Liber Judicum (Anselmus Laudunensis)

This is the stable version, checked on 18 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber Judicum
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 113

Documenta Catholica Omnia pdf

Liber Judicum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 113.0532C

PRAEFATIO. 113.0521A|

(ATHANAS., in (Synopsi. ) Vocatur hic liber Judicum, propterea quod post mortem Jesu Nave, populum suum Deus a relictis Chananaeorum gentibus pressum, per judices servavit; quorum hoc volumine singulorum facta et vitae tempus continentur, etc. Fuerunt autem numero tredecim: et anni illorum fuerunt quadringenti et undecim.

(ISID., in lib. Judic., cap. 1.) Historia libri Judicum non parva mysteriorum indicat sacramenta. Post Josue enim succedunt Judices, sicut post Christum apostoli et ecclesiarum rectores ad regendos fideles, quos ipse ad spem promissionis aeternae perducit. Per omnia autem in hoc volumine Judaici populi delicta, et servitus clamorque eorum et miseratio 113.0521B| Dei continentur. Multis enim annis pro peccatis suis servierunt, et conversi liberati sunt: quia peccata nostra vires hostibus praebent; et quando malum facimus in conspectu Domini, confortantur adversarii nostri, id est daemones. Cum autem convertimur, suscitat Deus judices et salvatores, id est principes et doctores quos mittit in auxilium eorum qui toto corde clamant ad Deum.

(AUG., quaest. 1 in lib. Judic.) In fine libri Jesu Nave breviter narrator porrexit historiam quousque filii Israel ad colendos deos alienos declinaverunt. In hoc autem libro ad ordinem reditur, quomodo consequentia gesta fuerint post mortem Jesu Nave. Non ergo ab illo tempore incipit liber, quo populus ad colenda simulacra defluxit: sed a prioribus, interpositis 113.0521C| temporibus, quibus ea gesta sunt, postquam ad illa pervenit.

CAPUT PRIMUM.

VERS. 2.-- Dixitque Dominus: Judas ascendet, etc. (ID., quaest. 2.) Quaeritur utrum aliquis homo Judas vocabatur, an ipsam tribum de more sic appellavit, etc., usque ad tunc assumpta etiam tribus Simeon ad pugnandum.

VERS. 12.-- Dixitque, etc. (AUG., quaest. 3.) Quicunque percusserit civitatem litterarum et ceperit eam, dabo ei filiam meam in uxorem. Hoc in libro Jesu memoratum est, etc., usque ad nec tamen hic frustra arbitror hoc de filia Caleb data in victoris praemium bis Scripturam memorasse.

113.0521D| VERS. 19.-- Nec potuit. (ID., quaest. 5 in Jud.) In hoc ipso fuit Dominus, etc., usque ad dum dicit Apostolus: Ne magnitudinem revelationum extollat, etc (II Cor. XII).

VERS. 21.-- Jebusaeum. (AUG., quaest. 7 in Jud.) Superius legitur eadem civitas, etc., usque ad non sine illo tenuerunt terram quam possidebant.

VERS. 27.-- Manasses. (AUG., quaest. 8.) Et non 113.0522A| haereditavit Manasses Bethsan, etc., usque ad universam pene Asiam Scythas aliquando tenuisse.

VERS. 34.-- Arctavitque. (AUG., quaest. 11 in Jud.) Et contribulavit Amorrhaeos filios Dan in monte, quoniam non permisit eos descendere, etc. Hoc autem in libro Jesu Nave praeoccupando memoratum est; hic autem recapitulando.

CAPUT II.

VERS. 1.-- Ascenditque angelus. (AUG., quaest. 12 in Jud.) Et ascendit angelus Domini, etc., usque ad quod ibi praeoccupando memoravit.

VERS. 3.-- Quamobrem nolui delere. (AUG., quaest. 13 in Jud.) Hinc intelligimus quaedam ex ira Dei venire peccata. Ut enim dii gentium, inter quas 113.0522B| non exterminatas Israelitae habitare voluerunt, essent eis in scandalum, id est, facerent eos scandalizari in Deo suo, eoque offenso vivere, indignans comminatus est Deus, quod manifestum est, magnum esse peccatum.

Dimisit ergo Josue. (AUG.) Hoc per recapitulationem iteratur. Nam et mors Jesu Nave in hoc libro memoratur, ut tanquam ab exordio breviter cuncta insinuentur, ex quo dedit eis Dominus terram, et quomodo sub judicibus vixerint, vel quae perpessi sint; et iterum, reditur ad judicum ordinem, ab eo qui primus est constitutus.

