Migne Patrologia Latina Tomus 28
HieStr.LibIsa 28 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
PRAEFATIO HIERONYMI IN LIBRUM ISAIAE.
Nemo cum Prophetas versibus viderit esse descriptos metro eos aestimet apud Hebraeos ligari, et aliquid simile habere de Psalmis, vel operibus Salomonis; sed quod in Demosthene et Tullio solet fieri, ut per cola scribantur et commata, qui utique prosa, et non versibus conscripserunt: nos quoque utilitati legentium providentes, interpretationem novam, novo scribendi genere distinximus. Ac primum de Isaia sciendum, quod in sermone suo disertus sit: quippe ut vir nobilis et urbanae eloquentiae, nec habens quidpiam in eloquio rusticitatis admistum. Unde accidit, ut prae caeteris, florem sermonis ejus translatio non potuerit conservare. Deinde etiam hoc adjiciendum, quod non tam propheta, quam evangelista dicendus sit. Ita enim universa Christi Ecclesiaeque mysteria [ Al. ministeria] ad liquidum prosecutus est, ut non eum putes de futuro vaticinari, sed de praeteritis historiam texere. Unde conjicio, noluisse tunc temporis, Septuaginta Interpretes fidei suae sacramenta perspicue ethnicis prodere, ne sanctum canibus, et margaritas porcis darent: quae [ Al. qui] cum hanc ditionem legeritis, ab illis animadvertetis abscondita. Nec ignoro quanti laboris sit Prophetas intelligere, nec facile quempiam posse judicare de interpretatione, nisi intellexerit ante quae legerit: nos quoque patere morsibus plurimorum, qui stimulante invidia, quod consequi non valent, despiciunt. Sciens ergo et prudens in flammam mitto manum: et nihilominus hoc a fastidiosis lectoribus precor, ut quomodo Graeci post Septuaginta Translatores, Aquilam et Symmachum et Theodotionem legunt, vel ob studium doctrinae suae, vel ut Septuaginta magis ex collatione eorum intelligant: sic et isti saltem unum post priores habere dignentur interpretem. Legant prius, et postea despiciant: ne videantur, non ex judicio, sed ex odii praesumptione ignorata damnare. Prophetavit autem Isaias in Jerusalem, et in Judaea, necdum decem tribubus in captivitatem ductis: ac de utroque regno, nunc commistim, nunc separatim, texit oraculum. Et cum interdum ad praesentem respiciat historiam; et post Babyloniam captivitatem reditum populi significet in Judaeam: tamen omnis ei cura de vocatione gentium, et adventu Christi est. Quem quanto plus amatis, o Paula et Eustochium, tanto magis ab eo petite, ut pro obtrectatione praesenti, qua me indesinenter aemuli laniant, ipse mihi mercedem restituat in futuro: qui scit me ob hoc in peregrinae linguae eruditione sudasse, ne Judaei de falsitate Scripturarum Ecclesiis ejus diutius insultarent .
INCIPIT LIBER ISAIAE PROPHETAE.
[Cap. I.] Visio Isaiae filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem in diebus Oziae, Joathan, Achaz, et Ezechiae, regum Juda. Audite, coeli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi: ipsi autem spreverunt me. Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui: Israel autem non cognovit, populus meus non intellexit. Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate. semini nequam, filiis sceleratis! Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. Super quo percutiam vos, ultra addentes praevaricationem? Omne caput languidum, Et omne cor moerens. A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas: Vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. Terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni; regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, sicut civitas quae vastatur. Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus. Audite verbum Domini, principes Sodomorum, percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhae. Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus. plenus sum: Holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum nolui. Cum veniretis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis? Ne afferatis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam, et sabbatum et festivitates alias non feram, iniqui sunt coetus vestri: Kalendas vestras, et solmnitates vestras odivit anima mea: facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens. Et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis: Et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus vestrae sanguine plenae sunt. Lavamini, mundi estote. auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: Quiescite agere perverse, discite benefacere: Quaerite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo; defendite viduam. Et venite, et arguite me, dicit Dominus: Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur: et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. Si volueritis, et audieritis me, bona terrae comedetis. Quod si nolueritis, et me provocaveritis ad iracundiam: gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est. Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidae. Argentum tuum versum est in scoriam: vinum tuum mistum est aqua. Principes tui infideles [ Al. inobedientes], socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant: et causa viduae non ingreditur ad eos. Propter hoc ait Dominus exercituum fortis Israel: Heu! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis. Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad purum scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum. Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus: Post haec vocaberis civitas justi, urbs fidelis. Sion in judicio redimetur. et reducent eam in justitia: et conteret scelestos, et peccatores simul, et qui dereliquerunt Dominum, consumentur, Confundentur enim ab idolis, quibus sacrificaverunt. et erubescetis super hortis, quos elegeratis, cum fueritis velut quercus [ Al. erunt enim quasi terebinthus] defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua. Et erit fortitudo vestra, ut favilla stuppae, et opus vestrum quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat. [Cap. II.] Verbum, quod vidit Isaias, filius Amos, super Judam et Jerusalem. Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes. Et ibunt populi multi, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit nos vias suas, et ambulavimus in semitis ejus: Quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem, Et judicabit gentes, et arguet populos multos, et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces: Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium. Domus Jacob, venite, ambulemus in lumine Domini. Projecisti enim populum tuum, domum Jacob: quia repleti sunt ut [ Vulg. tac. ut] olim, et augures habuerunt ut Philisthim, et pueris alienis adhaeserunt. Repleta est terra argento et auro: et non est finis thesaurorum ejus, Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigae ejus. Et repleta est terra ejus idolis: opus manuum suarum adoraverunt quod fecerunt digiti eorum. Et incurvatus est [ Vulg. incurvavit te] homo, et humiliatus est vir: ne ergo dimittas eis. Ingredere in petram: abscondere fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus. Oculi sublimis hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum, exaltabitur autem Dominus solus in die illa. Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur. Et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et super omnes quercus Basan. Et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos. Et super omnem turrem excelsam, et super omnem murum munitum. Et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est. Et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa: et idola penitus conterentur: Et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terrae, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quae fecerat sibi, ut adoraret talpas et vespertitiones. Et ingredietur scissuras petrarum, et cavernas saxorum, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus, quia excelsus reputatus est ipse. [Cap. III.] Ecce enim dominator Dominus exercituum. auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robur aquae; Fortem, et virum bellatorem, judicem, et prophetam, et ariolum, et senem: Principem super quinquaginta, et honorabilem vultu, Et consiliarium sapientem de architectis [ Al. architectum], et prudentem eloquii mystici. Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis. Et irruet populus, vir ad virum, unusquisque ad proximum suum: tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. Apprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui: Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem haec sub manu tua. Respondebit in die illa, dicens: Non sum medicus, et in domo mea non est panis, neque vestimentum: Nolite constituere me principem populi. Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit: quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. Agnitio vultus eorum respondit eis, et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt: Vae animae eorum: quoniam reddita sunt eis mala. Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet. Vae impio in malum: retributio enim manuum ejus fiet ei. Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatae sunt ejus [ Al. eis]. Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos. Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus: Vos enim depasti estis vineam [ Al. add. meam], rapina pauperis in domo vestra. Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis, dicit Dominus Deus exercituum? Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant: ambulabant, et in pedibus suis composito gradu incedebant: Decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus [ Al. tac. Dominus] crinem earum nudabit. In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentorum, et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras, Et discriminalia, et periscelides, et muraenulas, et olfactoriola, et inaures, et annulos, et gemmas in fronte pendentes, et mutatoria, et pallia, et linteamina, et acus, et specula, et sindones, et vittas, et theristra. Et erit pro suavi odore fetor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium. Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in praelio. Et moerebunt, atque lugebunt portae ejus et [ Al. add. ipsa urbs] desolata in terra sedebit. [Cap. IV.] Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantummodo invocetur nomen tuum super nos, aufer opprobrium nostrum. In die illa, erit germen Domini in magnificentia et in gloria, et fructus terrae sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israel. Et erit: Omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem. Si abluerit Dominus sordem filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus, spiritu judicii et spiritu ardoris [ Al. combustionis]. Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem, et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio. Et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu, et in securitatem et absconsionem a turbine et pluvia. [Cap. V.] Cantabo [ Al. add. nunc] dilecto meo canticum patruelis mei, vineae suae. Vinea facta est dilecto meo. in cornu filio olei. Et sepivit eam et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam, Et aedificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea: Et exspectavit, ut faceret uvas, et fecit labruscas. Nunc ergo, habitatores Jerusalem, et viri Juda, judicate inter me et vineam meam. Quid est quod debui ultra facere vineae meae, et non feci [ Al. fecerim] ei? An quod exspectavi, ut faceret uvas, et fecit labruscas? Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae; auferam sepem ejus, et erit in direptionem: diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem. Et ponam eam desertam: non putabitur, et non fodietur: et ascendent vepres et spinae; et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem. Vinea enim Domini exercituum, domus Israel est: et vir Juda, germen delectabile ejus: et exspectavi, ut faceret judicium, et ecce iniquitas: et justitiam, et ecce clamor. Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci: Numquid habitabitis soli vos in medio terrae [ Al. super terram]? In auribus meis sunt Domini exercituum: Nisi domus multae desertae fuerint, grandes et pulchrae, absque habitatore. Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres. Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem spectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis. Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris: et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis. Propterea captivus ductus est populus meus; quia non habuit scientiam, Et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit. Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino: Et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum. Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur. Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio, et Deus sanctus sanctificabitur in justitia. Et pascentur agni juxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa advenae comedent. Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum. Qui dicitis: Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus: et appropiet, et veniat consilium sancti Israel, sciemus illud. Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum: ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras: ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum. Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo. Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammae exurit: sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet. Abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israel blasphemaverunt. Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eos, et percussit eos, et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum, quasi stercus in medio platearum. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. Et levabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terrae: et ecce festinus velociter veniet. Non est [ Al. non erit] deficiens, neque laborans in eo: non dormitabit, neque dormiet, neque solvetur cingulum renum ejus, nec rumpetur corrigia calceamenti ejus. Sagittae ejus acutae, et omnes arcus ejus extenti. Ungulae equorum ejus ut silex, et rotae ejus quasi impetus tempestatis. Rugitus ejus ut leonis, rugiet ut catuli leonum: et frendet, et tenebit praedam: et amplexabitur, et non erit qui eruat. Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris: aspiciemus in terram, et ecce tenebrae tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus. [Cap. VI.] In anno, quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et ea quae sub eo erant, replebant templum. Seraphim stabant super illud: sex alae uni, et sex alae alteri: duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. Et clamabat alter ad alterum, et dicebat: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus exercituum, plena est omnis terra gloria ejus. Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus impleta est fumo. Et dixi: Vae mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito [ Al. habitabo], et regem Dominum exercituum vidi oculis meis. Et volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari. Et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigit [ Al. tetigi] hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur. Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam? et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me. Et dixit: Vade, et dices populo huic: Audite audientes [ Al. auditu audite], et nolite intelligere: et videte visionem [ Al. visu], et nolite cognoscere. Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava: et oculos ejus claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo [ Al. tacet suo] intelligat: et convertatur, et sanem eum [ Al. sanetur]. Et dixi: Usquequo, Domine? Et dixit: Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur [ Al. relinquatur] deserta. Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae. Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut [ Al. rursum erit in depraedationem sicut, etc. ] terebinthus, et sicut quercus, quae expandit ramos [ Al. projecit fructus] suos: Semen sanctum erit, id quod steterit in ea. [Cap. VII.] Et factum est in diebus Ahaz filii Joathan, filiae Oziae regis Juda, ascendit Rasin rex Syriae, et Phacee filius Romeliae rex Israel, in Jerusalem, ad praeliandum contra eam; et non potuerunt debellare eam. Et nuntiaverunt domui David, dicentes: Requievit Syria super [ Al. consensit . . . . cum] Ephraim, et commotum est cor ejus, et cor populi ejus, Sicut moventur ligna silvarum a facie venti. Et dixit Dominus ad Isaiam: Egredere in occursum Ahaz, tu, et qui derelictus est Jasub filius tuus, ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via Agri fullonis. Et dices ad eum: Vide, ut sileas: noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum: in ira furoris Rasin regis Syriae, et filii Romeliae: eo quod consilium inierit contra te Syria in malum [ Al. pessimum]. Ephraim, et filius Romeliae, dicentes: Ascendamus ad Judam; et suscitemus eum, et avellamus [ Al. evellamus] eum ad nos, et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel. Haec dicit Dominus Deus: Non stabit, et non erit istud: sed caput Syriae Damascus, et caput Damasci Rasin: Et adhuc sexaginta et quinque anni, et desinet Ephraim esse populus: Et caput Ephraim Samaria, et caput Samariae filius Romeliae. Si non credideritis, non permanebitis. Et adjecit Dominus loqui ad Ahaz, dicens: Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. Et dixit Ahaz: Non petam, et non tentabo Dominum. Et dixit: Audite ergo domus David: Numquid parum vobis est, molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce virgo concipiet, et pariet filium [ Al. tacet filium], et vocabis nomen ejus Emmanuel. Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum. Quia antequam sciat puer reprobare malum, et eligere bonum, derelinquetur terra, quam tu detestaris a facie duorum regum suorum. Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui, dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda cum rege Assyriorum. Et erit in die illa: Sibilabit Dominus muscae, quae est in extremo fluminum Aegypti, et api, quae est in terra Assur, et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium, et in cavernis petrarum, et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus. In die illa radet Dominus in novacula conducta, in his qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum, et barbam universam. Et erit in die illa: Nutriet homo vaccam boum et duas oves, et prae ubertate lactis comedet butyrum: Butyrum enim, et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae. Et erit in die illa: Omnis locus ubi fuerint mille vites, mille argenteis, et in spinas et in vepres erunt. Cum sagittis et arcu ingredientur illuc: Vepres enim et spinae erunt in universa terra, et omnes montes, qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium, Et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris. [Cap. VIII.] Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: Velociter spolia detrahe, cito praedare. Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam filium Barachiae: Et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus, Accelera spolia detrahere [ Al. detrahe]: Festina praedari. Quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariae, coram rege Assyriorum. Et adjecit Dominus adhuc loqui ad me dicens: Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloe, quae vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliae: propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus: Et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus, Et ibit per Judam, inundans, et transiens usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum ejus, implens latitudinem terrae tuae, o Emmanuel. Congregamini populi, et vincimini: et audite universae procul terrae: Confortamini, et vincimini, accingite vos et vincimini; inite consilium, et dissipabitur: loquimini verbum, et non fiet: quia nobiscum Deus. Haec enim ait Dominus ad me: sicut in forti manu erudivit me, ne irem in via populi hujus, dicens: Non dicatis, conjuratio: Omnia enim quae loquitur populus iste, conjuratio est, et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis. Dominum exercituum ipsum sanctificate: ipse pavor vester, et ipse terror vester. Et erit vobis in sanctificationem. In lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israel; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem. Et offendent plurimi ex eis, et cadent, et conterentur. et irretientur, et capientur. Liga testimonium [ Al. testimonia], signa legem in discipulis meis. Et exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et praestolabor eum. Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum [ Al. signa atque portenta] Israel, a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion. Et cum dixerint ad vos: Quaerite a pythonibus, et a divinis, qui strident in incantationibus suis: Numquid non populus a Deo suo requiret, pro vivis ac mortuis? Ad legem magis, et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. Et transibit per eam, et corruet, et esuriet: Et cum esurierit, irascetur, et maledicet regi suo, et Deo suo, Et suspiciet sursum; et ad terram intuebitur, Et ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua. [Cap. IX.] Primo tempore alleviata est terra Zabulon, et terra Nephthali, et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilaeae gentium. Populus, qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam: Habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Mutiplicasti gentem, non magnificasti laetitiam. Laetabuntur coram te, sicut laetantur in messe, sicut exsultant victores[ Al. add. capta praeda] quando dividunt spolia. Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian. Quia omnis violenta praedatio cum tumultu, et vestimentum mixtum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis. Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, Et factus est principatus ejus super humerum ejus, et vocabitur nomen ejus, admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis: super solium David sedebit, et super regnum ejus: ut confirmet illud, et corroboret in judicio et justitia, Amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc. Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israel. Et sciet populus omnis Ephraim, et habitantes Samariam, in superbia et magnitudine cordis dicentes: Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus: Sycomoros succiderant, sed cedros immutabimus. Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum, et inimicos ejus in tumultum vertet: Syriam ab oriente, et Philisthim ab occidente: et devorabunt Israel toto ore. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. Et populus non est reversus ad per cutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt. Et disperdet Dominus ab Israel caput et caudam, incurvantem et refrenantem, [ Al, depravantem in] die una. Longaevus et honorabilis, ipse est caput: et propheta docens mendacium, ipse est cauda. Et erunt, qui beatificant populum istum, seducentes; et qui beatificantur [ Al. beati dicuntur], praecipitati. Propter hoc super adolescentulis ejus non laetabitur Dominus: et pupillorum ejus, et viduarum non miserebitur: Quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. Succensa est enim quasi ignis impietas, veprem et spinam vorabit: et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi. In ira Domini exercituum conturbata est [ Al. contremuit] terra, et erit populus quasi esca ignis: Vir fratri suo non parcet. Et declinabit ad dexteram, et esuriet: et comedet ad sinistram, et non saturabitur: Unusquisque carnem brachii sui vorabit; Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen, simul ipsi contra Judam. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. [Cap. X.] Vae qui condunt leges iniquas: et scribentes, injustitiam scripserunt ut opprimerent pauperes in judicio, et vim facerent causae humilium populi mei: ut essent viduae praeda eorum, et pupillos diriperent. Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cujus confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram, ne incurvemini sub vinculo, et cum interfectis cadatis? Super omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. Vae Assur, virga furoris mei et baculus ipse, in manu eorum indignatio mea: Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat praedam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor ejus non ita existimabit: sed ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum. Dicet enim: Numquid non principes mei simul reges suet? numquid non ut Charchamis, sic Chalano? et ut Arphad, sic Emath? numquid non ut Damascus, sic Samaria? Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria. Numquid non sicut feci Samariae et idolis ejus, sic faciam Jerusalem et simulacris ejus? Et erit, cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion, et in Jerusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus. Dixit enim: In fortitudine manus meae feci, et in sapientia mea intellexi: Et abstuli terminos populorum: et principes eorum depraedatus sum, Et detraxi quasi potens in sublimi residentes. Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum: Et sicut colliguntur ova, quae derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi: et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret. Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum, a quo trahitur? quomodo si elevetur virga contra levantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est. Propter hoc mittet dominator Dominus exercituum in pinguibus ejus tenuitatem: et subtus gloriam ejus succensa ardebit quasi combustio ignis. Et erit lumen Israel in igne, et Sanctus ejus in flamma: Et succendetur, et devorabitur spina ejus, et vepres in die una. Et gloria saltus ejus, et Charmeli ejus, ab anima usque ad carnem consumetur, Et erit terrore profugus. Et reliquiae ligni saltus ejus prae paucitate numerabuntur, et puer scribet eos. Et erit in die illa: non adjiciet residuum Israel, et hi qui fugerint [ Al. salvati fuerint] de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos; sed innitetur super Dominum sanctum Israel. In veritate reliquiae convertentur, reliquiae, inquam, Jacob ad Deum [ Al. Dominum] fortem. Si enim fuerit populus tuus Israel quasi arena maris, reliquiae convertentur ex eo: Consummatio abbreviata, inundabit justitiam. Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae. Propter hoc, haec dicit Dominus Deus exercituum: Noli timere, populus meus habitator Sion, ab Assur: in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te in via Aegypti. Adhuc enim pusillum modicumque, et consummabitur indignatio [ Al. add. mea] et furor meus super scelus eorum. Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum, juxta plagam Madian in petra Horeb, et virgam suam super mare, et levabit eam in via Aegypti. Et erit in die illa: Auferetur onus ejus de humero tuo, et jugum ejus de collo tuo, et computrescet jugum a facie olei. Veniet in Ajath, transibit in Magron: apud Machmas commendabit vasa sua. Transierunt cursim, Gabee sedes nostra: obstupuit Rama, Gabaath Saulis fugit. Hinni voce tua, filia Gallim; attende, Laisa, paupercula Anathot. Migravit Medemena: habitatores Gabin, confortamini. Adhuc dies est, ut in Nobe stetur: agitabit manum suam super montem filiae Sion, collem Jerusalem. Ecce dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore, et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur. Et subvertentur condensa saltus ferro: et Libanus cum excelsis cadet. [Cap. XI.] Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. Et requiescet super eum spiritus Domini; spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum aurium auditum arguet: sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae: Et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. Et erit justitia cingulum lumborum ejus: et fides cinctorium renum ejus. Habitabit lupus cum agno: et pardus cum haedo accubabit: Vitulus et leo et ovis simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. Vitulus et ursus pascentur; simul requiescent catuli eorum: et leo quasi bos comedet paleas. Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis: et in caverna reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet. Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo: quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquae maris operientes. In die illa, radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum. Et erit in die illa: Adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Aegypto, et a Phetros; et ab Aethiopia, et ab Elam, et a Senuaar, et ab Emath, et ab insulis maris. Et levabit signum in nationes, et congregabit profugos Israel, et dispersos Juda colliget a quatuor plagis terrae, Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Juda peribunt: Ephraim non aemulabitur Judam, et Judas non pugnabit contra Ephraim. Et volabunt in humeros Philisthim per mare, simul praedabuntur filios orientis. Idumaea et Moab praeceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt. Et desolabit Dominus linguam maris Aegypti, et levabit manum suam [ Al. tac. suam] super flumen, in fortitudine spiritus sui: et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati. Et erit via residuo populo meo, qui relinquetur ab Assyriis: sicut fuit Israeli in die, qua ascendit de terra Aegypti. Et dices in die illa: [Cap. XII.] Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi: conversus est furor tuus, et consolatus es me. Ecce Deus salvator meus: fiducialiter agam, et non timebo. Quia fortitudo mea, et laus mea Dominus Deus, et factus est mihi in salutem. Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris: et dicetis in illa die: Confitemini Domino, et invocate nomen ejus: notas facite in populis adinventiones ejus, mementote, quoniam excelsum est nomen ejus. Cantate Domino, quoniam magnifice fecit: annuntiate hoc in universa terra. Exsulta, et lauda, habitatio Sion: quia magnus in medio tui sanctus Israel. ONUS BABYLONIS, Quod vidit Isaias filius Amos. [Cap. XIII.] Super montem caliginosum levate signum, exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas duces. Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exsultantes in gloria mea. Vox multitudinis in montibus, quasi populorum frequentium: Vox sonitus regum, gentium congregatarum: Dominus exercituum praecepit militiae belli, venientibus de terra procul. A summitate coeli Dominus, et vasa furoris ejus, ut disperdat omnem terram. Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet. Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis contabescet, et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt; quasi parturiens, dolebunt: Unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustae vultus eorum. Ecce dies Domini venit, crudelis, et indignationis plenus, et irae furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores ejus conterendos de ea. Quoniam stellae coeli, et splendor earum, non expaudent lumen suum: Obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit lumine suo. Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum, et quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo. Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obryzo. Super hoc coelum turbabo: et movebitur terra de loco suo, Propter indignationem Domini exercituum, et propter diem irae furoris ejus. Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis: et non erit qui congreget, Unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. Omnis, qui inventus fuerit, occidetur: et omnis, qui supervenerit, cadet in gladio. Infantes eorum allidentur in oculis eorum: diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur. Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, nec aurum velint: sed sagittis parvulos interficient, et lactentibus uteri non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum. Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta in superbia Chaldaeorum, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham. Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem: Nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi. Sed requiescent [ Al. erunt] ibi bestiae, Et replebuntur domus eorum draconibus, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi: Et respondebunt ibi [ Al. tac. ibi] ululae aedibus ejus, et sirenae in delubris voluptatis.
[Cap. XIV.] Prope est, ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israel, et requiescere eos faciet super humum suam: Adjungetur advena ad eos, et adhaerebit domui Jacob. Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum. Et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas: et erunt captivantes eos, qui se captivaverant [ Al. capientes et ceperant], et subjicient exactores suos. Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo et a concussione tua, et a servitute dura, qua ante servisti: sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit exactor, quievit tributum? Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium, caedentem populos in indignatione plaga insanabili, subjicientem in furore gentes, et persequentem crudeliter. Conquievit, et siluit omnis terra, gavisa est, et exsultavit: Abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani. Ex quo dormisti non ascendit qui succidat nos. Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui, suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum. Et universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut et nos, nostri similis effectus es: Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum: Subter te sternetur tinea [ Al. putredo], et operimentum tuum erunt vermes. Quomodo cecidisti de coelo, lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? qui dicebas in corde tuo: In coelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, Sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis. Ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo. Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci. Qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient: Numquid iste est vir, qui conturbavit terram, qui concussit regna, qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit, vinctis ejus non aperuit carcerem? Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria, vir in domo sua; Tu autem projectus es de sepulcro tuo, quasi stirps inutilis, pollutus et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum. Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura: Tu enim terram [ Al. add. tuam] disperdidisti; tu populum occidisti: non vocabitur in aeternum semen pessimorum. Praeparate filios ejus occisioni in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec haereditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum. Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum: et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, ait Dominus. Et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum. Juravit Dominus exercituum, dicens: Si non, ut putavi, ita erit: et quomodo mente tractavi, sic eveniet Ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum: et auferetur ab eis jugum ejus, et onus illius ab humero eorum tolletur. Hoc consilium, quod cogitavi super omnem terram, et haec est manus extenta super universas gentes. Dominus enim exercituum decrevit: et quis poterit infirmare? et manus ejus extenta: et quis avertet eam? In anno, quo mortuus est rex Ahaz, factum est onus istud: Ne laeteris, Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui: De radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem. Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent: et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam. Ulula, porta; clama, civitas: prostrata est omnis Philisthaea: ab aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiat agmen ejus. Et quid respondebitur [ Al. respondebit] nuntiis gentis? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso [ Al. ipsa cum Hebraeo ] sperabunt pauperes populi ejus. ONUS MOAB. [Cap. XV.] Quia nocte vastata est Ar, Moab conticuit: quia nocte vastatus est murus, Moab conticuit. Ascendit domus, et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo, et super Medaba, Moab ululavit [ Al. ululabit cum Hebraeo ]: in cunctis capitibus ejus calvitium. Omnis barba radetur. In triviis ejus accincti sunt sacco: super tecta ejus, et in plateis ejus omnis ululat, descendit in fletum. Clamabit Esebon, et Eleale, usque Jasa audita est vox eorum; Super hoc expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit sibi. Cor meum ad Moab clamabit, vectes ejus usque ad Segor vitulam conternantem: Per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt. Aquae enim Nemrim desertae erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit. Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum: Ad torrentem salicum ducent eos. Quoniam circumivit [ Al. circuibit] clamor terminum Moab: usque ad Gallim ululatus ejus, et usque ad puteum Elim clamor ejus, quia aquae Dibon repletae sunt sanguine: Ponam enim super Dibon additamenta; his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae. [Cap. XVI.] Emitte agnum dominatorem terrae, de Petra deserti ad montem filiae Sion. Et erit: Sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes: sic erunt filiae Moab in transcensu Arnon. Ini consilium, coge concilium: pone quasi noctem umbram tuam in meridie: absconde fugientes, et vagos ne prodas. Habitabunt apud te profugi mei: Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris: Finitus est enim pulvis, consummatus est miser: defecit qui conculcabat terram. Et praeparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quaerens judicium, et velociter reddens quod justum est. Audivimus superbiam Moab, superbus est valde: superbia ejus et arrogantia ejus, et indignatio ejus, plusquam fortitudo ejus. Idcirco ululabit Moab ad Moab, universus ululabit: his, qui laetantur super muros cocti lateris, Loquimini plagas suas. Quoniam suburbana Esebon deserta sunt, et vineam Sabama [ Al. vinea sabama] Domini gentium exciderunt. Flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt: erraverunt in deserto, propagines ejus relictae sunt, transierunt mare. Super hoc plorabo in fietu Jazer vineam Sabama [ Al. vinea Sabama]: inebriabo te lacryma mea, Esebon, et Elcale, quoniam super vindemiam tuam, et super messem tuam vox calcantium irruit. Et auferetur laetitia et exsultatio de Charmelo, et in vineis non exsultabit, neque jubilabit. Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat: vocem calcantium abstuli. Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, et viscera mea ad murum cocti lateris. Et erit: cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua, ut obsecret, et non valebit. Hoc verbum, quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc, Et nunc locutus est Dominus dicens: In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus. ONUS DAMASCI. [Cap. XVII.] Ecce Damascus desinet esse civitas; et erit sicut acervus lapidum in ruina. Derelictae civitates Aroer gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat. Et cessabit adjutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco: Et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt: dicit Dominus exercituum. Et erit in die illa: attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus emarcescet [ Al. pingues carnes ejus emarcescent]. Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium ejus spicas leget: Et erit sicut quaerens spicas in valle Raphaim. Et relinquetur in eo sicut racemus, et sicut excussio olivae duarum vel trium olivavarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus; dicit Dominus Deus Israel. In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi ejus ad sanctum Israel respicient: Et non inclinabitur ad altaria, quae fecerunt manus ejus; et quae operati sunt digiti ejus non respiciet, lucos et delubra. In die illa, erunt civitates fortitudinis ejus derelictae sicut aratra, et segetes quae derelictae sunt a facie filiorum Israel. Et erit deserta. Quia oblita es Dei salvatoris tui, et fortis adjutoris tui non es recordata: Propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis. In die plantationis tuae labrusca, et mane semen tuum florebit: Ablata est messis in die haereditatis, et dolebit graviter. Vae multitudo [ Al. multitudini] populorum multorum, ut multitudo maris sonantis: et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum. Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; Et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate. In tempore vesperi, et ecce turbatio: in matutino, et non subsistet. Haec est pars eorum qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos. [Cap. XVIII.] Vae terrae cymbalo alarum, quae est trans flumina Aethiopiae, qui mittit in mare legatos, et in vasis papyri super aquas. Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam; ad populum terribilem, post quem non est alius; gentem exspectantem et conculcatam, cujus diripuerunt flumina terram ejus. Omnes habitatores orbis, qui moramini terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubae audietis: Quia haec dicit Dominus ad me: Quiescam, et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis. Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinavit, Et praedicentur ramusculi ejus falcibus: et quae derelicta fuerint, abscindentur, et excutientur. Et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae: et aestate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiae terrae super illum hyemabunt. In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato; a populo terribili, post quem non fuit alius; a gente exspectante, exspectante et conculcata, cujus diripuerunt flumina terram ejus; ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion. ONUS AEGYPTI. [Cap. XIX.] Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et commovebuntur simulacra Aegypti a facie ejus, et cor Aegypti tabescet in medio ejus. Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios: et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum. Et dirumpetur spiritus Aegypti in visceribus ejus: et consilium ejus praecipitabo: et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos, et pythones, et ariolos. Et tradam Aegyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum: Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur, atque siccabitur. Et deficient flumina: et attenuabuntur, et siccabuntur rivis aggerum. Calamus et juncus marcescet: nudabitur alveus rivi a fonte suo, Et omnis sementis irrigua siccabitur, arescet, et non erit. Et moerebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum, et expandentes rete super faciem aquarum [ Al. aquae] marcescent. Confundentur qui operabantur [ Al. operantur] linum, pectentes [ Al. plectentes] et texentes subtilia. Et erunt irrigua ejus flaccentia: omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces. Stulti principes Taneos; sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Quomodo dicetis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum? Ubi sunt nunc sapientes tui? annuntient tibi, et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum. Stulti facti sunt principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos, deceperunt Aegyptum, angulum populorum ejus. Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis: et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens. Et non erit Aegypto opus, quod faciat caput et caudam, incurvantem et refrenantem. In die illa erit Aegyptus quasi mulieres, et stupebunt, et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam. Et erit terra Juda Aegypto in festivitatem: Omnis qui illius fuerit recordatus, pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam. In die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti, loquentes lingua Chanaan, et jurantes per Dominum exercituum Civitas solis vocabitur una. In die illa erit altare Domini in medio terrae Aegypti, et titulus Domini juxta terminum ejus: Et erit in signum, et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti. Clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis, et mittet eis salvatorem et propugnatorem, qui liberet eos. Et cognoscetur Dominus ab Aegypto, et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa, et colent eum in hostiis et muneribus: et vota vovebunt Domino, et solvent. Et percutiet Dominus Aegyptum plaga, et sanabit eam, et revertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos. In die illa erit via de Aegypto in Assyrios, et intrabit Assyrius Aegyptum, et Aegyptus [ Al. Aegyptius] in Assyrios, et servient Aegyptii Assur. In die illa erit Israel tertius Aegypto [ Al. Aegyptio] et Assyrio: benedictio in medio terrae, cui benedixit Dominus exercituum, dicens: Benedictus populus meus Aegypti, et opus manuum mearum Assyrio: haereditas autem mea Israel. [Cap. XX.] In anno, quo ingressus est Tharthan in Azotum, cum misisset eum Sargon rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum, et cepisset eam: in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus, et discalceatus, Et dixit Dominus: Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus, et discalceatus. trium annorum signum et portentum erit super Aegyptum et super Aethiopiam: Sic minabit rex Assyriorum captivitatem Aegypti, et transmigrationem Aethiopiae, juvenem et senem [ Al. juvenum et senum] nudum et discalceatum, discoopertis natibus, ignominiam Aegypti. Et timebunt, et confundentur ab Aethiopia spe sua, et ab Aegypto gloria sua. Et dicet habitator insulae hujus in die illa: Ecce haec erat spes nostra, ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos a facie regis Assyriorum: et quomodo effugere poterimus nos? ONUS DESERTI MARIS. [Cap. XXI.] Sicut turbines ab Aphrico veniunt, de deserto venit, de terra horribili. Visio dura nuntiata est mihi: Qui incredulus est, infideliter agit: et qui depopulator est, vastat. Ascende, Elam; obside, Mede: omnem gemitum ejus cessare feci. Propterea repleti sunt lumbi mei dolore, angustia possedit me sicut angustia parturientis: Corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. Emarcuit cor meum, tenebrae stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum. Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes. Surgite, principes, arripite clypeum. Haec enim mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem: et quodcumque viderit, annuntiet. Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli: Et contemplatus est diligenter multo intuitu. Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem: et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus. Ecce iste venit ascensor vir bigae equitum, et respondit, et dixit: Cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram, Tritura mea, et fili areae meae, quae audivi a Domino exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis. ONUS DUMA. Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? Dixit custos: Venit mane, et nox: si quaeritis, quaerite: convertimini, venite. ONUS IN ARABIA. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dodanim. Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti. A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii: Quoniam haec dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar. Et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur: Dominus enim Deus Israel locutus est. ONUS VALLIS VISIONIS. [Cap. XXII.] Quidnam tibi quoque est, quia ascendisti et tu omnis in tecta? Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans: Interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello. Cuncti principes tui fugerunt simul, dureque ligati sunt: Omnes qui inventi sunt, vincti sunt pariter, procul fugerunt. Propterea dixi: Recedite a me, amare flebo: nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei. Dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum in valle visionis, scrutans murum, et magnificus super montem. Et Elam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus. Et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta. Et revelabitur operimentum Judae, et videbis in die illa armamentarium domus saltus. Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatae sunt: Et congregastis aquas piscinae inferioris, et domos Jerusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum. Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinae veteris: et non suspexistis ad eum, qui fecerat eam, et operatorem ejus de longe non vidistis. Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci: Et ecce gaudium et laetitia, occidere vitulos, et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: Comedamus, et bibamus: cras enim moriemur. Et revelata est in auribus meis, Domini [ Vulg. vox Domini] exercituum: Si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum. Haec dicit Dominus Deus exercituum: Vade, ingredere ad eum, qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam praepositum templi, et dices ad eum: Quid tu hic: aut quasi quis hic? quia excidisti tibi hic sepulcrum, excidisti in excelso memoriam diligenter, in petra tabernaculum tibi. Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus, et quasi amictum sic sublevabit te. Coronans coronabit te tribulatione, quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam: ibi morieris, et ibi erit currus gloriae tuae, ignominia domus Domini tui. Et expellam de statione tua, et de ministerio tuo deponam te. Et erit in die: Vocabo servum meum Eliacim filium Helciae, et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus: et erit quasi pater habitantibus Jerusalem, et domui Juda. Et dabo clavem domus David super humerum ejus, et aperiet, et non erit qui claudat: et claudet, et non erit qui aperiat. Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriae domui patris [ Al. solio domus patris] sui. Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus, vasorum diversa genera, omne vas parvulum, a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum. In die illa dicit Dominus exercituum: Auferetur paxillus, qui fixus fuerat in loco fideli: et frangetur, et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est. ONUS TYRI. [Cap. XXIII.] Ululate, naves maris: quia vastata est domus, unde venire consueverant: de terra Cethim revelatum [ Al. revelata] est eis. Tacete qui habitatis in insula: negotiatio Sidonis. Transfretantes mare repleverunt te in aquis multis. Semen Nili, messis fluminis fruges ejus. et facta est negotiatio gentium. Erubesce, Sidon: ait enim mare fortitudo maris, dicens: Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes, nec ad incrementum perduxi virgines. Cum auditum fuerit in Aegypto, dolebunt cum audierint de Tyro: Transite maria, ululate qui habitatis in insula: Numquid non haec vestra est, quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua? ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum. Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cujus negotiatores principes, institores ejus inclyti terrae? Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terrae. Transi terram tuam quasi flumen, filia maris, non est cingulum ultra tibi. Manum suam extendit supra mare, conturbavit regna: Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes ejus, et dixit: Non adjicies ultra, ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis: in Cethim consurgens transfreta, ibi quoque non erit requies tibi. Ecce terra Chaldaeorum talis populus non fuit, Assur fundavit eam, in captivitatem traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam. Ululate, naves maris, quia devastata est fortitudo vestra. Et erit in die illa: In oblivione eris, o Tyre, septuaginta annis, sicut dies regis unius: Post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis. Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita: bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit. Et erit post septuaginta annos: Visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad mercedes suas: Et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae, super faciem terrae. Et erunt negotiatio ejus, et mercedes ejus sanctificatae Domino: non condentur, neque reponentur: Quia his, qui habitaverint coram Domino, erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem. [Cap. XXIV.] Ecce Dominus dissipabit terram, et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus. Et erit sicut populus, sic sacerdos: et sicut servus, sic dominus ejus: sicut ancilla, sic domina ejus: sicut emens, sic ille qui vendit: sicut fenerator, sic is qui mutuum accipit: sicut qui repetit, sic qui debet. Dissipatione dissipabitur terra, et direptione praedabitur. Dominus enim locutus est verbum hoc. Luxit, et defluxit terra, et infirmata est: defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terrae. Et terra interfecta est ab habitatoribus suis: quia transgressi sunt leges [ Al. legem], mutaverunt jus, dissipaverunt foedus sempiternum. Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus, Ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci. Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui laetabantur corde. Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, conticuit dulcedo citharae. Cum cantico non bibent vinum: amara erit potio bibentibus illam. Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introeunte. Clamor erit super vino in plateis: deserta est omnis laetitia: translatum est gaudium terrae. Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas. Quia haec erunt in medio terrae, in medio populorum: Quomodo si paucae olivae, quae remanserunt, excutiantur ex olea, et racemi, cum fuerit finita vindemia. Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt. Cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari. Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum: in insulis maris nomen Domini Dei Israel. A finibus terrae laudes audivimus, gloriam justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi: Vae mihi: praevaricantes praevaricati sunt, et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt. Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terrae. Et erit: Qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam: et qui se explicaverit de fovea, tenebitur laqueo: Quia cataractae de excelsis apertae sunt, et concutientur fundamenta terrae. Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra, Agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis: Et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet, ut resurgat. Et erit: In die illa visitabit Dominus super militiam coeli in excelso; et super reges terrae, qui sunt super terram. Et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere: et post multos dies visitabuntur. Et erubescet luna et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion, et in Jerusalem, et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus. [Cap. XXV.] Domine, Deus meus es tu, exaltabo te, confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas, fideles, amen. Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam; domum alienorum, ut non sit civitas, et in sempiternum non aedificetur. Super hoc laudabit te populus fortis, civitas gentium robustarum timebit te. Quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua: spes a turbine, umbraculum ab aestu. Spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem: Sicut aestus in siti humiliabis, Tumultum alienorum, et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies. Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defecatae. Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes. Praecipitabit mortem in sempiternum: et auferet Dominus Deus lacrymam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est. Et dicet in illa die: Ecce Deus noster iste, exspectavimus eum, et salvabit nos: iste Dominus, sustinuimus eum, exsultabimus, et laetabimur in salutari ejus. Quia requiescet manus Domini in monte isto, triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleae in plaustro. Et extendet manus suas sub eo, sicut extendit natans ad natandum: Et humiliabit gloriam ejus cum allisione manuum ejus. Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem. In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda: [Cap. XXVI.] Urbs fortitudinis nostrae Sion salvator, ponetur in ea murus et antemurale. Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem. Vetus error abiit: servabis pacem, pacem, quia in te speravimus. Sperastis in Domino in saeculis aeternis, in Domino Deo forti in perpetuum. Quia incurvabit habitantes in excelso, civitatem sublimem humiliabit. Humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem. Conculcabit eam pes, pedes pauperi, gressus egenorum. Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum. Et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te: nomen tuum, et memoriale tuum in desiderio animae. Anima mea desideravit te in nocte: sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis. Misereamur impio, et non discet justitiam: In terra sanctorum inique gessit, et non videbit gloriam Domini. Domine, exaltetur manus tua, et non videant: videant, et confundantur zelantes [ Al. confundatur zelus] populi: et ignis hostes tuos devoret. Domine, dabis pacem nobis: omnia enim opera nostra operatus es nobis, Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te, tantum in te recordemur nominis tui. Morientes non vivant, gigantes non resurgant: Propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum. Indulsisti genti, Domine, indulsisti genti: numquid glorificatus es? elongasti omnes terminos terrae, Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis. Sicut quae concipit [ Al. concepit], cum appropinquaverit ad partum dolens, clamat in doloribus suis: sic facti sumus a facie tua, Domine. Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum: salutes non fecimus in terra: Ideo non ceciderunt habitatores terrae [ Al. orbis]. Vivent [ Al. vivan:] mortui tui, interfecti mei resurgent. [ Al. resurgant]: Expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere: quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam. Vade populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te. Abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum: et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos. [Cap. XXVII.] In die illa visitabit Dominu in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan serpentem vectem, et super Leviathan serpentem tortuosum: et occident cetum, qui in mari est: In die illa vinea meri cantabit ei. Ego Dominus qui servo eam, repente propinabo ei: ne forte visitetur contra eam, Nocte et die servo eam. Indignatio non est mihi: Quis dabit me spinam et veprem in praelio? gradiar super eam, succendam eam pariter. An potius tenebit [ Al. tenebo] fortitudinem meam, faciet pacem mihi, pacem faciet mihi? Qui egrediuntur impetu a Jacob, florebit, et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine. Numquid juxta plagam percutiens se, percussit eum? aut sicut occidit interfectos ejus, sic occisus est? In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam: meditatus est in spiritu suo duro per diem aestus. Idcirco super hoc [ Al. his] dimittetur iniquitas domui Jacob: et iste omnis fructus, ut auferatur peccatum ejus, cum [ Al. quia] posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris allisos, non stabunt luci et delubra. Civitas enim munita, desolata erit, speciosa relinquetur, et dimittetur quasi desertum [ Al. deserta]: Ibi pascetur vitulus, et ibi accubabit, et consumet summitates ejus. In siccitate messes [ Al. messis] illius conterentur, mulieres venientes et docentes eam: Non est enim populus sapiens, propterea non miserebitur ejus, qui fecit eum; et qui formavit eum, non parcet ei. Et erit in die illa percutiet Dominus ab alveo fluminis usque ad torrentem Aegypti, et vos congregabimini unus et unus, filii Israel. Et erit in die illa, clangetur in tuba magna, et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum, et qui ejecti erant in terra Aegypti, et adorabunt Dominum in monte sancto in Jerusalem. [Cap. XXVIII.] Vae coronae superbiae ebriis Ephraim, et flori decidenti, gloriae exsultationis ejus, qui erant in vertice vallis pinguissimae, errantes a vino. Ecce validus et fortis Dominus [ Al. Domini, cum Heb. , sicut impetus grandinis, turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam. Pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim. Et erit flos decidens gloriae exsultationis ejus, qui est super verticem vallis pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem autumni: quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit, devorabit illud. In die illa erit Dominus exercituum corona gloriae, et sertum exsultationis residuo populi sui: et spiritus judicii sedenti super judicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam. Verum hi quoque prae vino nescierunt, et prae ebrietate erraverunt: Sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate, absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium. Omnes enim mensae repletae sunt vomitu, sordiumque, ita ut non esset ultra locus. Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. Quia manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi. In loquela enim labii, et lingua altera loquetur ad populum istum. Cui dixit: Haec requies mea, reficite lassum, et hoc est meum refrigerium: et noluerunt audire. Et erit eis verbum Domini: Manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi: Ut vadant, et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur, et capiantur. Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem. Dixistis enim: Percussimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum. Flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos: quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. Idcirco haec dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum [ Al. fundatum fundamenti]. Qui crediderit, non festinet, Et ponam judicium in pondere, et justitiam in mensura: Et subvertet grando spem mendacii: et protectionem aquae inundabunt. Et delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit: Flagellum inundans cum transierit, eritis in conculcationem. Quandocumque [ Al. cum] pertransierit, tollet vos, quoniam mane diluculo pertransibit in die et in nocte, et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui. Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat, et pallium breve utrumque operire non potest. Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus: sicut in valle, quae est in Gabaon, irascetur, ut faciat opus suum, alienum opus ejus: ut operetur opus suum peregrinum est opus ab eo. Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra. Consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram. Auribus percipite, et audite vocem meam, attendite, et audite eloquium meum. Numquid tota die arabit arans ut serat, proscindet et sarriet humum suam? Nonne cum adaequaverit faciem ejus, seret gith, et cyminum sparget, et ponet triticum per ordinem, et hordeum et milium, et viciam in finibus suis? Et erudiet illum judicio, Deus suus docebit illum. Non enim in ferris triturabitur gith, nec rota plaustri super cyminum circuibit, sed in virga excutietur gith, et cyminum in baculo: Panis autem comminuetur: Verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, nec in ungulis suis comminuet eum. Et hoc a Domino Deo exercituum exivit, ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam. [Cap. XXIX.] Vae Ariel civitas, quam expugnavit David: Additus est annus ad annum: solemnitates evolutae sunt. Et circumvallabo Ariel, et erit tristis et moerens, et erit mihi quasi Ariel. Et circumdabo quasi sphaeram in circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidionem tuam. Humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum: Et erit quasi Pythonis de terra vox tua, de humo eloquium tuum mussitabit. Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te: et sicut favilla pertransiens multitudo eorum, qui contra te praevaluerunt: eritque repente confestim. A Domino exercituum visitabitur in tonitruo, et commotione terrae, et voce magna turbinis et tempestatis, et flammae ignis devorantis. Et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium, quae dimicaverunt contra Ariel, et omnes qui militaverunt, et obsederunt, et praevaluerunt adversus eam. Et sicut somniat esuriens, et comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus: et sicut somniat sitiens, et bibit, et postquam fuerit expergefactus [ Al. evigilaverit], lassus adhuc sitit, et anima ejus vacua est: Sic erit multitudo omnium gentium, quae dimicaverunt contra montem Sion. Obstupescite, et admiramini, fluctuate et vacillate: inebriamini, et non a vino: movemini, et non ab ebrietate. Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis, claudet oculos vestros, prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet. Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum: et respondebit: Non possum, signatus est enim. Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei: Lege: et respondebit: Nescio litteras. Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis: Ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic, miraculo grandi et stupendo: peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur. Vae qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium: quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos, et quis novit nos? Perversa est haec vestra cogitatio: quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo: Non fecisti me: et figmentum dicat fictori suo: Non intelligis. Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in Chermel, et Chermel in saltum reputabitur? Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt. Et addent mites in Domino laetitiam, et pauperes homines in sancto Israel exsultabunt. Quoniam defecit qui praevalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem: qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta supplantabant, et declinaverunt frustra a justo. Propter hoc, haec dicit Dominus ad domum Jacob, qui redemit Abraham: Non modo confundetur Jacob, nec modo vultus ejus erubescet: sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum, in medio sui sanctificantes nomen meum, et sanctificabunt sanctum Jacob, et Deum Israel praedicabunt; Et scient errantes spiritu intellectum, et mussitatores discent legem. [Cap. XXX.] Vae, filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me: et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetur [ Al. adderetis] peccatum super peccatum: qui ambulatis, ut descendatis in Aegyptum, et os meum non interrogastis, Sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Aegypti. Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam. Erant [ Al. erunt] enim in Tanis principes tui, et nuntii tui usque ad Anes pervenerunt. Omnes confusi sunt super populo, qui eis prodesse non potuit [ Al. poterit]: Non fuerunt in auxilium, et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium. ONUS JUMENTORUM AUSTRI. In terra tribulationis et angustiae leaena, et leo: ex eis vipera, et regulus volans, Portantes super humeros jumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos, ad populum, qui eis prodesse non poterit. Aegyptus enim frustra et vane auxiliabitur: ideo clamavi super hoc: Superbia tantum est, quiesce. Nunc ingressus scribe eis super buxum, et in libro diligenter exara illud, Et erit in die novissimo in testimonium, et usque in aeternum. Populus enim ad iracundiam provocans est, et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei. Qui dicunt videntibus: Nolite videre, et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea quae recta sunt: Loquimini nobis placentia, videte nobis errores. Auferte a me viam, declinate a me semitam, cesset a facie nostra sanctus Israel. Propterea haec dicit sanctus Israel: Pro eo quod reprobastis verbum hoc, et sperastis in calumnia et tumultu, et innixi estis super eo: Propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso: Quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus. Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida: et non invenietur de fragmentis ejus testa, in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquae de fovea. Quia haec dicit Dominus Deus sanctus Israel: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis: In silentio et in spe erit fortitudo vestra. Et noluistis, et dixistis: Nequaquam, sed ad equos fugiemus: ideo fugietis. Et super veloces ascendemus: ideo velociores [ Al. veloces] erunt, qui persequentur vos. Mille homines a facie terroris unius, et a facie terroris quinque fugietis, donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis, et quasi signum super collem. Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri: et ideo exaltabitur parcens vobis: quia Deus judicii Dominus: beati omnes, qui exspectant eum. Populus enim Sion habitabit in Jerusalem, plorans nequaquam plorabis, miserans miserebitur tui: ad vocem clamoris tui statim ut audierit, respondebit tibi. Et dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem: et non faciet avolare [ Al. additur a te] ultra doctorem tuum: Et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum. Et aures tuae audient verbum post tergum monentis: Haec via, ambulate in ea: et non declinetis [ Al. tacet et non declinetis] neque ad dexteram, neque ad sinistram. Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui, et vestimentum conflatilis auri tui, et disperges ea sicut immunditiam menstruatae. Egredere, dices ei: Et dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra: et panis frugum terrae erit uberrimus, et pinguis, Pascetur in possessione tua in die illa agnus spatiose: et tauri tui, et pulli asinorum, qui operantur terram, commixtum migma comedent sicut in area ventilatum est. Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum, in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres. Et erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagae ejus sanaverit. Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor ejus, et gravis ad portandum: Labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans. Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum [ Al. pro nihili], et frenum erroris, quod erat in maxillis populorum. Canticum erit vobis sicut nox sanctificatae solemnitatis, et laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad fortem Israel. Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis: allidet in turbine et in lapide grandinis. A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus. Et erit transitus virgae fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum. In tympanis et citharis, et in bellis praecipuis expugnabit eos. Praeparata est enim ab heri Thopheth, a rege praeparata, profunda et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa: flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam. [Cap. XXXI.] Vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt, et super equitibus, quia praevalidi nimis: Et non sunt confisi super sanctum Israel, et Dominum non requisierunt. Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit: Et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem. Aegyptus, homo, et non Deus: et equi eorum, caro, et non spiritus: Et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui praestatur auxilium, simulque omnes consumentur. Quia haec dicit Dominus ad me: Quomodo si rugiat leo, et catulus leonis super praedam suam, cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit: sic descendet Dominus exercituum, ut praelietur super montem Sion, et super collem ejus. Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Jerusalem, protegens et liberans, transiens et salvans. Convertimini sicut in profundum recesseratis, filii Israel. In die enim illa abjiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum. Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum, et fugiet non a facie gladii: et juvenes ejus vectigales erunt: et fortitudo ejus a terrore transibit, et pavebunt fugientes principes ejus: Dixit Dominus, cujus ignis est in Sion, et caminus ejus in Jerusalem. [Cap. XXXII.] Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio praeerunt. Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate, sicut rivi aquarum in siti, et umbra petrae prominentis in terra deserta. Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt. Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, princeps: neque fraudulentus appellabitur major [ Al. magnus]: Stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat. Fraudulenti vasa pessima sunt: ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendaci, cum loqueretur pauper judicium. Princeps vero ea, quae digna sunt principe, cogitabit, et ipse super duces stabit. Mulieres opulentae, surgite, et audite vocem meam: filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum. Post dies et annum, et vos conturbabimini confidentes: consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet. Obstupescite, opulentae; conturbamini, confidentes: exuite vos, et confundimini, accingite lumbos vestros. Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. Super humum populi mei spinae et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exsultantis! Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, Tenebrae et palpatio facta sunt super speluncas usque in aeternum. Gaudium onagrorum pascua gregum, donec effundatur super nos spiritus de excelso, Et erit desertum in Chermel, et Chermel in saltum reputabitur. Et habitabit in solitudine judicium, et justitia in Chermel sedebit. Et erit opus justitiae pax, et cultus justitiae silentium, et securitas usque in sempiternum. Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta. Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas. Beati, qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini. [Cap. XXXIII.] Vae qui praedaris, nonne et ipse praedaberis? Et qui spernis, nonne et ipse sperneris? Cum consummaveris depraedationem, depraedaberis: Cum fatigatus desieris contemnere, contemneris. Domine, miserere nostri: te enim exspectavimus: esto brachium nostrum [ Al. eorum] in mane, et salus nostra in tempore tribulationis. A voce angeli fugerunt populi, et ab exaltatione tua dispersae sunt gentes. Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus: velut cum fossae plenae fuerint de eo. Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso: implevit Sion judicio et justitia. Et erit fides in temporibus tuis: divitiae salutis sapientia et scientia, timor Domini ipse thesaurus ejus. Ecce videntes clamabunt foris, angeli pacis amare flebunt. Dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam, irritum factum est pactum, Projecit civitates, non reputavit homines. Luxit, et elanguit terra: confusus est Libanus, et obsorduit, et factus est Saron sicut desertum: et concussa est Basan, et Charmelus. Nunc consurgam, dicit Dominus: nunc exaltabor, nunc sublevabor. Concipietis ardorem, parietis stipulam: spiritus vester ut ignis vorabit vos. Et erunt populi quasi de incendio cinis, spinae congregatae igni comburentur. Audite, qui longe estis, quae fecerim, et cognoscite, vicini, fortitudinem meam. Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? Qui ambulat in justitiis, et loquitur veritatem, Qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum. Iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas ejus: Panis ei datus est, aquae ejus fideles sunt. Regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent terram de longe. Cor tuum meditabitur timorem: Ubi est litteratus [ Al. Scriba]? ubi legis verba ponderans? ubi doctor parvulorum? Populum impudentem non videbis, populum alti sermonis: ita ut non possis intelligere disertitudinem linquae ejus, in quo nulla est sapientia. Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostrae: oculi tui videbunt, Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum, quod nequaquam transferri poterit: nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur: Quia solummodo ibi magnificus Dominus noster: locus fluviorum rivi latissimi et patentes: Non transibit per eam navis remigum, neque trieris magna transgredietur eum. Dominus enim judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster: ipse salvabit nos. Laxati sunt funiculi tui, sed non praevalebunt: Sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas. Tunc dividentur spolia praedarum multarum: claudi diripient rapinam. Nec dicet vicinus: Elangui: populus qui habitat in ea, auferretur ab eo iniquitas. [Cap. XXXIV.] Accedite, gentes, et audite, et populi, attendite: Audiat terra, et plenitudo ejus: orbis, et omne germen ejus. Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum: interfecit eos, et dedit eos [ Al. tacet eos] in occisionem. Interfecti eorum projicientur, et de cadaveribus eorum ascendet foetor: Tabescent montes a sanguine eorum. Et tabescet omnis militia coelorum, Et complicabuntur sicut liber coeli: et omnis malitia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu. Quoniam inebriatus est in coelo gladius meus: Ecce super Idumaeam descendet, et super populum interfectionis meae, ad judicium. Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, De sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: Victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus: Inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium: Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion. Et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur: Et erit terra ejus in picem ardentem nocte et die, non exstinguetur in sempiternum: Ascendet fumus ejus a generatione in generationem: desolabitur in saecula saeculorum, non erit transiens per eam. Et possidebunt illam onocrotalus et ericius: et ibis et corvus habitabunt in ea: Et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem. Nobiles ejus non erunt ibi: regem potius invocabunt, et omnes principes ejus erunt in nihilum. Et orientur in domibus [ Al. domo] ejus spinae, et urticae, et paliurus in munitionibus ejus: Et erit cubile draconum, et pascua struthionum: et occurrent daemonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum: Ibi cubavit [ Al. cubabit] lamia, et invenit [ Al. inveniet] sibi requiem. Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra ejus: Illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum. Requirite diligenter in libro Domini, et legite, unum ex eis non defuit, alter alterum non quaesivit, Quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus ipse congregavit ea. Et ipse misit eis sortem, et manus ejus divisit eam illis in mensuram: Usque in aeternum possidebunt eam, in generationem et generationem habitabunt in ea. [Cap. XXXV.] Laetabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. Germinans germinabit, et exsultabit laetabunda et laudans: Gloria Libani data est ei: decor Charmeli, et Saron. Ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri: Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate, Dicite pusillanimis: Confortamini, nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis: Deus ipse veniet, et salvabit vos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum, Quia scissae sunt in deserto aquae, et torrentes, in solitudine. Et quae erat arida, erit in stagnum. et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci. Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur: Non transibit per eam pollutus, et haec erit nobis [ Vulg. vobis] directa via, ita ut stulti non errent per eam. Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi: Et ambulabunt [ Al. add. per eam] qui liberati fuerint, et redempti a Domino. Convertentur, et venient in Sion cum laude: et laetitia sempiterna super caput eorum: Gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus. [Cap. XXXVI.] Et factum est in quarto decimo anno regis Ezechiae, ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Juda munitas, et cepit eas. Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Jerusalem, ad regem Ezechiam in manu gravi, et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via agri fullonis. Et egressus est ad eum Eliacim filius Helciae qui erat super domum, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis. Et dixit ad eos Rabsaces: Dicite Ezechiae: Haec dicit rex magnus rex Assyriorum: Quae est ista fiducia, qua confidis? aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis? Super quem habes fiduciam, quia recessisti a me? Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Aegyptum: cui si innisus fuerit homo, intrabit in manum ejus, et perforabit eam: Sic Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in eo. Quod si responderis mihi: In Domino Deo nostro confidimus: nonne ipse est, cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et dixit Judae et Jerusalem: Coram altari isto adorabitis? Et nunc trade te Domino meo regi Assyriorum, et dabo tibi duo millia equorum, nec poteris ex te praebere ascensores eorum: Et quomodo sustinebis faciem judicis unius loci ex servis domini mei minoribus? Quod si confidis in Aegypto, in quadriga, et in equitibus: et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam? Dominus dixit ad me: Ascende super terram istam, et disperde eam. Et dixit Eliacim, et Sobna, et Joahe ad Rabsacen: Loquere ad servos tuos Syra lingua: intelligimus enim: Ne loquaris ad nos Judaice in auribus populi, qui est super murum. Et dixit ad eos Rabsaces: Numquid ad domimum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista; et non potius ad viros, qui sedent in muro, ut comedant stercora sua, et bibant urinam pedum suorum vobiscum? Et stetit Rabsaces, et clamavit voce magna Judaice, et dixit: Audite verba regis magni regis Assyriorum. Haec dicit rex: Non seducat vos Ezechias, quia non poterit eruere vos. Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino, dicens: Eruens liberabit nos Dominus: non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum. Nolite audire Ezechiam: haec enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem, et egredimini ad me, et comedite unusquisque vineam suam, et unusquisque ficum suam: Et bibite, unusquisque aquam cisternae suae, donec veniam, et tollam vos ad terram, quae est ut terra vestra [ Al. similis terrae vestrae], terram frumenti et vini, terram panum et vinearum. Nec conturbet vos Ezechias, dicens: Dominus liberabit nos. Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum? Ubi est deus Emath, et Arphad? ubi est deus Sepharvaim? numquid liberaverunt Samariam de manu mea? Quis est ex omnibus diis terrarum istarum, qui eruerit terram suam de manu mea? Et siluerunt, ut eruat Dominus Jerusalem de manu mea, et non responderunt ei verbum. Mandaverat enim rex, dicens: Ne respondeatis ei. Et ingressus est Eliacim filius Helciae, qui erat super domum, Et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis, ad Ezechiam scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis. [Cap. XXXVII.] Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini [ Al. Dei]: Et misit Eliacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam filium Amos prophetam [ Al. prophetae], et dixerunt ad eum: Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiae, dies haec: Quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est parturienti [ Al. pariendi]. Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem, et exprobrandum sermonibus, quos audivit Dominus Deus tuus. Leva ergo orationem pro reliquiis, quae repertae sunt. Et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam. Et dixit ad eos Isaias: Haec dicetis domino vestro: Haec dicit Dominus: Ne timeas a facie verborum, quae audisti, quibus blasphemarunt pueri regis Assyriorum me. Et ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua. Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum praeliantem adversus Lobnam. Audierat enim quia profectus esset de Lachis, et audivit de Tharaca rege Aethiopiae, dicentes: Egressus est, ut pugnet contra te. Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam, dicens: Haec dicetis Ezechiae regi Judae, loquentes: Non te decipiat Deus tuus, in quo tu confidis, dicens: Non dabitur Jerusalem in manu regis Assyriorum. Ecce in audisti omnia, quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt, et tu poteris liberari? Numquid eruerunt eos dii gentium, quos subverterunt patres mei? Gozam, et Aram, et Reseph, et filios Eden, qui erant in Thalassar? Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sepharvaim, Ana, et Ava Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias [ Al. tacet Ezechias] coram Domino. Et oravit Ezechias [ Al. tacet Ezechias] ad Dominum, dicens: Domine exercituum, Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terrae, tu fecisti coelum et terram. Inclina, Domine, aurem tuam, et audi: aperi, Domine, oculos tuos, et vide, et audi omnia verba Sennacherib, quae misit ad blasphemandum Deum viventem. Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum; et dederunt deos earum igni: Non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis: et comminuerunt eos. Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus: et cognoscant omnia regna terrae, quia tu es Dominus [ Al. Deus] solus. Et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel: Pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum, hoc est verbum, quod locutus est Dominus super eum: Despexit te, et subsannavit te, virgo filia Sion: post te caput movit, filia Jerusalem. Cui exprobrasti, et quem blasphemasti, et super quem exaltasti vocem [ Al. add. tuam], et levasti altitudinem oculorum tuorum? Ad sanctum Israel. In manu servorum tuorum exprobrasti Domino: et dixisti: In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium, juga Libani. et succidam excelsa cedrorum ejus, et electas abietes illius, Et introibo altitudinem summitatis ejus, saltum Charmeli ejus. Ego fodi, et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum. Namquid non audisti, quae olim fecerim ei? ex diebus antiquis ego plasmavi illud: et nunc adduxi [ Al. add. eos; f. illud, ex Heb. ]: Et factum est in eradicationem collium compugnantium, et civitatum munitarum. Habitatores earum breviata manu contremuerunt, et confusi sunt: Facti sunt sicut fenum agri, et gramen pascuae, et herba tectorum, quae exaruit antequam maturesceret, Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuam contra me. Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas: Ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam, per quam venisti. Tibi autem hoc erit signum: Comede hoc anno quae sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere: In anno autem tertio seminate, et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum. Et mittet id, quod salvatum fuerit de domo Juda et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum: Quia de Jerusalem exibunt reliquiae, et salvatio de monte Sion: Zelus Domini exercituum faciet istud, Propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non introibit civitatem hanc, et non jaciet ibi sagittam, et non occupabit eam clypeus, et non mittet in circuitu ejus aggerem. In via qua venit [ Al. veniet], per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus: Et protegam civitatem istam, ut salvet ( Al. et salvabo) eam propter me, et propter David servum meum. Egressus est autem angelus Domini ( Al. Dei), et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes ( Al. omnia), cadavera mortuorum. Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Ninive. Et factum est, cum adoraret in templo Nefrach deum suum, Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio: fugeruntque in terram Ararat, et regnavit Asaraddon filius ejus pro eo. (Cap. XXXVIII.) In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem: Et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta, et dixit ei: Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives. Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno, Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens: Vade, et dic Ezechiae: Haec dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrymam tuam: Ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos: et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam. Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc, quod locutus est: Ecce ego reverti faciam umbram linearum, per quas descenderet in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis Et reversum decem lineis, Et reversus est sol decem lineis, per gradus quos descenderat. SCRIPTURA EZECHIAE REGIS JUDA, Cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua. Ego dixi: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi. Quaesivi residuum annorum meorum. Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium. Non aspiciam hominem ultra et habitatorem quietis. Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Praecisa est, velut a texente, vita mea. dum adhuc ordirer, succidit me: de mane usque ad vesperam finies me. Sperabam usque ad mane, quasi leo sic contrivit omnia ossa mea. De mane usque ad vesperam finies me; sicut pullus hirundinis, sic clamabo, meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum, Domine, vim patior, responde pro me. Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo ( Al. reputabo) omnes annos meos in amaritudine animae meae. Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me. Ecce in pace amaritudo mea amarissima: Tu autem eruisti animam meam, ut non periret, projecisti post tergum tuum omnia peccata mea. Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non exspectabunt qui descendunt in lacum, veritatem tuam. Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie: pater filiis notam faciet veritatem tuam. Domine, salvum me fac, et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini. Et jussit Isaias, ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur. Et dixit Ezechias: Quod erit signum quia ascendam in domum Domini? (Cap. XXXIX.) In tempore illo misit Merodach Baladan, filius Baladam rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam: audierat enim quod aegrotasset et convaluisset. Laetatus est autem super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis suae, et universa quae inventa sunt in thesauris ejus. Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias, in domo sua, et in omni potestate sua. Introivit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone. Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia quae in domo mea sunt, viderunt: non fuit res, quam non ostenderim eis in thesauris meis. Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verbum Domini exercituum, Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem: non relinquetur quidquam, dicit Dominus. Et de filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini quod locutus est. Et dixit: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis. (Cap. XL.) Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam: quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius: suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. Omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur, Et erunt prava in directa, et aspera in vias planas. Et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter, quod os Domini locutum est. Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Exsiccatum est fenum, et cedidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fenum est populus: exsiccatum est fenum, et cedidit flos: Verbum autem Domini nostri stabit in aeternum, Super montem excelsum ascende tu, qui ( Al. quae) evangelizas Sion: Exalta in fortitudine vocem tuam, qui ( Al. quae) evangelizas Jerusalem: Exalta, noli timere. Dic civitatibus Judae: Ecce Deus vester: Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur: Ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram ipso. Sicut pastor gregem suum pascet: in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit, foetas ipse portabit. Quis mensus est pugillo aquas, et coelos palmo ponderavit? Quis appendit tribus digitis molem terrae, et libravit in pondere montes, et colles in statera? Quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi? Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiae, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiae ostendit illi? Ecce gentes quasi stilla situlae, et quasi momentum staterae reputatae sunt: Ecce insulae quasi pulvis exiguus. Et Libanus non sufficiet [ Al. sufficit] ad succendendum, et animalia ejus non sufficient ad holocaustum. Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei. Cui ergo similem fecistis Deum? aut quam imaginem ponetis ei? Numquid sculptile conflavit faber? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius? Forte lignum et imputribile elegit artifex sapiens: quaerit [ Al. et quaeret] quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur. Numquid non scitis [ Al. scietis]? numquid non audistis [ Al. audietis]? numquid non annuntiatum est vobis ab initio? numquid non intellexistis fundamenta terrae? Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores ejus sunt quasi locustae: Qui extendit velut nihilum coelos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum. Qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terrae velut inane fecit: Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum: Repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos. Et cui assimilastis me, et adaequastis? dicit sanctus. Levate in excelsum oculos vestros, et videte qui creavit haec: Qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat: Prae multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit. Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israel: Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit [ Al. transibit]? Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae, non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiae ejus. Qui dat lasso virtutem: et his, qui non sunt, fortitudinem et robur [ Al. non habent fortitudinem, et robur, etc. ] multiplicat. Deficient pueri et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent. Qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current, et non laborabunt, ambulabunt et non deficient, [Cap. XLI.] Taceant ad me insulae, et gentes mutent fortitudinem: Accedant, et tunc loquantur, simul ad judicium propinquemus. Quis suscitavit ab oriente justum, vocavit eum ut sequeretur se? Dabit in conspectu ejus gentes, et reges obtinebit: Dabit quasi pulverem gladio ejus, sicut stipulam vento raptam arcui ejus. Persequetur eos, transibit in pace, semita in pedibus ejus non apparebit. Quis haec operatus est, et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et novissimus ego sum. Viderunt insulae, et timuerunt, extrema terrae obstupuerunt. Appropinquaverunt, et accesserunt: Unusquisque proximo suo auxiliabitur, et fratri suo dicet: Confortare. Confortavit faber aerarius percutiens malleo eum, qui cudebat tunc temporis, dicens: Glutino bonum est: Et confortavit eum in clavis, ut non moveretur [ Al. moveatur]. Et tu, Israel, serve meus; Jacob, quem elegi, semen Abraham amici mei: in quo apprehendi te ab extremis terrae, et a longinquis ejus vocavi te, et dixi tibi: Servus meus es tu, elegi te, et non abjeci te. Ne timeas, quia tecum sum ego: ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tui, et suscepit te dextera justi mei. Ecce confundentur et erubescent omnes, qui pugnant adversum te: erunt quasi non sint, et peribunt viri, qui contradicunt tibi. Quaeres eos, et non inveniens, viros rebelles tuos [ Al. viri tui]: erunt quasi non sint: et veluti consumptio, homines bellantes adversum te. Quia ego Dominus Deus tuus apprehendens manum tuam, dicensque tibi: Ne timeas, ego adjuvi te. Noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israel: Ego auxiliatus sum tui, dicit Dominus: et redemptor tuus sanctus Israel: Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia: Triturabis montes, et comminues: et colles quasi pulverem pones. Ventilabis eos, et ventus tollet, et turbo disperget eos: Et tu exsultabis in Domino, in sancto Israel laetaberis. Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt: lingua eorum siti aruit, Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israel non derelinquam eos. Aperiam in supinis collibus flumina, et in medio camporum fontes: Ponam desertum in stagna aquarum, et terram inviam in rivos aquarum. Dabo in solitudine cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum olivae: Ponam in deserto abietem, ulmum, et buxum simul: Ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et sanctus Israel creavit illud. Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus: Afferte, si quid forte habetis, dixit rex Jacob. Accedant, et nuntient nobis quaecumque ventura sunt: priora quae fuerunt, nuntiate: Et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum, et quae ventura sunt, indicate nobis. Annuntiate quae ventura sunt in futurum, et sciemus, quia dii estis vos. Bene quoque aut male, si potestis, facite, et loquamur, et videamus simul. Ecce, vos estis ex nihilo [ Al. pro nihili], et opus vestrum ex eo quod non est: Abominatio est qui elegit vos. Suscitavit ab aquilone, et venit [ Al. veniet] ab ortu solis: Vocabit nomen meum, et adducet magistratus quasi lutum, et velut plastes conculcans humum. Quis annuntiavit ab exordio, ut sciamus, et a principio, ut dicamus: Justus es? Non est neque annuntians, neque praedicens, neque audiens sermones vestros. Primus ad Sion dicet: Ecce adsunt, et Jerusalem evangelistam dabo. Et vidi, et non erat neque ex istis quisquam, qui iniret consilium, et interrogatus responderet verbum. Ecce omnes injusti, et vana opera eorum, ventus et inane simulacra eorum.
