Liber I Esdrae (Anselmus Laudunensis)

This is the stable version, checked on 18 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber Esdrae
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 113

Documenta Catholica Omnia pdf

Liber I Esdrae

Liber I Esdrae (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 113.0712B

B. HIERONYMI IN ESDRAM ET NEHEMIAM PROLOGUS.

( Vide tomo VIII operum. )

CAPUT PRIMUM. 113.0691D|

(BEDA in Esdram, tom. II.) Sicut Cyrus destructo Chaldaeorum imperio populum Dei liberavit, etc., usque ad quibus fidem sui nominis et spem salutis cunctis qui ad regnum suum pertinent, id est, electis, praedicat.

VERS. 2.-- Et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum, etc. (BEDA ubi supra. ) Domus vel templum Dei in Scripturis sanctis, etc., usque ad et pariter in futuro dedicationis illius solemnia exspectent.

VERS. 3.-- Quis est in vobis. (ID., ibid.) Magna in 113.0692D| his verbis fides regis, etc., usque ad eorumque animos et manus ad salutaria dirigeret opera.

Ascendat in Jerusalem. (ID., ibid.) Qui peccant vel saecularia curant in imo sunt: qui Deo placere desiderant, ad coelestia suspirent, omnes pompas mundi et illecebras aeternorum amore transcendant, et aedificent domum Deo in Judaea, in confessione scilicet suae iniquitatis et divinae miserationis, praeparent corda sua quae Deus habitare et illustrare dignetur, et proximos ad idem invitare verbis et exemplis nitantur.

113.0693A| VERS. 4.-- Et omnes. (BEDA., ibid.) Notanda distinctio verborum, etc., usque ad unde Joannes: Nos ergo debemus hujusmodi suscipere, ut cooperatores simus veritatis, etc. (III Joan. VIII.)

Adjuvent, etc. Qui temporalibus abundant, non solum pauperibus Christi necessaria debent ministrare, sed et bona quae possunt pro se libenter operari, ut utroque commodo in templo Dei quod est Ecclesia, partem mereantur habere.

VERS. 5.-- Et surrexerunt. (BEDA, ibid.) Cyrus omnia praecepit, imo permisit in Jerusalem ascendere et aedificare domum Domini, etc., usque ad et ideo collatae misericordiae particeps esse meruit.

Principes. (ID., ibid.) Principum enim patrum, id est magistrorum, est opere et doctrina errantium 113.0693B| mentes, in studio boni operis aedificare. Scribae docti in regno coelorum, qui merita sensusque auditorum solerter examinantes, dijudicare norunt quem in quo grado ministerii ecclesiastici promoveant.

Ut ascenderent. (ID., ibid.) Quotidianis profectibus velut quibusdam gradibus ascendit ad summam virtutum quae sunt in aeternae pacis visione. Primi gradus sunt propriam vitam corrigere. Secundi de proximorum erratibus laborare. Supremi post opera bona et doctrinam gaudia perpetuae remunerationis exspectare.

VERS. 6.-- Adjuverunt manus eorum in vasis. Manus aedificantium socii, qui aedificare nequeunt datis pecuniis adjuvant cum saeculares praedicatoribus 113.0693C| liberos suos vel familiam Domino educandam committunt, ut quod per se nequeunt, per eos qui possunt, Domino suae devotionis munus offerant.

Et jumentis. (BED., ibid.) Id est, tardioribus, etc., usque ad et quasi suppellex varia ad aedificandam domum Domini principibus patrum tribuantur.

Protulit autem. (ID., ibid.) Diversa vasorum species, etc., usque ad in libro aeternae memoriae scriptam continet in quorum figura apte subditur: Et annumeravit, etc.

VERS. 9.-- Et hic est. (ID., ibid.) Quia novit Dominus numerum electorum, etc., usque ad ut priusquam poeniteant, perennem rapiantur ad poenam.

CAPUT II.

113.0693D| VERS. 1.-- Hi sunt, etc. Judaeae scilicet non Babyloniae. Ad hanc enim pertinebant etiam de captivorum stirpe in Babylonia lati. Toto enim animo Judaeam et Jerusalem suspirabant, quorum figuram gerit dux eorum Zorobabel, qui nomine ipso se ortum in Babylone demonstrat, sed intentione et opere civem Jerusalem. Altiori sensu filii Ecclesiae, filii sunt patriae coelestis, non solum qui Ecclesiae sacramentis jam sunt imbuti, sed etiam qui foris, id est inter impios aliquando aberrantes divina electione ante saecula praeordinati ad vitam divinae gratiae ministeriis sunt consecrandi.

Et reversi sunt in Jerusalem. (BEDA in Esdram, tom. II.) Cum enim liberati de potestate Satanae, etc., 113.0694A| usque ad visio autem pacis et confessio in praesenti inchoatur, et in futuro perficitur.

Unusquisque in civitatem. (ID., ibid.) Ideo vigilanter Scriptura distinxit de qua generatione captivorum soluti in patriam redierint, etc., usque ad pro quibus certa mercede remuneret.

VERS. 2.-- Numerus, etc. (ID., ibid.) Populum Israel tribum Juda et Benjamin dicit, etc., usque ad una cum sacerdotibus et Levitis qui inter eos sortem habuerant, debere intelligi.

VERS. 58.-- Nathinaei filii, etc. (ID., ibid.) Nathinaei qui post sacerdotes, Levitas, cantores, et janitores in ordine describuntur, ipsi tunc fuere qui nunc in Ecclesia subdiaconi vocantur, obedientes officiis Levitarum, et oblationes in templo suscipientes 113.0694B| a populo.

Omnes Nathinaei. (ID., ibid.) Hoc loco etiam secundum litteram gratia Dei ostenditur, qua etiam in Veteri Testamento gentiles ad salutem recipiebantur, dum exposito catalogo eorum quos veraciter ad populum Dei pertinere constabat adjuncti sunt, qui utrum ex Israel, an ex proselytis essent, ignorabatur: eorumque simul inter filios Israel numerus exponitur: etsi enim longa separatione patrum suorum a templo vel populo Dei quomodo ad eum pertinerent indicare nequierant: qui tamen data generali licentia de captivitate ascenderant, ut socii recipiebantur; gaudebant etenim caeteri Israelitae eos ob amorem communis fidei et religionis habere quasi fratres et notos, etsi in origine carnis minus 113.0694C| cognoscebant eos.

Allegorice autem inter poenitentes qui liberati a captivitate vitiorum ad aedificandam vel in se, vel in aliis domum Domini ascendunt, sunt nonnulli qui plurimis gravioribus peccatis astricti, qui a Deo ab omni actu pietatis et castitatis videntur alienati, ut nihili prorsus bonitatis et religionis quam a doctoribus acceperant, in eis remansisse videatur, nec possunt indicare utrum ex Israel, id est ex sancta Ecclesia fuerint generati, quia tales peccando facti sunt, quasi nunquam pertinuerint ad Spiritum sanctum, poenitendo tamen corriguntur et convertuntur, ut numerus eorum inter veros Israelitas in quibus dolus non est, conscribatur in coelis.

VERS. 61.-- Et de filiis sacerdotum. (BED., ibid.) 113.0694D| Eadem cautela filii transmigrationis erga sacerdotes agunt, qua erga populum. Curabant enim, ut distincte patesceret qui vere ad populum Israel vel ad genus sacerdotale pertinerent, qui aut suspecti aut certa proselytorum, id est, advenarum essent stirpe procreati. Sacerdotes ergo suspectos ab altaris moverunt officio, usque dum certius eorum origo claresceret, sed nihilominus in societate transmigrantium, unanimi secum pace servaverunt.

Mystice autem quaerunt filii sacerdotum de captivitate Babylonica ascendentes scripturam genealogiae suae, nec invenientes, de sacerdotio ejiciuntur cum ministri altaris in tanta flagitia vel nefanda dogmata decidunt, ut etsi poenitendo ad salutem 113.0695A| animae redeant, non tamen digni sunt qui ad sacrum gradum restituantur. Etsi enim inter fideles vitam exspectent aeternam, non tamen scripturam gradus sui, quem repetere nequeunt inter perfectos sacerdotes inveniunt.