VERS. 7.-- Et seniorunt. (ADAMAN., hom. 1 in Jud.) Seniores qui cum Jesu vel post Jesum fuerunt, etc., usque ad dies vero seniorum sanctorum longaevi sunt 113.0522C| et prolixi.

VERS. 8.-- Mortuus est. (ID., hom. 2.) In Paulo vivit Jesus, etc., usque ad et surrexit generatio altera, quae nesciebat Jesum, etc.

(ADAMAN., hom. 2.) Servieruntque Baalim, etc., usque ad tota anima et totis viribus diligimus; idola adoramus.

VERS. 13.-- (AUG., quaest. 16 in lib. Judic.) Et servierunt Baal et Astartibus. Dicitur Baal esse nomen Jovis apud illas gentes, etc., usque ad Junonem pluraliter memorari voluisse.

(AUG., quaest. 17.) Sed et in psalmo, etc., usque ad non pretio pecuniario fuerant redimendi.

VERS. 14.-- Iratusque Dominus. (ORIG., hom. 2 in 113.0522D| Jud.) Cum quis Deo servit, etc., usque ad ne diabolo 113.0522D| tradamur.

CAPUT III.

VERS. 5.-- In medio. (AUG., quaest. 17 in Jud.) In Exodo dicit Deus, etc., usque ad eorum multitudo terras unde adversarii exterminarentur desertas esse non sineret. Quod autem ait: Ne multiplicentur in te bestiae ferae; mirum si non bestiales cupiditates et 113.0523A| libidines intelligi voluit . . . non enim Deus homines exterminare poterat, et bestias non poterat.

VERS. 8.-- (ADAM., hom. 3.) Et tradidit eos Dominus, etc., usque ad odor teterrimus superbiae renidet.

(ORIG., hom. 3 in Jud.) Vide benignum Dominum, etc., usque ad qui per Othoniel vel Aioth disignantur.

VERS. 10.-- Fuit in eo Spiritus Domini, etc. Magna laus est primi judicis, quod Spiritus Domini factus est super eum: et per Spiritum Dei judicavit populum, quod de alia dictum non valde memini. Sunt hodie ecclesiarum judices, quibus datum est etiam judicium animarum: sed nescio, si quis dignus sit Spiritu Dei repleri.

113.0523B| Fuitque in. (ADAM.) Postquam, scilicet, clamaverunt ad Dominum. Quis in nobis tam validum, tam justum clamorem emittit ad Dominum, ut mereatur populus accipere judicem quem repleat Spiritus Dei, ut posset rectum tenere judicium? Unde liber iste Judicum dicitur, qui, scilicet, judicaverunt populum Israel, viros, scilicet, mirabiles, sicut Josue fuit. Sicut et liber Regum, in quo dicitur quomodo quisque regum regnaverit, et quid egerit etiam malum: ut Ecclesiae scilicet principes, vel judices bona eorum imitentur, mala caveant.

Servieruntque Israel. (ADAM., ubi supra.) Post decem et octo annos, etc., usque ad quibus dicetur: Discedite a me, operarii iniquitatis, nescio vos: ite in ignem aeternum, etc. (Luc. XIII).

113.0523C| (ID.) Etiam mensuras poenae indicat divina Scriptura supra octo annis: hic decem et octo dicit. Certum est autem, quia secundum modum peccati, et conversionis moram, etiam castigationis tempora terminantur. Transierunt enim et isti decem et octo anni servitutis, et non dicitur quia clamaverunt ad Dominum vel conversi sunt a malitia sua: sed post.

VERS. 15.-- Salvatorem. (ID., hom. 3.) Salvatores vel judices, etc., usque ad quae dicit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV).

Qui utraque manu pro dextera utebatur. Secundum spiritualem intelligentiam, omnes sancti ambidextri dicuntur, diabolus et principes ejus, ambisinistri. Totum enim quod agunt, sinistrum est et perversum, 113.0523D| aeterno igni cum his, qui a sinistris sunt, deputatum.

VERS. 20.-- Ingressus est Aod, etc. (ADAM., hom. 4.) Aod interpretatur laus. Arte enim callida, et laudabili usus deceptione, etc., usque ad cui dicitur a Domino: Euge, serve bone, etc.

VERS. 22.-- Pinguissimo. (AUG., quaest. 21.) Merito quaeritur, etc., usque ad ita invenimus. Erat autem Eglon crassus nimis.

VERS. 25.-- Tulerunt. (ID., quaest. 23.) Quomodo pueri regis Eglon clavi aperuerunt, quod Aod clavi non clauserat? Aut si ille clavi clauserat, quomodo eam secum non tulerat, ut nec isti clavi aperire possent? Proinde aut alia clavis allata est, aut tale 113.0524A| genus clausurae fuit, quod sine clavi posset claudi, nec sine clavi aperiri. Nam sunt quaedam talia, sicut ea quae verudata [ MSS., veruclata] dicuntur.

