Liber Job (Anselmus Laudunensis)

This is the stable version, checked on 18 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber Job
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 113

Documenta Catholica Omnia pdf


Liber Job

Liber Job (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 113.0840C

B. HIERONYMI PROLOGUS DUPLEX IN LIBRUM JOB.

( Vide inter Opera B. Hieronymi. )

ARGUMENTUM. 113.0747D|

In terra quidem habitasse Job Husitidi, in finibus Idumaeae et Arabiae fertur: et erat ei ante nomen Jobab. Et accepit uxorem Arabissam, et genuit filium, quem vocavit Ennon. Erat autem ipse filius quidem Zarae, de Esau filiis filius: de matre vero Bosra, ita ut sit quintus ab Abraham. Et hi sunt reges qui regnaverunt in Edom, in qua et ipse regnavit. Sed primus in ea regnavit Bela, filius Beor: et nomen ejusdem civitatis Denaba. Post Bela autem, Jobab, qui vocatur Job. Post Job autem Husan, qui erat dux ex Themanorum regione. Et post illum regnavit Adad, filius Badadi, qui excidit Madian in campo Moab, et nomen civitatis ejus Avith.

PROTHEMATA IN JOB. (Ex Greg. in Job, passim.) 113.0748D|

Quaedam historice hic dicuntur, et allegorice, et moraliter. Quaedam nequeunt ad litteram accipi; quia erronea essent vel impossibilia, vel a se invicem discordantia, ut illud scilicet: « Sub quo curvantur qui portant orbem (Job IX), » quasi gigantes mundum vehant; et illud scilicet: « Elegit suspendium anima mea (Ibid. VII), » quasi tam patiens velit suspendio vitam finire: et illud scilicet: « Per eat dies in qua natus sum (Ibid, III), » etc. Aliquando qui sensum litterae negligit, veritatis lumen sibi abscondit, dum intrinsecus aliud quaerendo, quod foris est perdit; ut dum de misericordiae operibus dicit: « Si negavi quod volebant, pauperibus 113.0749A| (Job. XXXI), » allegoriam quaerat. Divinus enim sermo, sicut in mysteriis prudenter exercet, ita superficie simplices refovet: quia est ut fluvius planus et altus, in quo agnus ambulet, elephas natet.

Erranti homini data est lex. Inobediens legi confunditur exemplo, maxime hominis sine lege, qui legaliter vixit. Unde (Isa. XXIII): « Erubesce, Sidon, » id est, stabilitas in lege positorum, « ait mare: » Gentilitas, quae, dum legem custodit, auditores legis redarguit.

Dicitur Moyses haec de Job, quasi de antecedente scripsisse: quia in Genesi legitur Jobab de Esau descendisse, et Balach filio Beor in regno successisse. Sed mos est sacri eloquii in prioribus partibus breviter longe post secutura perstringere, dum ad 113.0749B| alia properat. Non igitur fuit Job ante legem, sed tempore Judicum, quia ipse verius creditur gesta victoriae suae scripsisse. Nec nocet quod ait, dixit, vel fecit haec Job: quia mos est sanctis de se quasi de aliis loqui: Spiritus enim est qui loquitur in ipsis sicut de aliis. Unde angelus Moysi, modo angelus dicitur, qui exterius servit, modo Dominus qui interius praesidet; unde et David: « Attendite, popule meus, legem meam (Psal. LXXVII). » Non enim populus vel lex erat David, sed ejus qui in eo loquitur.

Et a Gentili, sicut a Judaeo voluit prophetari, qui pro utroque populo venerat.

Infructuosa loquacitas quasi verborum folia a divinis resecatur, dum in templo Dei nemus plantari 113.0749C| prohibetur. Indignum est ut verba coelestis oraculi restringantur sub regulis Donati.

Virtus Job et in quiete magna fuit sibi nota et Deo: sed flagellis commota, ut aromata nobis redolet. Unde et fideles grano sinapis comparantur, quod non contritum lene est, sed si conteritur inardescit, et quod latebat in eo prodit; unde in Psalmo: « In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declaravit eam (Psal. XLI). » Donum misericordiae, quod in diei quiete percipitur, nocte adversitatis manifestari dicitur. Flagellatur etiam, ut inter mala gratias agere sciret quod unum ei profecto deerat. Quod ergo hostis ad malum petiit, Deus ad bonum permisit. Nec putet quis aliqua verba Job reprehendenda, quem adeo commendat Deus, in quo 113.0749D| quasi medio diabolus contra Deum certat. Quod vero bona sua narrat, non est arrogantia: sed per ea se, ne desperet, confirmat, cum per tot mala et amicorum opprobria cogeretur desperare de vita sua. Omni genere tentationis feritur Job: damnis rerum, quibus potens in saeculo moveri putabatur; sed haec despicit: orbitate prolis; sed hanc aequanimiter dolet: percussione carnis, quam patienter tolerat; et haec fuerunt quasi exterior impetus belli, et quasi hostes a facie pugnantes. Intus vero per uxorem quasi per civem mens sustinet venena consilii, sed et hanc sapienter docet.

Amici ad consolationem veniunt, sed ad increpationem prosiliunt: inter quos et ultimus junior, quod 113.0750A| indignus sit, acrius increpat, quia aliquando plus conturbant verba quam vulnera. Ecce quasi hostes ex latere. Per vulnera probatur patientia: per verba exercetur sapientia, illa robore, haec ratione superavit.

Amici Job magis ignorantia deliquerunt quam malitia. Non enim tantus vir amicos iniquos habuit: sed, dum causam percussionum discernere nequeunt, in culpam labuntur. Percussionum enim alia est, qua percutitur iniquus ut puniatur; alia ut corrigatur; alia ne futura committat; alia ut cum consequitur salus, salvator amplius ametur. Bonus si percutitur, merita cumulantur: quod nescientes distinguere, percussum pro culpa credunt. Unde et citius ad veniam redeunt, quos Deus hic humiliat, ut non 113.0750B| nisi per eum quem despexerant, ad gratiam reciperet.

Sicut omnes justi, ita Job, non modo verbis, sed rebus, Christum praesignavit: ut per passionem passurum ostendat Christum: id est, caput cum corpore, quod est Ecclesia. Uxor ejus, carnales significat, qui intra Ecclesiam quo per fidem propius sunt, durius vita premunt. Amici Job, haereticos, qui specie consulendi decipere volunt, et dum quasi pro Domino loquuntur, veritati adversantur. Job dolens dicitur, quo passio Christi vel labor Ecclesiae exprimitur. Eliphaz, Domini contemptus, id est haeretici, qui, dum falsa de Deo sentiunt, eum superbiendo contemnunt. Baldath, vetustas sola, quia non intentione bona, sed appetitu gloriae loquuntur, id est, 113.0750C| non zelo novi hominis, sed pravitate vitae veteris. Sophar, dissipatio speculae, vel dissipans speculatorem, quia haeretici mentes superna contemplantes verbis percutere appetunt. Contemnendo ergo Deum, in vetustate se retinent, in qua manentes, malis sermonibus speculantibus nocent. Sed quia et ipsi aliquando ad Ecclesiam redeunt, hoc amicorum reconciliatio ostendit, pro quibus Job orat, quia haereticorum sacrificia Deo non sunt accepta, nisi manibus Ecclesiae oblata. Septem pro eis sacrificia offeruntur, quia dum septiformem Spiritum accipiunt, quasi septem oblationibus expiantur. Tauri et arietes pro eis oblati sunt: in tauro cervix superbiae significatur: in ariete ducatus gregis: quia per superbiam ab Ecclesia resilientes, post se infirmos greges trahebant; 113.0750D| quod in eis occiditur, dum ad Job, id est, Ecclesiam redeunt. Per Elihu qui recto sensu loquitur, sed ad elationis verba derivatur arrogans, sed tamen fidelis exprimitur, qui et arguitur: nec tamen sacrificio reducitur, quia per veritatem fidei victus est, sed per tumorem superbiae displicet. Unde Elihu, Deus meus iste, vel Deus noster interpretatur: etsi enim superbus, tamen veraciter credendo, aperte confitetur, et Deum per divinitatem, et Dominum per incarnationem perhibet.

Post omnia mala, ob duplicia recepit, quia Ecclesia et hic pro laboribus suis duplicia accipit, dum susceptis gentibus, in fine et Judaeos convertit, et in futuro duplici stola dotabitur, id est, beatitudine 113.0751A| animae et corporis. Unde Propheta: « In terra sua possidebunt duplicia (Isa. LXI). » Afflicto Job dicitur: sed quanto tempore fuerit, tacetur; quia Ecclesia affligenda scitur, sed quandiu ignoratur; unde: « Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater in sua posuit potestate (Act. I). »

CAPUT PRIMUM.

VERS. 1.-- « Vir erat in terra Hus. » (GREG. in Job, tom. I.) Per Job Christus, id est, caput et corpus designatur: ergo post historiam viso in capite quid credamus, videamus ex corpore quid videndo teneamus.

GREG. (Ibid.) Job in terra Hus, etc., usque ad post et astuta collecta sunt.

113.0751B| (ID., ibid.) Prius persona apta describitur quam pugna ejus dicatur, ut talis posse vincere videatur. « Simplex. » Necesse est ut simplicitatem columbae astutia serpentis instruat, et astutiam simplicitas temperet; unde: Spiritus in columba et igne apparuit: quia pleni illo sic mansuetudini simplicitatis deserviunt, ut contra mala zelo rectitudinis accendantur.

  « Timens Deum. » Salomon: « Qui timet Deum nihil negligit (Eccle. VII). »

  (Ibid.) Item Salomon: « Qui in uno offendit, multa bona perdet (Eccle. IX). » Legalia dicuntur animalia, id est, secundum legem munda, quae et ruminant et ungulam findunt: quorum alterum habent cameli, alterum vero deest eis, et sic legi congruunt et 113.0751C| dissident.

VERS. 3.-- (Ibid.) « Ac familia multa. » Innumera turba cogitationum, quae quasi ancillae, domina, id est ratione, absente, opus deserunt, perstrepunt; sed ea redeunte, cum silentio operantur: his si bene dominamur, nec earum multitudine animus superatur.

  (Ibid.) « Inter omnes, » id est, inter angelos orienti luci inhaerentes, magni sumus, eorum socii. Orientales sunt omnes qui per fidem sunt in Christo, de quo Propheta: « Oriens nomen ejus (Zach. VI): » quos omnes superat Homo Deus.

VERS. 4.-- « Et faciebant convivium, » etc. (Ibid.) Filii convivia faciunt, etc., usque ad quia ad omnia trepidans a bonis operibus torpet.

113.0751D| « Per domos, unusquisque, » etc. Per domos, ut Petrus per Romam, Philippus in Samaria, in suo die, id est, pro modo intelligentiae, quia aliam institutionem fecit Paulus apud Graecos, aliam Petrus apud Romanos: licet non dissentirent in fide.

  « Tres sorores, » id est, fidem, spem, charitatem: in omne quod agunt virtutes vocant, ut de eo gaudeant; quasi ex cibo vires capiunt, dum bonis operibus fidentiores fiunt; quasi ex potu post cibum debriantur, dum contemplationis rore infundi appetunt. Sed ex ipsis bonis et mala oriuntur, ut elatio; vel cum pro his laetitia fit menti, adest etiam quaedam securitas, inde torpor. Ergo subdit: « Cumque in orbem transissent dies. » Peracto convivio filios 113.0752A| sanctificare, est post virtutum sensum intentionem cordis dirigere: et omne quod agitur districta retractatione mundare, ne decipiatur qualitate mali, ut putentur bona quae mala sunt; vel quantitate boni, ut sufficiens credatur, cum perfectum non fit: sed hoc melius orando quam discutiendo invenit. Mens enim per compunctionem elevata omnia sub se certius dijudicat.

VERS. 5.-- « Cumque in orbem, » etc. In orbem dies convivii transeunt, cum praedicatione mysteria peraguntur; peractis omnibus Job pro filiis offert, quia pro apostolis de praedicatione redeuntibus Christus Patrem oravit, mittendoque Spiritum sanctum sanctificavit, emundans quidquid culpae inesse potuit.

  113.0752B| (Ibid.) Diluculo consurgit qui compunctionis, etc., usque ad quae expleta indigent expiationis.

  (Ibid.) Holocaustum totum incensum dicitur, etc., usque ad ante oculos Dei usque ad terminum vitae tegat.

VERS. 6.-- « Quadam autem die. » (GREG., lib. II, Moral., cap. 2.) In exordio qualitas et terminus rei exprimitur; ut modo, tentatio Job a die coepta dicitur, quia ad victoriam dicitur, sicut et in aliis. Nunc qualitate temporis res signatur, ut quod angeli in meridie apparent Abrahae, Judas nocte exit. Nunc loco: ut quod Israel infirmus legem non in monte, sed in imo, audit. Nunc qualitate aeris, ut quod dicitur: Hyems erat, cum praedicatur non credituris; et frigus erat, imminente negatione Petri. Nunc 113.0752C| positione corporis, ut quod Stephanus vidit Jesum stantem.

  (Ibid.) Non dicitur aliquid factum coram Domino, etc., usque ad quo rex Achab exigentibus meritis decipiatur.

  « Affuit inter eos. » (Ibid.) In die Dominus Satan vidit, etc., usque ad sicut caecus non videt lumen quo illustratur.

« Inter eos etiam Satan. » Quia bonis Dei cogitationibus quae ex Deo sunt, se interserit ut perturbet, sed eum latentem nobis Deus detegit. Unde dicitur: « Unde venis? » quod dicere, est ejus insidias aperire nobis. « Circumivi terram. » Carnalia corda scrutatur, ut mala inserat; nec transvolat, sed perambulat, quia non cito deserit quem tentat, sed moratur, ut 113.0752D| vestigia pravitatis imprimat: contra eum Job laudatur: « Nunquid considerasti servum meum, » quem Deus bonum facit, et roborat, quasi in auribus Satanae laudat: unde ipse gravius contra saevit, dicens: « Nunquid frustra? » quasi, cur laudas quem protegis? Me despecto laudandus esset, si contra me suis viribus staret; unde malitiose expetit: sed extende paululum; dum bona abundant, mens aliquantulum erigitur, quasi bona a se: quae bona diabolus appetit male: sed Deus tentari bene sinit, ut dum in bonis illis homo concutitur, imbecillitate cognita in Deo solidetur. Unde subdit: « Ecce universa substantia quam habet in manu tua est. »

  VERS. 7.-- « Cui dixit Dominus, » etc. (Ibid.) 113.0753A| Non Dominus, etc., usque ad quod est ad afflictionem bonorum malitiae suae aestibus anhelare.

« Unde venis? » (GREC.) Non quaerit a bonis, quia non quaerimus nisi quod nescimus, et Dei nescire est reprobare, ut et bonus vir nescire mentiri dicitur, non quod nesciat, sed quod contemnat. Dicere ergo « unde venis? vias ejus est quasi incognitas reprobare. « Circumivi terram. » Per gyrum circumitus, laboris anxietas significatur. Laborans terram circumivit, qui in coelo quietus non stetit: et non transvolat, sed perambulat, quia a spiritualis potentiae volatu corruit, pressus nimis gravedine suae malitiae. De membris quoque ejus dicitur: « In circumitu impii ambulant (Psal. XI), id est, in exteriorum labore fatigantur. Diabolus non contra Job, 113.0753B| sed in Job medio, contra Deum certat. Unde non prius Job a Deo petiit, sed illum Deus in conspectu ejus laudavit.

VERS. 9.-- « Nunquid frustra Job timet Deum? etc. » (Ibid.) Diabolus venisse redemptorem senserat, sed, propter humilia quae passus est, quidquid de deitate suspicatus est, ei in dubium evenit pro sua superbia, et non Deum natum, sed Dei gratia custoditum credidit. « Nonne vallasti? » Domum vallatam dicit, quia tentando conscientiam ejus penetrare non potuit substantiam, quia electos ejus invadere non praesumpsit.

« Possessio illius crevit. » (Ibid.) Quasi: quia tot bona in terra recepit, pro his se innocenter gerit: sed innocens non esset si inter adversa staret: quia 113.0753C| nequit in die, in nocte adversorum, vult reprobare. Non ergo vires Job, sed quemque verius adversis probare sciens, tentandum expetit. « Sed extende, » nec vires feriendi sibi tribuit; voluntas ejus semper iniqua, quae ab ipso est: potestas justa, quae a Deo; unde: Spiritus Domini malus in Saul, et Domini est per licentiam, et malus per voluntatem.

  « Manum. » (Ibid.) Queritur quod numerus fidelium praedicantibus apostolis augetur: hoc Satan dicere, est talia invidendo cogitare, et de his tabescendo dolere.

  VERS. 11.-- « Tange. » (Ibid.) Quia exteriora sunt quae petit conteri, nec multum putat nisi animam laedat.

  « In faciem. » Facies Domini respectus est gratiae. 113.0753D| Dicit ergo: si data quae amat subtrahis, respectum, scilicet gratiae tuae, favorem tuum non requirit, sed maledicendo contemnit.

  VERS. 12.-- « Dixit ergo Dominus. » (Ibid.) Non petitione diaboli provocatus Deus vincitur, sed hosti concedit ad dolorem et deceptionem suam quod famulo prosit. « Ecce omnia quae habet, » etc. Pia dispensatione relaxat et refraenat: substantiam prodit, corpus protegit, etsi postea corpus traditurus, non tamen simul omnia, ne coacervata perimant, quae divisa possunt tolerari. Vel sortem Job Dominus novit, et tamen bella divisit, ut mirabilius victor esset: cum hostis victus se iterum ad nova bella repararet.

  « Ecce universa . . . tantum in eum, etc., » id est, 113.0754A| bona ejus exterius tentanda tribuo, sed intus mihi illum servo.

  « Sed extende. » (Ibid.) Per passiones peccare posse Christum putavit. « Ecce universa quae habet in manu tua sunt. » Manus Satanae non potestas, sed tentatio: prius Judaea, quae possessio ejus fuerat, infidelitate sublata est, et ei adversata: post et caro ejus crucifixa.

« Egressus. » Id est, ad desiderii sui vota pervenit. Vel egreditur, dum quod bona intentione sibi permittitur, prava intentione ab eo perpetratur. « Egressus Satan. » Quo exiit, ab eo qui ubique est? sed quamdiu pressus potentia Dei, Satan quod appetiit, exercere non potuit, quasi ante faciem stetit; exit cum laxatus est ad effectum sui desiderii. 113.0754B| « Egressusque a facie. » Quia, dum usque ad cor praevalere nequit, exclusus ab intimis exterius vagatur: et si mentem turbat, foris est: quia non interimit, sed erudit.

  (Ibid.) Tempora tentationibus congruunt. Tempus tentandi aptum elegit, cum filios ejus in convivio invenit: praenuntiatio tribulationis est laetitia satietatis.

  VERS. 13.-- « Cum autem quadam die filii et « filiae, etc. » Apostoli et omnes fideles. Major filius Judaicus populus lege generatus; minor, Gentilis in fine vocatus. In domo ergo primogeniti, apostoli convivantur: quia adhuc Scripturae sacrae deliciis in collectione solius Judaici populi vescebantur, quibus tunc dictum est: « In viam gentium ne abieritis 113.0754C| (Matth. X). »

  « Comederent et biberent, etc. » Comedere, est bonis operibus gaudere: vinum bibere, est desiderio coelesti aestuare.

  « Fratris sui primogeniti, etc. » Prior nascitur in corde sapientia, etc., usque ad ut quid praeoccupata mens perdidit, afflicta recipiat.

  VERS. 14.-- « Boves arabant, etc. » (Ibid.) Boves arantes, id est, boni bene operantes, asinae simpliciter viventes; hae juxta boves, quia intelligentia eorum pascuntur. Sabaei captivantes, id est daemones, pueros, id est incipientes, nondum virilis constantiae, gladio, id est desperatione aeternitatis. Nuntius qui evadit, propheticus sermo est: qui ait: « Captivus ductus est populus meus: quia non habuit 113.0754D| scientiam (Isa. V); » quia dum fiunt mala quae praedixit, quasi sanus ad Dominum redit: captivatis enim infirmis, vera praedixisse cognoscitur.

  VERS. 15.-- « Et pueros. » Pueros vocat cautelam illam diligentiae, per quam his providet, quae et in eo percutitur.

  VERS. 16.-- « Ignis Dei cecidit e coelo. » Coelum doctores legis, sacerdotes, de quibus ignis invidiae cadit super oves et pueros, id est, innocentes et infirmos. Puer sanus redit, quia vera dixisse prophetiam claruit zelus apprehendit populum ineruditum.

  (Ibid.) Oves cogitationum innocentia. Ignis de coelo, id est, ab aereis potestatibus flamma livoris irruit, et saepe mundas cogitationes ardore libidinis 113.0755A| accendit: qui ignis est Dei, non facientis, sed permittentis; et quia subito impulsu circumspectiones obruuntur, custodes pueri occiduntur. Sed sola discretio, id est, ratio animo damna nuntiat, et quasi Dominum ad lamenta vocat.

VERS. 17.-- « Chaldaei fecerunt, » etc. Chaldaei interpretantur feroces, etc., usque ad isti pueros percusserunt gladio, id est, persuasione sinistra, etc.

  « Camelos, etc. » Camelus mundum animal partim, etc., usque ad et sola discretio animo quod ploret renuntiat.

  « Ut nuntiarem tibi, etc. » Nuntiantur mala, et multa, et subita, ut super vulnus vulnere irrogato impatienter ferat; et callidus hostis non tam jactura rerum quam ordine nuntiorum pertentat. Prius prava 113.0755B| nuntiat, post majora, tandem mortem filiorum: ne jam orbato vilesceret rerum amissio, cum non essent haeredes quibus hoc servaret. Gradatim ergo deteriora audit, ut in ejus corde omne vulnus locum inveniat.

VERS. 18.-- « Filiis tuis, etc. » (GREG.), Filii et filiae (ut dictum est) sunt apostoli et plebes subditae, qui in Judaea Scriptura vescebantur. « Ventus, » id est, fortis tentatio a deserto, id est, cordibus Judaeorum, vel immundis spiritibus prorumpit: et quatuor angulos in quibus stat domus, sacerdotes, scribas, seniores populi, Pharisaeos, commovit. Domus, id est, Judaea in persecutione Domini cadens apostolos in desperatione obruit. Et verus est sermo de persecutore populo: « Dilectus meus in domo mea fecit 113.0755C| scelera multa (Jer. XI), » Et de apostolis: « Proximi mei a longe steterunt (Psal. XXXVII). » Et: « Percutiam pastorem, et dispergentur oves (Matth. XXVI), » etc.

  « In domo fratris, » id est, in majoris fratris convivio Satan obruit filios, quia per negligentiam majorum quaerit aditum in mortem minorum; et in alios magis accipit vires, quando eos qui per custodiam aliis praesunt, servire laetitiae conspicit. Non quidem illi ventri vacabant; sed cum inter convivia intentio mentis bona minus fervet, minus praevidet.

  VERS. 19.-- « Repente ventus. » (Ibid.) Latenter dicitur contra eum elementa movisse ille, cujus nutu mota sunt: licet diabolo semel a Deo accepta potestate ad usum nequitiae suae elementa concutere, ut et damnatis in metallo, ad usum ignis et aqua servit.

  113.0755D| « A regione deserti. » Regio deserti, etc., usque ad nominatam iram in aere monstrat, ventus irruit.

VERS. 20.-- « Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua. » (Ibid.) Ruente domo, etc., usque ad ut totum cor in Dei amore ardens eas devotionis perfectione consumat. « Et tonso capite. » Magna constantia putatur, etc., usque ad et se divinae potentiae consentire ostenderet. « Corruens in terram. » (GREG.) Cadens adoravit, quia ille veram orationem exhibet, qui quod pulvis sit humiliter videt. Unde et dicit: « Nudus egressus sum de utero matris meae. » Nudum in fide prima gratia genuit, nudum eadem suscipit. Cum pulsatus vitiis quasi nudus ad misericordiam refugit, et aliqua virtute aliquando detectus, 113.0756A| ipsa humilitate melius vestitur: non sibi sed Deo tribuens quod habet, Dominus dedit bona, ea Dominus etiam tollit, quod ideo ad tempus fit, ut humilis melius habeat.

VERS. 21.-- « Nudus egressus sum. » Nudum me huc intrantem terra protulit, nudum me hinc exeuntem terra recipiet. Consolatio ex conditione rerum, quod propria non perdidit, sed accepta et relinquenda recolit: tempus quo necdum ista habuit praevidet qualis exiturus. Consolatur etiam se ex justitia Dei.

« De utero matris meae. » Mater Christi Synagoga est, quae in se eum opertum littera tenuit, nec nudum in deitate vidit, sed ab ea nudus ad Gentes venit. Ecce Joseph, quem purum hominem credens Synagoga, adulterino complexu eum constringere 113.0756B| voluit: cui tegmen litterae reliquit, et se conspicuum Gentibus praebuit. Sed nudus revertetur, cum in fine mundi reliquiis Israel Deus innotescet. « Dominus dedit. » Judaea dum venturum credidit, abstulit, cum ipsa venientem contempsit. « Sicut Domino placuit. » Cum turbamur, ad judicium Dei recurrere debemus, et majores laudes reddere, quia pulsari verius nos novimus.

  VERS. 22.-- « In omnibus his non peccavit Job. » (Ibid.) Dolens animus debet se custodire, etc., usque ad corde non tumuit, ore non murmuravit, lingua contumax non fuit.

CAPUT II.
  VERS. 1, 2.-- « Factum est autem, etc. » « Unde 113.0756C| venis? » (GREG. in Job l. III.) Hoc non ut prius, etc., usque ad qui minuere voluisti, profectui servisti.

  VERS. 3.-- « Innocentiam. » Innocentiam retinet qui etiam post lapsum scintilla rationis excitatus fideliter poenitet.

  (Ibid.) Quomodo Pater in Christum, cum quo idem est, motus est per Satanam? quia Christus homo non pateretur, nisi Adam peccasset, cum Satan Adam movit, in Christum Deum commovit. Frustra, quia poenam tulit sine sua culpa; sed non frustra, quia solvit quod alter rapuit.

  VERS. 4.-- « Pellem pro pelle. » Diabolus per miracula Filium Dei, sed propter humilia purum hominem putavit. Hunc ergo judicans ex aliis, qui in loco pastorum aliena damna contemnunt, quasi non 113.0756D| motum multis subtractis, quasi quae extra se sunt, dolore propriae carnis tentat, quasi pro se doleat, qui non pro aliis. Hoc cum fieri petit, dicit desideriis; haec et per membra verbis et desideriis intulit, per quae dixit: « Mittamus lignum in panem ejus (Jer. XI), » , id est, configendo corpori ejus stipitem crucis adhibeamus.

  (Ibid.) Pellis pro pelle datur, quia saepe, dum ictus contra oculum venit, manum opponimus, ut potius in ipsa quam in teneriori vulneremur: hoc consuete fieri sciens, dicit: « Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo » Quasi, ideo Job extra se tot flagella aequanimiter sustinet, quia ne ipse feriatur, pavet: et cura sui minus de suis sentit; unde ipsum ferire 113.0757A| expetit: « Mitte manum tuam, » quod Deus recte permittit, ut saepe victus obmutescat.

VERS. 5.-- « Alioquin mitte manum tuam. » Saepe diabolus, postquam mentem impugnavit, ad tempus cessat, ut securam repente irrumpat: ideo iterum Job expetit, quod Deus ei reticendo concedit. « Et tange os ejus. » Per os et carnem intelligit vitam corporalem, per animam intelligit rationem, ut superius.

  VERS. 6.-- « Ecce in manu tua est. » Potestatem per suos in carnem Christi Satan habuit, sed animam servat, non quod non tentet, sed quod non superet; vel animam, id est, charos et ei electos a jure suo amittit, cum illum occidit a planta pedis usque ad verticem: quia ab exordio mundi membris 113.0757B| ejus dura intulit, et usque ad caput ipsorum, id est Christum, saeviendo pervenit. « Ecce in manu tua. » Sinit nos tentari, ut videamur nobis infirmi, et tamen custodit.

  VERS. 7.-- « Egressus igitur Satan. » (GREG.) Accepta licentia, etc., usque ad poenitendo respicit, ne qua elatio surgat.

  VERS. 8.-- « Qui testa saniem radebat. » (Ibid.) Testa ex luto fit, etc., usque ad sed deteriores qui elatione, ut uxor Job quae superba suadet viro.

VERS. 9.-- « Dixit autem illi uxor sua. » (Ibid.) Primam diaboli tentationem ostendit, etc., usque ad sed in asperitatem dilabuntur.

« Adhuc tu permanes in simplicitate tua. » Simplicitatem arguit, quod terrena despicit et aeterna 113.0757C| cupit, quasi dicat: Quid simpliciter aeterna petis et super his male gemis, excidens (aeterna despice) et mala praesentia, vel moriens evade. Sed haec passi sunt illi forma rectitudinis. Unde ait: « Quasi una de stultis, etc., » ferientes extra sustinent, perversos intus docent: ibi fortes, hic misericordes: ibi adversos repeliunt, hic suos protegunt; et grande est in acie hoc utrumque facere. « Adhuc tu permanes. » Eva verba sua repetit, quasi dicens: Desere simplicitatem, id est, obedientiam, vetitum comedendo contemne. « Benedic Domino et morere. » Id est, transcendendo praeceptum, ultra quam es conditus vive. Vide ordinem: post vulnera verba hostis intulit, quia cum vis doloris ingravescit, facilius parva persuasio aliquem capit: propter quod qui caetera 113.0757D| abstulit, uxorem reservavit.

VERS. 10.-- « Quasi una de stultis, etc. » (GREG.) Quia sensus, non sexus in vitio est: non ait una de mulieribus, sed « de stultis mulieribus: » quod pravum sapit, accidentis stultitiae est, non conditione naturae. « Si bona suscepimus, etc. » (Ibid.) Magna consolatio est in malis bonorum reminisci, ne sit omnimoda desperatio, sicut in laetis temperat ab elatione praevisio mali. Unde dicitur: In die bonorum ne sis immemor malorum, et in die malorum ne sis immemor bonorum. « Si bona, » id est, si ad aeterna bona tendimus, cur non mala praesentia sustinemus? « In omnibus his, » etc. (Ibid.) Duobus modis labiis peccamus, cum non justa dicimus, vel cum justa tacemus. 113.0758A| Sed Job nec contra ferientem superba dixit, nec contra suadentem recta reticuit. Patientiam habuit, Deo gratias agens, insipientiam conjugis arguendo docens: et sic victus ardentius hostis instigatur, et quia uxor tacuit alios excitavit ad contumelias. « In omnibus. » Qua sancti in omnibus, quae extra et intus patiuntur, nec injuriis Dei excedunt, nec in contumeliis pravorum.

VERS. 11.-- « Igitur. » (Ibid.) Amici haereticos significant, etc., usque ad hypocritae nolentes esse, sed videri docti. « Audientes. » Non dicit audientes, ideo quod vitia haec audiant, sed diabolus qui per ista tentat haec intelligit. « Tres amici. » Numerus iste moralis vel mysticus tres turmas Chaldaeorum significat, id est, impugnationem quae fit in opere, 113.0758B| lingua, et cogitatione, haec enim omnia impugnat.

  « Condixerant, etc. » (Ibid.) Quia in falsitate concordant, et dum sua docent, quasi consolantur. Vere autem consolantur in afflictione praesenti, qui de aeternis erudiunt. Haeretici amici nominantur, quia non ex sua nequitia, sed ex nostra benignitate nominandi sunt: ut, « Amice, ad quid venisti (Matth. XXVI)? » « Condixerant.

VERS. 12.-- « Cumque elevassent procul oculos. » Qui in imo sunt oculos levant, etc., usque ad quasi hostes per intentionis hostiam in amicos mutamus. 113.0758C| « Exclamantes ploraverunt. » Quia speciem percussi plaga mutaverat, speciem consolatorum spontaneus dolor immutat: quia dolentem non potest consolari, qui non concordat dolori, sed haerens trahit. Ideo, videntes corpus scissum, vestes scindunt; videntes mutatum, capita foedant pulvere, ut facilius Job audiat eos, dum aliquid de sua afflictione in eis videt. Videndum tamen est consolatori, ne nimis dolens afflictum gravet, et dolentem desperare faciat: forsitan amici Job nimis doluerunt, nescientes mentem percussi, quasi ille a corde cecidisset. « Sparserunt pulverem. » Pulvis terrena intelligentia; caput, mens; coelum, praeceptum supernae locutionis. Pulverem super caput in coelum mittere, est saeculari intellectu mentem corrumpere, et de verbis coelestibus terrena 113.0758D| sentire. Dies intelligentia, nox ignorantia, septem universitas. Sedent ergo, id est, condescendere se simulant infirmitati Ecclesiae; et in his in quibus verum lumen intelligunt, et in his in quibus habent ignorantiam, et sic dolos deceptionis parant.

VERS. 13.-- « In terra. » Quia speciem humilitatis ostendunt, ut superba suadeant. Vel terra est incarnatio Christi, quam quidam haeretici non negant, sed vel de deitate, vel de incarnationis qualitate discordant a nobis: quia ergo illam non negant, quasi cum Job in terra sedent. « Septem diebus. » Ignoratur utrum continue, an tot diebus crebra visitatione insisterent. « Diebus et noctibus. » Quia vel in hoc, quod vere, vel in hoc quod stulte sapiunt, 113.0759A| incarnationi non contradicunt. « Nemo loquebatur ei verbum. » Quia tunc tacent hostes, si filios Dei praedicando generare negligimus: sed si recta loquimur, tunc graves contumelias ingerunt, in vocem doloris contra nos erumpunt. Loquuntur quidem semina errorum: cum corda fidelium torpere vident: sed cum vident alta sapere, de aerumna saeculi dolere, ad coelum reditum quaerere, circumspecte linguam fraenant.

  « Nemo loquebatur. » Sunt enim multi, etc., usque ad et nisi sacrificio purgentur, puniendi sunt.

  « Videbant enim dolorem. » Quia tunc timent prava loqui, cum amoris Dei dolor corda fingit: quia tunc non proficerent, sed et quos tenebant, bonis exercitatis perderent.

CAPUT III.
113.0759B|

VERS. 1.-- « Post haec, etc. » Attentos facit, quasi ad occulta quae clausis vasculis tegebantur, sed aperto ore eorum deteguntur, ut eorum intimo odore recreemur. Hucusque triplex expositio, hinc prout singula exspectent loca.

(GREG.) « Maledixit diei suo. » Ecce hoc non secundum historiae superficiem, quia et malum est hoc et impossibile. Dies enim in quo natus fuit, jam non erat, et otiosum est maledicere rei non existenti, perniciosum vero si existeret: nec jam potest dies praeteritus verti in tenebras, nec ei possunt convenire caetera quae sequuntur, nec abortivus (quod post ait) requie frueretur, ideo hic nihil secundum litteram.

  113.0759C| « Post haec. » Id est post omnia praedicta, quae passus est, tacentibus etiam amicis. Cum ergo patienter in omnibus gratias egit et bene docuit, nunc nullo instigante non est credendus ex impatientia ad maledictionem prorumpere, sed quietus hoc dicit, quia inter mala laudavit Deum. « Maledixit. » (Ibid.) Maledictum duobus modis dicitur, etc., usque ad et medicamen ponit.

  VERS. 3.-- « Pereat dies in qua natus sum. » Non conditus, etc., usque ad sed peccati tenebras intulit.

