(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)
Migne Patrologia Latina Tomus 113
Liber III Regum
Liber III Regum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 113.0610B
CAPUT PRIMUM. 113.0581A|
VERS. 1.-- Et rex David senuerat. (HIERON., epist. ad Nepotianum, tom. I.) Nonne tibi videtur si occidentem sequaris litteram, figmentum esse vel atellanarum ludicra? Frigidus senex obvolvitur vestimentis, et nisi complexu adolescentulae non tepescit. Vivebat adhuc Bethsabee, etc., usque ad et Raab meretrix in typo Ecclesiae reticulam mysterium sanguinis continentem, ut Jericho pereunte domus ejus salvaretur, appendit, unde de sanctis dicitur: Hi sunt qui venerunt de calore domus Rechab (I Par. II). Et alibi: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII), etc., qui scilicet in discipulorum corde succensus cogebat eos dicere: Nonne cor nostrum ardens erat (Ibid., XXIV)?
Cumque operiretur, etc. David nimium frigus pertulit, 113.0581B| vel quia de senioribus natus est parentibus, vel quia multum in praelio sanguinem fuderat, vel potius ex quo angelum caedentem populum vidit, pavore vehementi contabuit, unde in incommoditate frigoris usque ad mortem permansit.
VERS. 5.-- Adonias autem. Judaicum populum significat, qui major filius esse videtur, quia prior legem suscepit, et gentilem populum, qui per gratiam Dei posterior vocatus est, spernens, se solum cum Domino regnare putavit. Adonias enim dominator dominus interpretatur. Sed Ecclesiae populus cum vero Salomone, id est pacifico nostro, cujus ipse corpus est, per divinam ordinationem in regnum substituitur, de quo merito perfidiae major filius, id est prior populus, praecipitatur.
CAPUT II. 113.0581C|
VERS. 5.-- Tu quoque. David praecepit Salomoni de justa retributione eorum qui sibi solatio fuerunt, vel injuste nocuerunt, quos ipse patienter toleravit. Et prophetia indicat quid mali in futuro fieri oporteat vel boni, quod verus Salomon implebit. Interim tamen patientia Dei saepe bonos tribulari, reprobos deliciis uti concedit.
VERS. 19.-- Venit ergo Bethsabee ad regem. (RAB.) Adonias Bethsabee interveniente, etc., usque ad nec lex quam Judaei sibi adjutricem apud Deum esse opinantur.
VERS. 36.-- Et non egredieris, etc. Praecipit nobis verus Salomon habitantibus in Jerusalem, ne unquam 113.0581D| egrediamur. Quod si fugerint nos nobis ante subjecti, non ideo egrediamur, ut sequamur fugitivorum vestigia, ne dum volumus salvare fugientes, ipsi pereamus, quin potius mortui sepeliant mortuos, et scandalizantem oculum, manum, pedem, dum licet, eruamus et abscindamus a nobis.
CAPUT III. 113.0582A|
VERS. 4.-- Abiit itaque Salomon. In Gabaon erat excelsum maximum, ubi erat tabernaculum, quod fecit Moses, et altare aeneum, super quod Salomon offerens mille hostias divinum meruit oraculum.
VERS. 14.-- Si autem ambulaveris in viis meis, etc. Absque observatione mandatorum Dei, adipisci nemo potest longos dies, id est beatitudinem.
(GREG., lib. VIII Moral., cap. 17.) Postquam Dominus erroris nostri tenebras luce suae cognitionis illustrat, etc., usque ad ut ad promissae incorruptionis substantiam reformemur.
(HIER., epist. 131, tom. I.) Quidam autumant super Synagogam et Ecclesiam hoc esse sentiendum, etc., usque ad notandum quoque quid dicat Ecclesia 113.0582B| contra Synagogam.
VERS. 17.-- Ego et mulier. Quia post resurrectionem Salvatoris una de utroque populo congregata est. Eleganter vero adjunxit: Peperi apud eam in cubiculo. Ecclesia enim de gentibus, quae non habebat legem et prophetas, peperit in domo synagogae, nec egressa est de cubiculo, sed ingressa. Unde: Introduxit me rex in cubiculum suum (Cant. II). Et: Introducam te in domum matris meae, et in cubiculum ejus, quae concepit me (Ibid., III).
(RAB.) Si consideres Pilatum lavantem manus et dicentem: Mundus ego sum a sanguine justi hujus (Matth. XXVII): et centurionem confitentem: Vere hic erat Filius Dei (Marc. XV), et eos, qui ante passionem per Philippum Dominum videre desiderant, 113.0582C| non ambigis primum peperisse Ecclesiam; et post, natum populum Judaeorum, pro quo Dominus precabatur: Pater, ignosce illis, etc., et crediderunt una die tria millia et alia quinque millia.
(GREG.) Per matres lactantes ordo doctorum, etc., usque ad ipsi integros et viventes filios recipiunt, quando in supremo judicio ex eorum vita perfectam retributionem assequuntur.
VERS. 19.-- Mortuus. (RAB.) Dum enim legis sequitur observantiam et gratiam Evangelii copulat legi, tenebrarum errore cooperta est.
VERS. 20.-- Tulit filium. Vivum, scilicet: non ut possideret, sed ut occideret. Non enim fecit hoc filii amore, sed odio aemulae.
VERS. 21.-- Quem diligentius intuens, etc. (RAB.) 113.0582D| Longum est ostendere quomodo per Paulum et alios ecclesiasticos intellexerit Ecclesia non esse filium suum, qui timebatur in lege, et in luce cognovit quem in tenebris non videbat. Duae mulieres, quarum una dilectione ardebat, in altera simulatio subrepebat, Ecclesiam figurant, et Synagogam sive haereticam 113.0583A| pravitatem, quarum utraque et suos nequiter nutriendo interimit, et alienos quousque perdat alliciendo persuadet. Inter duas mulieres Dominus, dum id quod justum est spiritu oris sui dirimit, unicuique quod debetur restituit.
VERS. 24.-- Dixit ergo. (RAB.) Simulans ignorantiam humanos pro dispensatione carnis metitur affectus, sicut et ibi: Ubi posuisti eum (Joan. XX)? Et alibi: Quis me tetigit (Luc. VIII)?
VERS. 25.-- Dividite. (ID.) Tentat naturam naturae Dominus, et vult secundum utriusque voluntatem, viventem filium, in legem gratiamque dividere: non quod probet, sed ad arguendam Synagogae calumniam hoc se velle dicit.
VERS. 26.-- Dixit autem. (ID.) Ecclesia, quae 113.0583B| scit suum esse, libenter concedit aemulae, ut vivat saltem apud eam, ne inter legem divisus et gratiam, Christi mucrone feriatur, unde: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si legem observatis, Christus vobis nihil proderit (Galat. V).
CAPUT IV.
VERS. 22.-- Cibus Salomonis. (RAB.) Refectio Christi, qui pascitur recta fide et operibus bonis, quae illi quotidie offeruntur ab Ecclesia catholica.
VERS. 23.-- Viginti boves. (ID.) Praedicatores Novi Testamenti, qui quasi geminatum Decalogum in se habent, cum Novum et Vetus Testamentum aequaliter praedicant pleni dilectione Dei et proximi.
Excepta venatione. Venatione diversorum animalium 113.0583C| sunt qui ex diversis gentibus quotidie retibus Evangelii per spirituales venatores capiuntur, et in pastum Salvatoris rediguntur.
VERS. 26.-- Quadraginta, etc. Per quadraginta tempora priscae legis designantur, quam Moses accepturus jejunavit quadraginta diebus, et populus qui ea instruebatur, quadraginta annis in deserto fuit.
Et duodecim. Hic numerus praesens tempus significat, in quo apostolica doctrina Novi Testamenti populum nutrit.
VERS. 28.-- Hordeum, etc. Ne quid desit in domo regis, ordo praedicatorum scribendo et loquendo laborat, ut in mensa Domini abundet, unde nutrientur fideles.
113.0583D| VERS. 32.-- Et fuerunt carmina ejus. Constat neque carmina neque disputationes Salomonis hodie esse.
Quinque millia. Propter quinque sensus, quos, qui in diversis virtutibus bene regit, beatus est, et per eos quasi carmina quinque millia Domino canit.
VERS. 33.-- Hyssopum. (RAB.) Hyssopus, herba humilis et saxo haerens, etc., usque ad tunc enim cedrum, id est, arrogantiam saeculi inclinavit usque ad humilitatem hyssopi, id est, usque ad stultitiam crucis.
Et disseruit. (ID.) Omnia enim nuda et aperta sunt Christo (Hebr. IV). Disputat autem, cum singulorum rationem nobis proponit in Scripturis suis, 113.0584A| manifestatque sacramenta, quae fuerunt abscondita a saeculis et generationibus, ut consideremus beatitudinem angelorum, utilitatem hominum, astutiam daemonum, et, reprobantes quod malum est, sectemur quod bonum est.
VERS. 3.-- Et quia non potuerit aedificare domum, etc. (BEDA, quaest. in lib. Reg.) Domus quam Salomon aedificavit, Ecclesiae figura fuit, etc., usque ad in quibusdam remunerata cum angelis hominum certamina demonstret.
(ID., lib. de templo Salom., cap. 1.) Hanc domum spiritualem etiam tabernaculum in eremo factum significat, etc., usque ad et salutem omnium gentium in Christo multis modis ostendat et figuret.