VERS. 31.-- Post hunc. (ADAM., hom. 4.) LXX. Semgar, id est ibi advena. Omnes enim homines Dei advenae sunt in hoc mundo; sicut ille, qui dicebat: Advena ego sum, in terra apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei. Hunc ergo Semgar Spiritus sanctus ibi advenam dicit, id est hic: quod enim Spiritui sancto, qui in coelis est, ibi est, nobis hic est.

  Post hunc. (AUG., quaest. 25.) Quaeritur quomodo post Aod pugnaverit Semgar pro Israel et eum salvasse dictus sit. Non enim fuerat captivatus vel jugo servitutis innexus. Sed ita salvavit, non quia hostis 113.0524B| nocuerit; sed ne permitteretur nocere: quem credendum est bello coepisse tentare, et hujus victoria fuisse repulsum.

  Qui percussit. (ADAM., hom. 4.) Semgar percussit Allophylos in sexcentis viris, etc., usque ad ut confidenter dicas: Mihi autem absit gloriari, etc.

CAPUT IV.
  VERS. 1.-- Addideruntque filii (ORIG., hom. 4 in Jud.) Quasi pro peccatis populi dux bonus obiit, etc., usque ad et Jabin principi Chananaeorum.

  VERS. 2.-- In manus Jabin regis Chanaan. (ADAM., hom. 4 in Jud.) Princeps militiae Jabin, etc., usque ad vel ecclesiae populus gubernetur, vel cujusque animae sensus.

  113.0524C| VERS. 4.-- Erat. (ADAM., hom. 5.) Secundum Apostolum, etc., usque ad quia confert hanc gratiam mentis puritas, non sexus diversitas.

  Debbora. Apis vel loquela, quae prophetam significat; quae suaves coelestis doctrinae favos, et dulcia divini eloquii mella componit. Unde: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel et favum ori meo! (Psal. CXVIII.) Et alibi: Judicia Domini, dicit propheta, pretiosa esse super aurum et lapidem pretiosum nimis, et dulciora super mel et favum. (Ibid. X.)

VERS. 5.-- Et sedebat sub palma, etc. (ADAM.) Vide in quibus locis sedet prophetia, inter excelsa, scilicet, et domum Dei. Nihil humile, nihil vile erga prophetiae sedem reperiri potest. Sicut Salomon dicit: quod in altis, scilicet portis civitatum, assistat, 113.0524D| vel in murorum moenibus habitet, vel in altis turribus libere agat. Inter domum Dei ergo et excelsa dicitur habitare. Non enim docet quae super terram sunt quaerere, sed quae in coelis, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Illuc nos hortatur ascendere: illuc discipulos suos molitur movere prophetia.

  VERS. 8.-- Si venis (AUG., quaest. 29 in Jud.) Quid est quod respondens Barac Debborae ait, etc., usque ad: id est, facit mecum prospera per angelum?

  (ADAM., hom. 5.) Non ascendam, nisi tu ascenderis mecum. Vides quomodo illis prioribus prophetia detulit eloquia Dei, etc., usque ad, cui nomen Jahel, traditur Sisara.

  113.0525A| VERS. 18.-- Egressa igitur (ADAM., hom. 5.) Jahel mulier alienigena Ecclesiam significat, etc., usque ad aeterno tradidit somno.

  VERS. 19.-- Quae aperuit (ADAM., hom. 5.) Unaquaeque anima hoc lacte evangelico et apostolico Sisaram in se sopiat et exstinguat, etc., usque ad sed unum primis et novissimis victoriae praemium dabitur.

VERS. 22.-- Egressaque, etc. (ADAM., hom. 5 in Jud.) Occurrit Jahel, etc., usque ad fideli tactu prior consequitur sanitatem.

VERS. 1.-- Cecineruntque Debbora et Barac, etc. (ADAM., hom. 6 in Jud.) Si meminerimus quae in superioribus dicta sunt, etc., usque ad vel culpa 113.0525B| quae per nostram venit ignaviam.

  Audite, etc. Montes fluxerunt a facie Domini. (ADAM.) Auribus percipite, omnes satrapae. Sicut inferiores sunt regibus satrapae, etc., usque ad digne ut rex ad audienda verba divina vocaberis.

VERS. 6.-- In. Quievisse dicuntur semitae, quae in diebus Samgar ducis Israel praeoccupatae erant ab hostibus et non audebant in domum Domini ad orationem ascendere; a quibus non scribitur Samgar plene liberasse.