  « Pereat dies. » Dies, mundi prosperitas, qui in nocte desinit, quia ad tribulationem perducit: vel, dies, peccati delectatio; nox, mentis caecitas. Homo tribus modis dicitur, per naturam, per culpam, et 113.0759D| per infirmitatem. Homo ergo in die nascitur, nocte concipitur: quia ad delectationem peccati non rapitur, nisi prius per mentis tenebras infirmetur. Sed pereat dies, id est, peccati delectatio vigore justitiae destruatur.

  « Et nox. » (Greg. in Job l. IV.) Id est, quod caecata mens per consensum perpetrat, dum blandimenta delectationis caute non perspicit, poenitentia exstinguat: ne culpa, quae blandiri incipit, ad interitum trahat.

  VERS. 4.-- « Dies illa, » etc. (Ibid.) Id est, exordio delectationis, ad quem finem perditionis rapit, videatur, et per poenitentiam crucietur. Quod si ita punita est. « Non requirat. » In judicio ut puniat; 113.0760A| et non illustrabit. Illustrat lumine, qui arguit: sed quasi tegitur, qui in memoria judicis non revocatur. Unde: « Quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI), » nec tunc in conspectu omnium monstrentur.

  VERS. 5.-- « Non illustretur, etc., obscurent eum. » Id est, diem delectationis, ne ab eo qui omnia videt, videatur. « Tenebrae. » (GREG.) Id est, lamenta poenitentiae vel occulta Dei judicia, a quibus praeveniente gratia absolvimur, quam nos mereri nescimus. « Et umbra mortis. » Id est, mors Christi secundum carnem, etc., usque ad in quo misericordia subvenit, hoc homo puniat: unde sequitur: « Occupet eum caligo. » Id est, mentis confusio, de qua dicitur: « Est enim confusio adducens gloriam. (Eccli. IV.) » « Et involvatur. » Omni parte. « Amaritudine. » 113.0760B| Poenitentiae: sed si dies, id est, delectatio peccati, sic punitur: quid nox, id est, consensus ad culpam?

  VERS. 6.-- « Noctem illam tenebrosus turbo possideat. » Quasi turbo tempestatis est concitatus, etc., usque ad pro caecitate damnationis in qua nati sumus. « Non computetur in die anni. » Annus superna gratia, etc., usque ad sed exors ab illa patria in aeternum est. Unde subdit:

  VERS. 7.-- « Sit nox illa solitaria. » Quia a frequentia illa separatur, vel hominem, quem sibi socium fecerat, amittit: et electis per gratiam redemptis solus cum corpore suo gehennae traditur. « Nec laude digna. » Homo cum substratus, idola coluit, in quibus daemonia quasi tenebras noctis 113.0760C| laudavit: sed jam idolis reprobatis, nox est laude digna.

  VERS. 8.-- « Maledicant ei. » (Ibid.) In veteri translatione, etc., usque ad et in fine solutus aperte bella gerat. « Leviathan. » Id est, additamentum eorum, id est, hominum, in quibus post suggestionem mala addere non cessat. Vel exprobrationem, quia cum Adae addere deitatem spopondit, et quod habebat, abstulit. Hic a propheta serpens tortuosus dicitur, qui molliter quasi blandis verborum finibus insidias infundit. Et vectis, quia durus per malitiam ad necem percutit. Suscitatus aperte aget, interim autem latenter.

VERS. 9.-- « Caligine » Ejus noctis. « Obtenebrentur stellae. » Id est, hypocritae, qui lucent per 113.0760D| opera ad oculos hominum. Hae sunt quae cauda draconis, id est, extrema persecutione Antichristi, trahuntur; hae obtenebrantur, quia malitia hostis sic praevalet eis, ut apertis malis involvantur, quales intus, tales exterius. « Exspectet lucem. » Hoc secundum membra ejus, etc., usque ad quae Christum prophetando sustinuit, sed venientem non cognovit. « Nec ortum surgentis aurorae. » (Ibid.) Ortus aurorae est nova nativitas resurrectionis, qua sancti cum carne orientur ad videndum lumen aeternum. Sed quantumcunque hic fulgeant electi, nequeunt penetrare quae erit illa gloria illius novae nativitatis: haec nox non clausit, sed aperuit ostia ventris, quia concepto homine, ad peccatum desideria concupiscentiae, reseravit. 113.0761A| His autem ostiis, id est, desideriis concupiscentiae carnalis reseratis, ad innumera corruptionis mala pertrahimur. Unde gravati gemimus: quia hoc justitia exigit, ut quod sponte fecimus, inviti toleremus.

  VERS. 10.-- « Quia non conclusit ostia ventris, etc. » Hoc de ipso capite, etc., usque ad ut latrones dicimus captis vitam dare, si non auferunt.

  VERS. 11.-- « Quare non in vulva mortuus sum. » Non est credendum, etc., usque ad ne ad delectationem suggestio traheret. « Et egressus ex utero. » (GREG.) Quia peccatum conceptum foras, etc., usque ad dum contentionem propriae carnis contra spiritum ferunt.

  VERS. 13, 14.-- « Nunc enim. » (Ibid.) Per nunc, 113.0761B| quod est praesentis temporis, stantem semper in praesenti, id est, aeternam quietem designat. « Requiescerem cum regibus. » Id est, angelis, quod subjecta regunt. Qui et consules, quia nobis voluntatem Dei nuntiando consulunt. Vel reges, dicit sanctos praedicatores, qui se regunt, et consules terrae, quia terrenis bene consulunt. Dicit ergo quod si non peccaret, illuc etiam non redemptus ascenderet, ad quod apostoli et sancti praedicatores post redemptionem cum magno labore perveniunt, qui non differuntur ut antiqui, sed mox post mortem intrant coelum. « Qui aedificant, » Omnis terrenus densis cogitationum tumultibus corde comprimitur, et frequentia desideriorum quasi turbarum calcatur. Sed solitudines aedificare, est a secreto cordis terrenorum desideriorum 113.0761C| tumultus expellere, et in amorem intimae quietis anhelare, ut possit dici: Unam petii a Domino, et hanc requiram, etc.

  VERS. 15.-- « Cum principibus qui possident aurum. » Principes sunt Ecclesiae rectores, etc., usque ad qui autem futura praevidit, jam praeterita recolit.

  VERS. 16.-- « Aut sicut abortivum. » (Ibid.) Quia quod abortivum, ante tempus oritur, exstinctum protinus occultatur. Hi sunt sancti, cum quibus se quiescere potuisse considerat, qui a mundi exordio ante tempus redemptionis fuerunt: et tamen mundo se mortificaverunt. Tempus primum ante legem, quod patres secundo mortuos protulit, quasi uterus abortivi fuit: et ipsi quasi ab utero mortui sunt, 113.0761D| qui sine tabulis legis Deum naturaliter timuerunt, et futurum redemptorem credentes voluptates occiderunt. « Absconditum. » Quia paucis a Moyse memoratis, etc., usque ad quos spiritus prophetiae irradiavit, ut ipsum Job. (Ibid.) Jam quietem hujus lucis aperit, et quid apud eam quotidie agitur de conversatione impiorum verbis manifestioribus demonstrat.

  VERS. 17.-- « Ibi impii. » Id est, in luce Christi, quam antiqui praestolati sunt, Gentiles a turba desideriorum mundi cessant, et tranquilla mente jam aeternam quietem praegustant. Et hoc est: « Et ibi requieverunt. » In mundo fortes robore, non fessi dicuntur. Qui vero in amore Dei roboratur, salubriter 113.0762A| a sua virtute deficit, et quo fortius aeterna petit, eo magis fessus, in terrenis moritur. Unde: « Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini (Psal. XXXVIII). » Dum ibi dicit lucem, locum electorum quo continentur, ostendit.

  VERS. 18.-- « Et quondam vincti. » Justi, etsi a desideriis quieti, dum tamen in corpore, molestia suae corruptionis ligati sunt. Corpus enim gravat animam, et repugnat caro spiritui. Sunt et vincula corporea, fames, sitis, et hujusmodi quae hic nequeunt solvi: sed et ab omnibus in libertate gloriae filiorum Dei solventur. Vide gradus: impii conversi cessant; exercitati in intimo sinu quiescunt; a vinculis corruptionis absoluti ad libertatem perveniunt. Sed quid hic interim egerint, subdit: « Qui non audierunt, 113.0762B| etc. « Exactor diabolus, qui semel nummum deceptionis homini contulit, et quotidie debitum mortis exigit, vox ejus est tentatio. Audit qui tentatur, et resistit: exaudit qui consentit. Idem de interna pace, quia quod mens valde amat, saepius replicat.

  VERS. 19.--Parvus et magnus ibi sunt. » (Ibid.) Quia hic est discretio operum, ibi erit dignitatum. Unde: « In domo Patris mei mansiones multae sunt. (Joan. XIV.) » « Et servus. » Qui peccat, servus est peccati, quia hic nunquam liber fit, dum judicem metuit: sed ibi liber erit, ubi de venia nulla dubietas erit. Erit quidem ibi memoria culpae, non quae mentem polluat, sed quae sine laesione beatitudinis, arctius beatitudini et laetitiae astringat, ut sanati 113.0762C| dolorum sine dolore recordamur; unde amplius medico gratias agimus.

  VERS. 20.-- « Quare misero data est lux? » (GREG. in lib. Job lib. V.) Contemplatus requiem, ubi liber a Domino despicit saeculi prospera, quae ab ea retrahunt. « Quare misero data est lux, » id est, prosperitas in peregrinationis miseria: quia, si non justum penitus opprimit, tamen mentem in amorem Dei et in dispensatione sui dividit; unde addit: « Et vita his qui, etc. » Amaritudo est omni justo, etc., usque ad vel in regimine praeesse.

  VERS. 21.-- « Qui exspectant mortem. » (Ibid.) Id est, penitus se mundo mortificare desiderant, sed occulto Dei judicio non venit, quia occupari injunctis honoribus compelluntur, quod Dei timore tolerant; 113.0762D| et intus est desiderium pietatis, et foris explent ministerium ordinis, ne per superbiam contradicant Dei dispositioni: et sic et multis prosunt, et quo se imperfectos vident, per humilitatem amplius surgunt: et quod a desideriis differuntur, ipsa tarditate ad eadem dilatantur: unde addit, quasi effodientes, etc. « Quasi effodientes thesaurum. » Quia qui thesaurum fodiendo quaerit, etc., usque ad exempla contemplationis invenit, unde dives sit.

  VERS. 22.-- « Viro cujus. » Ecce cum quaereretur quare misero data est lux, ostendit hic, via abscondita est viro: quia si jam bene agit, quid aget in fine nescit; vel aliquando quae putantur Deo placere, displicent.

  113.0763A| VERS. 23.-- « Circumdedit eum Deus. » (GREG.) Quia licet coelestia desideret, tamen quid de se intus dispositum sit nescit. Sunt et circa eum tenebrae ignorantiae, praeteriti est immemor, futura non invenit, praesentia vix novit, intima dispensationis Dei penetrare nequit. Qui vero has tenebras intendit, flet: et omni visu supernam lucem requirit: unde fit aliquando, ut in pio fletu interni gaudii claritas erumpat; unde sequitur:

  VERS. 24.-- « Antequam comedam. » Comedere est contemplationis luce pasci, quam non habet nisi qui prius in hoc exsilio, quasi ubi non sunt bona gemit, et suspirat desiderio et exsequitur vim lacrymarum.

  « Et quasi inundantes aquae, etc. » Aquae inundantes multis voluminibus impetu feruntur, sic in 113.0763B| lugentibus multa volumina, dum qui apud Deum decernatur, nesciunt: dum praeterita sua recolunt, futura pertimescunt, et in bonis suis ne errent, verentur: quos dum flagella Dei corripiunt, se offendisse suspicantur: unde addit:

  VERS. 25.-- « Quia timor. » Flent enim, quia deseri se timent: et ne pia percussio non sit disciplinae, sed vindictae, unde: « Quis novit potestatem irae tuae? (Psal. LXXXIX.) » Aliquando enim est gratia quam dicimus iram, et aliquando ira quam dicimus gratiam, unde necesse est ut in omnibus timeatur; in prosperis, ut non sint sibi data ad majorem excaecationem, non ad consolationem, ut bonis solet fieri, ne sit in adversis initium poenae.

  VERS. 26.-- « Dissimulavi. » (Ibid.) Et si semper 113.0763C| cogitando, etc., usque ad si Job qualis in potestate fuit ad exemplum proponit.

  « Nonne dissimulavi? » Potestas habita et ad utilitatem cogitanda, et propter tumorem dissimulanda, et potens ut prodesse debeat, posse se sciat.

  « Nonne silui? » Ecce qualis est in ore.

  « Nonne quievi? » Ecce qualis erga illicita, etc., usque ad quia nostra perfectio culpa non caret, unde addit:

  « Et venit super me indignatio. » Unde magna arte dicturus verbera, praemisit recte facta, ut in his quisque consideret quae poena maneat iniquos, si ita hic castigat justos, ut si justus vix salvabitur, impius ubi parebit?

CAPUT IV.
  113.0763D| VERS. 2.-- « Si coeperimus loqui tibi. » (Ibid.) Molliter incipiunt, sed in aspera prorumpunt. Sic haeretici blanda verba proponunt, ne caveantur, sed aspera subinferunt.

  « Sed conceptum. » (Ibid.) Perfecti nec in corde perversa concipiunt quae silentio compescunt. Alii prava concipiunt, sed silentii vigore magno constringunt: alii et concipiunt et mox efferunt. In sensu leves, in lingua praecipites. De his est Eliphaz, qui suo experimento de omnibus idem sentit.

  « Tenere quis poterit. » Quasi vellet retinere: in quo innuit se in loquendo offensurum.

  VERS. 3.-- « Ecce docuisti plurimos. » (Ibid.) Certa bona sunt quae et ille fatetur, qui criminari 113.0764A| vult. Quantus ante fuit qui tot suis occupatus disponendis, etiam libere alios docuit, actu et verbo recta ostendens? Quia vero criminator bona de eodem dicit, ad crimen inflexit, dicens:

  VERS. 5.-- « Nunc autem venit, etc., quasi non servasti recta quae dicebas. » Nota autem quod sunt iniqui, et bona justorum quae nota negare non possunt, dicunt, ne pravi videantur: et ut inde magis credatur eis, in malis quae inserunt, et haec ipsa bona ad cumulum reatus invertunt. Hic recta Job ergo dixisse, sed non servasse, quasi suo testimonio malus reprehenditur: inferius male loqui notatur, ut taceat. Et hi sunt duo modi quibus bonos impetunt mali, dicentes eos vel prava dicere, vel bel bona quae dicunt non tenere.

  113.0764B| « Defecisti, etc. Ubi est timor tuus? » Quasi de virtutibus miretur perditis, quas congruo ordine ponit. Sicut in via saeculi audacia fortitudinem, timor debilitatem parit, ita et in via Dei audacia debilitatem, timor Dei fortitudinem: quia qui Deo jungitur, potestate quadam super omnia levatur; fortitudo non nisi in adversis ostenditur, unde patientia additur, quia in fortitudine quasi proficit, qui mala aliena non motus tolerat. De patientia perfectio nascitur, unde in patientia animam possidere, homo dicitur, id est, in omnibus recte vivere, cunctis motibus mentis ex virtute dominari: qui enim se vincit, contra omnia est fortis.

  (Ibid.) Quoniam autem invehendo corripuit, nunc quasi exhortando subdit:

  113.0764C| VERS. 7.-- « Recordare, obsecro te. » Sed et hoc reprehensibiliter agit. Innocens enim et rectus saepe hic funditus delentur, etsi ad aeterna servantur: sed qui non pro aeterna sed terrena mercede Deo serviunt, ipsi sibi fingunt quod quaerunt, et docere praesumentes cum terrenam securitatem praedicant cunctis suis laboribus ostendunt quod amant.

  VERS. 8.-- « Quin potius vidi eos. » (Ibid.) Dolores seminat, qui dicit. Fraudulenta metit, qui dicendo praevalet. Vel dolores seminat, qui perversa agit. Metit, qui in eis prosperatur. Hi non (ut ait) pereunt, sed felicius hic justis vivunt. Patitur enim Deus quosdam hic praevalere, ut mundius vita justorum purgetur. Punit mox alios, ne putetur humana negligere, et multa mala praeterire, ut corda innocentium, 113.0764D| qui pusillanimes sunt, confirmet: verius autem diceret de omnibus, in fine; generaliter poterat dici, quod innocens et rectus non perit, quia etsi hic atteritur, apud Deum vera salute reparatur. Et mali pereunt, quia etsi hic altius crescant, in fine durius ferientur. Sed quia dicit, recordare, patet transacta ad mentem reduci, non futura enuntiari.

  VERS. 9.-- « Flante Deo perisse. » (Ibid.) Nos conflamus aerem, dum ab extra intus trahimus, et ab intus extra reddimus. Deus ergo in retributione flare dicitur, quia ab exterioribus causis intus judicii consilium concipit, et ab interno consilio exterius sententiam emittit, id est, a malis nostris quae extra 113.0765A| videt, judicium intus disponit, et ab interno conceptu extra damnationem facit. Vel flare Deus, id est, irasci dicitur per simile, quia nos cum irascimur, flatu furoris inflammamur. Flat ergo Deus irascendo vindictam cogitans, cum, post longam patientiam, qui in se tranquillus est reis videtur turbulentus, cum ipsi coram eo reatu suo turbentur.

  (GREG.) Postquam clementer monuit, aperte increpat. « Rugitus leonis, » id est, severitas et terror ipsius Job: « vox leaenae, » loquacitas conjugis, « dentes catulorum, » edacitas filiorum destructa est. Rigidus exsultat, quasi jure essent damnata. Tigridi etiam Job comparat pro maculis simulationis. Hypocrita enim, qui rectus videtur, habet latentia vitia, 113.0765B| quae aliquando erumpentia colorem variant. Praeda est justorum gloria, quam sibi arripit: putans ergo iste sanctum Job bona quae in eo noverat, per hypocrisim tenuisse, dicit:

  VERS. 11.-- « Tigris periit. » Hoc est varietas tuae simulationis exstincta est, etc., usque ad hi tales per sapientiam putant se omnes transcendere.

  VERS. 12.-- « Porro ad me dictum est verbum absconditum. » (Ibid.) Abscondita se haeretici audire simulant, unde et latenter praedicant, ut sanctior eorum praedicatio habeatur, non aliis aequa.

  « Furtive, etc. » (Ibid.) Quia non cum aliis per ostium intrant, sed rimas quaerunt pravae intelligentiae, quia vero fur lumen timet, addit:

  VERS. 13.-- « In horrore visionis nocturnae. » 113.0765C| In pavore nocturnae visionis se percepisse venas susurri divini dicunt, quia ut alta jactent, vix ea posse se capere dicunt. Sed dum ita alta notant, testes contra se nequitiae sunt. In nocturna enim visione dubie cernitur.

  « Quando solet sopor occupare. » Hoc est, dum omnes inferius dormiunt torpore, nos ad alta et superna percipienda vigilamus. Et dum aliquando hoc despici vident, seipsos timere simulant quod dicunt, unde subdit:

  VERS. 14.-- « Pavor tenuit me. » Ut miri videantur in altis, quasi pertimescunt quae fingunt: et tamen audaces sunt proferre, quae asserunt vix se potuisse audire.

  « Ad me dictum est verbum. » (Ibid.) Filius Dei 113.0765D| dicitur, etc., usque ad eo magis rectitudinem ejus repressa formidat: unde subdit:

  « In horrore visionis nocturnae, etc. » Id est, in pavore occultae contemplationis, in qua nihil manifeste, sed quasi imaginarie, videtur. Sed ad hanc nemo pertingit, nisi carnalibus desideriis repressis, unde:

  « Quando solet sopor occupare homines. » Vigilat qui curis saeculi intendit: dormit in quiete qui fugit. Hic est Jacob qui in itinere dormit et angelos videt, id est, in cursu hujus vitae a saecularibus rebus oculos claudit quod ad concupiscendum culpa primis parentibus aperuit. Et nemo ad videnda interna perducitur, nisi ab his quae exterius implicant 113.0766A| subtrahatur; unde: « Vacate et videte: quoniam ego sum Deus (Psal. XLV). » Sed quo animus in contemplatione levatus super se altiora conspicit, eo in se terribilius tremit, unde:

  « Pavor tenuit me et tremor et omnia ossa. » (Ibid.) Id est, fortiora acta, etc., usque ad stimulum carnis sentit, addit:

  VERS. 16.-- « Stetit quidam. (Ibid.) Ut incomprehensibilia se novisse judicent, etc., usque ad quia bonum commune specialiter sibi arrogavit.

  « Inhorruerunt pili carnis meae. » (Ibid.) Pili sunt superflua quaelibet humanae corruptionis cogitationes vitae veteris: quas si a mente excludimus, pilos carne incidimus, ut non dolore fatigemur. Unde Moyses: « Levitae radant omnes pilos carnis suae 113.0766B| (Levit. XIV). » Haec autem subtilius in nobis conspicimus, cum alta penetramus, unde recte nunc dicitur:

  « Cum spiritus transiret. » Cum enim mens vera videt, durius se de superfluis cruciat. Transeunte ergo spiritu, pili pertimescunt, quia ante vim compunctionis superfluae cogitationes fugiunt, quia intima visio animam contra se inflammat; et dum illicita districte resecat, mens latius speculationi inhaeret, et bene figit spiritum qui transibat, nec tamen haec ipsa mora contemplationis vim pietatis plene aperit, unde subdit:

  « Stetit quidam cujus non agnoscebam vultum. » (Ibid.) Quidam non dicitur, etc., usque ad per coaeternam ejus speciem conspicit, subdit:

  113.0766C| « Imago coram oculis me. » Imago Patris Filius est, qui dicit: Nemo venit ad Patrem, nisi per me.

  « Et vocem quasi aurae lenis audivi. » (Ibid.) Vox aurae, cognitio, etc., usque ad qui ex hoc auditu, didicit.

  VERS. 17.-- « Nunquid homo comparatione Dei justificabitur? » Hoc in contemplatione novit, quod justitia humana divinae comparata injustitia, ut quae lucerna in tenebris lucet, in sole caligat: quod potuit, quia qui lucem videt, scit quid de tenebris aestimet.

  « Aut factore suo purior? » (Ibid.) Hoc aestimat qui contra flagellantem murmurat. Sed debet scire, quia impie non flagellat, qui mira ex nihil fecit, et 113.0766D| conditor naturae non est iniquus judex culpae. Etsi iste injuste Job redarguit, recte tamen modum creaturae in comparatione Creatoris describit. Puriorem ergo se vir factore suo aestimat, si contra flagellum querelam parat, eumque sibi procul dubio postponit, cum ejus judicium de sua afflictione redarguit

  « Ecce qui serviunt ei. » (IDEM.) Angelus etsi in statu suo immutabilis permanet, in hoc tamen quod creatura est, vicissitudinem mutabilitatis habet, et ita stabilis non est. Si enim natura haec mutabilis non esset, cum esset bene condita, in nullis cecidisset. Sed ex arbitrio habuit ruere vel stare, et in stantibus meritum fuit, motum mutabilitatis suae, studio voluntatis fixisse. Hoc mutabilitatis argumentum est quod de apostata subdit:

  113.0767A| « Et in angelis suis reperit pravitatem. » Ex quorum comparatione infirmitas humana colligitur.

  « Quanto magis hi qui habitant domos luteas. » (GREG.) Id est terrena corpora, etc., usque ad conspiciunt curis saeculi occupati; unde subdit:

  VERS. 20.--De mane usque ad vesperam. » Id est, a vitae suae exordio usque ad terminum perpetratione iniquitatis vulnerantur, a qua succisi in profundum ruunt.

  (Ibid.) Vel mane, prosperitas; vespera, adversitas; sed per utrumque pereunt, quia per prospera lascivi, per adversa impatientes ad insaniam surgunt. Et quia nullus eorum, scilicet, « qui de mane usque ad vesperam succidentur » intelligit, quid bonis afflictis hic servetur, quid sibi futurum qui 113.0767B| hic bona putant. Sed quia non omnes sic deseruntur, subdit:

  « Qui autem reliqui fuerint. » Id est, despecti mundi, quos saeculum ut indignos reliquit, ut puer Aegyptius, id est, amator saeculi, peccatis niger, saepe a saeculo despectus relinquitur, ut non cum eo currat, sed fractus adversis torpeat. Sed hunc David, id est, Christus, invenit, et in suum amorem convertit, et cibo verbi pascit, et ducem itineris, id est, praedicatorem suum facit: quo duce convivantes, id est, mundi laetitiam destruit, quae eum comitem habere despexit.

  « Auferentur ex eis. » Quia Deus sibi eos elegit.

  « Morientur, et non in sapientia. » Interposita sorte justorum, redit ad interitum non intelligentium. 113.0767C| Reprobi justos despiciunt, quia per mortem suam invisibilia quaerunt, vel per mortem vitam invisibilem quaerunt. Sed ipsi, qui pariter mortem et sapientiam fugiunt, sapientiam quidem penitus deserunt, nolentes pro veritate mori, mortem tamen non evadunt.

  VERS. 1.-- « Voca ergo. » (Ibid.) Quoniam hoc veraciter contra iniquos protulit, quamvis latenter Job in numero eorum proposuerit: fastu sapientiae inflatus apertam irrisionem in Job subdit: « Voca ergo, » id est, si afflictus clames, Deus non respondet, id est non dat effectum, quia in tranquillitate eum contempsisti; et « ad aliquem sanctorum, » id est, 113.0767D| sanctos in afflictione adjutores non habes, quia socios in hilaritate non habuisti.

  (Ibid.) Post irrisionem subdit sententiam, etc., usque ad haec sapientes turbat, sed ira per vitium stultos trucidat.

  « Et parvulum occidit. » Id est, dum ei invidet, quem putat majorem, etc., usque ad vel partem habendo quantitatem nobis restringit.

  (GREG. lib. VI Moral., cap. V.) Quia totis desideriis in terreno amore solidatur, unde primus Cain in terra civitatem construxit, alienus a coelo hic felicius degit.

  VERS. 3.-- « Et maledixi pulchritudini ejus. » (IDEM.) Quia cum ex visa prosperitate malorum, pedes infirmorum nutent: fortes, videntes quae poena 113.0768A| ad gloriam eorum sequatur, prosperitatem eorum reprobant statim. Infirmus cum qualitate rerum mutatur, dum videt prospera, laudat, dum mutantur, nihil esse judicat: sed firmus cum ipsa gloria poenam considerat sequentem, et mox damnat. Sed quia proficientes in mundo multos secum trahunt, subdit:

  VERS. 4.-- « Longe fient filii ejus. » Id est, sequaces.

  « In porta. » (Ibid.) Porta regni est dies judicii, in quo electi intrant ad gloriam, ante quem filii hujus mundi elati sunt, sed tunc conterentur.

  VERS. 5.-- « Et non erit qui eruat. » (Ibid.) Quia illos ibi veritas eripit, quos hic per disciplinam premit.

  113.0768B| « Cujus messem. » Habet quisque donum intelligentiae, quo recta intelligit et dicit: Sed quia eadem non amat nec facit, a messe quam habet, jejunat; sed qui esurit justitiam ab illo audiens recta, se reficit, unde: « Quae dicunt, facite (Matth. XXIII). »

  « Et ipsum rapiet armatus. » (Ibid.) Diabolus ut inermis vincitur, cum aperta mala suggerens, omnia bona similiter tollere conatur: sed armatus vincit, alia bona intacta praeterit, alia latenter corrumpit.

  « Et bibent. » (IDEM.) Stultus saepe habet divitias, etc., usque ad et studiosus tarditate praepeditur? respondet:

  VERS. 6.-- « Nihil in terra fit sine causa. » Quia inde ille justius de negligentia punitur, iste de studio coronatur. Sed quia ad intelligendum recta 113.0768C| non modo studio, sed et persecutionibus erudimur, additum: « Et de humo non egredietur. »

  « Et de humo non egredietur. » (Ibid.) Humus, id est, elementa mundi in poenam vertuntur delinquentium; unde dicitur: « Pugnabit pro eo, » id est, pro Domino, orbis terrarum contra insensatos, sed tamen de eis non egredietur dolor, quia poena non nascitur de his quae feriunt, sed de his qui peccando percussiones extorserunt: sed quo exterior poena castigat, eo mens ad superna levatur; unde subdit:

  VERS. 7.-- « Homo ad laborem nascitur. » Quia impossibile est in hac peregrinatione sine labore esse: sed in eo quod caro affligitur, mens ad petenda alta levatur. « Vel homo, » id est, carnalis, mala 113.0768D| mundi sentit, quia inhianter bona ejus appetit. Sed cujus mens haec transit, ut avis ad alta, penna spei levatus, nil mali sentit, congaudeat et de flagellis, sed quia haec nullus suis viribus valet, subdit:

  VERS. 8.-- « Quamobrem ego te. » Id est, illum rogo per quem haec tribui scio.

  VERS. 9.-- « Mirabilia absque numero. » Quia divinorum operum magnitudo, nec ex qualitate valet discuti nec ex quantitate numerari.

  VERS. 10.-- « Qui dat pluviam. » (Ibid.) Haec verba mystica sunt, quia amici Job societate ejus eruditi erant. « Dat pluviam terrae: » cum arida gentilium corda gratia praedicationis infundit.

  « Irrigat autem aquis universa. » Cum hominem 113.0769A| spiritu replet ad fructificandum. Homo dicitur omnia, quia cum omnibus habet aliquid commune. Vel universa, id est, divites et pauperes, et omnes differentias hominum, quia bonum opus sequitur retributio.

  VERS. 11.-- « Qui ponit humiles in sublime. » (GREG.) Ut modo despecti judicent cum Domino.

  « Moerentes. » Quia quanto magis nunc adversis tribulantur, et se per lamenta castigant, tanto sublimiorem sospitatem habebunt etiam in hac vita. Haec de electis possunt intelligi, ubi humiles alta mente omnia temporalia transcendunt, et afflicti sunt erecti sospitate, non insania, ut qui laetantur cum malefecerint. Hi vero de certitudine aeternae salutis hilarescunt.

  113.0769B| VERS. 12.-- « Qui dissipat cogitationes. » (IDEM.) Cum reprobi cogitent mala, Deus aliquando ne contra bonos praevaleant, vires tollit, ut effectu careant operis, et apud Deum conscientia rei sint.

  VERS. 13.-- « Qui apprehendit sapientes. » (Ibid.) Quia consiliis Dei humana facta etiam tunc congrue serviunt cum resistunt, ut in venditione Joseph, ne adoraretur; in petitione praeputiorum a Saul, ut David exstingueretur; in morte Domini, ne omnes crederent in eum. Deus alia concedit propitius, alia permittit iratus: quae tunc in usum sui consilii vertit, ut quae ejus consilio repugnant, ejus consilio militent; et quod sine ejus voluntate geritur, ejus voluntati contrarium non sit, unde: « Omnia quaecunque voluit, etc. »

  113.0769C| VERS. 14.-- « Per diem incurrent. » Quia in ipsa veritatis praesentia, perfidiae errore caecati sunt, videntes miracula Christi et de ejus deitate dubitantes.

  « Quasi in nocte. » Palpando quaerimus quae oculis non videmus: Judaei miracula viderant, et adhuc quasi palpantes quaerebant: « Si tu es Christus, dic nobis palam (Joan. X). » Sed horum manibus diu retineri non potuit Christus.

  « Per diem incurrent tenebras. » (Ibid.) Mens invidi cum de bono alieno affligitur, de radio solis obscuratur.

  « Et quasi in nocte sic palpabunt in meridie. » Dies boni operis in proximo exterius lucet: quasi in nocte palpant, quia, livore caeci, aliqua quae reprehendant, 113.0769D| invenire satagunt. Ecce Loth, id est, justus malis adversantibus intra domum recluditur et munitur, id est ad mentem revertitur et manet interius, Sodomitae caeci circumeunt, id est, invidentes facta dictaque scrutantur, nec ostium, id est, aditum reprehensionis, inveniunt, sed parietem palpant, quia ubique laudabilis actio justi eis obviat.

  « Palpabunt. » Sed pauper spiritu, id est, qui apud se non est elatus: salvatur a gladio oris, id est, iniqua persuasione.

  VERS. 15.-- « Porro salvum faciet egenum a gladio oris. » Gladius oris est accusatio Judaeorum. Manus violenti, gentilitas quae crucifixit: sed hos Christus resurgendo superavit. In quo egeno, id est, humili populo fidelium spes vitae sequentis solidatur. 113.0770A| Iniquitas autem, quae modo dilatat os suum in contumeliam Christi, claudet per supplicium, vel conversa cessat ab injuriis. Eadem de pravis generaliter.

  « De manu violenti pauperem. » Id est adversa potestate, ut nec blandimentis suasionum trahatur, nec dolore suppliciorum frangatur. Pauper autem non trahitur, quia spes ejus fixa in aeternis contra haec solidatur. Ad cujus spei fructum cum pauper venerit, elatus obmutescit, et contrahit os: quia tormenta linguam ligant, quae loquebatur contra justos detrahendo. Sed ut electus supplicia evadat, et ad praemia pertingat, debet hic flagellis purgari, unde subdit:

  VERS. 17.-- « Increpationem ergo Domini ne reprobes. » (Ibid.) Reprobat qui se injuste pati conqueritur. 113.0770B| Eliphaz ergo putans Job pro purgatione percuti, non probatione fortitudinis, quia Job libere loquitur, causas suae percussionis quaerens, putat eum increpationem Domini reprobare. Sic haeretici quod recte ab Ecclesia agitur, ad malum convertunt.

  VERS. 18.-- « Quia ipse vulnerat. » (IDEM.) Duobus modis vulnerat Deus quos ad salutem reducit. Aliquando percutit in corpore ut mentem sanet; aliquando sine exterioribus flagellis mentis duritiam suo desiderio percutit, et sic eam sanat, quae secura in mundo mortua quiescebat. Sed, dum mens ad Deum anhelat et omnia saecularia despicit, omnia mox ei vertuntur in tentationem, et eam affligunt; sed, dum transitorio labore atteritur, a perpetuo 113.0770C| liberatur, et ideo subdit:

  VERS. 19.-- « In sex tribulationibus. » (Ibid.) Senario, quem septimus sequitur, praesentis vitae operatio et discursus signatur: quia, sexto die Deus omnia perficiens, hominem condidit, et septima quievit, qui non habet vesperam, id est, finem; in septima ergo tribulatione liberat, ne in septima malum attingat: quia hic paterne erudiens atterit, sed in die judicii a verbere abscondit.