Omnis multitudo quasi vir unus, etc. (BED., ibid.) Hi eos significant qui profectu emendatioris vitae vitia superare, et virtutum culmen ascendere satagunt, nondum tamen sibi ad providendam viam regularis vitae sufficiunt, sed eorum qui in Christo praecesserunt industria coercentur et diriguntur.

Et in ipsis. (BED., ibid.) Mystice, in templo vel populo Dei sunt cantores, etc., usque ad et quasi suavitate suae vocis adjuvant aedificantes templum.

VERS. 66.-- Muli eorum. (ID., ibid.) Mulus ex 113.0695B| asino et equa gignitur, mala ex equo et asina. Inter homines qui de captivitate ascenderant etiam animalia quibus adjuvabantur, describuntur. Et eorum sicut hominum numerus designatur, quia sunt multi in Ecclesia vel sensu tardiores, vel etiam carnales, qui tamen magistris spiritualibus devote obtemperant, et ad portanda onera fraternae necessitatis, dorsum mentis inclinant, et cum caeteris electis de confusione diabolicae captivitatis erepti, ad supernae civitatis moenia tendunt, quorum etiam numerus memoria Dei integer conservatur; unde: Imperfectum meum viderunt oculi tui (Psal. CXXXVIII). Et alibi: Homines et jumenta salvabis Domino (Ibid. XXXV).

VERS. 68.-- Sponte obtulerunt in domum Dei ad, 113.0695C| etc. (ID., ibid.) Magnae devotionis indicium est, etc., usque ad quanto eos nec licitis uti considerant.

VERS. 69.-- Secundum vires. Haec est enim mensura perfectionis, pro posse suo quemque pro Domino laborare, et statum Ecclesiae primo in se, deinde in proximis confirmare. Qui taliter conversantur, recte principes patrum vocantur, quia perfectionem vitae et doctrinae illis qui in Ecclesia per sollicitudinis studium patres vocantur altius vivendo principantur.

Auri solidos. (BED., ibid.) Aurum et argentum et vestes sacerdotales, etc., usque ad Quo enim gravius se errasse meminerunt, eo ardentius bonis operibus insistunt.

VERS. 70.-- Habitaverunt ergo sacerdotes et 113.0695D| Levitae. Levita a Chaldaeis captivatus civitatem recipit, cum diaconus virtutem perfectionis quam a diabolo seductus perdiderat Domino donante reintegrat. In Babylone vero natus civitatem in Judaeam veniens ingreditur, cum regeneratus in Christo et bene institutus in Ecclesia acceptum semel diaconatum regulariter custodit. Sicut enim ille per Christi gratiam quasi de Chaldaea servitute liberatus est, ita hic per exsecutionem bonorum, in quibus praedecessores ejusdem gradus conversati sunt, velut ad moenia propriae virtutis vel civitatis ascendunt.

Universusque Israel. (BEDA ubi supra. ) Universum Israel, non decem tribus tantum dicit, quae quondam vocabantur Israel ad distinctionem duarum quae 113.0696A| vocabantur Juda, etc., usque ad de quibus sibi promittunt Judaei, quod regnante Christo suo, cum caeteris suae gentis hominibus sint in Judaeam reversuri, et in toto orbe regnaturi.

Allegorice sacerdotes, Levitae, cantores, janitores, et Nathinaei, omnisque Israel in civitatibus suis habitant, cum ministri altaris et doctores et plebs Christiana in suis gradibus Deo fideliter serviunt, sive qui eodem gradu aliquando vitiis sordidato vel perdito, per poenitentiam correpti sunt, sive qui nuper de regno diaboli ad Ecclesiam venientes bonum sibi gradum acquisierunt. Suas enim civitates introierunt Levitae vel filii Israel, non solum qui eas captivati amiserant, sed etiam qui de captivis geniti ad ipsas se paterna successione pertinere didicerant. 113.0696B| Quicunque vero ita captivati sunt, ut nunquam reversi aliis fundos suos possidendos reliquerunt, illos significant, qui sic peccando ab Ecclesia discedunt, ut nunquam resipiscant, et aliis promissa sibi praemia relinquant; unde: Memor esto unde excideris, et age poenitentiam, et prima opera fac: sin autem venio tibi, et movebo candelabrum tuum, etc. (Apoc. II); et alibi: Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam (Ibid. III).

CAPUT III.

Jamque venerat mensis septimus. (BEDA in Esdram, tom. II.) Qui apud nos October prae caeteris legali observatione solemnis, in quo etiam celebrata est dedicatio templi. Congrue ergo cum primo civitates 113.0696C| suas intrassent et mansiones sibi providissent, mox in Jerusalem confluxerunt, et altare construxerunt, et eo tempore quo templum cum altari et omnibus vasis olim consecratum est, et quo ad diem consecrationis annuatim venire solebant.

Mystice. Septimus mensis gratiam Spiritus sancti significat. In hoc mense post captivitatem de civitatibus nostris in Jerusalem convenimus, cum ablatas sordes vitiorum post inchoationem bonorum operum majore ejusdem Spiritus gratia illuminamur, et in amore supernae pacis, quae in vera unitate est, accendimur. Jerusalem enim visio pacis dicitur.

VERS. 2.-- Et surrexit Josue. De tribu sacerdotali, quae significat Christum verum sacerdotem, qui in sanguine suo nos a peccatis lavit, et assistit nunc 113.0696D| vultui Dei pro nobis.

 Et fratres ejus sacerdotes. De quibus dicitur: Ite, nuntiate fratribus meis (Matth. XXVIII). Hi sunt in Ecclesia altiores, et Christo familiarius inhaerentes, Ecclesiam aedificant. Toti etiam dicitur Ecclesiae: Vos autem genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II). Sunt enim electi membra summi sacerdotis, corpora sua offerentes hostiam vivam.

Et aedificaverunt. (BED., ubi supra. ) Magna provisione primo altare aedificaverunt, etc., usque ad sed Christum apud Patrem advocatum non habuerunt.

VERS. 3.-- Bases suas. (ID., ibid.) Corda scilicet electorum ad suscipienda fidei sacramenta praeceptis 113.0697A| magistorum quasi ferramentis fabrorum praeparata, etc., usque ad cum fideles corda et corpora ad exercendum operando quod credunt, humili intentione submittunt.

Et obtulerunt. (BEDA., ibid.) Mane et vespere offerimus holocaustum Domino super altare ejus, etc., usque ad juxta illud: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum tuarum sacrificium vespertinum (Psal. CXL).

VERS. 4.-- Feceruntque. (ID., ibid.) Qui de Babylone in Jerusalem ascenderant, etc., usque ad et alibi: Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Hebr. XIII).

Solemnitatem tabernaculorum. Quae Graece scenophegia, 113.0697B| id est fixio tabernaculorum dicitur, quae incipit quinto decimo die mensis septimi, et durat septem diebus: in quibus praecepit Dominus populum in tabernaculis habitare, et quotidie legem scrutantes holocausta Domino offerre: quia quondam in tabernaculis scilicet morabantur in solitudine praedicante legem Mosi, et crebro sibi Deo apparente, diu exspectantes promissam requiem, ne unquam scilicet tanti beneficii gratia in oblivionem veniret.

Per ordinem. Quia quidquid inordinate geritur, meritum perfectionis amittit: quia honor regis judicium diligit. Quae enim in honorem summi regis agimus certi, necesse est discretione judicii, quando vel quantum sint agenda, distinguamus.