113.0584B| VERS. 6.-- Praecipe igitur ut praecidant mihi, etc. (RAB.) Servi Hiram praecidentes cedros Salomoni de Libano, etc., usque ad melius gentilium errores noverant, et ideo artificiosius expugnabant.
Scis enim quomodo non est in populo meo vir qui noverit ligna, etc. (BEDA, ut supra. ) Dicendum est prius de operariis templi, qui vel unde fuerunt, et de ipsa materia, etc., usque ad triticum, scilicet, verbi Dei, oleum charitatis, unctionis et Spiritus sancti illuminationis.
VERS. 10.-- Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna, juxta omnem, etc. Tyrus, unde rex Hiram, insula est dedita negotiationi, ubi erant optimi fabricatores lignorum, qui dabant ligna pretiosa accipientes cibaria. Vivunt enim non agrum 113.0584C| colendo, sed negotiando. Ibi est mons Libanus, de cujus lignis facta est domus Domini. Unde et Libanus dicitur ibi: Aperi, Libane, portas tuas (Zach. XI).
VERS. 13.-- Elegitque rex Salomon. (BEDA, ut supra, cap. 3.) Non frustra operarios de omni Israel elegit, etc., usque ad in qua mens fidelium a Domino quotidiana illustratione quasi luna a sole respicitur.
Operarios de omni Israel, et erat indictio triginta millia virorum. Hi operatores erant proselyti. Horum magistri de Judaeis, quia non fecit quemquam servire de Israel.
VERS. 14.-- Adoniram erat super hujuscemodi indictionem. (BEDA, ibid.) Dominus meus excelsus. Hic est Christus, qui operariis templi praeponitur, etc., usque ad ut orationibus et jejuniis superno inspectore 113.0584D| et visitatore digna sit.
VERS. 15.-- Fuerunt itaque Salomoni septuaginta millia eorum, qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte. (BEDA, ibid.) Nec praetereundum quod septuaginta et octoginta millia portantium onera et latomorum cum praepositis suis non fuerunt Israelitae, etc., usque ad Quidam utraque virtute praediti ad opus domus Domini conveniunt; unde: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, etc. (I Thes. V).
Latomorum. (BEDA, ibid.). Latomi sunt caesores lapidum, etc., usque ad quia eruti de potestate tenebrarum ad arcem virtutum quae est in unitate Ecclesiae pervenimus.
113.0585A| VERS. 16.-- Absque praepositis. Praepositi autem sunt sacrae Scripturae conditores quorum magisterio crudimur inscios docere, contemptores corripere, et invicem onera nostra portare.
Trium millium. Propter fidem Trinitatis, quam sancta eloquia praedicant. Quod in Paralipomenis tria millia sexcenti scripti sunt, ad perfectionem eorum respicit. Senarius enim, in quo mundi completus est ornatus, perfecta bonorum opera significat: et quia sancta Scriptura cum fide veritatis opera justitiae docet habenda, recte praepositi operum templi tria millia et sexcenti fuerunt.
VERS. 17.-- Praecepitque rex ut tollerent. (BEDA, ibid.) Ad aedificandum domum Domini primo ligna et lapides de monte caeduntur, etc., usque ad unde: 113.0585B| Superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum (Ephes. II).
Lapides grandes. (BEDA, ibid., cap. 4.) Vel lapides pretiosi, grandes, quadrati, primi sunt magistri, qui ab ipso Domino audiere verbum salutis. Superpositi vero ordines lapidum vel lignorum sequentes sacerdotes vel doctores, quorum praedicatione crescit Ecclesia et ornatur virtutibus.
(RAB. ex Bed.) Quali autem colore fuerunt lapides, etc., usque ad marmor candidum ex quo constructa est domus electorum, actionem mundam et conscientiam ab omni naevo corruptionis castigatam significat; unde: Mundemus nos ab omni inquinamento, etc. (II Cor. VII).
In fundamentum templi. (BEDA, ibid.) Fundamentum 113.0585C| est Christus, etc., usque ad ut abjectis verbis, factis cogitationibusque supervacuis, ad portandum onus Ecclesiae digni fiant.
VERS. 18.-- Porro Giblii praeparaverunt ligna et lapides. (RAB. ex Bed., ibid.) Giblos est civitas Phoenicis. etc., usque ad nec sanctuarium Domino, sed ruinam sibi aedificat, qui docere praesumit quod ipse non didicit.
Ad aedificandum domum. (ID., ibid.) Post fundamentum de talibus compositum, aedificanda est domus praeparatis lignis et lapidibus, et ordine collocatis, qui de suo situ vel abstracti sunt, quia post prima fidei rudimenta, post collata in nobis juxta exemplum sublimium virorum fundamenta humilitatis, addendus est in altum paries bonorum operum, 113.0585D| et quasi superpositis sibi invicem ordinibus lapidum proficiendum de virtute in virtutem.
CAPUT VI.
VERS. 1.-- Factum est igitur. (RAB. ex Bed., lib. de Templo Salom., cap. 5.) Fit commemoratio egressionis de Aegypto, etc., usque ad nec Scriptura quae gratiam Novi Testamenti intimaret in Veteri.
Anno quarto. Quarto anno regis Salomonis coepit aedificari domus: quia post expletam Christi incarnationis dispensationem in quatuor Evangeliis scriptam, misso Spiritu sancto Ecclesiae structura coepit.
Mense Zio (ipse est mensis). (BEDA, ibidem.) Quod mense secundo, etc., usque ad unde patet quia mox 113.0586A| peracto pascha coepit aedificare domum Domini et consecratus mystica solemnitate populus misit manus ad mysticum opus.
Aedificare coepit. (ID., ibid.) Ubi aedificatum sit templum in Paralipomenis manifestatur, etc., usque ad sed internae pacis, quam cum conditore suo haberet, compos effecta est.
Quae praeparaverat David, etc. Paraverat enim David psallendo, paraverunt alii prophetae vaticinando locum Domino: vero scilicet Salomoni, in quo domum aedificaret, quia corda auditorum fide instituerunt, monentes ut incarnatum Dei Filium fideli devotione susciperent. Unde: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem: et qui metit, mercedem accipit: et congregat fructum in vitam 113.0586B| aeternam, ut qui seminat simul gaudeat et qui metit (Joan. IV). Quod dicit: Levate oculos vestros et videte locum qui paratus est ad aedificandam domum, et qui aedificat docendo, mercedem accipit, et congregat lapides pretiosos in vitam aeternam: ut et qui parat locum aedificio simul gaudeat et qui aedificat, id est propheta venturum praedicens: et apostolus praedicans Dominum venientem, una simul mercede potiantur.
In longitudine, etc. Longitudo domus longanimitatem Ecclesiae significat, qua patienter adversa tolerat, donec ad patriam perveniat. Haec est sexaginta cubitorum, quia senarius perfectionem bonorum operum significat; quia debemus per longanimitatem ita adversa tolerare, ut per bona opera promissam 113.0586C| patriam mereamur intrare.
Viginti cubitos. Propter geminam charitatis distantiam, qua Deum diligimus et proximum.
In latitudine. Latitudo charitatem significat, quae dilatato sinu mentis amicos in Deo, et inimicos diligit propter Deum donec ad pacem conversis vel funditus exstinctis, cum solis amicis gaudeat in Domino.
(BEDA, ibid.) Notandum, quia triginta cubiti altitudinis non usque ad tectum templi, sed usque ad coenaculum inferius pertingebant. Aperte enim in Paralipomenis scriptum est quod altitudo centum viginti cubitorum erat, de cujus rei sacramentis aptius in sequenti tractabitur, ubi ad medium coenaculum et tertium lectionis ordo pervenerit.
113.0586D| Triginta cubitos. Propter fidem Trinitatis, in cujus visione cuncta desideria spei nostrae suspendantur. Singuli numeri per decem multiplicantur, quia per fidem et custodiam legis patientia salubriter exercetur: charitas viriliter ardescit, et spes sublimiter ad aeterna rapitur.
In altitudine. Altitudo significat spem retributionis futurae, pro qua prospera vel adversa contemnit, donec videat bona Domini in terra viventium.
VERS. 3.-- Porticus erat, etc. De hac in Paralipomenis ita scriptum: Porticum vero ante frontem quae tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis cubitorum viginti (II Paral. III). Patet ergo quia porticus ista ad orientalem templi partem facta est. 113.0587A| Templum enim versum ad orientem erat sicut et tabernaculum: habebatque ostium ab oriente contra ostium templi, juxta Josephum, ita ut sol aequinoctialis oriens directis radiorum lineis per ostia tria, porticus, scilicet, templi et oraculi, arcam testamenti perfunderet. Templum Ecclesiam figurat, porticus quae ante templum prior lumen solis recipiebat, illam Ecclesiae partem quae Domini incarnationem praecessit: in qua patriarchae et prophetae orientem justitiae solem primi susceperunt, et nascenti Domino in carne vivendo, praedicando, nascendo, et moriendo testimonium praebuerunt.
Viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi. (BEDA, lib. de temp. Salom., c. 6.) Quia antiqui justi in patientia et longanimitate 113.0587B| exspectabant, etc., usque ad tamen doctrinam ejus audire et sacramenta percipere nequiverunt.