  VERS. 20.-- « In fame. » (Ibid.) Enumerat mala praesentis vitae et adjutoria Dei. Fames mentis est silentium verbi Dei: quo subtracto, tentatio carnis invalescit, quae est bellum. Sed Deus etiam in fame a morte animam eripit, quia verbo suo reficit. « Et in bello. » Contra tentationes carnis fortes facit. Sed 113.0770D| talis factus aliquando detractiones metuit, unde addit:

  VERS. 21.-- « A flagello linguae. » Id est, ab exprobratione contumeliae, propter quam irrisus a bono cessat; unde David: « Et a verbo aspero. » Ab hac sanctus absconditur, quia, dum hic laudem non quaerit, nec contumelias sentit; sed, quia post haec aliquis cruciatus corporum timet, sequitur: « Et non timebis calamitatem. » Id est, persecutionis: sed, quia talis in terrore judicii futuri securitatem sibi parat, subdit:

  VERS. 22.-- « In vastitate et fame. » Vastitas es gehenna quae foris, etc., usque ad ut in articulo mortis ejus impetus non horreat, subditur: « Et 113.0771A| bestias terrae. » Quae tempore mortis ad rapiendas animas effrenantur, sed saevientes non timet, qui blandientes secutus non est: et initium retributionis est, in obitu securitas mentis. Cum autem bene vivitur, cavendum est ne quis despectis caeteris de singularitate glorietur, sed sociale bonum recogitet, unde addit:

  VERS. 23.-- « Sed cum lapidibus regionum pactum. » Quasi divisae sunt regiones gentium, ecclesiae moribus et linguas distantes; lapides electi, qui in aedificio ponuntur. Qui ergo recte vivit pacto se lapidibus jungit: quia in eo quod mundum deserit, sanctis per imitationem se alligat; unde impugnatio crescit, qua tamen attritus humilius Deo subditur, unde subjicit: « Et bestiae terrae. » Non 113.0771B| pacatae sed pacificae, quia non pacem habent, sed pacem faciunt; quia cum acrius homo a diabolo impugnatur, amplius ad amorem impellitur, et cum eo robustior pax efficitur. Vel bestiae sunt motus carnis, quae continentia quasi cavea pressae, etsi tentando rugiunt, non tamen ad effectum quasi ad rabiem morsus excedunt, in quo sunt pacificae. Vel quia perturbant, amplius illud, ubi nulla contradictione vivitur, diligitur: et sic ad amorem intimae quietis impellunt.

  VERS. 24.-- « Et scies quod pacem. » (GREG.) Pax vel inchoata, quae hic est concepta ex desiderio Dei; vel plena, quae in futuro ex visione Dei. Cum ergo mens Deo vel caro menti subjugatur, tabernaculum justi, id est, corpus quod mens inhabitat, pacem 113.0771C| habet motibus desideriorum sub justitia refrenatis. Sed nihil est haec castitas carnis, si non adsit mentis suavitas in amore proximi.

  « Et visitans speciem tuam non peccabis. » (Ibid.) Species nostra est proximus, etc., usque ad quia ex semine boni operis uberes fructus praedicationis colligit; unde subditur:

  VERS. 25.-- « Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum. » Ille enim bene loquendi facundiam accipit, qui bene vivit, nec conscientia loquentem praepedit. Hinc est quod Aegyptii servi facti, frumenta ad semen percipiunt, qui ante liberi ad esum acceperant: quia cum plene Deo subdimur, verbo praedicationis replemur. Ante liberi sacro eloquio pasti; et tamen ad quaedam quae in mundo 113.0771D| petimus vacantes. Ex praedicatione, magna proles fidelium sequitur. Et hoc est: « Et progenies tua, quasi herba terrae. » Id est, innumerabilis. Vel herbae comparatur, quia, arentem mundi gloriam deserens, spe interna virescit. Justo autem non sufficit haec magna exterius agere, nisi etiam per contemplationem in aeterna penetret; unde subditur:

  VERS. 26.-- « Ingredieris in abundantia sepulcrum. (Ibid.) Sepulcrum est contemplatio, etc., usque ad quod utilitati proximorum refundant. « Sicut infertur acervus tritici. » Quia tempus actionis primum est, extremum contemplationis. Et necesse est ut perfectus mentem prius virtutibus exerceat, et eam postea in horreum quietis condat. Vel sepulcrum 113.0772A| est quies aeterna, in qua tanto verius quiescitur, quanto perfectius vita corruptionis necatur. Hanc in abundantia ingreditur, qui post congesta hujus vitae opera, huic mutabilitati plene mortuus, in secreto veri luminis occultatur, sicut triticum: quia justi in alieno tempore percussiones sentiunt, sed in suo, ut grana, in horreum intrant.

  VERS. 27.-- « Investigavimus. » In hoc notat se, non secundum superficiem dixisse supra sepulcrum, bestias, lapides, tabernaculum, et hujusmodi, sed in his interiora quaesisse. « Quod auditum mente pertracta. » Verba jactantiae; et si bene docuit, imperitia est velle docere meliorem: unde dicta amicorum etsi recta, non recte dicta arguuntur.

CAPUT VI.
  113.0772B| VERS. 2.-- « Utinam appenderentur. » Tactus flagellis verbis lacessitur, non ut non erectus in defensionem contumax caderet: sed ut percussus tacens gratias egit, lacessitus recta respondit: « utinam appenderentur peccata. »

  « Statera. » (Ibid.) In manu patris Christus habens lancem misericordiae et justitiae, peccatum per misericordiam laxans, leve esse; calamitatem moriendo gravis esse ponderis ostendit. Cui et hoc gratiae dat, ut ipsa cognoscibilis sit calamitas. Caecus enim homo in exsilio, quasi in patria, gaudebat: sed Deus extra apparens hominem intus revocat, ut viso quod amisit, grave doleat quod tolerat; dicit ergo:

  « Utinam appenderentur. » Id est, malum nostrae, etc., usque ad pensans judicia Dei quibus affligitur, 113.0772C| et hoc est:

  VERS. 3.-- « Unde et verba mea dolore sunt plena, quia sagittae Domini. » Id est, percussio animadversionis Dei, quae non me, ut multos, inemundatum dimittit.

  VERS. 4.-- « Ebibit spiritum. » (GREG.) Id est, elationem compescit, ut dicat: « Defecit spiritus meus (Psal. LXXVI). » Et non solum gemo quod patior, sed timeo quod minaris, et hoc est:

  « Terrores Domini militant: » ne post hoc mors aeterna sequatur. Sed quia staturae adventum desiderat, quo ardore eumdem gentilitas, et Judaea sitiat, supponit, cum ait:

  VERS. 5.-- « Nunquid rugiet onager, » id est, agrestis asinus, etc., usque ad sed carnaliter tenebatur, 113.0772D| subdit:

  VERS. 6.-- « Aut poterit comedi insulsum. » Sal est virtus occultae intelligentiae, etc., usque ad convertendo esuriens recepit.

  (Ibid.) Ille desiderat stateram, nos jam per fidem ejus vivimus; sed tamen pro purgatione sagittas ejus patimur, et terrore futuri timemus.

  Sed quia filii sumus, non debemus timere ut Dominum, sed diligere ut Patrem, et ad eum anhelare, ubi cibo, id est, aeternitate ejus pascamur, pro quo modo rugimus, unde:

  « Nunquid rugiet onager. » (Ibid.) Onager, est populus qui, etc., usque ad etiam ab hujusmodi verbis se separant, et hoc est:

  113.0773A| « Aut poterit comedi insulsum. » Sed jam in alto positi, a stultis semoti, saepe dum sola propria ad ferendum dura procurant, pro amore veritatis non sunt accincti.

  « Aut potest aliquis gustare. » (GREG.) Durum est petere quod cruciat, quod vitam fugat, sed saepe cum fit in alto, ad ferenda stultorum mala se inclinat, ut eos trahat. Aucto enim desiderio coelestium angustiatur, et prae dulcedine illorum amara saeculi non metuit. Unde, et post impossibilem mortis gustum, subdit:

  VERS. 7.-- « Quae prius nolebat tangere, » id est, mala saeculi jam sunt dulces cibi prae amore coeli. Et cum haec dulcia sint, « Quis det ut veniat petitio mea? »

  113.0773B| VERS. 9.-- « Qui coepit, ipse me conterat. » (GREG. in Job lib. VII.) Conterit adversarius, et defecit a te homo. Conterit Deus, et fractus a vitiis in virtute solidatur. Qui ergo per flagella Deo appropriare desiderat, dicit: « Qui coepit, ipse conterat, » quia aliquando incipit Deus contritionem vitiorum, et in ipso provectus initio homo extollitur, et sic hostis exclusus, gravior assumptis aliis spiritibus surripit, et virtutes conterit.

  « Solvat manum, » id est, exerceat effectum; dum enim inflatus longa prosperitate amorem suum per flagella non exercet, quasi manum ad ferienda vitia ligatam tenet, unde peccanti populo dicit: Jam non irascar tibi, et zelus meus recessit a te.

  « Succidat me. » Cum enim dolor vel tentatio non 113.0773C| percutit, elatio mentis succisa cadit, ut jam quaerat manum levantis.

  VERS. 10.--Et haec mihi sit consolatio ut affligens. » ] (Ibid.) Quasi quibusdam hic parcit, ut aeternum feriat; sed me hic non parcens feriat, quod est mihi consolatio. Timent enim sancti hic sibi parci. Quod haec non tumenti, sed humili mente dixit, ostendit in his.

  « Nec contradicam sermonibus. » Sermones Dei ad nos: non modo dicta, sed et facta, ut hic percussio Job; cui murmurando non contradicit, quia et quem feriendo tolerat, sanctum vocat.

  VERS. 11.--Quae est enim fortitudo mea? » (Ibid.) Alia est fortitudo bonorum, etc., usque ad et pro ea quam non amat, pati recusat, dicit ergo:

  113.0773D| « Quae est enim fortitudo, aut quis finis? » Id est, mala, etc., usque ad unde infirmus habet vires, unde subjungit:

  VERS. 13.-- « Ecce non est auxilium. » Ad majoris quoque meritum fortitudinis, quomodo a proximis destituitur, addit:

  « Necessarii quoque. » Si exterius despectus, intus solio judicii praesidet; nam ad sententias erumpit: « Qui tollit, etc. »

  VERS. 14.-- « Qui tollit ab amico suo. » (Ibid.) Amicus est quilibet proximus, etc., usque ad qui intus dudum aeterna negligendo perierunt: de quibus recte dicitur:

  VERS. 17.-- « Et ut incaluerint, » id est, cum per 113.0774A| cognitionem poenae fervere coeperint, a delectatione carnis, quam desiderio tenebant, separabuntur. Mali aeterna non intelligunt, nisi cum jam pro terrenis puniuntur: tunc mens aestuat, et igne serae poenitentiae se inflammat; tunc ejus duritia per supplicium liquatur, unde propheta: « Tantummodo vexatio sola intellectum dabit auditui » (Isai. XXVIII), hoc tunc passuri, interim his implicantur.

  VERS. 18.-- « Involutae sunt. » Omne quod involvitur in se replicatur: sic mali, volentes aliquando bona quasi extra se tensi, ad consueta mala tentati replicantur. Vel involutae sunt, qui etsi aliquando victa una nequitia pedem levant, regnans altera et ad eam quam vicerant implicat, ut qui jam spreta avaritia adhuc luxuriosus est, pro pretio luxuriae ad 113.0774B| avaritiam redit. Sic ope vicaria fugitivum suum vitia retinent, et quasi laqueis egressus ligant, unde saepe lapsi ad suas voluptates redeunt, nec curant ea quae permanent, unde subdit:

  « Ambulabunt in vacuum et peribunt. » Quia nihil secum de fructu sui laboris portant. Sed justus in conspectu Domini non apparet vacuus: portat enim manipulos justitiae. Ab illorum autem imitatione per finem terret, « Considerate semitas, etc. »

  VERS. 19.-- « Considerate semitas. » (Ibid.) Thema interpretatur auster, Saba rete: Auster qui tepore membra dissolvit, est hic fluxa vivendi remissio; rete est actionis obligatio, et fluxis actibus homo implicatur, dum non perfecte mundum deserit, dum non districto studio, sed dissolutis gressibus vadit, 113.0774C| ut qui pro amore carnali parentum ad ea quae Dei sunt praepeditur. « Considerate, » dicit, quia perversa agendo diligimus, sed haec visa in aliis dijudicamus, unde ad nos reversi de hujusmodi erubescimus.

  « Exspectate paulisper. » Quia parum est quidquid finitur; sed qui hoc longum putat, de aeternis non curat. Dicta brevitate vitae contra iniquos insurgit voce justorum

  VERS. 20.-- « Confusi sunt. » Quia scilicet mali bonos per aspera a spe conantur retrahere: quod si peragunt, exsultant; si non, incassum crudeles fuisse erubescunt; unde et quid in retributione fiat, subdit:

  « Venerunt quoque. » In judicio mali ad justos perveniunt, quia eorum gloriam videbunt, ut gravius 113.0774D| doleant videntes quod perdiderunt. Tunc pudor eos operit, cum testis conscientia urit. Eadem spiritualiter. Amici Job confusi sunt, quia dum eum ad desperationem inflectere nequeunt, confunduntur, venerunt dum jam mentis constantiam intus agnoscunt et erubescunt. Quos ostendit de numero eorum qui Deum non timent, nisi suis vel aliorum adversis territi.

  VERS. 21.-- « Nunc venistis, et modo videntes plagam meam. » (Ibid.) Quasi, ego Deum et ante adversa timui, vos qui ex amore Deum non timetis, ex solo verbere formidatis.

  VERS. 22.-- « Nunquid dixi. » Ecclesia substantia haereticorum (quorum figura sunt amici Job) non 113.0775A| eget, id est, carnali sapientia; et recta, quae contra diabolum de conversione aliquando loquuntur, audire ab eis renuit, quia per haec ad perfidiam trahunt. « Manus hostis » est fortitudo Satanae. « Robusti » sunt maligni spiritus.

  « Nunquid dixi: Afferte. » Contra divites mundi, etc., usque ad et quod in seipsis despiciunt, et in aliis.

  VERS. 24.-- « Docete me. » Hoc vel prioribus subjungitur, vel per se dicitur per increpationem.

  VERS. 25.-- « Quare detraxistis. » (GREG.) Mundus esse debet, etc., usque ad reprehensibilia profertis ad increpandum?

  (Ibid.) Duo genera locutionis noxia sunt, quod et perversa laudat et quod etiam recta vituperat; ibi 113.0775B| favor, hic ira: de hoc amicos Job arguit; ad quod vitium ex otiosis dictis pervenitur, unde subdit:

  VERS. 26.-- « Et in ventum. » In ventum verba proferre, etc., usque ad sit ergo ostium linguae quod modo claudatur, modo aperiatur.

  VERS. 27.-- « Super pupillum. » (GREG. in Job lib. VIII.) Ecce quantae infirmitatis se esse perpendat, etc., usque ad si tolerat quos non amat, vel si non tolerat quos amat.

  VERS. 28.-- « Videte an mentiar. » (Ibid.) Quia humilis, quae dicit, non ex auctoritate praecipit, sed ex ratione persuadet; sed quia occasione rationis, contrarii ad contentionem effrenantur, subdit.

  VERS. 29.-- « Respondete, obsecro absque contentione. » Quia haeretici inquisitionibus non intendunt 113.0775C| veritatem assequi, sed victores videri.

  « Et loquentes, etc. » Quia qui loquitur, judicio auditoris subditur. Inter cor et linguam ejus aequus arbiter sit, ut nihil praecipitanter de corde per linguam prodeat, sed prius examinet quam dicat. Et quia qui prius de suis, recte judicant de dictis alienis, addit:

  VERS. 30.-- « Et non invenietis in lingua mea. » Quia non vobis in me stultitia sonat, si a vestra conscientia non procedat; sic Ecclesia prius falsa hostium destruit, post vera aperit, quibus non est locus dum falsa pro veris habentur; per « linguam » aperta locutio, per « fauces » occulta tractatio, quia quod Ecclesia foris praedicat, vivendo custodit.

CAPUT VII.
  113.0775D| VERS. 1.-- « Et sicut dies mercenarii. » (GREG.) Qui dies cito transire optat, ut ad laboris praemium veniat, sic omnis justus; et sicut ille in alienis laboribus sudat, sed proprium praemium sibi parat, sic justus in mundanis malis sudet, ut coelestia bona capiat. Cavet ne vacuus ab opere dies eat, et praemium minuatur. Patitur dura, ut magis coronetur, licet merces jam sit in corde; sed tamen gravius aestus sentitur in corpore, ut post sit refrigerium in quiete, et hoc est:

  VERS. 2.-- « Sicut servus. » Bene omnis electus servus dicitur, quamdiu sub jugo corruptionis hujus est, antequam veniat in libertatem gloriae.

  « Et sicut mercenarius. » Qui de gravitate operis 113.0776A| lacessit, nisi spe finis relevaretur, sed illo viso nihil putat quod sentit.

  VERS. 3.-- « Menses vacuos. » A rebus mundi, quia non eas quaerunt per actus suos boni, et noctes adversitatum tolerant laboriosas, quando jam sunt in cruciatu corporis. Vel menses vacui, quia modo est labor, sed nondum praemium.

  « Noctes laboriosas. » Enumerat, etc., usque ad eo magis gemit diu nescisse quod quaerit, et quod inaniter laboravit.

  VERS. 4.-- « Si dormiero. » (Ibid.) Secundum historiam animus dolentis exprimitur, qui, cogente moestitia, per diversa desideria vagatur; in nocte diem, in die vesperam desiderat, quia dolor non sinit placere quod adest; et jam hoc expertus grave, 113.0776B| consolante desiderio aliud exspectat; sed nec sic dolor finitur, unde:

  « Et replebor doloribus. » Causa autem doloris haec est:

  VERS. 5.-- « Induta est. » (Ibid.) Eadem subtilius in Ecclesia, etc., usque ad non eis est hic integra salus, unde subdit:

  « Et replebor doloribus usque ad tenebras. » Quia securitatem non invenit, donec penitus tempus tentationis relinquit. Doloris autem causam subdit:

  « Induta est caro, » id est, carnalis vita quam ago, vel mala operatione polluitur, vel inde restricta, ex memoria imaginibus peccatorum fuscatur, quae quasi pulvis ante oculos surgunt. Ecclesia vero 113.0776C| in quibusdam putredinem luxuriae carnis sentit, in quibus terrenis actibus deditis pulvere conspergitur: de utrisque subdit:

  « Cutis mea. » Cutis sunt in Ecclesia, qui solis exterioribus curis vacant: quorum corda desperatio siccat, et ideo contrahuntur, non extenti per longanimitatem ad aeternam vitam: praesentibus haerent: quod ideo fit, quia non attendunt quam fugitiva haec vita sit. Sed Ecclesia econtra:

  VERS. 6.-- « Dies mei velocius. » Sicut tela filis, sic vita diebus singulis proficit: sed quo magis crescit, ad incisionem tendit. Sed et telae festinantiam velocitas vitae transit, quae semper deficit. Et ideo electi cor non in ea figunt, unde ait:

  « Et consumpti sunt, » id est, nullam mihi fiduciam 113.0776D| pono in his: quod faciunt reprobi, ego non.

  VERS. 7.-- « Memento. » (Ibid.) Id est, benignus velociter transeuntem respice, quia humanae brevitatis consideratio, Deo est grata oblatio.

  « Quia ventus est. » Vita aeterna et solida: hic vita nec solida nec manens judicatur.

  (Ibid.) Et quia postquam transit vita, non est locus merendi veniam, subdit:

  « Et non revertitur. » Id est, post mortem, mens suam retributionem videns, non revocatur ad exhibenda bona opera: unde dives de se desperans, quod est aggravatio poenae, pro fratribus rogat. Ecce vita transit, quod sequitur permanet. Post etiam,

  113.0777A| VERS. 8.-- « Nec aspiciet me visus hominis. » Id est misericordia Redemptoris, quae peccantium duritiam emollit, ut cum Petrum respexit (Luc. XXII); sed post mortem non liberat, quem ante gratia non reformat. Non visus hominis, sed,

  « Oculi tui in. » (GERG.) Id est, districtum judicem ad feriendum videbis, et qui hic exspectatus ad poenitentiam substiti, jam non subsistat. Hoc justo convenit, qui timet omne quod agit, et remota pietate se periturum praescit, et non subsistit ante oculos, quia poenae vita non sufficit, si justitia eum premit. Nec enim astra, id est qui sanctitate lucent, coram eo munda sunt. Culpa autem et poena humani generis breviter subditur.

  VERS. 9.-- « Sicut consumitur nubes. » (Ibid.) Nubes 113.0777B| ad alta levatur, etc., usque ad vade in domum tuam.

  VERS. 10.-- « Neque cognoscet eum amplius locus. » (Ibid.) Locus hominis Deus est, etc., usque ad adhuc de corruptione carnis contradictionem sentit.

  VERS. 12.-- « Nunquid mare sum. » (Ibid.) Carcer, est caro quae impedit, etc., usque ad nunc subdit consilium contra ea.

  VERS. 15.-- « Quamobrem elegit. » (Ibid.) Anima, est intentio mentis, etc., usque ad « si hoc mihi facturus es interfice me. »

  VERS. 16.-- « Parce mihi, Domine, » ut aeterna des, quia contemptu illorum haec melius sperantur. Dum parci sibi petit, probat quod non a Deo desperavit; 113.0777C| quod est, suspendium elegit, hoc est, desperavit, de eodem intulit, parce: quod est, mortem ossa: hoc est, non ultra vivant hoc tertio.

  « Nihil enim sunt dies mei. » Qui aeterna considerat, ad se rediens bene hos dies nihil vocat, et districte judicari formidat.

  VERS. 17.-- « Quid est homo. » (Ibid.) Magnificat Deus hominem multo spirituali munere, et erga eum ponit cor, quia pro datis districtius judicat. Sed quid homo? quasi: etsi magnificatus ultra se donis tuis, tamen quia caro est, si sine pietate judicetur, ferre non potest, unde adhuc addit:

  VERS. 18.-- « Visitas eum diluculo. » Diluculum est cum de nocte vitiorum et ignorantiae ad lucem venit homo, in quo et mox probatur: ne enim bona 113.0777D| a se habere glorietur, tentatione concuti permittitur, ut altitudo Dei et sui infirmitas videatur, sicut Salomon post sapientiam tentatur a meretricibus; haec tota hac mortalitate homo patitur unde: « Usquequo non parcis mihi. »

  VERS. 19.-- « Salivam. » (Ibid.) Saliva in os a capite labitur, etc., usque ad qui hoc vult mereri, fatetur malum quod fecit: « Peccavi, etc. »

  VERS. 20.-- « Peccavi, quid faciam tibi. » (Ibid.) Quasi: quid in recompensationem tibi offeram non invenio, quia omnis virtus hominis ad culpam abluendam infirma est. Vel, « quid faciam tibi, » quasi: omnia bona non tibi, sed nobis prosunt.

  « O custos hominum. » Quia nos sic destituit, ut 113.0778A| nos custodire nequeamus, et si quid conamur, peccatis gravamur, unde:

  « Quare posuisti me contrarium. » Cum homo serpenti credidit, etc., usque ad sed misericordiam quaerit, unde addit:

  VERS. 21.-- « Cur non tollis. » Ecce desiderium Mediatoris, qui tollit peccata mundi. Vel, tunc peccatum plene tolletur, cum in corruptionem homo mutabitur. Desiderat ergo Redemptorem vel resurrectionem, unde et poenam quam ex origine meruit, et judicium quod ex propria actione timet, adjungit. Ecce nunc peccanti homini dictum est: Cinis es, et in cinerem reverteris. »

  « Quare posuisti me contrarium. » (Ibid.) Quia inferior, factus contrarius modo superiori, id est 113.0778B| Deo: ideo nostrum inferius, id est sensualitas, factum est contrarium superiori, id est spiritui, ut semper pugnent.

  « Mane, » id est, in adventu judicis, cui omnia aperta. Quaerere Dei, est districte judicare, ante quem nec justus subsistit; sed hoc est solatium liberationis, quod se sufficere non posse dicit humilis; plangit ergo mortem quae nunc est, timet judicium quod imminet.

CAPUT VIII.
  VERS. 1.-- « Respondens autem. » (GREG.) Sciendum est imprimis, quia sicut Eliphaz sanctissimum Job de superbia principaliter notavit, licet et de hypocrisi breviter tetigerit, ita et iste de hypocrisi principaliter notare intendit; sed priusquam hoc 113.0778C| faciat, quiddam praemittit unde perpenditur quam onerosa ei fuerint verba ipsius Job, verba scilicet aedificationis: quasi ergo ulterius bene loquentem pati non possit, indignative in haec verba prorupit, dicens:

  VERS. 2.-- « Usquequo loqueris talia. » Quasi dicat: quare loqueris inutilia? et spiritus multiplex . . . . .

  « Usque loqueris talia. » (Ibid.) Quia gravia sunt iniquo verba aedificationis quasi ferre non possit; et quia non vult corrigi, bene dicta criminatur.

  « Et spiritus multiplex. » (Ibid.) Dum multiplicitatem sermoni ejus tribuit, inopiam intelligentiae ipsius reprehendit. Et nota esse quatuor genera loquendi. 113.0778D| Alii enim ampli sunt ore et sensu, qui laudandi sunt; alii vero utroque stricti, qui miserandi; alii sensu ampli, sed non possunt eloqui, qui sunt adjuvandi; alii sensu inopes, sed lingua torrentes, qui despiciendi: quod iste in crimen Job torquet.

  VERS. 3.-- « Nunquid Deus. » (GREG.) Haec Job nec negaverat nec ignorabat, etc., usque ad quasi juste perierint, alios feriunt, unde subdit:

  VERS. 4, 5.-- « Etiamsi filii tui peccaverunt, etc. Si diluculo: » quasi ipsi in luce, Ecclesia sit in nocte: quam vocant, ut per cognitionem Dei surgat, et per precem poenitentiae praeterita diluat, « si mundus » in cogitatione, « rectus » in opere.

  113.0779A| VERS. 6.-- « Evigilabit. » Qui ab adjutorio tui modo errantis dormit.

  « Et pacatum reddet. » (GREG.) Id est praesentis vitae tranquillitatem restituet, quam solam aestimant esse Dei remunerationem.

  « Habitaculum justi. » (Ibid.) Consilium mentis dicunt quod pacatur, quia si eos ad sua trahunt, a contentione conticescunt. Opes quoque intelligentiae promittunt dicendo.

  VERS. 7.-- « In tantum. » Sed quia verbis eorum non facile creditur, sententias patrum in argumentum sui erroris inflectunt, unde additur:

  « Ut priora. » Quia et amissa recuperari, et adhuc majora praesentis vitae praemia promittunt.

  VERS. 8.-- « Interroga enim genera. » Non videri, 113.0779B| sed investigari monent, quia hoc nolunt conspici, quod liquido patet cunctis.

  VERS. 9.-- « Hesterni: » aliquando moraliter docent ex praeteritis praesentia conjici, scilicet ex transitu eorum quod haec nulla sint, unde subdit, « hesterni. » Quia, si pristina recolitur generatio, haec vita cito transire ut umbra cognoscitur.

  VERS. 10.-- « Ipsi docebunt. » Laudant patres nobiscum, unde magis nos impugnet.

  « De corde. » (Ibid.) Quasi tu habes simplicitatem spiritus in ore, non in corde: illi contra. Saepe mali, se non attendentes, bonos lacerant, et vel bona, quae non videndo, sed audiendo didicerunt, proferunt; vel mala, quae ipsi agunt, aliis ingerunt, et ita factis se excusant, verbis judicant. Sic Baldath 113.0779C| simulator justitiae contra hypocritas mira dicit, et de his docere justum praesumit, quae convenirent pravis. Vecors qui, hortis sitientibus, in flumine aquam fundit.

  VERS. 11.-- « Nunquid vivere potest. » (Ibid.) Scirpo vel carecto hypocritam comparat, etc., usque ad sed alienis criminibus ostendat.

  « Ante omnes herbas. » (Ibid.) Et justi herbae, secundum carnem, quia omnis caro fenum (Isa. XLVIII); qui arescunt, quia eorum opera cum carnis vita deficiunt. Sed hypocritarum ante: quia mox bona deserunt, ut ea consecuti sunt, propter quae simulaverunt. Hi sunt « fenum tectorum, quod priusquam evellatur, exaruit. »

  VERS. 13.-- « Sic viae omnium. » Ecce cui comparat 113.0779D| scirpum vel carectum: spes hypocritae est gloria, et hujusmodi saecularia, quae pereunt; aeterna permanent.

  VERS. 14.-- « Non ei placebit vecordia. » (Ibid.) Vecordia est magnam rem vili pretio vendere, id est, bona laboriosa agere pro favore: hac modo delectatur, sed in poena displicebit, et tunc sciet nihil fuisse omnia quae transierunt, unde:

  « Et sicut tela aranearum fiducia ejus. » Tela aranearum studiose texitur, flatu venti dissipatur: sic, quidquid hypocrita exsudat, favoris aura tollit.

  VERS. 15.-- « Innitetur super domum suam. » Domus mentis, est quaelibet res quam per dilectionem habitat animus: domus ergo hypocritae, est 113.0780A| favor. Vel, domus est fiducia sanctitatis, quae coram hominibus, sed non coram Deo stabit.

  VERS. 16.-- « Humectus videtur. » Scirpus, hypocrita, in nocte humidus videtur, id est, gratia sanctitatis infusus apparet hominibus, sed coram sole in die judicii arescet.

  « Et in ortu suo germen. » Quaelibet herba prius a terra producitur, etc., usque ad hypocrita, etiam cum recte agit, a multis vult videri.

  VERS. 17.-- « Super acervum petrarum. » (Ibid.) Radices sunt cogitationes; lapides, quia non additur vivi, homines boni et mali sunt; hypocrita ergo qui inter lapides moratur, cogitationes in quaerenda admiratione hominum multiplicat: per omnia enim quae agit occulta cogitatione laudes quaerit, palam 113.0780B| habens quod hostes praedentur. Ut Ezechias, qui post multa beneficia sibi facta, nuntiis regis Babylonis omnia sua bona ostendit: unde mox audit: « Tollentur omnes in Babylonem (II Reg. XX); » ita et dum laus quaeritur, virtus et pulchritudo in manus inimici traditur, unde Baldad dicit:

  « Et inter lapides commorabitur. » Quia ibi stat, ubi suae mentis intentionem solidat: qui etsi sit plenus bonis, si absorbuerit eum Deus, id est, per mortem tulerit, de loco, id est favoribus hujus vitae; dicet: non novi te, ut fatuis virginibus dicitur (Matth. XXV): et merito, quia non satis est ei nisi et alios sibi similes fecerit, et hoc est quod dicit: haec est enim laetitia viae ejus.

  « Haec est enim laetitia, etc. (Ibid.) Ut et pro illorum 113.0780C| reatu puniatur, sed:

  VERS. 20.-- « Deus non projiciet simplicem. » Cujus simplicitas modo a calliditate duplicium vocetur fatuitas.

  « Nec porriget manum. » (Ibid.) Ut ab imo quo quaerunt gloriam elevet. Maligni sunt hypocritae qui nec bona bene agunt. Vel quia proximo exterius puros et simplices se ostendunt, interius duplicitatem celant; contra quos dicit Moyses: « Non induas vestem ex lana linoque contextam. » (Deut. XXII.)

  VERS. 21.-- « Donec impleatur. » Non quod post, quod constat: sed non ante, quod dubium hominibus potest videri: quasi, nec ante judicium simplices deserit, nec malos percutere desinit.

  « Impleatur risu os tuum, » id est mens gaudio 113.0780D| « aeternae securitatis, unde:

  « Et labia tua jubilo. » Jubilum cum tanta laetitia corde concipitur, quam sermo non explicet, sed tamen os sonet.

  VERS. 22.-- « Qui oderunt. » (Ibid.) Justorum hostes in judicio confusio induet, quia tunc viso judice mala omnia ante oculos mentis versantur, et reatus deprimens eos undique vestit. Qui ad hoc ideo veniunt, quia sola hic transitoria dilexerunt, unde addit:

  « Et tabernaculum, » id est aedificatio aeternae felicitatis, quam supra se casuram multiplicant, ut se hic a necessatibus quasi ab aestu et imbre defendant: in qua mens habitat, quam bonus viator despicit.

CAPUT IX
113.0781A|
  VERS. 1-- « Et respondens Job ait. » (GREG. in Job. ) Perversi, quibus loquens persona displicet, omnia quae dicit, prava seu recta impugnant; sed Job cui non displicet persona, sed culpa, videns Baldath recta dixisse: « Nunquid Deus supplantat judicium » : et vera contra hypocritas protulisse, audita probat. Vere scio quod homo humilis et Deo suppositus justitiam accipit, compositus perdit, quia qui se ei comparat, quod Dei est sibi arrogans, bono quod accepit, se privat. Sed et omne meritum nostrae virtutis (si districte judicetur) vitium est.

  VERS. 3.-- « Si voluerit contendere cum eo, » (Ibid.) de suis meritis praesumendo, et gloriam 113.0781B| suae virtutis, non Deo, sed sibi arrogando.

  « Non poterit ei respondere unum pro mille. » (Ibid.) Id est non poterit se, etc., usque ad ne autem contendat, infirmum terreat visa ejus potentia.

  VERS. 4.-- « Quis restitit ei et pacem habuit. Quis creat ut sibi creata conveniant, ordinat in quo sit eis pax, et qui ejus dispositioni repugnare conatur, pacem perdit, ut angelus, qui, sua inquietudine elatus, homo qui carnis molestia vexatur, quia conditori subesse noluit, pacem uterque amisit.

  VERS. 5.-- « Qui transtulit montes, » etc. (Ibid.) Dicta generaliter confusione superbiae, quae poena maneat elatos in interitu Israel ostendit. Transtulit montes, sanctos praedicatores a Judaeis ad gentes, quod nescierunt Judaei, qui, in hoc subversi sunt, putantes 113.0781C| sibi gaudium quod lumen perdiderunt. Translatis montibus, commovet terras.

  VERS. 6.-- « Commovet terram de loco. » Quia Judaeos de finibus suis per Romanos extraxit.

  « Columnae. » Sacerdotes, principes, legis doctores. Concussi sunt, quia nec ipsi sibi vivere permissi sunt, unde apostolos expulerunt, praeterea in erroris sui tenebris deserti sunt.

  VERS. 7.-- « Qui praecipit soli. » (Ibid.) Sol per diem lucet, etc., usque ad in omnes gentes dilatatur. Unde:

  VERS. 8.-- « Qui extendit coelos. » (Ibid.) Id est, apostolos a Judaeis fugatos ubique facit honorari.

  « Solus. » Qui mire hoc dispensavit, et cum amaritudo mundi in nece bonorum saeviret.

  113.0781D| « Graditur super fluctus, » id est, calcat dum mitigat admiratione signorum. Jeremias: « Posui arenam terminum mari (Jer. 5), » id est, ad frangendam gloriam mundi, abjectos et pauperes elegit; dum autem mare saevit, Ecclesia proficit.

  VERS. 9.-- « Qui facit arcturum. » (Ibid.) Nominibus philosophorum utitur, etc., usque ad imo ut arcturus versatur, erigitur.

  « Oriona. » (Ibid.) Qui hiemali tempore oriuntur, etc., usque ad sed placidos in eorum necem erexit.

  « Hyadas. » In fronte Tauri in vere nascuntur, etc., usque ad supernae patriae interna perveniat, unde addit:

  « Et interiora austri. » Auster fervor Spiritus 113.0782A| sancti, etc., usque ad melius deficiendo comprehendit, dicens:

  VERS. 10.-- « Qui facit mihi. » Melius explet, qui se non posse explere fatetur, et facundius loquitur qui obstupescendo tacet.

  « Magna » virtute.

  « Et incomprehensibilia » ratione.

  « Et mirabilia quorum non » multiplicitate. Sed quid miremur quae extra nos sunt, cum et hoc quod erga nos agitur, ignoramus? Si venerit ad me.

  VERS. 11.-- « Si venerit ad me. » (Ibid.) Venit, cum dona dat, etc., usque ad et tamen sic caecus homo rationem reddet de actibus Deo.

  VERS. 12.-- « Si repente inter. » (Ibid.) Repente interrogat, cum inopinatos, etc., usque ad, quod planius 113.0782B| ostenditur dum subditur:

  « Quis dicere potest, cur ita facis? » Facta Dei debemus venerari, etc., usque ad quam superbus inexstinguibiliter accendit, unde ait:

  VERS. 13.-- « Deus cujus irae resistere nemo potest. » Moyses et Phinees et alii sancti, etc., usque ad ab his reversus ad se humiliter prae potestate Dei sibi vilescit.