[Cap. XLII.] Ecce servus meus, suscipiam eum: electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: Dedi spiritum meum super eum, judicium gentibus proferet. Non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur vox ejus foris. Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non exstinguet: In veritate educet judicium: non erit tristis, neque turbulentus, donec ponat in terra judicium: et legem ejus insulae exspectabunt. Haec dicit Dominus Deus, creans coelos, et extendens eos: firmans terram, et quae germinant ex ea: Dans flatum populo, qui est super eam, et spiritus calcantibus eam. Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te. Et dedi te in foedus populi, in lucem gentium: Ut aperires oculos caecorum, et educeres de cunclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris. Ego Dominus, hoc est nomen meum: gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus. Quae prima fuerunt, ecce venerunt: nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam. Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terrae: Qui descenditis in mare, et plenitudo ejus; insulae, et habitatores earum. Sublevetur [ Al. levet] desertum, et civitates ejus: in domibus habitabit Cedar: Laudate habitatores Petrae, de vertice montium clamabunt. Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt. Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir praeliator suscitabit zelum; Vociferabitur, et clamabit: super inimicos suos confortabitur. Tacui, semper silui, patiens fui, sicut pariens loquar. Dissipabo, et absorbebo simul: desertos faciam montes, et colles, et omne gramen eorum exsiccabo: Et ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam. Et ducam caecos in viam, quam nesciunt; et in semitis, quas ignoraverunt [ Al. ignorant], ambulare eos faciam: Ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta: Haec verba feci eis, et non dereliqui eos: conversi sunt retrorsum; Confundantur confusione qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflatili: Vos dii nostri. Surdi, audite, et caeci, intuemini ad videndum. Quis caecus, nisi servus meus? et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? Quis caecus, nisi venumdatus est? et quis caecus, nisi servus Domini? Qui vides multa, nonne custodies? Qui apertas habes aures, nonne audies? Et Dominus voluit, ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret. Ipse autem populus direptus, et vastatus: laqueus juvenum omnes. et in domibus carcerum absconditi sunt: Facti sunt in rapinam, nec est qui eruat: in direptionem, et non est qui dicat: Redde: Quis est in vobis qui audiat hoc, attendat, et auscultet futura? Quis dedit in direptionem Jacob, et Israel vastantibus? Nonne Dominus, ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis ejus ambulare, et non audierunt legem ejus. Et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum: Et combussit eum in circuitu, et non cognovit: et succendit eum, et non intellexit. [Cap. XLIII.] Et nunc haec dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israel: Noli timere, quia redemi te, et vocavi [ Al. add. te] nomine tuo: meus es tu. Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te: Cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te: Quia ego Dominus Deus tuus sanctus Israel, salvator tuus; Dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethiopiam et Saba pro te. Ex quo honorabilis factus es in oculis meis, et gloriosus: ego dilexi te: Et dabo homines pro te, et populos pro anima tua. Noli timere, quia tecum ego sum. Ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te. Dicam aquiloni: Da: et austro: Noli prohibere: Affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terrae; et omnem, qui invocat nomen meum. In gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum. Educ foras populum caecum, et oculos habentem, surdum, et aures ei sunt. Omnes gentes congregatae sunt simul, et collectae sunt tribus: Quis in vobis annuntiet istud, et quae prima sunt, audire nos faciet? Dent testes eorum, et justificentur, et audiant, et dicant: Vere, Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus, quem elegi: Ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis, quia ego ipse sum. Ante me non est formatus Deus, et post me non erit. Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me salvator. Ego annuntiavi, et salvavi: auditum feci, et non fuit in vobis alienus: Vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus. Et ab initio ego ipse, et non est qui de manu mea eruat: Operabor, et quis avertet illud? Haec dicit Dominus redemptor vester, sanctus Israel: Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldaeos in navibus suis gloriantes. Ego Dominus sanctus vester, creans Israel rex vester. Haec dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrentibus semitam. Qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum: simul obdormierunt, nec resurgent: contriti sunt quasi linum, et exstincti sunt. Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini. Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea: Ponam in deserto viam, et in invio flumina. Glorificabit me bestia agri, dracones et struthiones: quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo. Populum istum formavi mihi, laudem meam narrabit. Non me invocasti, Jacob, nec laborasti in me, Israel. Non mihi obtulisti arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me. Non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi praebui in thure. Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me. Verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis, praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. Ego sum, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me: et peccatorum tuorum non recordabor. Reduc me in memoriam, et judicemur simul; narra si quid habes ut justificeris. Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui praevaricati sunt in me. Et contaminavi principes sanctos, dedi ad internecionem Jacob, et Israel in blasphemiam. [Cap. XLIV.] Et nunc audi, Jacob, serve meus, et Israel, quem elegi: Haec dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus: Noli timere, serve meus Jacob, et rectissime, quem elegi. Effundam enim aquas super sitientem. et fluenta super aridam: Effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam. Et germinabunt inter herbas, quasi salices juxta praeterfluentes aquas. Iste dicet: Domini ego sum: et ille vocabit in nomine Jacob: et hic scribet manu sua: Domino: et in nomine Israel assimilabitur: Haec dicit Dominus rex Israel, et redemptor ejus Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est Deus. Quis similis mei? vocet, et annuntiet: et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum: ventura et quae futura sunt annuntient eis. Nolite timere, neque conturbemini: ex tunc audire te feci, et annuntiavi: Vos estis testes mei: numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim? Plastae idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur. Quis formavit Deum, et sculptile conflavit ad nihil utile? Ecce omnes participes ejus confundentur: fabri enim sunt ex hominibus: convenient omnes, stabunt et pavebunt, et confundentur simul. Faber ferrarius lima operatus est: in prunis, et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suae: Esuriet et deficiet, non bibet aquam, et lassescet. Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina: fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud: et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo. Succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quae steterat inter ligna saltus: Plantavit pinum, quam pluvia nutrivit, et facta est hominibus in focum. Sumpsit ex eis, et calefactus est: et succendit, et coxit panes: De reliquo autem operatus est deum, et adoravit: et fecit sculptile, et curvatus est ante illud. Medium ejus combussit igni, et de medio ejus carnes comedit: Coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit: Vah! calefactus sum, vidi focum. Reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi: Curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens: Libera me, quia Deus meus es tu. Nescierunt, neque intellexerunt: obliti enim sunt ne videant oculi eorum et ne intelligant corde suo. Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant: Medietatem ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes: Coxi carnes et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam? ante truncum ligni procidam? Pars ejus cinis est: cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam, neque dicet: Forte mendacium est in dextra mea. Memento horum, Jacob, et Israel, quoniam servus meus es tu. Formavi te, servus meus es tu, Israel, non oblivisceris [ Al. ne obliviscaris] mei. Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua: revertere ad me, quoniam redemi te. Laudate, coeli, quoniam fecit Dominus. Jubilate, extrema terrae; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus: quoniam redemit Dominus Jacob, et Israel gloriabitur. Haec dicit Dominus redemptor tuus, et formator tuus ex utero: Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens coelos solus, stabiliens terram, et nullus mecum. Irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens. Convertens sapientes retrorsum: et scientiam eorum stultam faciens. Suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens, Qui dico Jerusalem: Habitaberis; et civitatibus Juda: Aedificabimini, et deserta ejus suscitabo: Qui dico profundo: Desolare, et flumina tua arefaciam. Qui dico Cyro: Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis. Qui dico Jerusalem: Aedificaberis: et Templo: Fundaberis. [Cap. XLV.] Haec dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, Et aperiam coram eo januas, et portae non claudentur. Ego ante te ibo: et gloriosos terrae humiliabo; Portas aereas conteram, et vectes ferreos confringam. Et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum: ut scias, quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israel. Propter servum meum Jacob, et Israel electum meum, Et vocati te in nomine tuo. assimilavi te, et non cognovisti me. Ego Dominus, et non est amplius: extra me non est Deus: Accinxi te, et non cognovisti me: Ut sciant hi, qui ab ortu solis, et qui ab occidente, quoniam absque me non est. Ego Dominus, et non est alter, formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, et creans malum: ego Dominus faciens omnia haec. Rorate, coeli desuper, et nubes pluant justum: Aperiatur terra, et germinet Salvatorem: Et justitia oriatur simul: Ego Dominus creavi eum. Vae qui contradicit fictori suo! testa de Samiis terrae; Numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis? et opus tuum absque manibus est? Vae qui dicit patri! Quid generas? et mulieri: Quid parturis? Haec dicit Dominus sanctus Israel, plastes ejus: Ventura interrogate me, Super filios meos, et super opus manuum mearum mandate mihi. Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego: Manus meae tetenderunt coelos, et omni militiae eorum mandavi. Ego suscitavi eum ad justitiam, et omnes vias ejus dirigam; Ipse aedificabit civitatem meam, et captivitatem meam dimittet: Non in pretio, neque in muneribus, dicit Dominus Deus [ Al. tacet Deus] exercituum. Haec dicit Dominus: Labor Aegypti, et negotiatio Aethiopiae, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt: Post te ambulabunt, vincti manicis pergent: et te adorabunt, teque deprecabuntur: Tantum in te est, Deus, et non est absque te, Deus. Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel salvator. Confusi sunt, et erubuerunt omnes: simul abierunt in confusionem fabricatores errorum. Israel salvatus est in Domino salute aeterna: non confundemini, et non erubescetis usque in saeculum saeculi. Quia haec dicit Dominus creans coelos, ipse Deus formans terram, et faciens eam, ipse plastes ejus: Non in vanum creavit eam: ut habitaretur [ Al. habitetur], formavit eam. Ego Dominus, et non est alius. Non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso: Non dixi semini Jacob: Frustra quaerite me. Ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta. Congregamini, et venite, et accedite simul, qui salvati estis ex gentibus: Nescierunt qui levant lignum sculpturae suae, et rogant Deum non salvantem. Annuntiate, et venite, et consiliamini simul: Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc praedixit illud? Numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me Deus justus, et salvans non est praeter me. Convertimini ad me, et salvi eritis omnes fines terrae. quia ego Deus, et non est alius. In memetipso juravi, egredietur de ore meo justitiae verbum, et non revertetur: Quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua, Ergo in Domino dicet, meae sunt justitiae et imperium: Ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei. In Domino justificabitur, et laudabitur omne semen Israel. [Cap. XLVI.] Confractus est Bel, contritus est Nabo: facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis, onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem. Contabuerunt, et contrita sunt simul; non potuerunt salvare portantem, et anima eorum in captivitatem ibit. Audite me, domus Jacob, et omne residuum domus Israel, qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva. Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo: Ego feci, et ego feram: ego portabo, et salvabo. Cui assimilastis me, et adaequastis, et comparastis me, et fecistis similem? Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis: Conducentes aurificem, ut faciat deum; et procidunt, et adorant. Portant illum in humeris gestantes, et ponentes in loco suo: Et stabit, ac de loco suo non movebitur. Sed et cum clamaverint ad eum, non audiet: de tribulatione non salvabit eos. Mementote istud, et confundamini: redite, praevaricatores, ad cor. Recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus, nec est similis mei: Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quae necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet: Vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meae. Et locutus sum, et adducam illud: creavi, et faciam illud. Audite me duro corde, qui longe estis a justitia. Prope feci justitiam meam: non elongabitur, et salus mea non morabitur. Dabo in Sion salutem, et in Israel gloriam meam: [Cap. XLVII.] Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon, sede in terra: non est solium filiae Chaldaeorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. Tolle molam, et mole farinam: denuda turpitudinem tuam, discooperi humerum, revela crura, transi flumina: Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum: Ultionem capiam, et non resistet mihi homo. Redemptor noster, Dominus exercituum, nomen illius, sanctus Israel. Sede tacens, et intra in tenebras, filia Chaldaeorum: quia non vocaberis ultra domina regnorum. Iratus sum super populum meum, Contaminavi haereditatem meam, et dedi eos in manu tua: non posuisti eis misericordias: Super senem aggravasti jugum unum valde, et dixisti: In sempiternum ero, domina: Non posuisti haec super cor tuum, neque recordata es novissimi tui. Et nunc audi haec delicata, et habitans confidenter, Quae dicis in corde tuo: Ego sum, et non est praeter me amplius: Non sedebo vidua, et ignorabo sterilitatem. Venient tibi duo haec subito in die una, sterilitas et viduitas. Universa venerunt super te, propter multitudinem maleficiorum tuorum, et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem [ Al. vehementer]. Et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti: Non est qui videat me. Sapientia tua et scientia tua haec decepit [ Al. deceperunt] te. Et dixisti in corde tuo: Ego sum, et praeter me non est altera. Veniet super te malum, nescies ortum ejus: et irruet super te calamitas, quam non poteris expiare: Veniet super te repente miseria, quam nescies. Sta cum incantatoribus tuis, et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quid prosit tibi, aut si possis fieri fortior. Defecisti in multitudine consiliorum tuorum: stent, et salvent te augures coeli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi. Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos: Non liberabunt animam suam de manu flammae: non sunt prunae, quibus calefiant; nec focus, ut sedeant ad eum. Sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras: negotiatores tui ab adolescentia tua, unusquisque in via sua erraverunt: non est qui salvet te. [Cap. XLVIII.] Audite haec, domus Jacob, qui vocamini nomine Israel, et de aquis Juda existis, Qui juratis [ Al. jurastis] in nomine Domini, et Dei Israel recordamini, non in veritate, neque in justitia, De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israel constabiliti sunt: Dominus exercituum nomen ejus. Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea: repente operatus sum, et venerunt. Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea, Praedixi tibi ex tunc: antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: Idola mea fecerunt haec, et sculptitia mea et conflatilia mandaverunt ista. Quae audisti, vide omnia: vos autem num [ Al. non] annuntiastis? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quae nescis: Nunc creata sunt, et non ex tunc: et ante diem, et non audisti ea. ne forte dicas: Ecce ego cognovi ea. Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua: Scio enim quia praevaricans praevaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te. Propter nomen meum longe faciam furorem meum: et laude mea infrenabo te, ne intereas. Ecce excoxi te, sed non quasi argentum, elegi te in camino paupertatis. Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer: et gloriam meam alteri non dabo. Audi me, Jacob, et Israel, quem ego voco: Ego ipse, ego primus, et ego novissimus. Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est coelos: Ego vocabo [ Al. vocavi] eos, et stabunt simul. Congregamini omnes vos, et audite: quis de eis annuntiavit haec? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldaeis. Ego, ego locutus sum, et vocavi eum: adduxi eum, et directa est via ejus. Accedite ad me, et audite hoc [ Al. haec]: non a principio in abscondito locutus sum: Ex tempore antequam fieret, ibi eram: et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. Haec dicit Dominus redemptor tuus sanctus Israel. Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas. Utinam attendis es mandata mea: facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris. Et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli ejus: Non interisset, et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea. Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exsultationis annuntiate audite, facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terrae. Dicite: Redemit Dominus servum suum Jacob. Non sitierunt in deserto, cum educeret eos. aquam de petra produxit eis, et scidit petram, et fluxerunt aquae. Non est pax impiis, dicit Dominus. [Cap. XLIX.] Audite, insulae, et attendite, populi, de longe: Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meae recordatus est nominis mei. Et posuit os meum quasi gladium acutum: in umbra manus suae protexit me, et posuit me sicut sagittam electam: in pharetra sua abscondit me. Et dixit mihi: Servus meus es tu, Israel, quia in te gloriabor. Et ego dixi: In vacuum laboravi; sine causa, et vane fortitudinem meam consumpsi: Ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo. Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, Et Israel non congregabitur: Et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea. Et dixit: Parum est, ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et faeces Israel convertendas. Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae, Haec dicit Dominus redemptor Israel, sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et sanctum Israel, qui elegit te. Haec dicit Dominus: In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui: Et servavi te, et dedi te in foedus populi, ut suscitares terram et possideres haereditates dissipatas: Ut diceres his qui vincti sunt: Exite; et his qui in tenebris: Revelamini. Super vias [ Al. in Viis] pascentur, et in omnibus planis pascua eorum. Non esurient, neque sitient, et non percutiet eos aestus et sol; quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos. Et ponam omnes montes meos in viam, et semitae meae exaltabuntur. Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari et isti de terra australi. Laudate, coeli, et exsulta, terra, jubilate, montes, laudem: quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur. Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei. Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. Ecce in manibus meis descripsi te: muri tui coram oculis meis semper. Venerunt structores tui: destruentes te et dissipantes [ Al. et qui te destruxerunt et dissipaverunt], a te exibunt. Leva in circuitu oculos tuos, et vide, omnes isti congregati sunt, venerunt tibi: Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa. Quia deserta tua, et solitudines tuae, et terra ruinae tuae, nunc angusta erunt prae habitatoribus, et longe fugabuntur qui absorbebant te. Adhuc dicent in auribus tuis filiis sterilitatis tuae: Angustus est mihi locus, fac spatium mihi ut habitem. Et dices in corde tuo: Quis genuit mihi istos? Ego sterilis, et non pariens. transmigrata, et captiva: et istos quis enutrivit? Ego destituta et sola: et isti ubi hic erant? Haec dicit Dominus Deus: Ecce levabo [ Al. levo] ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum. Et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt. Et erunt reges nutritii tui, et reginae nutrices tuae: Vultu in terram demisso, adorabunt te, et pulvere pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui exspectant eum. Numquid tolletur a forti praeda? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit? Quia haec dicit Dominus: Equidem, et captivitas a forti tolletur: et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero, qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo. Et cibabo hostes tuos carnibus suis: et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur: Et sciet omnis caro, quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob. [Cap. L.] Haec dicit Dominus: Quis est hic liber repudii matris vestrae, quo dimisi eam? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram. Quia veni, et non erat vir: vocavi, et non erat qui audiret. Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim [ Al. possit] redimere? aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, Ponam flumina in siccum: computrescent pisces sine aqua, et morientur in siti. Induam coelos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum. Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lassus est verbo: Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico: retrorsum non abii. Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus: Faciem meam non averti ab increpantibus, et conspuentibus. Dominus Deus auxiliator meus, Ideo non sum confusus: Ideo posui faciem meam, ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar. Juxta est qui justificat me, quis contradicit mihi? stemus simul, quis est adversarius meus accedat ad me. Ecce Dominus Deus auxiliator meus: quis est qui condemnet me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur, tinea comedet eos. Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui? Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum. Ecce omnes vos accendentes ignem, accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis: De manu mea factum est hoc vobis, in doloribus dormietis. [Cap. LI.] Audite me qui sequimini quod justum est, et quaeritis Dominum: Attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci, de qua praecisi estis. Attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram, quae peperit vos: Quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum. Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus Et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. Attendite ad me, popule meus, et tribus mea, me audite; Quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet. Prope est justus meus, egressus est salvator meus; et brachia mea populos judicabunt: Me insulae exspectabunt, et brachium meum sustinebunt. Levate in coelum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: Quia coeli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut haec interibunt: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet. Audite me qui scitis justum, populus: lex mea in corde eorum: Nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis. Sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis: et sicut lanam, sic devorabit eos tinea. Salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum. Consurge, consurge, induere fortitudinem brachium Domini: consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus saeculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem? Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis: qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati? Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et laetitiam tenebunt, fugiet dolor et gemitus. Ego, ego ipse consolabor vos: Quis tu ut timeres [ Al. timueris] ab homine mortali, et a filio hominis; qui quasi fenum ita arescet? Et oblitus es Domini [ Al. Dei] factoris tui, qui tetendit coelos, et fundavit terram: Et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum: Ubi nunc est furor tribulantis? Cito veniet gradiens ad aperiendum, et non interficiet usque ad internecionem. nec deficiet panis ejus. Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus: Dominus exercituum nomen meum. Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meae protexi te, ut plantes coelos, et fundes terram: et dicas ad Sion: Populus meus es tu. Elevare, elevare, consurge Jerusalem, quae bibisti de manu Domini calicem irae ejus: Usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad faeces. Non est qui sustentet eam ex omnibus filiis quos genuit: et non est qui apprehendat manum ejus ex omnibus filiis, quos enutrivit. Duo sunt quae occurrerunt tibi; quis contristabitur super te? Vastitas, et contritio, et fames, et gladius: quis consolabitur te? Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum, sicut oryx illaqueatus: pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui. Idcirco audi hoc, paupercula, Et ebria non a vino. Haec dicit dominator tuus Dominus, et Deus tuus, qui pugnabit [ Al. pugnavit] pro populo suo: Ecce tuli de manu tua calicem soporis. fundum calicis indignationis meae, non adjicies ut bibas illum ultra. Et ponam illum in manu eorum, qui te humiliaverunt, et dixerunt animae tuae: Incurvare, ut transeamus: Et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus. [Cap. LII.] Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion, induere vestimentis gloriae tuae, Jerusalem, civitas sancti: quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. Excutere de pulvere, consurge, sede, Jerusalem: solve vincula colli tui, captiva filia Sion. Quia haec dicit Dominus: Gratis venumdati estis: et sine argento redimemini. Quia haec dicit Dominus Deus: In Aegyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi: et Assur absque ulla causa calumniatus est eum. Et numquid [ Al. nunc quod] mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis? Dominatores ejus inique agunt, dicit Dominus, et jugiter tota die nomen meum blasphematur. Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa: quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum. Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem; annuntiantis bonum, praedicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus! Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem, simul laudabunt; quia oculo ad oculum videbunt, cum converterit Dominus Sion. Gaudete, et laudate simul, deserta Jerusalem: quia consolatus est Dominus populum suum, redemit Jerusalem. Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium: et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere: exite de medio ejus, mundamini qui fertis vasa Domini. Quoniam non in tumultu exibitis, nec in fuga properabitis: Praecedet enim vos Dominus, et congregabit vos Deus Israel Ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde. Sicut obstupuerunt super te multi, sic inglorius erit inter viros aspectus ejus, et forma ejus inter filios hominum. Iste asperget gentes multas, super ipsum continebunt reges os suum: Quia quibus non est [ Al. erat] narratum de eo, viderunt; et qui non audierant, contemplati sunt. [Cap. LIII.] Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti: Non est species ei, neque decor: et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum. Despectum, et novissimum virorum, Virum dolorum, et scientem infirmitatem: quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum. Vere languores nostros ipse tulit. et dolores nostros ipse [ Al. tacet ipse] portavit: et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo et humiliatum. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras: attritus est propter scelera nostra: Disciplina pacis nostrae super eum, et livore ejus sanati sumus. Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit: et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Oblatus est, quia ipse voluit, et non aperuit os suum; Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente obmutescet, et non aperiet os suum. De angustia, et de judicio sublatus est: generationem ejus quis enarrabit? Quia abscisus est de terra viventium: propter scelus populi mei percussit eum. Et dabit impios pro sepultura, et in divitem pro morte sua: Eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus. Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate: Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. Pro eo quod laboravit [ Al. laboraverit] anima ejus, videbit et saturabitur: In scientia sua justificabit ipse justus servus meus [ Al. servos meos] multos, et iniquitates eorum ipse portabit. Ideo dispertiam ei plurimos: et fortium dividet spolia, Pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est: Et ipse peccatum multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit. [Cap. LIV.] Lauda, sterilis, quae non paris: decanta laudem, et hinni quae non pariebas: Quoniam multi filii desertae, magis quam ejus quae habebat virum, dicit Dominus. Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas: Longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida. Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis: et semen tuum gentes haereditabit, et civitates desertas inhabitabit. Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces: non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiae tuae oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius. Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus: et redemptor tuus sanctus Israel, Deus omnis terrae vocabitur. Quia ut mulierem derelictam et moerentem spiritu, vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus. Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te. In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui: dixit redemptor tuus Dominus. Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noe ultra super terram: sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te. Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent: misericordia autem mea non recedet a te, et foedus pacis meae non movebitur: Dixit miserator tuus Dominus: Paupercula, tempestate convulsa, absque ulla [ Al. tacet ulla] consolatione. Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris, Et ponam jaspidem propugnacula tua: et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles: Universos filios tuos doctos a Domino; et multitudinem pacis filiis tuis: Et in justitia fundaberis: Recede procul a calumnia, quia non timebis; et a pavore, quia non appropinquabit tibi. Ecce accola veniet, qui non erat mecum, advena quondam tuus adjungetur tibi. Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum, et ego creavi interfectorem ad disperdendum. Omne vas, et quod fictum est contra te, non dirigetur: et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Haec haereditas servorum Domini, et justitia eorum apud me, dicit Dominus. [Cap. LV.] Omnes sitientes, venite ad aquas: et qui non habetis argentum [ Al. pecuniam], properate, emite, et comedite: Venite, emite absque argento, et absque ulla commutatione vinum et lac. Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra. Inclinate aurem vestram, et venite ad me: audite, et vivet anima vestra, Et feriam vobis [ Al. vobiscum] pactum sempiternum, misericordias David fideles. Ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus. Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis: et gentes, quae non cognoverunt te, ad te current, propter Dominum Deum tuum, et sanctum Israel, quia glorificavit te. Quaerite Dominum, dum inveniri potest; invocate eum, dum prope est. Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, Et revertatur [ Al. convertatur] ad Dominum, et miserebitur ejus, et ad Deum nostrum: quoniam multus est ad ignoscendum. Non enim cogitationes meae, cogitationes vestrae: neque viae vestrae, viae meae, dicit Dominus. Quia sicut exaltantur coeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris. Et quomodo descendit imber, et nix de coelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti: Sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his, ad quae misi illud. Quia in laetitia egrediemini, et in pace deducemini, montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu. Pro saliuncula ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus; Et erit Dominus nominatus in signum aeternum, quod non auferetur. [Cap. LVI.] Haec dicit Dominus: Custodite judicium, et facite justitiam: quia juxta est salus mea, ut veniat, et justitia mea, ut reveletur. Beatus vir, qui facit hoc, et filius hominis, qui apprehendet istud: Custodiens sabbatum, ne polluat illud, custodiens manus suas, ne faciat omne malum. Et non dicat filius advenae, qui adhaeret Domino, dicens: Separatione dividet me Dominus a populo suo, Et non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum. Quia haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae volui, et tenuerint foedus meum: Dabo eis in domo mea, et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus: Nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. Et filios advenae, qui adhaerent Domino, ut colant eum, et diligant nomen ejus, ut sint ei in servos: Omnem custodientem sabbatum ne polluat illud, et tenentem foedus meum: Adducam eos in montem sanctum meum, et laetificabo eos in domo orationis meae; Holocausta eorum, et victimae eorum, placebunt mihi super altari meo: quia domus mea, domus orationis vocabitur cunctis populis. Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel: Adhuc congregabo ad eum congregatos ejus. Omnes bestiae agri, venite ad devorandum, universae bestiae saltus. Speculatores ejus caeci, Omnes nescierunt: Universi canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia. Et canes impudentissimi nescierunt saturitatem: Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum. Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate: Et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius. [Cap. LVII.] Justus perit, et nemo est, qui recogitet in corde suo, Et viri misericordiae colliguntur, quia non est qui intelligat: a facie enim malitiae collectus est justus. Veniat pax, requiescat in cubili suo qui ambulavit [ Al. ambulat] in directione sua. Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri, et fornicariae. Super quem lusistis? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax? qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in torrentibus, subter imminentes petras? In patribus torrentis pars tua, haec est sors tua: et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his non indignabor? Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti, ut immolares hostias. Et post ostium, et retro postem posuisti memoriale tuum: quia juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum: Dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis foedus: dilexisti stratum eorum manu aperta. Et ornasti te regio unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos. In multitudine viae tuae laborasti: non dixisti: Quiescam: Vitam manus tuae invenisti, propterea non rogasti [ Al. add. me], Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo. Quia ego tacens, et quasi non videns, et mei oblita es. Ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi. Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus: tollet aura: Qui autem fiduciam habet mei, haereditabit terram, et possidebit montem sanctum meum. Et dicam: Viam facite, praebete iter, declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei. Quia haec dicit excelsus, et sublimis habitans aeternitatem: et sanctum nomen ejus in excelso et in sancto habitans, Et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum. Non enim in sempiternum ligabo, neque usque ad finem irascar: Quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam. Propter iniquitatem avaritiae ejus iratus sum, et percussi eum: Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum: Et abiit vagus ( Al. ambulavit moerens) in via cordis sui. Vias ejus vidi, et sanavi eum, et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus ejus. Creavi fructum labiorum pacem, pacem ei, qui longe est, et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum. Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum. Non est pax, dixit Deus meus [ Al. tacet meus], impiis [Cap. LVIII.] Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum. Me etenim de die in diem quaerunt, et scire vias meas volunt: Quasi gens, quae justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit: Rogant me judicia justitiae: appropinquare Deo volunt. Quare jejunavimus, et non aspexisti: humiliavimus animam nostram, et nescisti? Ecce in die jejunii vestri, invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis [ Al. repetistis]. Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie. Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester. Numquid tale est jejunium, quod elegi, per diem affligere hominem animam suam? Numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere? Numquid istud vocabis jejunium, et diem acceptabilem Domino? Nonne hoc magis jejunium, quod elegi? dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes: Dimitte eos, qui confracti sunt, liberos, et omne onus disrumpe. Frange esurienti panem tuum, Et egenos vagosque induc in domum: Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius [ Al. cito] orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te. Tunc invocabis, et Dominus exaudiet te; clamabis, et dicet: Ecce adsum. Si abstuleris de medio tui catenam, et desieris digitum extendere, et loqui quod non prodest. Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, [ Al. add. Tunc] Orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tuae erunt sicut meridies. Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implevit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit, Et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum, cujus non deficient aquae. Et aedificabuntur in te deserta saeculorum: fundamenta generationis et generationis suscitabis: et vocaberis aedificator sepium, avertens [ Al. convertens] semitas in quietem. Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo. Et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum: Et glorificaveris eum, dum non facis vias tuas, et non invenitur [ Al. invenietur] voluntas tua, ut loquaris sermonem; Tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudines terrae, et cibabo te haereditate Jacob patris tui. Os enim Domini locutum est. [Cap. LIX.] Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat: Sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et inter Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, ne exaudiret. Manus enim vestrae pollutae sunt sanguine, Et digiti vestri iniquitate; Labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur. Non est qui invocet justitiam, neque est qui judicet vere: sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates: Conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem. Ova aspidum ruperunt, et telas araneae texuerunt: Qui comederit de ovis eorum, morietur: et quod confotum est, erumpet in regulum. Telae eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis: Opera eorum opera inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum. Pedes eorum ad malum currunt, et festinant, ut effundant sanguinem innocentem. Cogitationes eorum cogitationes inutiles: vastitas et contritio in viis eorum. Viam pacis nescierunt, et non est judicium in gressibus eorum. Semitae eorum incurvatae sunt eis: omnis qui calcat in ea [ Al. eis], ignorat pacem. Propter hoc elongatum est judicium a nobis, et non apprehendet nos justitia: Exspectavimus lucem, et ecce tenebrae: splendorem, et in tenebris ambulavimus. Palpavimus sicut caeci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus: Impegimus meridie quasi in tenebris, in caliginosis [ Al. caligosis] quasi mortui. Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbae meditantes gememus. Exspectavimus judicium, et non est [ Al. erit]; salutem, et elongata est a nobis: Multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae coram te, et peccata nostra responderunt nobis. Quia scelera nostra nobiscum, et iniquitates nostras cognovimus, peccare et mentiri contra Dominum: Et aversi sumus, ne iremus post tergum Dei [ Al. Domini] nostri, ut loqueremur calumniam, et transgressionem concepimus, et locuti sumus de corde verba mendacii. Et conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit: Quia corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi. Et facta est veritas in oblivionem et qui recessit a malo, praedae patuit: Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium, Et vidit quia non est vir: et aporiatus est: quia non est qui occurrat; Et salvabit sibi brachium suum, et justitia ejus ipsa confirmavit eum. Indutus est justitia ut lorica, et galea [ Al. galeam] salutis in capite ejus; Indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli. Sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis et vicissitudinem inimicis suis, insulis vicem reddet. Et timebunt qui ab occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis gloriam ejus: Cum venerit quasi fluvius violentus, quem spiritus Domini cogit: Et venerit Sion redemptor, et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob, dicit Dominus. Hoc foedus meum cum eis, dicit Dominus; Spiritus meus, qui est in te, et verba mea, quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum. [Cap. LX.] Surge, illuminare, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Quia ecce tenebrae operient terram. et caligo populos; Super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore oris tui. Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt [ Al. tacet sunt], venerunt tibi: Filii tui de longe venient, et filiae tuae in latere sugent. Tunc videbis et afflues, et mirabitur, et dilatabitur cor tuum, Quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi. Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha; Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. Omne pecus Cedar congregabitur tibi, arietes Nabajoth ministrabunt tibi, Offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meae glorificabo. Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? Me enim insulae exspectabunt [ Al. exspectant], et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe; Argentum eorum, et aurum eorum cum eis; nomini Domini Dei tui, et sancto Israel, quia glorificavit te. Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi; Indignatione enim mea percussi te: et in reconciliatione mea misertus sum tui. Et aperientur portae tuae jugiter: die et nocte non claudentur, Ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur. Gens enim et regnum, quod non servierit tibi, peribit: et gentes solitudine vastabuntur, Gloria Libani ad te veniet, et abies et buxus, et pinus simul, ad ornandum locum sanctificationis meae; et locum pedum meorum glorificabo. Et venient ad te curvi filii eorum, qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes, qui detrahebant tibi, et vocabunt te civitatem Domini, Sion sancti Israel: Pro eo quod fuisti derelicta, et odio habita, et non erat qui per te transiret [ Al. qui pertransiret], Ponam te in superbiam saeculorum, gaudium in generationem et generationem: Et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis: Et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob. Pro aere afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum: Et ponam visitationem tuam pacem, et praepositos tuos [ Al. add. in] justitiam. Non audietur ultra iniquitas in terra tua, vastitas et contritio in terminis tuis, Et occupabit salus muros tuos, et portus tuas laudatio. Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem; nec splendor lunae illuminabit te: Sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur: Quia Dominus erit in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui. Populus autem tuus omnes justi, in perpetuum haereditabunt terram, Germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum. Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam: Ego Dominus in tempore ejus subito faciam istud. [Cap. LXI.] Spiritus Domini [ Al. add. Dei] super me, eo quod unxerit Dominus me: ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem: Ut praedicarem [ Al. Et annuntiarem] annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo nostro: Ut consolarer omnes lugentes: ut ponerem lugentibus Sion. et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris: Et vocabuntur in ea fortes justitiae, plantatio Domini ad glorificandum. Et aedificabunt deserta a saeculo, et ruinas antiquas erigent, Et instaurabunt civitates desertas, dissipatas in generationem et generationem. Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra: et filii peregrinorum, agricolae et vinitores vestri erunt. Vos autem Sacerdotes Domini vocabimini: Ministri Dei nostri, dicetur vobis: Fortitudinem gentium comedetis, et in gloria earum superbietis. Pro confusione vestra duplici et rubore, laudabunt partem eorum: Propter hoc in terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis. Quia ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocausto: Et dabo opus eorum in veritate, et foedus perpetuum feriam eis. Et scietur in gentibus semen eorum. et germen eorum in medio populorum: Omnes qui viderint eos, cognoscent eos, quia isti sunt semen, cui benedixit Dominus. Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit [ Al. exsultavit] anima mea in Deo meo: Quia induit me vestimentis salutis: et indumento justitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat: sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus. [Cap. LXII.] Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur. Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum: Et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit [ Al. nominavit]. Et eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. Non vocaberis ultra Derelicta: et terra tua non vocabitur amplius Desolata: Sed vocaberis, Voluntas mea in ea, et terra tua, Inhabitata [ Al. Habitata]. Quia complacuit Domino in te: et terra tua inhabitabitur. Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui. Et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus. Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes, tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt: Qui reminiscimini Domini, ne taceatis: et ne detis silentium ei, donec stabiliat, et donec ponat Jerusalem laudem in terra. Juravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suae: Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis. et si biberint filii alieni vinum tuum, in quo laborasti. Quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum: et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis. Transite, transite per portas, praeparate viam populo: Planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad populos. Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae; Dicite filiae Sion: Ecce Salvator tuus venit: ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo. Et vocabunt eos, Populus sanctus, redempti [ Al. redemptus] a Domino. Tu autem vocaberis, Quaesita civitas, et non derelicta. [Cap. LXIII.] Quis est iste, qui venit de Edom: tinctis vestibus de Bosra? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae. Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum: Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: Et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. Dies enim ultionis in corde meo, annus redemptionis meae venit. Circumspexi, et non erat auxiliator: quaesivi, et non fuit qui adjuvaret: Et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi. Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum. Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israel, quae largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum. Et dixit: Verumtamen populus meus est, filii non negantes: et factus est eis salvator. In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos: In dilectione sua, et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et levavit eos cunctis diebus saeculi. Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum sancti ejus: Et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos; Et recordatus est dierum saeculi Mosi, populi sui: Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum sancti sui? Qui eduxit ad dexteram Mosen brachio majestatis suae, qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum: Qui eduxit [ Al. duxit] eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem: quasi animal in campo descendens. Spiritus Domini ductor ejus fuit: sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae. Attende de coelo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriae tuae: Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua? multitudo viscerum tuorum, et miserationum tuarum super me, continuerunt se. Tu enim pater noster, et Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos: Tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a saeculo nomen tuum. Quare errare nos fecisti, Domine, de [ Al. in] viis tuis: indurasti cor nostrum ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus haereditatis tuae. Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum: hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam. Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos. [Cap. LXIV.] Utinam disrumperes coelos, et descenderes: a facie tua montes defluerent. Sicut exustio ignis tabescerent, aquae arderent igni, ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis: a facie tua gentes turbarentur. Cum feceris mirabilia, non sustinebimus: descendisti, et a facie tua montes defluxerunt. A saeculo non audierunt, neque auribus perceperunt: Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te. Occurristi laetanti, et facienti justitiam: in viis tuis recordabuntur tui: Ecce tu iratus es, peccavimus: in ipsis fuimus semper, et salvabimur. Et facti sumus ut immundus omnes nos, quasi pannus menstruatae, universae justitiae nostrae: Et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos: Non est qui invocet nomen tuum: qui consurgat, et teneat te: Abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostrae. Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum: et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. Ne irascaris, Domine, satis, et ne ultra memineris iniquitatis nostrae. Ecce respice, populus tuus omnes nos. Civitas sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est. Domus sanctificationis nostrae, et gloriae nostrae: ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas. Numquid super his continebis te, Domine, tacebis, et affliges nos vehementer? [Cap. LXV.] Quaesierunt me qui ante non interrogabant. invenerunt qui non quaesierunt me. Dixi: Ecce ego, Ecce ego ad gentem, quae non invocabat nomen meum. Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas. Populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper: qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres: Qui habitant in sepulcris, et in delubris idolorum dormiunt. Qui comedunt carnem suillam, et jus profanum in vasis eorum. Qui dicunt: Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es: Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die. Ecce scriptum est coram me, non tacebo, sed reddam et retribuam in sinum eorum iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus. Qui sacrificaverunt super montes, et super colles exprobraverunt mihi: Et remetiar opus eorum primum in sinu eorum. Haec dicit Dominus: Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur: Ne dissipes illud, quoniam benedictio est: sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum. Et educam de Jacob semen, et de Juda possidentem montes meos: Et haereditabunt eam electi mei, et servi mei habitabunt ibi. Et erunt campestria in caulas gregum, et vallis Achor in cubile armentorum, populo meo qui reliquerunt me. Et vos, qui dereliquistis Dominum, qui obliti estis montem sanctum meum, qui ponitis fortunae mensam, et libatis super eam, Numerabo vos in gladio, et omnes in caede corruetis: Pro eo quod vocavi, et non respondistis: locutus sum, et non audistis: Et faciebatis [ Al. Sed fecistis] malum in oculis meis, et quae nolui elegistis. Propter hoc haec dicit Dominus Deus: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis: Ecce servi mei bibent, et vos sitietis: Ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini: Ecce servi mei laudabunt prae exsultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis, et prae contritione spiritus ululabitis. Et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis: et interficiet te Dominus Deus, et servos suos vocabit nomine alio. In quo qui benedictus est super terram, benedicetur in Deo, amen: Et qui jurat in terra, jurabit in Deo, amen: Quia oblivioni traditae sunt angustiae priores, et quia absconditae sunt ab oculis meis. Ecce enim ego creo coelos novos, et terram novam: et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor. Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum, in his quae ego creo: Quia ecce ego creo Jerusalem exsultationem, et populum ejus gaudium. Et exsultabo in Jerusalem, et gaudebo in populo meo: Et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris. Non erit ibi [ Al. tacet ibi] amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos: Quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. Et aedificabunt domos, et habitabunt: et plantabunt vineas, et comedent fructum earum. Non aedificabunt, et alius habitabit: non plantabunt, et alius comedet: Secundum enim dies ligni, dies erunt populi mei, et opera manuum eorum inveterabunt. Electi mei non laborabunt frustra, neque generabunt in conturbatione: Quia semen benedictorum Domini est, et nepotes eorum cum eis. Eritque antequam clament, ego exaudiam: adhuc illis loquentibus, ego audiam [ Al. exaudiam]. Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas. et serpenti pulvis panis ejus: Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus. [Cap. LXVI.] Haec dicit Dominus. Coelum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Quae est ista domus, quam aedificabitis mihi? et quis est iste locus quietis meae? Omnia haec manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus. Ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos? Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum: qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem: Qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat: qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Haec omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est. Unde et ego eligam illusiones eorum: et quae timebant, adducam eis: Quia vocavi, et non erat qui responderet: locutus sum, et non audierunt: Feceruntque malum in oculis meis, et quae nolui, egerunt. Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus: Dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in laetitia vestra: ipsi autem confundentur. Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis. Antequam parturiret, peperit: antequam veniret partus ejus, peperit masculum. Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? Numquid parturiet terra in die una? aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos? Numquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus. Si ego, qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus Deus tuus. Laetamini cum Jerusalem, et exsultate in ea omnes, qui diligitis eam; Gaudete cum ea gaudio, universi, qui lugetis super eam, ut sugatis, et repleamini ab ubere consolationis ejus: ut mulgeatis, et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. Quia haec dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis: Ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis. Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini. Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt: Et cognoscetur manus Domini servis ejus et indignabitur inimicis suis. Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigae ejus: Reddere in indignatione furorem suum, et increpationem suam in flamma ignis: Quia in igne Dominus judicabit [ Al. dijudicatur], et in gladio suo ad omnem carnem, et multiplicabuntur interfecti a Domino. Qui sanctificabantur, et mundos se putabant in hortis post unam intrinsecus, Qui comedebant carnem suillam, et abominationem, et murem: simul consumentur, dicit Dominus. Ego autem opera eorum, et cogitationes eorum venio, ut congregem cum omnibus gentibus et linguis, et venient et videbunt gloriam meam. Et ponam in eis signum: et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam, et in Lydiam tendentes sagittam: in Italiam et Graeciam, ad insulas longe, ad eos, qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annuntiabunt gloriam meam gentibus [ Al. in gentibus], et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus; Quomodo si inferant filii Israel manus in vase mundo in domum Domini. Et assumam ex eis in sacerdotes, et levitas, dicit Dominus. Quia sicut coeli novi, et terra nova, quae ego facio stare coram me, dicit Dominus: sic stabit semen vestrum, et nomen vestrum. Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: Veniet omnis caro, ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. Et egredientur, et videbunt cadavera virorum. qui praevaricati sunt in me: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. Explicit Isaias propheta.