113.0697C| VERS. 5.-- In Kalendis, quam in universis, etc. Scilicet initiis mensium in ortu lunae, a quo semper Hebraei menses incipiebant, nullos menses exceptis lunaribus habentes: unde pro Kalendis Graeci melius neomenias, id est novilunia vocant. Si autem menses propter dies triginta quibus implentur, significant plenitudinem operum lucis, quando in fide sanctae Trinitatis Decalogi praecepta perficimus, quid exordia mensium, in quibus luna, ut denuo luceat, nuper a sole dicitur accendi, nisi initia designant bonae operationis, quae donante conditoris gratia, quasi solis justitiae praesentia percipimus? Ob cujus significantiam divinae illustrationis sine qua nihil boni inchoare vel perficere valeamus. Deus omnes Kalendas, id est exordia mensium celebrari praecepit; unde: Canite 113.0697D| initio mensis tuba in insigni die solemnitatis vestrae (Psal. LXXX). Bene autem dicitur, quia peracta festivitate tabernaculorum filii transmigrationis faciebant holocaustum juge, etc. Quia postquam animus semel huic mundo perfecte abrenuntiaverit, oportet ut totum se impendat obsequio divinae voluntatis.

VERS. 6.-- A primo die. Ab exordio divinae scilicet inspirationis, qua humana conscientia immutatur, et voluptatibus neglectis, in ea sola quae Domini sunt, inardescit, sicut apostoli qui Spiritu sancto inflammati, quasi holocaustum facti, omnibus linguis praedicabant magnalia Dei. Hinc apud Hebraeos septimus mensis novus annus vocatur: quia per Spiritum sanctum fidelibus datur, ut novum charitatis 113.0698A| impleant mandatum, et canticum novum in aedificatione domus Dei reddant.

Notandum autem quod mense septimo congregatus est populus in Jerusalem, et congregatis omnibus Josue Zorobabel cum fratribus suis altare aedificasse, et a primo die septimi mensis holocaustum obtulisse referuntur: unde colligitur hoc altare ex lapidibus impolitis citissime compositum: non sicut olim de ligno fabrefactum, et aereis laminis coopertum. Non enim aliter etiam plurima fabricantium turba instante potuit una die incipi et perfici, et ad offerendum holocaustum praeparari. In libro enim Machabaeorum de lapidibus factum dicitur: Et acceperunt lapides integros secundum legem, et aedificaverunt altare novum secundum illud quod prius fuit 113.0698B| (I Mach. IV).

Notandum quod initium quintae aetatis sicut quatuor praecedentium oblatis Domino holocaustis consecratur. In prima enim protomartyr Abel primus omnium electorum de primogenitis ovium Deo holocaustum obtulit et ingressum nascentis saeculi primo hostiis pecorum, tandem proprio cruore dedicavit. Secundae aetatis ortum Noe oblatis Deo holocaustis de his quae fuerant in arca consecravit. Tertiam aetatem Melchisedech et Abraham hic in pane et vino, ille proprio filio oblato sacrarunt. Quartam aetatem David Domino consecravit, aedificato altari in area Hornae Jebusaei, et oblatis Deo holocaustis, quibus eum quem populum numerando offenderat placaret; ubi Abraham perhibetur filium obtulisse, et post 113.0698C| aedificato a Salomone templo altare holocaustorum constat esse locatum. Quintae nunc aetatis exordium Josue et Zorobabel aedificato ibidem altari, et oblatis Deo holocaustis, mox excusso captivitatis jugo obtulerunt, et postea jugi holocausto Dominum sibi placaverunt. Haec omnia in figura praecesserunt ejus qui in sexta aetate hostia suae carnis totum mundum redemit.

VERS. 7.-- Dederunt autem. (BEDA ubi supra. ) Qui de captivitate liberati Jerosolymam venerant, etc., usque ad Fundatio templi illos significat, qui nuper conversi locum praeparant Domino in se; unde: Membra vestra templum sunt Spiritus sancti, etc. (I Cor. VI.)

Latomis. (ID., ibid.) Latomi sunt in constructione 113.0698D| domus Dei, qui corda proximorum docendo vel increpando instruunt, etc., usque ad et tabernaculum de cortinis et tabulis compositum.

Caementariis. (ID., ibid.) Caementarii sunt praedicatores, qui dum eos quos bonis operibus instituunt, copula charitatis ad invicem nectunt, quasi quadratos politosque lapides, ne ordinem compositionis reserant caementi infusione conjungunt, dicentes: Ante omnia autem mutuam in vobismetipsis continuam charitatem habentes, etc. (I Petr. IV). Inde Paulus: Super omnia autem habete charitatem, quod est vinculum perfectionis (Col. III).

Sidoniis Tyriisque. (ID., ibid.) Sidonii quoque et Tyrii praedicatores repraesentant, qui homines in 113.0699A| gloria quondam saeculi sublimes et candidos securi sermonis Dei, de statu primae conversationis dejiciunt, ut salubriter prostratos, et quasi ab humore corruptivo ingeniti sensus excoctos, ab omni vitiorum fortitudine corrigant, et in ornatum vel in munimentum Ecclesiae exigunt. Unde in psalmo qui inscribitur in consummatione tabernaculi: Vox Domini confringentis cedros (Psal. II).

Sidoniis Tyriisque. (BEDA.,ibid.) Dant principes patrum, etc., usque ad quia pressuram in mundo habent, quamvis confidentes, quia Dominus vicit mundum.

Ut deferrent ligna. (ID., ibid.) Deferunt ligna excisa in mare, etc., usque ad et per reconciliationem sacerdotum Ecclesiae aggregamur.

Joppe. Unde scilicet per terram ad opus templi 113.0699B| deferrentur, sicut in prima templi structura factum est, sed Salomon regali potentia a rege Hiram quae voluit, facile obtinuit: hi autem de captivitate redeuntes et regni potentiam non habentes cuncta emebant.

Anno autem. (BEDA ubi supra. ) Cum supra dicatur quod septimo mense venerunt in Jerusalem, etc., usque ad aut resurrectionem corporum quam bene operantes speramus, denuntiat.

VERS. 8.-- In Jerusalem. Locum scilicet templi quo templum aedificare cupiebant. Falluntur enim Judaei qui dicunt nunquam parietes templi, sed solum tectum a Chaldaeis fuisse subversum, cum pateat Esdram filium transmigrationis templum fecisse a fundamentis.

113.0699C| Et omnis qui. Magna devotio totius populi. Gaudebant enim se de captivitate rediisse, et quantum superbae civitatis flagitia horrebant, tantum Jerusalem videre cupiebant decorem: quantum fana abominabantur, tantum templum Dei restaurari conabantur. Sic non solum episcopi et presbyteri plebem fidelium, id est Dei domum debent aedificare, sed etiam populus de captivitate vitiorum ad visionem verae pacis vocatus, ministerium verbi ab his qui docere noverunt, debet eligere, qui scilicet ministri verbi, id est Levitae a viginti annis et supra constituuntur: quia tales sunt ad praedicandum constituti et praeferendi, qui Decalogum non solum faciendo auditoribus ostendant, sed etiam puritatem et integritatem cordis in conspectu Dei intemeratam custodiant.

 113.0699D| A viginti annis. (BEDA ubi supra. ) Non est dubitandum ibi statum Ecclesiae per spiritum sumere projectum, etc., usque ad Zorobabel vero de tribu regia orti sunt.

VERS. 9.-- Stetitque. (ID., ibid.) Non filius Josedec, etc., usque ad Laudant etiam per manum David regis, cum opera Christi quae per carnem gessit, diligenter attendunt et imitantur, quantum possunt.

VERS. 10.-- Steterunt sacerdotes in ornatu suo. (ID., ibid.) Magna omnium personarum devotio ostenditur, cum fundato templo omnes juxta gradum suum misericordiam Domini laudant. Sacerdotes quidem sanctis vestibus ornati, sicut adhuc stante templo consueverant, 113.0700A| tubis personantes et cor populi ad suavitatem supernae laudis accendentes; Levitae in cymbalis bene sonantibus hymnos Domino concinentes; populus communi clamore Deum laudando affectum cordis ostendens.