  VERS. 14.-- « Quantus ergo se. » (Ibid.) Id est, si angelus hunc considerare non sufficit, qua mente de ejus judiciis disputo qui carne premor? Verba nostra ad Deum sunt opera, sed his quia non potest homo loqui cum Deo, quia in eis apud subtile judicium Dei nulla fiducia est, unde addit:

  VERS. 15.-- « Qui etiam si habuero, etc., deprecabor. » 113.0782C| Prece post justitiam Dei indiget, ut quae minus ex se, ex pietate judicis valeat. Etsi plena in perfectioribus sit justitia, haberi de illa,

  « Quidpiam, » dicitur, quia mens hominis quae comprehendit vix peragit, et parum est quod comprehendit. Oratio vero, quia multis cogitationibus quatitur, etsi auditur, repelli timet.

  VERS. 16.-- « Cum invocantem exaudierit me non. » (Ibid.) Cum enim (ut ait David) « modo ascendunt usque ad coelos (Psal. CVI), » cum summa penetrant, modo descendunt in abyssos, per turpia tentamenta, certitudinem exauditionis non habent. Vide quam subtiliter se judicat, infirmitatem suam aperit.

  « Quantus ergo. » In justitia non confidit, sed ad 113.0782D| precem confugit: qui, etiamsi habuero quidpiam justum, de ipsa quoque prece pavidus ait: « Cum invocantem. » Ideo sic circumspicit, quia vim judicii se non posse ferre videt, de quo ait:

  VERS. 17.-- « In turbine etiam conteret me. » Qui in tranquillitate exspectatus contempsit, in turbine conteretur.

  « Turbine: » quia in commotione elementorum ibi districte requiri opera timet: cum et quosdam sine operibus originali reatu damnari videt, quorum voce ait:

  « Multiplicabit vulnera mea. » Quia ipsi nihil egerunt, unde dicitur: « Non est mundus in conspectu ejus, nec infans unius diei. »

  « Sine causa. » Pro aestimatione humani sensus; 113.0783A| sed apud Deum justum est, ut arbor in ramis amaritudinem servet, quam traxit a radice. Haec etiam spiritualiter de Job, qui flagella Dei in turbine, et metuens praevidit, et praevidens pertulit, unde ait: « Et multiplicabit vulnera mea sine causa, » quia non pro culpa percussus est, unde supra, « ut affligerem eum frustra. »

  VERS. 18.-- « Non concedit. » (GREG.) Plena probatio: extra lacerant tormenta, intus castigant tentamenta, unde se impletum amaritudinibus dicit, sed mitigat vim doloris aequitas et potentia ferientis. Et hoc est:

  VERS. 19.-- « Si fortitudo quaeritur. » Quasi: nemo audet, quia ille merita examinat, qui per alienum testimonium ea non explorat, sed tacitus 113.0783B| considerator diu exspectat. Alius non potest mihi esse testis, quia nec ego ipse mihi.

  VERS. 20.-- « Si justificare. » ( Ibid. ) Non sufficio esse testis innocentiae, nec scio quod eam habeam.

  VERS. 21.-- « Si simplex fuero. » Qui scit bona quae agit, etc., usque ad hoc exsilium caecitatis aegre fert, unde subdit:

  « Et taedebit me vitae meae. » Sed est consolatio hujus caliginis reducta animo justa potentia Dei: quae et iniquos punit, et justos transcendit.

  VERS. 22.-- « Unum est quod locutus sum. » ( Ibid. ) Vel « innocens » consumitur, etc., usque ad nostram duplam carnis et animae destruat.

  VERS. 23.-- « Si flagellat, occidat se. » ( Ibid. ) Ridere 113.0783C| Dei est afflictioni, etc., usque ad quod solus carnis mortem pertulit, aperit.

  VERS. 24.-- « Terra data. » Vel « tradita. » Terra caro, impius diabolus.

  « Manus » ejus, occisores Christi, etc., usque ad quam Christus venerit.

  VERS. 25.-- « Dies mei velociores fuerunt cursore. » ( Ibid. ) Cursoris est, secutura nuntiare: sic omnes electi ante adventum nuntiantes Christum cursores fuerunt; sed quia ante moriuntur, transire se velocius cursore dolent, ut non videant praesentem illum qui singulariter bonus dicitur; de quibus etiam addit

  VERS. 26.-- « Quasi naves. » Qui poma portat 113.0783D| odore fruitur, etc., usque ad per compassionem ad eorum duritiam quoque sermo vertitur ita.

  VERS. 27.-- « Cum dixero: nequaquam. » ( Ibid. ) Israel ut prius noluit loqui, cum quem praedixit negavit: in quo facies ejus interior commutatur sordibus perfidiae ut non agnoscatur a Deo, unde restat torqueri doloribus aeternis.

  « Dies mei velocius transierunt. » ( Ibid. ) Primus homo sic conditus est, ut vita ejus per tempora possit tendi, non evolvi; sed quia peccavit decursum pertulit, quem homo semper tolerat, et tamen optat, dum vivere appetit. Hujus decursus damna voce humani generis gemit.

  « Fugerunt, » quia ad lucem stare homo noluit, 113.0784A| fugiendo visum perdidit, ne bonum quod est, videre possit, ad quod conditus fuit.

  « Quasi naves poma portantes. » ( Ibid. ) Fructus terrae per fluctus, etc., usque ad quae cogitatio ne in superbiam erumpat, humiliter se comprimit dicens:

  « Nequaquam ita loquar. » Sed infirmus a tali inquisitione compescar. In quo facies mentis commutatur, quia quae alta quaerebat, infirmam se videns, veneratur quod ignorat. In qua est dolor, quia valde affligitur qui ad intelligenda quae de se sunt, caecatur. His communibus malis sua propria adjungere metuit: « Verebar omnia, » etc.

  VERS. 28.-- « Verebar omnia opera. » ( Ibid. ) Bona quidem erant, etc., usque ad quasi nec per labores ad vitam perveniat, unde:

  113.0784B| VERS. 29.-- « Si autem et sic impius sum. » Non poenitet laborasse, sed inter labores de praemiis incertum se esse dolet. Ita est incertus justus, ut confidat, ita confidit ne securus torpeat.

  « Frustra: » dico quia.

  VERS. 30.-- « Si lotus fuero quasi aquis nivis. » Qui conterit se ut lamentis, etc., usque ad qui compungitur in prece pro terrenis, aqua terrae.

  « Manus, » ( Ibid. ) sunt opera.

  « Velut mundissimae, » quasi non vere mundae sub hac corruptione.

  VERS. 31.-- « Intinges » id est, intinctum demonstrabis, quia quanto plus ei approximamus, sordes nostras ex ejus munditia agnoscimus.

  « Vestimenta. » Vestimentum animae est corpus 113.0784C| quod praecepit Salomon omni tempore candidum esse, et si sit mistum sanguine, id est carnalibus desideriis, dicit Isaias comburendum (Isa. 9).

  « Abominabuntur, » id est, abominabilem reddent, ut de Juda dicitur: « Possedit agrum de mercede iniquitatis, » id est, possideri fecit. In abominatione vestis hoc gravius habet, quod sensum sui reprehensoris ignorat.

  VERS. 32.-- « Neque enim viso. » Inter homines, et audimus objecta, et ad ea respondemus et audimur; sed in judicio Dei, ipse nos audit, quia videt omnia quae agimus, sed non audimus eum, quia quod ei displicet plene non intelligimus. Non ex aequo potest audiri.

  VERS. 33.-- « Utrumque valeat: » id est Deum 113.0784D| et me possit:

  « Arguere. » Arguit, qui ex auctoritate rationis, etc., usque ad quod corda delinquentium mansuetudine potius quam terrore correxit, unde addit:

  VERS. 34.-- « Auferat a me virgam » legis qua punit; sed eam Christus abstulit, et per mansuetudinem vias vitae ostendit. Voluit ut Deus timeri, sed ut pater amari.

  VERS. 35.-- « Loquar et non timebo eum. » ( Ibid. ) Jam non habet metum, sed ut ad patrem affectum. Ecce baculus, id est timor legis missus non suscitat puerum; sed ipse Elisaeus, puero contemperatus, et septies aspirans, id est per amorem spiritus.

  113.0785A| (GREG.) « Respondere » est factis digna recompensare, sed beneficiis Dei nemo serviliter timens respondet? Tantummodo qui per fiduciam amoris non timet digna ei reddi obsequia. Non est purus, qui mala ageret, si liceret. Amanti autem est taedium hujus vitae, quae prius dulcis erat etiam moerens eam tolerat.

CAPUT X.
  VERS. 1.-- « Taedet animam meam vitae meae. » ( Ibid. ) Cum autem haec vita vilescit amore coelestis, qui defendebat culpas, jam eas accusat. Et hoc est:

  « Dimittam eloquium » quo utebar in defensione mea.

  113.0785B| « Adversum me, » quia confitendo me accuso, non ut qui adhuc erubescit confiteri, quia non tanto desiderio mala deserit, sed quia aliquando aperte confitens non gemit, sed lugenda gaudens dicit, subdit:

  « Loquar in amaritudine, » ut amaritudo puniat, quod lingua accusat. Ex poenitentia nascitur securitas, et confidentior interrogat, quomodo erga se agatur. Et hoc est:

  VERS. 2.-- « Dicam Deo: Noli me condemnare, » quia poena mea exstinguit tua supplicia.

  « Indica mihi cur me ita judices, » id est flagellas, utrum ad securitatem vel pro qua culpa specialiter; quia etsi justus, habet tamen aliqua mala: et ideo, petit ut Deus se sibi indicet, ut quod Deus in eo punit, 113.0785C| ipse quoque flendo puniat. Ideo causam quaero; scio enim quod non injuste.

  « Cur me ita judices. » Duobus modis hic judicat. Vel poenam immittit, etc., usque ad quem et feriendo in innocentia custodit. Dicit ergo:

  VERS. 3.-- « Nunquid bonum. » Interrogatio haec negationem exigit, etc., usque ad quia infirmum considerat.

  « Opus manuum. » Quasi impie non perdis quem gratuito fecisti.

  « Impiorum, » id est malignorum spirituum, qui cum ad vitam redire nequeunt, socios ad mortem quaerunt, quorum consilium fuit, ut Job rectum in prosperis, frangerent adversis; sed Deus supra vires 113.0785D| non sinit tentari.

  VERS. 4.-- « Nunquid oculi carnei. » Oculi carnis non nisi aliqua facta in tempore agnoscunt, quia et cum tempore clauduntur, et humanus visus quodlibet opus sequitur, non praecurrit.

  VERS. 5.-- « Dies. » Dies quoque et anni hominis differunt ab aeterno: cui nihil praeterit, nihil est futurum, sed omnia conspicit praesentia.

  VERS. 6.-- « Ut quaeras iniquitatem meam. » Et ita scias quod nihil impie feci, quasi humiliter quaerat: cur in tempore per flagella probas, quem apud te perfecte et ante tempora scisti?

  VERS. 7.-- « Cum sit nemo » ( Ibid. ) Quasi, quid restat tibi nisi parcere, cui nemo potest obviare? Quo enim nullus potest tuam vindictam retinere, eo 113.0786A| facilius pietas debet parcere; ut autem placetur, quia nostrum opus non possumus, suum opus ei offeramus.

  VERS. 8.-- « Manus tuae. » Quasi pensa misericorditer, ne pereat quod fecisti.

  « Fecerunt. » Secundum animam.

  « Totum in circuitu. » Secundum corpus, etc., usque ad cum de caeteris dixit tantum: fiat.

  « Et sic repente. » Quasi quem tanta dignitate praeponis, cur tanta vilitate despicis? Sed cum hac dignitate, quae est per spiritum? est infirmitas per carnem, quae moveat pium judicem, unde dicit:

  VERS. 9.-- « Memento, quaeso, » etc. Unde venialis est culpa, cum irremissibilis sit in angelo, qui robustus fuit. Lutum est, cum aqua terram infundit: 113.0786B| ita homo, cum anima rigat carnem, cujus mortem aperte subdit:

  « Et in pulverem, » etc. Quasi: vide materiam et poenam, et culpae parce; quia qualitatem hominis conditi protulit, subdit ordinem propagationis, unde dicit:

  VERS. 10.-- « Nonne sicut lac, » etc. Factus homo ut lutum, propagatus autem sicut lac mulgetur semine, ut caseus coagulatur in carne. Carne et pelle induitur, ossibus et nervis solidatur. Post creationem corporis, quod minus est, subditur mira aspiratio vivificationis.

  « Nonne sicut lac, » dum mens per Spiritum Dei et vetustate trahitur sicut lac mulgetur, quia in quadam inchoatione formatur; sicut caseus coagulatur, 113.0786C| cum pinguescens cogitationibus stringitur, ut jam non defluat desideriis, sed in uno amore solidetur. Sed contra haec rudimenta caro ex veteri usu murmurat.

  VERS. 11.-- « Pelle et carnalibus. » Id est carnalium motuum obsidione mens vallatur; qui autem exterius laxat ad bella, intus roborat per ossa virtutum, ut humilis sit et fortis. Ideo autem Deus recte vivendi rectitudinem tribuit, quia praeteritis delictis parcit.

  VERS. 12.-- « Vitam et misericordiam. » ( Ibid. ) Sed haec bona frustra dedit, nisi ipse custodiat, unde subdit:

  « Et visitatio tua. » Eadem de interiori homine, 113.0786D| etc., usque ad dona Dei cogitat subtilius.

  « Vitam et misericordiam. » ( Ibid. ) Vita datur cum malis mentibus, etc., usque ad postquam, de se dixit dona misericordiae generaliter, subdit:

  VERS. 13.-- « Tamen scio, quia universorum memineris » quod dicitur, cur de me trepido, qui omnes gentes colligendas scio.

  « Licet haec celes in corde. » ( Ibid. ) Quia adhuc non indicas aperto sermone. Certi de venia, solent prioris nequitiae memoria tangi, et illicita cogitatione nolentes pulsari, unde subdit:

  VERS. 14.-- « Si peccavi. » Ad horam parcit Deus, etc., usque ad sed pulsati in solo auxilio Dei spem fortius figant.

  113.0787A| VERS. 16.--Propter superbiam. » (GREG.) Leaena dum catulis escam inhianter quaerit, etc., usque ad si autem a sancto desiderio torpemus, exempla bene vigilantium proponit.

  VERS. 17.-- « Multiplicas iram tuam adversum me, » id est, multiplicem ostendis, quia et si ille bonos flagellat, quid erit impiis? Sic multiplici ira praevisa, homo ad se redit, et prava punit.

  VERS. 19.-- « Fuissem quasi non essem, de utero. » ( Ibid. ) Idem quod ibi dictum est: « sicut abortivum absconditum, » etc., vel, qui concepti non viderunt lumen.

  VERS. 20.-- « Nunquid non paucitas dierum meorum. » ( Ibid. ) Non capiat me delectatio praesentis vitae, quia cito transit.

  113.0787B| « Dimitte ergo me . . . dolorem meum. » ( Ibid. ) Id est flagella tempera, etc., usque ad quod maxime facit praevisio inferni, unde ait:

  VERS. 21.-- « Antequam vadam. » Infernus terra dicitur, quia ibi captivi tenentur.

  « Antequam vadam. » Non quod qui plangit vadat, sed quod vadat qui non plangit: ut si dicam debitori, solve priusquam te constringam.

  « Non revertar. » ( Ibid. ) Quia damnatos ultra misericordia non liberat.

  VERS. 22.-- « Miseriae et tenebrarum. » Quia foris dolor cruciat, quos caecitas mentis intus obscurat; vel, ibi nemo ultra ad lucem redit, sicut in ista: ubi etsi sit miseria per conversionem licet reverti ad lucem.

  113.0787C| « Umbra mortis. » Mors est separatio a Deo; umbra obscuritas ejus; quia ignis poenalis cremationem habet, et non lucem, ut in utroque puniantur, qui in utroque peccaverunt.

  « Nullus ordo. » ( Ibid. ) Non quod Deus non ordinet, usque ad qualitas rerum non servatur. Unde et addit:

  « Sempiternus horror. » Hic timor est futuri mali, etc., usque ad ne venirent ad tormenta quos in poena videret qui Lazarum vidit.

CAPUT XI.
  VERS. 2.-- « Nunquid qui multa. » (Greg. in Job. lib. X.) A contumeliis incipit, etc., usque ad qui nihil putant rectum, nisi quod sentiunt.

  « Aut vir verbosus. » Vera sententia, quia legitur, 113.0787D| cultus justitiae silentium, sed non pro loco dicta. Qui nequit recta pati, negligens corrigi, accingit se responsioni.

  VERS. 3.-- « Tibi soli tacebunt homines, » etc. ( Ibid. ) Omnia recta suam irrisionem putat quem remordet conscientia et generaliter dicta sibi aestimat. Unde et contra loqui accenditur, ut vel sic verecundiam regat quasi criminosus non sit, si alios criminetur, unde mentiendo subdit:

  VERS. 4.-- « Dixisti enim: Purus est sermo meus. » Job non dixerat; sed solatio est facinori, si vel falso inquinetur vita corripientis.

  VERS. 5.-- « Atque utinam Deus loqueretur tecum, » etc. ( Ibid. ) Perversi verbotenus bona optant, 113.0788A| ut benigni videantur, et ut, quae in praesenti sunt, mala esse ostendantur, unde et iste dicit:

  « Utinam Deus loqueretur. » Quasi diceret, tu modo tibi loqueris, dum carnaliter sapis: es vacuus a veritatis spiritu; quasi potius imperitiae tuae compatior, quam poenae:

  ( Ibid. ) « Labia, » id est judicia, per quae aperta, etc., usque ad Deo agnoscit: et si peccata agnoscit, patienter flagella tolerat. Et hoc est:

  VERS. 6.-- « Et intelligeres quod multa minora. » Injuste justo iniquitatem objicit, sed haec contumelia de zelo Dei prodit, et est venialis. Merita quoque justi nesciens, ex imperitia irrisionem subdit:

  VERS. 7.-- « Forsitan vestigia Dei comprehendes. » ( Ibid. ) Benignitas visitationis, etc., usque 113.0788B| ad quia ejus essentia a nullo plene videbitur.

  VERS. 8.-- « Excelsior. » Quia in circumscriptione sui spiritus cuncta transcendit.

  « Profundior inferno. » Quia transcendendo subvehit.

  VERS. 9.-- « Longior terra. » Quia modum creaturae perennitate aeternitatis excedit

  « Latior mari. » Quia tempora sic possidet, etc., usque ad vel temetipsum in tentationibus reprehendere nescis?

  VERS. 10.-- « Si subverterit. » ( Ibid. ) Subvertit coelum, etc., usque ad ut vel resistens exerceatur, vel seducta frangatur, unde recte dicit:

  « Quis contradicet ei? vel, quis ei dicere potest cur ita facias? » Quia judicio Dei nullus potest obsistere, 113.0788C| vel inquirendo illud penetrare. Cur subvertit vel coarctat?

  VERS. 11.-- « Ipse enim novit. » ( Ibid. ) Dum mens elatione attollitur, etc., usque ad quo vanitas cum iniquitate pertrahit, ad tumorem scilicet, subdit:

  VERS. 12.-- « Vir vanus in superbiam. » ( Ibid. ) Vanus ex culpa redditur audax, etc., usque ad per effrenatam libertatem audenter vagus per desideria currit.

  VERS. 13.-- « Tu autem firmasti. » ( Ibid. ) Firmari cor non hoc loco, etc., usque ad hunc velut docendo subjungit: « et eris stabilis, » etc.

  VERS. 14.-- « Si iniquitates. » ( Ibid. ) Iniquitas in manu, etc., usque ad si reatus sui conscientia accusat.

  113.0788D| VERS. 15.-- « Et eris stabilis. » Quia tanto minus ad judicium trepidat, quanto in bonis actibus solidius stat.

  VERS. 16.-- « Miseriae quoque. » ( Ibid. ) Mala vitae praesentis tanto durius animus sentit, quanto pensare bonum, quod sequitur, negligit. At si ad ea, quae permanent, oculum cordis figat, nihil esse conspicit quidquid ad finem tendit.

  « Et quasi aquarum. » Quia miseriae, quae transeunt, non vi concutiunt, sed tactum moeroris infundunt, dum extra pro percussione dolet, intus ex tentatione frigescit, contra quod amplius lux divina succenditur, unde subditur.

  113.0789A| VERS. 17.-- « Et quasi meridianus. » Fulgor meridianus in vespere est virtutis renovatio in tentatione.

  « Et cum te consumptum. » (GREG.) Cum et per exteriora mala justus occumbere coeperit, tunc claritas ejus incipit: econtra iniqui lumen est in die hujus vitae, obscuritas in vespere. « Et cum te consumptum. » Quia foris cadens intus renovatur, et quo duriora tolerat, certius praemia sperat, et hoc est:

  VERS. 18.-- « Et habebis fiduciam. » Defossi secure dormiunt, etc., usque ad securus apud se dormit latens ab actibus saeculi.

  VERS. 19.-- « Requiesces et non erit. » Qui enim in aeternitatis desiderio figitur, dum nihil est in 113.0789B| mundo quod appetat, nihil est quod de mundo pertimescat.

  « Et deprecabuntur. » Pravi cum recta praedicant, quod ipsi appetunt, hoc aliis pro magno pollicentur; sed ne diu pollicendo patescat quod sunt, ad rectitudinis citius verba revertuntur, unde subditur:

  VERS. 20.-- « Oculi autem impiorum. » Oculorum nomine, etc., usque ad quo se valeat occultare, non invenit.

  « Et spes illorum abominatio, » etc. (Ibid.) Quia inde in perpetuum spiritus interit, unde ad tempus caro suaviter vivit.

CAPUT XII.
  VERS. 1.-- « Respondens autem Job. » (GREG.) 113.0789C| Hoc Sophar vere dixit, etc., usque ad unde Job subdit:

  VERS. 2.-- « Ergo vos estis soli homines. » Qui se omnes praeire ratione putat, se solum hominem esse exsultat. « Ergo vos estis soli homines. » Qui enim se solum sapere aestimat, quid aliud quam hanc eamdem secum mori sapientiam putat?

  VERS. 3.-- « Et mihi est cor sicut. » Ut eorum superbiam corrigat, esse se inferiorem negat; et ne suae humilitatis limitem transeat, se superiorem tacet. Ecce quam discrete, in quo indicat quod illi de se sentire deberent.

  « Quis enim haec quae nostis ignorat? » Ac si dicat: Cum cunctis sint nota quae dicitis, de dictorum 113.0789D| scientia cur singulariter tumetis?

  VERS. 4.-- « Qui deridetur. » (Ibid.) Quia illum facit humana derisio Deo proximum, quem ab humanis pravitatibus vitae innocentiam servat alienum.

  VERS. 5.-- « Lampas contempta. » (Ibid.) Nomine divitum designat elationem superborum; justi autem simplicitas et lampas dicitur, et contempta: lampas, quia interius lucet; contempta, quia apud mentes carnalium abjecta aestimatur.

  « Parata ad tempus statutum. » Statutum contemptae lampadis tempus, est extremi judicii praedestinatus dies, quo justus quisque qui nunc despicitur, quanta potestate fulgeat demonstratur.

  VERS. 6.-- « Abundant tabernacula praedonum. » (Ibid.) Ostendit nihil esse praesentis vitae divitias, etc., 113.0790A| usque ad et tamen bona quae habent, a Deo acceperunt.

  « Nimirum interroga jumenta, » etc. (Ibid.) Jumenta sensu pigriores. Volatilia coeli sublimia sapientes.

  VERS. 8.-- « Pisces. » (Ibid.) Curiosi intelliguntur. Et est sensus: si hos requiras, creatorem omnium Deum fatentur. Potest et juxta litteram intelligi.

  VERS. 10.-- « In cujus manu anima. » Hoc loco anima omnis viventis, ipsa corporis vita signatur.

  « Spiritus universae carnis. » (Ibid.) Id est hominis effectus intelligentiae spiritualis quae in Dei potestate sunt. Potest et per animam omnis viventis jumentorum vita signari.

  VERS. 11.-- « Nonne auris verba dijudicat. » Ex 113.0790B| istis corporalibus, etc., usque ad et quod vos scitis, mihi per intimum amorem medullitus sapit.

  VERS. 13.-- « Apud ipsum est sapientia, » etc. (GREG. in Job, l. XXI.) Apud Deum enim in principio Deus erat verbum, qui et Dei virtus et Dei sapientia; habet consilium, quia disponit sua; intelligentiam, quia cognoscit nostra.

  VERS. 14.-- « Si destruxerit, nemo est qui aedificet. » Omnipotens humanum genus destruit cum relinquit, aedificat cum replet: quod nisi fiat, incassum exterius a praedicatore monetur.

  « Si incluserit hominem. » Omnis homo per id, etc., usque ad et cor reprobum per gratiam non emollire.

  VERS. 15.-- « Si continuerit aquas, omnia siccabuntur. » 113.0790C| Quia, si scientia praedicatorum subtrahitur, etc., usque ad septiformem gratiam retulit

  « Si emiserit eas, subvertent. » Si enim Spiritus sancti gratia infunditur, etc., usque ad statim terra subvertitur: quia peccatricis mentis duritia ab immobilitatis suae obstinatione permutatur.

  VERS. 16.-- « Apud ipsum est fortitudo. » In verbis prioribus quibus ait, etc., usque ad electis in regno qualiter sit sapientia patris judicabit.

  « Novit et decipientem et eum qui decipitur. » (Ibid.) Novit decipientem, etc., usque ad aliquando ad ultionis initium fieri solet.

  VERS. 17.-- « Adducit consiliarios in stultum finem. » Consiliarios dicit praedicatores, qui auditoribus vitae consilium praebent. Qui cum propter temporalia 113.0790D| praedicant, in stultum finem deducuntur: quia illuc per laborem tendunt, unde per mentis rectitudinem fugere deberent.

  « Et judices. » Qui examinandis aliorum moribus praesunt, recte judices vocantur; sed cum eos nequaquam sollicite discutiunt, nec qualiter corrigant agnoscunt, in stuporem deducti sunt.

  VERS. 18.-- « Balteum regum dissolvit. » In his enim qui bene regere membra sua videbantur, propter elationis culpam castitatis cingulum destruit. Et quia in renibus delectatio est carnis, fune peccati ac delectationis praecingit renes eorum.

  VERS. 19.-- « Ducit sacerdotes inglorios. » (Ibid.) Quin ante judicem non invenient gloriam, quam 113.0791A| modo in subditorum moribus studio praedicationis non exquirunt.

  « Et optimates supplantat. » (GREG.) Quia, cum mentem regentium justo judicio deserit, coelestia negligunt, et in suis hic voluptatibus cadunt.

  VERS. 20.-- « Commutans labium veracium. » Quia saepe hi, qui coelestia praedicando veraces erant, dum temporalia diligunt, ad terrena diligenda corruunt, labium veracium commutatur. Vel de Judaeis potest intelligi, qui ante veraces Christum venturum nuntiaverunt, se praesentem hunc negaverunt.

  « Et doctrinam. » (Ibid.) Doctrina senum ablata est, quia Judaei nequaquam ea credendo secuti sunt, quae patres suos praedixisse meminerunt.

  VERS. 21.-- « Effundit despectionem super principes. » 113.0791B| Judaei in legis mandatis permanentes principari per fidem videbantur: gentiles in profundo pressi per infidelitatem latuerunt; sed cum incarnationis Dominicae mysterium negavit Judaea, gentilitas credidit. Sic:

  VERS. 22.-- « Revelat profunda de tenebris; » cum mystici allegoriarum sensus in verbis occultis prophetarum agnoscuntur.

  « Et producit in lucem umbram mortis. » (Ibid.) Umbram mortis dicit, etc., usque ad mors carnis minime timetur.

  VERS. 23.-- « Qui multiplicat gentes. » (Ibid.) Quia gentes et per fecunditatem sobolis extendit, et tamen in propria infidelitate derelinquit, et quas in infidelitatis casu reliquerat, quandoque ad fidem 113.0791C| reduxit, quibus ita restitutis fit quod sequitur, « qui immutat cor, » etc.

  VERS. 24.-- « Qui immutat cor principum. » (Ibid.) Cor principum terrae immutatum est, etc., usque ad patere via non poterat contra auctorem omnium.

  VERS. 25.-- « Palpabunt quasi in tenebris. » (Ibid.) Quasi enim in tenebris palpat, etc., usque ad « Nonne hic est filius fabri? »

CAPUT XIII.
  VERS. 1.-- « Ecce omnia. » (GREG.) Haec enim cuncta beato, etc., usque ad alia vidit esse in operibus, alia in dictis, sequitur:

  « Haec vidit oculus meus, et audivit auris mea. » Sed quia dicta utilitatem non habent, si intellectu 113.0791D| carent, sequitur:

  « Et intellexi singula. » Cum enim aliquid ostenditur, vel auditur, si intellectus non tribuitur, prophetia minime est; de quo intellectu quia non extollitur, ostendit cum ait:

  VERS. 2.-- « Secundum scientiam veram. » His verbis innotuit quantae humilitatis fuit, qui se eis inferiorem negat, quorum longe vitam sancte vivendo transcenderat: et secundum eorum scientiam se nosse confirmat, qui sciendo coelestia eorum terrenas cogitationes per prophetiae spiritum transibat.

  VERS. 3.-- « Sed tamen ad Omnipotentem loquar. » (Ibid.) Cum Omnipotente loquimur, dum ejus misericordiam 113.0792A| deprecamur. Cum eo disputamus, dum nos illius justitiae conjungentes facta nostra subtili indagatione discutimus. Vel cum Deo disputat qui hic ei obediens, post cum eo populos judicabit, qui etiam interim de iniquis judicare non cessat.

  VERS. 4.-- « Prius vos ostendam, » etc. (Ibid.) Sic Ecclesia de haereticis, « prius vos ostendam fabricatores; » sicut enim aedificium de lapidibus, ita etiam mendacium sermonibus fabricatur.

  VERS. 5.-- « Atque utinam taceretis. » (Ibid.) Videns eos velle apparere, etc., usque ad quibus infirmas mentes seducant.

  VERS. 6.-- « Audite ergo correctionem meam. » (Ibid.) Bene ergo prius correctionem post judicium intulit, quia nisi per correctionem prius stulti tumor 113.0792B| deprimatur, nequaquam per intelligentiam judicium justi cognoscitur.

  VERS. 9.-- « Decipietur ut homo vestris fraudulentiis. » Haeretici fraudem Deo exhibent, qui ea astruunt quae ei pro quo loquuntur non placent, et eum, dum defendere nituntur, offendunt.

  VERS. 10.-- « Ipse vos arguet quoniam. » Sunt qui veritatem Dei in corde sentiunt, etc., usque ad quanto in occulto cogitationis recta Dei judicia cognoscunt.

  VERS. 11.-- « Statim. » (Ibid.) Humano verbo, motus Dei dicitur, ipsa rectitudinis ejus districtio: quae reprobos, qui hic per poenitentiam nolunt turbari, per vindictam turbabit.

  « Et terror ejus irruet. » Quia reprobis non timor 113.0792C| requiem, sed poena timorem parit, unde propheta: « Sola vexatio intellectum dabit auditui (Isa. XXVIII): » quia cum pro praeceptis Dei contemptis puniuntur, tunc intelligunt quod audierunt.

  VERS. 12.-- « Memoria vestra. » Quantumlibet quis pro memoria, etc., usque ad et elata caro tabescit in putredine.

  VERS. 13.-- « Tacete paulisper ut loquar. » Sensu carnis locutos indicat: quos idcirco ad silentium restringit, ut ea quae illi mens suggesserit, dicat. Ac si diceret: Non ego carnaliter, sed spiritualiter loquor, quia per sensum spiritus audio, quod per ministerium corporis profero.

  VERS. 14.-- « Quare lacero carnes meas dentibus. » Dentes in hoc loco significant internos 113.0792D| sensus, etc., usque ad si meis spectatoribus, id est vobis prodesse non possum.

  « Dentibus meis. » Dentes sunt interni sensus, qui singula inquirunt, etc., usque ad ne spiritualia mandere possit.

  « Et animam meam porto in manibus. » (Ibid.) Animam in manibus portare, est intentionem cordis in operatione ostendere, quod fit pro aedificatione proximi. Et est sensus: Cur me vel districte coram hominibus dijudico, vel quid appetam in opere ostendo, si proximis nec mala judicando, nec bona ostendendo proficio?

  VERS. 15.-- « Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo, » etc. (Ibid.) Ille vere patiens est, qui et 113.0793A| adversis atteritur, et tamen a spei rectitudine non curvatur.

  « Verumtamen vias meas. » Sic enim tunc Dominus Salvator invenitur, si nunc pro timore Domini peccatum vestrum a vobis ipsis redarguitur.

  VERS. 16.-- « Non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita. » Nunc veniet quidem ante tribunal judicis, etc., usque ad in conspectu Domini venire recusat.

  VERS. 17.-- « Audite sermonem meum. » Per hoc quod aenigmata nominat, figuratas se habere locutiones demonstrat, unde voce fidelis populi subdit:

  VERS. 18.-- « Si fuero judicatus, scio quod justus, » quod nec ab ejus persona discrepat, etc., usque ad justum se factum non ignorat ex munere.

  113.0793B| VERS. 19.-- « Quis est qui judicetur mecum. » Quia in exterioribus actibus unde reprehendatur non habet, libere accusatorem quaerit. Quia vero etiam justorum corda de stulta cogitatione se reprehendunt, subditur:

  « Quare tacens consumor? » Ac si dicat: Sicut vixi ut accusatorem exterius nullum timerem, utinam sic vixissem ut intra me accusatricem conscientiam non timerem. Tacens enim consumitur, qui intus in se invenit unde uratur.

  VERS. 20.-- « Duo tantum ne facias. » Et Dei faciem, hic animadversionem dicit: in qua dum peccata aspicit, punit, a qua nemo absconditur, nisi duo quae postulat amoveantur, de quibus sequitur:

  VERS. 21.-- « Manum tuam longe fac a me. » Per 113.0793C| manum, quam longe fieri postulat, etc., usque ad sed per formidinem servit.

  VERS. 22.-- « Voca. » (GREG.) Praesentiam Christi quaerit, ut per hanc et audiat quod ignorat, et audiatur in his quae novit. Vel, vocat Deus eligendo, respondet homo obediendo; loquitur homo desiderando, respondet Deus apparendo. Sed sic anhelans, subtilius se discutit.

  « Voca me et ego respondebo tibi. » Vocare Dei est nos amando et eligendo respicere. Respondere nostrum est amori illius bonis operibus parere.

  Aut certe loquar. » Loquimur cum faciem ejus per desiderium postulamus: respondet loquentibus cum nobis se amantibus apparet.

  VERS. 23. « Quantas habeo iniquitates, » etc. Justorum 113.0793D| labor est, ut semetipsos inveniant, invenientes flendo atque corrigendo ad meliora perducant. Gravior videtur iniquitas quam peccatum, scelus quam delictum.

  VERS. 24.-- « Cur faciem tuam abscondis? » (Ibid.) Homo contemplationem Dei habuit in paradiso, sed per culpam incurrit caliginem. Et excitatus ex poena redit ad amorem, ac dicit:

  « Et arbitraris. » Quia si ut amicum respiceres me, tuae visionis lumine non privares.

  VERS. 25.-- « Contra folium, » etc. Homo folium dicitur, etc., usque ad quem sic esse infirmum agnoscis?