  VERS. 9.-- Cor meum diligit. (ADAM., hom. 6.) Cor meum ad ea quae disposita sunt huic Israel. Quasi cor meum, animus meus, sensus meus, et tota mens mea ad illud tendit, illud prospicit quod dispositum est et praeparatum Israel. Unde: Omnia quae in 113.0525C| mundo sunt reputo ut stercora, ut Christum lucrifaciam, etc. (Phil. III).

VERS. 10.-- Qui propria voluntate. De quibus dicitur, qui sponte obtulistis animas vestras ad periculam, etc., quia legi Dei et servituti ejus se subdiderunt, die ac nocte in lege ejus meditantes.

Qui ascenditis super nitentes asinos. (ADAM.) Potentes populi, benedicite Dominum, quia ascenditis super jumenta, etc. Corpus nostrum jumentum est: ad adjumentum enim et ad ministerium animae datum est. Interiori homini dicitur: Qui ascendit super jumentum, id est, corpus suum, et superior factus est corporalibus desideriis, et motus corporis moderatur freno rationis, ut benedicat Dominum.

113.0525D| VERS. 11.-- Collisi sunt. Quasi dicat, quamvis semper et ubique laudandus sit Deus, nonne hic potius laudandus et benedicendus est, qui subvertit inimicos nostros, sicut subvertit Aegyptios in mari Rubro?

  Ibi narrentur. (ADAM.) LXX: Justi confortati sunt in Israel. In aliis gentibus, qui corporis robore fortiores sunt, potentes dicuntur in praelio: in Israel vero, qui justiores; quia justitia, etiam viribus infirma, vincit. Injustitia vero, etsi multos habet bellatores validos, superatur. Ergo in nostra gente aut per justitiam superamus, aut per injustitiam vincimur.

VERS. 12.-- Surge, surge. In Hebraeo non habetur: sed expergiscere spiritu, scilicet prophetiae, perfecti 113.0526A| enim doctores Debboram provocant, ut expergiscatur spiritu prophetiae et laudis.

VERS. 15.-- Diviso. Vox Debborae increpantis Ruben qui imperio Domini non obtemperavit cum fratribus suis, ut debellaret inimicos, sed perterritus, et verbis Domini incredulus, divisit se ab eis; et ideo magnanimus, superbus repertus est. Unde in spiritu prophetiae increpatur sic: Quare habitas inter duos terminos? etc. In Hebraeo autem non habetur duos.

VERS. 21.-- Traxit cadavera eorum, etc. In mare Rubrum, quod est Cadumim, quod interpretatur antiquorum: eo quod antiqua miracula ibi sunt facta transeuntibus filiis Israel, et pereuntibus Aegyptiis: ut pro cadaveribus Aegyptiorum, habeant pisces et bestiae maris Rubri, cadavera Chananaeorum.

113.0526B| (ADAM., hom. 7 in Jud.) Non dicuntur invaluisse super populum Dei dum praecepta custodiunt, etc., usque ad cum a gratia Dei deserimur.

CAPUT VI.

VERS. 3.-- Cumque sevisset. (ID., hom. 7.) Haec patiebatur Israel, etc., usque ad morte sua clarificatam, sanguine lotam.

VERS. 8.-- Qui misit ad eos prophetam, locutus est: Haec dicit, etc. (AUG., quaest. 31 in Jud.) Cur non dicatur nomen hujus prophetae, etc., usque ad: cur non possit angelus propheta dici?

  (ISID., in Jud., tom. V.) Gedeon Christum significat: qui sub umbra sacrae crucis praedestinato incarnationis futurae mysterio constitutus, rectitudine 113.0526C| judicii quasi virga electionem sanctorum a vitiorum paleis sequestrabat.

  VERS. 17.-- Da mihi signum. (ADAM., hom. 8.) Vir eruditus, et habens Jesu praedecessoris exemplum, cautius agit. Sciebat enim posse angelos tenebrarum transfigurare se in angelos lucis: ideo examinat spiritum, si a Deo sit. Spiritualis enim omnia examinat. Sic praedecessor ejus Jesu Nave cum principem coelestis militiae vidisset, inquirit: si noster es, an adversariorum? Ideo Gedeon discutit angelicam visionem, diversitate et mutatione signorum.

VERS. 18.-- Portans. (AUG., quaest. 35 in Jud.) Advertendum est, etc., usque ad velut adjuvandus praesentia sanctitatis ejus.

VERS. 19.-- Ingressus. (Greg., lib. III Moral., cap. 113.0526D| 17.) Gedeon cum a paleis frumenta excuteret, etc., usque ad sed omne etiam quod in se per cogitationes turpiter ligatur, tergat.