VERS. 11.-- Et concinebant in hymnis. In organis, scilicet quae ipse fecit, vel psalmis quos instituit, vel quia David in collocatione arcae principem fecit ad confitendum Domino, Asaph et fratres ejus, ut Verba Dierum testantur, de quo rursum dicitur: quia filii ejus sub manu ipsius erant prophetantes juxta regem (I Paral. XV, XVI). Merito hic cum filii Asaph laudarent et confiterentur Domino per manum David, juxta dispositionem ejus hoc fecisse intelligendi sunt.

VERS. 12.-- Flebant (BEDA ubi supra ), scilicet 113.0700B| cernentes quantum pauperies illius temporis a magnifica quondam Salomonis potentia, qua prius templum fundatum est, distaret, etc., usque ad In secunda Christus et apostoli gratiam Novi Testamenti et regni coelestis introitum nuntiant.

(ID., ibid.) Flebant in aedificatione templi spiritualis, etc., usque ad nec inter augmenta piorum desunt tentamenta pravorum, qui vel bonum ficte ostendendo, vel aperte malum ingerendo, sanctos laedere conentur.

CAPUT IV.

VERS. 1.-- Audierunt autem hostes Judae et Benjamin, etc. (BED. in Esdr. ) Hostes Judae et Benjamin Samaritas dicit, etc., usque ad qui ad dexteram judicis benedictionem et regnum aeternum percepturi 113.0700C| sunt. Dicunt ergo:

VERS. 2.-- Aedificemus vobis. (ID., ibid.) Cum affectant haeretici auctoritatem sibi praedicandi inter catholicos tribui, etc., usque ad in aperti persona hostis accerrime impugnavit.

Non est nobis. Non est haereticorum aedificare Ecclesiam a qua sunt alieni, sed tantum eorum qui Christo vero regi et sacerdoti adhaerentes, principes patrum vocari meruerunt, et pro pia cura quam habent erga eos qui Christum videre desiderant.

VERS. 3.-- Factum est autem. (ID., ibid.) Quoties haeretici non solum in civitatibus, sed etiam in provinciis perverse docendo vel etiam saeviendo dogma confessionis verae impediebant, etc., usque ad sapientibus architectis reaedificandae post captivitatem 113.0700D| ejusdem domus copia suppeteret.

VERS. 4.-- Populi Judae. Populum Juda, id est confidentem et glorificantem, dicit eum qui integramente Domino aedificare, id est ad voluntatem ejus faciendam et gloriam quaerendam omnium quos potest animos et ora convertere quaerit.

VERS. 5.-- Conduxerunt. (ID., ibid.) Notanda distinctio verborum, etc., usque ad cum principum terrenorum contra Ecclesiam praesidia acquirunt, quod quantum noceat fidei, tempore Arianae perfidiae luce clarius innotuit.

In regno autem Assueri. (ID., ibid.) Hunc Artaxerxem, etc., usque ad sed quasi minoris potentiae illum haec tractare et decernere permisit.

113.0701A| (BEDA., ibid.) Artaxerxes cui suadetur et suasus praecepit ne Jerusalem aedificetur, etc., usque ad denuo superatis hostibus qui proxima tenebant loca, possederunt.

VERS. 14.-- Laesiones. Quia nequeunt sufferre, qui regnum diaboli conantur impugnare, timent bella concitari in Ecclesia, ne haereses et fallaciae eorum cum dogmate gentilium debellentur, duce illo qui ait: Non veni pacem mittere, sed gladium (Matth. XVI). Et iterum: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII), etc., gladium, scilicet verbi Dei quo adversarios sternat, ignem charitatis, quo suorum corda accendens omnia contrariae sectae arma et scuta comburat.

Quoniam urbs. (BEDA ubi supra. ) Ipsi hostes iterum de civitate Domini confitentur, etc., usque ad id est 113.0701B| inchoationem et perfectionem honorum Deo a quo acceperant bene vivendo et gratias agendo referunt.

VERS. 16-- Trans fluvium. Euphratem scilicet, intra quem Syria est, qui baptismum significat, quia unus est de quatuor fluminibus paradisi, qui totum orbem irrigant, sicut quatuor evangelistae ab uno fonte vitae, id est Christo inspirati, consona voce cunctis gentibus lavacrum salutis praedicant, vel quia Euphrates frugifer interpretatur: quod congruit sacramento quo orbis ablutus et sanctificatus fructum animarum, tricesimum, sexagesimum et centesimum Deo gignit.

VERS. 17.-- Verbum misit rex ad Reum Beelteem. (BEDA ubi supra. ) Quaerit rex Persarum, etc., usque ad qui Ecclesiam persequuntur et prohibent aedificari.

113.0701C| Habitatores Samariae. Habitant hostes Jerosolymorum in Samaria, quae interpretatur custodia, non quod praecepta fidei et veritatis custodiant, qui visioni verae pacis obstinate repugnant, sed quia custodiam virtutum penes se manere jactant, cum adversus moenia pacis per haeresim pugnant.

VERS. 23.-- Itaque exemplum. (BEDA, ibid.) Patet ordo historiae, etc., usque ad et rex tantum prohibuisset construi civitatem.

Prophetaverunt. (BEDA, lib. II in Esdram, tom. II.) In libris eorum plenius scriptum est, etc., usque ad Zorobabel quoque et Jesus, et populus qui cum 113.0701D| eis erat, non minoris fuisse fidei probantur, qui prophetas jubentes magis audierunt quam prohibentis imperium.

VERS. 2.-- Zorobabel. (ID., ibid.) Ortus in Babylone, etc., usque ad Unusquisque etiam cum Deum invocans non aliud quaerit quam ipsum, potest eum Salathiel vocare.

Et Josue. (ID., ibid.) Josue vel Jesus interpretatur Salvator. Josedec Dominus justus. Hic quidem, sicut filius Nun, Christum significat; uterque enim populum in terram promissionis, ille de longo incolatu eremi, hic de longiore captivitatis servitio introduxit. Sic verus Jesus electos suos ab omnibus malis eruens, ad superni regni promissa gaudia inducit, 113.0702A| qui est filius Josedec, id est Domini justi, de quo dicitur: Dominus justus concidet cervices peccatorum, etc. (Psal. XII.)

VERS. 3.-- In ipso. (ID., ibid.) Patet littera textus, quia confortati verbis prophetarum, optimates Judaeo rum non potuerunt hostium infestationibus a sancto opere praepediri, a quo quiescentibus adhuc prophetis, timore hostium cessaverant, sicut nunc in Ecclesia geritur, dum hi qui malignorum spirituum, vel hominum insidiis retardati, tardiores aliquando ad opus bonum fuerunt, repente verbis doctorum vel divinarum Scripturarum correpti, nullis tentationum machinis possunt vinci, vel a proposito intentionis revocari.

VERS. 4.-- Ad quod respondimus. (ID., ibid.) Videtur 113.0702B| qui hoc scripsit praesens affuisse, cum Esdras dicatur scripsisse, qui non tunc Jerosolymis fuisse, sed multo post, regnante Artaxerxe, illuc venisse reperitur. Aut ergo tunc vere ibi fuit, et facto templo Babyloniam rediit, ut plures de filiis Israel in Jerusalem reduceret, aut se aedificantibus jungit, quasi suum sit quod erga fratres agitur, vel quod ipsi agunt, sicut Apostolus ait: Nos qui vivimus, qui residui sumus in adventu Domini, non praeveniemus, etc. (I Thes. IV).

VERS. 6.-- Exemplar epistolae. (ID., ibid.) Multum dissimilis est haec epistola illi, etc., usque ad et tandem cognoscentes quod hoc a Deo coeli et terrae, qui solus vere est Deus, originem sumpsit, sacrificiis ejus communicant, et aedificium juvare laetantur.

113.0702C| VERS. 8.-- Lapide impolito. (ID., ibid.) Novo scilicet, quem impolitum repererunt, sed poliendo aedificio aptaverunt, etc., usque ad alter idololatriae mancipatus nulla spiritualium architectorum industria, nullo pietatis cultu deformitatem agrestis et terrenae mentis exuerat.