  VERS. 26.-- « Scribis. » Quia quod loquimur, transit, 113.0794A| quod scribimus manet. Deus non loqui, sed scribere amaritudines dicitur, cum diu super nos ejus flagella perdurant. Semel enim de mortalitate carnis sententiam fixit, quae usque ad ultimum mutari non valebit.

  « Et consumere. » Patet gravia esse peccata juvenum et senum, si illud justi sic metuunt, quod in infirma aetate deliquerunt.

  VERS. 27.-- « Posuisti in nervo pedem meum. » In nervo pedem Deus posuit hominis, quia pravitatem illius forti districtionis suae sententia ligavit.

  « Et observasti omnes semitas meas. » Semita angustior est quam via; quia autem vias, actiones, merito semitas actionum cogitationes accipimus.

  « Et vestigia pedum meorum considerasti. » Intentiones 113.0794B| operum vestigia dixit; vel, prava opera, quae dum agimus, intuentibus hoc fratribus exemplum malum praebemus, et quasi inflexo extra viam pede sequentibus distorta vestigia relinquimus.

  VERS. 28. « Qui quasi putredo. » Sicut vestimentum de se exorta tinea comeditur, ita homo in seipso habet putredinem unde consumatur. Vel ex corruptione suae carnis tentatur, sicut vestis exorta tinea consumitur.

  « Quantas habeo iniquitates. » (Ibid.) Quasi homo pro caecitate exsilii se non novit, quae contingit, quia a facie Dei se abscondit, quod jam poena ipsa monitus dolet. « Contra folium. » Homo arbor fuit in conditione, sed arefactus in tentatione folium, stipula in dejectione.

  113.0794C| « Consumere me vis, » quia in juventute se peccasse invenit, etc., usque ad quasi tunc indiscreti fuerint.

CAPUT XIV.
  VERS. 1.-- « Homo natus de muliere. » (GREG.) Hic mulieris nomine infirmitas designatur, et est sensus: Quid in se habet fortitudinis, qui nascitur ex infirmitate, qui et angustiatur ad vitam, et dilatatur ad miseriam.

  VERS. 2.-- « Qui quasi flos egreditur. » Quia nitet in carne:

  « Conteritur, » quia redigitur in pulverem et putredinem.

  « Et fugit velut umbra. » Non soli fugienti, sed umbrae hominem comparavit. Qui enim in amore Dei 113.0794D| calorem cordis non habet, nec tamen vitam quam diligit tenet, velut umbra fugit.

  « Et nunquam in eodem statu, » etc. (Ibid.) Nam inde semper deficit, unde se proficere in spatium vitae credit.

  VERS. 3.-- « Et dignum ducis super hujuscemodi, » etc. Deum aperire oculos, est judicia exercere, et quem feriat videre

  VERS. 4.-- « Quis potest facere, » etc. Is enim, qui per se solus mundus est, etc., usque ad solum Christum dicit non de immundo semine natum.

  VERS. 5.-- « Breves dies hominis, » etc. (Ibid.), quia apud Deum etiam labentia stant: apud eum esse numerum mensium perhibet. Vel, in diebus, 113.0795A| brevitas temporis; in mensibus, multiplicata dierum spatia designantur: homini ergo breves dies sunt; sed quia vita nostra post tenditur, apud Deum numerus mensium nostrorum esse memoratur.

  « Constituisti terminos ejus. » (GREG. in Job. l. XII.) Nulla enim quae in hoc mundo hominibus fiunt, absque Dei occulto judicio fiunt.

  VERS. 6.-- « Recede paululum ab eo. » Recede, id est, jam flagella praesentis vitae subtrahe, et bona aeternae quietis ostende

  « Donec optata veniat, » quando aeternam requiem pro recompensatione sui laboris accipit

  VERS. 7.-- « Lignum habet spem. » etc. Genus humanum quasi despectum insinuat, quantumque ipsa insensibilia hunc praeire videantur. Vel juxta 113.0795B| mysticum sensum: Lignum praefertur homini, hic enim homo carnalis quisque; lignum justus accipitur, qui cum in morte passione afficitur, aeternae vitae viriditate recuperatur.

  « Et rami ejus pullulant, » quia ex passione justi fideles viriditatem vitae spiritualis accipiunt.

  VERS. 8.-- « Si senuerit in terra radix. » (Ibid.) Radix justi sancta praedicatio, quia ab ipsa oritur et in ipsa subsistit: quae apud corda terrenorum cunctis viribus effeta creditur: « Et in pulvere truncus emoritur, » quia inter manus persequentium corpus ejus exanimatur.

  VERS. 9.-- « Ad odorem aquae germinabit, » etc. Quia per afflatum Spiritus, in electorum cordibus, exemplo sui operis, germen virtutis facit.

  113.0795C| « Et faciet comam, » etc. Succiso trunco comam facere, etc., usque ad fecit comam, quia apostoli qui aruerant ad fidem ut prius viruerunt.

  VERS. 10.-- « Homo vero cum mortuus fuerit. » (Ibid.) Ipsa autem amissione justitiae homo moritur, veste innocentiae in paradiso concessa nudatur, interitu carnis consequente consumitur: « ubi ergo est, » qui in ejus amore non est, ubi « verum esse » est?

  VERS. 11.-- « Quomodo si recedant aquae de mari. » Mare mens hominis est, etc., usque ad modo dulcedine prosperitatis replemur.

  VERS. 12.-- « Donec atteratur coelum non evigilabit. » Quia, nisi hujus mundi finis advenerit, humanum genus a somno non evigilabit.

  VERS. 13.-- « Quis mihi hoc. » Ante Mediatoris 113.0795D| adventum ad infernum se descendere sciens, illic conditoris protectionem postulat.

  « Constituas mihi tempus in quo recorderis mei. » Adventum Redemptoris ad inferos petit.

  VERS. 14.-- « Putasne mortuus homo rursum. » Solent justi viri, etc., usque ad ut post fortius roboret.

  « Cunctis diebus. » Qui itaque immutationem suam tanto desiderio exspectat, quam sit de resurrectione certus insinuat.

  VERS. 15.-- « Vocabis me et ego respondebo. » Tunc vocanti Deo veraciter respondemus, quando ad summae incorruptionis jussum incorruptibiles resurgemus.

  113.0796A| « Operi manuum tuarum porriges dexteram, » ac si dicat: Idcirco corruptibilis creatura persistere ad incorruptionem poterit, quia manu tuae potestatis erigetur; vel dextera, Filius dicitur, qui incarnatus ad erigendum hominem missus est.

  VERS. 16.-- « Tu quidem gressus, » etc. Gressus dinumerat, et peccatis parcit: qui subtiliter acta nostra considerat, et tamen hic poenitentibus misericorditer relaxat.

  « Dinumerasti, sed parce. » Dinumerat, dum nos ad singula quae fecimus deflenda convertit; parcit, quia quae punivimus, non punit, unde adhuc subdit:

  VERS. 17.-- « Signasti quasi in sacculo, » etc. (Ibid.) In occulto, etc., usque ad curat quia hic per flagella funditus relaxat.

  113.0796B| VERS. 18.-- « Mons cadens defluit. » (Ibid.) Duo sunt genera tentationum, etc., usque ad vel longa ac lenta ut Salomonem consumi permittis.

  « Saxum, » id est mens justi fertur,

  « De loco, » id est, de justitia ad culpam nimio impulsu.

  VERS. 19.-- « Lapides, » id est fortitudinem, « aquae » assidua blandimenta.

  « Terra, » quae sanctificat.

  VERS. 20.-- « Roborasti eum paululum, » etc. (Ibid.) Paululum roboratus est homo, quia hic vivendi vires ad modicum accepit; sed in hac brevitate ubi roboratus est, colligit, unde in perpetuitate inveniat; vel ut semper gaudeat, vel ut supplicia non evadat.

  113.0796C| « Immutabis faciem ejus, et emittes. » Facies hominis, etc., usque ad transire ad aeterna nolens cogitur.

  VERS. 21.-- « Sive nobiles fuerint filii. » Sicut enim hi qui adhuc sunt viventes, mortuorum animae in quo loco habeantur ignorant: ita mortui carnaliter vitam in carne positorum qualiter post eos disponatur, nesciunt.

  VERS. 22.-- « Attamen caro ejus dum vivit dolebit. » Tribulationem enim carnis hic patiuntur etiam qui spiritualiter vivunt.

  « Et anima illius super. » Dignum enim est ut in se semper homo moerores inveniat, qui relicto Creatore in se gaudium quaerebat.

CAPUT XV.
  113.0796D| VERS. 2.-- « Nunquid sapiens respondebit? » (GREG.) Cuncta quae in sanctis sentiuntur, malis quasi in ventum prolata displicent, nec bonorum verba dicta rationis, sed stimulos furoris existimant.

  « Et implebit ardore. » (Ibid.) Qui etiam quae se sentiunt contumeliose dicere, student ex Domini defensione palliare, unde subdit:

  VERS. 3.-- « Arguis verbis eum. » (Ibid.) Et nullum putant habere timorem Domini, nisi eum quem ad stultitiam suae professionis traxerunt, unde addit:

  VERS. 4.-- « Quantum in te est, » etc., dicitur, id est abstulisti. Ac si diceret: De tua justitia praesumens, Creatoris tui gratiam despicis deprecari. Cum 113.0797A| haeretici vera mala contra bonos non inveniunt, fingunt quae redarguant, ut justi videantur.

  VERS. 5.-- « Docuit enim iniquitas. » (GREG.) Iniquitas os docet, quando ex mala vita concipitur, quod pejus dicatur.

  « Imitaris linguam blasphemantium » (Ibid.) Haeretici quasi venerando Deum, humilia, ut carnem et mortem negant, et Ecclesiam haec confitentem blasphemare dicunt: et si quid adversi ei contigerit, pro hac injuria dicunt fieri, unde ait:

  VERS. 6.-- « Condemnabit te, » etc. Aliquando vero quasi rationando comprimere volunt, unde:

  VERS. 7.-- « Nunquid primus homo. » Haec autem Dei defensio ab eis ideo assumitur, etc., usque ad pensa quod consilium ignoras.

  113.0797B| VERS. 9.-- « Quid nosti. » (Ibid.) Haec verba patenter ostendunt ex qua mentis elatione prodeat quidquid quasi ad dominicam defensionem sonat.

  VERS. 10.-- « Et senes et antiqui. » Haeretici, quia sua non possunt astruere ratione, auctoritate antiquorum nituntur defendere apud stultos: et doctores Ecclesiae dicunt sibi magistros fuisse.

  VERS. 11, 12.-- « Nunquid grande est? » Sequitur: « Quid te elevat cor tuum. » Saepe justorum mens ad altiora contemplanda suspenditur, ut exterius eorum facies obstupuisse videatur. Sed hanc contemplationis vim reprobi per hypocrisim fieri putant; quod enim in se est, in aliis putant.

  VERS. 13.-- « Quid tumet contra Deum spiritus? » 113.0797C| Plerumque justi aliquibus necessitatibus afflicti sua opera coguntur fateri, quod beatus Job fecerat, quod putatur elatio; sed in Dei auribus superba non sunt, quae humili corde proferuntur; et sicut gravis culpae est sibi arrogare quod non est, sic plerumque culpa nulla est si humiliter bonum dicat quod est.

  « Hujusmodi sermones. » (Ibid.) De bonis tuis, non tamen Job in his contra Deum tumuit, sed quae vere fecerat humiliter dixit; saepe justi et injusti eadem habent verba, et unde illi placent, hi offendunt, ut Pharisaeus qui se justificat in opere (Luc. XVIII), et Ezechias qui se justificat in cogitatione (IV Reg. XX).

  VERS. 14.-- « Quid est homo? » Eo ipso quod dicitur homo, terrenus exprimitur et infirmus. Ab humo enim appellatus est.

  113.0797D| « Et ut justus appareat natus, » etc. Quomodo enim justus appareat, qui de illa natus est, quae injustitiae propinatrix exstitit? prima quippe viro injustitiam mulier propinavit in paradiso.

  VERS. 15.-- « Et coeli non sunt mundi. » Hoc coelorum nomine repetiit, quod sanctorum appellatione signavit, qui ante districtum Dei judicium nec ipsi esse mundi ad perfectum possunt.

  VERS. 16.-- « Quanto magis abominabilis. » (Ibid.) Quilibet perversus abominabilis est propter immunditiam maculae.

  « Inutilis, » propter justitiam perfectae vitae; qui « bibere iniquitatem » dicitur, quia quod bibitur, ad glutiendum moram non habet. Culpa ergo quia ab 113.0798A| injusto homine sine ulla retractatione perpetratur, quasi aqua iniquitas bibitur.

  VERS. 17.-- « Ostendam tibi. » Quia cum minori auctoritate docet is qui audita, quam is qui ea quae viderat, loquitur, ut fortiorem auctoritatem sibi Eliphaz arrogaret, dicit:

  « Quod vidi narrabo tibi. » Proprium arrogantis, etc., usque ad quas auctoritate Patrum munit.

  VERS. 18.-- « Sapientes confitentur. » Ecce audacia haereticorum, etc., usque ad corda transiisse alienum, id est diabolum. Ecce sententiae.

  VERS. 20.-- « Cunctis diebus. » Solent etiam electi in quibusdam diebus superbire, sed priusquam vitam finiant, ab elatione corda commutant; impius vero diebus omnibus superbit, et sic vitam terminat, 113.0798B| ut ab elatione minime recedat.

  « Et numerus annorum tyrannidis ejus. » Proprie tyrannus, etc., usque ad cujus vita sub incertitudine tenetur?

  VERS. 21.-- « Sonitus terroris semper. (Ibid.) Prava mens semper in laboribus est, sicut bona semper tranquilla: quia aut molitur mala quae in ferat, aut metuit, ne sibi haec ab aliis inferantur.

  VERS. 22.-- « Non credit quod reverti possit de tenebris ad: » quia dum feriri se undique credit insidiis, salute desperata semper ad nequitiam crescit.

  VERS. 23.-- « Cum se moverit, » etc. Panis hic stipendium praesentis vitae, etc., usque ad avaritia victus illa contemnit.

  113.0798C| VERS. 24.-- « Terrebit, » etc. In omni quod iniquus agit, etc., usque ad si ei forte defuerit, quod ex fallacia opponat.

  VERS. 25.-- « Tetendit, » etc. (Ibid.) Contra Deum manus tendere, etc., usque ad modo a multis agitur singulis.

  VERS. 26.-- « Cucurrit, » id est in malo opere obstaculum de adversitate non habuit.

  « Et pingui cervice armatus est. » Pinguis cervix est opulenta superbia affluentibus rebus quasi multis carnibus fulta.

  VERS. 27.-- « Operuit faciem ejus. » Faciem crassitudo operit, quia desiderata terrenarum rerum abundantia oculos mentis premit.

  « Et de lateribus ejus. » (Ibid.) Latera divitum 113.0798D| sunt qui eis adhaerent; arvina de lateribus ejus dependet, quia quisquis potenti et iniquo adhaeret, ipse quoque de ejus potentia velut ex pinguedine tumet.

  VERS. 28.--Habitavit in civitatibus. » Quia civitas a conversatione conviventium appellatur, etc., usque ad ostendunt procul dubio quia de aedificio vitae ceciderunt.

  VERS. 29.-- « Non ditabitur, » quia superbi cogitatio ab auctoris sui gratia non inhabitabitur.

  « Nec perseverabit. » (Ibid.) Ac si dicat: Hoc quod habere videtur, exterius transit, et illud quod transire non poterat, interius non habet.

  « Nec mittet in terram, » quia velut ad levem 113.0799A| flatum, sic ad motum occultae sententiae vita ejus eruitur; vel, « in terram non mittet, » etc., quia nunquam ad aeternae vitae desiderium cordis sui cogitationem plantat.

  VERS. 30.-- « Non recedet de tenebris. » Quia enim lucem justitiae non quaerit, de tenebris non recedit.

  « Ramos ejus, » etc. Quia ipsi quoque, qui ei conjuncti sunt, terrenis desideriis aestuant, ut boni operis fructum non ferant, quia ad appetenda infima per nequitiam anhelant.

  « Et auferetur spiritu, » quia eo percussionis sententiam accipiet, quo oris sui spiritum timore Dei non restringit.

  VERS. 31.-- « Non credet. » Quia eleemosyna eum 113.0799B| redimere, etc., usque ad quia non redimit animam quam a vitiis non compescit.

  VERS. 32.-- « Antequam dies ejus. » (GREG.) Quia longos animo, etc., usque ad indisciplinatis obviat mors.

  VERS. 33.-- « Manus ejus » ab omni bona operatione siccantur.

  « Laedetur quasi, » etc. Si florentem vineam, etc., usque ad in sancto studio a fructu alienos facit, unde subdit:

  « Et quasi oliva projiciens. » Oliva cum in flore est, etc., usque ad ut nequeant discernere qua intentione quid faciant.

  Vel « in primo flore. » Infirmus regere vel inferiora agere non debet, quia in terrenis actibus frigescit. 113.0799C| Vel, cum placere videt quae agit, ardentius eadem bona operatur, et quasi in sancto studio fervet, unde aestu perit.

  VERS. 34.-- « Congregatio enim hypocritae, » etc. Congregant hypocritae bona opera, sed eorum sterilis est ipsa congregatio, quia per hoc quod agunt, fructum recipere in aeterna retributione non appetunt.

  « Et ignis devorabit tabernacula eorum, » etc. Corpora in quibus animae eorum habitant, tabernacula dicit: quae hic desiderium laudis, postmodum autem concremabit ignis gehennae.

  « Tabernacula. » Cogitatio est tabernaculum, in qua mens habitat, quam aestus avaritiae vastat. Vel, 113.0799D| cor tabernaculum dicit, quod consumit ardor laudis. Vel, corpus est tabernaculum animae, et qui hic ardent mente, ardebunt carne ignibus gehennae.

  VERS. 35.-- « Concepit dolorem. » Cum perversa cogitat, iniquitatem parturit, cum explere coeperit, concepit. Mens etiam hypocritae nunquam vacat a malo, quia quae appetit, aliis invidet, ex quorum despectu clarior sit, unde et dolos parat ut solus aestimationem capiat.

  « Uterus ejus praeparat dolos, » id est mens, in qua cogitationes generantur, majorem malitiam contra proximos concipit, quanto solus prae omnibus videri innocentior quaerit: hoc dicit, quia percussum Job pro hypocrisi putavit.

CAPUT XVI.
113.0800A|
  VERS. 2.-- « Audivi frequenter talia. » Electi frequenter aliena mala quasi sua audiunt, et ab his eis crimen impingitur, a quibus crimina impacta perpetrantur.

  « Consolatores onerosi omnes vos. » Pravi cum laborare bonos, etc., usque ad ne qui lenire debet dolorem augeat.

  VERS. 3.-- « Nunquid habebunt finem verba ventosa? » Mali ventosa verba proferunt. Nam dicta eorum, etsi quandoque sana sunt per sententiam, inflata tamen sunt per elationem.

  « Aut aliquid tibi molestum est si loquaris? » Ac si diceret, eo quod plus loqueris quo a me aliquid molestum de tua actione non audis.

  113.0800B| VERS. 4.-- « Poteram et ego similia vestri loqui. » Narrat quid facere potuit, sed ne justitiam deserat, quod facere potuit declinat.

  VERS. 5.-- « Atque utinam esset anima vestra pro anima mea. » In his verbis hoc monstratur intendere, etc., usque ad quia mala eorum sub moderata increparet invectione.

  VERS. 6.-- « Quasi parcens. » Nota quasi, quia, etc., usque ad approbare videtur, et crescunt in exemplum.

  VERS. 8.-- « Nunc autem oppressit me dolor, » etc. (Ibid.) Dolore Ecclesia premitur, etc., usque ad quos intus habet; unde beati viri voce mox apte subditur.

  VERS. 9.-- « Rugae meae, » etc. Rugae Ecclesiae 113.0800C| sunt omnes qui in ea dupliciter vivunt, qui fidem vocibus clamant, operibus denegant. Hi pacis tempore, quia hujus mundi potestatibus eamdem fidem honori esse conspiciunt, fideles se esse mentiuntur: sed cum Ecclesiam subito adversitas turbaverit, illud illico ostendunt, quod in perfida mente moliuntur. Et est sensus: me insequendo increpant, qui in meo corpore positi duplicitatis suae malitiam non emendant.

  « Et suscitatur falsiloquus adversus faciem, » etc. (Ibid.) Dum praedicationi ejus aperte contradicere non praesumunt, Ecclesia falsiloquium quasi post dorsum patitur; sed cum malitiae tempus eruperit, is, qui nunc metuens derogat, ad contradicendum ante faciem venit: quia verbis verae fidei apertis 113.0800D| vocibus obsistit. Quod quoniam per malignum spiritum fit, ad eum describendum verba convertit.

  VERS. 10.-- « Collegit furorem suum. » Diabolus, princeps falsiloquii, habet nunc contra Ecclesiam furorem, sed sparsus est, quia occultas tentationes per singulos movet. Cum vero contra eam accepta licentia aperte saevierit, furorem suum in eam colligit, quia in ejus afflictionem tota se intentione constringit. Qui contra eam dentibus fremit, eamque terribilibus oculis intuetur, quia per alios contra eam crudelia exercet, et per alios quae exerceat providet.

  VERS. 11.-- « Aperuerunt super me ora, » etc. (Ibid.) Quia ora sua reprobi exprobrantes aperiunt, 113.0801A| cum et errorem praedicare non metuunt, et praedicamenta rectae fidei irrident.

  « Percusserunt maxillam meam. » Maxilla Ecclesiae, sunt sancti praedicatores, qui vitam carnalium verbo correctionis convertunt: hos reprobi praecipue persequuntur, quos dum etiam necant, illa eos poena satiat, quae mentem Ecclesiae praecipue cruciat, vel castigat.

  « Maxillam meam. » Petrus est maxilla, qui mactat et manducat. Samson maxillam asini tenet, et hostes occidit, id est Christus simplices praecones manu virtutis tenet, et a vitiis carnales occidit. Maxilla projecta est in terram, aquas effundit: quia data morti corpora praeconum magna ostendunt miracula.

  113.0801B| VERS. 12.-- « Conclusit me Deus, » etc. Electorum populus apud iniquum concluditur: cum ejus caro antiqui hostis persecutionibus temporaliter datur. Qui non spiritui, sed manibus inimicorum traditur, quia quo hunc mente capere nequeunt, eo contra illius carnes crudelius inardescunt.

  VERS. 13.-- « Ego ille quondam opulentus. » (GREG.) Infirmorum mentem designat, quia dum adversa praevidere nesciunt, tanto eis graviora sunt, quanto ab eis inopinata tolerantur. Vel, in quibusdam, eisdem retro labentibus haec Ecclesia patitur, qui post doctrinae opulentiam aliquando subitis vitiis convertuntur. « Tenuit cervicem meam. » Cervix, hic libertatis erectionem significat, quam hostis tenet persecutionis tempore; « constringit, » dum infirmi 113.0801C| vera quae sentiunt praedicare libere non praesumunt. Vel, cervicem suam dicit eos, qui in Ecclesia sub occasione defendendae rectitudinis vitio elationis deserviunt: quam hostis districtione suae persecutionis inclinat.

  « Et posuit me quasi in signum. » (Ibid.) Signum ad hoc ponitur, ut sagittarum emissione feriatur. Fidelis itaque populus in signum hosti suo ponitur, quia eum semper suis ictibus impetit, cum suis persecutionibus affligit, unde Apostolus: « Ipsi enim scitis, quod in hoc positi sumus (I Thess. III). » Ac si aperte dicat: Quid in hoc tempore vulnera nostra miramini? qui si aeterna gaudia quaerimus, ad hoc venimus ut feriamur.

  VERS. 14.-- « Circumdedit me. » Ecclesia lanceis 113.0801D| ab hoste suo circumdatur, quando in membris suis ab impugnatore calido tentationum jaculis ab omni parte impetitur.

  « Convulneravit lumbos meos. » Cum hostis fidelem populum ad luxuriam pertrahit, hunc in lumbis ferit. « Convulnerare » autem dicitur, quia quod nobis male suggerit, nos sequentes ex propria voluntate implemus, et quasi cum ipso nos pariter vulneramus.

  « Non pepercit et effudit in terra viscera mea. » Viscera Ecclesiae dicit eorum mentes, qui ejus in se continent mysteria: quos dum antiquus hostis ad saecularia negotia pertrahit, ejus viscera in terra fundit.

  113.0802A| « Non pepercit, » id est, non destitit.

  VERS. 15.-- « Concidit me. » In infirmis suis Ecclesia, etc., usque ad cum culpa culpam cumulaverit.

  « Irruit in me quasi gigas. » Quia nimirum malignus spiritus contra hanc, id est animam, ex prava consuetudine devictam quasi more gigantis pugnat, quia quanto se ei anima subjicit crebrius, tanto eum sibi intolerabiliorem se facit. Sed quia plerumque ad poenitentiam redit, sequitur.

  VERS. 16.-- « Saccum consui super cutem. » In sacco et cinere poenitentia, in cute et carne peccatum carnis intelligitur. Ergo quasi saccus super cutem consuitur, et cinere caro operitur, quia culpa carnis per poenitentiam tegitur, ne in districti judicis 113.0802B| examine ad ultionem videatur.

  VERS. 16.-- « Facies mea intumuit. » Facies Ecclesiae sunt, qui in regimine positi apparent primi, ut ex eorum specie sit honor fidelis populi. Hi plangunt culpas infirmantium; sed dum vident quosdam ad veniam redire, quosdam vero in iniquitate persistere, occulta Dei judicia obstupescunt, quae non intelligunt.

  VERS. 17.-- « Et palpebrae. » Palpebrae appellantur, quia ad providenda plebium itinera vigilant; sed cum occulta Dei judicia nec praepositi vigilantes intelligunt, palpebrae Ecclesiae sanctae caligant.

  VERS. 18.-- « Haec passus sum. » A verbis corporis, etc., usque ad a quibus toleratur dolor?

  VERS. 19.-- « Terra ne operias sanguinem meum. » 113.0802C| Peccanti homini dictum est: « Terra es et in terram ibis; » quae se terra Redemptoris nostri sanguinem non abscondit quia unusquisque peccator redemptionis suae pretium sumens, confitetur ac laudat, et quibus valet proximis innotescit. Terra etiam sanguinem ejus non operuit: quia sancta Ecclesia redemptionis suae mysterium in cunctis jam mundi partibus praedicavit. « Neque inveniat in te locum latendi clamor meus. » (Ibid.) Clamor Redemptoris nostri est « sanguis redemptionis, » qui a fidelibus sumitur, qui, ut ait Apostolus, melius loquitur quam sanguis Abel: quia sanguis Abel mortem fratricidae petiit, sanguis Domini vitam persecutoribus impetravit. Qui clamor locum latendi invenit in nobis, si quod mens credidit, lingua 113.0802D| tacet.

  VERS. 20.-- « Ecce enim in, » etc. Testis Filii Pater est, ut in Evangelio: « Et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me. »

  « Et conscius meus. » Quia una voluntate, etc., usque ad sed talis hominum reprehensiones metuere non debet, unde subditur.

  VERS. 21.-- « Verbosi amici mei. » Cum verbosi amici sunt, id est, cum et ipsi derogant qui in fide sociantur, ad Deum necesse est ut oculus stillet, quatenus nostra intentio tota in amoris intimi compunctione defluat, et tanto se ad interiora erigat, quanto per exteriora opprobria intus redire cogitur.

  VERS. 22.-- « Atque utinam, » etc. Peccatores 113.0803A| quidem nos, etc., usque ad sed tamen de ejus brevitate se consolatur.

  VERS. 23.-- « Ecce enim breves anni transeunt. » Omne quod transit breve est, in mortis autem semita per quam non revertimur, ambulamus, non quod ad vitam resurgendo non reducamur; sed quia ad labores hujus vitae mortalis, vel ad acquirenda laboribus praemia iterum non venimus.

CAPUT XVII.
  VERS. 1.-- « Spiritus meus attenuabitur. » (GREG.) Attenuatur spiritus electorum timore judicis, et si quas in se carnales cogitationes inveniunt, poenitentiae ardore consumunt. Spiritus autem iniquorum per tumorem elationis crassescit. « Et solum mihi 113.0803B| superest sepulcrum. » Pene mortuum se considerat, quia moriturum se minime ignorat unde sequitur:

  VERS. 2.-- « Non peccavi. » Non intantum peccavit, ut haec flagella mereretur, quia non pro corrigenda culpa, sed pro augenda gratia percussus est. Vel, caput, hoc dicit, qui sine culpa, poenam culpae, id est, amaritudinem passionis suscepit.

  VERS. 3.-- « Pone me juxta te. » Per ascensionem; post quia Judaea commota est in discipulos, addit: « Cujusvis manus. » Quia jam frustra agunt contra eum, qui sedet in coelo.

  VERS. 4.-- « Cor eorum longe. » Si enim disciplinae custodiam nossent, nequaquam Redemptoris praecepta contemnerent. « Propterea non, » etc. Qui enim per disciplinam minime custodire vitam 113.0803C| student, semper per desideria in imis jacent, nec mentem ad spem coelestis patriae erigunt.

  VERS. 5.-- « Praedam pollicetur, » etc. Ad caput malorum, diabolum scilicet, sententiam convertit, cujus « socii » sunt apostatae angeli, qui cum eo ceciderunt. « Filii, » sunt homines perversi, qui de ejus prava persuasione in malitiae operatione generantur. « Praedam igitur sociis pollicetur, » quia malignis spiritibus animas pravorum promittit in fine rapiendas.

  « Oculi filiorum ejus deficient. » (Ibid.) Quia intentiones hominum, etc., usque ad quod doleant, sine fine patiuntur.

  VERS. 6.-- « Posuit me. » Omnis qui flagello percutitur, etc., usque ad eamque poenam suo optat 113.0803D| adversario quam evenisse conspicit justo.

  VERS. 7.-- « Caligavit ab indignatione. » Ab indignatione oculus caligat, quando ipsi qui in Ecclesia lumen veritatis habent, perversos contra innocentes praevalere conspiciunt: quia de occulti judicii admiratione turbantur. Sed cum justi ad indignationem caligant, infirmi plerumque usque ad infidelitatem corruunt, unde sequitur: « Et membra mea quasi in nihilum. » Membrorum nomine teneritudo exprimitur infirmorum, qui dum perversos prospiciunt florere, justos cruciari, bona se inchoasse poenitent, atque ita ad agenda mala citius recedunt, ac si eorum vitae nocuerit bonum, quod inchoaverunt.

  VERS. 8.-- « Stupebunt justi super hoc. » Hoc est 113.0804A| quod dixerat « caligavit ad indignationem oculus meus. » « Et innocens contra hypocritam suscitabitur. » Contra hypocritam suscitatur innocens perfectus, quando hunc cum suo flore contemnit, eumque praedicando quae recta sunt, despiciendum esse caeteris denuntiat.

  VERS. 9.-- « Et tenebit justus viam suam. » Quia considerato hypocrita dum illum ex perversa voluntate obtinere ea quae mundi sunt intuetur, ipse ad amorem coelestium robustius stringitur. Sciens, quia bonis desideriis praemia aeterna non deerunt: dum et pravis et duplicibus cordibus bona temporalia non negantur. « Et mundis manibus addet fortitudinem. » Quia videns perversorum terrenam gloriam, etc., usque ad quae sibi cum reprobis communia esse non 113.0804B| possunt.

  VERS. 10.-- « Igitur omnes vos. » Postquam exteriores provectus malorum, bonorum vero interiores intulit, exhortatur electos, ut convertantur, deserendo mala, et veniant, bona faciendo.

  VERS. 11.-- « Et non in vobis. » Conversionem eorum desiderans exoptat, ne ullum sapientem in eis inveniat, ac si dicat: Stulti esse apud vos discite, ut in Deo vere esse sapientes valeatis.

  « Dies mei transierunt. » « Dies, » prosperitates: « Cogitationes cor torquentes, » curam terrenae felicitatis dicit: quae quanto gravius electos premunt, tanto subtilius a judice rationes de ipsis cogitant exquiri hae cogitationes cum ipsa terrena felicitate dissipantur.

  113.0804C| VERS. 12.-- « Noctem verterunt in diem. » Dissipatae cogitationes « noctem in diem » vertunt, quia justis nonnunquam amplius placet ex adversitate mala perpeti, quam ex prosperitate terrenae dispensationis cura fatigari.

  « Et rursum post tenebras. » (Ibid.) Lux post tenebras speratur, etc., usque ad et justorum animas in perpetua jam sede collocaret.

  VERS. 13.-- « Si sustinuero. » Priores sancti sustinere adversa poterant, etc., usque ad in inferno sibi requiem praeparasse.

  VERS. 14.-- « Putredini dixi. » Putredinem, patrem dicit, etc., usque ad ut quasi quibusdam vermibus sic inquietis cogitationibus in mente fatigemur.

  113.0804D| VERS. 15.-- « Ubi est ergo nunc praestolatio mea. » Praestolatio justorum, Christus; quem quandoque venturum noverant, sed venire citius quaerebant: unde hic additur, nunc: « Et patientiam meam quis considerat? » Patientiam justorum Deus considerat; sed quasi non considerare dicitur, ad votum desiderii minus citius apparere: et in prolixiora tempora dispensationis suae gratiam differre.

  VERS. 16.-- « In profundissimum infernum descendent omnia mea. » Ante mediatoris adventum Job in infernum descensurus erat, etc., usque ad retributio adhuc in sola inferni quiete recipi praestolabatur. « Putasne saltem sibi erit requies mihi? » Pensandum est quis nostrum de requie securus 113.0805A| sit: si de ea trepidat et ille, cujus virtutis praeconia et ipse judex qui percutit, clamat.

CAPUT XVIII.
  VERS. 2.-- « Usque ad quem finem verba jactabitis. » (GREG., in Job, l. XIV.) Beatum Job in superbiam astruit erupisse, quem fatetur verba jactare. « Intellige prius. » Signat quanta elatione tumuerat, qui Job loqui quod non intelligeret, putabat.

  VERS. 3.-- « Quare reputati sumus. » Humanae mentis est proprium, hoc sibi fieri suspicari, quod facit. Arbitratur enim se despici, qui bonos despicere consuevit: et ex suspicione contemptus ad indignationem prosilit, et contumelias ingerit.

  VERS. 4.-- « Quid perdis animam tuam. » Reprobi 113.0805B| zelum rectitudinis, vel spiritualem gratiam sanctae praedicationis, insaniam furoris aestimant: quo perire fidelium animas arbitrantur. « Nunquid propter te derelinquetur terra. » Ecclesia dicit, etc., usque ad unde iste flagellis Job insultat, unde subdit:

  VERS. 5.-- « Nonne lux impii exstinguetur. » Hoc dici de impio recte potuit, contra sanctum non debuit: Lucem prosperitatem praesentis vitae dicit. Sed lux impii exstinguitur, quia fugitivae vitae prosperitas, cum ipsa terminatur. « Nec splendebit flamma ignis ejus. » Ignem dicit fervorem temporalium desideriorum, cujus flamma est decor, vel potestas exterior quae de interno ejus ardore procedit: sed non splendebit, quia in die exitus omnis exterior decor subtrahitur.

  113.0805C| VERS. 6.-- « Lux obtenebrescet in tabernaculo. » Aliquando tristitiam tenebras, lucem gaudium accipimus. Lux ergo in tabernaculo impii tenebrescit, quia in ejus conscientia gaudium quod de temporalibus fuerat, deficit. « Et lucerna quae super eum est exstinguetur. » Lucerna lumen in testa est, etc., usque ad quia iniquorum mentem terrena gaudia possident.

