima. Animalis erat Gentilis, non intelligens ea quae sunt Dei, sed vocatur ad oblationem misericordia Dei, ut percipiat salutem; cum pro peccatis sacrificia disponit, qui nec habet ovem nec capram, turturem vel columbam offerre praecipitur; qui nec habet illud, similam. Non enim jam ex operibus, ut pauper virtutibus, sed sola cognitione Dei salvatur, quae licet principium sit salutis, tamen thus et 113.0301D| oleum, supponendum, ut gratia de eleemosynis et orationibus misceatur. Unde angelus ad Cornelium ait: Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt ad Dominum (Act. X). In thure interiores curantur passiones, et fumo ejus sanantur occuli ex infirmitate lacrymantes. Oratio quippe animae passiones sanat, oculos interiores curat ab ignorantia lacrymas ex aegritudine peccati accendentes fugat.
VERS. 2.-- Filios, ministros Ecclesiae; quia quidquid offerimus, cum sanctis Ecclesiae doctoribus conferre debemus. Unde Paulus cum apostolis contulit Evangelium, ne in vacuum cucurrisset (Gal. II).
Quorum. Unitas Ecclesiae pugillum similae tollit, 113.0302A| quia pro capacitate sensus unusquisque fidelis Scripturae scientiam debet appetere. Unde: Non plus sapere quam oportet, sed sapere ad sobrietatem. Quorum unus, etc. (Rom. XII). Notandum quod pugillus similae et olei, totum vero thus offerri jubetur; quia sapientia quae in simila, et charitas vel misericordia quae in oleo signatur, in hac vita non possunt esse plena. Unde: Videmus nunc per speculum in aenigmate: et, nunc cognosco ex parte, etc. (I Cor. XII). Olei quoque pars offertur, quia misericordia nunquam impletur, quia etsi miserearis quantum potes, plus tamen debes velle. Charitas etiam quae oleo figuratur, in praesenti inchoatur, in futuro perficietur. Thus autem totum crematur, quia semper orationi insistitur.
113.0302B| Similae. Scientiae vel cognitionis Dei. Accepta enim est scientia a Deo, quam fides comprehendere potest, et sicut qui pugillo vult plus comprehendere, nihil proficit, totum quippe decurrit: sic fides est mensura scientiae Dei. Credere enim oportet accedentem ad Deum, et quod non est ex fide, peccatum est (Heb. XI).
Memoriale, etc., cognitionis Dei perfectam scientiam, cujus memores erimus, quae nunquam destruitur; et eam quae nunc est, non ut contrariam, destruit, sed partem minimam esse per plenitudinem suam ostendit: Cum enim venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. XIII).
VERS. 3.-- De sacrificio, etc. (ISICH. in Lev. ) De illa scilicet perfecta et in coelis abscondita, in Christoque 113.0302C| reposita scientia, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Col. II).
Aaron, montanus interpretatur, id est, altiora de Deo intelligens; vel arcanus, quasi in se legem Dei et eloquia habens: hic sacrificium offerre potest. Sanctum sanctorum, est de oblationibus Domino: partile enim est quod reliquum est, omnes tamen scientias superans et ad perfectionem exaltans
VERS. 4.-- Cum obtuleris sacrificium, etc. (ISICH., ibid. ) Sacrificium Christus pro nobis immolatus.
Coctum in clibano virginis, scilicet utero. Clibanus enim panem suscipit et ignem: sic uterus virginis panem vitae, id est, Dei verbum, et ignem Spiritus sancti de coelo suscepit. Unde: Spiritus sanctus superveniet in te, etc. (Luc. I). Si ergo offers munus 113.0302D| incarnationis Christi, quae facta est in ventre virginis, non est acceptum Deo, nisi de simila, id est, scientia vel notitia Dei fiat. De hac re siquidem locutionem ab apostolis et a prophetis suscipimus, Verba apostolorum sunt panes, lagana prophetarum. Quanto enim panes laganis, ad nutriendum aptiores, tantum praecellunt verba apostolorum verbis prophetarum. Utrique autem azymi sine fermento scientiae saecularis. Utraque tamen in oleo fiunt, concorditer enim ab illis de Christi miseratione scriptum est, quia apostoli et prophetae scripserunt, sed apostoli plenius scripserunt, qui completum ostenderunt, quod illi nuntiabant futurum.
Lagana. Panis latus et tenuis, qui prophetiam et 113.0303A| legem significat, quantum enim distat inter soliditatem panis et tenuitatem lagani, tantum inter Evangelium et verba legis et prophetarum: haec tamen oleo lita, quia lex et prophetia charitatem Christi praedixerunt, qua in salutem humani generis venit.
VERS. 5.-- Si oblatio tua fuerit, etc. (ISICH. in Lev. ) Oblatio de sartagine, etc., usque ad et ideo ab ejus scientia recessit.
Similae conspersae, etc. Quia mortuus est et misertus nostri.
Absque fermento, id est, sine macula.
VERS. 6.-- Divides eam minutatim: ut sermonem passionum ejus, qui per partes processerunt, dividamus, alapas, scilicet colaphos, sputa et vulnera 113.0303B| diligenter distinguamus.
Et fundes super, etc., ut quemadmodum misericorditer pro nobis mortuus est, nos quoque pro fratribus usque ad mortem misereamur.
De sartagine. Sicut enim sartago media inter ignem et cibum, sic quodammodo crux inter impassibilem divinitatem et humanitatem, quae igne passionis est assata. Et sicut in sartagine mollia durescunt, dura mollescunt, sic in passione crucis lapidea corda mollita, mollia et fluxa solidata. De sartagine ergo sacrificium offerre est de mysterio crucis cum veneratione disputare.
VERS. 7.-- Sin autem de, etc. (ISICH. in Lev. ) Sicut in sartagine crucem, etc., usque ad ex misericordia quippe mortem sustinuit, et resurrectionem 113.0303C| dispensavit.
Sin autem, etc. Moraliter, similam offert qui in aliquibus communis vitae usibus bene conversari studet. Haec oleo conspergenda est, quia omnis anima oleo eget misericordiae, nec vitam praesentem evadere potest, nisi misericordia coelestis affuerit. Clibanus autem pondus tentationis exprimit, sartago constantiam et robur animi, craticula multiplicem impugnationem.
VERS. 11.-- Omnis oblatio. (ORIG. homil. 2 in Lev.) Dicat aliquis, etc., usque ad hoc modo verius et perfectius secundum Evangelium sacrificia offers, quae jam secundum legem non potest offerre Israel.
Fermenti ac mellis. Nihil voluptuosum, nihil suave placet Deo, sed quod habet aliquid mordacitatis et 113.0303D| severitatis. Unde pascha cum amaritudinibus manducatur.
Ac mellis. Gentilis eloquentiae, quae voce suavis est, non re. Unde: Favus distillans labia meretricis (Prov. V). Quod autem dicitur in Canticis: Mel et lac sub lingua tua (Cant. IV), praesentibus non contradicit. Sub lingua enim dicitur, non in lingua, ut ostendatur paganorum sapientia, et Judaeorum littera linguae Ecclesiae, id est doctrinae subjecta esse. Horum non vult integram doctrinam offerre. Unde ait: Non adolebitur in sacrificium, id est, holocaustum: primitias tantum eorum offeretis. Primitias enim illius sapientiae offerimus, non totam, sicut Paulus ad Athenienses, inquit: Sicut vester poeta dixit: hujus 113.0304A| et genus sumus. Quod enim invenit congruum scientiae Dei, non respuit: non tamen ultra testimonia multiplicavit, quia placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes; unde Moyses ait: Super altare vero non imponentur, et cum liceret dici non ponentur, dicit: Non imponentur in odorem suavitatis: significans, quia si tentaverimus de exterioribus divinitatis adipisci notitiam, tale sacrificium ad altare non ascendit, sed deprimitur in terrenis, quia de terra est.
(BEDA. in Lev., tom. II). Quod mel in Dei sacrificium non offerretur, etc., usque ad imperfecta quaeque omittimus.
VERS. 13.-- Sale condies nec auferes sal foederis. Apostolica sapientia. Unde: Vos estis sal terrae, etc. 113.0304B| (Matth. V). Sicut omnis cibus sale conditur, ita apostolica doctrina sermo praedicationis. Ideo praecipitur sal in omni sacrificio offerri, ut secundum Apostolicam doctrinam et institutionem et imitationem operis vivamus. Unde Paulus, ait: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV). Et alibi: Superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum (Eph. II). Unde et legislator non dixit simpliciter sal: sed, sal foederis Dei tui. Sicut enim foedus rationale, sic etiam sal rationale. Testamenti ergo Evangelici et salis Apostolici nos commonere voluit. Oleum in sacrificium offertur, si cum hilaritate offeramus, non ex tristitia aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX).
Sal qui stypticam vim habet, et contrarius est 113.0304C| melli, jubetur addi sacrificiis: sal symbolum est prudentiae, quae restringit et exsiccat voluptatem.
In omni oblatione, etc. Placere enim Deo non poterit quod non ad normam voluntatis ejus correctum fuerit. Nam si in rebus humanis tanta cautela agendum admonuit quidam de mundi hujus sapientibus, ut diceret: Omnis actio temeritate et negligentia vacare debet: quid de Dei rebus aestimandum est?
Si autem obtuleris, etc. (ORIG., lib. I in Levit.) Secundo in loco primitiarum, etc., usque ad quia littera separabatur a spiritu.
(ISICH.) Confringes in morem, etc. Non modo praecepit eos Dei notitiam, etc., usque ad per eleemosynam quippe et orationem scientia divina nobis perficitur.
CAPUT III. 113.0304D|
VERS. 1.-- Quod si hostia, etc. (ORIG. homil. 3 in Levit.) Transmissis caeteris, de salutaribus sacrificiis dicit, quae de animalibus, id est bobus et capris et ovibus offeruntur, et nihil ultra ad immolandum substituitur: nec aves quidem, quae in offerendis muneribus substitutae sunt superius. Qui enim salutares offert hostias salutis suae conscius est: necesse ergo habet ut magna et perfecta offerat, unde Apostolus: Perfectorum autem est cibus solidus (Heb. V).
(ISICH.) Quod si hostia, etc. Sunt secundum leges diversae hominum conversationes, etc., usque ad oportet enim eas digne conversari, ut perveniant ad salutem.
113.0305A| Marem sive feminam, etc. (ISICH.) Superius in holocaustum tantum mares offeruntur, etc., usque ad id est infirma opera cum fortioribus.
VERS. 3.-- Adipem qui, etc. (ID.) Oportet intelligibilem adipem offerri, etc., usque ad et per deliberationem massam sanctificemus.
Vitalia. LXX: Ventrem, id est cor, cujus secundo facit mentionem juxta LXX, quia duplicem habet operationem secundum medicos, quia per unam partem alimentum trahit, quam vocant ventrem superiorem: per alteram purgationem discernit, quam vocant ventrem inferiorem. Renes sunt genitalium seminum ministeria, cum ventre et femoribus communicantes. Primum ergo adipem, qui supra ventrem est, et duos renes, et adipem qui super eos est, 113.0305B| id est super femora, quae renibus sunt vicina, jubet offerri: in medio enim femoris et ventris sunt positi.
VERS. 4.-- Reticulum jecoris: Id est, epatis, in quo delectatio vel concupiscentia. Unde juxta LXX pinna epatis cum renibus auferetur: jecur enim in renibus vim operationis ministrat.
VERS. 6.-- Si vero de ovibus fuerit, etc. (ISICH). Quem praecipiat offerre bovem, etc., usque ad in lumbis quoque operatio generationis.
VERS. 9.-- Et caudam. LXX: Lumbum sine macula integrum, ne scilicet aliud offeratur Deo, aliud adversario. Sufficit enim huic ad veniam quae virtutis sunt non agere; sin autem mala operatur, veniam non consequitur. Unde: Estote simplices sicut columbae. 113.0305C| Columbae enim nimiam simplicitatem habent, malitiam nullam. Qui de bobus sacrificium offert, lumbum Deo offerre non eget: quem in bonis operibus constringit et exercet. Qui de capris immolat, non habet lumbum immaculatum quem offerat, quia eum olim peccato maculavit. Qui ergo non fuit in peccatis, immaculatum lumbum offerre potest, non qui peccator fuit. Hac causa in sacrificio pacificorum capras ab agnis distinxit.
VERS. 17.-- Nec adipem. Propriam concupiscentiam, id est carnalem habere non debemus: Quisque enim tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Sanguinem prohibet comedi, ne quemquam interficiamus: sanguinem enim edere, bestiarum, 113.0305D| id est crudelium, est. Ideo aut omnino additur: ut et proximis parcamus et nobis. Deo autem debet anima immolari, unde jussit sanguinem fundi circa basim altaris.
CAPUT IV.
VERS. 1-2.-- Locutusque etc. Anima quae peccaverit, etc. (ORIG., hom. 2 in Levit.) Recte animam dicit, etc., usque ad et spiritus dux ad virtutem, si eum sequi velit.
(ISICH.) Anima cum peccaverit, etc. Nihil necessarium legislator omisit, etc., usque ad unde, Qui nescibat peccatum, pro nobis peccatum factus est.
VERS. 3.-- Si sacerdos, etc. (ORIG. Observandum est quod in peccato pontificis legislator non addit 113.0306A| quod ignorans aut nolens peccaverit: neque enim ignorantia in eum cadere potest, qui ut doceret caeteros provectus est.
(ID.) Si sacerdos, etc. Terror simul et misericordia, etc., usque ad qui conscientia infirmitatis mordetur.
(Id.) Si sacerdos, etc. Pontifex, sensus pietatis et religionis, etc., usque ad Christi morte reparatur.
VERS. 3.-- Vitulum immaculatum Domino, etc. (ID.) Secundo invenimus offerri a pontifice vitulum in holocaustum, etc. usque ad in quo passus est Christus.
VERS. 5.-- Hauriet quoque de sanguine, etc. Sanguinem vituli in tabernaculum, id est, in coelum intulit: cum post resurrectionem coelos conscendens, 113.0306B| vultui Patris astitit, quasi offerens sanguinem passionis, interpellans pro nobis.
VERS. 6.-- Septies: pro dimissione, scilicet peccatorum et sub ministratione spiritalium donorum. Sanguis autem passionem significat, secundum illud: Mundus ego sum a sanguine justi hujus. Et alibi: Sanguis ejus super nos, etc. De hac aspersione Petrus ait: In obedientiam et aspersionem sanguinis Christi, etc.
Velum, humanitatem Christi. Nam sicut velum erat inter sancta sanctorum et exterius tabernaculum, ita caro Christi est inter nos, qui exterius tabernaculum sumus, et divinitatem, quae per sancta sanctorum significatur. Contra velum ergo testimonii sacerdos sanguinem vituli aspersit, quia Christus 113.0306C| carnem suam sanguinem passionis cruentavit.
Contra velum, etc. Multis nominibus carnem Domini appellat, quia operatio ejus multa. Unde ipse Dominus seipsum, modo sacrificium (Luc. XXI), modo pastorem, rursus vitem, deinde panem vitae et granum tritici, translatis vocabulis nominavit. (Joan. X, XV, VI, XII) Sic et Moyses carnem ejus velum appellavit. Unde Paulus: Initiavit nobis viam per velamen, id est carnem suam (Heb. X). Velum quoque sanctuarii exhinc appellatur, quia in eo sancti sanctorum caro figuratur.
VERS. 7.-- Super cornua. Hoc altare sedem Dei, id est Seraphin significat, unde Esa: Volavit ad me unus de Seraphin, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulit, de altari (Isa. VI). Thymiama, secundum 113.0306D| LXX, compositiones omnium virtutum. Ubi enim decet compositas esse virtutes, nisi in sede Dei? de coelo namque ad nos descendunt. Unde Jacobus ait: Quae autem desursum sapientia (Jac. III). Quatuor autem virtutes, sapientia, justitia, fortitudo, temperantia, quia caeterarum virtutum genera continent, nominantur cornua: has inungit Deus proprio sanguine confortans, scilicet majori et perfectiori virtute, ut possint contra adversarias potestates fortitudinesque praevalere.
Altaris, etc. Angelicarum virtutum. Si enim homines gratum Deo odorem bonorum operum reddunt, quanto magis sancti angeli in puritate naturae permanentes? Si autem peccatum quod Christi sanguine 113.0307A| piaretur, non admiserunt, per sanguinem tamen ejus nobis pacificati sunt, et numerus eorum reparatus.
In basim. Basis, pars altaris inferior, infirmos homines significat. Sanguine enim Christi non solus numerus angelorum restitutus est, sed et homo redemptus: ideo angelorum quoque redemptio Christus dicitur (Col. I).
Altaris holocausti. Corporis Christi. Ipse enim est sacerdos, ipse sacrificium, ipse et altare. Sicut enim multa operatur, ita convenienter multis nominibus appellatur. Unde Paulus: Habemus altare de quo non habent potestatem edere qui tabernaculo deserviunt (Heb. XIII): hoc est, corpus Christi, de quo non licet edere Judaeis; hoc altare est in introitu 113.0307B| tabernaculi, id est coeli, quia per ipsum ingressum habemus in coelum.
Et adipem. Mystice, delectationes et desideria carnis; quae tamen omnia non sunt in Christum recipienda, sicut gulae, et coitus desiderium. Quae autem habuerat, habuit ex nobis, ut sitim et esuriem, et hujusmodi. Haec autem Patri obtulit, ad cujus transtulit gloriam, et nobis in exemplum protulit, ut ad Deum desideria nostra referamus.
VERS. 9.-- Duos renunculos et reticulum, quod est super eos juxta ilia. (ISICH.) Quae fiunt et in sacrificio pacificorum, vel salutari. Et in duo sacrificium dividit, ut sacrificium Christi liceat omnibus imitari tam his scilicet qui inferioris sunt conversationis, 113.0307C| quibus sacrificium pacificorum convenit, quam his qui altiora sequuntur, quibus sufficit si sequentia imitantur.
VERS. 11.-- Pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et caetera. Hoc praecipit ut Christum non dividas, sicut quidam dividunt dicentes: Qui de Maria passus, qui de Deo passus non est; Nobis autem unus est Deus Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII). Caro enim in Domino omnis humanitas est, secundum quod dicitur: Verbum caro factum est (Joan. I). Unde ait: Carnes ejus cum capite et pedibus vel extremis secundum alios, ut per haec verba, eum qui pro nobis passus est, primum et novissimum esse credamus: ipse enim est ante omnia, et in ipso constant omnia. Cum intestinis et fimo, 113.0307D| LXX: cum ventre et stercore. Venter autem significat mentem; eum ergo qui pro nobis passus est, mentem humanam habuisse minime dubitemus, quod quidam haereticorum negant. Fimus, peccatum humani generis, signat quod crucifixus in se suscepit. Fimus, cum sit immundus, gerentem non polluit; neque naturae nostrae est, quamvis in nobis sit: sic peccata nostra, quae Dominus portavit, aliena ab illo fuerunt, nec eum polluerunt.
Intestinis et fimo, etc. (ORIG.) Forte ad comparationem, etc., usque ad plenius legislator in sequentibus figurat ejus mysterium.
VERS. 13.-- Quod si omnis turba. (ISICH.) Idem praecipit in sacrificio turbae et sacerdotis, etc., usque 113.0308A| ad pro ipsis enim crucifixoribus oravit: Pater, ignosce illis quia nesciunt quid faciunt.
VERS. 21.-- Vitulum efferet extra castra (ID.) Sufficit nobis conclusio legis ad manifestanda praesentia, nihil enim praecipitur hic mutari pro peccato multitudinis. Manifestum est quod idem peccatum plebis et sacerdotis intelligit, ideo in utroque idem sacrificium ordinavit.
VERS. 22.-- Si peccaverit princeps et fecerit. (ID.) Sicut in spontaneis sacrificiis, etc., usque ad sabbatum enim ad otium malorum datum est.
(ORIG.) Princeps iste potest dici vis rationis, quae intra nos est, quae si peccet, ut aliquid stultum agamus, sententiam illam timeamus: Vos estis sal terrae. Si vero sal infatuatum fuerit, ad nihilum valet 113.0308B| nisi projiciatur foras, et conculcetur ab hominibus. (Matth. V.)
VERS. 23.-- Hircum de capris. Non capram, facilem scilicet vel mediocrem, sed difficilem et asperam poenitentiam. Quanto enim quis intellectu praeeminet, tanto, si peccat, pro majori culpa majorem poenam sustinet.
VERS. 24.-- Ponet manum, etc., per semetipsum peccatum manifestans, et offerens confessionem suam. Ipse autem juxta LXX, non occidit, sed alii; quia illi est necessarium aliorum auxilium, ut poenitentia suscipiatur, nec sacerdos occidere praecipitur, ait enim:
Cumque immolaverit, etc., nec addidit, quis immolare debeat, licet enim in sacrificio poenitentiae 113.0308C| alterius uti adjutoriis: unde Jac.: Orate pro invicem, ut salvemini.
Ubi solet mactari, etc. Quia similiter placent Deo digna peccatorum poenitentia et fortia justorum opera.
VERS. 25.-- Cornua altaris, etc. Super crucem offeruntur primitiae sanguinis qui pro peccato offertur, quia opus crucis et effectus peccatorum nostrorum perfecta remissio est.
Et reliquum fundens. Omnem scilicet poenitentiam evangelicae praedicationi tribuens cujus intentio est ut se corrigat et salvetur qui poenitet. Unde in principio Evangelii Dominus inquit providenter: Poenitentiam agite, appropinquat enim regnum coelorum. 113.0308D| (Matth. III.)
VERS. 27.-- Quod si peccaverit, etc. (ORIG. hom. 2. in Levit.) Faciens unum ab omnibus mandatis Domini, etc., usque ad cum agnoscit immolare sacrificium laudis.
De populo, etc. (ORIG.) Ad distinctionem ejus, etc. usque ad propter nos necessarium ducit.
Si autem de pecoribus. (ISICH.) Oblationi caprae quam offerunt qui de populo sunt, etc., usque ad de capra et ove similia praecipit.
VERS. 1.-- Si peccaverit anima, etc. (AUG. quaest. 1 in Levit.) Videtur dicere peccare hominem, etc., 113.0309A| usque ad sed statim subjunxit: Anima quae tetigerit aliquid immundum, etc.
(ISICH.) Si peccaverit, etc. Non repetit quae superius dixit, etc., usque ad quia alterius peccatis vel errori non debemus consentire, sed arguere.
VERS. 2.-- Anima qui tetigerit. (ISICH.) Non corporis, etc., usque ad sed potest dicere cum David: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium (Psal. CXXIII).
(GREG. lib. XXXII Moral., cap. 4 tom. II.) Juramentum proferre est voto nos divinae servitutis alligare, etc., usque ad igni doloris ardemus.
VERS. 4.-- Anima quae juraverit, etc. (AUG., quaest. 2 in Levit.) Quid est quod pro tacito perjurio, vel tacto morticino, vel aliquo immundo nullum sacrificium 113.0309B| praecipitur? Pro eo vero quod quisque falsum nesciens jurat, agnam vel capram offerri decernit? an pro omnibus supradictis hoc sacrificium oportet intelligi? Omnibus enim enuntiatis intulit sacrificium expiationis.
Intellexerit delictum. (ISICH.) Notandum quod delictum, etc., usque ad sicut sequentia ostendunt.
VERS. 7.-- Sin autem non potuerit, etc. (ID.) Hoc adjiciamus, ut si quid horum princeps peccaverit, hircum offerat de capris, condignam scilicet poenitentiam sibi, qui nec peccare debuit, nec communicare aliis, nec subditos ad peccandum provocare. Quod ergo evenire non debuit, indiscussum reliquit.
Sin autem, etc. (ID.) Qui non potest affligere se continue, etc., usque ad quia seipsum plenissime 113.0309C| Deo sacrificat.
VERS. 8.-- Retorquebit caput (GREG., hom. in Ezech. ) Mors Christi ad conjunctionem sui corporis, etc., usque ad omnes nos sibi verius in ipsam mortem suam conjunxit.
(GREG.) Retorquebit, etc. In sacrificio Dei turtur esse debemus, ut caput nostrum ad pennulas retorqueatur, id est, sensus ad virtutes. Per caput, mentem intelligimus, quia sicut caput corpus, ita mens actiones regit. Sed caput collo inhaeret, nec funditus abscinditur, quia mens nostra a carnis delectatione est separanda, non a carnis necessaria cura, nec curam carnis faciamus in desideriis (Rom. XIII). Caput ergo turturis partim abscindatur, et partim collo inhaereat.
113.0309D| Abrumpatur, etc. Vult nos non servire corpori, sed abrumpi vel retorqueri, ne lex peccati regnet in membris nostris. Quia vero corpus nostrum non debemus odio habere, nec diaboli facturam secundum haereticos existimare, sed menti supponere, non praecipit separari corpus a collo, utrumque enim unius ejusdemque creatura est.
VERS. 9.-- Fundamentum, etc. LXX, basim, quod est Evangelium, quia, secundum intentionem sacrificii Christi et Evangelii, debet sacrificium pro peccatis offerri. Unde addit: Quia pro peccato est, nihil enim sic a peccato eripit, quemadmodum imitatio Christi et obedientia Evangelicae praedicationis.
113.0310A| Quod si non quiverit. Quia non omne tempus ad poenitentiam facile, quando scilicet ipsa poenitentia abutimur, et fructum ejus, ad peccatum redeuntes, abolemus, legislator innuit dicens: Quod si non quiverit manus ejus, etc.
(AUG. quaest. 8 in Levit., tom. III.) Quaeritur utrum ubique accipiendum sit quod dictum est, etc., usque ad ut caetera omnia ab istis ad illam generalitatem pertinerent.
VERS. 11.-- Ephi. (ISICH.) Mensura est trium mensurarum, etc., usque ad non perire eos qui sub manu ejus fuerint.
Non mittet in eum, etc. Quasi: non est haec perfecta poenitentia, ideo oleum non habet, id est, spiritualem laetitiam hilaritatis, nec thus, quia nec 113.0310B| confidendum est ei in orationibus: sed tradat, qui offert oblationem, sacerdoti, id est, spem salutis committat divinae pietati.
Qui pro peccato. Quia nescit utrum boni odoris sit oratio ejus qui frequenter praevaricatur. Unde: Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem (Joan. III)? Non sinit ergo desperare nec tamen praesumere, ne iterum negligentes sint.
VERS. 12.-- Pugillum. In pugillo Scriptura significatur, quo scribitur. Scriptum est autem: Non dico tibi septies, sed usque septuagies septies (Matth. XXVIII). Per pugillum ergo innuit Deum exorandum esse, ut meminerit scriptae misericordiae suae, ut eam nobis donet: sicut fratribus donari jubet; hoc 113.0310C| enim orantem mundabit sacerdos magnus.
VERS. 13.-- Anima si praevaricans, etc. (ISICH.) Ab omni peccato abstinendum est, sed maxime ab eo quod contra sancta committitur: quantum autem sit horrendum oblatio testatur. Nusquam enim a principio historiae, nisi hoc in loco, aries offerri jubetur, in quo necessitas et utilitas sacrificii perhibetur: non offertur hic hircus, non capra, non ovis, non par turturum, aut duo pulli columbarum.
Caeremonias per, etc. (ORIG.) Multae species sanctificationis sunt. Est oleum, quo ungitur solum tabernaculum; et thymiama, de quo dicitur: Quicunque talem compositionem fecerit, peribit de populis suis: panes quoque propositionis soli mares comedunt, qui sunt de stirpe Aaron. Mystice autem in 113.0310D| his quae sanctificata sunt, peccat, qui in sacro loco aliquid irreverenter usurpat, vel res divinas indigne tractat.
VERS. 15.-- Duobus siclis. Duo sicli, duo praecepta charitatis sunt, quibus peccator emit sibi confidentiam remissionis. Nihil enim valet poenitentia sine gratia remissionis; unde juxta LXX aries quinquaginta siclis emitur, quia per poenitentiam et geminae charitatis observantiam perfecta requies acquiritur, quando remissio peccatorum datur. LXX, argenti quinquaginta siclis, siclo sancto. Nemo enim acquirit Domini sacrificium nisi per Spiritum sanctum, quia nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII). Quinquaginta vero Spiritus sancti adventum 113.0311A| significat, quia die Pentecostes, id est, quinquagesima ad apostolos venit. LXX: siclo sancto. In siclo sancto, Spiritus sancti virtutem et operationem significavit. Siculus 20 obolorum est, vicenarius obnoxius peccati non est: unde qui de Aegypto exierunt, cum essent viginti annorum, peccati populi poenam non susceperunt (Num. XIV); mundus quippe est ab omni peccato spiritualis homo.
VERS. 16.-- Et quintam partem, etc. (ISICH.) Qui vase sancto vel cibo, etc., usque ad sic enim pro peccato nostro deprecabitur.
VERS. 17.-- Anima si peccaverit, etc. (ID.). Videtur oblitus quod praeceperat: pro quibus enim peccatis capram vel ovem offerri praecepit, nunc arietem offerri praecipere videtur; sed nec oblitus 113.0311B| est anteriora, nec contraria praecepit: ibi enim per animam, Gentilem significavit: hic autem eum qui per ignorantiam transgreditur mandata legis.