Et ligna ponuntur in parietibus, opusque, etc. (ID., ibid.) Ligna quae ad ornamentum vel munimentum templi ponuntur, eamdem sanctorum vitam in ornatu Ecclesiae quam et lapides designant: de quibus dicitur: Exsultabunt omnia ligna silvarum, etc.

CAPUT VI.

VERS. 1.-- Tunc Darius. (BEDA in Esdram, lib. II, tom. II.) Josephus nomen loci in quo hae Cyri litterae 113.0702D| sint inventae, ita posuit; et inventus est in Egbathanis constructa urbe in regione Mediae codex. Porro alia translatio sic habet: In Egbathana in aedificio tutissimo regionis Medorum: unde videtur quod nomen Medena non aliud quam Mediam significat.

VERS. 3.-- Ut ponant fundamenta. (ID., ibid.) Non est nobis exponendum, etc., usque ad aut de porticu domus Domini quae erant ante faciem templi. De qua Scriptura cum palatium Salomonis fabricaretur, ita memorat: Fecit atrium, etc. (III Reg. VII).

VERS. 5.-- Reddantur. (ID., ibid.) Darius perfectas litteras auctoritate sua confirmat compescens omnes Judaeorum adversarios, et templum in loco suo aedificari jubet, etc.

113.0703A| VERS. 6.-- Nunc ergo. Significat Artaxerxes, qui domum Dei et civitatem aedificari vetat, eos qui constructioni Ecclesiae sanctae motis persecutionibus contradicunt, inter quas Ecclesia maxime martyrum victoria floruit. Darius autem piam illorum regum devotionem, qui agnita fidei Christianae pietate non resistere, sed suis decretis eam adjuvare curabant, e quibus multi interdictis persecutionibus priorum, seipsos cum subjectis populis ejusdem fidei sacramentis consecrari voluerunt: quibus bene convenit quod Darius adjungit: Sed a me praeceptum est quod, etc. Quis enim explicare valeat quantum Ecclesia liberalitate regum adjuta sit et locupletata?

VERS. 8.-- Ut de arca. (BEDA, ibid.) De arca regis ad opus Dei sumptus tribuuntur, etc., usque ad quid 113.0703B| Cyrillus, quid Joannes, quid caeteri sancti dixerunt: edoctum se a senioribus Judaeorum, id est, confitentium et laudantium Deum probavit.

Vitulos et agnos. (ID., ibid.) Haec animalia quae munda sunt, etc., usque ad quidquid a viris Ecclesiae salubre didicerit, totum in divinum cultum impendit.

VERS. 9.-- Secundum ritum. Quia tunc tantum vota offerentium accepta erunt, cum secundum catholicae pacis ritum offeruntur; quae autem gentili superstitione vel haeretica permista sunt, bona non sunt.

VERS. 10.-- Orentque. Secundum illud Apostoli: Obsecro ergo primo omnium fieri obsecrationes et orationes, postulationes gratiarumque actiones pro omnibus 113.0703C| hominibus, pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt (I Tim. II).

 VERS. 11.-- A me ergo. Gravissima poena voluit eum punire qui decretum mutaret, damno scilicet omnium quae haberet et animae suae, quam etiam ligno confixus longo cruciatu amitteret.

Mystice autem opera nostra lignis comparantur, bona fructiferis, prava autem salicibus et incendio dignis, tolliturque lignum de domo ejus, qui holocaustis Domini contradicit, et erigitur, et ipse in eo configitur, cum opera eorum qui paci Ecclesiae repugnant omnibus manifeste, quam sint inutilia et perversa patescunt: et ipsi in eis non vitae gaudium, sed mortis laqueum acquisisse probantur. Domus quoque talium publicatur, id est, publico censu 113.0703D| proscribitur: cum corpora eorum qum quibus in hac vita remanserunt, in resurrectione perpetuo punienda tormento saevis exactoribus, immundis spiritibus in potestate traduntur.

VERS. 12.-- Deus autem. Decretum suum divinae potentiae confirmari desiderat, et ipse ut homo temporali regno praeditus pro pace domus Dei publica lege omnia quae potest facit. Quod nunc quoque in Ecclesia geritur, cum terrenae potestates ad fidem conversae pro statu Ecclesiae publica edicta proponunt, et hanc Domino juvante et inimicos debellante placidam pacem semper habere capiunt.

VERS. 14.-- Juxta prophetiam. Praedixerant enim, quia si aedificando templo insisterent, mox donante 113.0704A| Domino et opus ipsum complerent, et bonis omnibus abundarent.

(BEDA ubi supra. ) Nemo quod Aggaeus dicit sub Dario rege jacta esse templi fundamenta, etc., usque ad aliquando separatim sub nomine gazophylaciorum, vel exedrarum, vel porticuum, vel atriorum; unde: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri (Psal. CXXXIII).

Et Artaxerxe. Quaeritur quomodo, jubente Artaxerxe, dicatur domus constructa, cum statim subjungitur eam, regnante adhuc Dario, fuisse completam et dedicatam, nisi forte credendum est etiam Artaxerxem, misso auro et argento, jussisse: ubi si quid minus in aedificio vel ornatu templi vel vasorum esset completum, perficeretur. Nam Esdra illuc properante, 113.0704B| scriptum est quod idem rex cum principibus vel consiliariis suis plurimum auri et argenti et vasorum miserit ad templum.

VERS. 15.-- Mensis Adar. (BEDA, ibid.) Cujus tertia die domus completa est, usque ad in quibus eminentiora cuncta fuere completa.

(ID., ibid.) Templum vero quanquam electam animam significat propter inhabitantem in se Spiritum Christi, etc., usque ad a superiore quoque in tertium penetramus, cum beatitudinem animarum etiam corporum immortalium perceptione cumulamus.

VERS. 16.-- Fecerunt autem. Merito gaudent filii transmigrationis, etc., usque ad quia omnes ordines Ecclesiae reconciliatis per poenitentiam peccatoribus gaudent.

113.0704C| VERS. 17.-- Et obtulerunt. Offerunt in dedicatione hostias, cum pro errantium conversione Deo gratias agunt, cum multi conspecta devotione eorum ad majora se virtutum opera accingunt, ne sint segniores eis in operando, quibus innocentiores fuerunt minus peccando. Multi etiam qui in fide praecesserunt, ferventiora novitiorum studia aemulantur.

Hircos caprarum. Hirci in hac vita offeruntur pro peccato, cum electi Deo supplicant, ut liberentur a peccatis: offeruntur in futuro, cum gratias agunt qui liberati sunt, ideoque misericordias Domini in aeternum cantabunt (Psal. LXXXVIII); quia semper miseros se fuisse et dono ejus liberatos esse memorabunt.

Pro peccato. Pro peccato etiam totius Israel offerunt, 113.0704D| quia oportet sic eos qui nobiscum sunt, bonis favere; sic illorum bona imitando, nostra facere, ut etiam pro statu totius Ecclesiae Dominum deprecemur. Unde in oratione Dominica nemo sibi specialiter aliquid petit, sed omnibus qui eumdem Patrem habent in coelis. Item, aedificato templo, dedicatio sequitur, cum completa in fine saeculi summa electorum perveniet ad gratiam coelestium praemiorum, in qua hostiae offeruntur: de quibus eadem domus, id est Ecclesia, post captivitatem mortalis aerumnae reaedificata per gloriam immortalitatis dicit: Dirupisti, Domine, vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV). Et quia offeruntur non solum pro donis virtutum, sed et pro mundanis sordibus vitiorum: 113.0705A| bene post vitulos, arietes et agnos hirci pro peccato totius Israel offeruntur: gratia enim de qua virtutum beneficia confert, etiam scelera aufert. Nec in domo Dei habet Pelagius locum, qui se suosque persuadebat libertate arbitrii vel liberari a malis, vel confirmari posse in bonis.