  VERS. 7.-- « Arctabuntur gressus virtutis, etc. » Quia vires malitiae ejus, quas nunc exercet, postmodum poena constringet. « Et praecipitabit eum. » Habet nunc consilium iniquus praesentia appetere, etc., usque ad quod exprimit cum subjungit.

  VERS. 8.-- « Immisit enim in rete. » (Ibid.) Qui pedes in rete mittit, non cum voluerit, ejicit. Sic 113.0805D| qui in peccatis se dejicit, non mox cum voluerit, surgit.

  « Et in maculis ejus ambulat. » (Ibid.) Qui in maculis retis ambulat, gressus suos ambulando implicat: et cum se expedire ad ambulandum nititur, ne ambulet obligatur.

  VERS. 9.-- « Tenebitur planta illius, » etc. Quia videlicet stringetur finis in peccato. « Et exardescet contra eum. » Quia quo se malis obligatum pensat, eo de suo reditu desperat; et ipsa desperatione acrius ad hujus mundi concupiscentias aestuat. In ejus animo contra eum sitis exardescit, quia qui perverse egit, ut perversius agat accenditur.

  VERS. 10.-- « Abscondita est in terra. » (Ibid.) 113.0806A| In terra pedica absconditur, cum culpa sub terrenis commodis occultatur, quatenus homo videat, quid concupiscere valeat, et tamen nequaquam videat, in quo culpae laqueo pedem ponat. « Et decipula illius. » Intuetur enim hostis mores cujusque cui vitio sint propinqui, et illa opponit ante faciem, ad quae agnoscit facilius inclinari mentem, ut blandis ac laetis moribus luxuriam, asperis mentibus iram et superbiam. Ibi ergo decipulam ponit, ubi esse semitam mentis conspicit: quia illic periculum deceptionis inserit, ubi viam esse invenerit propinquae cogitationis.

  VERS. 11.-- « Undique terrebunt. » Quia saepe idcirco quisque bonus esse metuit, ne hoc a pravis patiatur, quod se bonis fecisse reminiscitur: dumque 113.0806B| hoc pati quod facit metuit, undique territus, undique suspectus in bono opere gressum perdit.

  VERS. 12.-- « Attenuetur fame. » Caro nostra infirmitas est. Robur autem, anima rationalis, quae in expugnandis vitiis resistere per rationem valet. Quae fame attenuatur, cum nulla interni cibi refectione pascitur. « Et inedia invadat costas illius. » Costae sunt sensus animi, qui latentes ut viscera cogitationes muniunt. Inedia invadit iniqui costas, quia fames interna sensus mentis extenuat, ut cogitationes suas intus nullatenus regant, sed ad exteriora vagentur quae petunt.

  « Devoret pulchritudinem cutis ejus et consumat brachia illius. (Idem.) » Pulchritudo cutis est gloria temporalis exterior: per brachia opera designantur. 113.0806C| Mortem peccatum dicit, quod animam occidit.

  VERS. 13.-- « Primogenita mors. » Superbia quae est initium omnis peccati. Pulchritudinem ergo cutis ejus et brachia illius primogenita mors devorat: qua iniqui gloriam vel operationem superbia supplantat. Potuit enim et in hac vita gloriosus existere, si superbus minime fuisset

  VERS. 14.-- « Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus. » (Idem.) De tabernaculo fiducia ejus evellitur, quando perversus qui multa in hac vita paraverat, repentina morte dissipatur. « Et calcet super eum quasi rex interitus. » Quia hic vel vitiis premitur quae ad interitum trahunt, vel mortis tempore, potestati daemoniacae subjugatur.

  VERS. 15.-- « Habitent in tabernaculo. » Id est, in 113.0806D| mente ejus apostatae angeli per cogitationes nequissimas conversentur, ejus videlicet socii, qui idcirco jam non est, quia a summa essentia recessit.

  « Aspergatur in tabernaculo. » (Ibid.) In tabernaculo iniqui, sulphur aspergitur, quoties carnis delectatio in ejus mente dominatur. Per sulphur enim foetor carnis accipitur. Et quia talis in malo permanet unde nec fructum boni facere potest, addit:

  VERS. 16.-- « Deorsum radices ejus siccentur. » Per « radices, » cogitationes accipimus, etc., usque ad quia omnis ejus operatio superno judicio quasi nihilum deputatur.

  VERS. 17.-- « Memoria pereat. » (Ibid.) Memoriam suam iniquus in terra statuere conatur, cum gloriam 113.0807A| laudis suae extendere nititur. Et nomen suum in plateis celebrari gaudet, cum longe lateque operationem suae iniquitatis extendit.

  (GREG.) Caput iniquorum diabolus est: ipse quippe in ultimis temporibus illud vas perditionis ingressus, quod Antichristus vocabitur, qui nomen suum longe lateque diffundere conabitur.

  VERS. 18.-- « Expellet eum de luce. » De luce ad tenebras ducitur, cum de honore vitae praesentis ad supplicia aeterna damnatur. Sic de unoquoque iniquo loquitur, ut ad caput, id est diabolum vertatur, qui in Antichristo nomen extendet, quod nunc mali imitantur. « Et de orbe transferet, » etc. Cum superno apparente judice de hoc mundo ad poenas transfertur, quae omnia et de capite malorum Antichristo 113.0807B| possunt accipi.

  VERS. 19.-- « Non erit semen, etc. » Quia omnes iniqui, qui de ejus persuasione in pravis actionibus nati sunt, cum eodem suo capite ferientur. Quia haec de Antichristo accipienda sunt, in hoc aperit dum dicit:

  VERS. 20.-- « In die ejus stupebunt. » Quia tanta tunc signa demonstraturus, etc., usque ad metuunt tormenta quae vincunt. « Et primos invadet horror, » id est, corda electorum pavore ferientur: unde scriptum est.: « Ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Matth. XXIV), » non quidem casuri, sed trepidaturi ex carne.

  VERS. 21.-- « Haec sunt ergo tabernacula. » De hoc illud retulit quod dixerat, etc., usque ad quod sanctum Job credebant pro iniquitate percussum.

CAPUT XIX
  VERS. 2.-- « Usquequo affligitis, etc. » (GREG.) Atteruntur boni sermonibus iniquorum, quando contra eos illi in verbis tument, qui aut in perversa fide, aut in pravis moribus jacent.

  VERS. 3.-- « En decies confunditis me. » (Ibid.) Quia ab eis quinquies increpationes audierat, et quinquies respondit, decies se perhibet esse confusum. Quia in eo quod graviter increpatus est, et in eo quod verba doctrinae non audientibus dicit, confusionem pertulit, in suis increpationibus, quia in eis non proficit; in eorum increpationibus, quia dolet de pravitate quam audit.

  113.0807D| « En decies » (Ibid.) Ecclesia decalogum servat, cui iniqui toties confusionem faciunt, quoties in suis actibus divinis vocibus obsistunt.

  « Et non erubescitis opprimentes me. » Sunt nonnulli quos ad perpetrandam nequitiam oborta subito malitia invitat, sed tamen humana verecundia revocat.

  VERS. 4.-- « Nempe et si ignoravi. » Scientia haereticorum non est cum eis, sed contra eos, dum inflat. Sed Ecclesiae ignorantia, quod arcana non potest penetrare cum ea est, quia pro ea, dum se humiliat; et quia haeretici quod quaerunt scire, elatio est, ut contra bonos docti videantur, subdit: vos contra ex me percusso contra vos deberetis 113.0808A| erigi, timentes vobis deteriora. Bonus enim prius in se, postea in alios erigitur.

  VERS. 5.-- « At vos contra me erigimini. » Id est, vosmetipsos redarguendos relinquitis, et me districtis sententiis increpatis. « Et arguitis me. » Quia qui eum justum ante flagella noverant, injustum esse ex ipsa jam sua percussione judicabant.

  VERS. 6.-- « Saltem nunc intelligite. » Hoc Dominus de illo dixerat ( commovisti me adversus eum frustra ) quod ipse de se asserit: quia non aequo judicio a Domino sit afflictus. Si enim vita ejus et flagella pensantur, non aequo judicio videtur afflictus: quia vero merita ejus ex flagellis cumulavit, Deus non injusto judicio Job afflixit. « Quia Deus non aequo judicio. » Astruendum igitur est, quod et Deus cum 113.0808B| Job recte egit, et tamen non mentitur, qui non aeque fieri dicit: alioquin diabolus vicit (in eo quod de beati viri culpa promiserat) quem Deus laudavit. Hoc non elatio, sed dolor extorsit. Bonus si in humili mente, exigente causa vel dolore, bona de se dicit, non peccat. « Et flagellis suis me cinxerit. » Cum tanta nos afflictio deprimit, ut nullius rei consolatione respirare animus possit, non jam flagellis solummodo ferimur, sed etiam cingimur, quia tribulationum verbere ex omni parte circumdamur.

  VERS. 7.-- « Ecce clamabo vim patiens. » (Ibid.) Deus quid nobis profuturum sit sciens, etc., usque ad qui nec agenda queunt discernere.

  VERS. 8.-- « Semitam meam circumsepsit, etc. » Circumseptam verberibus semitam suam vidit, cum 113.0808C| transire ad securitatem cupiens, evadere flagella non potuit: et quasi in calle cordis ignorantiae tenebras invenit, qui cur ita flagellaretur, penetrare non potuit.

  VERS. 9.-- « Spoliavit me gloria mea. » Plane haec Job conveniunt, etc., usque ad quibus ruentibus latius cadit exercitus.

  VERS. 10.-- « Destruxit me undique et pereo, et quasi evulsae arbori, » etc. Arbor vento impellitur ut cadat: sic infirmus minis ad injustitiam trahitur, et aeterna quae sperabat relinquit; et quia aliquando qui poenis territus justitiam relinquit, poenas tamen non evadit.

  VERS. 11.-- « Iratus est contra me. » Qui enim ita percutitur, ut vires ejus superentur, non hunc Deus 113.0808D| ut filium per disciplinam, sed ut hostem ferit per iram: unde et propheta: « Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli (Jerem. XXX). » Et quia saepe maligni spiritus cordibus afflictorum multa suadent, et si quid boni est furantur, addit:

  VERS. 12.-- « Simul venerunt latrones. » Id est maligni spiritus, qui exquirendis hominum moribus occupantur: qui viam sibi in afflictorum cordibus faciunt, quando inter adversa quae exterius tolerantur, cogitationes quoque pravas immittere non desistunt. « Et obsederunt in gyro tabernaculum, » etc. In gyro tabernaculum obsident, etc., usque ad omne corpus ejus ulceribus attriverunt

  VERS. 13.-- « Fratres meos longe. » (Ibid.) Modo 113.0809A| voce Redemptoris utitur: ab eo longe facti sunt fratres, et noti recesserunt; quem tenentes legem prophetare noverant, et praesentem minime recognoscebant. Judaei etenim propinqui per carnem, et noti per legis instructionem, quasi obliti quem verbis legis per fidem prophetaverant, verbis perfidiae incarnatum negabant.

  VERS. 15.-- « Inquilini domus meae. » Id est sacerdotes, quorum origo in Dei servitio deputata, jam per officium in conditione tenebatur « ancillae. » Levitarum animae sunt ad secreta tabernaculi, quasi ad interiora cubiculi familiarius servientes. « Et quasi peregrinus fui, etc. » Quia a synagoga non est cognitus; unde et propheta: « Quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum 113.0809B| (Jer. XIV). » Qui enim ut Dominus auditus non est, non possessor agri, sed « colonus » est creditus: « Qui quasi viator ad manendum declinavit, » quia paucos ex Judaea abstulit, et ad vocationem gentium pergens iter coeptum peregit.

  VERS. 16.-- « Servum meum vocavi. » Servus Judaicus populus fuit, timore obsequens; quem collatis muneribus, quasi emissis vocibus, ad se ducere statuit, sed non respondit, quia digna opera donis ejus reddere contempsit. « Ore proprio decorabat. » Qui autem ei tot praecepta, prophetarum ore mandaveram, ore proprio deprecabar: quia in carne monstratus, dum mandata vitae humiliter dixit, quasi superbientem servum ut veniret, rogavit.

  VERS. 17.-- « Halitum meum exhorruit uxor, etc. » 113.0809C| Uxor Domini, etc., usque ad quae carnalibus sensibus dedita incarnationis ejus mysterium non agnovit.

  « Et orabam filios uteri. » Uterum Dei, consilium ejus debemus accipere; in quo ante saecula per praedestinationem concepti sumus, ut creati per saecula producamur. Oravit ergo filios uteri sui: quia eos quos condidit, incarnatus humiliter rogavit.

  VERS. 18.-- « Stulti quoque despiciebant, etc. » Quia dum legisperiti Deum despicerent, eorum incredulitatem turba populi secuta est. Relictis sapientibus, pauperes et stultos venerat quaerere: unde cum augmento doloris dicit « Stulti quoque; » pro quibus ergo stultitiam suscepi, Verbum caro factum, despiciebant me. « Et cum ab eis recessissem. » 113.0809D| Quasi accedebat ad cor populorum Dominus, cum eis miracula demonstraret: et quasi recedebat, cum nulla signa ostenderet, et a miraculis quiescenti, praebere fidem nolebant.

  VERS. 19.-- « Abominati sunt me, etc. » Scribae et legis doctores, etc., usque ad de eodem legis doctorum ordine sequitur: « Et quem maxime diligebam. » Ordo doctorum, qui prius in praedicatione serviens, maxime diligebatur: quem non solum ad non credendum, sed usque ad persequendum Deum turba secuta est. Et tunc factum est quod sequitur:

  VERS. 20.-- « Pelli meae consumptis. » In ossibus fortitudo, etc., usque ad passionis tempore juxta se mulieres invenit.

  113.0810A| « Carnibus » (GREG.) Quae ossi haeserant, dum discipuli, licet infirmi, veritatis fidem populis praedicarent. Et cum sanctae mulieres ea quae necessaria erant exteriora corporis subsidia praepararent, quasi pellis extra manebant in corpore.

  « Et derelicta. » Dentes apostoli sunt; labia tantummodo circa dentes relicta sunt, cum de eo duo post mortem ejus ambulantes confabulari quidem noverant, sed praedicare jam eum, aut mordere infidelium vitia formidabant. Sed jam ad propria verba Job revertitur.

  « Tantummodo. » Nec felicibus aliud est circa dentes quam labia: et sic patet hoc mystice dici.

  VERS. 21.-- « Miseremini mei. » Piorum est cum ab adversariis patiuntur, non tam ad iram quam ad 113.0810B| preces moveri. Tactum autem se manu Domini appellat, sicut ipse Satan dixerat: « Mitte manum tuam, et tange os ejus. »

  VERS. 22.-- « Quare persequimini me. » Tanto Deus justius aliena vitia percutit, quanto in se nihil habet vitiorum. Et est sensus: Ita me ex infirmitatibus meis affligitis, ac si ipsi more Dei de infirmitate nihil habeatis. « Sicut Deus. » Idem cum Deo agunt, quia hoc faciunt quod Deus omnipotens fieri permittit; sed non idem volunt: quia cum omnipotens Deus amando purgationem exhibet, injustorum pravitas saeviendo malitiam exercet. Vel, quasi non infirmi, qui non deberent increpare cum Deus percutit, ne addant dolorem dolori, sed consolari. Cum vero manus Domini cessat, tunc dignis 113.0810C| increpatio potest fieri. « Et de carnibus meis saturamini. » Quorum mens proximorum poenas esurit, saturari alienis carnibus quaerit. Vel, qui alienae vitae detractione pascunt alienis carnibus saturantur.

  « Quis mihi tribuat, etc. » Dura quae sustinet, non vult per silentium tegi, sed exemplo ad notitiam pertrahi ut alii ad patientiam valeant aedificari.

  « Quis mihi tribuat. » (Ibid.) Haec quoque Ecclesiae congruunt, etc., usque ad postea vero ipsum librum in laminam plumbi et in silicem dividit.

  « Quis mihi det, etc. » Per stylum ferreum fortis sententia Patrum. Per plumbum Judeae populus gravis 113.0810D| peccato. Per silicem gentilitas figuratur. Cuncta ergo quae pertulit, forti sententia Patrum edoctus et Judaeae populus, et gentilitas agnovit. Quod in plumbo scribitur, citius deletur. In silice difficile sculpitur, sed manet: sic Judaea verba Dei cito recepit, et cito deseruit. Gentilitas vix recepit, sed recepta fortiter servavit.

  VERS. 25.-- « Scio enim quod Redemptor, etc. » Non ait conditor, sed Redemptor eam aperte denuntians, qui postquam omnia creavit, de captivitate passione sua nos redemit. Vivit autem qui inter manus impiorum occubuit.

  « Et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum, etc. » (Ibid.) Quia resurrectionem, etc., 113.0811A| usque ad quo flore sacerdos esse ostenditur, qui pro nobis interpellat.

  VERS. 27.-- « Quem visurus sum, etc. » (GREG.) Caro nostra post resurrectionem eadem erit et diversa. Eadem per naturam, diversa per gloriam. Eritque spiritalis, quia incorruptibilis et palpabilis: quia non amittet essentiam veracis naturae. « Ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non aliis. » Expresse indicat veritatem resurrectionis: non enim alius moritur et alius resurgit (ut qui dicunt invisibile et impalpabile corpus futurum sicut Eutychius dixit) sed idem ipse.

  « Reposita est haec spes mea in sinu meo. » Nihil nos certius habere credimus, etc., usque ad unde protinus subdit:

  113.0811B| VERS. 28.-- « Quare ergo nunc. » Perversi quia in lingua justi accusationem invenire appetunt, verbi radicem quaerunt, ex qua loquendi originem sumant, et ramos loquacitatis dilatent: sed tamen sanctus vir mala quae fugiant, miseratus ostendit.

  VERS. 29.-- « Fugite ergo. » (Ibid.) Faciem gladii fugere, est animadversionis districtae sententiam prius quam appareat, placare. « Et scitote esse judicium. » Omnis qui perverse agit, eo ipso quo hoc despicit, esse Dei judicium nescit.

CAPUT XX.
  « Idcirco cogitationes. » (GREG. in Job., l. XV.) Ac si dicat: quia extremi judicii terrorem considero, idcirco cogitationum tumultibus in timore confundor. 113.0811C| « Et mens in diversa rapitur. » Quando modo mala quae agere neglexit, modo reprehensibilia in quibus est, modo recta quae sibi adhuc deesse conspicit, sollicito pavore perpendit. Isti ex societate Job noverunt quidem recte vivere, sed judicia Dei subtiliter pensare nescientes, justos hic non posse percuti credunt. Et ideo hunc suspicati sunt iniquum, et ad increpationem dilabuntur: ad quam tamen sub quadam reverentia descendunt. Unde iste subdit.

  VERS. 3.-- « Doctrinam qua, etc. » (Ibid.) Quibus moderate praemissis, etc., usque ad et hoc invenio quod « laus impiorum, etc. »

  VERS. 4.-- « Hoc scio a principio. » Si enim ab ipso humani generis exortu usque ad hoc tempus 113.0811D| mentis oculos ducimus, omne quod finiri potuit, quam breve fuerit, videmus.

  VERS. 5.-- « Et gaudium hypocritae. » Gaudium hypocritae in similitudinem puncti est. Nam sicut stylus in puncto, dum ponitur, levatur, sic hypocrita praesentis vitae laudem dum tangit, amittit.

  « Ad instar puncti, » quia laetitia pertransit, poena permanet: apparet ad momentum, disparet in perpetuum.

  VERS. 6.-- « Si ascenderit, » id est, etsi coelestem vitam se agere simulat, etsi intellectum suum similem veris praedicatoribus ostentat, quasi sterquilinium tamen in fine perdetur, quia mens illius pro vitiorum suorum foetore damnabitur.

  113.0812A| VERS. 7.-- « Et qui eum viderant, dicent. » (Ibid.) Qui hunc elatum viderunt, exstincto dicent, Ubi est? quia neque in hoc saeculo ubi elatus fuerat, apparet, neque in aeternitatis requie, de qua esse putabatur.

  VERS. 8.-- « Velut somnium avolans. » Vita hypocritae, etc., usque ad quia hominum favores dormiens videbat.

  VERS. 9.-- « Oculus qui eum viderat. » Locus hypocritae cor adulantium: ibi quippe requiescit, ubi favores invenit. Oculus ergo qui eum viderat non videbit, quia in morte amatoribus suis absconditur, qui eum consueverant admirando conspicere.

  « Neque ultra intuebitur. » Quia linguae adulantium 113.0812B| hunc ad judicium favoribus non sequuntur.

  VERS. 10.-- « Filii ejus atterentur, » etc. Quia hi qui in hypocrisi ex ejus imitatione nascuntur, dum veritatis soliditatem non tenent, in cordis egestate deficiunt.

  VERS. 11.-- « Ossa ejus implebuntur. » Adolescentia hypocritae inchoatio pravitatis est, etc., usque ad omni soliditate vacuari ac deperire.

  VERS. 12.-- « Cum enim dulce fuerit. » (Ibid.) In ore cordis suavis est iniquitas, quam sub tegmine blandae locutionis operit. Malum enim in lingua, et non sub lingua esset, si loquens hypocrita malitiam aperiret.

  « Parcet illi et non. » Malo quod diligit parcit, qui non hoc poenitendo persequitur; et non derelinquit, 113.0812C| sed cetat in gutture, quia sic servat in cogitatione, ut nunquam proferat in voce.

  (BEDA.) Id est, palpat, fovet et nutrit malum suum, et delectans se in illo, nunquam poenitet ut ab eo discedat.

  VERS. 14.-- « Panis ejus in utero. » Plerumque hypocrita pane sacri eloquii erudiri studet, non ut eo vivat, sed ut doctus appareat; sed dum doctrinae verbum, quod male quaerit, prave intelligit, et in haereses labitur: contingit ei ut sicut de felle aspidum, sic moriatur de pane. Sed quia Dei eloquia, etiam si recte intelligat, in opere nequaquam servat, in praesenti vita perdit, ut nesciat quod agere voluit.

  VERS. 15.-- « Divitias. » Sacrae legis quas legendo 113.0812D| devoravit, obliviscendo evomet: quas Deus justo judicio de ejus memoria evellit.

  « Caput aspidum. » (Ibid.) Aspis parvus est serpens, etc., usque ad velut ex lingua vipera occidit.

  VERS. 17.-- « Non videat rivulos. » (Ibid.) Rivuli fluminis sunt dona Spiritus sancti, etc., usque ad mysterium incarnationis Christi significat.

  VERS. 18.-- « Luet quae fecit omnia. » Persolvet enim in tormento ea quae hic illicita servavit desideria, nec in morte consumetur, sed ut sine fine crucietur, vivere sine fine compellitur, ut cujus vita hic mortua fuit in culpa, illic ejus mors vivat in poena. Dicat ergo, « luet quae fecit omnia, » nec tamen consumetur, quia cruciatur et non exstinguitur: moritur 113.0813A| et vivit, deficit et subsistit semper, et sine fine est.

  VERS. 19.-- « Quoniam confringens. » Domum pauperis confringit et nudat, quia eum quem per potentiam conterit, exspoliare per avaritiam non erubescit

  VERS. 20.-- « Nec est satiatus venter. » Venter quippe iniqui avaritia est, et in ipsa colligitur quidquid perverso desiderio glutitur. Liquet vero quia avaritia desideratis rebus non exstinguitur, sed augetur; nam more ignis cum ligna quae consumat acceperit, excrescit, et unde videtur ad momentum flamma comprimi, inde paulo post cernitur dilatari.

  « Et cum habuerit quod concupierat. » Majoris 113.0813B| iracundiae est cum hoc tribuitur quod male desideratur, quia inde repentina ultio sequitur, quia hoc quoque obtinuit, quod Deo irascente concupivit.

  VERS. 21.-- « Non remansit de civitate ejus. » Percusso hypocrita, de cibo ejus nihil remanet, quia cum ad supplicia ducitur, a cunctis quae possederat alienatur.

  « Propterea nihil, etc. » Quia de hac vita subtractus, ad judicem nudus vadit.

  VERS. 22.-- « Cum satiatus fuerit, arctabitur. » (GREG.) Cum multa congesserit arctatur; anxiatur enim qualiter acquisita custodiat.

  « Aestuabit, et omnis dolor. » Hinc inde insidiatores metuit, etc., usque ad tanto facilius rapitur ad 113.0813C| tormentum. Sequitur:

  VERS. 23.-- « Utinam impleatur venter ejus, etc., pluat super illum bellum. » Bellum Deo pluere, etc., usque ad praevidere comtempsit.

  VERS. 24.-- « Fugiet arma. » (Ibid.) Surripit avarus aliena aliquando, etc., usque ad aeterni judicii se percussionibus ante ponit. Interim autem,

  VERS. 25.-- « Gladius eductus, » etc. Iniquus, dum prava in cogitatione machinatur, quasi gladius in vagina est. De vagina egreditur dum per iniquitatem malae operationis aperitur; eductus autem per seductorem, egrediens vero per propriam voluntatem,

  « Vadent et venient, » etc. Maligni spiritus bonis mentibus sunt, etc., usque ad elatio de continentia 113.0813D| surrogatur, etc.

  VERS. 26.-- « Omnes tenebrae absconditae sunt. » Nam qui cuncta simul in effectu non explet, cuncta quae noceant in mente tacitus tenet.

  « Devorabit eum, » etc. Ignis gehennae qui studio humano non succenditur, sed creatus est a Deo ab origine mundi.

  « Affligetur relictus. » Iniqui tabernaculum caro est, quia ipsam laetus inhabitat, cum qua ejus spiritus cruciabitur. Boni non in carne gaudium suum ponunt, sed in coelo. Relictus a carne a qua abstrahitur, quam hic amavit, nec relinquere voluit: tunc propter tormenta relinquere volet, sed non poterit.

  113.0814A| VERS. 27.-- « Revelabunt; » (Ibid.) quia hic nec bonis nec malis pepercit, eum in tremendo examine, justorum vita et peccatorum pariter accusabit.

  VERS. 28.-- « Apertum erit. » Cum omne malum, quod in conscientia ejus nascebatur, adveniente judice, ostenditur.

  « Detrahetur in: » quia vindictae tempore raptus ad supplicia, ab aeterni judicis vultu separatur.

  VERS. 29.-- « Haec est pars hominis impii. » Cum enim Dei justitia supplicium a reprobis pro perversis actibus exigit, eis mala usque ad verborum retributionem reddit.

CAPUT XXI.
113.0814B|
  VERS. 4.-- « Nunquid contra. » Beatus Job, si Deo placens hominibus displiceret, causas tristitiae nullas haberet; sed quia se Deo displicuisse per flagella praesentia credidit, anceps factus de ante acta vita, jam animum ad tristitiam vocavit: qui si flagellis absentibus contra hominem de vitae suae meritis disputaret, nequaquam contristare debuisset.

  « Nunquid contra hominem. » Quasi nondum hypocrita, si cum hominibus de vita mea agerem, non timerem: quibus si displicerem, non curarem; sed quia cum Deo, merito tristor. « Vos autem attendite me, » quasi Deum, sed non vos timeo.

  VERS. 5.-- « Attendite, » id est considerate quae egi, et admiramini in his quae patior.

  113.0814C| « Et superponite digitum ori vestro, » id est locutioni vestrae discretionis virtutem adjungite.

  VERS. 6.-- « Et ego quando recordatus fuero. » (Ibid.) Quia actuum suorum oblitus non erat, etc., usque ad contra ejus dicta subjungit:

  VERS. 7.-- « Quare ergo impii vivunt. » Sublevantur honoribus, confortantur rebus, quia eos patientia divina tolerat.

  « Confortatique divitiis, » etc., ut diu in eis subsistere permittantur; sed quia sunt quibus haec habere poena est, quia haeredes quibus haec relinquent, non habent. Subdit:

  VERS. 8.-- « Semen eorum permanet. » In augmentum felicitatis cum patrimonio dantur haeredes.

  113.0814D| « Coram eis. » Ne qua necessitas saltem oculis subtrahat ea in quibus animus exsultat; sed ne in eis sterilibus genus exstinguatur, addit:

  « Propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. » Ecce dicuntur eis esse vita, honores, divitiae, filii, nepotes: sed si intus domestica cura ureret, non esset laeta haec felicitas, unde subdit:

  VERS. 9.-- « Domus eorum securae sunt, et pacatae, et non est. » Quae enim esset supradicta, felicitas, si laeta non esset? Si intus prospera, in agris quoque.

  « Bos eorum concepit. » Dominis gregum prima est felicitas, etc., usque ad unde fecunditas familiae subditur:

  113.0815A| VERS. 11-- « Egrediuntur quasi greges. » Ut sicut majora ad habendum concessa sunt, ita multi germinent ad custodiendum.

  « Et infantes eorum exsultant lusibus. » Sed ne illum lusum vilem crederemus, ait:

  VERS. 12.-- « Tenent tympanum et citharam. » Quasi cum domini honoribus et rebus tument, subjecti in ludicris actibus gaudent.

  VERS. 13.-- « Ducunt in bonis dies suos. » Quia omnis longitudo vitae praesentis punctus esse cognoscitur, cum fine terminatur. Quidquid enim transire potuit, subitum fuit.

  « Et in puncto ad inferna descendunt. » Sed finis est pessimus; ecce quo tendebat, quia praesentis vitae prosperitas non est testis innocentiae, quia et 113.0815B|

  VERS. 14.-- « Qui dixerunt Deo: Recede a nobis. » (GREG.) Dicunt Deo: Recede a nobis, qui ei ad se praebere aditum recusant, eumque pravis actibus impugnant.

  « Scientiam viarum tuarum. » Via Dei pax, humilitas, patientia est: quae qui despiciunt, dicunt: Scientiam viarum tuarum nolumus.

  VERS. 15.-- « Quis est Omnipotens? » etc. « Dixit enim insipiens in corde suo: Non est Deus. »

  « Et quid nobis prodest si oraverimus? » Iniqui qui non Deum, sed exteriora dona quaerunt, cum eadem sevientibus deesse conspiciunt, ipsi servire 113.0815C| contemnunt.

  VERS. 16.-- « Verumtamen quia non sunt. » Bona in manu habet, qui despiciendo temporalia, sub dominio mentis premit. At quisquis ea nimie diligit, se magis illis quam ipsa sibi supponit.

  « Consilium eorum longe. » Consilium impiorum est terrenam gloriam quaerere, aeternam negligere. Sed quia in hac vita non continue prosperantur, sequitur:

  VERS. 17.-- « Quoties lucerna impiorum exstinguetur. » Saepe impius lucernam suam filiorum vitam aestimat; sed cum filius qui nimie amatur subtrahitur, lucerna impii, quae videbatur, exstincta est; sic est et de opibus atque honoribus.

  Et superveniet eis inundatio. » Inundatio impiis 113.0815D| supervenit, cum dolorum fluctus exaliqua adversitate patiuntur.

  « Et dolores dividet, » etc. Qui aeternos dolores impio servat, et hic aliquando ejus mentem temporali dolore transverberat; quia enim hic et illic percutit, furoris sui super impium dolores dividit, ut duplici contritione conteratur.

  VERS. 18.-- « Erunt sicut paleae. » Quia irae Dei flatu subito levantur atque asportantur ad ignem:

  « Et sicut favilla quam, » quia eos ad aeterna supplicia turbo rapiens asportat.

  VERS. 19.-- « Deus servabit filiis illius. » Quia qui parentis iniquitatem imitatur, etiam ejus delicto constringitur.

  113.0816A| « Et cum reddiderit. » Nescit enim impius mala quae fecit, nisi cum puniri coeperit.

  VERS. 20.-- « Videbunt oculi ejus. » Quia ita iniquitate duruerat, ut nec in ipsis metueret feriri quae amabat, dummodo quae perverse cogitaverat, expleret: de qua obduratione subjungitur:

  VERS. 21.-- « Quid enim ad. » Non quod in inferno non cogitet de cognatis, etc., usque ad ne quis discutere praesumat, sequitur:

  VERS. 22.-- « Nunquid Deum quispiam docebit scientiam? » id est nobiscum nil injuste agit, qui et subtiliorem nobis angelicam naturam juste judicavit, unde nihil restat conqueri.

  VERS. 23.-- « Iste moritur. » Ecce ponit illa in quibus Omnipotentis secretum quis discutiat, quaerendo 113.0816B| cur haec ita esse permittat. Superficies litterae satis patet per se. Quod autem dicit:

  VERS. 24.-- « Viscera ejus plena sunt adipe. » Adeps quippe ex abundanti cibo est, etc., usque ad ecce dives inaniter gaudet, pauper inanius affligitur.

  VERS. 26.-- « Et tamen simul in pulvere dormient. » (Ibid.) Quae cura de dissimili vita, prospera vel adversa, cum similis finis in pulvere? Illa vita cogitanda, ubi cum resurrectione ad dissimilem finem pervenitur, ubi felix ad poenas, afflictus transit ad requiem.

  « Et tamen simul in pulvere. » Id est, in terrenis desideriis oculos mentis claudent:

  « Et vermes, » qui de carne, id est carnales curae 113.0816C| premunt, quod non in Job, qui nec de habitis tumuit, nec de amissis anxius fuit. Sed illi hoc putant, quare subjungit:

  VERS. 27.-- « Certe novi cogitationes vestras. » Quem enim percussum viderunt, etc., usque ad nec perfecte ad aeterna transeunt, unde addit:

  VERS. 29.-- « Interrogate quemlibet de via. » Viator dicitur qui praesentem vitam, viam sibi esse et non patriam attendit, qui in dilectione praetereuntis saeculi cor figere despicit, sed aeterna petit.

  VERS. 31.-- « Quis arguet coram eo vias ejus. » Cum de omnium malorum corpore loqueretur, etc., usque ad nec Elias, nec Enoch suis viribus, sed Dei.

  VERS. 32.-- « Ipse ad sepulcra. » Hoc in vita, etc., usque ad quia in pravorum tantum cordibus recipietur.

  113.0816D| « Et in congerie. » Quia in congregatione peccantium astutiae suae insidias exerit; quoniam autem multi sunt mali, recte congeries nominantur.

  VERS. 33.-- « Dulcis fuit. » Cocytus, luctus infirmantium dicitur, etc., usque ad signantes quod ibi sit luctus iniquus.

  « Et post se omnem. » (Ibid.) Homo humana sapiens hic intelligitur; post se omnem hominem trahit, quia cunctos, quos carnales invenerit, sub suae ditionis jugum rapit: qui et nunc priusquam appareat, innumerabiles trahit, etsi non omnes, quia multi a carnalitate retrahuntur.

  VERS. 34.-- « Quomodo igitur consolamini, etc. » 113.0817A| Quoniam si iniquus in hac vita permittitur prosperari, quod de Antichristo ostensum est, necesse est ut electus debeat sub flagelli freno retineri.

  « Cum responsio vestra, » etc. Eum enim consolari non poterant, in quo suis sermonibus veritati contraibant. Nam cum hunc hypocritam dicerent, quoniam mentiendo culpam perpetrabant, afflicti justi poenam augebant; quia diligentem veritatem torquet culpa alienae fallaciae.

CAPUT XXII.
  VERS. 1, 2.-- « Respondens, etc. Nunquid Deo. » (GREG., in Job., l. XVI.) Qui contra veritatis verba deficiunt, etiam nota replicant, ne tacendo victi videantur; unde Eliphaz beati Job sermonibus pressus, 113.0817B| ea dicit quae nullus ignorat; ait enim:

  « Nunquid Deo comparari? » In comparatione etenim Dei scientia, etc., usque ad quasi descendendo subjungit.