(ISID.) Quem pater dolis deputavit, hunc Gedeon occidit, et alium septennem immolavit Deo; in quo ostendit, post adventum Christi, omnia Gentilitatis sacrificia abolenda, solumque jam sacrificium passionis Christi pro redemptione populi Deo offerendum. Ipse enim est vitulus septennis, plenus scilicet spiritu septiformi.

VERS. 33.-- Igitur. (ADAM.) Convenerunt adversum Israel Madianitae, etc., usque ad expugnant populum Dei, cum paganis scilicet et Judaeis.

In valle Jezrael. (ID.) Quae interpretatur semen 113.0527A| Dei. Non enim audent adversarii illuc ire, etc., usque ad quia constitutus est in vertice intelligentiae spiritualis.

VERS. 36.-- Si salvum facis. (ADAM., homil. 8 in Jud.) Cum multa sint et innumera signa, etc., usque ad quas nullus humor divini verbi infundebat.

VERS. 37.-- In area. (Orig., homil. 8.) Non ubicunque, non in campo, nec in saltu, sed in area ubi messis est, etc., usque ad mundo corde recumbamus in convivio sponsi Jesu Christi.

Si ros in solo vellere, etc. (AUG.) In tentatione Gedeonis quod praenuntiare Dominus volebat, ostendit in compluto scilicet vellere et area tota circumquaque sicca figurare primum populum Israel, ubi erant sancti cum gratia coelesti tanquam pluvia spirituali, 113.0527B| et postea compluta area, siccato vellere figurare Ecclesiam Dei toto orbe diffusam, habentem non in vellere tanquam in velamine, sed in aperto coelestem gratiam, priore populo velut ab ejusdem gratiae rore alienato atque siccato.

  VERS. 39.-- Oro, etc. (ADAM., homil. 8.) In secundi quoque signi ratione, etc., usque ad universa terra divini roris gratia infunditur.

CAPUT VII.

VERS. 3.-- Qui formidolosus, etc. (ADAM., hom. 9). Idem hodie clamat Jesus, etc., usque ad sic inter ingentia et nefanda crimina, timoris et formidinis crimen ponitur.

LXX: Formidolosus est, qui quasi adolescente 113.0527C| vitio antequam videat mala, sola cogitatione terretur, gelidam per membra formidinem volvens, ut non tam conspectu malorum quam auditu et exspectatione solvatur. Ideo, juxta LXX, formidolosus corde dicitur, in corde enim et in interioribus animi defixum manet hoc vitium. Timidus autem est qui primo aspectu ad congressum trepidat, non tamen toto corde terretur, sed reparari et animari denuo potest.

VERS. 4.-- Adhuc populus. (ADAM., hom. 9.) Ut video, qui primum reprobati sunt, etc., usque ad nec propter peccati sitim sternitur pronus.

VERS. 5.-- Qui manu et lingua. (ADAM., homil. 9.) Manu et lingua dicit eos aquam lambere, etc., usque ad et perfecte trinitatis numerum ferunt.

113.0527D| VERS. 6.-- Fuit itaque numerus eorum, etc. (AUG., quaest. 47 in Jud.) Et factus est numerus eorum qui lambuerunt manu sua, lingua sua, trecenti viri. Plerique Latini codices non habent manu sua, sed tantum lingua sua, etc., usque ad David quoque tanquam contemptibilem se canem appellat.

VERS. 13.-- Percussit illud atque subvertit. (Greg., lib. XXX Moral., cap. 25.) De hoc bello per prophetam, etc., usque ad quod ferrum hostium crucis ligno superetur.

  VERS. 16.-- Divisitque. (ID., Ibid.) Ducti sunt ad fluvium, etc., usque ad in sinistra tubam, in dextera tenet lagenam.

  VERS. 20.-- Et hydrias confregissent. (ADAM., 113.0528A| hom. 9.) Hydrias portant, etc., usque ad ut ab ipso victoriam consequi mereamur.

CAPUT VIII.

VERS. 27.-- Fecitque ex eo Gedeon ephod, etc., (AUG., quaest. 41 in Jud.) Quaeritur quid sit Ephod vel Ephot, etc., usque ad ut sic interiret filiorum proles numerosa, sicut postea testatur Scriptura.

(AUG.) Intelligendum est per prolepsim dictum esse quod fecerit Gedeon Ephod contra legem Dei ex auro quod devictis hostibus erat ablatum, ut simul diceretur unde erat aurum et quid de illo sit factum. Factum est enim hoc peccatum in fine dierum Gedeon: quando consecuta sunt mala quae annectit Scriptura, postquam dixit quot annis in diebus Gedeon terra quievit.