VERS. 4.-- Fenestras obliquas. (ID., ibid., cap. 7.) Sanctos doctores quibus mente excedentibus Deo, arcana coelestium specialius videre conceditur. Qui dum quae in occulto vident, publice pandunt, quasi suscepto lumine solis fenestrae cuncta templi penetralia replent. Unde obliquae, id est, intus latiores fuisse perhibentur: quia qui jubar supernae contemplationis vel ad momentum percipit, mox sinum cordis amplius castigando dilatat, et ad majora capessenda solerti exercitatione praeparat.
VERS. 5.-- Et aedificavit, etc. (ID., ibid.) Haec tabulata in Evangelio ubi Dominus tentatur a diabolo, pinnacula templi vocantur, etc., usque ad quorum maximam 113.0587C| partem uxores reliquisse completius sancti Stephani testatur historia, ubi feminas eadem religione pollentes non conjuges, sed viduas eorum appellat.
Latera. (ID., ibid.) Id. est luriculas, ne quis inde facile ad inferiora decideret, etc., usque ad Latera, id est, muros vel cancellos, vel luriculas, doctores in tabulatis sedentes, qui ad circumstantem inferius populum concionabantur.
VERS. 6.-- Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus. (BEDA, ibid.) Domus quae tabulata portant, etc., usque ad et tamen ex eis quae loquendo, agendo, vel patiendo foris ostendunt, invenimus salutis auxilium.
Trabes, etc., forinsecus. Tantae longitudinis erat, ut capita earum forinsecus prominerent. In infimo 113.0587D| ordine cubitorum septem, in medio sex, in supremo quinque, ut in capitibus earum tabulata componerentur, non muris templi infixa, sed juxta muros trabibus quae de muris exierant, superposita.
VERS. 7.-- Domus autem, etc. Haec ad illam Ecclesiae partem quae post saeculi labores et certamina ad aeterna praemia meruit introduci proprie pertinent. Nihil enim inquinatum intrabit in illam civitatem.
Et malleus et securis. Quia hic tundimur adversitatibus et disciplina veritatis exercemur, ut illic juxta meritum locis congruis disponamur, et castigatione cessante solo amoris glutino quo ad invicem copulemur, uno impleti spiritu perfundamur. Sed quamvis 113.0588A| dicatur: Noe vir perfectus in generationibus suis, et: Beati immaculati in via, et hujuscemodi, nullus vere perfectus et sine macula viam hujus vitae incedere potest. Non est enim qui faciat bonum, et non peccet. Sed secundum hujus temporis modum perfecti et immaculati vocantur, qui tunc vere perficiuntur, cum nexibus corporis absoluti ad immortalem domus Domini decorem pervenerint.
VERS. 8.-- Ostium lateris. (BEDA, ibid, cap. 8.) Qui dam hunc locum male intelligentes, etc., usque ad et bene unum ostium, propter consonam in omnibus sanctis fidem et dilectionem veritatis.
Ascendebant in medium coenaculum et a medio in tertium. Et aedificavit. (BEDA ibid.) Notandum quod triginta cubiti altitudinis de quo supra legitur, etc., 113.0588B| usque ad quia consona mente et voce omnes divinae majestatis gloriam collaudabunt.
VERS. 9.-- Laquearibus. (BEDA, ibid., cap. 9.) Laquearia sunt tabulata, quae magno decore composita et ornata, ab inferiori parte trabibus affiguntur, et quia ternae altitudinis domus Domini facta erat, terna habebat laquearia. Sanctis sublimioribus scilicet, quorum opus et doctrina cunctis in templo proposita, quasi longius in alto praeeminent; quicunque intercedendo, exhortando, animas infirmorum ne deficiant, protegant.
Cedrinis. (ID., ibid.) Cedrus arbor imputribilis, etc., usque ad nisi diligere Deum ex toto corde, tota anima, tota virtute, et proximum tanquam nos ipsos.
113.0588C| VERS. 10.-- Tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis. (BEDA, ibid.) Hic supremum ipsius domus tectum dicitur, etc., usque ad in spiritu et virtute Eliae.
VERS. 15.-- Et aedificavit parietes. (BED., ibid.) Intrinsecus quidem domus cedro erat vestita, etc., usque ad sed non habent quos portent.
Parietes domus. Operiuntur cum corda fidelium amore virtutum redundant. Sicut enim cedrus perfectos significat, ita locis opportunis, celsitudinem virtutum, quibus ad eamdem pervenitur perfectionem.
A pavimento. Teguntur omnia lignis, a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia, cum electi a primis fidei rudimentis usque 113.0588D| ad perfectionem bonae actionis, et usque ad ingressum patriae coelestis insudant operibus bonis, cum a primis justis usque ad ultimos in consummatione saeculi omnes virtutibus student, quarum merito dicere audeant: Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II).
Et texit pavimentum. (BED. ibid.) Hoc in Paralipomenis plenius scriptum est, etc., usque ad subjunxit: Super omnia autem charitatem habentes, etc. (I Tim. I; Col. III).
VERS. 16.-- Aedificavit viginti. (BED., ibid., cap. 10.) Quod tabulata, etc., usque ad et hoc per totam Ecclesiae latitudinem diffusae per orbem.
VERS. 17.-- Porro. (ID., ibid.) Decem quater ducta 113.0589A| quadraginta faciunt, etc., usque ad quadratus vero mundus in quo pro eadem acquirenda certamus. Unde: De regionibus congregavit eos. A solis ortu et occasu, ab Aquilone et mari (Psal. CVI).
VERS. 18.-- Et cedro omnis. Cedrus insuperabilem virtutum venustatem signat, quo ligno omnis domus intrinsecus vestitur, cum corda justorum solo bonorum operum amore nitescunt.
Habens tornaturas. (BEDA, ibid., cap. 11.) Habet domus in tabulis cedrinis tornaturas suas et juncturas fabrefactas, cum electi ad invicem pulcherrima charitatis copula nectuntur, ut habeant cor unum et animam unam. Tornaturae enim quae juncturis tabularum opponuntur, ut unum tabulatum fiat ex omnibus, officia sunt charitatis quibus sancta fraternitas 113.0589B| copulatur, et in unam Christi domum toto orbe terrarum componitur.
Caelaturas. Opera sanctorum manifesta expressione quales sint in exemplum aliis proferunt. Unde Paulus et factis et dictis se in exemplum proponit.
Omnia cedrinis, etc. (ID. ibid.) Lapides parietis vel pavimentum, et tabulae, et aurum, etc., usque et ad qui gratiam Evangelii perfecte susceperunt, aeterna vita pariter perfruuntur.
VERS. 19.-- Oraculum. (BED., ibid.) Oraculum ubi erat arca, etc., usque ad qui post resurrectionem ascendens in coelum carnem sumptam de virgine in Patris dextera collocavit.
VERS. 20.-- Porro oraculum. Bene autem interior 113.0589C| domus viginti cubitis longa est, pro mysterio geminae dilectionis, de qua jam dictum est, quae in hac vita ex parte maxima illustrat electorum mentes, sed in patria cessantibus aliarum virtutum operibus sola regnat.
Sed et altare. (ID., ibid., cap. 12.) Thymiamatis scilicet, etc., usque ad quid autem lapis, cedrus, aurumque significent, supra dictum est.
VERS. 21.-- Domum quoque ante oraculum. (BED., ibid.) Domus ante oraculum auro tecta est, etc., usque ad unde: Ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Et iterum: Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, etc. (Joan. XIV; XVI).
Clavis aureis. (ID., ibid.) Clavi autem sunt praecepta charitatis, etc., usque ad qui rursum ad perfectionem 113.0589D| veniens de clavis dilectionis ait: Mihi autem adhaerere Deo, etc. (Psal. CXVIII, 72).
VERS. 22.-- Nihilque erat in templo. (ID., ibid.) Haec in Paralipomenis plenius explicantur (II Par. III), etc., usque ad: et quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Col. III).
VERS. 23.-- Cherubim de lignis. (ID., ibid., cap. 13.) Angelicae dignitatis vocabulum est, et dicitur singulariter cherub, pluraliter cherubim. Per cherubim ergo angelica ministeria quae conditori semper assistunt in coelis, possunt intelligi.-- Olivarum. Quia angeli gratia spirituali sunt uncti, ne unquam arescant ab amore Dei, quos luce coelestis sapientiae mox ipse qui creavit, implevit, 113.0590A| unde et cherubim dicuntur, id est, multiplicata scientia, vel scientiae multitudo. De lignis olivarum sunt facti, quia lucem nobis scientiae tribuunt, juvante flamma charitatis Dei, quae per Spiritum diffunditur in cordibus nostris.
Decem cubitorum. (BEDA ibid.) Decem cubitorum altitudinis sunt, quia denario aeternae vitae fruuntur, habentes inviolatam conditoris imaginem, servata sanctitate et justitia, et veritate in qua conditi sunt. Denarius enim decem obolis constat, et continere in se regis nomen et imaginem consuevit. Ideo figurae regni coelestis congruit, ubi angeli in imagine conditoris ad quam facti sunt, semper manent, et electi homines, imaginem quam peccando amiserunt, recipiunt, unde: Cum apparuerit, similes ei erimus et 113.0590B| videbimus eum sicut est (Joan. III).
VERS. 24.-- Quinque cubitorum. (ID., ibid.) Alae cum in sanctorum hominum figuram ponuntur, etc., usque ad qui promissus est vitae cultoribus, veniunt denarium.
