Liber Iob 1 (Hieronymus)

This is the stable version, checked on 21 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber Iob 1
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus XXVIII

HieStr.LibJob 28 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PRAEFATIO S. HIERONYMI IN LIBRUM JOB.

Cogor per singulos Scripturae divinae libros adversariorum respondere maledictis: qui interpretationem meam, reprehensionem Septuaginta Interpretum criminantur: quasi non et apud Graecos Aquila, Symmachus, et Theodotio, vel verbum e verbo, vel sensum e sensu, vel ex utroque commixtum, et medie temperatum genus translationis expresserint: et omnia veteris Instrumenti volumina Origenes obelis asteriscisque distinxerit, quos vel additos, vel de Theodotione sumptos, translationi antiquae inseruit, probans defuisse quod additum est. Discant igitur obtrectatores mei recipere in toto, quod in partibus susceperunt, aut interpretationem meam cum asteriscis suis radere. Neque enim fieri potest, ut quos plura intermisisse perspexerint, non eosdem etiam in quibusdam errasse fateantur, praecipue in Job: cui si ea quae sub asteriscis addita sunt, subtraxeris, pars maxima voluminis detruncabitur: et hoc dumtaxat apud Graecos. Caeterum apud Latinos, ante eam translationem, quam sub asteriscis et obelis nuper edidimus, septingenti ferme aut octingenti versus desunt; ut decurtatus et laceratus corrosusque liber, foeditatem sui publice legentibus praebeat. Haec autem translatio nullum de veteribus sequitur interpretem; sed ex ipso Hebraico, Arabicoque sermone, et interdum Syro, nunc verba, nunc sensus, nunc simul utrumque resonabit. Obliquus enim etiam apud Hebraeos totus liber fertur et lubricus: et quod Graece rhetores vocant, ἐσχηματισμένος, dumque aliud loquitur, aliud agit: ut si velis anguillam aut muraenulam strictis tenere manibus, quanto fortius presseris, tanto citius elabitur. Memini me ob intelligentiam hujus voluminis, Lyddaeum quemdam praeceptorem, qui apud Hebraeos primus haberi putabatur, non parvis redemisse nummis: cujus doctrina an aliquid profecerim, nescio: hoc unum scio, non potuisse me interpretari, nisi quod ante intellexeram. A principio itaque voluminis, usque ad verba Job, apud Hebraeos prosa oratio est. Porro a verbis Job, in quibus ait, Pereat dies, in qua natus sum, et nox, in qua dictum est, conceptus est homo, usque ad eum locum, ubi ante finem voluminis scriptum est: Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere: hexametri versus sunt, dactylo spondaeoque currentes: et propter linguae idioma, crebro recipientes et alios pedes, non earumdem syllabarum, sed eorumdem temporum. Interdum quoque rhythmus ipse dulcis et tinnulus fertur numeris lege metri solutis: quod metrici magis, quam simplex lector intelligunt. A supradicto autem versu usque ad fidem libri, parvum comma quod remanet, prosa oratione contexitur. Quod si cui videtur incredulum, metra scilicet esse apud Hebraeos, et in morem nostri Flacci, Graecique Pindari, et Alcaei, et Sappho, vel Psalterium, vel Lamentationes Jeremiae, vel omnia ferme Scripturarum cantica comprehendi, legat Philonem, Josephum, Origenem, Caesariensem Eusebium, et eorum testimonio me verum dicere comprobabit. Audiant quapropter canes mei, idcirco me in hoc volumine laborasse, non ut interpretationem antiquam reprehenderem, sed ut ea, quae in illa aut obscura sunt, aut omissa, aut certe scriptorum vitio depravata, manifestiora nostra interpretatione fierent: qui et Hebraeum [ Al. ut qui Hebraeorum] sermonem ex parte didicimus, et in Latino pene ab ipsis incunabulis inter grammaticos et rhetores et philosophos detriti sumus. Quod si apud Graecos, post Septuaginta editionem, jam Christi Evangelio coruscante, Judaeus Aquila, Symmachus, et Theodotio, judaizantes haeretici, sunt recepti, qui multa mysteria Salvatoris subdola interpretatione celarunt, et tamen in Ἑξαπλοῖς, habentur apud Ecclesias, et explanantur ab ecclesiasticis viris: quanto magis ego Christianus, de parentibus Christianis natus, et vexillum crucis in mea fronte portans, cujus studium fuit omissa repetere, depravata corrigere, et sacramenta Ecclesiae puro ac fideli aperire sermone, vel a fastidiosis, vel a malignis lectoribus non debeo reprobari? Habeant qui volunt veteres libros, vel in membranis purpureis auro argentoque descriptos, vel uncialibus, ut vulgo aiunt, litteris, onera magis exarata, quam codices: dummodo mihi, meisque permittant pauperes habere schedulas, et non tam pulchros codices, quam emendatos. Utraque editio, et Septuaginta juxta Graecos, et mea juxta Hebraeos, in Latinum meo labore translata est. Eligat unusquisque quod vult: et studiosum me magis, quam malevolum probet.

INCIPIT LIBER JOB.

[Cap. I.] Vir erat in terra Hus, nomine Job, et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo: natique sunt ei septem filii, et tres filiae. Et fuit possessio ejus, septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentae asinae, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales. Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis. Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos, consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos [ Al. pro singulis]. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus. Quadam autem die, cum venissent filii Dei, ut assisterent coram Domino, adfuit inter eos etiam Satan. Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex, et rectus, et timens Deum, ac recedens a malo? Cui respondens Satan, ait: Numquid frustra timet Job Deum? nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum, operibus manuum ejus benedixisti, et possessio illius crevit in terra? Sed extende paululum manum tuam, et tange cuncta quae possidet, nisi in facie tua [ Al. faciem tuam] benedixerit tibi. Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce, universa quae habet, in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini. Cum autem quadam die filii et filiae ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, nuntius venit ad Job, qui diceret: Boves arabant, et asinae pascebantur juxta eos, et irruerunt Sabaei, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio, et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi. Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e coelo, et tactas oves puerosque consumpsit, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldaei fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus ut nuntiarem tibi. Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus, quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. Tunc surrexit Job, et scidit tunicam suam, et tonso capite corruens in terram, adoravit, et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus et [ Al. et nudus] revertar illuc: Dominus dedit, Dominus abstulit: sit nomen Domini benedictum. In omnibus his non peccavit Job neque stultum quid contra Deum locutus est. [Cap. II.]

Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus, ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job: quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem illum frustra. Cui respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua: alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in facie tua benedicat tibi. Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serva. Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus; qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio. Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanes [ Al. permanens tu] in simplicitate tua? benedic Deo, et morere. Qui ait ad illam: Quasi una de stultis locuta es. Si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? In omnibus his non peccavit Job labiis suis. Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphas Themanites, et Baldad Suites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim, ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur. Cumque levassent procul oculos suos, non cognoverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in coelum. Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem.

POST HAEC APERUIT JOB OS SUUM, ET MALEDIXIT DIEI SUO, ET LOCUTUS EST.