(AUG. quaest. 7 in Levit.) Quaeritur quomodo discernitur hoc delictum ab eis quae generaliter complexus est, etc., usque ad vel aliqua in sacris servitiis.
VERS. 18.-- Offeret arietem, etc. Superius praecepit ut poenitens capram offerret, hic arietem immolari jubet, quia nihil prodest asperitatem poenitentiae immolare, nisi statueris in Christi immolatione plenam confidentiam habere.
CAPUT VI
VERS. 1, 2.-- Locutus est, etc. Anima quae peccaverit, 113.0311C| etc. (ISICH.) Idem peccatum est quod in sancta, etc., usque ad simile est rapinae.
(ORIG. hom. 4 in Levit.) Anima quae peccaverit, etc. Ego puto quod animam nostram, etc., usque ad: Nemo enim mittit vinum novum in utres veteres.
Rem perditam, etc. (ORIG.) LXX: perditionem. Laborant haeretici in Scripturis perditionem invenire, unde possint errorem astruere: sed forte ecclesiastica verba audientes resipiscunt, et quod invenerant, perditionem esse intelligunt et reddunt, id est, auctori suo dimittunt.
VERS. 5.-- Et quintam insuper partem, etc. Linguam, scilicet in qua unus de quinque sensibus: haec offertur, ut de caetero non peccet, quia per ipsam unumquodque praedictorum commissum est.
113.0311D| (ORIG.) LXX: non quintam partem, sed quintas, ut bis quinque, etc., usque ad unum Deum referamus.
VERS. 8.-- Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens. (ISICH.) Hic de jugi sacrificio loquitur, etc., usque ad et totam vitam suam ad perfectionem componat.
VERS. 10.-- Lineis, non laneis, tunicam et feminalia linea vult esse, non lanea (Exod. XXVIII). Vestis enim linea habilis et mollis est, et adhaerens corpori; lanea autem aspera, quia habiles multumque cohaerentes sunt animae justitia et castitas. Linea quoque vestis facile potest haberi, sic et virtutes, si quis voluerit eas consequi.
113.0312A| Tolletque cineres, etc. Cinis consummatio boni operis. Cineres extra castra efferet Aaron, qui post hanc vitam bona opera per Christum pontificem magnum Deo Patri praesentant. Et ibi in favillam rediguntur, dum assistit vultui Dei pro nobis. Castra enim sunt praesens vita, in qua semper contra spirituales nequitias pugnamus (Heb. IX). Juxta altare ponuntur, dum consummatio bonorum operum in arca cordis reconditur. Altare enim in hoc loco cor significat. Gloria nostra haec est testimonium conscientiae, etc. ( Eph. ult. )
VERS. 11.-- Indutusque aliis. (ORIG.) Observandum quod aliis indumentis utitur sacerdos in sacrificiorum mysterio, et aliis quando procedit ad populum. Unde: Sapientiam loquimur inter perfectos 113.0312B| (II Cor. I). Et alibi: longe inferiori stola indutus, nihil judicavi, inquit, me scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (II Cor. I).
VERS. 12.-- Ignis in. (AUG. quaest. 12 in Levit.) Non vult ignem prorsus exstingui, sed cum usque mane arserit holocaustum, ablatis reliquis iterum renovati, quo ardeant alia quae imponuntur.
Quem nutriet sacer. Allegorice. Mane judicatus est Christus, vespere crucifixus. Ignis ergo mane et vespere subjicitur: quia charitas Dei in nobis nutritur, dum Christum mane judicatum, vespere crucifixum, recolimus.
(GREG. lib. XXV Moral., cap. 7.) Altare Dei cor nostrum est, etc., usque ad ut quo magis videtur Deus, magis diligatur.
113.0312C| Et imposito holocausto desuper adolebit, etc. (AUG., quaest. 13 in Levit.) Videndum est utrum nullus dies praetermitteretur, etc., usque ad quod mirum est si taceret, nec admoneret talia vespere offerri.
VERS. 14.-- Haec est. Videtur legislator iterare quae dixit, memoriam renovans repetitione mandati, et ostendens utilitatem et necessitatem legis. Interponit tamen aliquid novi in quo mandatum necessarium et inexcusabile innuit. Sicut ergo de holocaustis sacrificia iteravit, permiscens eis assiduitatem, ut est illud: Ignis in altari semper ardeat et nunquam deficiat: sic in sacrificio similae, id est theologiae addit, quia oportet in loco tantum sancto, et a masculo comedi.
Et coram. Secundum quod Christus revelaverit, 113.0312D| qui est verum altare. In his ergo theologiam constituamus quae nobis tradidit Christus incarnatus, ut Patrem in eo, et ipsum in Patre cogitemus, et quia Spiritus est Filii et a Patre procedit.
VERS. 16.-- Reliquam, etc., ut non ex toto a theologia cessemus, quia summa scientiae in futurum conversatur.
In loco. Ecclesia, quae est introitus et vestibulum coeli, in ea oportet de divinitate loqui, unde psal. LXVII: In ecclesiis benedicite Deo, est quisque sibi domestica ecclesia, dum a terrenis negotiis cessat: hic sibi de Deo loqui et theologiam exercere potest. Tales sunt quibus pars sacrificii datur, de Deo, scilicet, meditari et loqui.
113.0313A| VERS. 17.-- Sicut pro peccato. Simile innuit hoc sacrificium ei, quod et pro peccato et pro delicto: sermo enim de Deo maxime ad expiationem et ad emundationem animae habetur, quando oleo et thuri, id est, eleemosynae et orationi, sacrificium verbi Dei, id est, theologiae, conjunguntur.
VERS. 18.-- Mares tantum. Non omnium est de Deo disputare, sed eorum qui nihil femineum, nihil fluxum in cogitationibus vel operibus habent. Legitimum ac sempiternum est. De Deo enim disputare praesumere non debemus, dum per saeculares phantasias a masculorum dignitate declinamus.
Omnis qui tetigerit. (ISICH.) Hoc ad litteram stare non potest: nunquid enim si tetigerit homicida aut profanus sanctificabitur? nullus enim excipitur. Sed 113.0313B| Christus, in cujus typo haec praecesserunt, immolatur: hujus carnem qui tetigerit, id est, qui fideli corde totam spem salutis in passione ejus et resurrectione posuerit, continuo sanctificabitur.
(ID.) Omnis qui, etc. Omnis commemoratio Dei sanctificationem praestat. Unde: Sanctificatur autem per verbum Dei et orationem. Sed cum dicit, tangentem sanctificari, plane ostendit quia disputando de Deo, id est, theologizando, sufficit nobis tantum tangere: qui enim vult calefieri, si manum in ignem miserit, pro calefactione adustionem sustinebit.
Haec est oblatio. (AUG., quaest. 14 in Levit.) Alia sunt sacrificia quae commemoravit in Exod., quibus per septem dies sanctificantur sacerdotes, ut fungantur 113.0313C| sacerdotio. Aliud est quod commemorat, quod offerat summus sacerdos, quando constituitur, id est quando ungitur: unde addit: In die qua unxerit eum, non eos, cum etiam secundos sacerdotes ungi praecipiat; hoc sacrificium est sempiternum per successionem, scilicet sacerdotum. Vel quia quod signat est sempiternum.
Haec est, etc. Aaron mons fortitudinis, id est, Christus; filii ejus omnes fideles; dies unctionis, tempus incarnationis, quo unctus est oleo laetitiae prae participibus suis.
Ephi. Christi humanitatem. Ephi quidem tres modios capiens significat Trinitatem, si tamen ephi Domini caro est, ut demonstretur divinitatis eminentia, et Dominicae carnis cum ea inseparabilitas, nihilominus 113.0313D| sacrificium perpetuum est. Una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos: unde et salvare in perpetuum potest.
In sacrificio. (ORIG.) Lex Moysi sacrificium est sacerdotis, etc., usque ad in quo nihil sit remissum, nihil luxuriosum (Matth. XVI).
Mane. Mane coepit passio Domini ex quo in atrio Caiphae alapis caesus est, et usque ad vesperum protelata est, tenebris enim eam interpolantibus, a sexta hora usque ad horam nonam in mane et vespere dividitur.
VERS. 21.-- Quae in sartagine. (GREG. hom. 12 in Ezech.) Nullum Deo tale sacrificium est, etc., usque ad holocaustum Deo deputatur.
VERS. 22.-- Sacerdos. LXX: Sacerdos unctus pro 113.0314A| eo ex filiis ejus faciet ea. Christus enim pro Aaron est, non in loco ejus, quia transtulit in se sacerdotium, et abstulit Aaron. Ex filiis ejus, quia de Jacob per Mariam descendit et ex eadem tribu.
Qui patri. Unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia (Rom. XI). Dominus enim gloriae crucifixus est, et incarnati Verbi passio est, quae fuit in carne Christi: Qui semetipsum totum exinanivit, formam servi accipiens et obediens patri usque ad mortem crucis.
VERS. 23.-- Omne enim. Quaecunque in sacrificio pacificorum in hoc quoque jubet fieri.
Nec quisquam. Quod comeditur comminuitur: sacrificium Christi comminuit, qui pro peccatis mortuum dicit, cum peccatum non fecerit.
113.0314B| (ORIG.) Nec quisquam comedet. Sacrificium in hoc loco Verbum ipsum accipiendum est, et doctrina, de qua nullus edit, id est, disputat vel retractat; sed holocaustum est. Quidquid enim dixit, quidquid statuit, aeterna consecratione perdurat.
Sacerdos qui, etc. (AUG. quaest. 18 in Levit.) Non quod imponit, etc., usque ad hoc et modo breviter commemorat.
(ORIG. homil. 5 in Levit.) Quaedam hostiarum sunt solius Dei, etc., usque ad melius ista igni reservamus.
VERS. 27.-- Quidquid tetigerit. Quamvis oblatio sit alterius, id est poenitentis, sanctificabitur etsi non poeniteat. Similiter si parvulus baptizatus fuerit, 113.0314C| qui per se nondum peccavit, mundatur ab originali
Si de sanguine, id est, si substantia carnis peccatis fuerit maculata. Unde: Vestimentum mistum sanguine erit in combustione, et cibus ignis (Isa. IX) infernalis, scilicet lavabitur in loco sancto, id est spem habebit in baptismo, qui non solum praeterita abluit, sed instruit ut de futuris poenitere possit.
VERS. 28.-- Vas autem fictile, etc. Infirmus: scilicet, imbecillis, qui peracta poenitentia relabitur ad peccata, his confringendus est terrore judicii.
VERS. 29.-- Omnis masculus, etc. Sacerdos integrum sacrificium offerens et comedens, Christus est, qui nostram poenitentiam offert, et comedit peccatorum salutem. Carnes autem sacrificii, quia pertinent 113.0314D| ad poenitentiam, omnis masculus de sacerdotibus comedit, fortis, scilicet et strenuus, cui dicitur: Viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum (Psal. XXVI).
VERS. 30.-- Non comedetur, etc. Quia ad Christum pertinet, qui propria auctoritate, et propria divinitatis virtute remissionem tribuit. Ejus enim passio, per quam nobis procuratur remissio, non fuit hominis puri, sed Dei incarnati. Ideo non editur ab hominibus, sed igne consumitur, quia remissionem dare Dei solius est, qui per ignem significatur, Deus enim noster ignis consumens est (Deut. IV).
CAPUT VII. 113.0315A| VERS. 1.-- Delicto. (ISICH.) Delictum aliquando dicit, etc., usque ad oblatio autem renum et pinnulae epatis et femorum sanctimonia est.
(ORIG. quaest. 5 in Levit.) Quidam dicunt esse delictum cum non facimus quod debemus: peccatum vero cum non facimus quod non debemus, sed non ubique hoc observatur.
VERS. 2.-- Sanguis ejus, etc. (ISICH.) Quaecunque fiunt in sacrificio pacificorum, in hoc quoque jubet fieri.
VERS. 7.-- Sicut pro peccato, etc. (AUG., quaest. 20 in Levit.) Peccatum est perpetratio mali, delictum desertio boni. Sicut enim aliud est declinare a malo, 113.0315B| aliudque facere bonum, ita et aliud abstinere a bono, et aliud facere malum, et illud delictum hoc peccatum sit. Vel delictum est quod ignoranter, peccatum quod scienter committitur.
(ORIG., ubi supra. ) Sicut pro peccato, etc. Similiter jubentur adipes arietis, usque ad id est, quod a via peccati peccatorem convertunt.
Ad sacerdotem, etc. Christum, qui pro nobis propitiatio factus est. In ipso ergo omne sacrificium ministratur, et agitur, et quod ex poenitentia consequitur, ad eum refertur. Ipse enim, ut nos salvaret, venit dicens: Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX).
Holocausti victimam. (ISICH.) Non bonum scilicet aut ovium, etc., usque ad cujus respectu patientiam 113.0315C| habemus in passionibus.
VERS. 9.-- Habebit pellem. Circumstantiam divitiarum, quas debent offerre vero sacerdoti, qui volunt holocaustum fieri. Sathan circumstantia divitiarum pellem nominavit, dicens: Pellem pro pelle, et omnia quae habet homo, dabit pro anima sua (Job II). Hanc dedit Job ut pellem, id est patientiam retineret, quae pellis dicitur ex qua fiunt multa utilia.
Et quidquid in craticula, etc. Quia haec theologiae incarnationis proxima sunt, necessario offerentis sacerdotis sunt, id est Christi nati, passi, et qui resurrexit.
VERS. 10.-- Sive oleo conspersa, etc. (ORIG. hom. 5 in Levit.) Sacrificium jubetur fieri in oleo etc., usque ad alter in sartagine, tertius in craticula.
113.0315D| (ISICH.) Conspersum oleo sacrificium de simila dicit, etc., usque ad filiis Aaron deputavit.
VERS. 12.-- Si pro gratiarum actione fuerit oblatio. Ad litteram pro gratiarum actione fit oblatio, cum quis de magna tribulatione liberatus gratias agit, sicut Moyses post transitum maris Rubri (Exod. XV). Mystice quoque, qui majora crimina non commiserit, Dei misericordiae laudes persolvit, qui se immunem ab horrendis criminibus custodivit.
Et lagana azyma uncta oleo. Panem, scilicet tenuem et latum, qui scientiam prophetarum significat. Quantum autem distat inter soliditatem panis et teneritudinem lagani, tantum inter scientiam veteris et Novi Testamenti; panes ergo sparguntur oleo, lagana 113.0316A| unguntur, quia majus est lumen et gratia Novi Testamenti quam veteris.
Coctamque similam, et collyridas olei, etc. Divinam scilicet sapientiam, quae coquitur igne charitatis. Nam Christus Dei sapientia propter nimiam charitatem se tradit morti.
VERS. 14.-- Offeretur Domino, et erit sacerdotis, etc. LXX: Et offeret de omnibus muneribus suis laudationem Dei sacerdoti profundenti sanguinem salutaris illi erit. Non enim volentis neque currentis, sed Dei miserentis est (Rom. IX). Christo autem ministranti et perficienti sacrificium primitiae offerendae sunt.
VERS. 15.-- Cujus carnes eadem comedentur die, etc. (ORIG., ubi supra.) Alius animae cibus est lactis, 113.0316B| etc., usque ad: Sint, inquit, nova et vetera.
Usque mane. Futurum saeculum, ubi erit verus dies qui nocti hujus saeculi succedit, non vult nostram vitam imperfectam relinqui per quam nos oportet salvari: in futuro enim non licebit operari.
VERS. 16.-- Si voto vel sponte, etc. Omne sacrificium pacificorum, vel salutare spontaneum est, unde inter dona superius positum est. Sed gratiarum actionis vel laudis sacrificium, quamvis species ejus sit, quia rationabile est, voluntarium non dicitur: quia, cum rationales sumus, debitum quodammodo praecipuum Creatori debemus rationabile sacrificium.
Eadem similiter. Quia quidam post hujus vitae finem aliam talem descripserunt, introducentes quoddam 113.0316C| saeculum mille annorum in quo Jerusalem aedificatur et templum ejus, et sancta sanctorum restaurabuntur, et sacrificia offerentur. Sed si quis hoc credit, et quodammodo in mente comedit, sperans se eo tempore comedere, quod est impossibile, oblatio ejus non suscipitur, quia polluta, peccatum quoque contrahit, unde ait: Quaecunque anima tali se edulio contaminaverit, etc.
Sed et si quid, etc. (ORIG., ubi supra. ) Duos dies, quibus licet vesci carnibus sacrificii, etc., usque ad non ergo assumam nobis cunctorum scientiam.
VERS. 17.-- Tertius invenerit dies. Futurum saeculum in quo generalis resurrectio, quam Christi resurrectio significavit. Mane facto tertii diei, tunc quod reliquum est igne consumetur: quodcunque 113.0316D| enim salutare imperfectum reliquerimus, aut malum fecerimus, tanquam ligna, fenum, aut stipula, igne consumetur: nos autem detrimentum patiemur (I Cor. III).
VERS. 19.-- Caro quae, etc. (ORIG., hom. 5 in Levit.) Carnes sanctae divina verba intelliguntur, usque ad et aliena immunditia pollutus est.
VERS. 21.-- Vel jumenti. Jumenta immunda sunt qui immundis et terrenis actionibus intenti sunt, unde fornicatores equi emissarii dicti sunt.
VERS. 23.-- Adipem ovis, etc. Idest nec fortis, nec innocentis, nec poenitentis, bona intentio vel desiderium sinistra interpretatione depravandum tanquam per hypocrisim sit factum, ne quis velit meritum 113.0317A| alterius exterminare, et quasi comedendo imminuere.
(AUG., quaest. 21 in Levit. tom. III.) Dixit superius, etc., usque ad sibi elegerunt mortem peccati.
VERS. 24.-- In varios usus. Non solum bonorum imitando opera, sed etiam malorum nobis in exemplum trahendo. Legimus enim Herodem natalis sui diem celebrasse, et epulas sanguine foedasse (Matth. XIV): tale desiderium in usum habemus ut caveamus, sed econtrario nostri natalis diem quo in paradiso fuimus, cum luctu et afflictione memoremus. Pharisaeus superbiens ait: Gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri homines, etc. (Luc. XVIII.) Nos econtrario dicamus: Deus, miserere mei, quia non sum similis servis tuis, qui angelicam ducunt 113.0317B| vitam in terris.
VERS. 25.-- Si quis adipem, etc. (ORIG.) Quasi: nemo scandalizet unum ex his minimis, qui in me credunt, etc. Sanguis comedi prohibetur, quasi, ne glorieris adversus fractos ramos, ne tu excidaris, et illi, si non permanserint in incredulitate, inserantur (Rom. XI). Sanguis autem Judaeorum populus recte intelligitur: non enim ex fide neque ex spiritu Abrahae, sed tantum de sanguine ejus descendit.
VERS. 29.-- Qui offert victimam. (ORIG. hom. 5 in Levit.) Alia littera, etc., usque ad et salutis suae conscius gratias Domino refert.
(ID., ibid. ) Sacrificium quod dicitur salutare, etc., usque ad qui portant vasa Domini.
VERS. 30.-- Tenebit manibus, etc. (HIERON., epist. 113.0317C| ad Fabiolam, tom. I.) De victimis salutaribus adipem offerunt sacerdotes, etc., usque ad ut discat contemnere quae se videt in secessum projicere.
LXX: Offerens sacrificium salutare Domino, offeret munus suum Domino de sacrificio salutari ejus. Quod exponens adjungit: Tenebit manibus adipem hostiae. Vel juxta LXX: manus ejus offerent ex ea Domino: Ipsum enim oportet quae ad salutem suam pertinent operari: quia justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum (Ezech. XVIII).
Pectusculum autem erit, etc. (ISID.) Pectus datur sacerdoti, ut cogitationem mundam et doctrinae habeat notitiam. Brachium dextrum, ut bona opera habeat, et ad pugnam contra diabolum armata manu procedat, et quod corde conceperit, operum exemplo 113.0317D| perficiat. Datur et de privato maxilla, ut eloquentia polleat: datur et venter, ut luxuriam exstinguat, et gulam contemnat.
VERS. 32.-- Sacerdotis. (AUG.) Christi, in sacerdote figurati. Unde solus sacerdos potest sacrificium hoc perficere. Incipere enim bonum nostrum est: perficere et ad finem ducere, divinae gratiae est. Non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis dirigere actiones: unde et brachium Dei nominatur. Unde recte armum vel, juxta LXX: brachium accepit.
VERS. 33.-- Qui obtulerit sanguinem, etc. Christus est, qui verum sanguinem pacificorum et adipem, animas scilicet et desideria salutarium offert, qui est 113.0318A| de filiis Aaron sacerdos scilicet singularis et in omnibus praecipuus, cui cedit armus dexter in portionem, id est, omnis actio bona et perfecta.
VERS. 35.-- Haec est unctio. (ISICH.) Videntur ergo haec ad unctionem sacerdotum pertinere, etc., usque ad quid autem per praedictam unctionem intellexerit in sequentibus ostendit.
VERS. 37.-- Ista est lex holocausti, etc. (ORIG., hom. 5.) Cum proposuerit legislator, etc., usque ad in qua figurarum veritas conservatur.
Ista est lex, etc. (ISICH.) Vides differentes conversationes quae Deo conjungunt, honorem scilicet, sapientiae perfectum, qui significatur per holocaustum; vel justitiam mediocrem, quae operatur ea quae sunt ad salutem. Sacrificia enim pacificorum vel per holocaustum 113.0318B| vel per oblationem recte esse utilia ad sacerdotalem dignitatem lex intellexit. Unde in die qua legem unctionis mandavit, subdidit ea quae sunt de sacrificiis simulque omnia breviter memoravit.
VERS. 28.-- In monte Sinai. Qui rubus vel tentatio interpretatur: similis est autem rubo tentatio: asperum enim virgultum est et difficile capitur: sic corona bonae vitae in tentationibus et tribulationibus vix habetur. Unde: Beatus vir qui sustinet tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae (Jac., II).
CAPUT VIII. VERS. 2.-- Duos arietes. Christi passio significatur, qui est dux populi. Bene autem duo arietes immolantur, 113.0318C| quia Christus bis nobis mysteria suae passionis commisit: primum quando agnum mysticum in coena comedit, secundo quando eadem mysteria in panis et vini consecratione constituit.
VERS. 3.-- Et congregabis. Convocavit Moyses omnem synagogam, quamvis Dominus elegisset et praecepisset, convocatur tamen synagoga: requiritur enim in ordinando sacerdote praesentia populi, ut sciant omnes et certi sint quia qui praestantior est ex omni populo, doctior, sanctior et virtute eminentior, ille eligitur ad sacerdotium. Lavit ergo eum et induit. Quali indumento? tunica, et praecinxit eum zona. Et iterum: Vestivit eum tunicam talarem (Eccli. XLV), vel, ut alibi legimus, interiorem (II Reg. XV). Video autem duabus tunicis indutum 113.0318D| pontificem. Jesus autem prohibet apostolos duabus tunicis indui, cum Moyses et Jesus, id est lex et Evangelium convenire debeant (Matth. X). Dicunt alii quod Jesus praecepit duas tunicas non habere, non esse contrarium legi, sed perfectius lege: sicut et cum lex homicidium vetat (Exod. XX), Jesus vero iracundiam resecat (Matth. V); et cum lex prohibet adulterium, Jesus vero concupiscentiam abscidit. Ego non intra hujus intelligentiae angustiam, pontificalia sacramenta concludo: amplius mihi aliquid ex ista forma videtur ostendi. Sciebat pontifex ille, quem tunc ordinabat Moses, quia circumcisio esset spiritualis: servabat tamen et circumcisionem carnis, quia incircumcisus esse non poterat, habeba 113.0319A| ergo duas tunicas, unam carnalis mysterii, aliam intelligentiae spiritualis. Non enim poterat esse pontifex eorum qui tunc erant, nisi carnalia sacrificia offerret, quamvis spiritualia esse debere sciret. Convenienter ergo habebat duas tunicas. Apostoli vero qui dicturi erant: Si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit (Gal. V), et litteralem observantiam penitus reprobaturi, merito duas tunicas habere prohibentur; sufficit eis una, et haec interior, eam vero quae foris est legis tunicam nolunt, quia unam Jesus et ipsam interiorem habere permittit.
VERS. 6.-- Cumque lavisset. (HIERON., ubi supra. ) Jam tunc purgationem mundi, etc., usque ad ut quod mente concipimus, opere perpetremus.
(ORIG., hom. 6 in Levit.) Lavet te Moyses, etc., 113.0319B| usque ad quali ordine pontifex constituatur.
VERS. 7.-- Vestivit. (HIERON., ibid. ) Discamus prius communes sacerdotum vestes, etc., usque ad quia in tela non potest fieri hujusmodi opus.
(ID.) Secunda est ex lino poderis, id est talaris duplici syndone, quam Josephus vocat byssinam, haec adhaeret corpori ita arcta et strictis manicis, ut nulla in veste ruga sit, et usque ad crura descendat. Tales solent habere milites lineas quas camisias vocant, aptas membris et astrictas, ut ad omnia expediti sint. Hac sacerdotes utuntur tunica, habentes vestitorum pulchritudinem, et nudorum celeritatem, quae dicitur linea.
Tertium cingulum, serpentis pelli quam in aestate exuit simillimum, ut longum marsupium in rotundum 113.0319C| textum, sub tegmine cocci, purpurae, hyacinthi, et byssi: propter decorem et fortitudinem, ita polymite distinctum, ut diversos flores et gemmas artificis manu non intextas, sed additas putes. Hoc balteo inter umbilicum et pectus linea tunica stringitur, qui quatuor digitorum habens latitudinem et magna ex parte ad crura descendens, cum expeditione ad sacrificia opus est, in laevum humerum retorquetur.
(HIERON.) Quartum est rotundum, etc., usque ad statim moriturus.
(ID.) Sextum Hebraice, etc., usque ad in humeris portet.
(ID.) Septimum parvulum est, etc., usque ad et una textura videntibus putaretur.
113.0319D| (ID.) Octava est lamina aurea, etc., usque ad totamque pontificis pulchritudinem Dei nomen coronet et protegat.
Mala autem Punica et tintinnabula in inferioribus posita fulgura demonstrant et tonitrua, vel terram et aquam et omnia elementa inter se consonantia, et sic sibi perplexa, ut sint in singulis omnia.
(HIERON.) Hebraei quatuor colores, etc., usque ad providentia penetrat universa.
(ORIG., hom. 6 in Levit.) In Exodo, ubi de sacerdotalibus mandatur vestibus, etc., usque ad ne sanctum detur canibus et magaritae ponantur ante porcos (Marc. VII).
Et inducens, etc. LXX: Induit tunicam et praecinxit 113.0320A| zonam et vestivit eum epomidem. Incarnationem Christi exsequitur. Totum enim hominem suscepit, corpus scilicet et animam; tunicam terrenum appellavit, quia de terra est; epomidem coelestem, quia ὑπωμίς poderis est. Et hyacinthina, qui est color coelestis: utrumque enim suscepit, et utrumque salvavit.
(HIERON.) In tunica hyacinthina, mala Punica, et tintinnabula: quia tanta debet esse pontificis scientia, ut gressus ejus et motus et omnia vocalia sint, et veritatem, quam mente concepit, habitu resonet; quidquid agit, quidquid loquitur, doctrina sit. Sine tintinnabulis, coloribus diversis, gemmis, floribusque virtutum nec in Ecclesiam ingreditur, nec pontifex est.
113.0320B| Humerale, etc. (ORIG.) Imposuit Moyses pontifici, superhumerale, quod est humerorum ex circumductione vestis ornatus: humeri autem laboris et operis indicta sunt. Vult ergo pontificem in operibus esse ornatum: non enim sufficit sola scientia, sed qui fecerit et docuerit hic magnus vocabitur (I Tim. III; Matth. V).
Superhumerale. (HIER.) Superhumerale et duos lapides smaragdinos vel onychinos, qui desuper humeros tegunt, interpretantur duo hemisphaeria, quorum aliud super terram, aliud sub terra; vel solem et lunam qui desuper rutilant.
(ID.) Duo lapides in superhumerali Christus et Ecclesia, duodecim apostolorum qui ad praedicationem missi sunt nomina continentes, vel littera et spiritus 113.0320C| in quibus omnia legis mysteria; a dextris spiritus, a sinistris littera (II Cor. III). Per litteras ad verba, per verba venimus ad sensum. Pulcher ordo ipso habitu sacramenta significans: in humeris opera, in pectore ratio, unde et pectusculum comedunt sacerdotes.
VERS. 8.-- Quod astringens. (ORIG., ubi supra. ) Cinxit eum secundum facturam humeralis, etc., usque ad quia secundum opera sua cingulo virtutis utitur.
Aptavit rationali, etc. (HIERON.) Rationale in medio positum, terram indicat, quae instar puncti, cum omnia in se habeat, cunctis vallatur elementis.
(ORIG., ubi supra. ) Imposuit super eum logion, λογίον, etc., usque ad nihil enim post haec adjicitur capiti 113.0320D| pontificis.
(HIERON., ubi supra. ) Rationale duplex, apertum et absconditum, etc., usque ad et his praecedentibus doctrina et veritas sequatur.
(ID.) Duodecim lapides, etc., usque ad nobis scientiam demonstrante.
Posuit laminam. (ID.) Nihil prodest omnium eruditio, nisi Dei scientia coronetur, quae semper est ei cum Patre: unde laminam super cidarim imposuit.