Ala cherub altera. Geminas habent alas, quia testamenta aeque per prospera et adversa, indefesso proposito semper ad coelestia tetendisse et pervenisse declarant, quia hoc idem suis auditoribus faciendum esse demonstrant.
VERS. 25.-- Decem quoque cubitorum. (BEDA, ibid.) Alti sunt decem cubitis, quia per observantiam Decalogi Deo serviendum praedicant, quia Deo fideliter servientes aeterni regni denario remunerandos esse ostendunt.
113.0590C| (ID., ibid.) Et opus. Duo facti erant cherubim propter consortium charitatis significandum, etc., usque ad quibus post frigora et tenebras idololatriae, lucem veritatis cognoscere datum est.
(ID., ibid.) Possunt per duo cherubim duo Testamenta figurari, etc., usque ad sed quia major sit festivitas internae beatitudinis de consortio adunatae fraternitatis.
In medio templi interioris. (ID., ibid.) Manifestum est ex praedictis, etc., usque ad eam dilectionis gratiam qua se alterutrum complectuntur, exprimit.
VERS. 27.-- Extendebant autem alas, etc. (ID., ibid.) Extendunt autem cherubim ad utrumque parietem oraculi alas, etc., usque ad scriptores eorum jam regnantes cum Domino ipsumque laudantes curam 113.0590D| gerunt salutis, interpellantes pro nobis.
VERS. 28.-- Texit quoque cherubim. Circumdati sunt auro, quia praeclaris scriptorum suorum operibus confirmata est auctoritas testamentorum, manifestata autem per orbem cognitio est divinarum Scripturarum, vel interna gloria coelestium agminum. Utrumque enim cherubim et angelos, scilicet et testamenta significat.
VERS. 29.-- Sculpsit variis coelaturis. (BEDA, ibid., cap. 14.) Sculpuntur parietes torno, etc., usque ad longo usu virtutum exercitata didicit. Et palmas. (ID., ibid.) Palmas facit, cum memoriam aeternae remunerationis sanctorum mentibus infigit, ut 113.0591A| eo minus ab arcae justitiae cadant, quo mercedem justitiae semper ante oculos habent.
Et picturas varias. Facit picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes, cum omnes multifarias virtutum operationes fidelibus tribuit, viscera scilicet misericordiae, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam, etc., super omnia autem charitatem, quae est vinculum perfectionis (Col. III). Hae virtutes, cum in tantam electis consuetudinem venerint, ut naturaliter insitae videantur, quid aliud quam quia ut picturae domus Domini prominentes de pariete exeunt? Quia verba et opera veritatis non adhuc ab aliis extrinsecus discunt, sed sibimet infixa radicitus parata semper ab intimis cordis, quae sunt agenda vel docenda proferunt. Diximus autem 113.0591B| quod pavimenti aequalitas, humilem concordiam fraternitatis significat: ubi cum sint Judaei vel gentes, barbari et Scythae, liberi et servi, nobiles et ignobiles: cuncti se in Christo esse fratres, et eumdem patrem habere in coelis gloriantur. Concordissima enim humilitas supernorum civium nulli dubia est. Texit ergo Salomon pavimentum domus auro in oraculo intrinsecus, et in templo extrinsecus: quia Christus angelos et animas justorum in coelis, plenario dono perfectionis implevit, et peregrinantes in saeculo cives patriae coelestis, signaculo dilectionis aeterno, a mortalium vilitate secrevit. Unde: In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII).
VERS. 31.-- Et in ingressu oraculi, etc. (BEDA, 113.0591C| ibid., cap. 15.) Unus erat ingressus, sed duobus ostiis claudebatur, etc., usque ad imo omnes electi per arma lucis et pietatis aditum sibi patriae coelestis aperiunt.
Duo ostiola de ligno olivarum. (ID., ibid.) Duo sunt ostiola, quia Deum et proximum diligunt angeli et homines sancti, neque januam vitae nisi per geminam dilectionem possunt intrare. Vel quia utriusque populi fidelibus, Judaeis, scilicet, et gentibus eadem vitae janua reseratur.
Postesque angulorum. Postes habent angulorum quinque, quia non solum animas electorum aula coelestis recipit, sed et corporibus immortali gloria praeditis in judicio fores aperit, quinque enim sunt corporis sensus. Vel uterque postis oraculi altus est 113.0591D| quinque cubitorum, quia solis illis supernae patriae introitus panditur, qui omnibus corporis et cordis sensibus Domino serviunt: corporis scilicet cum per eos aliquid pro illa agunt; cordis vero, cum sobrie, et juste, et pie cogitant de eis per ipsos corporis sensus agere decernunt.
VERS. 32.-- Anaglypha. Posset dici sculptura facta in junctura tabularum, sed large accipitur. (BEDA, ibid.) Ἀνάγλυφα anaglypha Graece, Latine dicuntur caelaturae, etc., usque ad horum intuitu continuo vestigia nostra regimus.
VERS. 33.-- Fecitque in introitu. Sicut ingressus oraculi quo ad arcam Domini cherubimque pervenitur, introitum coeli significat, quo ad visionem Dei 113.0592A| supernorumque civium nos introduci desideramus: ita introitus in templum, primordia nostrae conversionis ad Deum, quando in praesentem Ecclesiam intramus. Iste ingressum nostrum ad fidem, ille designat ad spem. Unde postes hujus introitus quadrangulati sunt propter quatuor Evangelii libros, quorum doctrina in fide veritatis erudimur. Postes de lignis. (BEDA, ibid.) Quadrangulos propter quatuor scilicet principales virtutes, etc., usque ad quarta post prudentiam, fortitudinem et temperantiam, justitia sequitur.
VERS. 34.-- Altrinsecus. Quia ad invicem respiciunt, ut una sine altera haberi non possit. Exterius ostium dilectio fraterna, interius divina: quia illa prior tempore, haec sublimior dignitate: et per 113.0592B| illam ad hanc intratur: quia in amore proximi discitur, qualiter conditor debeat amari.
Et utrumque ostium. (BEDA, ibid.) Quia in utraque dilectione duo sunt principaliter observanda, etc., usque ad quia exstinctis peccatis omnibus ad littus et soliditatem virtutum transeamus.
(BEDA ubi supra.) Notandum quod in egressu oraculi duo dicuntur fuisse ostia, etc., usque ad aliud mysterii dispensationem praefigurans.
Et se invicem. Vel ostium quod se invicem tenebat aperitur, cum per ministerium praedicatoris discernitur quid proprie ad cognitionem fidei, quid ad vivendi castitatem pertineat, quae utraque nequeunt separari, et quod parum sit, proximorum mala tolerare, et eis bona non commodare, cum haec certissime 113.0592C| soleant in corde perfectorum indissolubiliter permanere.
VERS. 35.-- Et sculpsit cherubim. Haec supra exposita sunt, quia in parietibus domus, et in ostiis interioribus eaedem picturae vel caelaturae factae sunt; quia eadem arcana fidei, spei, et charitatis, quae sublimes et perfecti sublimiter capiunt, et quae omnes electi plene in aeterna visione percipiunt, etiam catechizandis rudibus pro suo cuique captu discenda et confitenda traduntur, ut sacris initiati mysteriis, quandoque ad capienda ea quae pie crediderunt, proveniant.
VERS. 36.-- Aedificavit atrium. (BEDA ubi supra, cap. 16.) De interiori atrio breviter loquitur, etc., usque ad unde sequitur: Aedificavit atrium interius 113.0592D| tribus ordinibus (I Cor. II).
Et uno ordine. Unus ordo lignorum cedri bona est operatio sine corruptione simulationis exhibita, sine cujus adjectione fides, spes, et charitas vera esse non potest. Ligna enim cedri propter odoris gratiam et imputribilem naturae potentiam, perseverantiam, et famam piae actionis designant. Usque ad hoc atrium universi conscendunt electi, qui fide, spe, charitate et opere, Deo placere appetunt, hoc alta meritorum gratia transcendunt perfecti, cum in tanto virtutum culmine proficiunt, ut dicere auditoribus possint: Imitatores mei estote sicut et ego Christi (I Cor. IV); et: Nescitis quoniam angelos judicabimus, quanto magis saecularia (Ibid. VI).
113.0593A| VERS. 38.-- Ipse est mensis. (BEDA ubi supra.) Quaeritur quomodo dicatur domus Domini in mense octavo perfecta in omni opere suo, etc., usque ad unde David Psalmum pro octava intitulavit, quem pro metu judicii cantavit, dicens: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me Psal. VI).
Aedificavitque eam. Quia Ecclesia toto hujus saeculi tempore, quod septem dierum circuitu peragitur, ex electis construitur animabus: et in fine saeculi suum incrementum ad finem perducit. Vel ob significationem gratiae spiritualis, per quam Ecclesia, solum ut sit Ecclesia, percipit: quia sine donis Spiritus, nemo fidelis effici, vel fidem servare, vel merito fidei ad coronam justitiae potest pervenire.
CAPUT VII.
113.0593B|
Domum autem mulieris vi. (BED., lib. de templo Salom., cap. 17.) Ecclesiae, scilicet praesentis, pro qua Christus vir suus morte gustata surrexit, etc., usque ad Aes enim est valde durabile et sonorum.