113.0528B| Postquam. (ID., quaest. 43.) Et factum est cum mortuus esset Gedeon, et aversi sunt filii Israel, fornicati sunt post Baalim, et posuerunt ipsi sibi Baalberith testamentum ut esset eis in Deum, etc. Et Baalim, et Baalberith idola intelligenda sunt. Major ergo transgressio et fornicatio est a populo post mortem Gedeon, quam illo vivo propter Ephod. Quod et si illicite factum erat, tamen de sacramentis tabernaculi erat: haec vero idololatria non habet falsam paternae religionis defensionem. Unde etiam si non in fine temporis Gedeon Ephod factum est, sed ante factum est, ita Deus patienter tulit, ut pax in terra perseveraret, quia licet factum erat quod prohibuerat, non tamen longe recessum erat ab illo qui tale aliquid in tabernaculo suo in honorem suum fieri 113.0528C| jusserat. Nunc vero graviora commissa, et apertam post idola fornicationem populi noluit esse impunitam.

CAPUT IX.

VERS. 5.-- Remansitque Joatham. (ISID.) Filius junior, qui fugitando gladium inimici evadit, significat reliquias Israel in extremo tempore credituras, et Antichristi gladium evasuras, hic ascendit in verticem montis Garizim: quia nec prophetare nec persecutionem Antichristi potest quilibet evadere, nisi prius in montem benedictionis, id est in sublimitatem fidei ac virtutum ascenderit: hic est enim mons Garizim qui a Moyse in benedictionem deputatur.

(ISID., in Jud. tom. V.) Si hoc factum mysticum non esset, etc., usque ad inducet persecutionem ut 113.0528D| omnes sanctos interficiat.

  VERS. 10.-- Dixeruntque. (ID., ibid.) Ligna silvae sunt homines infructuosi, etc., usque ad et suavissimam pinguedinem Christi cum gloria et honore perduxit.

  (ID., ibid.) Vitis autem Christus est qui dixit: Ego sum vitis vera (Joan. XV). Quia ergo populus qui Antichristo servit in reprobum sensum datur ut credat mendacio, id est, Antichristo, qui veritati, id est Christo credere noluit, a regno vitis, id est Christi; et ab oliva, id est Spiritus sancti gratia et a ficu, id est divinae legis dulcedine reprobatur.

  Dixeruntque. (ID.) Rhamnus est genus rubi, quem vulgo senticem ursinam appellant, asperum nimis 113.0529A| et spinosum, per quod Antichristus significatur cum omni asperitate et feritate humanum genus vastaturus: et exiet ignis de rhamno, id est, iniquitas de Antichristo, et omnes qui in illo confidunt pariter cum illo devorabit.

  VERS. 23.-- Misitque. (AUG., quaest. 45 in Jud.) Et misit Deus Spiritum malignum inter Abimelech et viros Sichimorum. Hoc verbum, etc., usque ad etiam immisit interpretati sunt.

VERS. 32.-- Surge. (ID., quaest. 46.) Et nunc surge nocte tu et populus tuus tecum, et insidiare. Quidam Latini habent maturabis, etc., usque ad Deus quarto die conderet solem.

CAPUT X.

VERS. 1.-- Post Abimelech. (AUG., quaest. 47 in 113.0529B| Jud.) Quomodo fuit patruus Abimelech vir de tribu Issachar, etc., usque ad ut Domini caro non solum de regia, sed etiam de sacerdotali stirpe propagaretur.

CAPUT XI.
  (AUG., quaest. 49 in Jud.) Jephte interpretatur aperiens, etc., usque ad quia legis praecepta non servant et tanquam viro non exhibent fidem.

VERS. 3.-- Habitavit in terra Tob. (ID., ibid.) In terra scilicet bona vel potius optima. Quod enim Graece ἀγάθον, hoc Latine optimum dicitur. Id autem interpretatur Tob, ubi videtur intelligenda resurrectio. Quae enim magis terra optima quam terrenum corpus excellentia immortalitatis et incorruptionis indutum.

113.0529C| (ID., ibid.) Ante passionem cum publicanis et peccatoribus manducavit, etc., usque ad ut justificentur et discant vias ejus.

  In illis diebus. (ID., ibid.) Qui abjecerant Christum, etc., usque ad ut per aetatem senilem novissima tempora significentur.

VERS. 8.-- Dixeruntque principes. (AUG., ibid.) Tale quid figuratum est in Joseph, etc., usque ad in qua regni ejus non erit finis.