(ID.) Imperfecta sunt omnia nisi currui quaeratur auriga, et super creaturas Creator insistens regat ipse, qui condidit. Quod olim in lamina, nunc in signo crucis ostenditur: pretiosior est sanguis evangelii 113.0321A| auro legis; tunc juxta Ezechielem signum gementibus figebatur in fronte thau (Ezech. VIII): nunc portantes crucem dicimus: Signatum est super nos lumen vultus, Domine, etc. (Psal. IV)
Auri lamina in fronte pontificis, et nomen Dei inscriptum; omnia quae super terram sunt Dei arbitrio gubernari significant. Justum enim erat ut pontifex Dei, creaturarum omnium typum portans in vestibus suis, indicaret cuncta Dei misericordia indigere, et cum sacrificaret, expiaretur conditio universalis: ubi non pro liberis, parentibus, et propinquis, sed pro omni creatura voce et habitu precaretur.
VERS. 10.-- Tulit, etc. Ipse est Filius Dei, qui ungit et qui ungitur: ungens verbo divinitatis, secundum 113.0321B| quod cum Patre et Spiritu sancto habet omnia communia. A Patre ungitur secundum illud: Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae, etc. (Psal. XLIV). Unxit eum Spiritus sanctus secundum Isaiam: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me (Isa. LXI). Quae autem Pater et Spiritus sanctus, haec eadem facit et Filius. Ungit ergo secundum divinitatem, ungitur secundum humanitatem. Unde et Daniel oblatum illum videt, offerentem non videt, quia semetipsum offert. Unxit ergo Moyses et offert, Christi figuram gerens.
VERS. 11.-- Sanctificant. (ORIG.) Significat supernam creaturam sanctificatione nostra ditatam: id est, per carnem Dominicam ex nobis sumptam. Unde: ut notum fieret principibus et potestatibus per 113.0321C| ecclesiam, etc.
VERS. 12.-- Fundens, etc. Caput Christi divinitas. Sicut enim caput a pedibus non dividitur, sic nec divinitas Christi ab humanitate post unctionem (I Cor. XI). Unde ait: Unxit te, Deus Deus tuus, etc. (Psal. LIV.) Sic enim Deus ungitur et sanctificatur.
VERS. 13.-- Filios, etc. (ORIG., ubi supra. ) Attende differentiam minorum sacerdotum ad majores etc., usque ad etiamsi primi nomen acceperit.
Vestivitque, etc. Filiis Aaron similes tunicae et zonae vel baltei et cidares vel mitrae imponuntur, ipsum enim induunt, ipso cinguntur, ipsum portant in capite; lumbi enim praecinguntur veritate, quae est Christus, et induuntur lorica justitiae: Christus autem justitia est sicut et galea salutis, ipse enim 113.0321D| est salutare Dei.
VERS. 14.-- Obtulit, etc. (ISICH.) Quae sit hujus legis virtus, etc., usque ad necessario autem filii Aaron tanquam communicantes ei sacrificio manus imponunt.
(AUG., quaest. 23 in Levit.) Cum sacrificia pro peccatis memoraret, etc., usque ad et sanguinem fusum ad basim altaris sacrificiorum.
Obtulit, etc. (ISICH.) Lex sacerdotem in multis Christum figurantem, etc., usque ad ovibus praecepit.
Obtulit, etc. Mysteriorum traditionem, et pascha mysticum, quod Christus celebravit cum discipulis suis (Matth. XXVI), significat aries: secundus nominatur, 113.0322A| quia post agnum in coena immolatum, seipsum obtulit; unde Aaron super caput arietis manus imposuit cum filiis suis, quia communem coenam cum discipulis suis Christus celebravit; sed Moyses specialiter hoc sacrificium obtulit, quia plus aliis figuram Christi expressit, qui maxime sacrificium suum fecit.
VERS. 24.-- Tetigit extremum auriculae, etc. Si per Aaron Christum accipimus, extremum auriculae ejus sanguine tactum fuit, quia Patri usque ad mortem obedivit. Si sacerdotes Ecclesiae aures eorum tangendae sunt, pollicesque manuum et pedum, ut eminentiam actionum et gressuum Domino consecrent. Tetigit extremum, etc. Quis sit hujus sacrificii effectus unctio aurium et manuum pedumque 113.0322B| demonstrat: propter obedientiam quippe nostram actionesque bonas, et conversationem celebratur, ut inobedientia Adae carentes Unigeniti obedientiam consequamur.
Manus ejus, etc. Ut in bona actione confortemur. Confortantur enim quae unguntur, destruuntur quae non unguntur. Ubi enim unctio non fuit sanguinis immolati, percutiebatur Aegyptus. Sed prius sacerdos, et postea filii ejus ungebantur sanguine, quia Christus primus sanguinem accepit in coena, deinde discipulis dedit.
Fudit super altare. Cum enim bibit, et apostolis dedit bibere, intelligibilem sanguinem super altare, id est, corpus suum fudit. Ecclesia autem corpus Christi; unde Marcus: Et sumens, gratias agens dedit 113.0322C| eis, et biberunt ex eo omnes, et dixit eis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur (Marc. XIV).
Adipem vero. Quid haec significent, in salutari sacrificio, vel pacificorum dictum est. LXX vero pro cauda, lumbum; pro intestinis, ventriculum; et pro reticulo jecoris, pinnam epatis ediderunt: non frustra autem etiam nunc in ariete commemorantur.
VERS. 26.-- Canistro. LXX, canistrum: consummationis, quae est lingua Domini, quae praecipuam perfectamque doctrinam introduxit. Non enim venit solvere legem, sed adimplere (Matth. XIII). Haec bene canistrum dicitur propter textum doctrinae ejus, cum multa in parabolis dixerat. Erat autem 113.0322D| et ferculum et mensa totius doctrinae. Recte ergo de canistro consummationis mysticum panem proponit.
Panem. Apostolicam doctrinam, legalemque, et propheticam. Lex enim, et prophetae, et apostoli memoriam ejus faciunt. Lex enim dicit: Hic est panis quem dedit vobis Dominus (Exod. XXVI). Propheta autem: Panis ejus dabitur, etc. (Isa. XXXIII.) Prophetica autem et legalis doctrina minus nutriunt quam apostolica. Unde Paulus: Posuit Deus in ecclesia primum apostolos, deinde prophetas (I Cor. XII). Apostoli autem legis et prophetarum ducunt testimonia, per quae eis collyrida et lagana sunt subjecta.
113.0323A| Et armum (GREG. lib. I Regist., ep. 24.) Sacerdos ex praecepto legis armum dextrum, etc., usque ad et in sequentibus Moyses dicit.
VERS 39.-- Tulit pectusculum. (AUG., quaest. 23 in Levit.) Superius quia generaliter praecipiebat, etc., usque ad a principio enim dicitur: Ipse tibi quae ad populum, tu illi quae ad Deum.
VERS. 30.-- Assumesque unguentum. (ID., quaest. 24.) Quaeritur post mortem Mosi quis ungebat sacerdotem, etc., usque ad obsequendo non excellendo.
Aspersit, etc. Quaecunque in nobis sunt bona ad eum tanquam caput nostrum reducenda sunt; unde: Pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Aperte igitur, sanctificationem, 113.0323B| passionem suam dixit, quae sanctificatio datur nobis.
Et super filios (AUG.) Non apparebat quis filiorum summo sacerdoti succederet. Non enim primogenitum vel majorem definit Scriptura, nisi in aliquo divino judicio fiebat, quamvis ex contentione venisse videatur, ut postea plures fierent sacerdotes summi, quia contendentibus excellentioribus litis finiendae causa pluribus honor ipse tribuebatur.
VERS. 31.-- Panes quoque. Carnes cum panibus comedi praecepit, ut intelligamus corpus Christi, qui caro est, et panis qui de coelo descendit (Joan. VI), et hoc in ecclesia tantum debet celebrari.
VERS. 32.-- Quidquid autem. Hoc videmus in Ecclesia fieri, et quae inconsumpta remanserint ignibus tradi. Non dicit autem, quotquot diebus inconsumpta 113.0323C| remanserint, ut semper, si remanserint, tradantur igni: innuens, ut si a comestione sacrificii deficimus, nec perscrutari valemus, utrum ea quae videmus, ipsum corpus Domini sint, non tamen relinquamus, sed igni tradamus, ut comedat Spiritus sanctus quod non possumus. Comedit autem, cum cogitamus ei possibilia esse quae non possumus.
VERS. 33.-- De ostio. Significat quia toto tempore praesentis vitae non est de tabernaculo recedendum, sed Dei servitio insistendum.
(AUG., quaest. 24 in Levit.) Ad ostium tabernaculi testimonii, etc., usque ad habitatio quippe hoc nomen accepit.
Septem enim, etc. (ISICH.). Quinquagesima septenario 113.0323D| in se multiplicato, etc., usque ad observantes custodias Domini, etc.
VERS. 36.-- Feceruntque, etc. Aaron conjungitur filiis, nec exit de janua tabernaculi. Ipse enim erat praedicandus, et in eis praedicaturus, sicut ipse consecrat et in membris consecratur.
CAPUT IX.
VERS. 1.-- Octava die, etc. Octava dies post dedicationem significat diem Pentecostes, quo Spiritus sanctus advenit (Act. II). Septem vero a dedicatione dies innuunt septies septem dies, qui fuerunt a resurrectione usque ad Pentecosten, scilicet 49, addito quasi octavo ipso die Pentecostes.
Pentecoste quae contigit die resurrectionis, 113.0324A| gerit figuram futuri, et consummationis saeculi praesentis, quia septem volvitur diebus. Oportebat enim ut eadem die adveniret Spiritus, qua resurrexit Christus. Tunc ait vocari Aaron et filios ejus, et majores natu: tunc enim convocatum est Ecclesiae spectaculum, in qua est Aaron, id est, Christus et filii ejus qui altae sunt conversationis, et ideo sacerdotii ministri, et majores natu, id est, presbyteri: ex his enim corpus Ecclesiae consistit.
VERS. 2.-- Tolle de, etc. Accipit Aaron vitulum in holocaustum et arietem, et offert Domino. Tunc enim Christus sacrificium suum notificavit, cum Spiritus adveniens Parthos, Medos, Elamitas, et omnium gentium primitias ad apostolorum coenaculum colligit (Act. II).
113.0324B| Vitulum offert Aaron et arietem, quando doctores Ecclesiae mysteria passionis annuntiant, et pro salute humani generis celebrata insinuant.
Tollite. Hircum obtulerunt apostoli die Pentecostes quando Petrus poenitentiam annuntians inquit: Convertimini et agite poenitentiam.
(AUG., quaest. 26 in Levit.) Accipite hircum ex capris unum, etc., usque ad ubi autem universi, ibi et singuli, sed non convertitur.
VERS. 6.-- Iste sermo, etc. Sermonem, scilicet rem imperatam. Hoc facite in meam commemorationem (Luc. XXII). Sermonem autem dicit, quia plus in sermone consideratur vel constitit hujus dispensatio mysterii, et maxime Dominico verbo ea quae 113.0324C| apparent in aliud majus et intelligibile tranferente. Unde et de manna ait: Hic est panis quem dedit vobis Dominus ad comedendum, hic est sermo quem constituit Dominus (Exod. XVI). In his ergo significat quia sanctum mysterium illis agentibus et Dominicam coenam celebrantibus advenit Spiritus sanctus. Erat enim dies Dominicus, in quo oportebat apostolos sacra celebrare mysteria: quorum sequentes traditiones Dominicam diem divinis conventibus deputamus. Similiter et Christum post resurrectionem per mysticam coenam et panis fractionem invenimus manifestum.
VERS. 7.-- Et immola pro peccato, etc. (AUG., quaest. 27 in Levit.). Alia littera, etc., usque ad non est necesse super holocaustum imponi.
113.0324D| Offer holocaustum, etc. Non dicit holocaustum consummationis, ut supra, quando oblatum est ut sanctificatione consummaretur, ut sacerdotio fungeretur, quo fungebatur. Notandum sane cum pro populo offeruntur sacrificia et pro peccato sacrificia esse jussa offerri, et holocaustum et sacrificium salutaris. Pro sacerdote vero oblatum fuisse pro peccato, et holocaustum consummationis, non salutaris. Sed consummationis oblatum est, quando sanctificati sunt sacerdotes. Et haec obtulit Moyses pro Aaron et filiis suis, postea vero Aaron jam sacerdotio fungens praecipitur pro se offerre vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum non consummationis; tunc enim offerebatur ut sanctificatione consummaretur, et sacerdotio 113.0325A| fungi posset, quo cum fungebatur, non erat necesse iterum consummare.
VERS. 8.-- Statimque, etc. (ISICH.) Qua causa haec etiam hic sacrificia peragantur superius diximus, etc. usque ad unde in persona sacerdotis utrumque perspicimus oblatum.
(AUG., ubi supra ). Movet etiam quod cum faceret Aaron dona populi quae supra memorantur, etc. usque ad utrumque ex utroque animante, quasi pectuscula dixerit.
VERS. 15.-- Et pro peccato, etc. (ISICH.) Cujus haec figuram habeant, etc., usque ad et quae docerent Ecclesiam meditari non cessabant.
Extendens manum, etc. (AUG., Quaest. 28 in Levit.) Ad altare stans deserviebat, etc., usque ad qui ibi 113.0325B| gradus prohibuit esse.
VERS. 22.-- Sicque completis et caetera. (ISICH.) Evidenter omnem figuram Ecclesiae vult exponere, etc., usque ad sequentia demonstrant.
VERS. 23.-- Ingressi autem Moyses et Aaron tabernaculum testimonii, etc. (ID.) Quia de intelligibili tabernaculo, etc., usque ad idoneus est ut praestet benedictionem.
Ingressi autem. Praemisit ingressi, et subdit egressi, quia sacerdos ingreditur tabernaculum, quando pro se vel pro populo orat, vel divinae contemplationi vacat; egreditur cum docet, vel benedicit populo, vel cum ad conscientiam redit perscrutando se, ne forte in praedicatione offendat.
Apparuitque gloria Domini. In specie ignis, sicut 113.0325C| in die Pentecostes, unde subdit: Et egressus est ignis a Domino. Unde et Lucas: Apparuerunt illis dispertitae linguae, tanquam ignis.
Omni multitudini, etc. Cui simile Lucas ait: Facta autem hac voce convenit multitudo, et mente confusa est (Act. II); non solum convenit, sed expavit. Unde hic sequitur: Obstupebant autem et mirabantur, etc.
Qui erant super altare. Invenit quia necesse sit praedicta sacrificia, et eorum expositiones superponere intelligibili altari corporis Christi, ut illuc suspiret nostra intentio, et tunc nutrimenta intelligibilis ignis, id est Spiritus sancti, aderunt, de quo dictum est: Dominus Deus noster ignis consumens est (Deut. IV).
CAPUT X. 113.0325D|
VERS. 1.-- Arreptisque Nadab. (AUG. quaest. 31 in Levit., tom. III.) Exeunte a Domino igne mortui sunt filii Aaron, etc., usque ad tormenta patientur.
Arreptisque, etc. (ISID., quaest. in Levit., tom. V.) Alienum ignem offerunt, etc., usque ad ne vitiis flagremus.
(ISICH.) Hic eos qui aliena docent, etc., usque ad unde vitam poterant promereri.
(AUG., ubi supra. ) Alia littera, etc., usque ad per quos nobis Scripturam dedit.
VERS. 4.-- Vocatis autem Moysi, Misaele et Elisaphan. Misael, Dei attrectatio. Elisaphan, 113.0326A| sive Elzaphan, Dei illuminatio, vel Dei speculum. His jure praecipitur ut tollant Nadab et Abiu extra castra. Hi enim sanctos significant, qui a Deo illuminati ipsum manibus fidei attrectant, et Deum perfecta fide contemplantur. Unde bene filii Oziel dicuntur, qui significat Evangelium: unde patruelis Aaron fuisse dicitur, quia magna cognatio est Evangelii et Legis. Evangelium namque expositio est Legis: filii autem Evangelii haereticos vere mortuos a castris Ecclesiae detrudunt. Vel Misadai et Elisaphan primus attrectatio Dei, id est Misadai; Elisaphan interpretatur specula Dei mei. Quicunque scit attrectare Deum, et speculari Christi scilicet carnem et divinitatem, sicut Thomas qui manu contrectans carnem dicebat: Deus meus et Dominus meus (Joan. XX), potest ignem 113.0326B| alienae doctrinae auferre a facie sanctorum, id est sacerdotum. Tunicae sacerdotum, conversatio et vita qua sacerdotii induuntur habitu. Abjiciuntur ergo cum sacerdotio a consortio sacerdotum et etiam populi. Unde addit, extra tabernaculum, id est, ecclesiam populi, filii patrui Aaron haec faciunt.
Aaron, id est David, per quem prophetiae intelliguntur, quae Christum manifestum faciunt, et quodammodo ignorantibus pariunt. Frater autem prophetiae Evangelium est; quae enim in Evangeliis facta sunt, a prophetis praedicta sunt. Filii ergo fratris patris Aaron, id est Evangelii, tales ejiciunt. Unde: Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite eum recipere in domum (II Joan.).
VERS. 6.-- Capita, etc. Ad litteram. Quia nuper 113.0326C| fuerant Deo consecrati, praecipit ut sancta vestimenta non deponant, sed parati servire Deo assistant.
Allegorice autem, ne in Christo divisionem personarum faciant. Caput enim Christi Deus est, Christus autem ex divinitate constat et humanitate; capitis enim, id est divinitatis tiara humanitas est, qua tecta fuit velut pileo divinitas; haec non est auferenda, nec divisio personarum in Christo praedicanda, sed duarum substantiarum una persona.
Capita vestra, etc. (AUG., quaest. 32 in Lev.) Ne scilicet cidares deponant, etc., usque ad unde addit:
Fratres vestri et omnis domus Israel plangant incendium. (ISICH.) Non ignoramus quid cidares significent, 113.0326D| etc., usque ad de qua: Unctio ejus docet vos de omnibus.
VERS. 9.-- Vinum et omne quod inebriare. (ID.) Usque nunc hanc legem Ecclesia custodit, etc., usque ad id est spiritualiter inspirasse.
Vinum et omne quod, etc. Ab iis quae statum mentis dejiciunt vel evertunt abstinere jubentur, quando tabernaculum ingrediuntur. Nos autem nunquam inebriemur, sed semper mente et corpore sobrii simus.
Quando intrabitis. (AUG., quaest. 33). Quando ergo eis licebat bibere, etc., usque ad ut hoc sit officium sacerdotum legitimum aeternum in progenies eorum.
113.0327A| VERS. 10.-- Ut habeatis scientiam discernendi. (AUG.) Hoc et ambigue positum est, etc., usque ad an potius ad utrumque referendum est?
VERS. 12.-- Tollite sacrificium, etc. (ISICH.) Quod pectusculum confidentiam, etc., usque ad quae autem ad pacifica et salutaria pertinent, totius populi sunt.
Tollite, etc. Arcana, scilicet et profunda Scripturae sacramenta, quae vulgus non capit, retinenda ac comedenda sunt perfectis; juxta altare, id est juxta Dominicae passionis fidem et auctoritatem.
VERS. 14.-- Pectusculum, etc. (AUG., quaest. 34.) Pectusculum. Quamvis singulis singula nomina data sint, etc., usque ad de pectusculo imponebatur altari.
113.0327B| VERS. 16.-- Inter haec. (ISICH.) Quia omne peccatum per poenitentiam deletur, et qui praedictum peccatum alterius doctrinae et blasphemiae commiserunt, salvati non sunt, causam mortis eorum legislator exponit.
Inter haec hircum, scilicet quia non comederunt filii Aaron quod pro peccato erat in loco sancto, id est poenitentiam peccati commissi in ecclesia peragi non fecerunt. Quibus hoc praeceptum est, quos Christus in Ecclesia vicarios suos constituit. Ipse enim oblationis suae sanguinem, quae pro nostro sanguine oblata est, in sanctum, id est in coelum, in conspectu Patris obtulit. Debet autem comedi hoc sacricium in loco sancto, id est ecclesia, in propitiationem peccatorum, unde addit: Quemadmodum praeceptum 113.0327C| est mihi, id est sicut praecepi. Moyses enim gerit personam Christi. Exustum reperit, quia in Spiritum sanctum peccaverant, ab intelligibili igne Spiritus sancti oblatio pro poenitentia ablata est. Voluntarie enim peccantibus non relinquitur hostia pro peccato (Heb. X). Nam sicut vera poenitentia veniam promeretur, ita simulata Deum irritat: quia Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum (Sap. I). Hoc autem sancti Patres irremissibile peccatum, et blasphemiam in Spiritum sanctum dixerunt, in sceleribus usque ad finem vitae perseverare, de salute sua desperare, de potentia et misericordia Redemptoris diffidere.
(ADAMANT.) Non peccare solius Dei est, etc., usque ad nisi verum et sincerum.
113.0327D| (AUG., quaest. 36 in Levit.) Sane quoniam sex pecora praecipiuntur offerri pro populo, etc., usque ad quae omnia fuerant pro peccato.
VERS. 19.-- Respondit Aaron, etc. In persona Ecclesiae, cujus figuram gerit, sicut et Christi, videtur Aaron dicere hoc. Quasi, quia post adventum Salvatoris deputati sunt ministare, et pro poenitentia offerre, et propheticam vitam exponere. Aliter: Docentes perierunt et in eis haec Ecclesiae acciderunt, ut sacerdotum et magistrorum lugeret mortem, unde comedere hodie pro peccato non potuit, nec orare: Domino autem displicebat.
(AUG.) Respondit Aaron, etc. Si hodie obtulerunt quae pro peccato illorum sunt, etc., usque ad Hoc 113.0328A| autem quare sit factum, respondit Aaron, et placuit Mosi.
Hodie. Quasi dicat: si ante remissionem Salvatoris hoc peccassent, forsitan ignosceretur, cum nondum mundo scientia manifestaretur: unde, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo (Joan. XV).
CAPUT XI.
VERS. 1.-- Locutus est Dominus. (ISICH.) Quidquid a Deo factum ipsa institutionis auctoritate mundum est. In animalibus igitur mores pinguntur hominum, et actus, et voluntates, ex quibus fiunt mundi vel immundi.
113.0328B| (ID.) Dixit Dominus ad Noe: Omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum (Gen. IX), etc. In Genesi quoque dictum est: Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona (Gen. I). Hic autem quaedam prohibentur, velut mala, et immunda decernuntur. Non sunt tamen ista contraria sibi: nam et Judaeorum gastrimargiam ad modicum Dominus reprimit, et spiritualis praeceptorum expositio quales debeant esse instruit. Lex enim nutrimentum est animae rationalis rationabiliter intellecta. Sicut autem in superioribus per oblationes figuravit offerentes, sic nunc per ea quae comeduntur exprimit comedentes.
VERS. 3.-- Omne quod habet, etc. (ISID.) In piscibus quidquid pinnulas et squamas non habet, 113.0328C| abominabile est: aspera pro mundis habentur. Hispidi enim et hirsuti, firmi, et graves hominum mores approbantur. Qui sine his sunt, immundi dicuntur, quibus leves et lubrici, infirmi et effeminati mores adjiciuntur. Pinnulas quoque conjungit et squamas; quicunque enim pisces pinnati sunt et squamosi. Si quibus ignorantia solubilis est, his et cognitio sublimis et vita coelestis: qui autem tales non sunt, cum his nec cibum sumere.
Moraliter. (GREG.) Pisces qui pinnulas habent et squamas, dare saltus super aquas solent. In pinnatis ergo piscibus electae animae figurantur, quae solae in coelestis Ecclesiae corpus transeunt; quae pinnulis virtutum fultae per coeleste desiderium saliunt ad contemplationem, quamvis in se relabantur per carnis 113.0328D| fragilitatem. Soli ergo in electorum corpus quasi cibus electus transeunt, qui dum imis serviunt, mentis saltibus superna conscendunt, ne semper in profundis curarum lateant, ubi nullam amoris summi, quasi liberi aeris, curam habent. Qui ergo rebus temporalibus occupantur, tunc bene exteriora disponunt, cum sollicite ad interiora refugiunt, nec perturbationis strepitus diligunt, sed apud semetipsos intus in tranquillitatis sinu requiescunt.
VERS. 10.-- Quidquid pinnulas, etc. Sunt etiam pisces testam pro pelle habentes, quorum squama auferri non potest, quia nec verbo Dei squamas ignorantiae deponunt, nec cultrum spiritus suscipiunt: et quamvis in mari baptismi inveniantur, vel 113.0329A| in poenitentiae fluminibus, abominabiles sunt tamen in his quae moventur et vivunt in aquis, quia regenerationem et vitam, quam in baptismo acceperunt, vivendo male corrumpunt.
VERS. 11.-- Carnes. (RAB. in Levit. ) Cum suem prohibet, etc., usque ad quaerentes tenebras noctis.
VERS. 13.-- Haec sunt quae de avibus, etc. (ISICH.) Quae ad contemplativorum vitam pertinent, adjungit, etc., usque ad mulierculas peccatis oneratas.
VERS. 14.-- Vulturem juxta genus suum. (ID.) Qui bellis gaudet. Unde sequitur exercitum, expectans cadavera mortuorum: non debet enim alieno luctu pasci, qui dat operam contemplationi.
VERS. 16.-- Struthionem. Struthio avis est, sed volare non potest, et semper circa terram est, sicut 113.0329B| quidam Deo militantes et saecularibus negotiis se implicantes (Job XXXIX; II Tim. II).
Noctuam. Hanc aiunt in nocte acute videre, et parum in die. Tales sunt qui Legis gloriantur contemplatione, et Evangelii lucem capere non valent. Nycticorax. In nocte tantum rapit. Tales sunt gentes noctis operibus inhiantes, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia (Gal. V).
Larum. Larus est animal tam in aqua quam in terra habitans: volat enim et natat. Huic assimilantur qui circumcisionem et baptismum venerantur.
Accipitrem. Accipiter inter rapaces est aves, sed mansuescit, et rapinam cum hominibus operatur. Hunc imitantur qui mansueti videntur, sed cum potentibus et avaris atque rapacibus rapere nituntur.
113.0329C| Mergulum et ibin. Haec longi colli sunt, et cibum ex profunditate terrae vel aquae (ut dicitur) trahunt, nec imitanda sunt. Qui enim contemplationi vacat ad superiora debet tendere, nec de inferioribus sollicitus esse.
VERS. 19.-- Upupam. Haec lugubris est et luctum amans. Saeculi autem tristitia mortem operatur. Qui autem Deum diligit, debet gaudere, sine intermissione orare, in omnibus gratias agere (I Thess. V).
Vespertilio. Quae circa terram volat, pennis pro pedibus utitur: quod alienum est ab eis qui contemplantur, ne contemplatio eorum in terrenis occupetur.
VERS. 20.-- Omne de volucribus quod graditur super 113.0329D| quatuor pedes, etc. Qui contemplativis videntur esse similes, sed tanquam reptilia terrenis inhaerent concupiscentiis, etiamsi in quatuor pedibus ambulent, id est si evangelicam praedicationem simulent, quae vocat ad poenitentiam; quia non vere socialem amplectuntur vitam, voluptatibus servientes, abominabiles sunt.
VERS. 21.-- Quidquid autem ambulat, etc. Quia cum sint in carne, non secundum carnem ambulant (II Cor. X), sed a sordidis actionibus exsiliunt, et terrenis hominibus permiscentur, ut instruant et doceant: sicut Dominus cum peccatoribus et publicanis (Matth. IX). Habere nos oportet crura sublimiora pedibus, ne claudicemus utroque pede, sicut 113.0330A| Judaei in lege et prophetis; sed crura habeamus recta, sicut Cherubin, de quibus dicitur: Crura eorum recta, et pennati pedes eorum (Ezech. I).
VERS. 22.-- Brucus. Qui exsilit, sed minus quam attacus, vel locusta, quae magis exsiliunt. Tales sunt, qui cum peccatoribus conversantur, ad conversationem, non ad consensum vel imitationem.
Ophiomachus. Qui pugnat cum serpentibus, nobis autem pugna est cum antiquo serpente et angelis ejus (Apoc. XII).
VERS. 25.-- Ut portet. Sicut qui dicit malum bonum, et amarum dulce (Isa. V): laudando enim malum a quo prohibere debuerat, suum facit et portat.
VERS. 26.-- Omne animal quod. (ISICH.) Nullum peccatum praeterit lex; quaecunque in Evangelio prohibentur 113.0330B| Legis aenigmatibus exprimuntur, ut in ore duorum testium stet omne verbum (Matth. XVIII), et in utraque lege laudes Deum, et, sicut prohibet, fugias malum.
VERS. 27.-- Quod ambulat super manus, etc. Qui evangelicam conversationem migrat, sed manibus ambulat, turpis, scilicet, lucri causa manus imponens (I Tim. IV), hic recte omnibus bestiis comparatur, ut vel adulterum dicas, vel avarum, homicidam et similia: omnibus enim per pravam manus impositionem communicat.
VERS. 28.-- Qui portaverit hujusmodi cadavera. Falsa dicendo testimonia. dignum dicendo indignum, et mundum immundum.
VERS. 29.-- Mustela. Ingluviem. Mus enim pro 113.0330C| ventris ingluvie nulla vitat pericula.