VERS. 14.-- Fecit omne opus. Quia sancti doctores dum ministerio verbi fideliter insistunt, opus Dei operantur, quia loquendo foris viam veritatis aperiunt illis, quos ipse intus illustrando ad vitam praeordinavit aeternam. Unde: Ego plantavi, Apollo rigavit, Dominus autem incrementum dedit (II Cor. III).
VERS. 15.-- Et finxit. (BED. ubi supra, cap. 18.) Columna ante fores templi decem et octo cubitis alta est, etc., usque ad a recta via qua ad promissam 113.0593C| patriam gradimur, ulla in parte declinemus.
Decem, etc. Ter enim seni decem et octo faciunt: tria, scilicet ad fidem pertinent propter Trinitatem; sex ad operationem, quia sex diebus factus est mundus, tria per sex multiplicantur, cum justus ex fide vivit et cognitionem piae fidei cumulat exsecutione bonae actionis.
Et linea. (BEDA, ibid.) Norma apostolicae institutionis ambit columnam utramque, cum doctor Judaeis vel gentibus praedicare missus, ea tantum facere curat et docere, quae per apostolos accepit et didicit Ecclesia. Nam qui aliter docere, vivere vel praedicare voluerit, et apostolica decreta spernere vel pro libito suo nova statuere, non est columna in templo Dei: quia dum apostolica instituta sequi 113.0593D| contemnit, vel exilitate inertiae, vel elationis grossitudine duodecim cubitorum lineae non convenit.
VERS. 16.-- Duo, etc. (ID., ibid.) Capita columnarum, etc., usque ad evangelicae perfectionis est insita gratia.
VERS. 17.-- Septena, etc. (ID., ibid.) Hoc in Paralipomenis ita scriptum est, etc., usque ad quia patres utriusque testamenti per gratiam unius Spiritus septiformis, ut essent electi acceperunt.
VERS. 18.-- Et duos. (ID.) Videntur malagranata facta esse in circuitu capitellorum a parte inferiori, et ex ipsis malisgranatis oriri retiacula: quibus capitella ex parte aliqua tegerentur, signatur quod virtutes 113.0594A| ex virtutibus nascuntur, et quod sancti ambulant de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII).
(ID., ibid.) Duo ordines erant retiaculorum in gyro capitelli, etc., usque ad et in eis quae intelligimus late patet.
Ut tegerent. (ID., ibid.) Cum dictum sit de retiaculis, etc., usque ad apte subjungitur: Capitella autem quae erant super capita columnarum, etc.
Malogranatorum. Quae uno foris cortice multa interius grana circumdant, etc., usque ad sed quae intus est fidei, spei, et dilectionis, caeterorumque animi bonorum gratia non cernitur.
VERS. 19.-- Quasi, etc. (ID., ibid.) Per lilia, claritas supernae patriae et immortalitatis floribus redolens paradisi designatur amoenitas, etc., usque 113.0594B| ad quia non nisi per Evangelium optata vox illa mundo insonuit, Poenitentiam agite, etc. (Matth. III). In porticu. Notandum autem in hac sententia Paralipomenis quod eadem porticus templi etiam vestibulum templi vocatur. Unde: Inter vestibulum et altare plorabant; id est, inter porticum et altare.
VERS. 20.-- Et rursum (BED. ubi supra.) Quorum scilicet factura perennis regni sublimitatem designat, etc., usque ad sed quia illa societas utriusque populi fidelibus tribuitur, recte subjungitur: Malogranatorum. (ID., ibid.) In malogranato totam significat Ecclesiam, etc., usque ad et utriusque populi electos in una beatitudinis arce colligunt.
113.0594C| Columnam. (ID., ibid.) Dextera columna doctores primitivae Ecclesiae significat, etc., usque ad nihil industriae saltem ad intelligendos eorum quibus praelati sunt errores.
Fecit quoque. (ID., ibid.) Hoc mare in figuram baptismi factum est, etc., usque ad cum hunc in vinea laborantibus dandum esse praedixit.
VERS. 23.-- A labio usque ad labium. Quia a primo baptizato in nomine Jesu Christi usque ad ultimum qui in fine saeculi crediturus et baptizandus est, omnis fidelium chorus, eamdem veritatis viam ingredi, et communem debet sperare a Domino justitiae coronam.
Quinque cubitorum. Quia quidquid visu, auditu, gustu, odoratu, tactuque delinquimus, gratia Dei nobis 113.0594D| per ablutionem vivifici fontis relaxat. Sed non sufficit praeteritorum remissio peccatorum, nisi quis deinceps bonis studeat operibus; alioquin diabolus qui exierat de homine, si hunc a bonis operibus vacare viderit, multiplicius redit, et facit novissima illius pejora prioribus; unde subditur:
Et resticula triginta cubitorum cingebat illud. Disciplina coelestium praeceptorum qua a voluptatibus religamur; unde: Funiculus triplex difficile rumpitur (Eccl. IV), quia observatio mandatorum quae in cordibus electorum fide, dilectione, spe supernae retributionis firmata est, nullo potest obstaculo dissolvi. Resticula mare ambit, cum sacramentum baptismi quod accepimus, piis operibus munire studemus. Haec 113.0595A| triginta cubitorum est, quinquies enim seni triginta faciunt. Senario autem in quo Dominus hominem fecit, cum non esset, et refecit cum periisset, bona operatio nostra figuratur. Et sex per quinque multiplicantur, ut ad triginta perveniant, cum omnes corporis sensus divinis subjungantur imperiis.
Aliter: ter deni faciunt triginta, et genus humanum post diluvium de progenie trium filiorum Noe latitudinem totius orbis implevit. Sem quippe Asiam, Cham Africam, Japhet soboles Europam et insulas maris obtinuit. Et quia baptismi mysterium cum exsecutione operum et spe coelestium cunctis erat nationibus ministrandum, resticula triginta cubitorum, mare in quo baptismus figurabatur, cingebat. Sed et hic dicendum, quod Dominus cum esset triginta 113.0595B| annorum venit ad baptismum, qui quoniam suo baptismate quod tricenarius accepit baptismum nostrum consecravit, recte mare, quod nostrum baptismum figurabat, triginta cubitorum restis circumibat, ut significaretur dono illius qui baptismum sine peccato subiit, baptismum nobis in eum credentibus in remissionem peccatorum dedicari.
Et sculptura. Cum praedictum sit, quod resticula triginta cubitorum mare circumierit, et nunc addatur quod sculptura haec subter labium posita, decem cubitis ambierit, patet quia vas erat in modum phialae expansum et diffusum, quod a triginta cubitis circuitus quos habebat in labio, usque ad decem est coactum. Sculptura autem histriata est quae aliquas 113.0595C| rerum historias imitatur. Unde per sculpturas histriatas quibus mare circumdatur exempla priorum temporum signantur, quae nobis sunt intuenda, ut videamus quibus operibus ab initio sancti Deo placuerunt, qua obstinatione iniqui in sceleribus perduraverunt, quanta infelicitate reprobi perierunt. Quomodo in exordio nascentis saeculi Cain ob malitiam invidiae damnatus, Abel justitiae merito coronatus, Lamech ob adulterium et homicidium maledictus, Enoch ob gratiam pietatis ad paradisum reductus, Cham post diluvium ob impietatem detestatus, Sem et Japhet pro obsequio reverentiae perpetua benedictione donati, Abraham fidei merito haeres divinae promissionis effectus, caetera gentium multitudo pro infidelitate relicta. Adveniente quoque in carne 113.0595D| Domino, Judaea pro perfidia repulsa, gentilitas gratia ad salutem reducta, et hujusmodi, quae in utroque testamento solerter considerata studiosis prosunt. Ideo forsitan duo sunt ordines sculpturarum histriatarum in mari aeneo, ut qui fonte baptismatis imbuti sunt, utriusque testamenti auscultent historias: ideo decem cubitorum erant in gyro, ut quoscunque in eisdem historiis deditos jussis coelestibus obedire, et tota intentione ad superna praemia suspensos prospexerint, imitari contendant.
VERS. 25.-- Duodecim. (BED. ubi supra). Apostolus evangelistas, imo omnes verbi ministros; unde: Non alligabis os bovi trituranti, etc. (I Cor. IX). Hi mare sibi superimpositum portant, cum apostoli 113.0596A| eorumque successores, injunctum sibi Evangelii officium prompta devotione implent.
E quibus tres. Quia in universis quadrati orbis partibus fidem praedicant Trinitatis. Hinc quoque apostoli duodecim, id est quater terni sunt electi, ut fidem et confessionem Trinitatis per quatuor mundi plagas evangelizantes, baptizarent omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quorum et successorum suorum verba, actus et passiones facile in praesenti videre et cognoscere legendo valemus. Quae vero illos in futuro maneat gloria retributionis, nondum videre possumus.
VERS. 26.-- Grossitudo. (BED. ubi supra.) Qui lavacrum baptismi ad salutem et vitam suscipit, fidem et spem et charitatem debet habere, sine quibus nemo 113.0596B| potest recte operari; unde subjungitur, Grossitudo. Quia robore fidei, spei, et charitatis munitur perceptio baptismi, neque aliter proficuum esse accipientibus ostenditur, nisi harum virtutum firma certitudo mentem accipientium et corpora confirmet.