  VERS. 3.-- « Quid prodest? » In omni quippe quod bene agimus, etc., usque ad adhuc adjungit Eliphaz quod nullus ignorat.

  VERS. 4.-- « Nunquid timens arguet te? » Quis hoc vel desipiens sentiat, quod Deus ex timore nos arguat, et ex metu contra nos judicium suum proponat? « Nunquid tibi arguet? » Qui verba sua metiri nesciunt, ad otiosa dicta dilabuntur.

  VERS. 5.-- « Et non propter malitiam tuam plurimam. » A verbis otiosis, etc., usque ad sed semper ad deteriora descendat. Nam sequitur.

  113.0817C| VERS. 6.-- « Abstulisti enim pignus. » Haec ad litteram aperta sunt, etc., usque ad vel dona spiritualia perdunt, qui ad te veniunt.

  VERS. 9.-- « Viduas. » Dicunt haeretici plebes, etc., usque ad pro peccatis dicunt retribui er? Et hoc est, « Propterea circumdatus es laqueis. »

  VERS. 11.-- « Et putabas te. » Quasi diceret, etc., usque ad sicut unda super undam.

  VERS. 12.-- « An non cogitas quod Deus. » Quasi, an ideo, etc., usque ad quia stulto judicio solos se sapientes putant.

  VERS. 15.-- « Nunquid semitam? » Sicut semita Redemptoris humilitas, ita semita saeculorum superbia. Saeculorum itaque semitam viri iniqui calcant, qui per hujus vitae desideria in elatione perambulant.

  113.0817D| VERS. 16.-- « Qui sublati sunt ante tempus suum; nisi quod omnes. » Qui praesentem vitam diligunt, etc., usque ad et mutatur sententia, sed non consilium aeternum.

  « Et fluvius subvertit fundamentum eorum. » Iniqui dum praesentia esse fugitiva non intuentur, etc., usque ad quia cursus mutabilitatis statum in eis subruit perversae constructioni.

  VERS. 18.-- « Cum ille implesset. » Malorum domos Dominus implet, quia etiam ingratis sua dona non denegat.

  « Quorum sententia procul. » Hoc etiam Job, etc., usque ad optat esse malorum dissimilis.

  113.0818A| VERS. 19.-- « Videbunt justi, » iniquorum interitum.

  « Et laetabuntur. » Cum districto judici perfecta jam securitate inhaeserint. Nunc enim reprobos prospiciunt et gemunt.

  VERS. 20.-- « Nonne succisa. » Hic iniqui erecti sunt, etc., usque ad vel a conspectu judicis ad gehennam pertrahuntur.

  « Et reliquias eorum devoravit. » Quia et si hic carnem relinquant, in resurrectione recipient, ut in carne ardeant in qua peccaverunt.

  VERS. 21.-- « Acquiesce igitur. » Culpa superbiae est, docere meliorem, quod saepe haeretici faciunt catholicis.

  VERS. 23.-- « Si reversus fuerit. » Quia a justitiae 113.0818B| aedificatione destructus es.

  « Et longe facies. » Corpus animae accipitur tabernaculum et mens cogitationum. Et est sensus: Si ad Deum post errata revertaris, in cogitatione et in opere mundaberis.

  VERS. 24.-- « Dabit pro terra. » Per terram infirmitas actionis, per silicem fortitudo signatur, per torrentes aureos doctrina intimae claritatis. Ad se ergo conversis pro terra dat « silicem » robusti operis, et « pro silice torrentes aureos. »

  « Pro. » Quia pro robusto opere doctrinam multiplicat clarae praedicationis.

  (BEDA.) Hoc dicit, quod si propitiato sibi Domino, etc., usque ad sunt argentum igne examinatum.

  VERS. 25.-- « Eritque Omnipotens contra. » 113.0818C| (Ibid.) Saepe cum sacris eloquiis intendimus, malignorum spirituum insidias graviter toleramus. Et est sensus: dum malignos spiritus a te repulerit, divini in te eloquii talentum lucidum excrescet.

  VERS. 26.-- « Tunc super. » Super Omnipotentem deliciis affluere est in amore illius epulis sacrae Scripturae satiari.

  « Et elevabis ad Deum. » Ad Deum levare faciem, est cor ad sublimia investiganda attollere.

  VERS. 27.-- « Et vota tua reddes. » Qui vota vovit, sed pro infirmitate solvere non valet, ei ex peccati poena hoc agitur, ut volenti bonum posse subtrahatur: cum vero ea, quae obsistit, culpa detergitur, fit protinus ut votum possibilitas sequatur.

  113.0818D| VERS. 28.-- « Decernes. » Res decernitur et venit, cum virtus, quae ex desiderio appetitur, largiente Domino etiam per effectum prosperatur.

  « Et veniet. » Eadem promittunt haeretici afflictis, si eos sequantur.

  « Et in viis. » In viis justorum lumen splendere est per mira opera virtutum signa suae claritatis aspergere.

  VERS. 29.-- « Qui enim humiliatus. » Quia qui se humiliat, exaltabitur.

  « Et qui. » Quantum per membrorum ministerium deprehendi potest, prima ostensio superbiae in oculis esse solet.

  VERS. 30.-- « Salvabitur innocens. » Quia quando 113.0819A| hic pervenit gratia ut innocens fiat, cum ad judicium ducitur, ex merito remuneratur.

CAPUT XXIII.
  VERS. 1.-- « Respondens autem Job dixit: Nunc quoque in amaritudine. » (GREG.) Mens justi in amaritudine est semper, etc., usque ad qui per dulces sermones seducere quaerunt.

  VERS. 2.-- « Et manus plagae meae. » Manus autem plagae est fortitudo percussionis, sed quia ex adversitatibus, justi plus sitiunt faciem auctoris, sequitur:

  VERS. 3.-- « Quis mihi tribuat. » Electi, cum contra votum quaelibet agi conspiciunt, ad occulta Dei judicia recurrunt, ut in eis videant quia inordinate 113.0819B| intus non disponitur, quod inordinate foris currere videtur. Et hoc est, quod subdit:

  « Inveniam illum. » Ut est: quod modo differt Deus, ut plus desideretur.

  « Et veniam usque ad solium ejus. » Solium sunt angeli, etc., usque ad dum meliora disponere Deum vident, unde:

  « Ponam coram Deo judicium. » Coram Deo judicium ponere, etc., usque ad occultus nunc et tacitus judex quam terribilis post appareat, considerare.

  VERS. 4.-- « Os meum replebo. » Quia dum examen judicis contra se contemplatur, amare se poenitentiae invectione persequitur.

  VERS. 5.--Ut sciam verba quae, » etc. Cum enim 113.0819C| culpas poenitendo persequimur, quid nobis de eis judex in suo examine dicere possit invenimus, quod nescit, quia mala sua negligit.

  VERS. 6.-- « Nolo multa fortitudine contendat. » Quis enim in examine inveniri justus valeat, si secundum suae fortitudinis majestatem vitam hominum discutiat Deus: quamlibet enim justus si districte judicatur, mole magnitudinis premitur, unde subdit:

  « Nec magnitudinis. » Quasi diceret: Si secundum fortitudinem suam mecum contenderet, mole sua me premeret. Et nota, quia dum fortitudinem vitat, infirmitatem incarnationis optat, unde subdit:

  VERS. 7.-- « Proponat aequitatem. » Mediator Dei et hominum, etc., usque ad absolutionis meae judicium 113.0819D| victor excludam.

  VERS. 8.-- « Si ad orientem. » (Ibid.) Ac si dicat: Filium incarnatum, etc., usque ad Sed nec in his omnibus plene se anima cognoscit, unde:

  VERS. 10.-- « Ipse vero scit viam. » Id est videre non valeo videntem me.

  « Et probavit. » Non elatus comparat se auro, sed sua humiliter considerat, quod licet omni justo. Et hoc est: « Et proba me quasi aurum. » Exustione enim tribulationis, et subtrahuntur vitia, et augentur merita.

  VERS. 11.-- « Vestigia ejus secutus est. » Beatus Job in futura operatione, etc., usque ad quasi ad exemplum sibi propositum recurrit.

  113.0820A| VERS. 12.-- « Et in sinu meo abscondi. » In sinu cordis verba oris ejus abscondimus, quoniam mandata ejus non transitorie, sed implenda opere audimus, et si verba in opere prodeunt, latent tamen in corde. Si intus non elevatur animus, sed si laus extra quaeritur, tunc sermo Dei in sinu non occultatur.

  VERS. 13.-- « Ipse enim solus est. » Principaliter et immutabiliter. Solus enim per se est, qui omnia agit, in quibus est ipse timendus, non quae patimur. De cujus immutabilitate subdit:

  « Et nemo avertere. » Quia semel fixa judicia mutari nequaquam possunt.

  « Et anima ejus. » Ea ipsa vis qua cuncta disponit, anima illius appellatur.

  113.0820B| VERS. 14.-- « Cum expleverit. » Explet in me voluntatem suam, quia multis me percussionibus affligit. Sed « multa similia praesto sunt ei, » quia si ferire cogitat, adhuc invenitur, ubi plaga crescat.

  VERS. 15.-- « Et idcirco a facie. » Rectitudinis pavore concutitur, cum se reddentis rationibus conspicit non esse idoneum, si districte judicetur.

  VERS. 16.-- « Deus mollivit. » Virtutem ergo suae fortitudinis non sibi, sed auctori tribuit.

  « Conturbavit me. » Nunquam secura sunt corda justorum, sed turbata timore judicis, quae tamen consolantur donis quae acceperunt, unde: « Non enim perii. » Flagella justorum vel praeterita purgant, vel futura peccata avertunt, quod non in Job, sed virtus augetur.

  113.0820C| VERS. 17.-- « Non enim. » Ille in flagello positus a salute corporis propter imminentes tenebras perit, qui pro transactis percutitur, ut a futuris suppliciis abscondatur.

CAPUT XXIV.
  VERS. 1.-- « Qui autem. » Quia etsi jam per fidem Deum novimus, qualiter tamen sit ejus aeternitas sine praeterito vel futuro, non videmus. Beatus Job ne plus sapiat quam oportet sapere, dies Domini non posse comprehendi testificans, ad haereticorum mox superbiam respectum mentis convertit: qui alta sapere appetunt, de quibus sequitur:

  VERS. 2.-- « Alii terminos. » Quos, aliorum nomine, etc., usque ad et doctrinis pestiferis ad interficiendum 113.0820D| nutriunt.

  VERS. 3.-- « Asinum pupillorum. » Pupillos dicit, electos, etc., usque ad a ministerio bonorum repellunt.

  « Et abstulerunt. » Vidua dicitur Ecclesia, etc., usque ad ut eorum etiam sequaces trahant, unde subdit:

  VERS. 4.-- « Subverterunt pauperum. » Nonnunquam hi qui mansueti atque humiles videntur, si servare discretionem nesciunt, exemplis aliorum cadunt.

  VERS. 5.-- « Alii quasi onagri. » Sunt enim haeretici qui populis admisceri refugiunt, sed secessum vitae secretioris petunt, et eo amplius peste suae persuasionis 113.0821A| inficiunt, quo quasi ex vitae meritis reverentiores videntur. Onagris autem comparantur, qui in suis voluptatibus dimissi a vinculo fidei rationis sunt alieni.

  « Egrediuntur. » Non enim Dei, sed opus suum peragunt, dum non recta dogmata, sed propria desideria sequuntur.

  « Vigilantesque ad praedam. » Ad praedam vigilant, qui verba justorum ad proprium sensum semper rapere conantur, ut per hoc perversis filiis panem erroris parent.

  VERS. 6.-- « Agrum non suum. » Agri vel vineae nomine Ecclesia signatur, quam perversi praedicatores demetunt, et auctorem ejus in membris suis opprimendo vindemiant: qui Creatoris gratiam persequentes, 113.0821B| dum quosdam de illa, qui recti videbantur, rapiunt, quid aliud quam spicas vel botros animarum tollunt?

  VERS. 7.-- « Nudos dimittunt homines. » Sicut vestimenta corpus, sic bona opera protegunt animam. Haeretici itaque cum quorumdam bona opera destruunt, vestimenta tollunt.

  « Quibus non. » Operimentum ad justitiam pertinet, etc., usque ad sine veste boni operis moriantur.

  « Quos imbres montium rigant. » Id est fluenta praedicatorum satiant.

  « Et non habentes. » Lapides dicit fortes viros, etc., usque ad lapides amplexantur?

  VERS. 10.-- « Nudis et incedentibus absque vestitu. » 113.0821C| Qui nec bona nec mala operatur, etc., usque ad quasi aristarum paleas subtrahimus, ut medulla spiritus reficiamur.

  VERS. 11.-- « Qui calcatis torcularibus. » (GREG.) Qui Ecclesiam persequuntur, etc., usque ad in eorum actibus quasi in meridie quiescunt. »

  VERS. 12.-- « De civitatibus fecerunt vi gemere. » Quia civitates a conviventibus populis, etc., usque ad eos qui per viam Dei non fluxe, sed viriliter currunt.

  VERS. 13.-- « Et anima vulneratorum clamavit. » Vulneratur anima justorum, cum fides infirmorum turbatur; clamat autem, dum alieno lapsu tabescit.

  « Ipsi fuerunt rebelles lumini. » Lumini rebelles 113.0821D| sunt, qui sua desideria sequendo bonum despiciunt quod noverunt.

  « Nescierunt vias ejus. » Qui enim prius sciendo rebelles sunt, postmodum caecantur, ut nesciant.

  « Nec reversi sunt. » Angustior est semita quam via. Qui autem manifestiora agere contemnunt ad subtiliora intelligenda non perveniunt; exspectavit autem Deus, ut per ejus semitas pergerent; sed utinam per eas vel reverti voluissent, ut vitae itinera quae noverunt per innocentiam, saltem tenerent per poenitentiam.

  VERS. 14.-- « Mane primo consurgit homicida. » Quia perversus quisque in prosperitate praesentis vitae (quae per mane designatur) humilium vitam deprimendo 113.0822A| interimit, et in adversitate et dejectione positus (quae per noctem designatur) per iniqua consilia latenter laedit ut fur.

  VERS. 15.-- « Oculus adulteri. » Hoc de haereticis dicitur: Sicut enim is qui adulterium facit carnem alienae conjugis sibi illicite conjungit: ita haeritici, cum fidelem animam in suo errore rapiunt, quasi alienam conjugem tollunt.

  « Et operiet vultum suum. » Vultus humani cordis est similitudo Dei, quem perversus operit, ut cognosci a districto judice nequeat cum vitam suam malis actibus confundit, unde dicet: « Nunquam novi vos. »

  VERS. 16.-- « Perfodit. » Domorum nomine, etc., usque ad perversa loqui minime audebant

  113.0822B| « Sicut in. » Quia cum justos conspicerent in prosperitate, quoniam loqui non poterant, ad maligna contra eos consilia vacabunt.

  VERS. 17.-- « Si subito. » Cum enim justos ad regendae potestatis viderint culmen erumpere, perturbantur. Hi gaudent de dejectione bonorum, sed « si subito apparuerit aurora, » id est, si ad regimen veniunt boni, « arbitrantur umbram mortis, » quia quae perverse egerunt puniri, timent, corrigi nolunt, sed laxe ire eligunt et in culpa gaudere, unde dicit

  « Et sic in. » Quia ita gaudent in nocte peccati, ac si eos lux justitiae circumfundat; vel, in praesenti caecitate ita laeti sunt, ac si jam aeternae patriae luce perfruantur.

  VERS. 18.-- « Levis est super faciem aquae. » 113.0822C| Aquae superficies huc atque illuc, etc., usque ad unde crebro sententia ad eum redit qui est auctor mali.

  « Maledicta sit pars. » (Ibid.) Quisquis in vita praesenti recta agit, etc., usque ad in reatu tamen maledictionis aeternae tenetur.

  « Nec ambulet per viam vinearum. » Ille per viam vinearum ambulat, qui universalis Ecclesiae praedicatorem pensans, neque a fidei, neque a bonorum actuum rectitudine declinat.

  VERS. 19.-- « Ad nimium calorem transiet. » Iniquitas frigori comparatur, etc., usque ad ut credat recta praedicantibus addit:

  VERS. 20.-- « Et usque ad inferos peccatum illius. » Peccatum usque ad inferos deducitur, quod 113.0822D| ante finem vitae non emendatur.

  VERS. 21.-- « Dulcedo illius. » Quia naturae vermium est, etc., usque ad tabes et fetor putredinis amatur.

  « Non sit in recordatione. » Deus pravorum vitam intuetur et obliviscitur, quia quod per districtionem sententiae judicat, quantum est ad memoriam misericordiae ignorat.

  VERS. 22.-- « Pavit enim sterilem. » Hoc loco sterilis caro nominatur: quae dum sola praesentia appetit, bonas gignere cogitationes nescit:

  « Et viduae. » Vidua anima dicitur, etc., usque ad deservire contemnit.

  VERS. 23.-- « Detraxit fortes. » In fortitudine 113.0823A| suae pravitatis fortes detrahit, cum per sui erroris astutiam potentes hujus mundi rapit.

  « Et cum steterit. » Stat in hoc mundo perversus praedicator, quousque terreno vivit in corpore, sed vitae suae credere renuit, quia de Deo vera cognoscere contemnit.

  « Oculi autem ejus. » (GREG. in Job., l. XVII.) Vias suas peccator intuetur, quia sola cogitare, sola cernere nititur, quae sibi ad commodum temporale suffragentur.

  VERS. 24.-- « Elevati sunt ad modicum. » Subsistere enim nequeunt, qui ab aeterna soliditate dividuntur.

  « Et humiliabuntur sicut omnia. » Omnia profecto terrena. Et est sensus: Stare nullo modo queunt, 113.0823B| quia ipsa quoque fugiunt quibus innituntur: dumque temporalia diligunt, cum his et temporis volubilitate percurrunt.

  « Et sicut summitates spicarum, » etc. Spicarum summitates aristae sunt, etc., usque ad triturae ultimae fortitudine frangitur, et grana apparent.

  VERS. 25.-- « Quod si non est ita, » etc. (Ibid.) Sensus est: Ita sunt cuncta ut protuli, etc., usque ad non est dignum tamen ut a pravis judicetur.

  « Quis me potest arguere esse mentitum. » Quasi diceret: Quae loquor, ponere ante judicem non valetis, quia ejus vobis faciem peccantes absconditis. Verba fallacia ante Deum ponit, qui ea apud se conspectu veritatis examinat, qui, considerato intimo judice, exteriora pensat.

CAPUT XXV.
113.0823C|
  VERS. 1.-- « Respondens autem, » etc. (Ibid.) Quia Job multa dixit, etc., usque ad quae jure ejusdem potentiae quando careat, nescit?

  VERS. 2.-- « Qui facit concordiam. » In concordiam componuntur summa, etc., usque ad quod obtinere non valent nunquam volunt.

  VERS. 3.-- « Nunquid est. » In cognitione humana superiorum numerus spirituum non est, quia quanta sit illic frequentia invisibilis exercitus, nescit: qui milites dicuntur, quia decertant contra aereas potestates, non labore, sed imperio.

  « Et super. » Quia militum eorumdem sive electorum virtus non propriis viribus, sed supernae gratiae 113.0823D| infusione roboratur: quae si in corde nostro non surgeret, profecto mens nostra in tenebris maneret, unde subdit:

  VERS. 4.-- « Nunquid justificari. » Quia per mulierem culpae subditam nascitur homo, reatus primi infirmitas in prole propagatur.

  VERS. 5.-- « Ecce enim. » Per lunam Ecclesia, per stellas singulorum bene viventium animae designantur: qui culpas subigere perfecte desiderant. Sed quousque corruptione carnis astringuntur, ejus vinculis ligantur, « quanto magis homo putredo! »

  VERS. 6.-- « Et filius, » ac si dicat, etc., usque ad sicut ex homine filius hominis, ita ex putredine nascitur vermis.

CAPUT XXVI.
113.0824A|
  VERS. 1.-- « Respondens autem Job. » Finitis amicorum verbis, jam in extremis Job, contra eos acutius surgit, ut mos est peritis, in conclusione fortiora servare.

  (Ibid.) « Cujus adjutor? Nunquid imbecillis. » Adjuvare imbecillem charitatis est; adjuvare potentem velle, elationis est. Et est sensus: dum eum juvare intendis, sub cujus magnitudine succumbis: quod impendis solatium de ostentatione est, non de pietate.

  VERS. 3.-- « Cui dedisti. » (Ibid.) Consilium dare stulto charitatis est, consilium dare ipsi sapienti perversitatis est, unde sequitur:

  113.0824B| « Et prudentiam, » etc. Omnis qui prudentia recta est, plurima non est: quia non plus appetit sapere quam oportet sapere.

  « Plurimam. » Ultra modum, ut qui prae aliis videri appetunt doctiores, unde fit ut immoderati etiam fatua loquantur, unde excessus prudentiae subditur:

  VERS. 4.-- « Quem docere. » Spiramento vivimus sine quo non sapimus, sed per quod. Qui ergo dat vitam, dat et sapientiam.

  « Spiramentum. (AUG.) » Sicut non possumus non de nostra natura, etc., usque ad quia non creatus creatum.

  « Nonne eum qui. » (Ibid.) Baldath quia Job flagellatum, etc., usque ad per sententias expandit dicens:

  113.0824C| « Ecce gigantes gemunt sub aquis. » Postquam repressit tumorem sapientiae, etc., usque ad quo in altum se erigit.

  VERS. 5.-- « Et qui habitant cum. » Pariter gemunt hi qui talibus sociantur, quia ipsi etiam laboris eorum participatione deprimuntur; et quia desideratae celsitudines sine peccatis nequeunt administrari, et malum quod agitur divinae irae non absconditur.

  VERS. 6.-- « Nudus est infernus. » Inferni et perditionis nomine diabolum et omnis damnationis ejus socios designat.

  VERS. 7.-- « Qui extendit. » (Ibid.) Aquilonis nomine diabolus appellatur, qui ut corporis frigore gentium corda constringeret, dixit: Sedebo in monte 113.0824D| testamenti in latere aquilonis. Qui super vacuum extenditur, quia illa corda possidet quae divini amoris gratia non possidentur.

  « Et appendit terram. » (Ibid.) Terrae nomine Ecclesia designatur, etc., usque ad « Omnes gentes velut nihilum et inane reputatae sunt. »

  VERS. 8.-- « Qui ligat. » (Ibid.) Initia nascentis Ecclesiae narrat dicens, etc., usque ad de immensitate ejus auditores opprimerent.

  VERS. 9.-- « Qui tenet vultum. » In vultu cognitio demonstratur. Solii ergo ejus vultus tenetur, quia a nobis in hac vita regni ejus gloria non cognoscitur. Super quod expandi nebula dicitur, quia sicut est, illa coelestis gloria non videtur.

  113.0825A| « Vultum solii. » Solium est majestas ejus, vel angeli, qui modo non plene possunt congnosci; vel nos ipsi, quorum vultus, id est scientia, progredi prohibetur ad altiora: super quos nebula, in quibus occulta exerit judicia, unde subdit:

  VERS. 10.-- « Terminum circumdedit aquis. » Quia humani generis scientiam moderatur, ut quousque vicissitudines alternantium temporum transeunt, perfecte ad cognitionem claritatis intimae non pertingant.

  VERS. 11.-- « Columnae. » (GREG. MAG.) Columnas coeli sanctos angelos, vel summos Ecclesiae praedicatores appellat.

  VERS. 12.-- « In fortitudine. » (Ibid.) Quia incarnato Domino discordantia in Ecclesia corda concorditer 113.0825B| credunt.

  « Et prudentia ejus. » Prudentia, non virtute percussus est antiquus hostis, quia dum audacter olim Christum, in quo sibi nihil competebat, appetiit, jure hominem, quem et juste tenebat, amisit. Sed Domino occiso, quae praedicatoris gloria sit secutura, sequitur:

  VERS. 13.-- « Spiritus ejus ornavit coelos. » Quia praedicatores nisi promissa Paracleti dona susciperent, nullo fortitudinis decore claruissent.

  « Et obstetricante manu ejus. » Antiquus hostis, qui homini ore colubri locutus est, qui tortuosus dicitur, quia in veritatis rectitudine non stetit; hic obstetricante manu Domini ejectus est ab Ecclesia. In paucis autem sententiis primi adventus Dominici 113.0825C| ordinem retulit, sed secundum subdit valde esse timendum.

  VERS. 14.-- « Et ecce haec ex parte dicta sunt viarum. » (Ibid.) Viarum nomine, etc., usque ad velut tenuis gutta superni liquoris ad nos emanat.

  « Et cum vix parvam. » Ac si dicat: Si humilitatis illius admiranda vix ferimus, terribilem adventum majestatis ejus qua virtute tolerabimus?

CAPUT XXVII.
  VERS. 1.-- « Addidit quoque, » etc. (GREG. in Job., l. XVIII.) Ecclesia duobus modis patitur amara ab hostibus: vel verbis, ubi exercetur ejus sapientia; vel gladiis, ubi probatur patientia. Nunc de ea persecutione ait ubi lacessitur falsis assertionibus.

  VERS. 2.-- « Vivit Deus. » Sunt qui adversa patientes, 113.0825D| Deum esse non credunt: nonnulli Deum esse aestimant, sed res humanas minime curare. Iste in typo Ecclesiae positus in afflictione, ut Deum esse fateretur, ait: « Vivit Deus. » Ut vero res humanas curare eum perhiberet, subdit: « Qui abstulit judicium meum, » etc.

  VERS. 4.-- « Non loquentur labia mea. » (Ibid.) Quod prius iniquitatem, etc., usque ad meditari studiosae pravitatis.

  VERS. 5.-- « Absit a me. » Quia dicit Salomon: « Qui justificat impium, et qui condemnat justum, uterque abominabilis est ante Deum. » Et hoc est: « Absit a me. » Ab innocentia enim recederet, si bona de illis malis aestimaret.

  113.0826A| VERS. 6.-- « Justificationem meam. » (Ibid.) Coeptam justificationem desereret, si in peccantium laudem declinaret. Bene ab alienis absistit, qui prius se a propriis custodit: quasi, ideo de eis peccare timeo, quia non reprehendit me cor meum.

  « Neque enim reprehendit me cor meum. » Ac si dicat, etc., usque ad fortiter tamen cogitationi restitit.

  VERS. 7.-- « Sicut impius inimicus meus. (Ibid.) Impius, infidelis dicitur, etc., usque ad qui mihi opere non concordat.

  VERS. 8.-- « Quae est enim spes hypocrisis. » Hypocrita, qui Latine dicitur simulator, est avarus raptor, qui dum inique agens desiderat de sanctitate venerari, laudem vitae rapit alienae.

  VERS. 9.-- « Nunquid Deus audiet? » Quia in judicio 113.0826B| remedium in clamore non invenit, qui nunc tempus congruum clamoris perdit. De cujus pravitate subjungitur:

  VERS. 10.-- « Aut poterit in Omnipotente delectari. » Qui terrenarum rerum amore vincitur, in Deo nullatenus delectatur:

  « Et invocare Deum in omni. » Tantum Deum hypocrita tunc invocat, cum hunc terrenarum rerum tribulatio angustiat.

  VERS. 11.-- « Docebo vos per manus. » Manus Dei vocatur Filius, etc., usque ad peccatum est illi.

  VERS. 14.-- « Si multiplicati fuerint. » (Ibid.) Qui haereticorum generantur praedicatione, venturi judicii sententia feriuntur.

  « Et nepotes. » Nepotes haereticorum sunt, etc., 113.0826C| usque ad nonnullos in malitia pertinaces relinquit. Sequitur:

  VERS. 15.-- « Qui reliqui fuerint. » Ex eo videlicet haereticorum populo derelicti sepelientur in interitu, quia dum ad lucem veritatis non redeunt, intelligentia terrena deprimuntur.

  « Et viduae illius non plorabunt. » Viduas dicit plebes subjectas morte haeretici destitutas: quae dum praedicator erroris ad aeterna supplicia rapitur, saepe ad cognitionis verae gratiam revertuntur.

  VERS. 16.-- « Si comportaverit. » (Ibid.) Argentum, id est eloquium haereticorum, etc., usque ad sacrae Scripturae contexunt testimonia.

  VERS. 17-- « Praeparabit quidem. » Quia vir recta fide plenus, Scripturae, quae haereticus affert, testimonia 113.0826D| colligit, et erroris pertinaciam inde convincit, ut David Goliam gladio suo occidit.

  « Et argentum innocens dividet. » Innocens argentum dividere, etc., usque ad quia illi miscent falsa veris.

  VERS. 18.-- « Aedificavit sicut tinea domum. » (Ibid.) Tinea domum sibi corrumpendo aedificat: sic et haereticus locum perfidiae suae nonnisi in mentibus, quas corrumpit, facit.

  « Et sicut custos. » Umbraculum custodis, etc., usque ad sermo erigitur, cum subditur.

  VERS. 19.-- « Dives cum dormierit. » Dormit dives et oculos aperit, quia cum carne moritur, ejus anima videre cogitur, quod providere contempsit.

  113.0827A| VERS. 20.-- « Apprehendet eum. » Agente namque inopia, apud inferos usque ad minima petenda dives ardens compulsus est, qui hic agente tenacia usque ad minima neganda pervenit.

  « Nocte opprimet eum. » Noctem absconditum tempus repentini exitus appellat, tempestatis nomine judicii turbinem designat.

  VERS. 21.-- « Tollet eum ventus. » Ventus urens malignus spiritus vocatur, qui eum quem nunc succenderit igne perversae concupiscentiae, agit postmodum ad flammas gehennae.

  « Et velut turbo rapiet. » Locus perversorum temporalis vitae delectatio.

  VERS. 22.-- « Et mittet super eum. » Peccatorem Deus quoties feriendo corrigit, ad hoc flagellum 113.0827B| emittit, ut parcat. Cum vero ejus vitam in peccato permanentem feriendo concludit, flagellum emittit, sed nequaquam parcit.

  « De manu ejus. » Quia manus operatio intelligitur, de manu percussi fugit, qui dum pravi interitum conspicit, vias pravitatis relinquit, unde sequitur:

  VERS. 23.-- « Stringet super eum. » Manus stringere, est vitae opera in rectitudine confirmare, in aliena poena conspiciendo quid timeat.

CAPUT XXVIII.
  VERS. 1.-- « Habet argentum venarum suarum principia. » (GREG.) Postquam potentium poenas superborum, etc., usque ad ut nulla sacrorum librorum auctoritate solidentur.

  113.0827C| « Et auro locus est. » Hoc loco haeritici, etc., usque ad prius hic arserit in officina charitatis.

  VERS. 2.-- « Ferrum de terra tollitur. » Solent haeretici de justitia gloriari, et catholicos fuisse iniquos criminantur. Contra quos per humilem confessionem dicitur: « Ferrum de terra tollitur. » Quia fortiores viri, a terrena, quam prius tenuerunt, actione separantur, et propugnatores Ecclesiae fiunt.

  « Et lapis solutus. » Quia cor durum, etc., usque ad et per praedicationem sonorus fiat.

  VERS. 3.-- « Tempus posuit tenebris. » Iniqui videlicet modum, quo iniqui esse desistant.

  « Et universorum. » Quia intuetur electorum terminum, etc., usque ad quod obduratae perfidiae se tenebris caecaret.

  113.0827D| « Lapidem quoque caliginis. » Populus Judaeorum perfidia durus, etc., usque ad ejus in se imaginem expressit.

  VERS. 4.-- « Dividet torrens a populo. » (Ibid.) Torrentis autem nomine, etc., usque ad nomine torrentis potest irrigatio sanctae praedicationis intelligi.

  « Eos quos oblitus, » id est Judaeos, etc., usque ad quia verbis vitae ad cor viam praebere noluerunt.

  VERS. 5.-- « Terra de qua oriebatur. » Quia Judaea et prius habuit legem quae reficeret, et post visis miraculis Redemptoris, invidiam quae concremaret.

  VERS. 6.-- « Locus sapphiri lapides ejus. » (Ibid.) 113.0828A| Sapphiri, coloris aerii sunt. Et hoc dicit, quia nunquam de Judaea animae sanctae, quae coelestem vitam ducerent, defuerunt:

  « Et glebae illius. » Glebas dicit collectiones singulorum ordinum, etc., usque ad Sed cur bona perdidit, sequitur:

  VERS. 7.-- « Semitam ignoravit. » Hoc loco avis nomine ille signatur, etc., usque ad considerare noluit.

  « Nec intuitus est oculus. » Redemptor noster vulturis, etc., usque ad de quibus subditur:

  VERS. 8.-- « Non calcaverunt eam filii institorum. » Institores sunt qui spirituale negotium gerunt, etc., usque ad institorum filios, pastores et doctores.

  113.0828B| « Nec pertransivit per eam leaena. » Leaena dicitur Ecclesia, quia male viventes in vitiis ore praedicationis sanctae interficit, unde Petro dicitur: Macta et manduca. Ecclesia itaque per Judaeam transiit, sed non pertransiit: quia ex illa paucos ad fidem rapuit, sed tamen infidelem populum a perfidia funditus non exstinxit. Sed a Judaeis repulsa, quid fecit?

  VERS. 9.-- « Ad silicem extendit manum suam. » Quia ad duritiam gentium brachium suae praedicationis misit.

  « Subvertit a radicibus montes. » Radices, cogitationes intimae superborum: montes a radicibus sunt eversi, quia saeculi potestates ad colendum Deum ab intima cogitatione ceciderunt.

  VERS. 10.-- « In petris rivos excidit, » etc. (Ibid.) 113.0828C| id est in duris gentium cordibus fluvios praedicationis aperuit.

  « Et omne pretiosum vidit oculus ejus. » Vidit Deus pretiosum, cum humanam animam de se abjectam sapientiae gratiae suae illustratione respexit.

  VERS. 11.-- « Profunda quoque. » Profunda fluviorum scrutatur Dominus, etc., usque ad et nullo merito nostro sapientia Dei venit ad nos.

  VERS. 13.-- « Nec invenitur in terra. » Terram, humanam animam dicit. Haec sapientia in terra suaviter viventium inveniri non potest, quia quisquis adhuc hujus vitae voluptatibus pascitur, ab aeternae sapientiae intellectu separatur.

  VERS. 14.-- « Abyssus dicit. » Abyssus dicit corda hominum, etc., usque ad quae stulta apud Deum 113.0828D| dicit, iniquis operibus.

  « Mare loquitur: non, » inquietorum mentes, etc., usque ad sed per semetipsam veniret. Sequitur:

  VERS. 15.-- « Non dabitur aurum obrizum pro ea. » Aurum obrizum sancti angeli nuncupantur, etc., usque ad sed non sine contagio culpae.

  « Nec appendetur argentum in commutatione ejus. » Quia vita justorum praedicantium, vel eloquia Dei scribentium, quantalibet sanctitatis luce polleat, adventum nobis supernae sapientiae per suam praesentiam non communicat.

  VERS. 16.-- « Non conferetur tinctis Indiae coloribus. » Per Indiam hic mundus accipitur, etc., usque ad et vestis sine tinctura.

  113.0829A| « Nec lapidi sardonicho. » Sardonichus terrae rubrae similitudinem tenet, sapphirus aeream speciem: per sardonichum ergo homines, vel patres Veteris Testamenti terrena quaedam sectantes; per sapphirum Novi Testamenti praedicatores, coelestia sola quaerentes, vel angeli accipiuntur.

  VERS. 17.-- « Non adaequabitur ei aurum vel. » (GREG.) Postquam dictum est, etc., usque ad quia creatura sunt.

  « Nec commutabuntur pro ea vasa. » Excelsum vas auri, etc., usque ad sed Dominum prophetarum credit.