Crocodilus. Qui durae cutis et malitiosus luto pascitur.
VERS. 30.-- Chamelaeon. Miserescit, et prae infirmitate mansuetum se fingit, cum crudele sit.
Talpa. Animal caecum de terra genitum. Creatur enim, ut aiunt, de terra compluta et lutulenta, sed prius corrupta.
VERS. 31.-- Qui tetigerit, etc. Si naturaliter essent immunda, immundus esset viventia etiam qui tangeret. Morticina talium actiones sunt, id est, dolus, furtum, duplicitas, et hujusmodi in quibus mors animae.
VERS. 32.-- Et super quod, etc. (ISICH.) Admirabili divisione utitur legislator, etc., usque ad tam 113.0330D| vas ligneum quam vestimentum.
VERS. 34.-- Omnis cibus, etc. Cibum et potum opera bona intelligit, ideo dixit: Cibus quem comedetis, et liquens quod bibitur, etc. Quia malarum actionum et cibus et potus prohibetur, ne quis participet. Si ergo bonis actionibus, quae sunt in omni vase, id est in omni homine, quodlibet morticinum inciderit, necessario immunda actio erit. Si enim bonae actioni, superbia, dolus, hypocrisis vel quodlibet morticinum, id est, participanti mortem inferens inciderit, et hic immundus erit: bonam enim actionem mala incidens intentio polluit.
VERS. 34.-- Si fusa fuerit super eum aqua. (AUG., quaest. 37 in Levit.) De vase, scilicet quod 113.0331A| factum est immundum de morticinis immundis si forte aquam habuit.
Aqua. Baptismi: est enim sermo de baptizatis; de infidelibus autem mentionem non facit. Unde Paulus: Scripsi vobis non commisceri fornicariis (I Cor. III), non utique fornicariis hujus mundi, etc.
VERS. 35.-- Sive clibani. Per hoc magistri designantur, in quibus cibi sacrae doctrinae coquuntur operatione et igne Spiritus sancti. Nec mirum: Moab enim lebes appellatur: Moab olla spei meae (Rom. II).
Chytropodes, etc. Quia qui docent non furari, furantur; et qui praedicant non moechari, moechantur: doctrina tamen munda est. Unde fontes et caetera.
113.0331B| VERS. 37.-- Si ceciderit. (ISICH.) Nihil indiscussum relinquit, etc., usque ad si quodlibet morticinum super eos ceciderit, fiunt immundi.
VERS. 39.-- Qui cadaver ejus tetigerit, immundus. (ISICH.) Iniquorum vitam debemus abominari, justorum imitari. Qui enim vitam malorum tetigerit, immundus erit, donec poenituerit.
VERS. 40.-- Qui comederit. Id est, quasi advocatus defenderit, et in se auxiliando transtulerit, lavet vestimenta sua, id est actiones pravas, donec poenituerit.
VERS. 41.-- Omne quod reptat super terram. Hoc superius legislator exposuit, sed ad frequentationem meditandae legis monendo auditorem, repetit.
VERS. 47.-- Et sciatis quid comedere. Non hi cibi 113.0331C| nos mundant vel polluunt, sed nos ipsi: vivificamus enim quae comeduntur, et quemadmodum omnis cibus bonus (I Petr. II), et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; sic ea quae comeduntur, id est quae nutriunt animam, bonas scilicet actiones, nos vivificamus, si bene utimur: si male, mortificamus. Qui enim ex rapina facit eleemosynam mortificat eam, et aufert ei potentiam; et qui abstinent a cibis, fratribus vero detrahunt, mortificant abstinentiam.
CAPUT XII. VERS. 2.-- Mulier si suscepto semine. (ISID., quaest. in Levit., tom. V.) Septimana est praesens vita, etc., usque ad nec in futuro purgabitur.
113.0331D| Immunda erit. (ISICH.) Quia scilicet sator immundus, ut haeres Adae, qui per transgressionem immundus, et ita uxori mistus. Postquam enim exiit de paradiso cognovit uxorem suam, et ita propagatur humanum genus.
Septem diebus. (ID.) Quia Adam, etc., usque ad quando Adam separatus a paradiso in hanc miseriam decidit.
Die octavo, etc. (ID.) Dies octavus, etc., usque ad Inobedientia autem immunditiam nobis sordemque contraxit.
VERS. 4.-- Triginta tribus diebus, etc. (ID.) septem additis, etc., usque ad incertum est enim an feminam, an marem pariant.
113.0332A| (AUG., quaest. 40 in Levit.) Quae differentia est inter septem dies, etc., usque ad in feminae octoginta.
Omne sanctum non tanget. Quid sanctuarium vult intelligere cum tabernaculum nonnisi sacerdotes debeant ingredi, et usque ad velum secundi: ultra velum autem, ubi erat arca, summus tantum sacerdos introibat? Forte ante tabernaculum, ubi altare sacrificiorum est, potuit dici sanctuarium. Nam saepe sanctus locus appellatur etiam atrium, cum dicitur: In loco sancto edent ea. Illuc forsitan intrabant mulieres dona sua offerentes, quae altari imponerent.
VERS. 6.-- Cumque expleti fuerint. Intentionem aperit, quia scilicet, pollutionem naturales motus non faciunt, sed peccatum, de quo dicit David: Ecce enim in iniquitatibus conceptus (Psal. L), etc., 113.0332B| Matrem naturam appellans, et immunditiam peccati Adae et Evae in totum genus humanum descendisse significans. Ideo Moyses, completis diebus purificationis holocaustum, et pro peccato praecepit immolari; evidenter ostendens quia imago Dei perfectionem tribuit generi nostro. Nam formationem dies mundationis ostendunt, perfectionem holocaustum.
(AUG., ubi supra. ) Nunquid peperisse peccatum est? etc., usque ad non ut dicerent super filio aut super filia, sed pro filio aut filia.
Notandum autem quam pauper Dominus nasci voluerit, ut non pro illo offerretur agnus et pullus columbinus aut turtur, sed par turturum aut duo pulli columbarum secundum Evangelium, quod scriptura Levitici tunc jussit offerri, si non habuit 113.0332C| agnum manus offerentis, quod satis est magnum.
(BEDA, in Lev., tom. II.) Dominus noster non solum homo, etc., usque ad et post in coelestem Jerusalem bonorum operum victimis Domino commendata perveniet.
VERS. 7.-- A profluvio, etc. Tanquam aliquis quaerat, unde mundabitur quae legitime generavit? ait, a profluvio sanguinis sui, hoc est inobedientia, unde immunditia et poena profluxit, per meditationem et contemplationem legis, cujus negligentia hominibus immunditiam invexit.
CAPUT XIII. VERS. 1.-- Locutusque est Dominus. (ISID.) Semel loquitur Deus, et duo audiuntur: Spiritum audit 113.0332D| Moyses, ut sublimior; litteram, Aaron, ut inferior, qui litteram nuntiat populo. Unde ipse loquetur ad populum, et erit os tuum, tu autem eris in his quae ad Deum pertinent (Exod. IV).
VERS. 2.-- Homo. (ID.) Aliquando excellenter accipitur, qui Dei imaginem et naturae servat dignitatem. Aliquando peccator, in quo dignitas deformatur, sicut hic.
In cujus carne, etc. In carne et cute lepram portat, qui carnalia vel exteriora suadere certat, ut Corinthiani, qui putabant resurrectionem futuram in voluptate carnis: et in fide manentibus, quamvis carnaliter vivant, non imputari peccata.
Aut quasi lucens. Lepra alia nimis vel moderate 113.0333A| obscura, nondum effervente passione, quae nimia indiget deliberatione. Alia nimis clara et perspicua, cujus aperta cognitio.
Plaga leprae. (ISID.) Lepra falsa doctrina; leprosi haeretici, qui unitatem verae fidei non habentes, varios doctrinae profitentur errores, vera falsis admiscentes et Ecclesiam, sicut lepra corpora, irradiando commaculant.
In corpore lepram gerit, qui Ecclesiae detrahit, sicut Carpocratiani, qui negant resurrectionem carnis, et Novatiani, qui nuptias damnant, et peccantibus auferunt poenitentiam.
Vel ad unum quemlibet filiorum ejus, etc. Cognatorum secundum spiritum, a quo habet sacerdotium, quibus inest perfecta et plena prophetia, ut discernere 113.0333B| possint subtilia et animae motus absconditos.
VERS. 3.-- Pilos. Cogitationes, quibus anima ornatur, mensque contegitur, a qua generantur, sicut caput capillos generat, quibus ornatur et tegitur. Unde capilli capitis vestri omnes numerati sunt (Matth. X). Inde Nazaraei caput non tondent (Num. VI), quia superfluas cogitationes non habent, sanctas autem deponere sanctum, damnum est.
Humilior carne, etc. Humilior seipso: unde recte veniam non meretur. Vinci enim ab alio majori, portabile est; bonum autem a Deo praeceptum non operari (dividit enim Dominus prout vult), ut seipso quispiam deterior fiat, hoc importabile est.
VERS. 4.-- Recludet eum. Secundo recluditur, ut studiose inspiciatur, et duplici probatione transacta 113.0333C| districtum judicium fiat. Manifestum enim erat peccatum sacerdoti, sed animum consentire passioni nesciebat, sed conjiciebat: ideo iterum inspiciebat. Hinc Dominus post negationem, animum Petri quomodo se habeat tertio interrogat (Joan. XI), ut non cito judicemus, sed frequenter inquiramus. Septem diebus recluditur. Septenarius enim praesentis vitae plenitudinem signat, quae septem diebus agitur, quo impleto, peccatum et servitium cessabit. Unde septima in divinis Scripturis requies nominatur.
VERS. 6.-- Mundabit eum, quia scabies est. Sic Paulus eum qui in Corintho fornicatus est (quia manifesta erat passio) sanctorum tabernaculo removit, et Satanae tradidit; quem cum inspexisset secundo, et poenitere vidisset, suscipi jussit (I Cor. V).
113.0333D| VERS. 10.-- Cumque color albus in cute fuerit. Manifesta transgressio litterae legis, quae propria Judaeis sicut in sacrificiis et purgationibus et in hujusmodi. Est enim et communis gentibus de adulterio, rapina, avaritia, et similibus.
VERS. 12.-- Sin autem effloruerit. (ISICH.) Ostendit Judaicum populum partim leprosum, ut in parte transgressorem legis: unde eum sacerdos expellit tanquam immundum. Sed toto corpore leprosum Gentilem, qui totam transgreditur legem, non expellit; sed eum mundum judicat, quia legis jugo subjectus non erat.
(HIERON.) Sin autem effloruerit, etc. In hac lepra quasi florente et alba, diversa crimina designat. Quia 113.0334A| cum mundialis vitae voluptas quasi candida aestimatur et florens, tunc grave vitiorum contagium grassatur in corpore. Nam aut avaritiae aut libidinis patescunt maculae. Sed avaritiae crimen facile potest resecari, unde: Date eleemosynam et omnia munda erunt vobis. Libido quoque jejuniis et abstinentia mundatur. Sed omnibus per sacerdotem medela adhibetur. Alia enim sacrificiorum oblationibus mundatur; alia est, quae facilius; alia, quae extra castra posita mundatur; alia, quae omnino non mundatur.
VERS. 14.-- Caro vivens, etc. (ISICH.) Judaicum mandatum, quod vivere dicitur quantum ad mandatum, vel quia bene intellectum affert vitam.
VERS. 18.-- Caro enim, etc. (ISID.) In carne viva 113.0334B| lepram gestat, qui de anima, quae vita carnis est, aliquid falsum existimat. Sicut Luciferiani qui dicunt animam de carnis substantia propagatam; et Arabici qui animam cum corpore mori putant.
VERS. 19.-- Cicatrix, etc. (ID.) In cicatrice sanati vulneris lepram portant, qui post agnitionem fidei et medicinam Dei quam in Christo suscipiunt, rursus aliquod indicium erroris aut perfidiae veteris dogmatis ostendunt.
Alba. Quia ex vulnere legalis transgressionis; lex enim alba et a sole justitiae non calefacta (Act. XV).
Subrufa. Quia de praevaricatione evangelica, sicut idolothytum sanguinem, vel suffocatum comedere; utrumque autem fit contra Christum, cujus est Lex et Evangelium.
113.0334C| VERS. 20.-- Contaminabit. Quia in habitu est peccatum, et animae mala depastio per ulcus incubuit. Unde lepram ex vulnere efflorentem vocavit.
Caro et cutis quam ignis exusserat, etc. (ISICH.) Supradicta videtur repetere, sed partim eadem dicit, partim adjicit, alteram quippe passionem, sed eamdem ponit indicationem. Egit enim de ulcere quod aliqua aegritudine neglectae carnis generatur et proficit. Ulcus ergo carnis nostrae est voluptas, ebrietas, gastrimargia et hujusmodi, quae luxuriante corpore et in semetipso pruriente proveniunt. Nunc autem de plaga majori, id est exustione ignis. De quo dicitur: Ignis adversarios consumet (Isa. LXXIV).
VERS. 25.-- Quia plaga, etc. In cicatrice exustionis lepram habent Manichaei, qui in abstinentiae cruciatu 113.0334D| corpora sua exurunt, et per infidelitatem, non munditiam inde, sed lepram gignunt.
VERS. 29.-- Vir sive mulier. Qui scilicet in divinitate errat, sicut haeretici, qui non solum Patrem factorem mundi negant, sed etiam actorem malorum affirmant, ut Manichaeus.
Vel barba, etc. (ISID.) In barba lepram gerunt qui de apostolis et discipulis Christi perverse sentiunt, et falsa praedicare confingunt. Barba enim est ornamentum viri, et apostoli doctores corporis Christi.
(ISICH.) Sex species leprae invenimus legislatorem posuisse, etc., usque ad quia erroris sui perfidiam aperta pravitate defendunt.
(ID.) Diversos colores leprae supponit, etc., usque 113.0335A| ad linguam mendacem significat et imbecillitatem.
VERS. 31.-- Recludet eum septem diebus, et die, etc., non tam pro poena quam districtae probationis causa; tempus enim in omnibus servandum, districtius in his quorum lingua circa divinitatem se effrenat.
VERS. 34.-- Si die septimo. Quia verbum in quo delinquitur, si semel negat qui peccavit, dijudicari non oportet. Quis enim reum judicat per quod confessus est lingua, voluntate se protulisse negat?
Lotisque vestibus mundus erit, etc. (HIERON.) Alia ante baptismum commissa, etc., usque ad de quo dicitur: Qui peccat in Spiritum sanctum, non remittetur ei, etc.
VERS. 37.-- Capilli nigri, id est, si luxerit impietatem suam, et veram egerit poenitentiam. Lugentes 113.0335B| enim et poenitentes nigro habitu deformantur.
VERS. 38.-- Vir sive mulier, etc. (ISICH.) In praevaricatione divini dogmatis, etc., usque ad: quibus non vivant.
VERS. 40.-- Calvus ac mundus est. Simplex, non stultis; nemo enim est cui saltem pauci non remaneant capilli.
VERS. 44.-- Quicunque ergo maculatus, etc. (ISID.) Haeretici ab Ecclesia ejiciuntur donec purgentur. Dissutis tunicis, id est, manifestatis secretis sedere jubentur. Capite nudato, ut nuditas eorum a cunctis videatur. Ore clauso, ne ulterius impia loquantur.
VERS. 46.-- Habitabit extra castra. Sic Joannes intelligibilem leprosum ab intelligibili habitaculo excludit: 113.0335C| Qui hanc doctrinam non affert, non recipiatis eum in domum, et ave ei non dixeritis (II Joan. 10).
(ISICH.) Ridicula sunt haec secundum litteram interpretata, etc., usque ad ne dicatur ei, Qui praedicas non furandum, furaris; peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? (Rom. II.)
VERS. 47.-- Vestis lanea, etc. (ID.) Lanea, pretiosa et animum calefacientia, etc., usque ad scilicet et bona opera.
VERS. 48-- In stamine, etc. (HIERON.) Stamen anima est: quae cum tentationis fuso in filiorum tenuitatem torquetur, firmioris virtutis soliditate constringitur. Stat ergo anima, ut tamen erecta, corporis sensus subjacet ut trama; alia autem sunt 113.0335D| corporis, alia animae peccata.
(ISICH.) Qui solam litteram attendunt, etc., usque ad sed et de ea quae circa virtutes evenire consuevit.
(ID.) Lepra, in veste linea, etc., usque ad in conversatione hujus vitae.
Pellis vel quidquid, etc. (ID.) Tentatio tribulationis, etc., usque ad nec sicut munda temere suscipiat.
VERS. 49.-- Si alba, etc. (ID.) LXX: Viridans atque flavescens, id est, superbia, quae ad modicum floret: unde, Sicut olera herbarum cito decident (Psal. XXXVI), aut cenodoxia. Vult enim Christus virtutes esse sine vana gloria.
VERS. 56.-- Abrumpet eum. Per poenitentiam 113.0336A| abscindet passionem; superbia abrumpitur, admota humilitate; vana gloria, amota adulatione, et vana laude.
VERS. 57.-- Lepra volatilis. (GREG., hom. X in Ezech.) Aliquando nos mala egisse cognoscimus et vitamus, etc., usque ad per immoderatam continentiam ad iracundiae vitium transit.
CAPUT XIV. VERS. 1.-- Locutusque est. (ISICH.) Quia maculas, etc., usque ad ipse enim omne peccatum curavit.
VERS. 4.-- Duos passeres. (ID.) Divinitatem, scilicet et humanitatem Christi. Quae munda, quia peccatum non habuit; et viva, quia ex peccato non fuit obnoxia mortis.
113.0336B| Quos vesci, etc. Quia, Verbum caro factum est, et nisi manducaverimus carnem Filii hominis, non habebimus vitam in nobis.
Lignum cedri. (ISICH.) Crucem, quae contra omnia fortis, sicut cedrus fortis et imputribilis.
Vermiculum. LXX: Coccinum tortum passionem, scilicet quia coccinum rubeum est, tortum passibilitate, et impassibilitate contextum.
Hyssopum. Gratiam Spiritus sancti, quae nostrae emundationi cooperatur. Unde: Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor, etc. (Psal. L.)
VERS. 5.-- Super aquas, etc. Baptismatis. Quicunque in Christo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus (Rom. VI).
VERS. 6.-- Tinget in sanguine, etc. Quia comprehenduntur 113.0336C| omnia in virtute baptismi. Vivens passer in sanguine occisi passeris tingitur, quia non in hominis passione tantum, sed Dei et hominis baptizamur.
VERS 7.-- Septies ut jure purgetur. Pro septiformi Spiritu, in quo omnis mundatio et remissio; vel ut purgetur anima a septem daemonibus.
Et dimittet passerem. Quia quodammodo tenetur sub contemplatione humani intellectus.
VERS. 8.-- Vestimenta sua. Opera et si quas virtutes habuerit, quia et has peccatum polluit.
Purificatusque, vere. Superius tamen dictum est lepram mundatam, sed sic intelligendum est, mundari aptam.
Extra tabernaculum. Consortium sanctorum, a 113.0336D| quo excluduntur peccatores. Unde cum hujusmodi nec cibum sumere (I Cor. 5).
VERS. 9.-- Capillos. Cogitationes quae ornatum homini ut rationali, et multa disceptanti praebent: sicut capilli capitis.
Et supercilia. Quae hominem contemplativum de sublimibus et divinioribus constituunt, quod supercilia in altioribus sita significant.
Totius corporis. Etiam verendarum partium, ut nulla remaneat veterum cogitationum, ut totus novus et quasi modo genitus veterem hominem exuat, novum induat. Quomodo enim rasis pilis succedunt novi, si novae cogitationes ad meliora pullulant veteribus abrasis.
113.0337A| VERS. 10.-- Die octavo. Quo Dominus surrexit, quo leprosus ingreditur castra, quae patriarcha Jacob vidit occurrentibus sibi angelis: unde locum castra Dei appellavit (Gen. XXXII).
Postquam. Prima die, qua egreditur sacerdos, extra castra immolari ad immundationem leprosi praecepit, octava die alia sacrificia substituit. Haec enim eamdem vim habent quam prima: quia omne tempus in hebdomadibus terminatur. Octava ergo et prima est quae subsequitur. Et notandum quod lepram, id est peccatum summopere vitandum ostendit, quod tam diligenter purgari praecepit.
Agnos immaculatos, etc. Omnia haec figurant sacrificium Salvatoris, qui pro nobis hostia fuit. Ex utroque sexu sacrificium fit, quia utrumque sexum 113.0337B| salvavit.
(HIER.) In duobus agnis duo adventus Christi, quibus credendum est a lepra peccatorum mundari, primo enim venit et passus est: secundo in gloria venturus est.
Anniculam. Anniculum jubet esse sacrificium tanquam perfectum: perfecta enim in praedictis animalibus annicula sunt: unde et tunc generationi apta sunt.
Et tres decimas. Qui enim mundatur sacrificio Unigeniti, debet fide sanctae Trinitatis signari, tres decimas similae, id est Trinitatem, Patrem et Filium, et Spiritum sanctum habentem in unaquaque persona perfectionem: denarius enim perfectus est.
Similae. Unigeniti. Quamvis enim Unigeniti passio 113.0337C| fuerit, opus tamen est totius Trinitatis: unde in nomine Patris, Filii et Spiritus sancti baptizamur, dum in mortem Christi baptizamur.
(ISID.) Est lepra peccati, etc., usque ad et consequi veniam.
Olei sextarium. Quia fide intelligitur et agitur unumquodque praedictorum. Sextarius namque mensura est, nec plus nec minus capientis: quod enim plus est, effunditur, si minus est, non est sextarius. Sic fides ad mentis nostrae mensuram datur, nec capit plus aut minus quam a Deo distribuitur: quod enim plus est aut minus, extra fidem est.
Olei sextarium, pinguem Dei misericordiam et gratiam: et si clarissimam sanctimoniae faciem praeferre non valuit, lucernam fidei non exstinguat.
113.0337D| VERS. 14.-- Supra extremum. Ut auditum muniat, et cautum reddat: ne amplius vocem serpentis audiat.
Et pedis. Ut in conspectu Dei motio nostra et via dirigatur. His enim supradictis custoditis per sanguinem agni et fidem ejus, quae nobis per misericordiam et compassionem ipsius donatur, intelligibilis lepra fugatur.
VERS. 16.-- Et asperget, etc. Praesumit enim talis sacerdos apud Deum, quoniam mundare et dimittere peccata potuerit: unde septies aspergit, quia numerus est remissionis et gratiae.
VERS. 17.-- Quod autem, etc. Ut fides sacerdotis in operibus ostendatur. Non enim aliter vim suam 113.0338A| exerit, nisi manu assumpta, id est, actione confirmata et signata. Mittit autem oleum in sinistram manum, et intingit digitum dextrum in oleo, ut per arma justitiae a dextris et sinistris conversetur, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam.
VERS. 19.-- Et faciet sacrificium, etc. Per ea quae dicta sunt de delictis, possunt ea, quae pro peccato sunt, conjici: vicina enim sunt et communia tanquam in communi materia.
Holocaustum, etc. Christi sacrificium prius nos a delictis et peccatis mundat, et tunc nostrum conficitur holocaustum. Cum enim intelligibili emundatione corpus nostrum et animam sanctificantes facti sumus spirituales, tunc digni ad ascensionem altaris 113.0338B| efficimur: tunc enim plenam emundationem accipimus, nec alia indigemus. Sunt namque emundationum profectus, quaedam enim a pollutione leprae liberat; alia inducit in castra; alia plenissime mundatos ad altare praesentat.
VERS. 21.-- Quod si pauper est et non potest manus ejus, etc. (HIERON.) Hoc est, si divitias coelestium charismatum non habet, verbi gratia, si virginitatem servare non valuit, thorum custodiat immaculatum; si martyrii non potuit reportare tropaeum, se saltem servet invictum.
Quod si pauper est, etc. Mirabiliter condescendit et veniam tribuens paupertati, congrua pauperi sacrificia praecipit, ne obstupescat si majora viribus sacrificia 113.0338C| exigantur. Qui tamen non habet panem aut pecuniam, unde emat agnum aut columbam aut turturem? Ad spiritualia ergo horum occasione vocamur, ut lepram, malitiam; poenitentiam, emundationem intelligamus. Poenitentiae sunt opera necessaria, quae valeant delere peccata. Unde: Facite ergo fructus dignos poenitentiae (Luc. III). Sunt autem plures qui non possunt solvere quod exigit districtio poenitentiae. Exigit enim orationem assiduam, eleemosynam, vigilias, sacrum jejunium, et ut possit dicere: Factae sunt lacrymae meae panes die ac nocte; et, Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis, etc. (Psal. XIV.) Et, Quia cinerem tanquam panem manducabam, etc. (Psal. CI.) Ignoscit his qui volunt, sed non possunt aliam viam poenitentiae, 113.0338D| id est, alia sacrificiorum genera exquirit.
VERS. 20.-- Ponet super extremum auriculae dextrae illius qui, etc. (ORIG., hom. 8 in Levit.) Vides quomodo ultimae et summae purificationis, etc., usque ad et per omnia Patris Filius reparetur.
VERS. 34.-- Chanaan. (ISICH.) Terra Chananaeorum Abrahae promissa est, etc., usque ad quod ibi patet Salutate Nympham et domesticam ejus ecclesiam (Col. IV).
VERS. 40.-- Extra civitatem. Non tantum extra domum, quia de universali Ecclesia sunt ejiciendi, quae est civitas Dei vivi.
VERS. 42.-- Lapidesque alios. Dogmata veritatis, de quibus dicitur: Lapides vivi volvuntur super terram 113.0339A| (Zach. IX); et alibi: Quicunque aedificaverit super fundamentum aurum et argentum, etc. (I Cor. III).
VERS. 44.-- Reversam lepram et parietes, etc. Id est, si, ejectis pravis dogmatibus, expositione subtili rursus impietatis doctrina inveniatur aspersa.
VERS. 48.-- Quod si introiens, etc. Memento quae legeris in mundatione leprosi. Manifeste enim apparet quia ecclesiam haereticorum exprimit; qui contra dispensationem incarnationis Christi agit: et ideo ad domum mundandum talia sacrificia adjicit, in quibus mysteria carnis et passionis Christi possint exprimi, et peccata in se commissa sanari.
VERS. 54.-- Ista est lex. Quia late leges leprae exposuit, necessario recapitulavit, prius genus, 113.0339B| deinde partes exponit.
Leprae. Impiae doctrinae, quae contingit etiam laicis, ideo additum est: Vir aut mulier in quo fuerit plaga leprae et eat. Si enim sacerdotes tantum intellexisset, mulierem non addidisset. Post haec lepram, quae est in virtutibus, posuit, haec enim sunt animae vestimenta. Inde quae est in Ecclesiae doctoribus, qui sunt parietes domus. Tandem cicatricis et erumpentium papularum memoriam facit: lepram veram describens, eam scilicet quae est in peccatis vel in dubiis vel manifestis.
CAPUT XV. (ISICH.) LXX sic, etc., usque ad in virum perfectum, etc.
113.0339C| VERS. 2.-- (GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 15, tom. II.) Vir qui patitur, etc. Quid est sermo nisi semen? etc., usque ad quam perpetuae mercedis fructum.
(ISICH.) Quia multae species sunt pravae doctrinae, etc., usque ad si particeps fuerit doctrinae ejus sequens discipulos ipsius.
VERS. 9.-- Sagma super quo, etc. (ISICH.) LXX έπισαγμα ὅνον, id est, stragulum asini. Per quod negligentior discipulus et molli corde commutandus intelligitur. Sagmata enim mollia sunt.
VERS. 13.-- Numerabit septem dies. (ID.) Quia per septiformem Spiritum datur remissio peccatorum, cujus septem donis indigent qui perfecte mundari 113.0339D| debent.
VERS. 14.-- Duos turtures. (ID.) Dignum doctoribus sacrificium. Turtur siquidem meditationem, columba frequenter generans et simplex, Spiritum sanctum designat. Oportet enim doctorem spiritualiter generare: digne ergo hoc sacrificium sacerdotibus et magistris dedicavit.
VERS. 15.-- Coram Domino ut emundetur. Secundum voluntatem et legem Dei, super quae peccavit, emundatur poenitendo, sacrificia orationum offerendo, et deinceps recte vivendo et perfecte sapiendo.
VERS. 16.-- Vir de quo egreditur, etc. (ISICH.) Nisi quis, etc., usque ad mundavit genus humanum.
(ID.) Quia multi, etc., usque ad doctorum suorum traditionibus.
113.0340A| VERS. 17.-- Vestem et pellem. Miseriam exprimit originalis peccati, quo genus humanum pollutum etiam insensata polluit. Mulieres exprimit quae libidinis causa miscentur viris ad temporalem usum, quem praestant, et vestimentum, pelles quoque veteratae projiciuntur, et muliebris consuetudo veterascente amicitia respuitur.
VERS. 19.-- Mulier, etc. Per menstrua pravae cogitationes designantur. Quae enim menstrua patitur, alienam carnem non tangit, et propria se polluit. Sic iniquae cogitationes et voluntates, quamvis opere non compleantur, apud Deum pro factis habentur et puniuntur.
Mulier quae redeunte. (ISICH.) Intendit tam mulieres, etc., usque ad quae corruptio humani generis 113.0340B| est.