Lilii. (ID., ibid.) Lilium comitante odoris gratia candidum colorem foris, etc., usque ad unde subditur:
Duo millia batos capiebat et tria millia, etc. (ID., ibid.) Batus Hebraeorum mensura est, etc., usque ad ejusdem regni facit esse participes.
VERS. 27.-- (ID., ibid.) Mille perfectionem significat, quia denarium quadratum solidum facit. Decies enim decem, centum faciunt, quae figura jam quadrata, sed adhuc plana. Verum ut in altitudinem 113.0596C| surgat et solida efficiatur, multiplica centum per decem, et fiunt mille. Quo numero stabilis et velut quadrata justorum conscientia signatur. Quocunque enim infertis quadratum, stabit, sic animus electorum nulla tentatione a statu rectitudinis inclinatur.
Et fecit. (ID., ibid., cap. 20.) Multifarie multisque modis eadem nostrae salutis sacramenta figurantur, etc., usque ad divino fecit amore fervescere.
(ID., ibid.) Quod ad portandos luteres decem bases sunt factae, etc., usque ad sed uno eodemque nomine Deum Patrem propter unius donum Spiritus invocantes.
Quatuor cubitorum longitudinis. (ID., ibid.) Quaternorum cubitorum erat longitudo et latitudo basium, quia praedicatores, sive adversa mundi, et 113.0596D| longitudinem exsilii, et laborum praesentium foris tolerent, sive cor in dilectione Dei et proximi interna exsultatione dilatent, semper virtutibus student, prudenter scilicet inter bona et mala discernentes, fortiter adversa sustinentes, cor ab appetitu voluptatum temperantes, justitiam in operatione tenentes.
VERS. 28.-- Et ipsum opus basium. Tabulae ex quibus bases factae sunt, quadratae fuerunt, in quibus formulae rotundae erant, quae coronulae sive plectae appellantur, in quarum medio caelaturae leonum, etc.
VERS. 29.-- Inter et coronulas et plectas, leones et boves et cherubim. (ID., ibid.) Non erat plana ulla ex 113.0597A| parte superficies basium, etc., usque ad unde hic quoque post sculpturas cherubim bene adjungitur:
Et subter leones. Quia doctores et in severitate districtionis qua peccatores judicant, et mansuetudine lenitatis qua poenitentibus remittunt, timent judicium Dei, ne injuste ligando atque solvendo juste ligentur ab eo cujus nequit errare judicium.
VERS. 30.-- Et quatuor rotae. (BEDA, ibid.) Quatuor Evangeliorum libri, etc., usque ad eos ab imis sustollunt et velut immissis rotis axes a terra basim altius sublevant.
Humeruli. (ID., ibid.) Qui rotis antepositis ne ab axe dilabi possent obsistebant, praeconia sunt prophetarum, quibus evangelica et apostolica Scriptura, ne cui legentium in dubium veniat, confirmatur; unde: 113.0597B| Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, etc. (II Pet. I). Unde et Marcus ait: Initium Evangelii Filii Dei sicut scriptum est in Isaia propheta; et Matthaeus: Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur Scriptura prophetarum (Mar. I; Matth. XXVI).
Contra. (ID., ibid.) Quia omnis Scriptura prophetica sibi est consentanea, sicut uno spiritu condita. Quatuor autem fuere per bases singulas humeruli juxta scilicet numerum rotarum, non quod quatuor sint tantum libri prophetici, sed omnia quae locuti sunt prophetae quatuor Evangeliis testimonium praebuere, ut ex consensu utriusque Testamenti una fifides et dilectio Christi nostra omnium corda firmaret.
113.0597C| VERS. 31.-- Unum cubitum. (ID., ibid.) Propter perfectionem, etc., usque ad unde: Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus, etc. (I Cor. XIII).
Media. Dicit tabulam superiorem, quae sicut aliae quadrata erat similiterque sculpta, et in summitate sui habebat rotunditatem unius et dimidii cubiti, in qua luter ponebatur.
VERS. 37.-- In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura, sculpturaque, etc. (BED., ibid.) Quare decem bases sint factae et totidem luteres suppositi, dictum est supra; quod vero una erat mensura sculpturaque consimilis omnium basium vel luterum, non ea significatione factum est, quod aequalia possint esse omnium merita doctorum; sed 113.0597D| quia eis est una fides Evangelii, qua instruuntur, unum sacramentum baptismi quo abluuntur, unus idemque Spiritus quo omnes consecrantur, quamvis habeant diversas donationes in ipso Spiritu, qui dividit singulis prout vult.
VERS. 38.-- Quadraginta batos capiebat luter unus, etc. (ID., ibid) Quadraginta magnam perfectionem significat, quia quater deni faciunt quadraginta, decem autem sunt praecepta quibus nostra omnis operatio praefixa est in lege Dei. Quatuor vero Evangeliorum libri, in quibus per dispensationem Dominicae incarnationis, coelestis patriae nobis patefactus est introitus, et quia omnes qui ad mysterium baptismi pertinent, cum fide et sacramentis Evangelii, 113.0598A| fructum debent rectae operationis ostendere, singuli luteres in quibus holocausta lavabantur, quadraginta batos capiebant.
Eratque. (ID., ibid). Quod supradictum est: pariterque habebat unum cubitum et dimidium, et utrum ibi amplitudinem an altitudinem significaret, non adjecit: videtur quod fundum ipsius luteris hujus esse amplitudinis voluerit intelligi, quod ex mensura basis in qua positus erat quisque luter, facillime conjicitur, quod ita describitur: In summitate autem basis erat quaedam rotunditas unius et dimidii cubiti, ita fabrefacta ut luter superimponi posset. Latitudo ergo fundi in luteribus unius erat cubiti et dimidii. Ipsa vero capacitas luterum quatuor habebat cubitos, sed utrum in altitudine, an in amplitudine, 113.0598B| an in utroque, dicat qui noverit.
(ID., ibid.) Propter quatuor Evangelia in quibus forma baptismi vel cardinales virtutes quibus baptizati debent institui, vel propter quatuor mundi plagas quibus baptisma ministratur.
VERS. 39.-- Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram. (ID., ibid.) Sed dexteram partem templi et sinistram non intus in ipso templo, etc., usque ad et flamma divinae charitatis aliena esse considero.
Mare autem posuit ad dexteram partem templi, etc. (ID., ibid.) Et in hoc eodem atrio, etc., usque ad per quam eadem dilectio diffunditur in cordibus nostris.
VERS. 46.-- Jordanis fudit ea rex in. (ID., ibid.) 113.0598C| In quo Dominus noster baptizatus est, etc., usque ad per totam mundi latitudinem implevit.
Argillosa terra. (ID., ibid., cap. 21.) De qua factae sunt formae ad fundenda vasa Scripturae, etc., usque ad ut ad praemia eorum bene currendo perveniamus.
VERS. 48.-- Fecitque Salomon omnia vasa in domo, etc. (ID., ibid.) Superius dixit Hiram fecisse Salomoni omnia vasa, nunc Scriptura subjungit eadem fecisse Salomonem. Salomon enim fecit dictando, Hiram operando.
Altare aureum. (ID., ibid.) Corda perfectorum internae charitatis et castitatis luce coruscant, etc., usque ad sed solummodo lacrymarum et orationis ei vota pro desiderio regni coelestis offerunt.
113.0598D| (ID., ibid. cap. 22.) Altare thymiamatis Moses fecit, etc., usque ad unde qui in vinea magni patrisfamilias laborant, denario numerantur.
Mensam. (ID., ibid.) Scriptura spirituali intelligentia clara, etc., usque ad quae quondam juxta litteram intelligenda putabatur.
(ID., ibid.) Sicut mensae in typo Scripturae ponuntur, etc., usque ad ita electi in Scriptura continentur erecto ad superna sensu bona coelestia a Domino quaerunt et percipiunt.
VERS. 49.-- Quasi lilii. (ID., ibid.) Hoc videtur dicere, quia suprema pars candelabrorum in modum repandi lilii erat efformata
Lucernas desuper aureas. Per quod continetur id 113.0599A| quod continet, id est vascula aurea in quibus oleum lucebat, designatur.
Forcipes. (BEDA., ibid.) Id est, emunctoria quibus emungebantur lychni, ut reparati melius lucerent.
VERS. 50.-- Hydrias. Hydriae praecordia sanctorum signant, aqua sapientiae et vino compunctionis repleta.
Fuscinulas. Fuscinulae quibus carnes praeparantur, praedicatores, qui suis auditoribus cibum intelligentiae administrant: quorum officium est corpus et sanguinem Christi credentibus distribuere, infidelibus abnegare.
Domus interioris. (ID., ibid., cap. 22.) Ostia domus interioris angelica, etc., usque ad vel quam habent in Deum charitatis.
113.0599B| VERS. 51.-- Perfecit omne opus. (ID., ibid.) Dum status saeculi geritur, facit quidem opus domus Domini, sed nondum perficit, quia corda electorum Dominus, ut bona operentur, inspirat et adjuvat; nullum tamen in hac vita commorantem absque peccato esse tribuit. Namque hoc futurae beatitudini reservat. Perficit vero omne opus templi Salomonis et dedicacationi aptum reddit, cum noster pacificus in die novissima electos resurrectionis immortalitate glorificat, et aeternum perducit ad regnum. Unde templum septem annis aedificatum, octavo autem perfectum ac dedicatum est. Cui tempore convenit quod sequitur:
Et intulit quae sanctificaverat. (ID., ibid.) Sanctificaverat David pater Salomonis argentum, cum Deus 113.0599C| Pater eloquentes gratia sui Spiritus ad loquendum verbum Dei confortat. Sanctificat aurum, cum naturali ingenio praeditos ad intelligendam legem illuminat. Sanctificat etiam vasa, cum omnibus Ecclesiae filiis Spiritus sancti gratiam largitur. Haec sanctificata Salomon infert in templum, cum Dominus peracto judicio doctorum et caeterorum fidelium coetum in gaudium coelestis regni introducit.