Et pugnes. (AUG.) Quod contra filios Ammon dux quaeritur Jephte, quibus victis liberentur qui eo duce bellare cupiebant: quia Ammon interpretatur filius populi mei, vel populus moeroris; aut illi significantur inimici qui ex ipsa gente in infidelitate permanserunt; aut omnes gehennae praedestinati: ubi erit 113.0529D| fletus et stridor dentium, tanquam populo moeroris. Quanquam populus moeroris diabolus et angeli ejus convenienter intelliguntur: vel quia aeternam miseriam eis quos decipiunt, acquirunt, vel quia ipsi aeternae miseriae deputati sunt.

VERS. 9.-- Ego ero vester. (ID., ibid.) Id est, rex quem nondum habebat gens illa tempore judicum, etc., usque ad sed Jephte illum significabat qui verus est rex.

  (ID.) Rex scilicet sicut in titulo crucis scriptum est, etc., usque ad sicut hi qui in Regnorum voluminibus continentur.

  Nonne ea quae possidet, etc. Nonne quaecunque haereditavit tibi Chamos?

113.0530A| VERS. 29.-- Et circumiens Galaad. (AUG., quaest. 49 in Jud.) Galaad interpretatur abjiciens, etc., usque ad quod significat dicendo et a specula Galaad transeundi et transiens ad filios Ammon.

VERS. 30.-- Si tradideris filios Ammon. (AUG., ibid.) Quemlibet cogitaverit Jephte, non videtur filiam cogitasse; non enim diceret: heu me! filia mi impedisti me, etc. In icat enim se impeditum, ne illud quod cogitaverat impleret. Quem autem potuit cogitare qui filios non habebat? An conjugem cogitavit et ut hoc fieret Deus noluit et ut hoc non relinqueret impunitum; ne quis postea id auderet: et ut magna providentia ex hoc quod accidit magnum sacramentum Ecclesiae figuraretur. Ex utroque ergo prophetia adaptata est? quod scilicet vovens cogitavit, 113.0530B| et quod nolenti contingit. Si enim conjugem cogitavit, conjux Christi Ecclesia est. Sed quia hujus Jephte conjux virgo esse non potuit, in eo quod filia potius occurrit, inulta non remansit voti temeritas, et virginitas Ecclesiae figurata est, cui dicitur: Filia, fides tua te salvam fecit, vade in pace (Luc. VII).

(AUG., quaest. 49.) De Jephte filia solet esse magna quaestio, etc., usque ad ut omnia quae post facta sunt tanquam opera Spiritus Domini qui super eum factus est, intelligenda videantur.

  (ID.) Sed inter laudabiles viros, etc., usque ad ut omnino evitetur, sed tantum ut differatur, laborat.

(ISID., in Jud., tom. V.) Jephte Christum significat, quia a facie fratrum suorum, id est Judaeorum abscedens, in gentibus principatum accepit, quia 113.0530C| omnia humanae salutis sacramenta quasi juratus explevit: et carnem propriam quasi filiam pro salute Israel obtulit. Juravit autem patri et vovit secundum illud: Sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob, quod scilicet sacramentum religionis in carnis suae passione pro salute humani generis expleret. Haec ergo ita per Christum acta sunt ut videantur pro religione juramenti esse completa.

VERS. 37-39.-- Et plangam, etc. Et fecit ei, etc. (AUG.) Virgo casta, id est, Ecclesia, etc., usque ad propter quos etiam duo testamenta dicuntur.

Exinde mos increvit. (AUG., quaest. 49.) Quod vero factum est ex praecepto in Israel, ex diebus in dies conveniebant lamentari filiam Jephte, quatuor dies in anno, non puto significare aliquid post impletum 113.0530D| holocaustum, quod erit in vita aeterna, sed praeterita tempora Ecclesiae, in quibus erant beati lugentes. Quatriduo figurata est ejus universitas: propter quatuor partes orbis per quas longe lateque diffusa est. Ad historiae autem proprietatem non arbitror hoc decrevisse Israelitas, nisi quia intelligebant in ea judicium Dei magis ad percutiendum patrem fuisse ostensum, ne quis deinceps voveret tale sacrificium. Quare enim lamentatio decreta est, si votum illud laetitiae est?

CAPUT XII.

VERS. 7.-- Judicavit itaque Jephte, etc. (AUG.) Sicut illi duo menses propter septuaginta dies senarium numerum sex aetatum significant, ita hic 113.0531A| sexies septenarius ductus hoc idem figurat, quantum ad sex saeculi aetates pertinet; sexies enim septem quadraginta duo sunt, nec frustra ipse Jephte sex annis populum judicavit.

CAPUT XIII.

VERS. 2.-- Sed concipies, etc. (ISID., in Jud.) Samson habet quaedam in typum Christi, etc., usque ad et de Christo dictum et per prophetam: Orietur vobis sol justitiae, et sanitas in pennis ejus.