[Cap. III.] Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo. Dies ille vertatur in tenebras, non requirat eum Deus desuper, et non illustret [ Al. illustretur] lumine. Obscurent eum tenebrae, et umbra [ Al. umbrae] mortis, occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. Noctem illam tenebrosus turbo possideat, non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus. Sit nox illa solitaria nec laude digna: Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan. Obtenebrentur stellae caligine ejus: exspectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis aurorae: Quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. Quare non in vulva mortuus sum, egressus ex utero non statim perii? Quare exceptus genibus? cur lactatus uberibus? Nunc enim dormiens silerem; et somno meo requiescerem: Cum regibus et consulibus terrae, qui aedificant sibi solitudines: Aut cum principibus, qui possident aurum, et replent domos suas argento: Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. [ Al. solem]. Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore. Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris. Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. Quare data est misero lux, et vita his, qui in amaritudine animae sunt? Qui exspectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum: Gaudentque vehementer cum invenerint sepulcrum. Viro cujus abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris? Antequam comedam, suspiro: et tanquam inundantes aquae, sic rugitus meus: Quia timor, quem timebam, evenit mihi: et quod verebar, accidit. Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? et venit super me indignatio. RESPONDENS AUTEM ELIPHAZ THEMANITES DIXIT:

[Cap. IV.] Si coeperimus loqui tibi [ Al. tecum], forsitan moleste accipies, sed conceptum sermonem tenere quis possit [ Al. poterit]? Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti: Vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti [ Al. confirmasti]: Nunc autem venit super te plaga, et defecisti: tetigit te, et conturbatus es. Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua [ Al. patientia tua, fortitudo tua], et perfectio viarum tuarum? Recordare, obsecro te, quis umquam innocens perierit? aut quando recti deleti sunt [ Al. sint]? Quin potius vidi eos, qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, Flante Deo, perisse, et spiritu irae ejus esse consumptos: Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt. Tigris periit, eo quod non haberet praedam, et catuli leonis dissipati sunt. Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. In horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines; Pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt: Et cum spiritus, me praesente, transiret, inhorruerunt pili carnis meae. Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi aurae lenis audivi. Numquid homo, Dei comparatione justificabitur, aut factore suo purior erit vir? Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles: et in angelis suis reperit pravitatem: Quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea? De mane usque ad vesperam succidentur: et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt. Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis: morientur, et non in sapientia. [Cap. V.] Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim, Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat. Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et ebibent sitientes divitias ejus. Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor. Homo ad laborem nascitur, et avis ad volatum. Quamobrem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum: Qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero: Qui dat pluviam super faciem terrae, et irrigat aquis universa: Qui ponit humiles in sublimi, et moerentes erigit sospitate: Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod ceperant. Qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat: Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte sic palpabunt in meridie. Porro salvum faciet [ Vulg. interserunt egenum] a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. Et erit egeno spes, iniquitas autem contrahet os suum. Beatus homo, qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes: Quia ipse vulnerat, et medetur: percutit, et manus ejus sanabunt. In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii. A flagello linguae absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit. In vastitate et fame ridebis, et bestias [ Al. bestiam] terrae non formidabis. Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiae terrae pacificae erunt tibi. Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum, et visitans speciem tuam, non peccabis. Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terrae. Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus in tempore suo. Ecce, hoc, ut investigavimus, ita est: quod auditum, mente pertracta. RESPONDENS AUTEM JOB, DIXIT:

[Cap. VI.] Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui: et calamitas, quam patior, in statera, quasi arena maris haec gravior appareret: Unde et verba mea dolore sunt plena: quia sagittae Domini in me sunt; Quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me. Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit? Aut poterit comedi insulsum, quod non sale conditum? aut potest aliquis gustare, quod gustatum affert mortem? Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc prae angustia, cibi mei sunt. Quis det, ut veniat petitio mea: et quod exspecto, tribuat mihi Deus? et qui coepit, ipse me conterat? Solvat manum suam, et succidat me? Et haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti. Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam? Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea aenea [ Al. aerea] est. Ecce, non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me. Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit. Fratres mei praeterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus. Qui timent pruinam, irruet super eos nix, tempore, quo fuerint dissipati, peribunt: et ut incaluerit [ Al. incaluerint], solventur de loco suo. Involutae sunt semitae gressuum eorum: ambulabunt in vacuum, et peribunt. Considerate semitas Thema [ Al. Theman], itinera Saba [ Al. Sabain], et exspectate [ Al. spectate] paulisper. Confusi sunt, quia speraverunt [ Al. speravi]: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. Nunc venistis: et modo videntes plagam meam, timetis. Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi? Vel, Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me? Docete me, et ego tacebo; et si quid forte ignoravi, instruite me. Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere [ Al. add. me]? Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum. Verumtamen quod coepistis, explete: praebete aurem, et videte an mentiar. Respondete, obsecro, absque contentione: et loquentes id quod justum est, judicate. Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit. [Cap. VII.] Militia est vita hominis super terram: et sicut dies mercenarii dies ejus. Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius praestolatur finem operis sui: Sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. Si dormiero, dico [ Al. dicam]: Quando consurgam? et rursum exspectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras. Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris, cutis mea aruit, et contracta est. Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe. Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus, ut videat bona. Nec aspiciet me visus hominis: oculi tui in me, et non subsistam. Sicut consumitur nubes, et pertransit: sic qui descenderit ad inferos, non ascendet. Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus. Quapropter et ego non parcam ori meo, loquar in tribulatione spiritus mei: confabulabor cum amaritudine animae meae. Numquid mare sum ego, aut cetus, quia circumdedisti me carcere? Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et revelabor loquens mecum in stratu meo: Terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties. Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. Desperavi, nequaquam ultra jam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei. Quid est homo, quia magnificas eum? aut quia ponis [ Al. quid appones] erga eum eo tuum? Visitas eum diluculo, et subito probas illum: Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam? Peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce, nunc in pulvere dormiam: Et si mane me quaesieris, non subsistam. RESPONDENS AUTEM BALDAD SUITES, DIXIT:

[Cap. VIII.] Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui? Numquid Deus supplantat judicium: et omnipotens subvertit quod justum est? Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae: Tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus: Si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiae tuae: Intantum, ut priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis. Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam: (hesterni quippe sumus, et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.) Et ipsi docebunt te: loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia. Numquid virere potest scirpus absque humore? aut crescere biblus sine aqua; Cum adhuc sit in [ Al. adhaesit in] flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit: Sic viae omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritae peribit: Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus. Innitetur super domum suam, et non stabit: fulciet eam, et non consurget: Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egreditur [ Al. egredietur]. Super acervum petrarum radices ejus densabuntur: et inter lapides commorabitur. Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi [ Al. vidi] te. Haec est enim laetitia viae ejus, ut rursum [ Al. sursum] de terra alii germinentur. Deus non projiciet simplicem, nec porriget [ Al. porrigit] manum malignis: Donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo. Qui oderunt te, induentur confusione: et tabernaculum impiorum non subsistet. ET RESPONDENS, AIT:

[Cap. IX.] Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus [ Al. comparatus] Deo. Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit [ Al. resistet] ei, et pacem habuit? Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo. Qui commovet [ Al. commovit] terram de loco suo, et columnae ejus concutiuntur. Qui praecipit soli, et non oritur [ Al. orietur], et stellas claudit quasi sub signaculo: Qui extendit coelos solus, et graditur super fluctus maris. Qui facit Arcturum, et Oriona, et Hyadas, et interiora austri. Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus. Si venerit ad me, non videbo: si abierit, non intelligam eum. Si repente interroget, quis respondebit ei? vel quis dicere potest: Cur [ Al. add. ita] facis? Deus, cujus nemo irae resistere potest, et sub quo curvantur [ Al. turbantur] qui portant orbem. Quantus ergo sum ego, qui respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo? Qui etiam si habuero quidpiam justum, non respondebo, sed meum judicem deprecabor; et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit [ Al. exaudierit] vocem meam. In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa. Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus. Si fortitudo quaeritur, robustissimus est: si aequitas judicii, nemo pro me audet testimonium dicere. Si justificare me voluero, os meum condemnabit me: si innocentem ostendere, pravum me comprobabit. Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et taedebit me vitae meae. Unum est quod locutus sum, et innocentem et impium ipse consumit. Si flagellat, occidat semel, et non de poenis innocentium rideat. Terra data est in manu [ Al. manus] impii, vultum judicium ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est? Dies mei velociores fuerunt cursore: fugerunt, et non viderunt bonum. Pertransierunt quasi naves poma portantes, sicut aquila volans ad escam. Cum dixero: Nequaquam ita loquar: commuto faciem meam, et dolore torqueor. Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae: Tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea. Neque enim viro qui similis mei est, respondebo: nec qui mecum in judicio ex aequo possit audiri. Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus. Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat. Loquar, et non timebo eum: neque enim possum metuens respondere. [Cap. X.] Taedet animam meam vitae meae, dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae. Dicam Deo: Noli me condemnare: indica mihi cur me ita judices? Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris [ Al. add. me], et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves? Numquid oculi carnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu videbis [ Al. vides]? Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, Ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris? Et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere [ Al. evadere]. Manus tuae plasmaverunt me, et fecerunt me totum in circuitu [ Al. gyro]: et sic repente praecipitas me? Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me. Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti? Pelle et carnibus vestisti me, et ossibus et nervis compegisti me: Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. Licet haec celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris. Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi: cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? Et si impius fuero, vae mihi est: et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria. Et propter superbiam quasi leaenam capies me, reversusque mirabiliter me crucias. Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversus me, et poenae militant in me. Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem, ne oculus me [ Al. meus] videret. Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum. Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum: Antequam vadam, et non revertar ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine: Terram miseriae et tenebrarum, Ubi umbra mortis, et nullus ordo, et sempiternus horror inhabitans [ Al. inhabitat]. RESPONDENS AUTEM SOPHAR NAAMATHITES, DIXIT:

[Cap. XI.] Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur? Tibi soli tacebunt homines? et cum caeteros irriseris, a nullo confutaberis? Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo. Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiet labia sua tibi. Ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex esset lex ejus: Et intelligeres quod multo minora exigaris a Deo [ Al. ab eo], quam meretur iniquitas tua. Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? [h. Numquid vestigia Dei comprehendes, aut usque ad perfectum Omnipotentem reperies?] Excelsior coelo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? Longior terra mensura ejus, et latior mari. Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit. quis contradicet ei? Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem, nonne considerat? Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat. Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas. Si iniquitatem, quae est in manu tua, abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia: Tunc levare poteris faciem tuam absque macula, et eris stabilis, et non timebis. Miseriae quoque oblivisceris, et quasi aquarum quae praeterierunt, recordaberis. Et quasi meridianus [ Al. medianus] fulgor consurget tibi ad vesperam, et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer. Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies. Requiesces, et non erit qui te exterreat: et deprecabuntur faciem tuam plurimi. Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis, et spes eorum abominatio animae. RESPONDENS AUTEM JOB, DIXIT:

[Cap. XII.] Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia: Et mihi est cor, sicut et vobis, nec inferior vestri sum: quis enim haec, quae nostis, ignorat? Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum et exaudiet [ Al. exaudit] eum: deridetur enim justi simplicitas. Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum [ Al. constitutum]. Abundant tabernacula praedonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manibus eorum. Nimirum interroga jumenta, et docebunt te: et volatilia coeli, et indicabunt tibi. Loquere terrae, et respondebit tibi; et narrabunt pisces maris. Quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit? In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universae carnis hominis. Nonne auris verba dijudicat, et fauces comedentis, saporem? In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. Apud ipsum est sapientia et fortitudo, ipse habet consilium et intelligentiam. Si destruxerit, nemo est qui aedificet: et si incluserit hominem, nullus est qui aperiat. Si continuerit aquas, omnia siccabuntur: et si emiserit eas, subvertent terram. Apud ipsum est fortitudo et sapientia [h. lex]: ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem. Balteum regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum. Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat: Commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens, Effundit despectionem super principes, eos, qui oppressi fuerant, relevans. Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbra [ Al. umbras] mortis. Qui multiplicat gentes et perdit eas, et subversa in integrum restituit [ Al. restituet]. Qui immutat cor principum populi terrae, et decipit eos ut frustra incedant per invium: Palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios [h. ebrium]. [Cap. XIII.] Ecce omnia [ Al. add. haec] vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula. Secundum scientiam vestram et ego novi: nec inferior vestri sum: Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio: Prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum. Atque utinam taceretis, ut putaremini esse [ Al. putarentur inter se] sapientes. Audite ergo correptiones meas, et judicium labiorum meorum attendite. Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos? Numquid faciem ejus accipitis [ Al. accepistis], et pro Deo judicare nitimini? Aut placebit ei quem celare [ Al celari] nihil potest? aut decipietur ut homo, vestris fraudulentiis? Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis. Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos. Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestrae. Tacete paulisper, ut loquar quodcumque [ Al. quaecumque] mihi mens suggesserit [ Al. suggerit]. Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis? Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam [ Al. tac. arguam]. Et ipse erit salvator meus: non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita. Audite sermonem meum, et aenigmata percipite auribus vestris. Si fuero judicatus. scio quod justus inveniar. Quis est qui judicetur mecum? veniat in judicio [h. non habet, veniat in judicio]. quare tacens consumor? Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar: Manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat. Voca me, et [ Al. add. ego] respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi. Quantas habeo iniquitates et peccata? scelera mea et delicta ostende mihi. Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum? Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris: Scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis [h. et haereditare facies me peccata ] adolescentiae meae. Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti: Qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum, quod comeditur a tinea. [Cap. XIV.] Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. Qui quasi flos egreditur, et conteritur, et fugit [ Al. fugiet] velut umbra, et numquam in eodem statu permanet. Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium? Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? Breves dies hominis sunt, numerus mensium ejus apud te est: constituisti terminos ejus, qui praeteriri non poterunt. Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, quasi [ Al. sicut] mercenarii dies ejus. Lignum habet spem: si praecisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant. Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere mortuus fuerit truncus illius. Ad odorem aquae germinabit, et faciet comam quasi cum primum plantatum est; Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus atque consumptus, ubi quaeso est? Quomodo si recedant aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescat: Sic homo cum dormierit, non resurget, donec atteratur coelum, non evigilabit, nec consurget de somno suo. Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei? Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus, quibus nunc milito, exspecto donec veniat immutatio mea. Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram, Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parces [ Al parce] peccatis meis. Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam. Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo. Lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes. Roborasti eum paululum ut in perpetuum transiret: immutabis faciem ejus, et emittes [ Al. ut emittas] eum. Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget. Attamen caro ejus dum vivet dolebit, et anima illius super semetipso [ Al. semetipsum] lugebit. RESPONDENS AUTEM ELIPHAZ THEMANITES, DIXIT:

[Cap. XV.] Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum? Arguis verbis eum qui non est aequalis tibi [ Al. tui], et loqueris quod tibi non expedit. Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo. Docuit enim iniquitas tua [ Al. tac. tua] os tuum, et imitaris linguam [ Al. verba] blasphemantium. Condemnabit te os tuum, et non ego: et labia tua respondebunt tibi. Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus? Numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia? Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus? Et senes et antiqui sunt in nobis, multo [ Al. multi] vetustiores quam patres tui. Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent. Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos? Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? Quid est homo, ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere? Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et coeli non sunt mundi in conspectu ejus. Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquas iniquitatem! Ostendam tibi, audi me: quod vidi, narrabo tibi. Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos. Quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos. Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidi ejus. Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille [ Al. add. semper] insidias suspicatur. Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium. Cum se moverit ad quaerendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies. Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui praeparatur ad praelium. Tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est. Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est. Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet. Habitabit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae. Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam. Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritus oris sui. Non credat frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. Antequam dies ejus impleantur, peribit: et manus ejus arescent. Laedetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens [ Al. projicient] florem suum. Congregatio enim hypocritae sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus praeparat dolos. RESPONDENS AUTEM JOB, DIXIT:

[Cap. XVI.] Audivi frequenter talia, consolatores onerosi omnes vos estis. Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est si loquaris? Poteram et ego similia vestri loqui: atque utinam esset anima vestra pro anima mea: Consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos. Roborarem vos ore meo: et moverem labia mea, quasi parcens vobis. Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus: et si tacuero, non recedet a me. Nunc autem oppressit me dolor meus. et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. Rugae meae testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi. Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est. Aperuerunt super me ora sua, exprobrantes percusserunt maxillam meam. satiati sunt poenis meis. Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit. Ergo ille quondam opulentus, repente contritus sum? Tenuit cervicem meam, et confregit me, et posuit me sibi quasi in signum. Circumdedit me lanceis suis, convulneravit lumbos meos, et non pepercit, et effudit in terra viscera mea [h. fel meum]. Concidit me vulnere super vulnus, irruit in me quasi gigas. Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam. Facies mea intumuit a fletu, et palpebrae meae caligaverunt. Haec passus sum absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas ad Deum preces. Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat locum in te latendi clamor meus. Ecce enim in coelo testis meus, et conscius meus in excelsis. Verbosi mei amici, ad Deum stillat oculus meus. Atque utinam sic judicetur [ Al. judicaretur] vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo. Ecce enim breves [ Al. brevi] anni transeunt, et semitam, per quam non revertar, ambulabo. [Cap. XVII.] Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur, et solum mihi superest sepulcrum. Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. Cor eorum longe fecisti a disciplina, propterea non exaltabuntur. Praedam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient. Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis. Caligavit [ Al. caliginavit] ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt. Stupebunt justi [ Al. injusti] super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur. Et tenebit justus viam suam, et mundis [ Al. mundus] manibus addet fortitudinem. Igitur vos omnes convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem. Dies mei transierunt; cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum. Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem. Si sustinuero, infernus domus mea est, in tenebris stravi lectulum meum, Putredini dixi: Pater meus es, mater mea et soror mea, vermibus. Ubi est ergo nunc praestolatio mea, et patientiam meam quis considerat? In profundissimum infernum descendent omnia mea: putasne, saltem ibi erit requies mihi? RESPONDENS AUTEM BALDAD SUITES, DIXIT: [Cap. XVIII.] Usque ad quem finem verba jactabitis [ Al. jactatis]? intelligite prius, et sic loquamur: Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram vobis? Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo? Nonne lux impii exstinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus? Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna, quae super eum est, exstinguetur. Arctabuntur gressus virtutis ejus, et praecipitabit eum consilium suum. Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat. Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis. Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam. Undique terrebunt eum formidines, et involvent cum pedes ejus [ Al. tacet ejus]. Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius. Devoret pulchritudinem cutis ejus, consumat brachia illius primogenita mors. Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum, quasi rex, interitus. Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est, aspergatur in tabernaculo ejus sulphur. Deorsum radices ejus siccentur, sursum autem atteratur messis ejus. Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis. Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe [ Al. urbe] transferet eum. Non erit semen ejus neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae [ Al. requies] in regionibus ejus. In die ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror. Haec sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum.

RESPONDENS AUTEM JOB, DIXIT:

[Cap. XIX.] Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus? En, decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me, Nempe, etsi ignoravi, mecum erit [ Al. est] ignorantia mea. At [ Al. Aut] vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis [ Al. vestris]. Saltem nunc intelligite, quia Deus non aequo [ Al. in aequo] judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit. Ecce clamabo vim patiens, et nemo audiet: vociferabor, et non est qui judicet. Semitam meam circumsepsit, et transire non possum, et in calle meo tenebras posuit. Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo: Destruxit me undique, et pereo, et quasi evulsae arboris [ Al. arbori] abstulit spem meam. Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum. Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum. Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. Dereliquerunt me propinqui [ Al. vicini] mei: et qui me noverant, obliti sunt mei. Inquilini domus meae, et ancillae meae, sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum. Servum meum vocavi, et non respondit [ Al. add. mihi], ore proprio deprecabar illum. Halitum [ Al. Habitum] meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei. Stulti quoque despiciebant me, et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi. Abominati me sunt quondam [ Al. tac. quondam] consiliarii mei: et quem maxime diligebam, aversatus est me. Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei, quia manus Domini tetigit me. Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini: Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro stylo ferreo, et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice? Scio enim quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum: Et rursus circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum. Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: resposita est haec spes mea in sinu meo. Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum? Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse judicium. RESPONDENS AUTEM SOPHAR NAAMATHITES, DIXIT:

[Cap. XX.] Idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi, et mens diversa rapitur. Doctrinam, qua me arguis, audiam, et spiritus intelligentiae meae respondebit mihi. Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram: quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritae ad instar puncti. Si ascenderit usque ad ceolum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit: Quasi sterquilinium in fine perdetur: et qui eum viderant, dicent: Ubi est? Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna. Oculus, qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus. Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum. Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiae ejus, et cum eo in pulvere dormient. Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua. Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo. Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. Divitias quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. Caput aspidum suget [ Al. surget], occidet eum lingua viperae. (Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis, et butyri.) Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur: juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit. Quoniam confringens nudavit pauperes: domum rapuit, et non aedificavit eam. Nec est satiatus venter ejus: et cum habuerit quae concupierat, possidere non poterit. Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus. Cum satiatus fuerit, arctabitur, aestuabit, et omnis dolor irruet in [ Al. super] eum. Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum. Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum aereum. Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans, in amaritudine sua vadit: et venient super eum horribiles. Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis ejus: devorabit eum ignis, qui non succenditur; affligetur relictus in tabernaculo suo. Revelabunt coeli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum. Apertum erit germen domus illius, detrahetur in die furoris Dei. Haec est pars hominis impii a Deo, et haereditas verborum ejus a Domino. RESPONDENS AUTEM JOB, DIXIT:

[Cap. XXI.] Audite, quaeso, sermones meos, et agite poenitentiam. Sustinete me, et ego loquar; et post mea, si videbitur, verba, ridete. Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam constristari? Attendite me, et obstupescite, et superponite digitum ori vestro: Et ego quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis? Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos. Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata fetu suo. Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus. Tenent tympanum, et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. Quid est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum? Verum tamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me. Quoties lucerna impiorum exstinguetur, et superveniet eis inundatio. et dolores dividet furoris sui! Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit. Deus servabit filiis illius dolorem patris: et cum reddiderit, tunc sciet. Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet. Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se? et si numerus mensium ejus dimidietur? Numquid Deum quispiam docebit scientiam: qui excelsos judicat? Iste moritur robustus et sanus, dives [ Al. divisus] et felix. Viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur. Alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus. Et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum? Interrogate quemlibet de viatoribus, et haec eadem eum intelligere cognoscetis. Quia in diem perditionis servatur [ Al. servabitur] malus, et ad diem furoris ducetur. Quis arguet coram eo viam ejus, et quae fecit, quis reddet illi? Ipse ad sepulcra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit: Dulcis fuit glareis [ Al. gladiis] Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles. Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati? RESPONDENS AUTEM ELIPHAZ THEMANITES, DIXIT:

[Cap. XXII.] Numquid Deo comparari potest homo, etiam cum perfectae fuerit scientiae? Quid prodest Deo si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculatae fuerint viae tuae. Numquid timens te arguet te, et veniet tecum in judicium, Et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas? Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos exspoliasti vestibus. Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem. In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam. Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti. Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita. Et putabas te tenebras non visurum; et impetu aquarum inundantium non oppressum iri [ Al. oppressurum]. An non cogitas quod Deus excelsior coelo sit, et super stellarum verticem sublimetur? Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat. Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines coeli perambulat. Numquid semitam saeculorum custodire cupis [ Al. cupit], quam calcaverunt viri iniqui? Qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum: Qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, aestimabant eum. Cum ille implesset domos eorum bonis: quorum sententia procul sit a me. Videbunt justi, et laetabuntur, et innocens subsannabit eos. Nonne succisa est erectio eorum, et reliquias eorum devoravit ignis? Acquiesce igitur ei [ Al. tac. ei], et habeto pacem: et per haec habebis fructus optimos. Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones illius in corde tuo, Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo. Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos. Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi. Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam. Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes. Decernes rem, et eveniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen. Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria: et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur. Salvabitur innocens, salvabitur autem in [ Al. tac. in] munditia manuum suarum. RESPONDENS AUTEM JOB, AIT:

[Cap. XXIII.] Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum. Quis mihi tribuat ut cognoscam, et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus. Ut sciat verba quae mihi respondeat, et intelligam quid mihi loquatur. Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me premat; Proponat aequitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum. Si ad orientem iero, non apparet: si ad occidentem, non intelligam eum. Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum: si me vertam ad dexteram, non videbo illum. Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit. Vestigia ejus secutus est pes meus; viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus. Ipse enim solus est, nemo avertere potest cogitationem ejus: et anima ejus quodcumque voluit, fecit. Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei. Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor [ Al. sollicito]. Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. [Cap. XXIV.] Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum [ Al. Deum], ignorant dies illius. Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges, et paverunt eos. Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduae. Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terrae. Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad praedam, praeparant panem liberis. Agrum non suum demetunt: et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant. Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore. Quos imbres montium rigant: et non habentes velamen, amplexantur lapides. Vim fecerunt depraedantes pupillos, et vulgum pauperum spoliaverunt. Nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas. Inter acervos eorum meridiati sunt, qui, calcatis torcularibus, sitiunt. De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit, et Deus inultum abire non patitur [ Al. patiatur]. Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus. Mane primo consurget homicida, interfecit egenum et pauperem; per noctem vero erit quasi fur. Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum. Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem. Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant. Levis est super faciem aquae: maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum. Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius. Obliviscatur ejus misericordia: dulcedo illius vermes: Non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum. Pavit enim sterilem, quae [ Al. et quae] non parit, et viduae bene non fecit. Detraxit fortes in fortitudine sua: et cum steterit, non credet [ Al. credit] vitae suae. Dedit ei Deus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem ejus sunt in viis illius. Elevati sunt ad modicum, et non subsistent, et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur. Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea? RESPONDENS AUTEM BALDAD SUITES, DIXIT:

[Cap. XXV.] Potestas et terror apud eum est, qui [ Al. si] facit concordiam in sublimibus suis. Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius? Numquid justificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus ex muliere? Ecce etiam [ Al. enim] luna non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu ejus: Quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis! RESPONDENS AUTEM JOB, DIXIT:

[Cap. XXVI.] Cujus adjutor es? numquid imbecillis [ Al. imbecilli], et sustentas brachium ejus, qui non est fortis? Cui dedisti consilium? forsitan illi, qui non habet sapientiam, et prudentiam tuam ostendisti plurimam. Quem docere voluisti, nonne eum, qui fecit spiramentum? Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis [h. habitantes in eis]. Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni. Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihili. Qui ligat aquas in nubibus suis, ut [h. et] non erumpant pariter deorsum. Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam. Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae. Columnae coeli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus. In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum. Spiritus ejus ornavit coelos: et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus [h. vectis]. Ecce, haec ex parte dicta sunt viarum ejus, et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitrum magnitudinis illius intueri? ADDIDIT QUOQUE JOB, ASSUMENS PARABOLAM SUAM, ET DIXIT:

[Cap. XXVII.] Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam. Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis, Non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium. Absit a me ut justos esse vos judicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. Justificationem meam, quam coepi tenere, non deseram: nec enim reprehendit [ Al. comprehendit] me cor meum in omni vita mea. Sit ut impius, inimicus meus: et adversarius meus quasi iniquus. Quae enim spes est hypocritae si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus [h. Numquid liberabit Deus animam ejus]? Numquid clamorem ejus Deus audiet, cum venerit super illum angustia? Aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum in omni tempore? Docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat, nec abscondam. Ecce vos omnes nostis, et ut [ Al. tac. ut] quid sine causa vana loquimini, Haec est pars hominis impii apud Deum, et haereditas violentorum, quam ab Omnipotente suscipient. Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane. Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitu, et viduae illius non plorabunt. Si comportaverit quasi terram [h. pulverem] argentum, et sicut lutum praeparaverit vestimenta. Praeparabit quidem, sed justus vestietur illis: et argentum innocens dividet. Aedificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. Dives cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet. Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas: Tollet eum ventus [h. non habet] urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. Et mittet super eum, et non parcet: de manu ejus fugiens [ Al. tac. fugiens] fugiet. Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus. [Cap. XXVIII.] Habet argentum, venarum suarum principia: et auro locus est, in quo conflatur. Ferrum de terra tollitur: et lapis solutus calore in aes vertitur. Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat, lapidem quoque caliginis, et umbram mortis. Dividit [h. divisit] torrens a populo peregrinante, eos, quos oblitus est pes egentis hominis, et invios. Terra, de qua oriebatur panis, in loco suo igne subversa est. Locus sapphiri lapides ejus, et glebae illius aurum. Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis. Non calcaverunt eam filii institorum [h. superbi], nec pertransivit [ Al. tac. pertransivit] per eam leaena. Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes, In petris rivos scidit, et omne pretiosum vidit oculus ejus. Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita produxit in lucem. Sapientia vero ubi invenitur, et quis est locus intelligentiae? Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium [h. Non invenitur in terra viventium]. Abyssus dicit: Non est in me: et mare loquitur: Non est mecum. Non dabitur aurum obryzum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus. Non conferetur tinctis Indiae coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo, vel sapphiro. Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri. Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus, trahitur autem sapientia de occultis. Non adaequabitur ei topazium de Aethiopia, nec tincturae mundissimae [h. Non auro mundo] componentur. Unde ergo sapientia veniet [ Al. venit]? et quis est locus intelligentiae? Abscondita est ab oculis omnium viventium, volucres quoque coeli latet. Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam ejus, Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius. Ipse enim fines mundi intuetur: et omnia, quae sub coelo sunt, respicit. Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura: Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus, Tunc vidit illam, et enarravit. et praeparavit et investigavit, Et dixit homini [h. Adam]: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia: et recedere a malo, intelligentia. ADDIDIT QUOQUE JOB, ASSUMENS PARABOLAM SUAM, ET DIXIT:

[Cap. XXIX.] Quis mihi tribuat, ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me? Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris; Sicut fui in diebus adolescentiae meae, quando secreto Deus [h. secretum Dei ] erat in tabernaculo meo; Quando erat Omnipotens mecum: et in circuitu meo pueri mei; Quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei; Quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi. Videbant me juvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant. Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhaerebat. Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi. Quod [ Al. Eo quod] liberassem pauperem vociferantem, et pupillum, cui non esset adjutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Justitia indutus sum, et vestivit [ Al. vestivi] me, sicut vestimento et diademate, judicio meo. Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum: et causam quam nesciebam, diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma [h. arena] multiplicabo dies. Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea. Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. Qui me audiebant, exspectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum, Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum; Exspectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum; Si quando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebat in terram. Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator. [Cap. XXX.] Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei: Quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni. Egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria. Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum. Qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant. In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae, vel super glaream. Qui inter hujuscemodi laetabantur [h. inter arbusta laetabantur], et esse sub sentibus delicias computabant, Filii stultorum et ignobilium, in terra penitus non parentes. Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis [ Al. add. in] proverbium: Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur. Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum. Ad dexteram orientis calamitates meae illico surrexerunt: pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis. Dissipaverunt itinera mea, insidiati sunt mihi, et praevaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium. Quasi rupto muro, et aperta janua [h. fracta janua ], irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt. Redactus sum in nihili: abstulisti quasi ventus desiderium meum: et velut nubes pertransiit salus mea. Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis. Nocte os meum perforatur doloribus; et qui me comedunt, non dormiunt. In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capitio tunicae succinxerunt me. Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillae et cineri. Clamo ad te, et non exaudis me: sto, et non respicis me. Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuae adversaris mihi. Elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valide, Scio enim quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi. Verumtamen non ad consummationem meam emittis manum tuam: et si corruerint, ipse salvabis. Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Exspectabam bona, et venerunt mihi mala: praestolabar lucem, et eruperunt tenebrae. Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie, praevenerunt me dies afflictionis. Moerens incedebam, sine furore; consurgens, in turba clamavi. Frater fui draconum, et socius struthionum, Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt prae caumate. Versa est [h. Et fuit] in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium. [Cap. XXXI.] Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Quam enim partem haberet Deus in me desuper, et haereditatem Omnipotens de excelsis? Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus injustitiam? Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat? Si ambula vi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus: Appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam. Si declinavit gressus meus de via, et si [h. non habet] secutum est oculos meos cor meum, et in manibus meis adhaesit macula. Seram, et alius comedat: et progenies mea eradicetur. Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum: Scortum sit uxor mea alterius, et super illam incurventur alii. Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima. Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me. Quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus? et cum quaesierit, quid respondebo illi? Numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est: et formavit me in vulva unus [h. et formavit nos in vulva una]? Si negavi, quod volebant, pauperibus, et oculos viduae exspectare feci. Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea: Quia ab infantia mea crevit mecum miseratio [h. crescere me fecit sicut pater]: et de utero matris meae egressa est mecum. Si despexi [h. aspexi] pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem: Si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est. Si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem [h. superiori]. Humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur. Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui. Si putavi aurum robur meum, et obryzo dixi: Fiducia mea. Si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea. Si vidi solem [h. lucem] cum fulgeret, et lunam incedentem clare: Et laetatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo. Quae est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum. Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exultavi, quod invenisset eum malum. Non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus. Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus ut saturemur? Foris non mansit peregrinus, ostium [h. ostia] meum viatori patuit. Si abscondi quasi homo [h. Adam] peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam. Si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me: et non magis tacui, nec egressus sum ostium. Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum Omnipotens audiat: et librum scribat ipse qui judicat: Ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi? Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum. Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent. Si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi: Pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. FINITA SUNT VERBA JOB.

[Cap. XXXII.] Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur. Et iratus indignatusque Eliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram, iratus est autem adversum Job, eo quod justum esse se diceret coram Deo. Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job [h. unde condemnassent Job]. Igitur Eliu exspectavit Job loquentem: eo quod seniores se essent qui loquebantur. Cum autem vidisset quod tres respondere non possent [ Al. potuissent], iratus est vehementer. RESPONDENSQUE ELIU FILIUS BARACHEL BUZITES, DIXIT: Junior sum tempore, vos autem antiquiores, idcirco, demisso capite, veritus sum indicare vobis [ Al. add. ego] meam sententiam. Sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam. Sed, ut video, Spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. Non sunt longaevi sapientes, nec senes intelligunt judicium. Ideo dicam: Audite me, ostendam vobis etiam ego meam scientiam [ Al. sapientiam]. Exspectavi enim sermones vestros, audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus. Et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui arguere possit Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus. Ne forte dicaris [h. forte diceretis]: Invenimus sapientiam, Deus projecit eum, et non homo. Nihil locutus est mihi, et ego non secundum sermones vestros respondebo illi. Extimuerunt, non [ Al. et non] responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia. Quoniam igitur exspectavi, et non sunt locuti: steterunt, nec responderunt ultra: Respondebo et ego partem meam; et ostendam scientiam meam. Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei. En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. Loquar et respirabo paululum; aperiam labia mea, et respondebo: Non accipiam personam viri, et Deum homini non aequabo. Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me Factor meus.

[Cap. XXXIII.] Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta. Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis. Simplici corde meo sermones mei, et sententiam [h. scientiam] labia mea puram loquentur. Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me. Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste. Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum. Verumtamen miraculum meum [h. timor meus] non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis, Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi: Mundus sum ego, absque delicto immaculatus, et non est iniquitas in me. Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi. Posuit in nervo pedes meos, custodivit omnes semitas meas. Hoc est ergo, in quo non es justificatus: respondebo tibi, quia major sit Deus homine. Adversus [h. Cur adversus] eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi: Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit. Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo. Tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina. Ut avertat hominem ab his quae facit, et liberet eum de superbia: Eruens animam ejus a corruptione: et vitam illius, ut non transeat in gladium. Increpat quoque per dolorem in lectulo, et onnia ossa ejus marcescere facit. Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis. Tabescet caro ejus; et ossa, quae recta fuerant, nudabuntur, Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis. Si fuerit pro eo angelus loquens unum de millibus [h. unus de mille], ut annuntiet hominis aequitatem: Miserebitur ejus, et dicet: Libera eum, ut [ Al. et] non descendat in corruptionem. inveni in quo ei propitier. Consumpta est caro ejus a suppliciis, revertatur ad dies adolescentiae suae. Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit: et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam. Respiciet homines [ Al. homo], et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi. Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret. Ecce, haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos. Ut revocet animas eorum [h. animam ejus] a corruptione, et illuminet lucem viventium. Attende, Job, et audi me: et [ Al. tac. et] tace, dum ego loquar [ Al. loquor]. Si autem habes quod loquaris, responde mihi, loquere: volo enim, te apparere justum. Quod si non habes, audi me: tace, et docebo te sapientiam. PRONUNTIANS ITAQUE ELIU, ETIAM HAEC LOCUTUS EST:

[Cap. XXXIV.] Audite, sapientes, verba mea, et eruditi, auscultate me: Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat. Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus [ Al. eligamus] quid sit melius. Quia dixit Job: Justus sum, et Deus subvertit judicium meum. In judicando enim me, mendacium est: violenta sagitta mea absque ullo peccato. Quis est vir, ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam, Qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis? Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo. Ideo, viri cordati, audite me, absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas. Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet [ Al. add. eis]. Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium. Quem constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem, quem fabricatus est? Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet. Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur. Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei. Numquid qui non amat judicium, sanari potest: et quomodo tu eum, qui justus est, in tantum condemnas? Qui dicit regi, apostata: qui vocat duces impios. Qui non accipit personas principum: nec cognovit tyrannum, cum disceptaret contra pauperem: opus enim manuum ejus sunt universi [ Al. universa], Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi, et pertransibunt, et auferent violentum absque manu. Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat. Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem. Neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium. Conteret multos innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. Novit enim opera eorum: et idcirco inducet noctem, et conterentur. Quasi impios percussit eos in loco videntium. Qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt, Ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum. Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines? Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo. Si erravi, tu doce me: si iniquitatem locutus sum, ultra non addam. Numquid a te Deus expetet eam, quia displicuit tibi? tu enim coepisti loqui, et non ego: quod si quid nosti melius, loquere. Viri intelligentes loquantur mihi, Et vir sapiens audiat me. Job autem [ Al. tac. autem] stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam, Pater mi, probetur Job usque ad finem: ne desinas in hominibus iniquitatis [h. iniquitatem]. Quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur: et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum [h. et tunc multiplicet sermones suos ad Deum]. IGITUR ELIU HAEC RURSUM LOCUTUS EST:

[Cap. XXXV.] Numquid aequa tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: Justior Deo sum. Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego peccavero? Itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum. Suspice coelum et intuere, et contemplare aethera quod altior te sit. Si peccaveris, quid ei [ Al. eum] nocebis? et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae [h. errores tui], quid facies contra eum? Porro si juste egeris, quid donabis ei? aut quid de manu tua accipiet? Homini [h. viro], qui similis tui est, nocebit impietas tua. et filium [ Al. filius] hominis adjuvabit justitia tua [ Al. justitiam tuam]. Propter multitudinem calumniatorum clamabunt: et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum. Et non dixit: Ubi est Deus, qui fecit me, qui dedit [h. dans] carmina in nocte? Qui docet nos super jumenta terrae, et super volucres coeli erudit [ Al. erudiet] nos. Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum. Non ergo [h. verumtamen] frustra audiet Deus, et omnipotens singulorum causas intuebitur, Etiam cum dixeris [h. Etiam quia dixisti]: Non considerat: judicare coram illo, et exspecta eum. Nunc enim non infert furorem [ Al. judicium] suum, nec ulciscitur scelus valde. Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat. ADDENS QUOQUE ELIU HAEC LOCUTUS EST:

[Cap. XXXVI.] Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar [ Al. prodens loquar]. Repetam scientiam meam [h. scientia mea] a principio, et operatorem meum probabo justum. Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi. Deus potentes [h. qui corde potentes sunt] non abjicit, cum et ipse sit potens. Sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit [ Al. tribuet]. Non auferet a justo oculos suos, et reges in solio collocat in perpetuum, et eriguntur [h. non aufert a justo oculos suos, et a regibus; in solio collocat eos in perpetuum, et alii eriguntur]. Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis: Indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerint. Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat: et loquetur, ut revertantur ab iniquitate: Si audierint, et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria: Si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia. Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint. Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos. Eripiet [ Al. eriget] pauperem de angustia sua, et revelabit in tribulationem aurem ejus. Igitur salvabit te de ore angusto, latissime, et non habentis [h. habente] fundamentum subter se: requies autem mensae tuae erit plena pinguedine. Causa tua quasi impii judicata est, causam judiciumque recipies. Non te ergo superet ira, ut aliquem [h. temetipsum] opprimas: nec multitudo donorum inclinet te. Depone magnitudinem [h. tyrannidem] tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine. Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis. Cave ne declines ad iniquitatem: hanc enim coepisti sequi [h. prosecutus] post [ Al. tac. post] miseriam. Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus. Quis poterit scrutari viam [ Al. vias] ejus? aut quis ei dicere: Operatus es iniquitatem? Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt [ Al. ceciderunt] viri. Omnes homines vident [h. viderunt] eum, unusquisque intuetur procul [h. et homo intuebitur procul]. Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum ejus inaestimabilis. Qui aufert stillas pluviae, et effundit imbres ad instar gurgitum. Qui de nubibus fluunt, quae praetexunt cuncta desuper. Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum, Et fulgurare desuper lumine suo, cardines quoque maris operiet. Per haec [h. Per ha . . . ] enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus. In manibus [h. prope] abscondit lucem, et praecipit ei, ut rursus adveniat. Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere. [Cap. XXXVII.] Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo. Audite auditionem in terrore vocis ejus, et sonum [h. meditationem] de ore illius procedentem. Subter omnes coelos ipsa considerat, et lumen illius super terminos [h. altitudinem] terrae. Post eum rugiet sonitus, tonabit voce magnitudinis suae; et non investigabitur, cum audita fuerit vox ejus. Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit [h. faciens] magna et inscrutabilia. Qui praecipit nivi, ut descendat in terram, et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suae. Qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua. Ingredietur bestia latibulum, et in antro suo morabitur. Ab interioribus egredietur tempestas, et a Arcturo [ Al. Austro] frigus. Flante Deo, concrescit gelu, et rursum latissimae funduntur aquae. Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum. Quae lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum. Sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiae suae eas jusserit inveniri. Ausculta haec, Job: sta, et considera mirabilia Dei. Numquid scis quando praeceperit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium ejus? Numquid nosti semitas nubium, magnas et perfectas scientias [ Al. scientia]? Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra Austro? Tu forsitan fabricatus es cum eo coelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt? Ostende nobis quid dicamus illi: nos quippe involvimur tenebris. Quis narrabit ei quae loquor? etiam si locutus fuerit homo, devorabitur: At nunc non vident lucem: subito aer cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas. Ab aquilone aurum venit, et ad Deum formidolosa laudatio. Digne eum invenire non possumus [h. Omnipotens; digne invenire eum non possumus ]: magnus fortitudine, et judicio, et justitia, et enarrari non potest. Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes [h. et non contemplabitur omnes qui corde videntur esse sapientes]. RESPONDENS AUTEM DOMINUS JOB [ Al. AD JOB] DE TURBINE, DIXIT:

[Cap. XXXVIII.] Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis? Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi. Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? indica mihi si habes intelligentiam. Quis posuit mensuras ejus, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam? Super quo bases illius solidatae sunt? aut quis dimisit lapidem angularem ejus, Cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei? Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens: Cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem? Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem, et ostia: Et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. Numquid post ortum tuum praecepisti diluculo, et ostendisti aurorae locum suum? Et tenuisti concutiens extrema terrae, et excussisti impios ex ea? Restituetur [h. Vertetur] ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum: Auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur. Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti? Numquid apertae tibi sunt portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti? Numquid considerasti latitudines [ Al. latitudinem] terrae? indica mihi, si nosti, omnia. In qua via habitet lux, et tenebrarum quis locus sit: Ut ducas unumquodque [ Al unumquemque] ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus. Sciebas tunc quod nasciturus esses? et numerum dierum tuorum noveras [h. nosti]? Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti? Quae praeparavi in tempus hostis [ Al. hosti], in diem pugnae et belli? Per quam viam spargitur lux, dividitur aestus [h. urens, id est, ventus] super terram? Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui, Ut plueret super terram absque homine, in deserto, ubi nullus mortalium commoratur; Ut impleret inviam et desolatam [ Al. tac. et desolatam], et produceret herbas virentes? Quis est pluviae pater? vel quis genuit stillas roris? De cujus utero egressa est glacies? et gelu de coelo quis genuit? In similitudinem lapidis aquae durantur, et facies abyssi constringitur. Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas [ Al. Plyades], aut gyrum Arcturi poteris dissipare? Numquid producis [ Al. produces] Luciferum [h. astra] in tempore suo, et vesperum super filios terrae consurgere facis? Numquid nosti ordinem coeli, et pones rationem ejus in terra? Numquid elevabis in nebula [h. ad nubem] vocem tuam, et impetus aquarum operiet te? Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus? Quis posuit in visceribus hominis [h. ovorum] sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam: Quis enarrabit coelorum rationem, et concentum coeli quis dormire faciet? Quando fundebatur [h. funditur] pulvis in terra, et glebae compingebantur [h. compingitur]? Numquid capies leaenae praedam, et animam catulorum ejus implebis, Quando cubant in antris, et in specubus [ Al. speculis] insidiantur? Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos? [Cap. XXXIX.] Numquid nosti tempus partus ibicum [ Al. hircorum] in petris, vel parturientes cervas observasti? Dinumerasti menses conceptus earum, et scisti tempus partus earum? Incurvantur ad fetum, et pariunt, et rugitus emittunt. Separantur filii earum, pergunt ad pastum; egrediuntur, et non revertuntur ad eas. Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus [h. eteberi] quis solvit? Cui dedi in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis. Contemnit multitudinem civitatis, clamorem exactoris non audit [ Al. audivit]. Circumspicit montes pascuae suae, et virentia quaeque perquirit. Numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad praesepe tuum? Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo? aut confringet glebas vallium post te? Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus, et derelinques ei labores tuos? Numquid credes ei quod sementem reddat tibi, et aream tuam congreget? Penna struthionum similis est pennis herodii, et accipitris [h. Ciconiae et milvi]. Quando derelinquit in terra ova sua, tu forsitan in pulvere calefacies ea [h. derelinquit enim in terra ova sua, et in pulvere calefiunt]? Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestiae agri conterant. Duratur ad filios suos quasi non sint sui, frustra laboravit, nullo timore cogente. Privavit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam. Cum tempus fuerit, in altum alas erigit: deridet equum et ascensorem ejus. Numquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum [h. aut induisti collum ejus cervicositate]? Numquid suscitabis eum quasi locustas? gloria narium ejus terror. Terram ungula fodit, exsultat audacter: in occursum pergit armatis. Contemnit pavorem, nec cedit gladio. Super ipsum sonabit pharetra, vibrabit hasta et clypeus. Fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubae sonare clangorem. Ubi audierit buccinam, dicet [ Al. dicit]: Vah! procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus. Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum? Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum? In petris manet, et in praeruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus. Inde contemplantur escam, et de longe oculi ejus prospiciunt. Pulli ejus lambent sanguinem: et ubicumque cadaver fuerit, statim adest. ET ADJECIT DOMINUS, ET LOCUTUS EST AD JOB: [h. Et respondit Dominus ad Job, et dixit: Numquid qui contendit cum Deo [h. Omnipotente], tam facile conquiescit? utique qui arguit Deum, debet respondere ei.

RESPONDENS AUTEM JOB DOMINO, DIXIT: Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? [h. Qui vilis sum, respondere quid possum]? manum meam ponam super os meum. Unum locutus sum, quod utinam non dixissem; et alterum [h. duo], quibus ultra non addam.

RESPONDENS AUTEM DOMINUS JOB DE TURBINE DIXIT:

[Cap. XL.] Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et indica mihi. Numquid irritum facies judicium meum: et condemnabis me, ut tu justificeris? Et si habes brachium sicut Deus, et si voce simili tonas? Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. Disperge superbos furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia. Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo. Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam: Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua. Ecce, Behemoth, quem feci tecum, fenum quasi bos comedet. Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus, Stringit [ Al. Constringit] caudam suam quasi cedrum, nervi testiculorum ejus perplexi sunt. Ossa ejus velut fistulae aeris, cartilago illius quasi laminae ferreae. Ipse principium est viarum Dei, qui fecit eum, applicabit gladium ejus [h. suum]. Huic montes herbas ferunt: omnes bestiae agri ludent ibi. Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus. Protegunt umbrae umbram ejus, circumdabunt [h. circ . . . . ] eum salices torrentis. Ecce, absorbebit fluvium, et non mirabitur [h. et non festinabit ]. habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus, In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus. An extrahere poteris Leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus? Numquid pones circulum in naribus ejus, et [ Al. aut] armilla perforabis maxillam ejus? Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia? Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? Numquid illudes ei quasi avi [h. passeri], aut ligabis cum [ Al. eum] aucillis [h. puellis] tuis? Concident eum amici, divident eum negotiatores? Numquid implebis sagenas [h. tabernacula] pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius? Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui [h. non habet]. Ecce, spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis praecipitabitur. [Cap. XLI.] Non quasi crudelis suscitabo eum? quis enim resistere potest [ Al. poterit] vultui meo? Quis ante dedit mihi, ut [h. et] reddam ei: omnia quae sub coelo sunt, mea sunt. Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis. Quis revelabit faciem indumenti ejus? et in medium oris ejus quis intrabit? Portas vultus ejus quis aperiet? per gyrum dentium ejus formido. Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus. Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas: Una alteri adhaerebit, et tenentes se nequaquam separabuntur. Sternutatio ejus splendor ignis [h. luminis], et oculi ejus, ut palpebrae diluculi. De ore ejus lampades procedunt, sicut taedae ignis accensae. De naribus ejus procedit fumus, sicut ollae succensae atque [ Al. aquae] ferventis. Halitus ejus prunas ardere facit [h. prunae at . . . . s.], et flamma de ore ejus egreditur. In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus praecedit egestas [h. . . . . as.]. Membra carnium ejus cohaerentia sibi, mittet contra [h. super] eum fulmina, et ad locum alium non ferentur [h. feretur]. Cor ejus indurabitur quasi lapis, et stringetur quasi malleatoris incus [ Al. incude]. Cum sublatus fuerit, timebunt angeli [h. dii], et territi purgabuntur. Cumque apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit, neque hasta, neque thorax. Reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum, aes. Non fugabit eum vir sagittarius, in stipulam versi sunt ei lapides fundae. Quasi stipulam aestimabit malleum, et deridebit [ Al. derisit] vibrantem hastam. Sub ipso erunt [h. non habet, erunt] radii solis, sternet sibi aurum quasi lutum. Fervescere faciet quasi ollam profundum, mare ponet quasi cum unguenta bulliunt. Post eum lucebit semita, aestimabit abyssum quasi senescentem. Non est super terram potestas, quae comparetur [h. super terram quod comparetur] ei; Qui factus est, ut nullum timeret. Omne sublime videt, ipse est rex super universos filios superbiae [h . . . . ]. RESPONDENS AUTEM JOB DOMINO, DIXIT:

[Cap. XLII.] Scio quia omnia potes et nulla te latet cogitatio. Quis est iste, qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam. Audi et ego loquar: interrogabo te, et responde mihi. Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te. Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere. POSTQUAM [h. Et fuit postquam] AUTEM LOCUTUS EST DOMINUS VERBA HAEC AD JOB, DIXIT AD ELIPHAZ THEMANITEN:

Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job. Sumite igitur vobis septem tauros, et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis: Job autem servus meus orabit pro vobis; faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job.

ABIERUNT ERGO ELIPHAZ THEMANITES, ET BALDAD SUITES, ET SOPHAR NAAMATHITES.

Et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos [ Al. tac. ad eos] Dominus, et suscepit Dominus faciem Job. Dominus quoque conversus est ad poenitentiam [h. Dominus quoque convertit captivitatem] Job, cum oraret ille pro amicis suis. Et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Job, duplicia. Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universae sorores suae, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum; et dederunt ei, unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus. Et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinae. Et fuerunt ei septem filii, et filiae tres. Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundae Cassiam [ Al. Cassiae], et nomen tertiae Cornustibii. Non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Job in universa terra: deditque eis pater suus haereditatem inter fratres earum. Vixit autem Job post haec, centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem, et mortuus est senex et plenus dierum.

Explicit liber Job.