Reposuitque in thesauris domus Domini. (ID., ibid.) Quia deos suos abscondit in abdito vultus sui a conturbatione hominum. Multi sunt thesauri in una domo Domini, quia in una Ecclesia sancti meritis distant. Et una est patria coelestis, quamvis in ea stella a stella differat in claritate (II Cor. XV). Quod utrumque distributor praemiorum demonstravit, cum ait: 113.0599D| In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XV).
CAPUT VIII.
VERS. 6.-- In sanctum (BED., lib. de Templo Salom.) Domus templi exterior peregrinantem Ecclesiam, sancta sanctorum supernae patriae coelestis felicitatem designant. Illata in sancta sanctorum arca assumptam Christi humanitatem intra velum regiae coelestis inductam.
Subter alas. (ID.) Moses fecit duos cherubim aureos, quos posuit in propitiatorio quod erat super arcam. Salomon addidit duos majores, sub quorum alis arcam nunc dicitur posuisse cum propitiatorio et duobus cherubim prioribus.
113.0600A| VERS. 8.-- Cumque. (ID.) Hoc manifestius, etc., usque ad si prominentes ultra ostium vectes producendis ad claudendum ostiis locum non darent.
Qui et fuerunt. In Paralipomenis dicitur: Fuit itaque arca ibi usque ad praesentem diem: quod a historiographo additum est, significante usque ad tempora aetatis suae eam ibi permansisse, quod non Esdra potest intelligi, quia jam erat incensum templum, sed de Nathan vel aliquo prophetarum, a quibus omnia gesta suorum temporum scripta esse creduntur.
VERS. 9.-- In arca. (RAB.) Erat in arca urna aurea habens manna, etc., usque ad quia soli supernae patriae cives gloriam ibi Redemptoris plene contemplantur.
113.0600B| VERS. 10.-- Nebula implevit domum Domini, et non poterant. (ID.) Id est, synagogam implevit, quia eorum mentes infidelitatis caligo replevit, et sacerdotes propter nebulam ministrare non poterant, quia dum mysticos sensus litterae velamine coopertos, et nativitatis Christi sacramenta investigare despiciunt, debitum fidei suae ministerium per nebulam erroris perdiderunt, ita ut exigentibus meritis non agnoscant cultum credulitatis, quibus in nebula doctrinae suae Dominus de se etiam aperta narravit. Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo impleverat, quasi emissum solis radium nebula interjacens abscondebat.
VERS. 55.-- Stetit. In Paralipomenis refertur 113.0600C| quod hic non dicitur: Fecerat Salomon basim aeneam, et posuit in medio basilicae, super quam stans benedixit omni Ecclesiae Israel.
Et benedixit. (RAB.) Templum Domini, etc., usque ad et virtutum operibus proximis prosunt.
VERS. 64.-- In die. (RAB. in lib. Reg., tom. III.) Quid est quod Salomon aedificavit medium atrii offerens ibi, etc., usque ad sacrificia acceptabilia quotidie spiritualiter Deo offeruntur.
Altare. Quod fecit Moses positum erat ante templum contra januas ejus, et quia illud angustum erat, et capere non poterat, medium atrii sub divo sanctificavit, ubi posuit illud altare maximum, quod fecerat viginti cubitorum.
VERS. 65.-- Festivitatem. (RAB. ubi supra.) In 113.0600D| Verbis Dierum, etc., usque ad quod etiam Josephus attestatur.
(ID., ibid.) Solemnitas quam fecit Salomon et omnis Israel, etc., usque ad quae in Christo Pater contulit Christianis.
Ab introitu. (RAB., ibid.) Per introitum Emath septentrionalem Judaeae plagam, per rivum sive torrentem Aegypti designat Australem. Iste autem rivus non est Nilus, sed alius fluvius qui juxta Rivocorulam influit in mare. Emath autem civitas Syriae est. Nunc Epiphania vocatur ab Antiocho Epiphane.
VERS. 66.-- Laetantes. Decantantes cum delectatione hymnos, ita ut in ea jucunditate sine labore ad propria remearent.
CAPUT IX.
113.0601A|
VERS. 11.-- Praebente regi. (RAB. ubi supra.) Multum auri et argenti, etc., usque ad quia germen cum plenitudine fructuum non afferrent.
VERS. 17.-- Aedificavit. (RAB.) Urbes quas aedificasse dicitur, etc., usque ad ut hostibus spiritualibus insuperabiles exsistant.
(RAB.) Civitates quas Salomon aedificavit de reliquiis Amorrhaeorum fuerunt, quas non potuerunt filii Israel delere, sicut in Jesu Nave legitur (Jos. IX): has postea rex Aegypti subvertit et dedit in dotem filiae suae uxori Salomonis, et idcirco reaedificavit eas Salomon.
VERS. 18.-- Et Palmiram. Inhabitabilis regio eo 113.0601B| quod nusquam aqua inveniretur; sed illo loco ubi aedificata est civitas, fontes abundant, et palma, quae Graece vocantur Palmira, ipsa est Emath, sive Epiphania vel Antiochia.
VERS. 20.-- Universum. (RAB. ubi supra.) Qui non fuerat de filiis Israel, fecit Pacificus noster tributarios, cum eis qui non sunt in filiorum numero; sed in servili conditione utitur ad proprium servitium. Tales licet in multis adversentur, tamen frequenter usibus serviunt Ecclesiae, cum in praesenti tempore de rebus suis solatia praebent.
De filiis. (ID., ibid.) Eos qui non ancillae filii sunt, sed liberae, etc., usque ad et in semitas justitiae ducant.
VERS. 23.-- Quinquaginta. (ID.) Quinquagesimo 113.0601C| die post Pascha et lex in monte Sina tributa est, et Spiritus paracletus super discipulos venit. Quid ergo significat iste praepositorum numerus, nisi quod hi qui Spiritus sancti gratia legis Domini scientiam habere merentur, ipsi et se et alios bene regere possunt?
VERS. 25.-- Offerebat quoque. (ID.) Offert Pacificus noster, etc., usque ad et ea quae sunt Deo placita postulat.
VERS. 26.-- Classem. (ID.) Classis est Ecclesia, etc., usque ad historiam, allegoriam, tropologiam, anagogen in duobus Testamentis.
VERS. 28--. In Ophir. (ID.) Ophir nomen est provinciae in India. Ab Ophir uno de posteris Heber nominatur, quae et terra aurea appellatur, eo quod montes 113.0601D| aureos habeat, qui a leonibus et saevissimis bestiis incoluntur. Ad quos nullus aliter accedere audet, nisi qui in navi stantes juxta littus, terram quam unguibus leonum effossam invenerint, in suam navem recipiunt, ut si bestiae eos senserint, facile in mare recipiantur.
CAPUT X.
Allegorice. (ISID. in lib. Reg., tom. V.) Haec regina venturam Ecclesiam de gentibus, etc., usque ad in occulto sanctorum fieri concivis optans.
VERS. 4.-- Videns autem. (RAB. ubi supra.) Regina, viso Salomone et gloria ejus, stupens super prudentia ejus, dixit: Verus est sermo, etc. Sic sancta Ecclesia, auditis miraculis Christi, provocata 113.0602A| est ad quaerendum eum: quo per fidem invento, consideratis sanctae Scripturae testimoniis, divinitatis ejus potentiam agnoscens, parum putat esse omne quod sibi antea narratum est de eo.
VERS. 8.-- Beati viri. (RAB.) Regina admirando in laudem Salomonis erupit, dicens: Beati viri. Vere beati sunt quorum rex est Christus, et qui aeterna ejus visione perfrui merentur, et gloriam quam habet cum Patre et Spiritu sancto conspicere et sapientiam quae mundis corde se ostendit perpetualiter percipere laetantur.
VERS. 11.-- Ligna. (ID.) Conditor noster ligna pretiosa, hoc est, etc., usque ad et omnia instrumenta musicorum.
VERS. 12.-- Cantoribus. (ID.) Hi quidquid agunt 113.0602B| in verbo aut opere, omnia in laudem Dei faciunt: laudem inter adversa et prospera, corde, ore et opere pronuntiare non cessant, unde: Super muros tuos, Hierusalem, constitui custodes, tota die et nocte non cessabunt laudare nomen Domini (Isa. LXII).
VERS. 13.-- Rex autem. (ID.) Et Pacificus noster Ecclesiae suae, omnia quae petit, dabit, unde: Quaecunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Non solum quod petimus, imo etiam quae humana fragilitas aut nescit, aut non praesumit petere, gratuito munere largitur.
VERS. 16.-- Ducenta. (Id.) In Paralipomenis scutis adduntur hastae aureae, quia lanceis et scutis utebantur duces excubantes ante ostium domus regis. Unde: lectulum Salomonis septuaginta fortes ambiunt.