Septem diebus, etc. Universitatem temporum significat, usque ad completionem, qua declaratum est Evangelium: separati enim erant homines a Deo usquequo conjungeret eos evangelica praedicatio.
Qui tetigerit vestimentum ejus, lavabit, etc. Sic oportet ab idololatria abstinere: ut nec idololatras nec eorum discipulos vel fautores, quibus quasi lectis vel vasis utuntur, contingamus, nec communionem cum eis habeamus.
VERS. 25.-- Mulier quae, etc. Quia fluxum seminis patientem, obscena et corrumpentia docentem diximus; et Judaica utentem doctrina de quo semen coitus egreditur; restant qui Gentilium doctrinam 113.0340C| spargunt, quae opportune fluxus sanguinis dicitur, quasi seductio idololatriae: gaudent enim daemones sanguine.
VERS. 29.-- Offeret. Superius fluxum sanguinis patientem sumere duos turtures, aut columbas in sacrificium praecepit, quia magistri locum occupavit; et hic quoque eum qui patitur fluxum sanguinis quia et idololatriae magister fuit.
VERS. 31.-- Docebitis. Hoc neque de leprosis, neque his qui tangunt morticinia, sancivit.
Immunditias. Omne peccatum immunditia est animae, sed idololatria maxime.
Tabernaculum. Interiorem hominem, in quo imago Dei. Verbum quoque caro factum est, et habitabit in 113.0340D| nobis.
VERS. 32.-- Ista. Quae sibi cohaerent, et communem intentionem habent, nectere consuevit, ut ostendat quomodo debeant intelligi, et quae cum quibus cognatione intellectus conjungantur.
Et qui, etc. Qui praecepta Judaica docet, et male docet bona, immundus est, dum quae ad litteram pertinent, extra tempus profert, sicut mundis utitur immundis, unde: Omnia munda mundis, etc.
VERS. 32.-- Et quae, etc. Hi sunt qui impietatem docent, cum genus humanum errore idololatriae sit detentum in menstruis, id est, in separatione malitiae.
CAPUT XVI. 113.0341A|
VERS. 1.-- Locutusque est Dominus, etc. (ISICH.) Unum corpus legis facit, etc., usque ad unde post mortem eorum Dominus haec ad Moysen loquitur.
VERS. 2.-- Loquere ad Aaron, etc. (ID.) Quantum parcat nobis Deus, etc., usque ad quod praesentibus cavetur verbis.
Coram propitiatorio. (ISICH.) LXX: Coram facie propitiatorii, etc., usque ad vel quam ex carne Dominica percipimus.
VERS. 3.-- Vitulum pro peccato offeret. (ISICH.) Mirandus ordo. Cum enim dixisset, quia non est semper ingrediendum in sancta, ne temere et incircumspecte accedere praesumamus, quando et quomodo 113.0341B| ingrediamur, ostendit.
Vitulum offeret pro peccato. Initium praedicationis divinae Christus est, et passio ejus, si haec non fuisset et ab errore tam Gentili quam Judaico homines non liberasset, de divinitate Patris loqui non posset. Nemo enim novit Patrem nisi Filius et cui voluerit revelare (Matth. XI).
VERS. 4.-- Tunica linea vestietur, etc. Qui de Deo locuturus est, et ipsum secundum possibilitatem visurus, omnibus armetur virtutibus, quarum quatuor generales sunt, justitia, castitas, fortitudo, sapientia.
Feminalibus. (HIERON. epist. ad Fabiolam, tom. I.) Ubi refertur quomodo Moyses Aaron fratrem suum induerit, etc., usque ad morte moriamur.
113.0341C| (ID.) Secundum Hebraeos, etc., usque ad ideo lineis feminalibus femina vel femora velantur.
Cum lotus fuerit. (ISICH.) Aqua baptismi, etc., usque ad sed dispensationem Christi intelligere cupiens.
VERS. 5.-- Suscipietque ab universa multitudine, etc. (ID.) Christus pro nobis immolatus est, etc., usque ad unde Paulus: Mortificati estis per corpus Christi (Rom. VIII).
VERS. 7.-- Duos hircos, etc. (ISICH.) Quia tam pro peccatoribus quam pro justis, etc., usque ad dicens: Non erunt tibi alieni (Exod. XX).
(AUG., quaest. 55 in Levit., tom. III.) Duos hircos, Hircus immolandus, etc., usque ad allegorica significatio.
(ISICH.) Duos hircos stare faciet. Quia Christus 113.0341D| Deus et homo, etc., usque ad et alteram capro emissario Christo.
VERS. 10.-- In solitudinem. Id est in sinum Patris, quo nullus accedit nisi ipse et Spiritus sanctus. Abiit ergo, id est, operandi virtutem cohibuit, et portavit iniquitates nostras, non ut haberet, sed ut consumeret. Deus enim ignis consumens est.
In solitudinem, de qua dicitur: In terra deserta invia et inaquosa, etc. (Psal. LXII.) Ibi hostis locum non habet, ubi Deus manet. In coelum enim divinitas tempore passionis abiisse dicitur; non locum mutans, sed quodammodo virtutem cohibens, ut possent impii consummare passionem.
VERS. 11.-- Vitulum. Quando Christus pro Judaicae 113.0342A| plebis liberatione offertur, vitulus dicitur: quia legis justificationem observabat. Unde ait: Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V); qui factus est ex muliere, ut eos qui sub lege erant, redimeret (Gal. IV). Recte ergo dicitur vitulus, quasi mandatis legis subjugatus.
(ISICH.) Sacrificium Christi esse quidem carnis per virtutem divinitatis, et in beneplacito Patris, et propitiationem pro peccatis nostris: et ad subministrationem spiritus peragi legislator manifestat.
VERS. 12.-- De prunis altaris, etc. Spiritualibus verbis, quae Joannes, egresso Juda, in coena scripsit, quibus exponit quomodo ipse, cum sit in Patre et Pater in ipso Spiritum mittat; quomodo Pater agricola, ipse vitis, palmites apostoli, et alia multa, quae ad pietatem 113.0342B| accendunt tanquam carbones ignis (Joan. XVIII).
Hauriens manu. LXX. Implebit manus suas thymiamate, compositionis subtilis, subtilia scilicet spiritualia orans, non terrena.
Thymiama orationem. Unde: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Oravit enim Christus pro discipulis.
VERS. 13.-- Ut positis, etc. Aaron pro dignitate sacerdotii, Christum et alios sacerdotes significat. Christus super ignem, id est doctrinam, ponit aromata, id est, orationem; et vapor nebulae, id est, virtus orationis, operit oraculum, id est carnem, ex qua nobis propitiatio peccatorum in Christo, qui est et testimonium. Ponit autem et quisque sacerdos de Christo loquens, in igne doctrinae spiritualis, aromata 113.0342C| orationis, cujus virtus operit oraculum, quod est super testimonium, nec permittit eum quaerere de passione Christi, quae sunt supra virtutem quaerentis, et non morietur immoderatis, scilicet quaestionibus.
Et non morietur. Caro ejus non vidit corruptionem, quia vapore aromatum operiebatur virtute, scilicet orationis, de qua dicitur. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV).
VERS. 14.-- Contra propitiationem. Quia ad propitiationem nostram et illuminationem Christus passus est, qui propitiatorium dicitur, et oriens. Unde: Ecce vir, oriens, etc. (Psal. XV.) Et alibi: et visitavit nos oriens, etc. (Zachar. VI). Vel contra propitiatorium, id est, in conspectu Patris, septies, quia 113.0342D| remissionem peccatorum et Spiritum sanctum nobis donavit.
VERS. 15.-- Cumque mactaverint, etc. Quia de communi massa hominum factus est Christus, recte hircus vocatur, quia hoc animal pilis asperum et hirsutum, et pro peccato genus humanum. Unde convenienter ait: Cumque mactaverit hircum pro peccato populi (Ose. I), id est humani generis: quod quondam non populus, nunc autem populus, ex quo ejus primitias assumpsit Christus. Ut ergo monstraret de Judaeis principaliter, sed et omnis naturae, quae in peccato est, primitias Christum portare, vitulum simul et hircum assumpsit, et quia unum sacrificium, et unus effectus, necessario 113.0343A| communia in hirco aguntur et vitulo. Cernis enim quia hircus occiditur ante Deum, id est Patrem: et sanguis infertur in interiora velaminis, id est, ad eumdem Patrem. Et expiatur sanctuarium, massa, scilicet, humani generis, quae ab initio sancta fuit, et tabernaculum Spiritus sancti.
VERS. 16.-- Tabernaculo testimonii, etc. Quod superius sanctuarium, hic tabernaculum testimonii vocat. Eadem enim ratione et sancta et tabernaculum testimonii, dicitur massa humani generis. Sic enim tabernaculum testimonii coelum est, recte sancta nominatur: coelestis est homo noster de quo Paulus ait: Sicut portavimus imaginem terrae, etc. (I Cor. XV). Hic recte sancta nominatur qui est in medio immunditiarum, quia passionibus carnis oppugnatur 113.0343B| Christus.
Sanctuarium. Genus humanum, carnem assumendo, ut in proprio sanctuario carnis rogaret per crucem.
VERS. 17.-- Donec egrediatur. Humano scilicet more spiritum emittens, et carnem in sepulcro relinquens.
VERS. 18.-- Et sumptum sanguinem. Quia passione sua cornua altaris, id est quatuor principales virtutes sanctificavit.
VERS. 19.-- Expiet. Christi sacrificio expiantur. Unde, ipsa autem coelestia majoribus hostiis expiantur (Heb. II), quam istis.
Ab immunditiis. Quantum ad coelorum virtutes non indigent expiari, quae sunt in sanctificatione 113.0343C| perenni. Sed quia frequenter peccatorum nostrorum fumus ascendit, de quo dicitur: Ascendit fumus in ira ejus (Psal. XVII); et de Ninive, Malitia ejus ascendit coram me (Jonae I), recte ab immunditiis nostris expiat supernos choros, ut abominabilem auferat odorem. Ideo non simpliciter aspergit, sed septies, quia venia peccatorum nostrorum coelestia mundantur.
VERS. 20.-- Postquam. (AMBR. epist ad Simplicianum. )
Sicut duo sunt in agro, etc., usque ad quae facit animi tranquillitatem.
VERS. 21.-- Et posita utraque manu, etc. Manus impositio benedictionem ministrat in sacrificio, aut 113.0343D| remissionem peccatorum, aut Spiritum sanctum; quae esse non possunt in eo super quem cadit fors diaboli. Multae quoque circumstantiae sunt quae illi sententiae contradicunt.
Et posita. Ut ostendatur quia verbum Dei impassibile, immortale, in carne pro nobis sufficiens sacrificium suscepit: huic recte omnia peccata imponuntur, quia peccata nostra pertulit in corpore suo. LXX: Imponet ea super caput haedi vivi. In quo significatur spinea corona capiti ejus impressa, in spinis enim significantur peccata.
Per hominem, etc. Christum qui est omnia, sui sacrificii sacerdos, sacrificium, cultus, et altare. Paratus secundum illud: Ego autem non contradico, vetrorsum non abii: corpus meum dedi percutientibus, 113.0344A| etc. (Isai. L). Christus ergo seipsum per haedum vivum immolans, ipse se per hominem paratum, id est propriam virtutem, mittit hircum viventem in solitudinem, immortalem scilicet, impassibilemque divinitatem ad invia nobis loca, et omni malitia deserta. Unde: Sciens Jesus quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit (Joan. XIII).
ORIG. in homil. super Leviticum hircum qui Domino immolatur, dicit significare eos qui ad fortem Domini destinantur, sicut Lazarus ille, qui in sinum Abrahae deportatur angelis (Luc. XVI). Hircum vero qui dimittitur in eremum, reprobos significare, vel Judaicum populum, qui a facie Domini pro peccatis suis abjiciuntur, sicut dives purpuratus in inferno sepultus. Hominem vero paratum, Christum 113.0344B| vel angelos ejus, unde recipit unusquisque quod meretur.
VERS. 26.-- Illi vero qui dimiserint. (ORIG., hom. 9 in Lev.) Ascendit in cor tuum concupiscentia? etc., usque ad et hic in lavandis vestibus potest eadem figura servari.
VERS. 29.-- Mense autem septimo. (ORIG., ubi supra. In qua solemnitas repropitiationis, etc., usque ad id est abjectus et refutatus.
CAPUT XVII.
VERS. 1.-- Et locutus est, etc. Praesenti lege demonstratur quia non tantum Moysi, sed omnibus communiter loquitur Dominus. Omnes scire cupit quod omnibus expedit, legem scilicet temporalem esse, et 113.0344C| expleto suo tempore, observari supervacue. Expletio vero temporis perfecta, destructio loci in quo sacrificia praecepit offerri, intimando eum qui extra castra, sive foris, tantum extra tabernaculum testimonii sacrificaverit, interire de populis suis, ut scilicet, destructo tabernaculo et loco, sacrificia finem habeant. Sanctas vero actiones et quae aedificant humanam mentem, ut patrem et matrem honorare, et proximos diligere, et similia, loco non circonscripsit, quia semper prosunt, et cum Evangelio conveniunt. Quicunque ergo nunc figuras agunt destructi loci, sanguinem effundunt, et communem conversationem maculant, in communi peccant; sicut qui sanguinem fundunt, eorum quoque sanguinem fundunt, 113.0344D| quos exemplo suo in errorem mittunt.
VERS. 3.-- Homo quilibet, etc. Quasi figurae legis temporales sunt, et in loco certo sunt, quo destructo non possunt manere.
Si occiderit ovem. (AUG., quaest. 56 in Levit.) Non de his dicit, etc., usque ad quidquid in hac re fecit, contra legem esse non potuit, quia dator est legis.
VERS. 7.-- Et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus, etc. Cum a Domino dictum sit (Exod. XX): Non facies tibi idolum nec omnem similitudinem eorum quae in coelo sunt sursum, et in terra deorsum, et quaecunque subtus terram; conflatilem vitulum fecerunt, et ei sacrificium obtulerunt, abligurire cupientes sacrificium. Lex ergo, quasi paedagogus eorum, praecipit Deo sacrificare (Exod. XXXII), 113.0345A| ut in hoc occupati abstinerent se a sacrificio idololatriae. Talia tamen sancivit sacrificia, quibus mysteria significantur futura.
Cum quibus fornicati sunt. Idololatriam fornicationem vocat, quia Deus despondit sibi animas nostras. Dicitur ergo fornicatio ab illo discessio. Terret etiam eos qui in carne fornicantur, cum peccatum fornicationis comparat idolorum cultui et daemonum oblationi.
VERS. 8.-- Homo de domo Israel, etc. (AUG., ubi supra. ) Si idem repetitur mandatum, etc., usque ad frustra se Israelitas vel Judaeos jactant.
VERS. 10.-- De advenis. Gentilibus, qui non sunt conjuncti Judaeis, sed apud nos. Apud eos quippe fuimus, ut legem eorum et prophetas, et promissam 113.0345B| haereditatem habentes, non tamen ipsis sed Deo adhaerentes: propterea juxta LXX, homo homo dixit, ut ostendat tam eos qui in circumcisione, quam qui in praeputio adhaerent Deo, hoc debere mandatum servare.
Si comederit sanguinem, etc. Sanguinem, homicidium intelligimus; fratris odium, homicidium est: Qui enim odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III). Abstinendum est igitur ab omni odio fratrum, quia super talem animam quae talem comedit sanguinem (secundum illud: Qui devorant plebem meam sicut escam panis (Psal. XIII) obfirmat faciem suam Deus, Christum, scilicet qui est imago Patris. Qui enim videt Filium, videt et Patrem (Joan. XIV). Ipse enim judex est de quo dicitur: Vultus autem 113.0345C| Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII). Ipse autem comedentem sanguinem perdit de populo suo, de communi scilicet hominum genere: quia sicut immisericordem et impium cum malignis spiritibus mittit in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). Ut autem ostenderet quantum debeamus esse invicem misericordes, quantum diligentes, ostendit quia pro expiatione nostra sanguinem suum fuderit dicens: Ego dedi illum vobis, sanguinem scilicet Christi.
VERS. 11.-- Anima carnis. (AUG., quaest. 57 in Lev.) Aliquid vitale est in sanguine, etc., usque ad cui tantum meritum acquirebat.
113.0345D| VERS. 13.-- Homo quicunque. (ISICH.) Multa Deo cura est de nobis, ne alteri noceamus: propterea percutienti maxillam jubet alteram dare; et auferenti pallium, tunicam dimittere; et non in judicio contendere, ne ex contentione velimus etiam nocere (Matth. V), sed patiendo ipsum corrigere. Ideo legislator sanguinis mandatum recapitulat, ut fraudes et astutias nocendi varias auferat, dicens: Sive venatione sive aucupio, etc.
Venatione. Fraude, quae ad sanguinem vitamque pertinet. Unde: Captabant in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabant (Psal. XLIII). Et rursus: Anima nostra sicut passer, erepta est de laqueo venantium (Psal. CXXIII). Hoc est, si peccantem viderit 113.0346A| eum, qui venationi et dolo ex infirmitate vel simplicitate expositus est.
Vel ovem, etc. Eum scilicet qui a terrenis se removet, quibus vesci licitum est: tales enim violenti et avari comedunt. Unde: Si invicem comeditis, videte ne ab invicem consumamini (Gal. V). Vel quoniam prius erant justi, recte inter munda computantur.
Operiat illum terra, etc. Peccata confitentium terra operit, tanquam inferius remanentia et per poenitentiam mortificata: quorum prohibitus est clamor ad coelos ascendere, quo ascendebat clamor Sodomorum, qui nolebant poenitere (Gen. XVIII).
VERS. 15.-- Anima quae comederit, etc. Superius dictum est: Quae tetigerit morticina a bestiis capta, 113.0346B| id est, qui in talibus communicaverit: hic autem dicitur: Anima quae comederit; totum scilicet peccatum suum fecerit, et ex eo voluntatem suam expleverit.
CAPUT XVIII.
VERS. 2.-- Ego Dominus. Quasi dicat, Cognoscite vestrum creatorem; diligenter servate ejus praecepta.
VERS. 3.-- Juxta consuetudinem, etc. Intentionem totius legis aperit, ut a malis scilicet abstineamus et bona teneamus.
Neque in legitimis eorum, etc. Non enim solum a fornicatione, avaritia et superbia, sed etiam a divinationibus, et auguriis, et omnium gentium superstitionibus 113.0346C| praecipit abstinere.
VERS. 5.-- Vivet in eis. Ego Dominus. Quia in ipsis vera vita in Christum credentibus: quia qui videt Filium, et credit in eum, habet vitam aeternam (Joan. VI). Hoc in prioribus judiciis et praeceptis non addidit: lex enim non vivificat, nisi evangelium superveniat.
VERS. 6.-- Omnis homo ad proximam, etc. Prohibet ne astute ad peccantes in lege, cognationis occasione, accedamus, ut tandem turpia facta eorum cognoscentes prodamus; unde subdit: Ego Dominus.
Omnis homo. LXX: Homo ad omnem domesticam carnis ipsius non accedet, etc. Quemadmodum enim homo duplex, sic duplicia praecepta, interiorem et exteriorem hominem docentia. Lex exterior sanguineis 113.0346D| misceri prohibet, sicut gentes, quarum haereditatem accepturus erat Israel, qui adeo dissolutus et deditus carnis voluptatibus, ut unus multas uxores acciperet, ut sic saltem ab alienigenis abstinerent. Generationes ergo legislator exsequitur per ordinem, a quibus continere debent, ne confundantur generationes et dispereant haereditates. Talium con junctionem turpitudinem appellat, ut abominandam horrendamque ostendat. Notandumque quod cum in principio hujus legis dixisset: Ego Dominus Deus vester, iteravit Ego Dominus, significans quia nobis carne conjunctus est, et nostrae cognationis particeps: tantam ergo cognationem offendere damnabile est.
113.0347A| Ego Dominus. Non manifestans peccata hominum, sed delens et tegens quod fuerit confessione deletum vel detectum.
Turpitudinem, etc. (AUG., quaest. 58 in Lev.) Prohibet cum matre concumbere, etc., usque ad in charitate enim peccat, quae plenitudo legis est (Rom. XIII).
VERS. 9.-- Foris genita est. (ID., quaest. 59.) Ex matre, si de priori viro, etc., usque ad quod superius dixit obscure.
VERS. 11.-- Filiae uxoris, etc. (AUG., ubi supra. ) Non cum filia novercae ex priori viro videatur prohibere concubitum, cum ei cui prohibetur, soror non sit, vel ex patre vel ex matre, addidit quod ex eodem patre.
113.0347B| VERS. 14.-- Turpitudinem fratris patris, etc. (AUG., quaest. 61.) Quaeritur utrum hoc, etc., usque ad posset enim aliquis putare quod talem liceret sibi ducere et adulterium non timere.
Nec accedes, etc. LXX: Et ad uxorem ejus non introibis. Proinde hanc enim turpitudinem dicunt patris fratris ejus, id est patrui pudenda, scilicet, uxoris.
VERS. 16.-- Turpitudinem uxoris fratris, etc. In matre concupiscentia, actio intelligitur in filia, in nepte mors. Concupiscentia enim parit peccatum, peccatum mortem (Jac. I), vel aliud peccatum; sicut David ex concupiscentia adulteravit, et pro adulterio occidit.
VERS. 17.-- Ut reveles ignominiam ejus. Quasi 113.0347C| familiare et cognatum est nobis peccatum. Unde invicem debemus condolere, et onera nostra portare, ut adimpleamus legem Christi, qui peccata nostra portavit.
VERS. 18.-- Sororem uxoris tuae, etc. (AUG., quaest. in Lev. ) Non prohibet, etc., usque ad ne faceret eam moechari.
In pellicatum illius non accipies nec revelabis, etc. LXX: In zelum illius, quasi hoc esset zelus inter sorores, quasi non sit et inter non sorores. An potius ne hoc animo fiat, ut in zelum sororis soror superducatur? In pace nos vocavit Deus, pacem cum omnibus habeamus (Rom. XII), maxime cum proximis. In Judaica quoque conversatione non decet 113.0347D| ecclesiasticam suscipere, nec typicum pascha cum vero celebrare, nec circumcisionem cum baptismate. Unde Paulus: Si circumcidimini, Christus vobis nihil proderit (Gal. V). Mortificata ergo Judaica conversatione Ecclesiae debet conjungi, quae est soror legis, eosdem habet doctores, eosdem prophetas. Sed Judaica conversatio aemulatur, quia ad Ecclesiam transierunt divitiae ejus. Unde Paulus ait: Aemulantur vos non bene, sed excludere vos, etc. (Gal. IV). Uxor namque prior zelat, quia subintrat secunda. Unde Lia ait: Parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi? (Gen. XXX.)
VERS. 19.-- Ad mulierem, etc. (AUG., quaest. 64 in Lev.) Cum hoc superius sufficienter prohibuisset, 113.0348A| etc., usque ad sed concipiendae proli noxium prohibetur.
VERS. 20.-- Cum uxore, etc. (ISICH.) Hic prohibetur rursus adulterium, quod etiam in decalogo prohibetur: unde apparet illa ita esse prohibita, ut etiam mortuis viris non ducant uxores, quarum prohibet turpitudinem revelari.
VERS. 21.-- De semine, etc. (ID.) Convenienter haec subjunguntur, etc., usque ad nec in errore gentilium miscemur.
Nec pollues, etc. Non solum luxuriando, vel idolis immolando, sed et gentilium philosophiam in Ecclesiam introducendo. Quis enim consensus templo Dei cum idolis?
VERS. 23.-- Mulier non, etc. Non solum viris, 113.0348B| sed etiam mulieribus lex posita est (II Cor. IX). Unde: Mulierem fortem quis inveniet? (Prov. XIII.) Sicut enim masculus animam fortem et constantem in virtutibus significat, sic mulier dignitatem suam custodientem designat: facta est enim in adjutorium viri (Gen. II): quae vero talis est, non debet jumentorum coitu maculari.
VERS. 24.-- Nec polluamini in omnibus his, etc. (ISICH.) Quanta pollutio sit in praedictis, poena pollutorum ostendit. Nec incaute praetereundum, quia ea quae invicem sibi conjuncta sunt, in unum colligit, ut ostendat quia qui in uno pollutus fuerit, in omnibus offendit (Jac. II).
Contaminatae sunt universae gentes, etc. Daemones, qui propter multitudinem dicuntur gentes universae. 113.0348C| Qui cum omni peccato gaudeant, praecipue tamen fornicatione et idololatria, quia in his et corpus et anima maculatur, et totus homo, qui terra dicitur. Sed visitavit Deus terram, id est hominum genus.
VERS. 29.-- Omnis anima, etc. Qui enim post evangelicam praedicationem talia committunt, aliam mali medicinam non inveniunt; nec in sorte hominum, sed daemonum erunt.
VERS. 30.-- Custodite mandata mea. Quasi: Mea sunt mandata, non hominis; ad cujus imaginem facti estis; quam polluere non debetis: quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III).
CAPUT XIX. 113.0348D| VERS. 1, 2.-- Locutus est Dominus . . . Sancti estote. (ORIG., hom. 12 in Lev.) Quid significet hoc nomen quod est sanctum, etc., usque ad ut scilicet in saeculo conversationem habeatis.
VERS. 3.-- Unusquisque. Super fundamentum aedificat: quasi, estote sancti, ut sanctus habitet in vobis; et naturae benignitatem impendite honorando patrem et matrem.
Sabbata mea custodite. (ISICH.) Mandata legis volens recapitulare, id est, Non occides, Non furaberis, etc., etc., inquit: Sabbata mea custodite. Verum enim sabbatum est ab omni malo cessare. Unde Moyses: Omne opus servile non facietis in eo (Exod. XXXI).
Sabbata mea custodite. Volens nos Deus de intelligibili 113.0349A| requie docere, et de mundi consummatione, quando impossibile est cibum parare vel operari, nec circa aliquid corporale occupari, ait per Moysen: Sabbata hodie Domino, non invenietis illud in agro (Exod. XVI), etc. Nota quia non ait, sabbatum, sed sabbata, quia intelligibilis requies non ab uno, sed ab omnibus carnalibus quieta est et absoluta: ideo in hoc loco prius sabbatorum nomen in divina Scriptura positum est, ut scias quia sabbatum plena et perfecta quies.
VERS. 5.-- Si immolaveritis, etc. Omnia fere legis capitula reiterat, ut eorum memoriam auditoribus infigat; sed maxime necessaria, sicut hoc mandatum quod superius proposuit, cum de sacrificiis ageret. Sacrificium salutare accepit, in quo quae ad 113.0349B| salutem pertinent necesse est operari, ut autem sit acceptabile, oportet immolari pietatem et pudicitiam. Hoc enim secundum Apostolum bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II). Comedere autem in die immolationis et altero, est in vita praesenti quaecunque ad salutem pertinent operari: hodie enim et cras pro praesenti saeculo accipiuntur; unde Jacobus: Qui dicitis: Hodie et crastino ibimus in civitatem, etc. (Jac. IV). Dies tertia, quia in ipsa Dominus a mortuis resurrexit, figuram gerit futuri saeculi et resurrectionis, in quo non licebit operari, sed operum suscipere retributionem. Qui ergo hic vivit tanquam illic operaturus sit, tanquam die tertia sacrificium manducaturus, a legislatore hoc facere 113.0349C| prohibetur, quia virtutem imperfectam relinquit, tanquam ibi perficere possit.
VERS. 9.-- Cum messueris, etc. Ut dilectionem adinvicem habeamus, ut amatores et misericordes in pauperes simus, praesenti capitulo praecipitur. Debemus enim egentibus dare, nec debita violenter exigere, et reliquias bonorum nostrorum concedere, imitando Deum datorem omnium. Propterea metentes vel vindemiantes vult aliquid derelinquere pauperi et proselyto, ne datori omnium videatur ingratus, qui aliis divitias dedit, alios de aliorum reliquiis vivere voluit; ut sic probaret dispensationem divitum, et patientiam pauperum. Pauperes enim et proselytos non abjicit, quibus etiam sic victum providit. 113.0349D| Unde subdit: Ego Dominus Deus vester, scilicet qui divites facio, qui pro vobis pauper fio, qui propter miseriam inopum et gemitum pauperum aliquando exsurgam.
Cum messueris, etc. Aperte ostendit quia doctores Judaeorum totius legis interpretationem non capiunt, sed quaedam pauperi et proselyto derelinquunt, gentibus scilicet, quibus dicitur: Beati pauperes, etc. (Matth. V). Qui et proselyti sunt, quia cognationi Abrahae se ingerunt. Quod ergo dicitur: Non occides, Non moechaberis, metant Judaeorum doctores; quae autem spiritualem habent interpretationem, sicut emundationes, sacrificia et similia, cedant Ecclesiae doctoribus, et quae illis metentibus decidunt, id est quae ipsi non intelligunt.
113.0350A| VERS. 10.-- Neque in vinea. (ISICH.) Vinea Domini sabaoth, etc., usque ad ut experimento divinum eloquium comprobetur.
VERS. 11.-- Non facietis furtum, etc. (AUG., quaest. 86 in Levit.) Hoc in Decalogo positum est, etc., usque ad et detestanda talem sequuntur errorem.
Non mentiemini. Cognationem peccatorum ostendit. Multa putamus parva, quae sunt maxima, ut mendacium, perjurium; quae furto sunt conjuncta, et recte, quia haec furto cooperantur.