VERS. 18.-- Et statuerunt. Ordo poscebat ut, domo Dei aedificata, mox sacerdotes et Levitae qui in ea ministrarent, ordinarentur. Quod observandum est his qui magnifice monasteria construunt, ut in his doctores instituant, qui ad opera Dei populum hortentur, non ibi suis voluptatibus serviant.

Sacerdotes. (BEDA ubi supra. ) Quod dicit sacerdotes in ordinibus suis, etc., usque ad si ad praemia Domini una cum eis pervenire curamus.

113.0705B| VERS. 19.-- Fecerunt autem filii. Ideo specialiter aedificata et dedicata domo Domini celebratio paschae memoratur, cum nulli dubium esset tum religiosos pascha suo tempore celebrare, ut mystice insinuaretur hanc esse summam perfectionis, cum praeteritis omnibus mundi illecebris tota semper intentione mentis alterius vitae meditamur ingressum. Pascha enim transitus interpretatur, quia filii Israel in eo per immolationem agni de Aegyptiaca servitute ad libertatem transierunt, vel ipse agnus, id est Christus, pro nobis immolatus transivit ex hoc mundo ad Patrem, quod imitamur cum ab infimis voluptatibus ad coelestia quaerenda transimus, et vere perficimus, cum a carnis ergastulo soluti coeleste regnum intramus.

113.0705C| (BEDA, ibid.) Quare de pascha post aedificatam domum refertur, etc., usque ad quanto diutius terram cordis virtute vacuam possedit.

VERS. 22.-- Et fecerunt solemnitatem. (ID., ibid.) Potest hoc in loco celebratio paschae ad tempus nostrae resurrectionis typice referri, etc., usque ad cujus nobis septilormem Propheta gratiam commendat.

Septem diebus. Quia per omne saeculi tempus in sinceritate et veritate, imo in omnibus bonorum victimis et holocaustis vita ducenda est: quia Christus paschali tempore transitorie mortem gustavit, sed aeterna resurrectionis virtute devicit.

In laetitia. Haec est enim maxima nunc et in futuro justorum laetitia, perfectum esse opus justitiae vel Ecclesiae, conversis etiam gentilibus, qui olim resistebant 113.0705D| et ad adjuvandum ejus statum, confirmandam Christianae religionis pacem per mundum.

CAPUT VII.

VERS. 1.-- Post haec autem. (Beda in Esdram, tom. II.) Hucusque reditus populi de Babylone in Jerusalem, etc., usque ad haberent unde ipsi moniti intus discerent restaurari, unde sequitur:

Post haec. (BEDA, ibid.) Hunc Artaxerxem sub quo Esdras de Babylonia Jerosolymam ascendit, Josephus putat esse Xerxem filium Darii, qui post illum regnavit: sed chronicorum libri successorem ejusdem Xerxis. Regnavit autem Darius, sub quo aedificatum est templum, annos sex et trigenta, post quem Xerxes annos viginti, post quem Archabanus menses septem 113.0706A| quos chronographi pro anno posuere: post hunc Artaxerxes annis quadraginta.

(ID., ibid.) Scriba velox in lege Moysi appellatur Esdras, etc., usque ad priores autem litterae remanserunt apud Samaritas, quibus illos quinque libros Mosi quos solos de Scriptura sancta receperant, scribere solebant.

VERS. 7.-- Et ascenderunt. (ID., ibid.) Notandum quod in capite hujus libri scriptum est quod ad permissionem Cyri ascenderunt de Babylone Zorobabel et Josue, etc., usque ad perpetuam ad coelestem patriam pervenientibus do.

 VERS. 9.-- Quia in primo. (ID., ibid.) Prima die mensis coepit ascendere de Babylone, etc., usque ad velut post quatuor menses lucidae actionis, quos in via pergimus, 113.0706B| quintum mensem perpetuae remunerationis in luce patriae coelestis agimus.
 (ID., ibid.) Primo mense coepit Esdras ascendere de Babylone, etc., usque ad superna promissa veniamus.

Juxta manum Dei. Confirmatus scilicet gratia et protectione divina, qua prospere coepta perficeret. Sic et Christus, quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, manus quoque Dei super ejus humanitatem fuit, qua in passione exaltatus, et ad moenia supernae civitatis ascendit, et fidelibus suis iter patefecit.

VERS. 10.-- Esdras autem paravit. Magna virtus hominis parare cor suum ad obsequium divinae voluntatis, et dicere posse: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum (Psal. LVI).

(BEDA, ibid.) Christus quoque paravit cor suum, ut 113.0706C| investigaret legem Domini, quia talem sibi hominem suscipere divinitus praevidit, qui non solum sine peccato, sed etiam plenus esset gratia et veritate: qui nulla sibi repugnante lege peccati, legem Dei absque ulla mentis vel carnis contradictione servet; unde: In capite libri scriptum est de me, etc. (Psal. XXXIX.) Item Dominus investigavit legem Dei, quia abjectis Pharisaeorum traditionibus Scripturam sanctam mystice intelligere docuit, et decreta Evangelii quae attulit magis perfecta et Deo accepta quam ea quae per Moysen praemiserat, ostendit. Unde: Audistis quia dictum est antiquis: Diliges amicum tuum, et odio habetis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, etc.

VERS. 12.-- Artaxerxes rex. Artaxerxes qui devota 113.0706D| mente templum et sacerdotes Domini venerabatur, eique famulabatur, Christianos principes, sicut Darius significat. Nec mirum si successores Cyri qui templum et civitatem fecerunt aedificari, qui servos ejus ac legem dilexerunt atque juverunt, Christianos reges figurant; cum ipse Dominus per prophetam Cyrum significare Filium suum dixit: et ejus nomine illum honorificaverit, dicens: Haec dicit Dominus Christo meo Cyro (Isa. XLV).

VERS. 13.-- A me decretum. Quia ad regem pervenerat fama divinae virtutis, per quam ille incensam a Chaldaeis legem (eisdem quibus prius propriis sermonibus, quamvis alio litterarum caractere) novaverit.

VERS. 14.-- Ut cuicunque. Omnibus licentiam eundi 113.0707A| tribuit, nullum ire compellit. Christiani principes nullum cogentes, ne sit incerta voluntas fidei, omnibus quibus placuerit in regno suo Christum colere permittunt.

Et septem consiliatorum. In libro Esther legitur moris fuisse Persarum regibus, ut in cunctis agendis vel discernendis septem consilio uterentur. Septem consiliariis utuntur fideles cum in omnibus quae faciunt praecepta divinae Scripturae sequuntur. De qua dicitur: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI), id est sancta illustratione septiformis spiritus perfectum.

Missus es. Mittitur Esdras a facie regis et septem consiliatorum ejus, ut visitet Indiam et Jerusalem 113.0707B| et conversi ad fidem principes saeculi et Scripturarum persuasionibus roborati, Christum ad salvandam Ecclesiam et congregandam de gentibus quotidiano auxilio, quod Esdrae nomen significat, venire desiderant, dicentes: Domine Deus virtutum, convertere, respice de coelo, etc. (Psal. LXXIX.)

Quae est in manu. Mirum quod invenitur verbum in epistola Artaxerxis quo prophetae solent uti: cum dicit legem Dei esse in manu servi illius, scriptum est enim: Factum est verbum in manu Aggaei prophetae. Et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliae; et testificatus est Dominus in Israel et in Juda per manus omnium prophetarum: quia scilicet prophetae non minus operando quam loquendo quae Dei sunt, praedicabant.

113.0707C| Christus legem in manu habuit: quia eam quondam per Moysen prout voluit, statuit; et nunc eamdem per semetipsum immutans ad perfectiora transtulit.

VERS. 15.-- Et ut feras. Notanda fides et sapientia regis et consiliatorum ejus qui dona sua magis per illum qui legem Dei in manu habebat, id est opere complebat, offerenda esse intellexerunt.

Cujus in Jerusalem. (BEDA ubi supra. ) Fideliter et docte eum in Jerusalem habere tabernaculum dicit, etc., usque ad et de illo Joannes ait: Ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II).