VERS. 3.-- Nec immundum. (AUG., quaest. 50.) Immundum est dissolutio disciplinae quae esse coeperat in Israel, et jam ad ea manducanda eos labefecerat, quae Deus in animalibus prohibuerat: jam enim etiam ad cultum transibant idolorum.

(AUG., quaest. 52 in Jud.) Quod ait mulier dictum sibi ab angelo, etc., usque ad Nazaraei certis diebus 113.0531B| observabant voventes votumque reddentes.

VERS. 19.-- Tulit itaque. (AUG., quaest. 53.) Quod dicit Scriptura ignorasse Manue, quod angelus Domini esset, etc., usque ad ut traderetur inimicis per quadraginta annos.

VERS. 20.-- Quod. (GREG., lib. V Moral., cap. 23.) Quid est quod ad visionem angeli vir est timidus, mulier audax, nisi quando coelestia nobis monstrantur, spiritus quidem pavore se concutit, sed tamen spes praesumit. Inde enim spes ad majora audenda se erigit, unde turbatur spiritus qui ea quae superna sunt prior videt, quia cum altiora secretorum coelestium sic levata mens conspicit, cuncta humanarum virium soliditas contremiscit.

113.0531C| (AUG., quaest. 54 in Jud.) Quid est quod postquam manifestatus est Manue et uxori ejus angelus, etc., usque ad non accepturum sacrificium, sed ipsum sacrificium futurum.

CAPUT XIV.

VERS. 5.-- Descendit itaque Samson, etc. (ISID., in Jud. tom. V, cap. 8.) Samson cum ad alienigenas tenderet causa petendae uxoris, leonem occidit: et Christus Ecclesiam vocaturus de gentibus diabolum vicit qui ait: Gaudete quia ego vici mundum (Joan. XVI). Ex ore leonis occisi favus extrahitur, quia ut conspicimus reges terreni regni, qui contra Christum ante fremuerunt, jam perempta feritate dulcedinem Evangelii praedicant, et munimenta praebent.

CAPUT XV.

VERS. 8.-- Percussitque eos, etc. (AUG., quaest. 55 in Jud.) LXX: Percussit alienigenas Samson ad 113.0532A| tibiam super femur, id est, tam mirabiliter, ut stupentes tibiam unius pedis super femur alterius ponerent.

VERS. 12.-- Jurate. (AUG., quaest. 56 in Jud.) Quid est quod ait Samson viris Juda, etc., usque ad nisi audiendo vel legendo discantur, ita nec modi locutionum.

VERS. 16.-- In maxilla. (GREG., lib. XIII Moral., cap. 6.) Maxilla asini praedicatores significat. Redemptor enim noster simplicitatem et patientiam praedicantium, suae manu virtutis tenens, a vitiis carnales interfecit, et maxilla in terram projecta, postmodum aquas fudit: quia tradita morti praedicatorum corpora magna populis monstravere miracula.

CAPUT XVI.

113.0532B| VERS. 1.-- Abiit quoque, etc. (GREG., Homil. 21 in Evang.) Quem in hoc facto Samson, etc., usque ad et ascendendo regna coelorum penetravit.

VERS. 19.-- Vocavitque tonsorem. (ISID., in Jud., tom. V, cap. 6.) Quod mulier subdola caput Samsonis rasit, etc., usque ad et parato certamine in finem fortissime daemones triumphabit.

(GREG., lib. XXVII Moral., cap. 13.) Samson amissis oculis ab Allophylis ad molam deputatur, etc., usque ad foris in circuitum laboris mittunt.

  VERS. 30.-- Multoque. (GREG., lib. XXIX Moral., cap. 7.) In hoc loco per Samson Christus significatur, etc., usque ad simul omnes moriendo prostravit.

CAPUT XVII.

VERS. 5.-- Et fecit ephod et theraphim, etc. 113.0532C| (HIERON., epist. 130, tom. I.) In volumine Judicum, etc., usque ad per teraphim fecisse monstratur.

CAPUT XVIII
  VERS. 7.-- Venerunt Lais, etc. (HIERON., lib. de loc. Hebr.) Laisan filii Dan, etc., usque ad juxta Esthaol.

CAPUT XIX.
  VERS. 25.-- Eduxit ad eos concubinam suam, etc. (AUG. de Civ., cap. 34.) Concubina interdum pro uxore usurpatur. Agar enim, et Cethura, et uxores et concubinae Abraham vocantur.

CAPUT XX

VERS. 18.-- Consuluerunt. (GREG., lib. 24 Moral., cap. 13.) Qui semetipsum non judicat, etc., usque ad sed contra se rigida, bonis vero omnibus sit submissa.

CAPUT XXI.

Juraverunt quoque filii Israel in Maspha, etc.