VERS. 12.-- Non perjurabis, etc. LXX: Non levabitis, etc., usque ad talia juramenta non debent fieri, vel si fiant, custodiri.
Nec pollues, etc. Maledicendo, quia jusjurandum 113.0350B| transgredi non potes. Deus enim, per quem juras, in tantum vult bona, ut si mala minetur, non tamen inferat, si poenitentes videat, ut pietatem impendat.
VERS. 13.-- Non facies calumniam. (AUG., ubi supra. ) Omnia quae prohibentur non committi in proximum, ad hoc unum referenda sunt quod dictum est: Non nocebis proximo. Nam quod sequitur: Non rapies, nisi ad hoc referatur, ne rapiendo noceatur, evenit ut non rapiendo quis noceat, nam gladius insanienti rapiendus est.
VERS. 13.-- Nec vi opprimes, etc. Paulatim auditorem erudit, et quae videntur parva, magnis conjungit: ut qui definita malorum poena terrentur, abstineant a minoribus. Qui enim sociantur in mandato, 113.0350C| et in poena. Qui enim in uno offenderit, omnium reus est (Jac. II). Ideo vim calumniae conjungit. Nec differt quomodo quis res suas perdat, vel fraude, vel potentia, vel quolibet alio modo.
Non morabitur, etc. Merces, scilicet qua forsitan vivit cum uxore et filiis et parentibus. Si differtur, deficit victus; etiamsi in crastino recipiat, vim et calumniam pertulit, quia interim unde viveret non habuit.
Opus mercenarii, etc. Merces praedicatoris ex verbo est praedicationis: quod non debet apud nos morari, id est otiosum esse, usque mane, in futurum scilicet saeculum, qui huic nocti succedit, in quo est lux inexstinguibilis. Ex proventu enim 113.0350D| discipuli crescit merces magistri.
VERS. 14.-- Non maledices surdo. Surdo maledicere est absenti et non audienti derogare. Coram caeco offendiculum ponere, est discretam quidem rem agere, sed ei qui lumen discretionis non habet, scandali occasionem praebere.
VERS. 15.-- Non facies, etc. (ISICH). Summam et perfectam justitiam, etc., usque ad et surdum ac caecum irridere divitum et potentum sunt.
VERS. 16.-- Non eris criminator. (ISICH.) LXX: Non ambulabis in domo, etc., usque ad qui tanto crimini est conjunctus.
Non stabis contra. Quasi non te conjunges his qui proximis insidiantur, sicut multi, aliis sociati, faciunt quod per se non possunt.
113.0351A| VERS. 18.-- Non quaeras ultionem. Id est, ne ulciscendi libidine rapiaris dum arguis, ut laetari vel consolari velis de alieno malo, sed potius consulere illi quem arguis. Unde secundum LXX sequitur: Non irasceris filiis populi tui, etc. Sic enim recte ira definita est, quae sit ulciscendi libido.
VERS. 19.-- Jumenta tua, etc. Haec ad litteram videntur esse ridicula, nec a prophetis et spiritualibus viris sunt observata. Unde David dicit: Ponite filium meum Salomonem in mulam meam (Eccli. XIX). Oportebit autem, secundum litteram ea quae ex tali commistione nascebantur, abominari. Unde: Mulier quoque fortis inveniet lanam et linum, et operata est utile manibus suis (Prov. XXXI).
VERS. 20.-- Homo si dormierit, etc. (ISICH.) Cum 113.0351B| prohiberet jumenta misceri cum jumentis alterius generis, eos scilicet qui sunt sub jugo Christi suscipere jugum legis: opportune hoc subdidit ostendens quia et ante adventum Christi quicunque exterius miscebatur Judaeis, indigebat sacrificio veri arietis.
Nota quanta differentia libertatis et servitutis. In libera enim desponsata mors adulterii poena est, in ancilla autem nubili, et, secundum LXX, custodita homini, id est desponsata, sacrificium jubetur offerri, non mortem inferri. Spiritualiter tamen haec intelligenda sunt.
Nubilis. LXX: Custodita homini, id est Synagoga custodita legi, quae Christo non poterat desponderi, priusquam moreretur littera legis. Unde: Mortui estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius (Rom. VII). 113.0351C| Ancilla est Synagoga, secundum illud: Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera (Gal. IV).
Vapulabunt ambo. LXX: Visitatio erit eis, id est liberabuntur a servitute legis, secundum quod filiis Israel de Aegypto liberandis dicitur: Visitans visitavi vos.
Et non morientur. Quamvis enim secundum litteram agerent, non secundum spiritum, quia legislatoris intentionem ignorabant, facilius tamen assequebantur veniam.
VERS. 23.-- Quando ingressi, etc. Permanet in proposito, ostendens fructum bonum ante Christi adventum non habuisse Judaeos, cum dicit fructum non esse edendum in triennio, nec mundum, sed 113.0351D| quarto anno mundandum, nec dicitur quae sit mundatio. Spiritualiter ergo intelligendum est quod dicitur.
Quando ingressi fueritis terram. Terram vocat divinam Scripturam, quam primo Judaei susceperunt. Unde plantare ligna pomifera praecepti sunt. Lignorum autem plantatio, meditatio legis est et praedicatio, secundum quod dicitur: Ego plantavi, Apollo rigavit, etc. (I Cor. III). Bona quidem mandata erant tanquam ligna pomifera, sed illi quod debebant non faciebant, tantum sequentes litteram. Fructus ergo, id est operatio legis, triennio erat immunda, ab Abraham usque ad David, a David usque ad transmigrationem Babylonis; inde usque ad Christum, sicut 113.0352A| Matthaeus distinxit (Matth. I). Quarto anno fructum legis sanctum commendat et laudabilem, non tamen adhuc esse Judaeis esibilem. Fructus enim legis in quarto anno, id est in adventu Christi, sanctus et laudabilis, quem Sanctum sanctorum faciebat, cujus opera laudabilia et gloriosa. Unde et in paralytico grabatum portante glorificabant Deum (Matth. VIII), qui dedit talem potestatem hominibus: sed nondum edehat Judaeus, quia non conversus. In quinto vero anno, id est praedicantibus apostolis, fructum ejus ederunt quicunque crediderunt.
Et plantaveritis, etc. (GREG., lib. VIII Moral., cap. 35.) Ligna pomifera, etc., usque ad in praesentis vitae nocte gaudere.
VERS. 26.-- Non comedetis, etc. Totum Judaeorum 113.0352B| et gentilium radit fermentum. Unde nunc prohibet a legis servitute, nunc a gentilium errore.
(AUG.) Non comedere super montes, est superbis cogitationibus non pasci, de quibus Isaias: Omnis mons et collis humiliabitur (Isa. XL). Non augurari volucribus, non attendere quae rapiunt semen pietatis. Comam in rotundum tondere, est cogitationes daemonibus consecrare. Barbam radere, est virtutis perfectionem corrumpere, ficte operando. Carnem non incidere, est delectationes non suscipere, quae et animae nocent et corpus corrumpunt. Stigmata, prava doctrina, quae animae infigitur et difficulter aboletur.
Non augurabimini, etc. Per partem totum significat, omnes hujusmodi superstitiones condemnans. Qui enim talia curat observare, Deum videtur infamare, 113.0352C| tanquam plus scientiae avibus quam hominibus contulerit.
VERS. 27.-- Neque in rotundum attondebitis comam, etc. Sicut barbari faciunt: debet quisque esse contentus naturalibus ornamentis, ne Creatorem videatur accusare, tanquam impotentem opus suum perficere, nec in honore daemonum cicinnos nutrire et fovere, sicut student pagani puerorum capita daemonibus offerre, quod maxime hic videtur prohibere.
VERS. 28.-- Stigmata. Legislator etiam curam nostri decoris gerit, ne carne abutamur in his etiam quae corpus deturpant.
VERS. 29.-- Ne prostituas filiam tuam. Carnalem, vel animam. Unde Psal. XXI: Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis Unicam meam. Haec 113.0352D| recedendo a Deo tornicantur cum daemonibus.
VERS. 30.-- Sabbata mea custodite. Ab uno sabbato omne legitimum otium sabbatum appellatur. Sic ab una generali abstinentia studet legislator per singula currere, praecipiens nos ab omni malo abstinere. Unde addit: Et sanctuarium meum metuite. Sicut enim qui digne accedunt, sanctificant, sic qui inique praesumunt, et immundi accedunt, quantum est in se, polluunt, sicut Nadab et Abiu. Unde Apostolus: Inter vos multi infirmi et imbecilles, etc. (I Cor. XL.) Inde additur: Ego Dominus, sanctus, scilicet, et etiam in sanctis habitans et sanctorum vindicans injuriam.
VERS. 31.-- Ad magos. LXX: Ventriloquas, id est 113.0353A| pythones, vel falsos prophetas, qui de ventre cordis sui fabulas quasdam et fetentes doctrinas proferunt.
Neque ab ariolis, etc. LXX: Veneficis, qui daemonum scilicet nomina invocant, et aliquando corpus curant, ut animam interficiant.
VERS. 32.-- Coram cano capite, etc. In senibus est sapientia, et in multo tempore prudentia (Job XII). Hinc Paulus ait: Presbyteri duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina (I Tim. V).
VERS. 33.-- Si habitaverit advena, etc. Terra a Deo nobis data, est virtutum scilicet cultura, et bona doctrina. Si quis ergo ad fidem nostram converti voluerit, et civis terrae nostrae ascribi, non affligamus eum, nec imponamus grave jugum, sicut Pharisaei, 113.0353B| de quibus dicitur: Alligant onera gravia et importabilia, digito autem suo nolunt ea movere (Matth. XXIII). Sit nobis sicut indigena, qui scilicet nutritus est in fide, et crevit in pietate. Hinc Petrus ad eos qui credentes de gentibus circumcidere volebant, ait: Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum? (Act. XV.)
VERS. 35.-- Nolite facere, etc. In praecedentibus praecipit in judicio justitiam servari, hic in ponderibus et mensuris, et ne abutamur ad injustitiam justitiae terminis: haec enim termini sunt vendentibus et ementibus, sicut leges judicibus; ut ab omni injustitia contra proximum caveatur. Quod enim diviti agrorum possessiones et pecuniae thesauri, hoc pauperi mensura vini et tritici, et hujusmodi.
113.0353C| (ISICH.) Nolite facere, etc. In judicio mentis non debemus injuste agere, nec mensuras naturalis justitiae corrumpere, aliter nostra, aliter proximi peccata judicantes. In quo enim judicio judicaverimus, judicabitur et de nobis; et in qua mensura mensi fuerimus, remetietur nobis (Matth. VII).
VERS. 36.-- Statera justa, etc. (ID.) Stateras quoque divinas, et mensuras divinas justas habeamus; id est, leges divinae Scripturae sancte et juste custodiamus: nihil nostrum inferentes, nihil suum auferentes, ne nobis istud dicatur: Quare transgredimini mandatum Dei propter traditiones vestras? (Matth. XV).
CAPUT XX.
VERS. 1.-- Locutus est Dominus, etc. Frequenter 113.0353D| lex eadem repetit, ut eorum memoriam infigat legenti: quaedam tamen nova interserit, ne superfluere videatur. Sed nova inquirendo jam dicta studiosius inquirantur. Unde superius quaedam prohibendo poenam tacuit, ut quaerentes quae vel qualis sit, in sequentibus diligenter investigemus. Cum enim superius Moloch prohiberet sacrificari, idipsum poenam addendo repetit: populus scilicet terrae lapidabit eum, non solum principes. Nec his contentus addit: Ego ponam faciem meam contra illum, etc.
VERS. 4.-- Quod si negligens, etc. Provocat alios contra illum, et terret, si neglexerint poenam tam studiose praeceptam, Deo ipso irascente et ferente sententiam.
113.0354A| Nec voluerit, etc. (ISICH.) Malum est permittere etiam eos qui foris sunt, fornicari a Deo et adhaerere diabolo: sed multo magis de medio populi, hoc est enim totum gregem lupo concedere. Consentientes autem, qui scilicet possunt accusare, vel arguere, vel monere, et non faciunt, non effugient judicium. Ponit Deus faciem super illum, de quo dicitur: Vultus autem Domini super facientes mala, etc. (Psal. XXXVIII).
VERS. 6.-- Anima quae declinaverit ad magos, etc. Grande peccatum est ad magos et ariolos declinare: hoc est enim a Deo recedere. Sunt autem magi intelligibiles, qui in nomine Domini falsa prophetant; sunt arioli deceptores et adulatores, qui veneficis verbis auditus multorum corrumpunt et a veritate 113.0354B| avertunt.
VERS. 9.-- Qui maledixerit patri suo, etc. (ORIG., hom. 11 in Lev.) De his superius praecepta dedit, etc., usque ad ne puniat contemptorem servum.
(ID.) Nomen patris vel matris, etc., usque ad ad aliquam terrenam civitatem invertunt sensibus depravatis?
Sanguis ejus, etc. Quia ipse est sibi causa mortis. Si sic punitur, qui carnali patri maledixerit, quomodo punietur qui Christum blasphemaverit, nec obaudivit dicenti: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, etc. (Joan. III), morte scilicet morietur, alienatus a regno coelorum reus est: nihil enim grave, nec operosum, aut laboriosum ei praeceptum est.
113.0354C| VERS. 10.-- Si moechatus quis, etc. (AUG., quaest. 73 in Lev.) Hic aliquid voluit distare, etc., usque ad quam homo homini.
Si moechatus, etc. (ISICH.) Adulterium corporate malum est, etc., usque ad qui ei commisit hanc curam.
VERS. 11.-- Qui dormierit, etc. Haec superius dicta et exposita sunt, ubi dictum est: Non revelabis turpitudinem patris tui, etc. Sed hic aperte tan git eum qui idem quod proximus agit, nec peccati societate erubescens, prodit; in quo mortis poenam legislator sanxit. Novercae autem virum conjunxit, quia quod in patrem a filio delinquitur, hoc in filium a patre committitur, et similis utrobique impietas.
(ORIG., ubi supra. ) Supra dictum est, etc., usque 113.0354D| ad non solum pro qualitate, sed etiam pro quantitate.
VERS. 13.-- Qui dormierit cum masculo, etc. Hoc peccatum injuria naturae est: unde et morte mulctari decretum est. Spiritualiter autem eum qui fortis est animo et masculus (vir enim in divina Scriptura, perfectus in virtutibus nominatur) verbis pravis vel actionibus effeminare caveamus, ne cum ipso dissolvamur et simul moriamur.
VERS. 14.-- Qui supra uxorem, etc. Saevam huic delicto poenam decernit. Qui enim ex matre sunt geniti, his quos filia genuit, cum unus pater sit, incertum est utrum fratres sint an avunculi. Caveatur ergo tam incerta commistio. Sed quia omnis peccati 113.0355A| concupiscentia mater est, si qua nobis concupiscentia sit, actionem non conjungamus ei. Qui enim hoc facit, igne incenditur, et concupiscentia et actio ejus. Si enim facta carnis spiritu mortificaverimus, vivemus (Rom. VIII).
VERS. 15.-- Qui cum jumento, etc. Nimia contra eos exercetur districtio, qui in tantum iniqui et libidini dediti, ut inaudita scelera concupiscerent: unde viris vel mulieribus commistis quadrupedibus, mortis poenam indixit. Fidelibus quoque non erit haec lex superflua, si quadrupedia voluntates pravas ad terram pronas intelligamus: quae manus sicut homines non habent, quia omni humana actione carent, unde cognationes nobiscum non habent. Vir ergo vel mulier, quae non languore naturae, sed deliberatione 113.0355B| eis cohaeserit vel coierit, reus est mortis. Ipsi quoque mori dicuntur illis mortuis, neque enim per se subsistunt, nec ulla peccati substantia est, sed in peccatoribus operatur.
(AUG.) Qui cum jumento, etc. Quaeritur quomodo pecus reum sit, cum nec rationale nec legis capax sit? an quemadmodum transferuntur verba metaphorica ab animali ad animale; sicut dicitur ventus improbus, vel iratum mare, ita et hic translatum a rationali ad irrationale? Nam inde pecora jussa sunt interfici, quia tali flagitio contaminata indignam refricant memoriam facti.
VERS. 17.-- Qui acceperit sororem suam, etc. (ISICH.) Hoc tolerabile videbatur, quia Abraham de Sara dicit: Soror mea est ex patre, et non ex matre: 113.0355C| sed eos qui de Thare patre Abraham geniti sunt Moyses enumerans, nusquam Sarae fecit mentionem. Quod si sorori suae Abraham nupsit, ante tamen hoc quam Deum cognosceret, fecit. Bene ergo lex talem conjunctionem prohibuit.
Qui acceperit, etc. Tropologice turpitudinem sororis ex patre et non ex matre videt et accipit, qui turpem actionem a patre vel a matre (in qua scilicet deliquerunt) admiratur, et imitatur: non solum perscrutans quae non oportuit, sed conjungens se parentum pravitati quae soror ejus dicitur, quasi ab eisdem genita parentibus. Quia vero filii publicant parentum peccata faciendo similia, recte in conspectu populi infligitur poena; vel juxta LXX: In conspectu filiorum generis sui, eorum scilicet qui talia cogitant 113.0355D| imitari: ut unius afflictio, multorum sit correctio.
Viderit turpitudinem, etc. (AUG., quaest. 75.) Id est, concumbendo cognoverit, sicut ibi: Cognovit Adam uxorem suam (Gen. IV), id est, ei mistus est. Quod autem ait: Portabunt iniquitatem suam, id est, ipsum peccatum poena erat.
VERS. 20.-- Qui coierit, etc. Intendit legislator continentiam suadere, ne more pecorum cum mulieribus continue misceamur, sed velut coacti, ad usum continendi paulatim veniamus. Mirum autem quod nunc tales de populo suo disperdi praecipit, cum superius eisdem legem purgationis indixerit. Contemplemur ergo menstruatam gentilium sapientiam a Deo remotam, de volatu avium, et cursu siderum, 113.0356A| et mensuris coeli disputantem. Cum hac dormire, id est delectari, vel revelare et palam turpitudinem ejus proferre, fontemque totius erroris exponentem audire, impium est. Ideo talis interficietur de medio populi sui, ne nommetur homo qui imaginem Dei et seipsum ignorando Creatorem a se alienavit. Ipsa quoque interficietur, ne sapientia nominetur, quia sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (I Cor. III).
Turpitudinem, etc. Sororibus parentum filios misceri prohibet, ut generationes non confundantur, et parentibus reverentia exhibeatur. Secundum spiritum vero et parentum peccata debemus velare, et eorum qui eis sociati sunt, quasi fratres et sorores, quibus nudatis parentes latere non possunt. Unde addit: Ignominiam carnis suae nudabit. LXX: Sine 113.0356B| filiis morietur, id est, sine virtutibus, quae est pessima sterilitas.
Qui coierit, etc. (ISICH.) Ostendit quia causa filiorum, etc., usque ad superioribus similis est.
(AUG., quaest. 76. in Lev.) Qui coierit cum uxore patris, etc. Quicunque dormierit cum cognata sua, etc., usque ad id est nullo jure succedant parentibus.
VERS. 22.-- Custodite leges, etc. Non sufficit partem legis custodire, necesse habemus observare omnia praecepta et judicia.
VERS. 23.-- Nolite ambulare, etc. Non solum Judaeis, sed omnibus gentibus haec observanda sunt, si Deo servire volunt.
VERS. 24.-- Lacte. Deliciis beatitudinis, quibus nihil suavius, nihil dulcius, et sine omni labore et 113.0356C| dolore erunt, sicut mel et lac, quae sine nostro labore praeparantur.
VERS. 26.-- Ego Dominus. Ne cogitetis dicentes: Quid comedemus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? haec enim omnia gentes inquirunt (Matth. VI). Qui autem sublimiorem conversationem et retributionem sequuntur, separari debent a caeteris gentibus. Separate, etc. Jumenta vel pecora, populares: volatilia, contemplatores lex appellat. Omnis popularis mundus propter simplicitatem a pluribus judicatur. Similiter contemplativus, sed non ita est: popularis enim debet esse prudens in bono, simplex in malo, hic enim solus mundus est. Contemplativus quoque conscientiam debet habere mundam, et 113.0356D| fidem non fictam. Qui haec non habent, ad vaniloquia convertuntur, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I). Diligenter ergo mundi separandi sunt ab immundis, ut mundos sequamur, immundos fugiamus. Notandum vero quam discrete in quadrupedibus et volatilibus hic legislator distinguit, et non in reptilibus terrae. Cuncta enim quae moventur in terra immunda sunt, terrena autem sapiunt, quibus Deus venter est ipsorum (Philip. III).
Et quae, etc. (AUG., quaest. 76 in Lev.) Videtur dicere quod non sunt haec natura immunda, sed pro aliquo sacramenti signo, quia dicit quia ostendit eis immunda, tanquam immunda eis non essent nisi ostensa fuissent.
113.0357A| Lapidibus. Quia vanis erroribus simplicem populum seducunt; unde ventrem nutriunt, et auditoribus placere cupiunt: quales hodie in Ecclesia multi sunt, de quibus Paulus ait: Hi enim non serviunt Christo, sed suo ventri, et per dulces sermones, et benedictiones seducunt corda innocentium (Rom. XVI).
CAPUT XXI.
VERS. 1.-- Dixit quoque Dominus ad Moysen. . . . Ne contaminetur, etc. (ISICH.) Id est nihil omittat ex his quae expediat sacerdotem docere, etc., usque ad cohabitantium enim non poterit ignorare peccatum.
VERS. 2.-- Nisi tantum in consanguineis. (HIERON., epist. ad Fabiolam, tom. I.) Super omnem animam quae mortua est, etc., usque ad minoribus vero aliquid 113.0357B| indulgetur.
VERS. 5.-- Non radent caput. (ID., ibid. ) Summus autem pontifex, etc., usque ad quibus Christus donavit ut lumen sint.
Non radent caput, etc. (ISICH.) Nimis aegre dolere sacerdotes de mortuis prohibet lex, etc., usque ad ut possit exhortari, arguere, increpare.
Non polluent nomen, etc. (ID.) Quod est magnum in gentibus. Vos autem, dicit Malachias, polluistis illud in eo quod dicitis: Mensa Domini deserta est (Malach. I). In peccato enim sacrificii nomen Dei polluunt sacerdotes.
VERS. 7.-- Scortum, etc. Sacerdos quilibet, nam de summo postea dicet, quod non nisi virginem 113.0357C| ducat uxorem.
Quae repudiata est, etc. Quia culpabilis invenitur, hanc non debet ducere sacerdos uxorem, nec praedicere ejus observantiam litteralem.
VERS. 8.-- Sint ergo sancti, etc. Si sacerdotes datam jam sibi a Deo sanctificationem custodiunt, sanctificant ipsum Deum: qui cum in natura sanctus sit, a participibus gloriae suae voluit sanctificari.
VERS. 9.-- Sacerdotis filia, etc. Grave est cujuslibet filiam fornicari, sed maxime sacerdotis, qui debet habere filios subditos in omni castitate.
Sacerdotis filia. Synagoga non solum uxor, sed et Dei filia appellatur; sed utrumque depravans, aliena facta est. Unde: Relinquetur filia Sion sicut 113.0357D| umbraculum vineae, etc. (Isa. I). Et alibi: Fornicata est mater eorum (Ose. II): quod igne sit exusta, incendii monstrant vestigia.
VERS. 10.-- Pontifex, etc. Christus magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, qui pro nobis factus est sacerdos et hostia.
Consecratae sunt. Alii sacerdotes in sanguine vituli et arietis consecrabant, vel consummabant, scilicet, manus suas: ipse vero proprio sanguine, crucifixis manibus.
Vestimenta non scindet, etc. (ISICH.) Ex quo enim Verbum caro factum est, etc., usque ad haec vere sancta sunt indumenta.
VERS. 11.-- Ad omnem mortuum, etc. (ISICH.) 113.0358A| LXX: Animam mortuam. Anima quae peccaverit ipsa morietur (Ezech. XVIII; Isa. LIII). Hac morte maxime gentes perierunt, quae nec legem nec doctrinam habuerunt; sed Christus peccata omnium tulit, et tamen impollutus mansit.
(AUG. quaest. 81 in Lev.) Ad omnem mortuum, etc. LXX: Super omnem animam mortuam non introibit. Quomodo dicat animam mortuam, etc., usque ad quod secundum non prohibuit.
VERS. 12.-- (ID., quaest. 82.) De sanctis non exibit. Dum scilicet eorum funera celebrantur, de sanctis prohibitus est exire, etc., usque ad quod nonnullis diebus non imponebatur incensum.
Super patre. (ORIG., hom. 14 in Lev.) Omnis homo in patre et matre pollutus est, etc., usque ad vel 113.0358B| coelestis matris libertatem indigna peccati servitute maculant.
(AUG., quaest. 85 in Levit.) Quaeri potest, etc., usque ad sicut de ipso Aaron Scriptura testatur.
Ego Dominus. (AUG. quaest. 84.) De Moyse etiam dictum est, etc., usque ad nec superflua judicata est visibilis sanctificatio, quia invisibilis praecessit.
VERS. 13.-- Virginem ducet uxorem. (HIERON., epist. ad Fabiolam. ) Vidua est cujus maritus, etc., usque ad unde: Despondi enim vos uni viro virginem castam, etc.
Nolo discipulam conjugemque pontificis quidquam habere veteris hominis. Si consurreximus cum Christo, quae sursum sunt sapiamus, praeteritorum obliti, 113.0358C| futurorum avidi. Infelix Simon qui post baptismum de antiquo matrimonio cogitavit, nec ad virginalem venerat puritatem, Petri consortio indignus fuit.
VERS. 14.-- Viduam autem et repudiatam, etc. (ORIG., hom. 12 in Levit.) Qui peccat, abjectus est; etiam si episcopus tacet, vel ignorantia, vel negligentia, non prodest hujusmodi gratia; animam abjectam Christus non ducit uxorem, nec pollutam, quae scilicet tantum peccatum voluit et optavit, quia magnus pontifex omnino puram requirit animam, quam sibi jungat et unum spiritum efficiat. Qui peccat ad mortem, abjectus est; qui venialiter, pollutus est.
Sordidam, etc. Quae vadit post amatores, scilicet daemones, qui animam pulchram, id est, ad imaginem Dei factam, adulterare cupiunt.
113.0358D| VERS. 17.-- Homo de semine. (ISICH.) Haec secundum litteram tantum, etc., usque ad valde per contumeliam refragatur.
VERS. 18.-- Si caecus (ISICH.) Lumen contemplationis ignorans, praesentis vitae tenebris pressus, qui dum venturam lucem diligenter non conspicit, nescit quo porrigat operis gressum.
Si claudus. (ID.) Qui scilicet videt quo pergere debeat, sed infirmitate mentis non potest facere quod desiderat.
Si parvo, vel grandi, vel torto naso. (ID.) Parvo naso est, qui ad tenendum mensuram discretionis idoneus non est: naso enim odores fetoresque dis cernimus. Nasus grandis et tortus, est discretionis 113.0359A| immoderata subtilitas, quae plus quam oportet vel decet excrescens, actionis confundit rectitudinem.
VERS. 19.-- Si fracto pede. (ISICH.) Qui viam Dei pergere non potest, et boni operis exsors est, non ut claudus, qui saltem cum infirmitate tenebat
VERS. 20.-- Si gibbus. (ID.) Terrena sollicitudine pressus ad superna non respiciens, inferiora tantum inspiciens.
Si lippus. Lippus, cujus ingenium ad cognitionem veritatis emicat, sed operatio carnalis obscurat. In lippis enim pupillae sanae sunt, sed humore defluente palpebrae grossescunt, cujus crebra infusione acies etiam pupillae vitiatur.
Si albuginem. (ID.) Albuginem habet qui veritatis lucem videre non sinitur, quia arrogantia sapientiae 113.0359B| vel justitiae caecatur. Pupilla enim nigra videt, alba non videt: quia sensus humanae cogitationis si stultum se vel peccatorem intelligit, cognitionem intimae claritatis apprehendit: si candorem justitiae vel sapientiae sibi attribuit, a superna cognitione se excludit.
Si jugem scabiem. (ID.) Cui scilicet petulantia carnis sine cessatione dominatur in mente. In scabie namque fervor viscerum ad cutem trahitur, in quo luxuria signatur, quia similiter cordis tentatio ad operationem prosilit.
Si impetiginem in corpore. (GREG. Past., part. I, cap. 11.) Impetiginem habet in corpore, etc., usque ad quia per omnia vitia animum supplantat. Radix enim omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI).
Vel herniosus. Alii, ponderosus, quia scilicet turpitudinem 113.0359C| non exercet in opere, sed adhuc continua cogitatione gravatur in mente: qui totis cogitationibus ad lasciviam defluit, tanquam in corde gestans pondus turpitudinis.
VERS. 21.-- Omnis qui habuerit maculam Quisquis cuilibet horum vitiorum subjicitur, panes Domino offerre prohibetur, ne aliena delicta diluere non valeat, quem adhuc propria delicta devastant. (AUG., quaest. 35 in Lev.) Ablata est omnis dubitatio, etc., usque ad a quo incensum necesse erat imponi.