VERS. 16.-- Et omne argentum. De hac pecunia fideles in Ecclesia sua bona opera clarere cupiunt: ut per hoc patrem cum sanctis habeant: et alii ipsorum 113.0707D| exemplis proficiant. Nam quasi de argento et auro nostro sacrificia, libamina, et hostiae ad offerendum Domino comparantur: cum visa operum nostrorum claritate proximi convertuntur ad officium pietatis: quo et ipsi bene vivendo Domino consecrantur; sunt autem quaedam sanctorum clarissimae virtutes: quae non omnibus in exempla operis possunt ostendi: sed tantum ad glorificandam Dei gratiam recitari, ut est illud quod Daniel et Jeremias pueri prophetaverunt: quod Joannes nondum natus: quod Cornelius cum domo sua nondum baptizatus Spiritum sanctum accepit, et innumera miracula instar argenti in domo Domini. Nec tantum ex hoc argento vel auro oblationes quae super altare ponuntur, 113.0708A| emi possunt, quia talia cum audimus, mirari quidem velut divina debemus: sed quasi possibilia imitari non valemus.

VERS. 19.-- Vasa quoque. Verus Esdras vasa misericordiae quae sibi traduntur ab hominibus in conspectu Patris in supernam Jerusalem tradidit. De quibus dicitur: Quomodo poterit quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? (Marc. III.) Fortis enim erat rex Babylonis, id est diabolus: sed vinctus et ligatus a Domino, ea quae injuste possidebat vasa, id est delectorum corda amisit: neque auferenti et ad supernam civitatem cujus erant propria reducenti contradicere potuit.

VERS. 21.-- Et a me. Principes Christiani subjectis 113.0708B| suis imperant, ut quidquid petierit Christus pontifex noster, absque mora tribuant: nihil omnino retractantes, dent aurum in confessione verae fidei, frumentum in ostensione bonae operationis; vinum in fervore dilectionis; oleum in hilaritate misericordiae: et haec omnia sub centenario numero sacerdoti magno et scribae legis Dei coeli dari jubentur, id est Christo, qui coelestia nobis mandata a Patre deferens, coelestia obedientibus in domo Patris praemia promisit. Centenarius enim, qui in computo digitorum a laeva transit in dexteram: ea quae in dextra indicis (id est vita aeterna) sunt gaudia, designat. Talentum autem triplicis mensurae traditur. Minimum, librarum quinquaginta medium, librarum sexaginta duo summum, librarum centum et viginti. 113.0708C| Corus triginta modii: batos, qui et ephi decima pars cori, id est tres modii.

VERS. 22.-- Sal vero. (BEDA ubi supra.) Sal sapientiam significat, etc., usque ad dum per adversarios expugnant.

VERS. 24.-- Vobis quoque. Hoc privilegio ostenditur, quod caetera plebs filiorum Israel ad patriam perveniens tributa regis pendebat, quod discreta provisione rex fecisse cognoscitur ut qui divino servitio supererant occupati, a suo famulatu essent liberi, et qui in terra nihil proprium possidebant, sed ex decimis populi vivebant, nemo ex eis tributum exigeret. His omnibus probatur, non solum dilexisse, sed etiam optime didicisse quae divinae servitutis posceret cultus.

113.0708D| VERS. 25.-- Tu autem. (BED., ibid.) Repetit rex quae supra dixerat, etc., usque ad quibus saepe reges et principes litteras pro statu fidelium miserunt.

VERS. 28.-- Et ego confortatus. Sic quisque ad alios congregandos idoneus per doctrinam suam efficitur: ebrius per gratiam Dei contra omnia quae sanctorum opus impediunt, mente roboratur.

CAPUT VIII.

VERS. 1.-- Hi sunt ergo principes, etc. (BEDA, in Esdram.) Diligenter principes qui secum de Babylone ascenderunt, enumerat, etc., usque ad id est, ex eorum vita quos docuisti, gloriostor eris in regno Dei.

113.0709A| VERS. 15.-- Congregavi autem. (BEDA., ibid.) Nomen hoc loci non alibi me legisse memini, etc., usque ad copiam sibi ministrorum domus Dei providit per quos Jerosolymam veniens quae in templi usus necessaria sunt perficeret.

VERS. 17.-- Et misi eos ad Eddo. (ID., ibid.) Mare Caspium secundum Orosium, etc., usque ad quibus adjunctis Esdras in exercitu suo mille septingentorum prope virorum summam habuisse reperitur.

VERS. 21.-- Et praedicavi ibi jejunium. (BEDA, homil. 8.) Datur nobis exemplum jejunandi et orandi, etc., usque ad et sic oret, nec prospere eventura quae postulat, dubitet.

VERS. 25.-- Appendique eis argentum, et aurum, et vasa consecrata. (ID. in Esdram, tom. II.) Per argentum, 113.0709B| et aurum, et vasa quae de Babylone Jerosolymam mittuntur, etc., usque ad et per successores eorum usque ad finem aedificanda est.

(ID., ibid.) Distat inter haec vasa quae Esdras cum sacerdotibus Jerosolymam offert, et ea quae Zorobabel et Jesus obtulisse referuntur: quia illa de templo Domini translata sunt in Babylonem, et translata sunt in Jerusalem: haec in Babylonia facta, sed devotionis gratia Jerosolymam missa a rege vel principibus Persarum, vel etiam a populo Israel, qui in illis partibus morabatur. Illa ergo vasa significant eos qui post acceptam notitiam et sacramenta fidei, post inchoata virtutum opera, decepti a diabolo rapiuntur in confusionem eorum, sed Christi gratia revocantur ad salutem: haec autem illos qui cum 113.0709C| peccato primae transgressionis nati, per lavacrum regenerationis sacerdotum ministerio expiati, Ecclesiae filiis aggregantur.

VERS. 28.-- Vos sancti Domini estis. Oportet doctores Ecclesiae nunquam oblivisci sanctimoniae, quia a Domino sunt consecrati per Spiritum sanctum in die redemptionis, ad quam suscipiendam etiam auditores instituant, ut qui jam Domino oblati sunt per rudimenta fidei, etiam per eorum qui in fide praecesserunt exempla et monita magis confirmentur, et supernae civitatis introitu digni efficiantur.

VERS. 29.-- Vigilate et custodite. Vigilandum est sacerdotibus, ne qua de sibi creditis animabus, id est, vasis Domini pereat: sed integro numero ad sanctae virtutis aedificia perducantur.

113.0709D| Donec appendatis. Eos scilicet, quos superna dispositio vobis commisit, tales instruendo et docendo exhibeatis, qui irreprehensibiles inveniantur, et apti thesauro aulae coelestis, id est, sedibus aeternae pacis et lucis, et hoc non judicio quorumlibet qui falli possunt, sed apostolorum et eorum qui cum Domino sunt judicaturi. Hi enim merito sunt principes sacerdotum et Levitarum et duces familiarum Israel, id est, virorum vel animarum Deum videntium intelliguntur, de quibus dicitur: Constitues eos principes super omnem terram (Psal. XLIV); et alibi: Nobilis in portis vir ejus.

Promovimus. (BEDA, ibid.) Omnia sunt plena mysteriis, etc., usque ad qua adjuti animas fidelium ad 113.0710A| societatem electorum et arcem vitae perfectionis quasi vasa sancta ad templum Domini efficacius transferamus.

VERS. 32.-- Et mansimus. (ID., ibid.) Tres dies manetur in Jerusalem, etc., usque ad quasi post gaudium triduanae mansionis in Jerusalem ob donaria et vasa pretiosa quae obtulerunt, amplius honorantur.

VERS. 34.-- Descriptumque. (ID., ibid.) Hoc fit cum doctores studiose vitam examinant subditorum, etc., usque ad ut digna in coelis donetur retributione.

VERS. 35.-- Sed et qui venerant. (ID.) Magna devotio et religio ostenditur, cum pervenientes ad templum primo omnium holocausta offerunt, non tantum pro seipsis, sed etiam pro omni Israel, id est, 113.0710B| pro eis qui jam domum reversi fuerant, et pro eis qui adhuc exsulabant.