  VERS. 18.-- « Nec commemorabuntur in comparatione. » Quid enim sunt homines Deo comparati? Nihil.

  « Trahitur autem sapientia. » Quia cum sit invisibilis, etc., usque ad « Et nescis unde veniat aut quo 113.0829B| vadat. »

  VERS. 19.-- « Non adaequabitur ei topazius. » Pro eo quod omni colore resplendet, etc., usque ad quod ostendit dum subdit:

  « Nec tincturae mundissimae. » Mundissimae tincturae sunt qui humiliter custodiunt supervenientem in se virtutum gratiam. Tincti enim non essent, si sanctitatem naturaliter habuissent.

  VERS. 20.-- « Unde ergo sapientia venit? » Quia ab invisibili patre nascitur, etc., usque ad « et quis est locus intelligentiae? »

  VERS. 21.-- « Abscondita est. » Quia quandiu hic vivitur, videri Deus per suae naturae speciem non potest; per imagines vero visus est Mosi, Jacob et aliis.

  « Volucres quoque coeli latet. » (GREG. in Job, 113.0829C| l. XIX.) Quia in hac carne corruptibili constituti, etc., usque ad in eorum dictis atque consolationibus ab hujus vitae fatigatione respirant.

  VERS. 22.-- « Perditio et mors dixerunt, » etc. (Ibid.) Quia videre Deum, hoc est quod habere: ideo iniqui hanc sapientiam non vident, quia repulsi per superbiam nequaquam habere potuerunt. Famam autem ejus audisse, est ejus potentiam ex virtute cognovisse.

  VERS. 23.-- « Deus intelligit viam. » Ac si dicat, etc., usque ad in cunctis mundi partibus electorum fuerat corda repletura. Sequitur:

  VERS. 24.-- « Ipse enim mundi fines intuetur. » Respicere Dei est perdita ad gratiam reformare.

  VERS. 25.-- « Qui fecit ventis pondus. » Velocitate 113.0829D| et sublimitate ventorum, etc., usque ad gloriam permista infirmitate temperare.

  « Et aquas appendit, » etc. (Ibid.) Aquas dicit mentes Spiritu sancto, etc., usque ad sed mulierem fugit, timore perculsus.

  VERS. 26.-- « Quando ponebat pluviis legem. » Pluvia, praedicantium dicta, etc., usque ad quae hoc quod sonuit, opere conservat.

  VERS. 27.-- « Tunc vidit illam, et enarravit. » Hanc incarnatam sapientiam vidit, id est videri fecit, et enarrari, a praedicatoribus praeparari, et investigari ab auditoribus fecit. Sibi quippe illam praeparat, quisquis illam bene vivendo in die judicii propitiam habere curavit.

  113.0830A| « Vidit illam, » etc. Vidit, quia species est, etc., usque ad quod de illa homo cognosceret in se, unde subditur:

  VERS. 28.-- « Et dixit homini, » etc. Quia naturam sapientiae penetrare non possumus quid sit in se: ex condescensione Dei audivimus quid sit in nobis. Namque hanc habere certum est, quem timere Deum incertum non est.

  « Ecce timor Domini ipsa, » etc., quasi diceret Si Deum times, constat quia sapientia plenus es quae apud hominem timor Domini vocatur. Sed quia ille vere vim divini timoris intelligit, qui se ab omnibus pravis operibus custodit, subdit: « Et recedere a malo intelligentia. »

CAPUT XXIX.
113.0830B|
  VERS. 1.-- « Addidit quoque Job, » etc. (Ibid.) In hoc ultimo sermone, etc., usque ad ut haec nostra misera tempora cum suspirio desideret, unde dicit:

  VERS. 2.-- « Quis mihi tribuat, ut sim, » etc. Statutus dierum numerus menses vocantur, etc., usque ad quando erit error apertus qui modo occultus est.

  « Menses pristinos. » Dies, cum colliguntur, in mensibus subtrahuntur; quia Ecclesia, dum lucentes animas colligit, in intimis abscondit. Vel, mensis, pro perfectione ponitur, quae erit eis in requie, quibus nunc est in operatione, cujus nunc reminiscitur Ecclesia.

  « Secundum dies, » etc. Quia se tunc in deficientibus 113.0830C| ex persecutione aestimabit cadere, quae se nunc in istis respicit custodiri.

  VERS. 3.-- « Quando splendebat lucerna, » etc. Lucerna lumen sacrae Scripturae vocatur. Nunc ergo lucerna super caput Ecclesiae splendet, quia sacra eloquia tenebras nostrae mentis irradiant.

  « Et ad lumen ejus, » etc. (Ibid.) Ecclesia, etsi alienae cogitationis occulta non penetrat, quia quasi faciem Dei non cognoscit in nocte, ponit tamen gressus boni operis directo lumine supernae locutionis.

  VERS. 4.-- « Sicut fui in diebus adolescentiae. » Adulta erat Ecclesia, etc., usque ad cum per praedicationem filios parere non valet.

  113.0830D| « Quando secreto Deus erat in tabernaculo. » Tabernaculum habitationem, etc., usque ad « Quando erat omnipotens mecum. » Sequitur:

  « Et in circuitu, » etc. Pueri vocantur, qui coelestibus mandatis inserviunt, qui nunc in circumitu ejus sunt, quia in cunctis fere gentibus reperiuntur.

  VERS. 6.-- « Quando lavabam pedes meos. » Pedes Ecclesiae sunt inferiorum operum ministri, etc., usque ad pedes sunt qui exteriora ministrant.

  « Et petra fundebat mihi, » etc. (Ibid.) Quia in ea Christi praedicamenta intimae unctionis emanant. De hac petra rivi olei exierunt evangelistarum libri; vel rivos olei dona Spiritus dicit.

  VERS. 7.-- « Quando procedebam, » etc. Per portam civitatis, etc., usque ad quod et Job fecit

  113.0831A| « Et in platea parabant, » etc. Quia in magnae auctoritatis latitudine sui magisterii exhibet libertatem. Qui enim recta quae sentit publica voce praedicat, quasi in platea super cathedram sedet, cum nulla de sua praedicatione metuit, nullus pressus terroribus se sub silentio abscondit.

  VERS. 8.-- « Videbant me juvenes, » etc. Juvenes dicit, quia nulla consilii gravitate fulciuntur senes, morum grandaevitate maturos. Et est sensus: Ecclesiae vigorem et rectitudinem immaturi formidant, et grandaevi glorificant.

  VERS. 9.-- « Principes cessabunt loqui. » Principes vel duces dicit haereticae pravitatis auctores. Et est sensus: Cum praedicare mihi publica voce licuit, omnis me, qui veritati non fuit subjectus, 113.0831B| expavit. Digitum ori superponunt, dum falsis querelis non ratione vocis se reprimi, sed virtutis manu significant.

  VERS. 10.-- « Vocem suam cohibebant duces. » Nimirum hi, qui post se errantes populos trahere conantur, etc., usque ad dum perversa insinuant, ad impietatem nutriendo confirmant.

  VERS. 11.-- « Auris audiens. » Ibi dixit, quid exhibuit per doctrinam, etc., usque ad qui exemplis vitae illius bene vivendo respondet.

  VERS. 12.-- « Eo quod liberassem pauperem vociferantem. » Ecclesia pauperem vociferantem liberat, cum peccatori veniam deprecanti, eas quas commisit culpas, relaxat.

  « Et pupillum cui non esset adjutor. » Pupillum 113.0831C| liberat, dum unusquisque, etc., usque ad Haec etiam Ecclesia et corporaliter exhibet et spiritualiter.

  VERS. 13.-- « Benedictio perituri. » (GREG.) Benedictio perituri super eam venit, cum peccatoris interitum praevenit, et sanctis exhortationibus a culpae fovea reducit.

  « Et cor viduae consolatus sum. » Magnam consolationem cor viduae suscipit, quando fidelis anima in verbis Ecclesiae de adventu illius, aliquid, cui spiritualiter est conjuncta, cognoscit.

  VERS. 14.-- « Justitia indutus sum. » Ille justitia sicut vestimento induitur, etc., usque ad qui de culpa, quam superat, elevatur.

  « Et diademate judicio meo. » Justorum judicium diadema dicitur, quia per hoc non in terrenis et in 113.0831D| infirmis, sed sursum remunerati concupiscunt.

  « Indutus sum judicio: » quod comparatur coronae quae supra ponitur, quia in coelo quaerit coronari, non in terra. Bona sua aperit, ut amici non increpantes erigantur, sed tacentes imitentur. Valet etiam memoria priorum contra desperationem pro increpationibus.

  VERS. 15.-- « Oculus fui caeco et pes claudo, » etc. Beatus enim Job et illi per semetipsum manum praebuerat, etc., usque ad qui sibi nequam, cui bonus?

  VERS. 16.-- « Pater eram pauperum. » Pauperes enim spiritu ex ejus praedicatione generantur.

  « Et causam quam nesciebam. » Ecclesia cum per 113.0832A| electos mala, etc., usque ad sunt tamen minora pro majoribus relinquenda.

  VERS. 17.-- « Conterebam molas, » etc. Iniquus dicitur diabolus; per molas, occultae ejus insidiae; per dentes apertae culpae demonstratur perpetratio. Prius ergo necesse est occulta consiliorum illius machinamenta prodere, ut auditoris nostri animam in aperto lapsu valeamus revocare.

  VERS. 18.-- « Dicebamque: In nidulo meo moriar. » Per nidi nomen exprimitur, etc., usque ad nec ut quidam in initio plus agit, in consummatione minus.

  VERS. 19.-- « Radix, » etc. (Ibid.) Radix Ecclesiae incarnatus Christus, usque ad cogitatio mentis aperitur

  113.0832B| « Et ros morabitur, » etc. Subaudi dicebam, etc., usque ad ut digni simus, qui de inferioribus colligamur.

  VERS. 20.-- « Gloria mea semper innovabitur. » Idem quasi amissam gloriam deplorat, quia eos quos ipse novae vitae militare credidit, vetustis desideriis servire cognoscit.

  « Et arcus meus. » Scriptura est arcus, etc., usque ad quod etiam nunc est.

  VERS. 21.-- « Qui me audiebant. » Praeteritorum temporum reminiscitur, in quibus omne quod ab ea dicitur, cum metu a fidelibus auditur et adversariorum proterviam deplorat.

  « Et intenti tacebant. » Ad consilium ejus tacent, qui verba ejus non audent impugnare, sed credere.

  113.0832C| VERS. 22.-- « Verbis meis addere. » Dictis ejus haeretici aliquid addere praesumunt, cum praedicamentorum rectitudinem quasi emendare moliuntur.

  « Et super illos stillabat. » In hac stillatione eloquii mensura praedicationis juxta capacitatem audientium accipitur.

  VERS. 23.-- « Exspectabant me sicut pluviam. » Verba praedicationis sanctae sicut pluviam sustinemus, cum vera humilitate ariditatem cordis nostri agnoscimus, ut potu sanctae praedicationis irrigemur.

  « Et os suum aperiebant quasi ad imbrem. » Quia dum in extrema parte saeculi verba sanctae praedicationis accipimus, quasi ad imbrem serotinum os cordis aperimus.

  VERS. 24.-- « Si quando ridebam ad eos non credebant. » 113.0832D| (GREG. in Job., lib. XX.) Hoc dicit Ecclesia ex voce capitis, etc., usque ad immoderata severitas odiosum reddat.

  « Et lux vultus mei non cadebat. » (Ibid.) Lux vultus beati Job, etc., usque ad Ecclesia etiam clara mysteria terrenis non praedicat.

  VERS. 25.-- « Si voluissem ire, » etc. Dominus et cum vult, venit, et cum venit, primus sedet. quia et adventus ejus in corde nostro gratuitus est, et appetitus ejus desiderii in cogitatione nostra aequalis caeteris desideriis non est.

  « Cumque sederem, quasi, » etc. Et littera aedificat, etc., usque ad consolari, ministerium pietatis.

  « Moerentium consolator. » (Ibid.) Qui audivit 113.0833A| de justitia Dei ut timeat, audiat, et de misericordia, ut confidat, ut sit simul metus et spes. In arca cum tabulis virga simul est, et manna, id est, cum scientia sacrae Scripturae in pectore rectoris, virga districtionis, et manna dulcedinis.

CAPUT XXX.
  VERS. 1.-- « Nunc autem me juniores. » (GREG.) Juniores tempore Ecclesiam irrident, cum hi qui ab ea egressi sunt, doctrinae ejus verba despiciunt.

  « Quorum patres non dignabar, » etc. Igitur grex Ecclesiae, etc., usque ad eosque inter veros patres numerare contemnit.

  VERS. 2.-- « Quocum virtus manuum erat. » Virtus manuum est magnitudo, etc., usque ad de proximo 113.0833B| vero meliora quam de se ipso sentire.

  VERS. 3.-- « Egestate. » Immoderatis namque lusibus cognitionem supernae scientiae quo plus appetunt, plus amittunt.

  « Et fame steriles. » Quia desiderant scire, unde docti et loquaces sint, non moribus compositi; unde vix exteriora capiunt, qui secreta putant se penetrasse.

  « Qui rodebant in solitudine, etc. Haeretici qui ab universalis, etc., usque ad Lambunt vero qui blandimento linguae tollunt.

  « Squalentes calamitate. » Calamitate et miseria squalidi perhibentur, quia et morum sunt pernicie et sensuum pravitate despecti. Calamitas est quasi aegritudo: miseria est illius negligentia, unde gravior 113.0833C| fit. Nullus squaleret, si in suis necessitatibus miseriam voluptatis non adderet.

  VERS. 4.-- « Et mandebant herbas, » etc. Herbas mandere, etc., usque ad sed intentionem rectam in eisdem operibus non tenere.

  (Ibid.) Quid enim per herbas, etc., usque ad quoniam soli avaritiae deserviunt, radice juniperi replentur, et hoc est.

  « Et radix juniperorum. » Juniperi pro foliis quasi spinas habent, etc., usque ad qui plerumque sola in verbis suis exteriora lucra sectantur.

  VERS. 5.-- « Qui de convallibus ista rapientes. » De convallibus illa rapiunt, etc., usque ad carnalibus quae intus premunt.

  VERS. 6.-- « In desertis habitant torrentium. » 113.0833D| (Ibid.) Inventores perversorum, etc., usque ad sunt terrena quae mali amant.

  « Et in cavernis terrae. » (Ibid.) Haeretici enim clandestinis, etc., usque ad usque ad mala descendit.

  « Vel super glaream. » Glaream munitissimos lapides dicimus, quos aqua fluvialis trahit: haeretici super glaream habitant, quia illas hominum mentes trahunt, quae nulla stabilitatis gravitate solidantur.

  VERS. 7.-- « Qui inter hujuscemodi laeta. » Nomine sentium, etc., usque ad unde et aperte subjungitur:

  « Et esse sub sentibus, » etc. De rebus quidem temporalibus gaudent, etc., usque ad a jugo servitutis 113.0834A| mundanae cessare non libeat, etiam si liceat.

  VERS. 8.-- « Filii stultorum et ignobilium. » Eorum filii qui fuerunt, etc., usque ad qui a terra viventium extorres facti sunt.

  VERS. 9.-- « Nunc in eorum canticum, » etc. Ecclesiae tempus exprimitur, quo publice a reprobis irridetur.

  « Et factus sum eis proverbium. » Pravis proverbium efficietur, quia cum bonos mori per tormenta conspiciunt, ab eis similitudinem maledictionis sumunt, dicentes: Sic veniat tibi sicut illi trucidato.

  VERS. 10.-- « Abominantur me, et longe fugiunt a me. » Longe ab Ecclesia fugiunt iniqui, etc., usque ad scit mala sua justitiae judicis tribuere. Sequitur:

  VERS. 11.-- « Pharetram enim suam aperuit. » 113.0834B| Per pharetram occultum Dei judicium designatur. Cum ergo Dominus peccata videt, etc., usque ad sed in correptione virtus consilii aperitur.

  « Et frenum posuit in os me. » Sancti quippe doctores, dum corda resistentium relicta divinitus vident, afflicti gementesque conticescunt, ne loquantur indignis, qui et deteriores fierent. Parcit malis tacendo, quibus tamen vitam suam per patientiam suadet.

  VERS. 12.-- « Ad dexteram Orientis calamitates. » (Ibid.) Redemptor noster Oriens dicitur, etc., usque ad quia erumpente persecutione pravorum impetus justi patiuntur.

  « Pedes meos subverterunt. » Per pedes Ecclesiae, extrema illius membra signantur, quae dum ad opera 113.0834C| terrena deserviunt, tanto celerius falli possunt, quanto sublimia minus intelligunt.

  « Et oppresserunt quasi fluctibus semitis. » Adversariorum semita fluctibus comparatur, quia vita pravorum insolenti inquietudine molesta, ad obruendam (ut ita dixerim) navem cordis, quasi tempestas illabitur.

  VERS. 13.-- « Dissipaverunt itinera mea. » Dicat hoc beatus Job de malignis spiritibus; dicat Ecclesia de persequentibus, qui ejus itinera dissipant, dum in quorumdam infirmorum mentibus veritatis viam squalida persuasione perturbant.

  « Insidiati sunt mihi et praevaluerunt. » Insidiantes praevalent, cum eos quos aperte ad malum trahere 113.0834D| nequeunt, simulando bona pervertunt.

  « Et non fuit qui ferret auxilium. » Plerumque justi tribulatione deprehensi tardari manum subvenientis aestimant, cum se persequentium immanitas paulo longius angustiat; et concita quidem sunt ereptoris remedia, sed tarda dolori videntur.

  VERS. 14.-- « Quasi rupto muro. » Redemptor nobis est murus, etc., usque ad quod quidem fit, quia datur a Deo potestas inimicis.

  « Et aperta janua irruerunt super me. » Cum perversis in hac vita, etc., usque ad destruere munimina fidei conantur.

  « Et ad meas miserias devoluti sunt. » Reprobi per suas, et ad nostras miserias revolvuntur, quando 113.0835A| ad ea mala, in quibus ipsi implicati sunt, etiam quosdam nobis unitos trahunt.

  VERS. 15.-- « Redactus sum in nihilum. » Apud aestimationem malorum, etc., usque ad et secundum historiam accipienda sunt, quod est planum.

  « Abstulisti quasi ventus desiderium meum. » Fidelis populus se pati denuntiat, quod eos quos diligit, pati dolet. Ventus ergo desiderium tollit, cum res quaelibet transitoria aeternitatis appetitum destruit.

  « Velut nubes pertransiit. » Nubes in alto eminet, sed hanc ad cursum flatus impellit: salus ergo ut nubes transiit, quia perversorum gloria, quo alta est, fixa non est. Expletis desideriis et actibus infirmantium, ad vocem electorum redit.

  VERS. 16.-- « Nunc autem in memetipso. » In 113.0835B| nobismet ipsis nunc anima, etc., usque ad unde mox ad corruentes redit.

  VERS. 17.-- « Nocte os meum perforatur doloribus. » Sic sua dicit, ut et cadentibus congruant, etc., usque ad quasi jam quoddam habeant foramen timoris.

  « Et qui me comedunt. » (GREG.) Quia maligni spiritus, qui carnales de Ecclesia consumunt, tanto magis quiescere a tentatione nesciunt, quanto nullo carnis pondere gravantur.

  VERS. 18.-- « In multitudine. » Quid aliud vestimentum Job, etc., usque ad qui ei connexione amoris inhaerebant.

  « Et quasi capitio tunicae. » Tunicae capitium collum circumdat, etc., usque ad praedicationis vocem 113.0835C| exstinguere conantur.

  VERS. 19.-- « Comparatus sum luto. » In reproborum judicio, electorum Ecclesia luto comparatur, quia temporaliter conculcata despicitur, favillae assimilatur et cineri, quia ad sola hanc mala pervenisse aestimant, quae in ea exhiberi corporaliter vident.

  VERS. 20.-- « Clamo ad te. » Ecclesia persecutionis suae tempore, etc., usque ad et dilati ut proficiant, timent ne deficiant.

  VERS. 21.-- « Mutatus es mihi in crudelem. » In Deo nec crudelitas nec mutabilitas venit, etc., usque ad Nihil autem de eo dignum dici potest.

  « Et in duritia manus tuae. » Manus Dei dicitur tunc voluntati nostrae contraria, cum quod ei in nobis displicet, feriendo persequitur.

  113.0835D| VERS. 22.-- « Elevasti me et quasi. » Quia praesentis vitae gloria quasi in alto cernitur, etc., usque ad eorum protinus elevatio corruit.

  VERS. 23.-- « Scio quia morti trades me. » Nullus enim huc venit, etc., usque ad ideo apte subjungitur:

  VERS. 24.-- « Verumtamen non ad consumptionem eorum. » Manum suam Dominus, etc., usque ad qui stantes exterius ab statu mentis jacebant.

  VERS. 25.-- « Flebam quondam. » Plus est compassio quam datum, etc., usque ad suos eis oratione continua fletus jungit.

  (Ibid.) Tempore ultimae persecutionis Ecclesiae, ad memoriam reducit bona, quae gessit tempore pacis. 113.0836A| Quae aeterna gaudia desiderans, sed dum differuntur mala pressa, subdit:

  VERS. 26.-- « Exspectabam bona, et venerunt mihi mala. » Fidelis populus exspectat bona, sed mala suscipit.

  « Praestolabar lucem, et eruperunt tenebrae. » Praestolatur lucem, et tenebras incurrit, quia pro remunerationis gratia interesse jam gaudiis angelorum sperat, et tamen hic diutius dilatus, manus persequentium tolerat, ut Tobias.

  VERS. 27.-- « Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie. » Sanctae Ecclesiae interiora effervescere, etc., usque ad et hoc est, « interiora ejus efferbuerunt. »

  « Praevenerunt me dies afflictionis. » Scit namque 113.0836B| Ecclesia electorum quod persecutione ultima mala multa passura sit. Sed hanc afflictionis suae dies praeveniunt, quia malorum vitam inter se graviter etiam tempore pacis portat, qui jam in pravis moribus ostendunt, quid sit futurum.

  VERS. 28.-- « Moerens incedebam. » Vir sanctus elevatus, etc., usque ad hic per asperum iter venit ad patriam.

  « Sine furore consurgens. » Saepe seditiosorum tumultus hominum praepositorum suorum mentes lacessunt: qui, si boni sunt, contra tumultus insolentium clamorem habent, et furorem non habent quoniam quos clementer tolerant, docere non cessant.

  VERS. 29.-- « Frater fui draconum. » Draconum 113.0836C| nomine malitiosi, etc., usque ad sed a terra minime penna virtutis levat.

  VERS. 30.-- « Cutis mea denigrata est. » Cutis nomine Ecclesiae infirmi, etc., usque ad qui in ea sunt, zelo fidei cruciantur.

  VERS. 31.-- « Versa est in luctum cithara. » Ac si diceret Pacis meae tempore, etc., usque ad quia vitia exstinguenda sunt, non caro.

CAPUT XXXI.
  VERS. 1.-- « Pepigi foedus cum oculis meis. » (GREG. in Job., l. XXI.) Nunc proprias per ordinem virtutes enumerat, sic vitae suae historiam texens ut perrarum aliquid, quod allegorice possit intelligi, interserat.

  « Pepigi foedus cum oculis meis. » Ut enim cogitationes 113.0836D| cordis, etc., usque ad Non debent intueri quae non licet concupisci.

  VERS. 2.-- « Quam enim partem haberet Deus in me desuper. » Ac si diceret: Habere me possessionem suam excelsorum conditor renuit, si mens mea ante conspectum illius infirmis desideriis tabescit. Nulla enim placent bona Deo sine mentis munditia.

  VERS. 3.-- « Nunquid non perditio est iniquo. » Tunc erit alienatio reprobis, cum ab haereditate districti judicis se anathema esse conspicient.

  VERS. 4.-- « Nonne ipse considerat vias meas et cunctos. » Nomine viarum, etc., usque ad quae apud nos usu viluerunt, indiscussa remaneant.

  113.0837A| (GREG.) Sciens se videri cavet, non tamen securus et perfectus quidem inter veteres, in praeceptis futuri Christi pensat, quam multa de perfectione minus habet. Ideo dicit: « Si ambis. »

  VERS. 6.-- « Appendat, » quasi diceret: Quantum ad modum humanae vitae mala in me non video; sed nisi mediator appareat, qui omnes excedit, quantum a vera simplicitate distem, non cognosco.

  « In statera justa. » Staterae nomine mediator Dei et hominum, etc., usque ad si vitam simplicem vere tenuisset.

  VERS. 7.-- « Si declinavit gressus meus de via. » Toties gressus de via declinat, quoties nostra cogitatio iter rectitudinis per consensum relinquit erroris.

  « Et si secutum est oculos meos cor. » Sicut enim 113.0837B| tentatio per oculos trahitur, sic nonnunquam concepta intrinsecus compellit sibi extrinsecus oculos deservire.

  VERS. 8.-- « Et progenies mea eradicetur. » Quisquis juxta hoc quod loquitur non vivit, quos verbo genuit, a stabilitate rectitudinis opere evellit

  VERS. 9.-- « Si deceptum est. » (Ibid.) Per hoc nec cogitasse de fornicationis macula vir sanctus demonstratur.

  « Et si ad ostium. » Per hoc patenter ostendit, etc., usque ad secundum hoc quod dicit si deceptum est cor, etc.

  VERS. 11.-- « Hoc enim nefas est. » Hoc inter peccatum distat et crimen, etc., usque ad sed usque ad perditionem devorat.

  113.0837C| VERS. 12.-- « Et omnia eradicans genimina. » Germina animae sunt operationes bonae, quia si luxuriae malo non resistitur, et illa pereunt quae bona videbantur; sed in tanta castitatis munditia quam humilis fuit aperit, cum subjungit:

  VERS. 13.-- « Si contempsi subire. » Qui judicari cum servis suis ancillisque non renuit, etc., usque ad unde et protinus subdit: « Quid enim faciam. »

  VERS. 15.-- « Nunquid non in utero fecit. » Potentibus viris magna est virtus humilitatis. Considerata aequalitate conditionis, jam ad libertatis opera se convertit.

  VERS. 16.-- « Si negavi quod volebant. » Post castitatem et humilitatem subdit de libertate; per 113.0837D| hoc ostenditur, non solum ad inopiam pauperibus sed etiam ad desiderium deseruisse.

  « Et oculos viduae. » Incunctanter dandum est, quod cum vera humilitate quaerit, id est, quod nec ex desiderio, sed ex necessitate poscitur, ut non solum ex munere, sed etiam celeritate muneris bonorum operum merita augeantur.

  VERS. 17.-- « Si comedi buccellam meam solus. » Non solum exterius dedi, etc., usque ad Nec istam pietatem sibi, sed gratiae Dei attribuit, dicens.

  VERS. 19.-- « Si despexi praetereuntem. » Quod pauperem non despexit, virtutem humilitatis exhibuit; quod autem operuit, pietatis. Ignoto autem proximo misertum se indicat, quem praetereuntem vocat, 113.0838A|

  VERS. 21.-- « Si levavi super pusillum. » (Ibid.) Ac si patenter dicat, etc., usque ad quod in porta agebatur, significat.

  VERS. 22.-- « Humerus meus. » Si ea bona quae ore protuli, etc., usque ad ut ostendat in se conjunctas, singulas enumerat.

  VERS. 23.-- « Semper enim quasi tu mentes. » Fluctus, cum tumentes desuper imminent, etc., usque ad quam sancti quotidie expavescunt.

  « Pondus ejus ferre non potui, » quoniam qui extremi judicii adventum intenta mente considerat, profecto videtur, quia tantus pavor imminet, quantus non solum tunc videre, sed etiam nunc providere 113.0838B| pertimescat.

  VERS. 24.-- « Si putavi aurum. » (GREG. in Job., l. XXII.) De Creatore quippe desperasse fuerat, si spem in creaturam posuisset: qui enim labenti innititur, necesse est ut cum labente labatur.

  VERS. 25.-- « Si laetatus sum. » Nihil enim extra Deum menti sufficit, quae Deum veraciter quaerit, etc., usque ad Intellectus vel otio torpet, vel elatione vanescit, et ideo ait:

  « Si laetatus sum. » Cum autem quae intelligit, etc., usque ad a luce invisibili cor extra inhians caecatur, et est sensus.

  VERS. 26.-- « Si vidi solem. » Pene soli homines sua bona non vident, etc., usque ad dum contemplatione mentis, sol de coelo.

  113.0838C| « Et lunam incedentem. » Lunam dicit famam, quae lucens in nocte hujus vitae ex bono opere vires accipit. « Et non est laetatum in abscondito cor meum. » Sunt enim qui suis praeconiis extolluntur apud se, et gaudent. Et hoc est:

  VERS. 27.-- « Et laetatum est, etc. » Et quia inconsiderata mens favoribus tracta aliquando laudat quod fecit, addit:

  « Et osculatus sum: » per os locutio designatur: manum ergo suam osculatur ore suo, qui laudat quod facit.

  VERS. 28.-- « Quae est iniquitas. » (Ibid.) Quia auctoris sui gratiam negare convincitur quisquis sibi tribuens quod operatur.

  « Maxima. » Omne peccatum, quod ex infirmitate 113.0838D| est, spem non perdit, quia a Deo veniam quaerit; praesumptio vero, quanto longius est ab humilitate, tanto gravius desperatione, et dum sibi vires tribuit, a Deo non requirit.

  VERS. 29.-- « Si gavisus sum ad. » Quia videlicet et inimicum diligens, dum adversario ruenti condoluit, et malis illius ipse ad bonum crevit

  VERS. 30.-- « Non enim dedi. » Nonnulli enim quos adversarios aestimant, maledictione feriunt, quia virtute nequaquam possunt.

  VERS. 31.-- « Si non dixerunt viri. » Secum enim adversarios conversantes tolerabat, quia injuste agentibus per silentium non cedebat, sed per rectitudinem contraibat.

  113.0839A| « Quis det de. » Hoc mystice de Christo, de cujus carnibus saturari cupierunt, vel domestici Judaei, ejus corpus volentes quasi consumendo exstinguere, vel gentiles credentes, qui de corpore ejus quotidie reficiuntur.

  VERS. 32.-- « Foris non mansit peregrinus. » Dicturus in hospitalitatis gratia largitatem suam, prius qualis apud se fuerit, exposuit, quia exteriora munera ex interiori cordis munditia condiuntur.

  VERS. 33.-- « Si abscondi quasi homo. » Hominis proprium esse conspicit, etc., usque ad expressa confessione peccati, recte subjungitur:

  VERS. 34.-- « Si expavi ad multitudinem. » Nihil mundi cupere magna est securitas, ut immutabili haerens, omnibus infra turbatis non turbetur in 113.0839B| mente, etsi extra quandoque, carnis infirmitate.

  « Et despectio. » Boni nec despecti sua aperiunt, etc., usque ad tanquam per oris ostium egrediuntur, unde:

  « Et non magis tacui. » Bene praemittit, « tacui, » quia qui impatiens tacere nescit, a domo conscientiae exit. Hoc mystice de Christo, qui multos persequentes non timuit, et despicientes, qui et tacuit, nec egressus potentia vindicavit.

  VERS. 35.-- « Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat? » Mediatorem requirit, sciens quod ad requiem liberationis aeternae humani desiderii, preces nisi per advocatum suum, audiri non possunt: de quo subditur.

  « Et librum scribat; unde: Pater non judicat 113.0839C| quemquam, sed omne judicium dedit Filio. » Qui veniens ad nostram redemptionem, etc., usque ad sed cur, beate Job, scribi librum desideras?

  VERS. 36.-- « Ut in humero meo portem illum. » Librum in humero portare est Scripturam sacram operando perficere. Prius autem describitur in humero portari, et postmodum sicut corona circumdari, quia sacri eloquii mandata si modo bene portantur in opere, postmodum nobis victoriae coronam exhibent in retributione.

  VERS. 37.-- « Per singulos gradus meos. » Incrementa virtutum gradus vocat, etc., usque ad sed etiam per opera demonstrat.

  « Et quasi principi offeram eum. » Quod offerimus, manu tenemus. Venienti ergo ad judicium librum 113.0839D| offerre est verba praeceptorum ejus in actione tenuisse.

  VERS. 38.-- « Si adversum me. » Ad majorem ostensionem, etc., usque ad et nullis operibus excultos terra dicitur.

  « Et cum ipsa sulci. » Sulci dicuntur hi qui, etc., usque ad et rudes contra eum clamant, et perfecti deflent

  VERS. 39.-- « Si fructus ejus comedi. » Qui praeest et subest, etc., usque ad a quibus fructus corporeae servitutis accepit.

  « Animam agricolarum ejus afflixi. » Animas agricolarum 113.0840A| affligit rector Ecclesiae, etc., usque ad qui non suam gloriam quaerit, ab omnibus vult adjuvari.

  VERS. 40.-- « Pro frumento. » Si, inquam, hoc vel illud feci, etc., usque ad de illis ergo, « Gloria ejus quasi flos feni. »

  « Pro frumento. » Pro frumento quippe tribulus, et pro hordeo spina oritur, cum in retributione ultima, in qua remuneratio laboris quaeritur, punctio doloris invenitur.

CAPUT XXXII.
  VERS. 1.-- « Miserunt autem tres. » (GREG.) Tandem beati Job plenas, etc., usque ad et in vetustate se retinendo pravis suis sermonibus speculationi 113.0840B| rectoris nocent.

  VERS. 2.-- « Et iratus indignatusque est Eliu. » Eliu Deus meus iste, etc., usque ad quamvis ab eorum vita elationis pravitate disjungitur.

  « Iratus est autem adversus Job. » Vanae enim gloriae sectatores, etc., usque ad intus positos premunt qualitate dicendi, id est, vitio elationis.

  VERS. 6.-- « Respondensque Eliu filius. » (GREG. in Job., l. XXIII.) Haec quia soliditate gravitatis carent, etc., usque ad usum tamen exercet vehementer.

  (Ibid.) Non parva condemnatio est ex bono, etc., usque ad ut in ejus ruina discerent quid de elatione timerent.

  VERS. 11.-- « Exspectavi enim sermones vestros, 113.0840C| audivi prudentiam vestram. » Cum dicit « exspectavi, etc., » declarat se ad verba, etc., usque ad in quorum verbis dogmata perversa reprehendunt.

  VERS. 12.-- « Sed, ut video, non est qui arguere possit Job. » Saepe haeretici per hoc quod esse, etc., usque ad quorum voce Eliu obviat, dicens:

  VERS. 13.-- « Ne forte dicatis. » Quasi, incassum dicitis, etc., usque ad et pervenienti aeterna praemia servat.

  VERS. 14.-- « Nihil locutus est mihi. » (Ibid.) Eliu quidem publice beatum Job audierat, etc., usque ad cum sapientiores se et ipsis redarguentibus arbitrantur. Quia vero ait:

  « Et ego non secundum sermones vestros respondebo. » Bene beato Job non, etc., usque ad sed de 113.0840D| se plus quam necesse est, digna suspicantur.

  VERS. 15.-- « Extimuerunt nec responderunt ultra. » Bene ab Eliu verba amici Job extimuisse referuntur, quia nonnunquam arroganter Ecclesiae defensores, quamvis ordinem dicendi non teneant, tamen adversarios virtute dictorum perturbant, etc. Vide Greg. loc. cit. usque ad fin. cap.

CAPUT XXXIII.
  ( Expositionem capp. 33 et seqq., ex Gregorio ad verbum expressam, compendii causa omittimus. Vide Greg., Moralium in Job. lib. XXIII, cap. 7 et seq., Opp. tom. II. )

(no apparatus)