Oportet sacerdotem esse animo et conversatione immaculatum, quem sicut Moses duodecim maculis juxta LXX mundum esse praecepit: sic Paulus duodecim conservare eum monuit dicens: Non superbum, non iracundum, non vinolentum, etc. (I Tim. II.) 113.0359D| Est enim Dei dispensator, qui subjectis debet virtutibus praecellere. Hoc quoque in Ecclesia fit si quis maculatus fuerit, et poenitendo cessaverit, sanctis communicare non prohibetur: ministrare autem, vel ad velum accedere et ad altare non licet. Velum enim et altare corpus Christi est, unde Paulus: Habemus altare de quo comedere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt (Hebr. XIII). Et alibi: Habentes fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est carnem ejus (Hebr. X).
Et contaminare non debet, etc. Inordinate agendo populum scandalizent, putantes superfluum esse Dei ministerium, et justitiam et judicium.
113.0360A| VERS. 24.-- Locutus est Moyses, etc. Moysi dignitatem commendat: aliis enim pauca, ipsi vero loquitur Deus omnia, quia justus est et imago Christi est. Nos quoque monet majoribus et perfectioribus attendere, qui continue fruuntur aeterna visione.
CAPUT XXII. VERS. 2.-- Quae ipsi offerunt, etc. Quae obtulerunt scilicet sacerdotibus, per eos Domino offerenda. Nota sanctificationis genus quod fit voto et devotione offerentis; sed utrum homines eodem modo seipsos sanctificare dicantur, cum in aliqua re seipsos vovent, observandum est.
VERS. 3.-- Omnis homo qui accesserit, etc. Quasi, non solum a ministerio et mystico officio abstineat, 113.0360B| sed nec tangat quae oblata sunt, mundus enim ad munda debet accedere.
VERS. 4.-- Qui fuerit leprosus, etc. Non sensibilem leprosum abominatur, qui invitus patitur, sed spiritualem: quod ibi exponit: Qui tetigerit immundum super mortuo, sive, juxta LXX: Omnem immunditiam animae, id est peccatum.
Ex quo, etc. (HIERON., epist. ad Fabiolam. ) Si quis sacerdotum semine fluxerit, usque ad nullius alterius more teneatur.
VERS. 9.-- Custodiant, etc. Praecepta Domini custodientibus ea causa sunt justificationis et salutis; transgredientibus vero, peccati et mortis, et praecipue in perceptione sanctorum. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, etc. 113.0360C| (I Cor. XI.)
VERS. 10.-- Inquilinus sacerdotis, etc. (ISICH.) Qui non pure nec diligenter in Ecclesia versatur, tanquam migraturus, scilicet gloriae aut quaestus causa, tanquam mercenarius memoratur: qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae (Joan. X).
VERS. 12.-- Cuilibet ex populo nupta. (ID.) Non sufficit in fide Christi nutriri: permanere et crescere in ea debemus; nec alienigenarum cuilibet, id est alienae a Deo doctrinae, vel legi vel actioni commisceri: nec quia de patribus sumus fidelibus, ideo de sanctis praesumamus, sed ubi et ipsi fideles persistamus.
VERS. 14.-- Qui comederit de sanctificatis, etc. (ISICH.) Sancta sanctorum, etc., usque ad Unde Salomon: 113.0360D| Cum sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quae posita sunt ante te (Prov. XXIII).
Addet quintam, etc. LXX: Super ipsum. Quinta ergo non aliunde, sed de ipso et cum ipso, vel super ipsum addi jubetur: hic est sermo prolatus ab ipso Christo super Dominicum mysterium. Ipse nos ab ignorantia removet, nec carnale vel terrenum aliquis putet. Hic bene quinta dicitur, quia spiritus et sermo quem tradit quinque sensus nostros componit; nec solum gustum producit ad mysterium, sed auditum et visum, tactumque et odoratum, ut nihil terrenum de his quae superna sunt suspicemur.
Et dabit sacerdoti in sanctuarium. (ISICH.) Sanctificationem mystici sacrificii, et a sensibilibus ad intelligibilia 113.0361A| translationem vero sacerdoti oportet dari: quia per ejus virtutem et sermonem sanctificata sunt quae videntur, ut omnes excedant sensus.
VERS. 15.-- Filiorum Israel. Fidelem populum significat, qui per hoc mysterium Deum videt: et quicunque Deo consecrat in Dominicum sacrificium, sancta sanctorum sunt, quia ex eis conficitur corpus Christi. Ipse enim est primitiae nostrae conspersionis: ideo recte ex nostris subsistit primitiis.
VERS. 17.-- Locutus est Dominus, etc. (ISICH.) Non solum sacerdotes, etc., usque ad aliter enim non suscipietur.
VERS. 18.-- Homo de domo Israel, etc. Ad litteram quoque, si offeras bovem vel ovem aut capram, aut aliquid hujusmodi, sacerdotibus primitias dando, 113.0361B| vel pauperes pascendo, vel divina aedificia constituendo, vel aliquid quod pertineat ad ipsum Deum faciendo (ideo enim holocaustum dicitur), impolluta sit haec oblatio; non tamen pollutionem nominat, ut spiritualem intelligamus pollutionem quae est ex rapina, injustitia, avaritia, et hujusmodi.
VERS. 21.-- Homo qui obtulerit, etc. Praecepit oblationem populi mundam esse: adjungit quales ministri debeant esse et offerre.
Pacificorum, etc. Quae valeant ad salutem et pacem: etsi non possit perfecte philosophari, sicut qui omnia reliquit, qui studet virginitati et hujusmodi. Stella enim differt a stella in claritate (I Cor. XV).
VERS. 22.-- Si caecum fuerit, etc. Qui Deum ignorat et ejus ministerium, nec aliis potest exponere; 113.0361C| unde circa se et circa alios, et circa ministerium, negligenter agit. Unde: Videte quoniam omnes nesciverunt, universi canes muti, non valentes latrare (Isa. LVI).
Si fractum. Pede vel manu: cujus actio scilicet vel voluntas debilis est vel distorta, non est dignus salute et sacris altaribus.
Si cicatricem. Detractorem notat: pessimus enim hic moribus et asperrimum vulnus non facile mitigatur.
Si papulas. LXX: linguam incisam: qui scilicet propter sordidam vitam perdidit docendi fiduciam; unde David: Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? etc. (Psal. XLIX.)
Scabiem vel impetiginem. Fornicator significatur, 113.0361D| qui maculat corpus suum. Qui enim fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI).
Non offeretis ea Domino. LXX: Non offerent haec Domino: tales enim ministerio altaris non sunt offerendi. Sacrificium pacificorum non addit sicut superius, ut de ministris altaris hoc dici intelligamus qui holocaustum debent esse, et vitam perfectam et consummatam agere. Aure et cauda amputatis, etc. Aure amputatus est, qui inobediens est, qui verbis turpibus delectatur, bona aversatur.
Voluntarie, etc. Talis enim vel mandata operatur, et dicitur bos; vel simplex est, et ovis appellatur. Ideo non omnino adversamur, aut in parte inimici deputamus, sed docemus et exhortamur.
113.0362A| Vel tusis, etc. Qui illatis tentationibus cedit, et animae fortitudinem perdit. Non enim oportet haec pati, nec cedere hosti affligenti. Unde: Utquid tristis incedo, dum affligit me inimicus (Psal. XLI)?
Ablatisque. Qui una actione prava quasi cultro seipsum abscindit a conjunctione Dei, privatus prole virtutis et signis virilitatis: alter enim est qui paulatim conteritur.
VERS. 27.-- Bos ovis et capra. (ISICH.) Mater omnium natura est, etc., usque ad unde Salomon: Ante mortem non laudes hominem (Eccli. XI).
VERS. 28.-- Non immolabuntur. (ISICH.) Legale pascha significat, quia haec Moyses in die paschatis tradidit immolanda Judaeis, dicens: Immolabis pascha Domino Deo tuo; oves, etc. (Deut. XVI): hoc 113.0362B| pascha celebrare non possunt qui verum susceperunt.
Una die, etc. (ID.) Quia vetus pascha tempus suum habuit, etc., usque ad: In crastino Christum crucifixerunt.
CAPUT XXIII.
VERS. 1.-- Hae sunt feriae Domini. (ISICH.) Si subtiliter attendas praesentia, etc., usque ad requiescit sabbato intelligibili.
VERS. 4.-- Hae sunt ergo. Non Domino, sicut aliae omnes, sed Domini proprie, quibus hoste devicto genus humanum salvavit, et a captivitate reduxit (Exod. II).
VERS. 5.-- Quartadecima die, etc. (ISICH.) Interrogemus Judaeos, etc., usque ad in qua pascha nostrum immolatus est Christus, etc.
113.0362C| Phase Domini est. Quia passus est Dominus, non mox tempora finivit, sed reliquias novissimae horae et vespertinae reliquit, ut in omnem terram exeat sonus eorum (Psal. XVIII), scilicet apostolorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Ad vesperum quoque, vel in vespere medio, pascha proprium praeveniens crucem suam celebravit, quia super mysticum, verum pascha discipulis tradidit. Nox ergo erat jam quando Judas, accepta buccella, ad prodendum exivit: sequenti die pascha complevit. Unde quinta decima die legislator hanc festivitatem constituit, et solemnitatem azymorum praedicavit.
VERS. 6.-- Septem diebus, etc. Si vere pascha celebrare volumus, septem diebus, id est semper, ab omni malitia azymi esse debemus, et maxime a 113.0362D| Judaico errore. Unde ait Apostolus: Non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V).
VERS. 7.-- Omne opus, etc. Qui facit peccatum servus est peccati (Joan. VIII). Non debemus servire peccato, cum pascha celebramus, in quo a peccato nos liberavit Christus.
Servile, etc. Non permittit agere servilia, aliis diebus quibus nos prohibuit, unde subdit: sed offeretis sacrificium in igne Domino.
VERS. 8.-- Sacrificium, etc. LXX: holocaustomata, ubi innuitur quod ab omnibus cessare jubet servilibus; praeterea non solum primam, sed et septimam nominavit, ut totam comprehenderet vitam 113.0363A| humanam, quia initium, haec finis, in quo omnia possunt comprehendi.
VERS. 11.-- Altero die. Potuit dicere secunda azymorum: sed ne ad sequentem diem nostram duceret intentionem, scilicet in crastinum primae, dixit, altera die significans resurrectionem quae successit passioni, sicut dies diei.
VERS. 12.-- Atque in eodem die. Resurrectionis, id est, elevationis manipuli, id est, quando resurrectionem celebramus, Dominici sacrificii oblivisci non debemus, ex quo oblatus est manipulus.
VERS. 13.-- Duae decimae. Oportet enim perfectam humanitatem et perfectam divinitatem in unum convenire: in oleo, id est, per eam quam circa nos habuit misericordiam; sic enim sacrificium odor suavitatis 113.0363B| Domino invenitur, si quae de eo digna sunt intelligimus.
Liba quoque. Ecce intelligibilis oblatio Melchisedech, quae in pane et vino perficitur (Gen. XIV); inde quarta pars hinc offertur, ut per quartam partem evangelica doctrina significetur; per libationem vero sermo Dominicus, quo ait: Hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI).
VERS. 14.-- Panem. Oblatio praesentium donorum, quae est Christi mysterium, reconciliavit nos Deo, et cibum praeparavit novum.
Polentam. LXX: χίδρα νέα, id est sata nova tosta non manducabitis, vel manibus contrita et emundata: sic enim χίδρα, chidra, alii interpretantur, quia 113.0363C| Christi praecepta actionem et correctionem quaerunt (Matth. XI).
VERS. 16.-- Quinquaginta dies, et sic, etc. Haec dies Dominica est, in qua Pentecostes festivitatem celebramus, quam Judaei nec secundum litteram, nec secundum spiritum celebrant, qui nec dies secundum legem numerant.
Offeretis novum sacrificium, novum non vetus, non saeculare. Adveniens siquidem Spiritus totam vitam humanam renovavit, quia Christi institutionem confirmavit, et vitae confirmationem in illis perfecit: unde, De meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI). Ideo non in alia die advenit, sed in qua resurrectio fuit, et oblatus manipulus intelligibilis, ut ostendat quia nova conversatio resurrectione Christi et adventu 113.0363D| Spiritus sancti perfecta est.
VERS. 17.-- Habitaculis vestris, etc. Quia est habitaculum praecipuum, de quo dicitur: Beati qui habitunt in domo tua, Domine (Psal. LXXXII). Et alibi: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem, etc. (Psal. XXVI).
Panes primitiarum. Primus enim Dominus Evangelium cum lege perfecit et docuit. Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: Ego autem dico vobis: Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio (Matth. V): hinc enim legem conjunxit Evangelio. Hinc Lucas ait: Quae coepit Jesus facere et docere, etc. (Act. I).
De duabus decimis, etc. De doctrina scilicet, quae 113.0364A| perfectam divinitatem et perfectam humanitatem docet, nec aliter possunt coqui nisi per talem doctrinam.
VERS. 18.-- Septem agnos. Pro septem donis Spiritus sancti, quae vocat agnos, quia Spiritus sanctus unum est cum Christo, de quo scriptum est: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, ideo nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (Joan. I; I Cor. XII).
Et arietes duos. Quibus inimicus ventilatur. Haec sunt superiora mandata, et virtutes, quas aliae sequuntur ut oves, verbi gratia: Vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus (Matth. IX).
Cum libamentis, etc. Quae sunt scientia et correctio; unde: Deo autem gratias, qui odorem scientiae 113.0364B| suae manifestat per nos, quia Christi bonus odor sumus, etc. (II Cor. II).
VERS. 19.-- Duosque agnos, etc. Mandata pacis et sanctimoniae, unde: Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, etc. (Heb. XII). Haec quia apostolico sermone dicta sunt, praecipit offerri cum panibus primitiarum, qui doctrinam Christi significant. Unde in sequentibus: Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum (Joan. X).
VERS. 20.-- Cedent in usum, etc. In usum ejus sacerdotis, id est, Christi, qui est sacerdos noster et Dominus noster: ipsius sunt panes primitiarum et agni mandatorum, ipse in Paulo loquebatur, ipse omnia quae dicta sunt obtulit; primus pacem discipulis annuntiavit, et sanctimoniam custodivit, sicut Sanctus 113.0364C| sanctorum.
VERS. 21.-- Celeberrimum. In quo gentium vocatio non modo praedicta est, sed impleta: quando Parti et Medi et Elamitae, et caeterae gentes audierunt apostolos loquentes variis linguis magnalia Dei (Act. II).
VERS. 22.-- Postquam, etc. Eadem superius dixisse videtur, sed ibi: Non complebitis missionem vestram; hic autem ait: Non secabitis eam usque ad solum, et differentiam innuit ipsa mutatio verborum.
Segetem terrae, etc. Conversationis, cujus messio post resurrectionem Christi, et adventum Spiritus sancti, non tamen omnem scientiam, quam in futuro sumus habituri, tradit verbum praedicationis. Sunt 113.0364D| enim quae nunc non possunt nobis revelari (Matth. VIII), unde in praedictis festivitatibus hanc legem interposuit.
Pauperibus et peregrinis. LXX: pauperi et proselyto, id est Christo, qui non habuit ubi caput reclinaret, et in propria venit, et sui eum non receperunt. Hic solos intelligit qui remanent; unde: O altitudo sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! (Rom. XI.)
VERS. 24.-- Mense septimo prima die mensis. Septenarius consummationem vel specialem vel generalem significat. Hinc Deus die septimo requievit (Gen. II); et sua requie nostram significavit; unde: Qui ingressus est in illam requiem, requievit ab operibus 113.0365A| suis, sicut Deus a suis (Heb. IV). Initium vero consummationis temporum, adventus Domini est, unde: Filioli, novissima hora est (I Joan. II). Hoc tempus appellat primam septimi mensis, sicut principium consummationis nobis etiam requies est, quos ab operibus malis cessare fecit, et a jugo gravi liberavit; unde: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, etc., et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI).
Clangentibus tubis. Quia praedicat Salvatoris resurrectionem, quae memoriale est generalis resurrectionis, quae secundum Apostolum erit in voce archangeli, et in tuba Dei, etc.
VERS. 25.-- Omne opus servile non facietis in eo. Quasi [sicut] non est opus servilia agendi: ante fecistis, sed 113.0365B| sicut exhibuistis membra vestra iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete servire justitiae in sanctificationem (Rom. VI): hoc est enim verum holocaustum.
VERS. 27.-- Decimo die, etc. (ISICH.) Propitiationem et a peccatis liberationem acquiri in humilitate et afflictione animae ex his intelligimus. Hanc debemus agere a vespere, id est a poenitentia incipere quam fecit Christus initium praedicationis suae (Matth. IV): poenitentiae superaedificanda est vita bona et virtutibus consummata. Unde adjecit: Et offeretis holocaustum Domino.
VERS. 28.-- Dies propitiationis. (ISICH.) Duo significat, quia in hoc tempore propitiationem suscipiemus, 113.0365C| et ideo in illo ab omni malo abstinere debemus.
VERS. 31.-- Nihil ergo. Semper a malis et superfluis significat esse cessandum. Unde et Dominus nec causam dicere concedit, nec cogitare quid comedatur, aut quid bibatur, aut induatur, verum enim et sabbatum sabbatorum annuntiavit.
VERS. 32.-- Affligetis. Recapitulatio est humilitatis, quae est fundamentum et basis virtutum. Unde Dominus ait: Quicunque se humiliaverit sicut parvulus iste, hic est major in regno coelorum (Matth. XVIII).
VERS. 34.-- A quintodecimo die. (ISICH.) Hoc numero inchoatur festivitas, etc., usque ad aedificatio non manufacta in coelis habetur (II Cor. V).
VERS. 36.-- Dies quoque. (ID.) Nota eadem de 113.0365D| primo et de octavo dici, quia scilicet resurrectionis dies secunda est, et initium futuri saeculi. Primus, in Christo est conversationis principium et futurorum exordium; octavus vero praesenti succedit saeculo, quod significat in septenario. Praeterea sancti habent requiem et vitam futuram in hac vita. Unde apostolis dictum est: Regnum Dei intra vos est, etc.
Coetus. LXX: egressus, quia hinc exitus, ibi habitatio, unde: Cupio dissolvi et esse cum Christo (Philipp. I).
VERS. 37.-- Hae sunt feriae Domini, etc. (ID.) Legislatori consonat Paulus, etc., usque ad vel in periculis, vel voluntarie promittimus.
VERS. 39.-- A quinto decimo, etc. Quintusdecimus ex septem et octo compositus, Evangelicam praedicationem 113.0366A| significat, quae consistit ex praesenti vita et futura, hanc componit, illam praeparat.
Die primo et die octavo. (ID.) Qui est octavus, etc., usque ad quia fidelibus legem facientibus requies in futuro servatur.
VERS. 40.-- Die prima fructus. (ID.) Fructus est Christus, etc., usque ad in tempore suo.
Spatulasque palmarum, etc. Juvenescentia justitiae germina, quia justus ut palma florebit; quia vero de palma nihil respuitur, nec de his qui juste vivunt, addit, et ramos ligni densarum frondium.
Et ramos ligni. Omnes scilicet virtutum fructus, sed maxime misericordiam, quam oportet esse continuam et permanentem. Unde: Oleum de capite tuo non deficiet (Eccle. IX).
113.0366B| De torrente, etc. De praesenti scilicet vita, quae fluit tanquam torrens, tentationibus et tribulationibus ebulliens, unde: De torrente in via bibet, propterea et exaltabit caput (Psal. CIX), in cruce, scilicet, pendens.
CAPUT XXIV.
VERS. 2.-- Praecipe filiis Israel. (ISICH.) Candelabrum evangelica vita, etc., usque ad ubi misericordes abscondunt thesauros.
VERS. 3.-- Usque in mane, futuri saeculi: scilicet tunc enim non erit tempus orandi, vel eleemosynam dandi, unde: Ne dicas amico tuo, Vade et revertere, et cras tibi dabo: nescitis enim quid pariat superventura dies (Prov. III, XXVII).
VERS. 4.-- Super candelabrum, etc. Christus, qui 113.0366C| est lumen verum et illuminat omnem hominem venientem. Et peccatum non fecit, nec inventus est dolus, etc. (Isa. LIII). Super hunc ardet lucerna, id est Spiritus sanctus, qui in igneis linguis super discipulos apparuit: huic purissimum oleum, id est mundam vitam debemus offerre, scientes quia non omnes possunt incendere illum (scilicet ignem), sed solus Christus et filii ejus, qui plenus Spiritu ait, Spiritus Domini super me (Isa. LXI). Qui etiam ait, Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? (Luc. XII.) Hunc insufflans, quasi incendens ait: Accipe Spiritum sanctum, etc. (Joan. XX). Haec autem lucerna non accenditur, nisi per vitam et conversationem mundam, vel accensa cito exstinguitur, unde: Spiritum nolite exstinguere, etc. (I Thes. V).
113.0366D| VERS. 5.-- Accipies quoque. (BEDA, lib. I de Tabernac., cap. 7, tom. II.) Duodecim panes in mensa tabernaculi, etc., usque ad ut per labores et opera bona vitae temporalis ad eam properemus.
Coques ex ea duodecim. (ORIG., hom. 13 in Exod.) Sermo Domini panis est, sed multiformis, etc., usque ad panis super mensam ponitur mundam, scilicet super mentem sanctam et puram.
VERS. 10.-- Ecce autem, etc. (ISICH.) Mulier Israelitis, etc., usque ad qui in Christo blasphematur.
Ecce autem. (ORIG., hom. 14 in Lev.) Duo litigant: unus ex integro Israelita, etc., usque ad interdura enim qui foras mittitur, intus est; et qui foras est, intus videtur retineri.
113.0367A| VERS. 12.-- Miseruntque eum, etc. Moyses non ex auctoritate sua sententiam profert contra blasphemantem, sed Dei praecepto reservans, mittit in carcerem: lex enim odit eum qui blasphemat, contra quem frequenter Trinitatem praedicat, sed non manifeste sicut Evangelium; ideo illum ad judicium Evangelii reservavit. Qui non credidit in Filium, jam judicatus est (Joan. XXXI), et hujusmodi.
VERS. 15.-- Homo qui, etc. Locutio est tanquam dicatur: homo ille aut ille, id est quicunque homo. Non sicut quidam putant, homo homo ita dici, tanquam laudabiliter, quasi homo; sed homo homo, id est qualiscunque, velut etiam similis pecori, sed qui vere sit homo, quem sensum non esse verum, sed locutionis hoc esse Scripturarum aperte hic ostenditur, 113.0367B| cum in eo dicitur qui culpatur, non qui laudatur.
Homo, etc. (AUG., quaest. 87 in Lev.) Si maledixerit Deum suum, peccatum accipiet. Nominans autem nomen Domini morte moriatur; quasi aliud sit maledicere Deum suum, etc., usque ad notandum est locutionis genus.
(ISICH.) LXX: Homo homo, etc., usque ad sicut filius Israelitidis nominavit et blasphemavit (Josue VII).
VERS. 17.-- Qui percusserit et occiderit hominem. LXX: Qui percusserit animam hominis, etc., id est qui ad iniquitatem traxerit. Animam vero, animalem hominem intelligit, qui non percipit quae sunt Spiritus Dei.
113.0367C| (AUG., quaest. 88 in Lev.) Qui percusserit animam hominis et mortuus fuerit, etc. Non ait, etc., usque ad hoc est enim animam hominis esse percussam.
VERS. 20.-- Fracturam, etc. LXX: Contritionem pro contritione, id est, si docendo, suadendo, scandalizando, aliquam virtutem proximi contriverit.
Dentem pro dente. Virtutem loquendi. Dentes enim pro verbis accipiuntur, unde: Filii hominum, dentes eorum arma et sagitae, etc. (Psal. LIX). Et pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores (Gen. XLIX). Clariora enim et apertiora sunt verba Evangelii lacte legis.
VERS. 21.-- Qui percusserit, etc. Haec secundum litteram Judaeis erant necessaria, qui non poterant capere: Si quis percusserit te in dexteram maxillam, 113.0367D| praebe illi et alteram (Matth. V). Sed cum essent malevoli, mala inferre volebant, et non pati. Ideo metu alternae poenae erant a scelere revocandi.
VERS. 23.-- Et eduxerunt, etc. Experimento ipso egem confirmatam ostendit, ut et tu blasphemare imeres, et peccatum fugeres, quod non solum princeps, sed tota multitudo vindicat. Omnes enim communiter blasphemos debent punire, qui omnium auctori non metuerunt detrahere, et omnes ab eo separare.
CAPUT XXV.
VERS. 1, 2.-- Locutusque est Dominus, etc. Quando ingressi, etc. (ISICH.) Terra, conversatio bona, de 113.0368A| qua dicitur: Spiritus tuus bonus deducet me in terrum, etc. (Psal. CXLII).
VERS. 3.-- Sex annis, etc. Dum sumus in hac vita, et in visibili creatura sumus, quam significat senarius. Sex enim diebus creata sunt omnia quae videntur: septimo autem anno sabbatum erit terrae Domini. Cum enim post praesens tempus sabbatum venerit, de quo Paulus ait: Relinquitur sabbatismus populo Dei, quem dies septima significat, in qua requievit Deus ab omnibus operibus suis, scilicet visibilibus (Hebr. IV), jam non erit operandi tempus.
VERS. 3.-- Seres agrum, etc. Per agrum et vineam, cum illum seminari, et illam amputari prohibuit, omne genus agri intelligendum est: neque enim in oliveto vel quolibet alterius generis agro aliquid 113.0368B| operandum est.
VERS. 5.-- Quae sponte, etc. Eorum scilicet quae hic facimus, in futuro fructum manducabimus; unde: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit (Psal. CXXVII).
VERS. 6.-- Sed erunt, etc. Non prohibet Dominum vesci eis quae sponte sunt, sed reponere in usum proprium.
VERS. 8.-- Numerabis quoque. Interrogemus Judaeos, si septimum diem (ut aiunt) legislator honoravit, et ab operibus vacare praecepit, quare quinquagesimum annum celebrari praecepit: septem enim hebdomadae annos quadraginta novem faciunt. Non ergo quinquagesimo vacare oporteret, nisi mysterium lex significaret, quod Judaeorum infirmitas 113.0368C| non caperet. Duplex enim a Deo visibilium omnium significatur consummatio; una cujusque singularis, altera omnium communis, quando tempus operandi non erit; in superioribus primam, in his insinuat secundam.
Septem. In hebdomada dierum humanum saeculum dividitur. Cum igitur hic numerus multiplicatus in semetipso fuerit, et tota completa aetas saeculi, et tempus devolutum ad finem pervenerit, succedit quinquagesimus quasi quadragesimo nono anno, in quo erit resurrectio, unde subdit: Et clangens buccina mense septimo, etc. Unde Apostolus: In tuba Dei descendent de coelo, et mortui qui in Christo sunt resurgent incorrupti (Thes. IV). Oportet enim suscitantem praecedere tubam: ideo in quadragesimo et 113.0368D| nono anno, in quo communis est consummatio, tuba canere praecepit.
VERS. 9.-- Mense septimo. Quia quasi septimo mense aetatis mundi Christus venit; primus mensis, qui in paradiso fuit; secundus usque ad diluvium; tertius usque ad Abraham; quartus usquequo descensum est in Aegyptum; quintus usque ad transmigrationem, sextus usque ad adventum Christi; septimus ipse adventus.
VERS. 10.-- Sanctificabisque annum. Quasi in sanctimonia exspectetur et cogitetur, pacem enim debemus sequi et sanctimoniam (Hebr. XII), sine qua nemo videbit Deum.
Unusquisque. Patriarcharum et prophetarum est 113.0369A| quaedam familia hospitalis, cui praeest Abraham. Est et alia castitatis, cui praeest Joseph. Est et alia mansuetudinis, cui praeest Moyses (Gen. XVIII, XXXIX; Num. XII).
VERS. 14.-- Quando vendes, etc. Quisque vendere potest vel emere. Unde Paulus: Omnia vestra sumus sicut et vos nostra (I Cor. III). Hoc secundum litteram moraliter informat, ut in contractibus proximis compatiamur, ne quis nimium molestus de pauperum necessitatibus negotietur, ne studeat possessiones aliorum acquirere, sed indigentibus commodare, et commodata paulatim de fructibus agrorum recipere.
Juxta numerum (ISICH.). Id est secundum virtutem cujusque. Anni enim aetatem significant, in qua 113.0369B| manifestatur quid possit quisque secundum corpus.
VERS. 16.-- Quanto plures (ID.). Id est, si potest multum operari, multum fructum exiget; si multum non potest, parum rependet; feret enim hic trigesimum, iste sexagesimum, ille centesimum fructum (Matth. XIII).
VERS. 18.-- Facite praecepta. Ne quis audita moderatione vendendi et emendi segnior fieret, et condescensio ipsa noceret, caute adjungit: Facite praecepta, etc. Neminem siquidem vult vacare, sed secundum virtutem fructificare. Virtutem quoque conscientia cujusque examinat.
Et judicia, etc. (ID.) Non corrumpentes intentionem vel operationem eorum; velut si quis eleemosynam tribuit, non alii noceat ut alii prosit: praeceptum 113.0369C| enim quod eleemosynam fieri jussit, justam esse voluit.