Mystice autem illi veraciter et perfecte captivitatem diaboli, qua peccando tenebantur, poenitendo evaserunt, qui se fixa intentione divino servitio subdunt, qui totos se ab infimis abstractos, flamma coelestis desiderii accendunt. Hoc est enim holocausta, id est, tota incensa sacrificia Domino offerre, nihil nisi ejus voluntatem in omnibus cogitare vel facere.

Obtulerunt holocaustomata Deo, etc. Non tantum pro se. Perfectae mentis indicium est, cum quis pro omni Israel immolat, id est, pro generali fidelium sospitate, quasi unitatis et fraternitatis memor supernae pietati supplicat.

VERS. 36.-- Et elevaverunt populum. (AUG.) Ornando 113.0710C| variis donariis, quae rex et consiliarii et principes ejus miserant, ministros quoque et sacerdotes illius ab omnibus angustiis liberando.

Mystice. Populus et templum Dei unam et camdem Ecclesiae figuram tenent, quam levat Esdras et filii transmigrationis ablatis de Babylone sacris vasis, cum praedicatores aggregantes ei juvante Domino novos credentium populos, honorabilem eam omnibus et terribilem exhibent. Item cum eos quos exemplis in bona conversatione instituere vel verbis usque ad coelestium perceptionem praemiorum promovent, vel provehunt: levant populum in domum Dei, quia magnum et manentibus in superna patria, et peregrinantibus adhuc in terra electis gaudium faciunt.

 (BEDA in Esdram, lib. II, tom. II.) Haec autem 113.0710D| transgressio in Malachia propheta manifeste descripta, etc., usque ad referunt causam ad principem, id est, archiepiscopum, cujus auctoritate expietur flagitium.

Mystice autem uxores alienigenae, haereses et superstitiosas philosophorum sectas significant, quae cum in Ecclesiam incaute admittuntur, semen sanctum catholicae veritatis et purae actionis errore contaminant. Peccata quoque omnia quibus ethnici polluuntur, dum Christiani non erubescunt imitari, quasi per uxores alienigenas degenerant a semine verbi Dei, quo fuerant generati, secundum illud: Voluntarie genuit nos verbo, etc. (Jac. I), et quasi profanam de filiabus exterorum sobolem procreant, dum illecebras 113.0711A| errantium secuti, perversos ex eis actus ad cuncto rum notitiam proferunt.

Non est separatus. (BEDA., ibid.) Notandum est quod abducto Israel in captivitatem, etc., usque ad principes qui corrigere debuerant primos errasse fatentur.

CAPUT IX.

VERS. 3.-- Scidi pallium. (ID., ibid.) Per vestimenta solent opera designari, etc., usque ad Sedit moerens, ut per lamenta poenitentiae veniam promerendam esse doceret.

VERS. 4.-- Convenerunt. Nota quantum exempla doctorum juvant. Nihil scribitur Esdras locutus esse, sed tantum audito scelere lacrymasse et turbam ad se fidelium non vociferando sed lacrymando traxisse.

113.0711B| Convenerunt. Magna mutatio rerum perfidia principum, multi luxuriam secuti, reducti sunt, magno principe moerente, et quid peccatoribus agendum esset innuente: conveniunt ad eum omnes qui timent verbum Dei, quo transgressores puniendos esse minatur.

Scisso pallio. (BEDA, ibid.) Typice, quod scisso indumento, etc., usque ad etiam ea quae illorum fragilitati veraciter conveniebant, misericorditer in se transferre dignatus est.

VERS. 5.-- Curvavi genua, etc. Paravit se per compunctionem cordis, et affectionem corporis, ut dignus efficeretur auditu supernae pietatis: et in haec verba orationis prorumpit. Curvat autem genua, expandit manus, et fundit preces in tempore sacrificii 113.0711C| vespertini, sciens esse gratius quod fit in spiritu humilitatis et in animo contrito, quam quod carnibus et sanguine pecudum offertur.

CAPUT X.

VERS. 1.-- Sic ergo orante Esdra, et implorante Deum et flente . . . . . . . Flevit populus. (BEDA in Esdram, tom. II.) Qui scilicet peccaverunt, poenitentiam agentes, vel qui in castitate permanserant, de casu fratrum dolentes, etc., usque ad Nunc vero etiam ipsi qui peccaverunt cum uxoribus suis et liberis, poenitentiam acturi convenerunt.

De filiis Aelam. Hunc dicit Josephus primum fuisse Jerosolymitarum, qui ut principem decet, maxima auctoritate mox intentionem Esdrae juvabat, 113.0711D| populum secum peccasse confitendo, et poenitentiam suadendo abjectis uxoribus alienigenis, cum liberis suis.

Et nunc si est poenitentia in Israel. Quia si populum hujus peccati perfecte poenitet, primo conversi ad Dominum, correctionem promittamus, et veniam postulemus; deinde ad nos reversi, omnem peccati radicem exstirpemus et fruticem, ejectis, scilicet, uxoribus cum omni sobole: hoc est enim veraciter 113.0712A| poenitentiam agere toto corde, et intus ad Dominum converti, et omnem foris peccandi materiam ab ipsa origine resecari.

Surge. Decenter docet quomodo sit apud majores consilio agendum, ut scilicet, quisque pro suo sensu quod optimum intellexerit, vel intellexisse sibi videtur, dicat: et tamen ei qui praeest, locum discernendi relinquat, paratus obtemperare omnibus quae ille secundum voluntatem et legem Dei agenda decreverit.

VERS. 6.-- Filii Eliasib. Qui tunc summus sacerdos erat, post Jesum filium Josedec Joacim filius ejus, et post eum Eliasib filius ejus summo sacerdotio functus est.

Panem non comedit. (BEDA ubi supra. ) Exemplum 113.0712B| hinc habent sacerdotes, etc., usque ad: Si enim refugientes coinquinationes mundi, etc. (II Petr. II).

VERS. 9.-- Ipse est. (BEDA ubi supra. ) Qui ab Hebraeis Casleu, a Romanis vocatur December, etc., usque ad qua arte adversa quae exterius propter peccata desaeviunt, aut evitent, aut separent.

Et sedit omnis populus. (ID., ibid.) Id est, circa atrium sacerdotum quo ipsa domus undique cingebatur, habens circa se ex omni parte per quadrum aedes atriorum amplissimas, in quibus etiam populus quando pro pluvia opus erat, stare poterat, et videre ea quae in templi januis gerebantur, vel circa templum: habebant enim interiores parietes juxta terram in columnis factos exteriores solidos.

VERS. 10.-- Et surrexit Esdras. (ID., ibid.) Hic 113.0712C| locus respondet, etc., usque ad et facta merito in memoria teneretur, ac posteris noscenda traderentur.

VERS. 16.-- Et sederunt in die. (ID., ibid.) Nota numerum ternarium esse mysticum, etc., usque ad quod etiam nos omnibus annis in quadragesima paschae oportuit imitari, instante scilicet Dominica resurrectionis, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, ut participes resurrectionis esse valeamus (II Cor. VII).

Et inventi sunt. (ID., ibid.) Aptant Hebraei huic loco, etc., usque ad Sed intuendum quod non scribit Esdras Jesum alienigenam duxisse uxorem, sed quosdam de filiis et fratribus suis, etc.

VERS. 18.-- Et fratres ejus. (ID., ibid.) Cognati 113.0712D| scilicet, non enim fratres ejus germani in carne eatenus vivere, et voluptati operam dare poterant, cum centum anni et amplius essent transacti, ex quo Cyrus regnare incipiens, Jesum et Zorobabel cum transmigratione Juda et Benjamin, ad construendam domum Domini, Jerosolymam remisit.

VERS. 19.-- Et dederunt, etc. (ID., ibid.) Primo uxores illicitas abjiciunt, etc., usque ad dignum faciat perpetua mercede in coelis.