Quod si dixeritis, etc. (ID.) Quia per duos annos terram vacare praeceperat, ne conturbarentur tanquam solliciti quid comederent aut quid biberent, ait: Dabo benedictionem meam, etc. (Matth. VI). Et notandum quia cum Christus dicat: Nolite cogitare de crastino, lex jubet ne cogitent de tribus annis.
VERS. 21.-- Dabo benedictionem. (ID.) Christum. Unde benediximus vobis in nomine Domini, id est, Christo, qui est nomen Patris. Qui Patrem nobis nominavit, et manifestavit; hic in sexto anno venit, id est, in perfectione, quam significat senarius; et ut hominem reformaret, quem formaverat die sexto, quod ibi sextus dies, hic sextus annus dicitur, quia 113.0369D| inter formationem nostram et reformationem multa tempora defluxerunt.
VERS. 23.-- Terra quoque. (AUG., Quaest. 90 in Lev.) Alii codices habent, etc., usque ad quisquis habet, uti debet.
VERS. 25.-- Si attenuatus. (ISICH.) Quae sit nostra substantia, etc., usque ad docet quomodo restituat.
Potest redimere. (ISICH.) Secundum illud, etc., usque ad ut quodammodo communis sit.
VERS. 28.-- Usque ad annum Annus, quia omnes horas in se habet, et dies et menses, et circuitus omnes, perfectionem significat. Peccatum aut perfectum et diuturnum non nisi perfecta poenitentia 113.0370A| emendatur, in qua jejunium, oratio, cilicium, eleemosyna, et lacrymae peraguntur: per haec enim plena remissio acquiritur.
VERS. 29.-- Qui vendiderit domum. (ID.) Non exprimitur venditor, nec proximus, nec propinquus dicitur. Non enim unus est, sed totus populus: nec de cognatione Judaeorum, sed Sodomae et Gomorrhae.
Qui vendiderit domum, etc. In superiori capitulo spiritualem cujusque conversationem exposuit, hic generaliter de synagoga vel Ecclesia tractare intendit, quia Ecclesia gentium libertatem accipit, synagoga in perpetuum servit, exceptis Levitis, id est apostolis, et qui adhaerent eis.
(ORIG., hom. 15 in Lev.) Qui vendiderit domum, etc. De Jacob scriptum est, etc., usque ad semper 113.0370B| poenitentiam recipiunt, et semper redimuntur.
VERS. 31.-- Agrorum jure. (ISICH.) Quia in Evangelio proximi sunt, non legi. Ideo semper possunt redimi, et ex quo Christus venit usque ad secundum adventum per partes redimuntur.
LXX: Ad agrum terrae aestimabuntur, de quo scilicet dicitur: Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro, id est Evangelio, in quo thesaurus est mysterium Christi.
VERS. 32.-- Aedes Levitarum. (ORIG., hom. 15 in Lev.) Si sacerdotalis fuerit domus vel Levitica, etc., usque ad satisfactionem scilicet desiderii.
VERS. 34.-- Suburbana. (ISICH.) Alii agri, id est conversationes virtutum, et doctrinae. Hae separatae sunt a civitatibus eorum quae per ipsos consistunt, 113.0370C| et salvantur, et non venduntur, quia gratis accipiuntur, gratis dantur.
VERS. 35.-- Si attenuatus fuerit. (ID.) Mirare legislatoris sapientiam et pietatem; in humilibus enim sublimia exponit, secundum litteram vero dat regulam pietatis.
Qui eduxi. Quasi dicat: Sicut de dominio Aegyptiorum vos liberavi, et abjectis peccatoribus in terram Chananaeorum jam mandatam induxi, ita nolo vos sub dominio peccatorum teneri, neque peccatorum societatem amplecti, sed cum poenitere voluerint, et cohabitatione et facultatis largitione sustentetis.
VERS. 39.-- Si paupertate. Multa pietate littera plena est, sed spiritualis intellectus plenior.
113.0370D| VERS. 40.-- Sed quasi mercenarius. Uterque subditus est, sed tamen hic liber est: sic qui per vos conversus est, subjectus quidem est, sed dignitate gratiae divinae frater est.
VERS. 43.-- Ne affligas, etc., quia in quo judicas, judicaberis: et eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. XVII).
VERS. 44.-- Servus et ancilla. (ISICH.) Ostendit quid distet inter eos, quos ex infidelibus Deo salvamus, quosque jam fideles, et nobis similes vocationis et conversationis dignitate pro tempore virtutibus attenuatos corrigimus: hi enim usque ad jubilaeum apud nos operantur, illi autem servi sunt perpetui.
113.0371A| VERS. 45.-- Qui ex his. (ISICH.) Judaeorum cognati haeretici, qui eadem nobiscum praedicant mysteria, quasi sint in terra nostra: sed non recte et perfecte credunt.
Hos habebitis. (ID.) Quos de gentibus aut de Judaeis aut de haereticis convertimus, quasi servos et ancillas in perpetuum acquirimus: quia pro eis doctrinae pecuniam expendimus, et filiis nostris, id est discipulis docendos tradere possumus, sicut Paulus Tito Cretenses, Timotheo Ephesios docendos commisit.
VERS. 46.-- Fratres autem. Quasi non eadem dignitate apud vos erunt, quos de impiis convertistis, et quos lapsos reparastis.
VERS. 47.-- Si invaluerit. (ID.) Id est, si noviter fidei vestrae conjunctus, Gentilis, vel Judaeus, vel haereticus, 113.0371B| virtutibus claruerit, ut possit arguere et exhortari.
Si invaluerit, etc. Secundum litteram quantum diligat libertatem ostendit. Ideo enim Israelitam alienis non permittit servire, sed praecipit redimi.
Qui voluerit. Turpe est hominem in fide ab infantia nutritum, talium subire magisterium, qui repente magistri facti sunt, unde Hieronymus: Heri in foro, hodie in altari; heri socius histrionum, hodie consecrator virginum.
VERS. 49.-- Patruus, etc. (ID.). Patrueles sunt, qui nos in fide genuerunt, fratres eorum consimiles praedicatores, filii fratrum discipuli consimilium.
Consanguineus. (ID.) Qui remotior patruo vel patrueli, sed propinquior affini. Qui enim suorum, et 113.0371C| maxime domesticorum curam non habet, fidem abnegavit (I Tim. V).
Affinis. (ID.) In cognatione fidei incarnationis Christi, qui de carne ejus et ossibus sumus.
Sin autem. (ID.) Pro libertate nostra et gloria Spiritus sanctus agit, et quemcunque servum peccati virtutibus redimi praecipit.
Et ipse. (ID.) Qui pauper factus est in peccato, cum prius virtute et doctrina dives esset, recte seipsum liberat dum exhortando, consulendo ad virtutem revocat.
VERS. 50.-- Supputatis. (ID.) Id est tractando apud se qua virtute, etc., usque ad ideo Dominus ait illi: Hodie salus huic domui facta est.
VERS. 51.-- Reddet. (ID.) Secundum ea quae peccavit, 113.0371D| oportet pretium reddere. Quod gula peccavit, jejunium corrigat; quod garrulitas admisit, silentium deleat, et similiter contrariis curantur contraria.
CAPUT XXVI.
VERS. 1.-- Non facietis. Cultum idolorum tam visibilium quam invisibilium prohibet.
Sculptile. (ISICH.) In aedificiis domorum et possessionibus agrorum aliquam vestri memoriam sculpere cupientes.
Nec insignem. (ID.) Cumulum auri et argenti aut pretiosorum lapidum in quibus seducuntur avari, sic ut Gentiles in idolis.
VERS. 2.-- Custodite. (ISICH.) Ab omni malo abstinendo, 113.0372A| et omni bono vacando: hoc est enim verum sabbatum.
VERS. 3.-- Si in praeceptis Quid fieri, quid vitari deberet, praedixit. In fine quae observantibus praemia, quae praevaricantibus supplicia debeantur enumerat.
Si in praeceptis. (ID.) Haec ad litteram stare non possunt, etc., usque ad quae in hoc capite significantur.
(ORIG., hom. 16 in Lev.) Si lex carnalis est, etc., usque ad, Joannes venit in spiritu et in virtute Eliae.
Mandata mea. Quale est illud: Qui sabbatum non custodit ab omni synagoga lapidetur, et hujusmodi.
Dabo vobis pluvias, etc. Et dabo, et superfluum est, consuetudine locutionis nostrae, sed more scripturarum additum.
113.0372B| Temporibus. (ORIG.) Tempore opportuno, non ebrio, non in aliis occupato: prudenter ergo conjiciat doctor cui ministret pluviam, et tritici mensuram, et cui debet lac dare, non det escam
VERS. 4.-- Terra gignet. LXX: Ligna campi dabunt fructum suum. (ID.) Motus animae, qui altiores sunt motibus terrae, id est, carnis nostrae, quorum fructus sunt charitas, justitia, mansuetudo et similia.
Pomis arbores. (ORIG.) Non potest arbor, etc., usque ad de qua dicitur: Lignum vitae est his qui apprehenderunt eam.
VERS. 5.-- Apprehendet messium tritura. (ORIG.) Anima quae germinat ex verbo Dei, etc., usque ad cum conservis in tempore dispensandum remaneat.
113.0372C| Apprehendet. Panis enim cor hominis confirmat, vinum laetificat (Psal. CIII). Quae de continentia, de observantiis et de custodiis mandatorum dicuntur, frumentum videntur, ex quo conficitur panis qui corda confortat. Ea vero quae ad scientiam pertinent et occultorum exploratione laetificant mentem, vino et vindemiae comparantur. Cor enim laetatur cum obscura [occulta] explanantur.
Vindemiam. Fructum animae. Vindemia enim arbor est. Haec autem simul habere, id est corpore et anima fructificare, magnae benedictionis est.
(ISICH.) Congregans enim anima virtutes suas mox desiderat alias. Unde: Quae retro sunt obliviscens, ad priora me extendo (Philip. III).
Vindemia. (ORIG.) Quasi dicamus, etc., usque ad 113.0372D| ut de spiritu metamus vitam aeternam.
Panem vestrum. Scilicet qui de coelo descendit, et dat vitam mundo; non qui plus abundat malis quam bonis.
Absque pavore. Si corpus stabile fuerit, et anima fructificaverit, securi erimus in terra nostra, quia caro non concupiscet adversus spiritum (Galat. IV).
VERS. 6.-- Et gladius non. (ISICH.) Quia pax erit in finibus vestris; modo ex concupiscentiis sunt bella et lites.
VERS. 7.-- Inimicos. (ID.) Occisi jejunio, oratione, et similibus; unde: Hoc genus non ejicitur nisi cum oratione et jejunio (Matth. XVII).
Corruent. LXX: In conspectu vestro morte vestra, 113.0373A| scilicet mortificatis membris vestris, quae sunt super terram, id est, fornicatione, immunditia, et hujusmodi (Col. III).
VERS. 8.-- Persequentur. (ORIG.) Sicut quinarius sapientes indicat et insipientes, etc., usque ad ne credentes decipiant.
(ISICH.) LXX, etc., usque ad persequi potest et vincere.
Et centum. Qui non tantum subtilem scientiam, sed et vitam perfectam habent, qui spiritualiter deculpantur, et ideo centum dicuntur, scilicet qui centenos afferunt fructus.
VERS. 9.-- Respiciam. Cujus respectus, salus. Respexit Dominus Petrum, et flevit amare. Si sol segetem non respiciat, manet infructuosa. Segetem 113.0373B| cordis nostri respicit Deus, et radiis verbi sui nos illuminat, auget et multiplicat ut magni efficiamur; sicut magnus factus est Isaac, et magnus Moses, et magnus Joannes.
Crescere. In operibus bonis, ut parva magna. Unde: Quod uni ex minimis meis fecistis, etc. (Matth. XXV.)
Multiplicabimini. Ut pauca fiant magna vel multa. Unde: Si quod est aliud mandatum in hoc verbo restauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Rom. XIII).
VERS. 10.-- Comedetis. (ORIG.) Vetus lex et prophetae, etc., usque ad et induimus novum.
VERS. 11.-- Ponam. Si praedicta habemus, abjecto veteri homine innovatum est cor nostrum: Venit ad nos Deus et habitat in nobis (Col. III).
113.0373C| Non abjiciet, etc. (ORIG.) Audeo et dico quia anima Dei Christus est, sicut et verbum Dei sapientia Dei et virtus Dei (I Cor. I). Tale est ergo ac si dicat: non abjiciet vos Filius meus.
Anima. (AUG., quaest. 93 in Lev.) Animam suam Deus vocat, etc., usque ad qui dicunt animam non habuisse Jesum.
VERS. 12.-- Ambulabo. (ISICH.) Homo factus. Unde: Hic est Deus noster, et non reputabitur alius ad eum; post haec in terra visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruc. III).
VERS. 14.-- Quod si. (ISICH.) Obedientium bona praecedenti capitulo expressit: quae autem sint praevaricatorum mala, praesenti capitulo ostendit, quorum quaedam ad litteram Judaei passi sunt: omnia 113.0373D| vero secundum spiritum.
VERS. 16.-- In egestate. (ID.) Verbi Dei. Unde: Durus est hic sermo, quis potest eum audire? (Joan. VI.) Quia intellectum legis transgrediebantur, ut evangelicum testamentum irritum facerent, obscure loquebatur eis, ne intelligerent.
VERS. 17.-- Fugietis, nemine. (ID.) Quia gentiles non persequentur ad expellendum, sed festinantes salutem eorum, secundum illud: Sequor autem, si quomodo comprehendam (Philip. III).
Sin autem. (ID.) Hujusmodi distinctionibus frequenter utitur, etc., usque ad plenam et integram vindictam significat.
VERS. 18.-- Addam correptionem. LXX: Et apponam 113.0374A| castigare vos septies, etc. Etiam hic superfluum est. Septies autem pro omni numero est accipiendum.
VERS. 19.-- Et conteram superbiam duritiae vestrae. Quia dicitis: Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam (Joan. III): ideo gentibus servietis.
VERS. 23.-- Gladium, spiritus, quod est verbum Dei, quod per praedicatores Judaeos convincit, ne Vetus Testamentum habere cum Evangelio contradicant.
In urbes mittam. Prophetas in quibus fideles munitiones et salutem inveniunt, inimici fugientes capiuntur, illic moriuntur apertis de Christo prophetis resistere non valentes.
113.0374B| VERS. 26.-- Ita ut decem, etc. (ISICH.) Panem doctrinae non habent, etc., usque ad ideo non satiantur qui his panibus nutriuntur.
VERS. 27.-- Sin autem, etc. (ID.) Non solum legislator est Moyses, etc., usque ad et auctorem legis blasphemaverunt.
VERS. 29.-- Carnes filiorum. Id est discipulos, quos vobis assumitis in filios, ad eamdem doctrinam verbis validis, et animam corrumpentibus inducatis.
VERS. 30.-- Cadetis inter ruinas. Cadit enim populus cum Pharisaeis spiritualiter cadentibus, quos quasi idola admirabatur populus traditionibus eorum intentus.
VERS. 31.-- Urbes vestras. Ad litteram vel libros prophetarum, in quibus sanctitatis fructum non inveniunt.
113.0374C| VERS. 34.-- Tunc placebunt terrae sabbata, id est requies, scilicet vobis feriantibus et a lege remotis, cum in lege et prophetis voluntatem vestram non inveniatis.
VERS. 36.-- Terrebit eos. Sicut folium fructum, sic littera abscondit spiritum: aufer folium, accipe fructum.
Sonitus folii volantis. Hyperbole: quia etiam levissima quaeque formidabunt.
Cadent nullo persequente. Non enim persequimur eos, sed sequimur ut revocemus.
VERS. 37.-- Corruent. Disputantibus nobis cum eis, diversa proferunt testimonia alternatim: sed alternis conturbabuntur verbis, alter alterum conturbat 113.0374D| dum subvenire videtur.
VERS. 41.-- incircumcisa mens eorum. Quia incircumcisi corde, vitiorum poliuti praeputio, non enim quae in carne est circumcisio (Rom. II).
Tunc orabunt pro impietatibus suis. LXX: Peccata sua placita habebunt, poenas scilicet quas pro peccatis patientur.
VERS. 42.-- Quod pepigi cum Jacob. (ISICH.) Nota quod temporis et generis ordinem mutavit, etc., usque ad conjunguntur vero tanquam cognata et convenientia.
Terrae quoque memor ero. (ISICH.) Scripturae scilicet, quam mandabo ejectis Judaeis, qui eam praevaricati 113.0375A| sunt vel praevaricabantur, et prave interpretabantur.
VERS. 44.-- Attamen etiam cum essent in terra hostili. Bene in fine capituli blanditur, et quos minis terruerat promissis consolatur.
Non penitus. Caecitas ex parte contingit in Israel, donec plenitudo gentium subintraret; et caetera (I Tim. II).
Nec sic despexi. Qui salutem omnium volo: ideo post tantas iniquitates, etiam Judaeorum reliquias salvo.
VERS. 45.-- Haec sunt. (ISICH.) Usque ad certum tempus, etc., usque ad non solvendo, sed implendo.
In monte Sinai. Non in Sion. Unde: Videbitur Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII). Et alibi- Ex 113.0375B| Sion species decoris ejus. Deus manifeste veniet (Psal. XLIX). Et in Malachia: Subito veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis (Malac. III).
CAPUT XXVII.
VERS. 2.-- Homo qui. (ISICH.) Plena sunt haec verba prudentia: quae oporteat agi, vel minime, superius praecepit; nunc vel ex toto, vel ex parte agentium dignitatem exponit, quid perfecta vita, quid mediocris, quid incipiens cognitionis Dei habeat differentias quoque aetatum describit.
Animam. (ISICH.) Aquila et Theodotio, admirabile. Symmachus, si se separaverit. LXX: honorem animae suae.
A vigesimo. (ID.) Quando pubes, fortis, etc., 113.0375C| usque ad de qua dicitur: Estote perfecti sicut et Pater vester perfectus est (Matth. V).
Siclos. (ISICH.) Vel didrachmas, sexagenarium fructum, etc., usque ad unde: Vidua eligatur non minus sexaginta annorum (I Tim. V).
VERS. 5.-- A quinto. (ID.) Qui sensatus est, et proficere incoepit, sed conversatione jejunii non potest ornari.
Usque. (ID.) Qui proficere coepit sensibus quinque: provectus enim hic est ad virtutem, et perfectionem. Viginti enim annorum fortes sunt atque valentes.
Masculus dabit viginti siclos. (ID.) Vel didrachmas, id est quadraginta drachmas; id est obolos quadringentos. Quadragenarius vero jejunii et orationum 113.0375D| proventum significat. Tot enim diebus jejunavit Moses (Exod. XXXIV), et Elias (III Reg. XIX), et ipse Christus, et post a diabolo est tentatus (Matth. IV).
VERS. 7.-- Femina decem. (ID.) Vel didrachmas, id est viginti drachmas vel ducentos obolos, custodiam scilicet decem mandatorum, quae duplicantur secundum litteram et spiritum, in quibus non est praeceptum jejunium, quia provectos decet necdum perfectos.
Ab uno. Unius mensis est, qui nunc in fide genitus est, quibus dicitur: Quasi modo geniti infantes rationabiles sine dolo, lac concupiscite, etc. (I Petr. II).
Quinque. Vel didrachmae, scilicet ut masculus 113.0376A| duplices sensus sensus habeat, et quae sensibiliter audit, intelligibiliter suscipiat. Sic enim ad perfectionem ducitur, propter quod centum obolorum est pretium ejus: centenarius autem perfectus est.
Pro femina. (ID.) Pro femina tres didrachmae, etc., usque ad quasi jam participes evangelicae conversationis.
Sexagenarius. Qui excellentiam conversationis promisit, sicut virginitatem, vel mundi abrenuntiationem, sed infirmatus est.
Dabit quindecim. Vel didrachmas, quae sunt triginta drachmae. Tres enim fructus bona terra reddidit (Matth. XIII): centenarium, id est virginem esse vel mundo abrenuntiare; sexagenarium, scilicet continentiam; tricenarium, id est casti conjugii 113.0376B| conversationem.
VERS. 8.-- Si pauper. Qui multum peccavit, ideo interpretatus est Aquila, si excessit.
Stabit. Si enim quemlibet nobis subditum Dei servitio obtulerimus, in ministerium nostrum recipere non debemus, promittentes pro eo vel meliorem, vel minus bonum.
Quantum ille aestimaverit. Id est quantum viderit eum posse satisfactionis imponet: sed si locuples est, ut distribuat pecuniam, si sanus jejunet, oret, laboret.
VERS. 9.-- Animal. Quia differentias oblationum quae ex nobis ipsis sunt et gradus exposuit: jam eorum quae nobis tanquam pecora subditi sunt, quando sit oblatio sancta exponit.
113.0376C| Sanctum erit. Secundum legem immaculatum et mundum: veluti si filium, discipulum, servum, vel quemlibet nobis subditum Deo obtulerimus.
VERS. 10.-- Quod. Ut sit duplex oblatio, et inimicus erubescat, qui oblationem mutare suggerebat.
VERS. 11.-- Animal immundum. (ISICH.) Quae non simul, etc., usque ad ut possit Domino offerri.
Sciendum est quod aliud est sanctificari, aliud est sanctum esse, aliud Deo offerri, aliud Dei esse. Quod enim sanctificatur et offertur sanctum incipit esse, quod non erat, et paulatim augmentatur. Quod sanctum est et Dei est, non eget augmento, quia perfectum est. Bonum est ergo aliorum doctrina et 113.0376D| auxilio sanctificari, sed melius est talem esse, qui seipsum, et alios possit sanctificare, quod paucorum est. Sanctificat ergo domum Domino, qui familiam suam, et cognationem tam sensibilem quam intelligibilem pure, et sancte vult conversari, ut sit Ecclesia Dei. Si autem per se non est idoneus hoc facere, sacerdos debet considerare utrum bona an mala sit. Ex diversis enim constat personis, et secundum quod possunt, debet injungere eis.
VERS. 13.-- Quintam partem. Mentem, scilicet, quae regit quinque sensus, sine qua virgines fatuae ad nuptias non suscipiuntur (Matth. XXV).
VERS. 14.-- Homo si voverit. (ISICH.) In sequentibus dicit: Omne quod Domino consecratur, sive 113.0377A| homo, sive animal, sive ager, redimi non poterit; hic autem domum et agrum redimi praecipit. Sed forsan hoc secundum diversas intentiones offerentium decernit, tanquam ibi non habeat voluntatem ulterius habendi, quod penitus consecravit.
VERS. 15.-- Sin autem ille, etc. (ISICH.) Redimere, est per doctrinam et formulam vitae familiam liberare, et quidquid sanctimoniae obviat diluere. Adjiciet vero admonitioni et aedificationi sacerdotis intelligentiam, et frequentem commemorationem.
VERS. 16.-- Quod si agrum. Id est, Scripturam divinam, cujus vitis Christus, Pater agricola (Joan. XIV). In hoc absconditur thesaurus, id est, salutaris praedicatio: in hoc diversa est cujusque possessio, modus scilicet sciendi, quem sibi quisque obtinere 113.0377B| potuit.
Si triginta modiis, etc. (ID.) In triginta modiis hordei Vetus Testamentum. In quinquaginta siclis vel didrachmis juxta LXX spiritualem et perfectam doctrinam intellige. Sed quando haec regula, vel perfecte danda, vel minuenda sit, per sequentia intellige: Si statim ab anno incipientis jubilaei, etc.
VERS. 17.-- Si statim ab anno. (ID.) Id est, si gratiae viam, etc., usque ad offerens sacerdoti, ab ipso possidebitur.
VERS. 19.-- Addet quintam partem. Doctrinae sacerdotis proprium intellectum: doctrina enim et instructione sacerdotis prius gubernamur, sed postea proficere, et intellectum nostrum adjicere debemus.
VERS. 20.-- Sin autem, etc. (ID.) Ille consecrat 113.0377C| agrum et redimit agrum, etc., usque ad ejus enim lucrum est qui continue gubernat.
VERS. 22.-- Et non de possessione. Quia neque de custodia majorum suorum, neque ipsius emptoris fuerat
VERS. 23.-- Supputabit sacerdos. Recte sacerdos cum eo qui fratrem ad poenitentiam monuit, veram redemptionem supputat, qualiter scilicet poenitere debeat. Ille enim districte ejus actionem et conversationem novit, qui correxit: hic autem ut sacerdos perfectam redemptionem.
Juxta annorum numerum. Ex his scilicet quae de poenitentia praedicat Scriptura: ipsa enim aestimatio est jubilaei vel remissionis.
Et dabit ille qui voverat eum Domino. Non dicit 113.0377D| dabunt, sed dabit. Etsi enim communi consilio sacerdotis et ejus qui ad poenitentiam monuit, aestimationis definitio datur, ille tamen offeret eum qui ad poenitendum excitavit: huic enim obediet, qui et ipse poenitenti obligatur, ut quod coepit perficiat.
VERS. 24.-- In jubilaeo autem revertetur ad priorem Dominum, etc. Quia non statim, cum poenitentia datur, vel definitur, penitus mundatur, sed ea peracta; ideo recte ait: In jubilaeo autem, etc., peracta enim poenitentia et remissione suscepta, conversationis suae agrum suscipiet.
VERS. 25.-- Omnis aestimatio siclo sanctuarii pondera. Ut omnis definitio sanctis fiat ponderibus, id est de sacra Scriptura venientibus, exteriora enim 113.0378A| pondera, ut philosophorum, vel haereticorum, quibus veritates et perfectiones hominum pensant, nec sancta, nec justa sunt.
Siclus viginti. Id est decem mandata secundum litteram et secundum spiritum intellecta. Quicunque autem aut legem aut Evangelium renuit, non habet didrachma, nec ejus pondera sunt sancta.
VERS. 26.-- Primogenita quae. (ISICH.) Primogenita tanquam pecora nostra, sunt qui nobis obediunt, filii, servi, et discipuli. Sed horum primogenita sunt, qui sic obediunt, ut aliis praebeant exemplum et magisterium, de quibus alibi dicitur: Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur (Lucae II). Aperit enim vulvam generandorum filiorum, qui secundum Deum incipit obedire. Unde 113.0378B| Paulus de Timotheo ait: Qui est filius meus dilectus in Domino, ipse vos commonefaciet vias meas, etc. (I Cor. IV).
Nemo sanctificare poterit et vovere. Non quia sanctificatione indigna sunt, sed quia sancta sunt, nec egent sanctificari, ut filius, qui sic patrem et matrem honorat, ut etiam exemplum aliis fiat, tanquam Deo offerens honorem, qui hoc praecepit (Exod. XX). Servus quoque qui etiam dominis carnalibus in simplicitate cordis non ad oculum servit, ipsi Deo servitutem impendit (Eph. VI).
VERS. 27.-- Quod si immundum. (ISICH.) Peccator, qui nec legem sicut oportet meditatur,nec distinguere conatur. Quicunque ergo vehementer obediens est patri, domino aut magistro: nec tamen legem 113.0378C| meditatur aut distinguit, primogenitus quidem in pecoribus est, sed immundus est.
Et addet quintam partem pretii. Doctrinam ei cum intellectu offerens, et sapienter regens. Insensati enim patris, domini aut magistri est, obedientiam eos, qui ad se pertinent, subditos non docere, et eorum vitam ut operentur secundum legem non disponere. Addat igitur subjectioni et doctrinae intellectum: ipse enim solus in praesenti mundus est. Ideo ait: Addet quintam partem pretii. Habet enim obedientia pretium: ideo non dixit: aestimabit eum sacerdos, sicut supra.
VERS. 28.-- Omne quod Domino consecratur, sive homo. (ISICH.) Aliud est anathematizare, etc., usque ad id est, conversatio nostrae sortis.
113.0378D| Quidquid semel fuerit consecratum. (ID.) Jure belli acquisitum non potest aliquis inimicum exspoliare, etc., usque ad nec augmentum, nec profectum suscipiunt.
VERS. 30.-- Domini. (ID.) Ejus scilicet qui mandata legis operatur, etc., usque ad quia quam retributionem exspectare debeat nescit.
VERS. 31.-- Si quis. (ID.) Secundum litteram multa obscura et insolubilia legislator interposuit, etc., usque ad et poma arborum secundum tempus suum.
VERS. 32.-- Sub pastoris virga. (ID.) Virga crucis, etc., usque ad et ab illo solo, qui sanctos discernit, cognoscuntur.
113.0379A| VERS. 33.-- Non eligetur nec, etc. Quia nullus est qui respui possit, et quod magis eligendum sit, non est vestrae discretionis.
Si quis mutaverit, etc. (ISICH.) Paulus et Barnabas aliquando dissenserunt, etc., usque ad scribens ad Timotheum ait: Assumens Marcum, deduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium (II Tim. IV).
Sanctificabitur Domino, etc. (ID.) Cum omnium cursus divinus sit, et altus, et supernae conversationi proximus, frustra conatis hunc subducere, 113.0380A| illum inducere, et Deo quasi meliorem consecrare.
VERS. 34.-- Haec sunt praecepta quae mandavit, etc. (ID.) Discipuli nostri quando sunt perfecti, nihil nostri egent magisterii: ideo ait immundorum primogenita esse redimenda, mundorum vero nequaquam, sed nec Domino consecrata, nec ea quae novissime sunt dicta: perfecta enim demonstrata sunt, quia intentionem divinam coelestemque gerunt.