113.0602C| (ID.) Excubantes ad ostia domus regiae, etc., usque ad et scuto fidei tela nequissimi ignea repellentes, exstinguunt.
VERS. 17.-- Saltus Libani. Sylva Libani Ecclesiam gentium significat, quae de fastu superbiae abscissa in fabrica domus Dei aptatur. Unde: Invenimus eam in campis sylvae.
VERS. 18.-- Thronum de ebore. (RAB.) Thronus vel solium est imperialis sedes, quae in canticis ferculum appellatur, eo quod residentes ferat, vel de loco ad locum circumferat. Ad quod per sex ascensionis gradus ascendebatur. Sub solio erat scabellum aureum, et summitas throni rotunda, tenta duabus 113.0602D| manibus vel brachiis extrinsecus, juxtaque stabant duo leones adjuvantes sustentare sedile.
VERS. 20.-- Et duodecim. Quia sex ascensionis gradus altrinsecus positi erant pro sustentaculo ascendentis gradus.
(ID.) Solium Salomonis Ecclesia esse intelligitur, etc., usque ad munire certant.
Non est factum, etc. Apte Ecclesiae convenit istud, cui dicitur: Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas (Prov. XXXI).
VERS. 21.-- Sed et omnia vasa, etc. Omnia vasa quae Pacifici nostri ministerio funguntur aurea sunt, quia omnes animae sanctorum quae sunt vasa Dei, ut divinae voluntati serviant, splendore sapientiae et dilectionis nitentes continent potum vitae, et fit in 113.0603A| eis fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV).
Nec alicujus, etc. (RAB.) Quia, secundum Apostolum, Non est in sermone verbum Dei, sed in virtute et praedicatione Evangelii (I Cor. I). Non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis consistit, sed in ostensione spiritus et virtutis, ut fides nostra non in sapientia hominum, sed in virtute Dei sit.
VERS. 22.-- Deferens inde aurum, etc. (ID.) Quid aurum argentumve significet, etc., usque ad arma bellica prosequitur.
VERS. 26.-- Congregavitque Salomon, etc. (ID.) De his Josephus prosequitur. Exornabantur ascensores eorum, primum decora juventute florentes, habentes magnam proceritatem, diffundentes in equorum sessione comam, purpura circumamicti, qui armati 113.0603B| existentes circa regem arcusque ferentes equitabant ante eum, quando ad locum aliquem debebat exire.
CAPUT XI.
VERS. 1.-- Rex autem. (RAB.) Salomonem arguit vehementer Scriptura, etc., usque ad mala illius mala Ecclesiae significant.
VERS. 27.-- Voraginem. Murus civitatis cecidit, eo quod ex uno latere praecipitio immineret. Quam voraginem cum rex vellet coaequare muris, constituit ducibus, ut hoc implerent opus; sed Jeroboam, qui erat princeps tribus Joseph, noluit obedire regi, qui constituerat eum prius super aedificia propugnaculorum, quae faciebat in Jerosolymis, ubi laboravit ita, ut rex 113.0603C| ei principatum militiae super tribum Joseph conferret. Sed rebellis factus egreditur de Jerusalem: cui occurrit propheta deflectens eum in agrum, ut nullus audiret quid ei diceret. Elatusque verbis prophetae suadebat populo, ut se regem faceret: Quod audiens Salomon quaerebat eum interficere.
Erat autem. Hoc mandatum restitutionis murorum recusavit. Sed unde tanta audacia? quia rex constituerat eum praefectum.
Tolle tibi. (RAB.) Decem tribus a domo David separatae sunt, etc., usque ad quia unus Deus, una fides, unum baptisma.
VERS. 42.-- Dies autem. Josephus dixit regnasse octoginta annis, et vixisse nonaginta quatuor. Sed divina Scriptura eos tantum annos exprimit quibus 113.0603D| regnavit antequam praevaricaretur.
CAPUT XII.
VERS. 1-4.-- Venit autem. Durissimum. Quomodo hoc verum est, cum superius dictum sit, quod Salomon non constituit quemquam servire de filiis Israel? Utique non fecit eos servire in agricultura vel alio servili opere. Verum principes ex eis constituit per singulas tribus, qui reddebant regi per vides singulis mensibus annonam, etc., quae de expensa regis superius referuntur, quod modo durissimum jugum appellant.
VERS. 8.-- Adolescentes. De quibus Aduram unus fuit qui postea lapidatus est. Juvenes Scriptura non semper juxta aetatem appellat, sed juxta instabilitatem 113.0604A| animi. Nam Roboam quadragesimo aetatis suae anno regnare coepit.
VERS. 11.-- Scorpionibus. Genus est flagelli, sicut et de spinis vel pomariis solent esse virgae nodosae. Vel etiam flagellum Saracenorum cum duabus vel tribus virgis, quod habet in summitate plumbeas glandes, alias grandines.
VERS. 23.-- Ad Roboam. (RAB.) Roboam de domo David fuit, etc., usque ad et cujus principes vescuntur in tempore suo.
VERS. 28.-- Fecit duos. Jeroboam quare vitulus fecerit, vel quomodo Josephus sufficienter exponit.
CAPUT XIII.
VERS. 1.-- Ecce vir. Cujus nomen hic tacetur, in 113.0604B| Paralipomenis Gaddo vocatur vel nuncupatur. Ipse est Gad qui monuit David ire in terram Juda. (RAB.) Propheta a Deo missus, etc., usque ad poenitenti venia daretur.
VERS. 11.-- Prophetes. Iste pseudopropheta princeps erat sacerdotum, et valde a rege colebatur tanquam divinus; timens autem ne per sermonem viri Dei rex a cultura idolorum recederet, et se tanquam maleficum interficeret, excogitavit ut virum Dei deciperet, satis astute agens, ut dum transgrederetur praeceptum Dei, illius iram incurreret, sicut postea fecit, cum magis homini quam Deo credidit. Ac per hoc monstrarentur esse falsa quae praedixit, sicque regi persuadere possent, sicut fecit. Audiens autem rex eventum, putavit irrita quae vir Dei dixerat, et 113.0604C| non declinavit a via sua mala.
Omnia opera, etc. (GREG.) In gestis prophetae mira antecedunt, misera succedunt: qua in re quid colligimus? nisi quod apud se propter magnalia gloriatus ab interna mox soliditate est quassatus, et inde ei in opere culpa subrepit, unde sibi gloria in corde subrepsit, ut a propheta falso disceret deceptus, quia nequaquam propriae fortitudinis fuit quod prius accidisset.
VERS. 21.-- Haec dicit Dominus. (ID.) Bene autem ore ejus sententiam mortis accepit, cujus reductione a vitae praeceptis deviavit, ut inde poenam veraciter sumeret, unde culpam negligenter admisisset.
VERS. 24.-- Et leo stabat, etc. (RAB.) Hic ostenditur, 113.0604D| quod peccatum inobedientiae in ipsa morte fuit laxatum, quia iste idem leo, qui viventem praesumpsit occidere, ausus contingere non est occisum. Qui enim occidendi habuit potestatem, de occisi cadavere comedendi licentiam non accepit, quia is cujus culpa in vita fuerat punita, erat jam justus ex morte.
VERS. 31.-- Sepelite, etc. Malus propheta sciens evenire quae vir Dei praedixit, praecepit ut sepeliretur juxta virum Dei, ne quando ossa illius comburenda effoderentur, sed conservarentur, per sanctum prophetam, sicut inferius idem testatur liber impletum.
CAPUT XIV.
113.0605A|
VERS. 25.-- Ascendit Sesac, etc. Sequebantur regem Aegypti currus mille et ducenti, equitum sexaginta millia, et quadraginta millia peditum, quorum plurimos habebat Libya, et Aethiopes. Invadens itaque Hebraeorum regionem, munitissimas civitates sine dimicatione detinuit, etc.
CAPUT XV.
VERS. 6.-- Attamen bellum fuit inter Abiam et Jeroboam omni, etc. Jeroboam multo exercitu congregato, contra Abiam filium Roboam, qui in duabus tribubus patri successit, castrametatus est. Quod cum audisset Abia, obstupefactus est; verum roboratus, electo exercitu occurrit Jeroboam in locum qui vocatur 113.0605B| Mons Amorrhaeorum. Cumque orationem habuisset ad exercitum Jeroboam, tandem ait: In quo de victoria estis confidentes? An in vitulis aureis et aris, quae vestrae sunt impietatis et non religionis indicia? An multitudo spem vobis praebuit? Sed nulla virtus illic est, ubi (licet cum multis millibus) licet unus pugnat injuste. Solummodo enim in justitia et pietate spes victoriae consistit, quae scilicet apud nos est, servantes a principio leges et verum Deum venerantes, etc. Deus autem exercitus Jeroboami audaciam dissolvit; exercitum autem Abiae fecit excelsiorem. Nam quanta nullo bello refertur caedes fuisse commissa, neque Graecorum, neque Barbarorum, mirabilem perceperunt, Deo conferente, victoriam. Quingenta enim millia hostium bello prostrata 113.0605C| sunt, etc.
CAPUT XVI.
VERS. 1.-- Factus est autem sermo, etc. Mentio hujus prophetae in nullo alio loco fit, sed subito introducitur sicut alii, unde Abdias dicitur pavisse in speluncis centum prophetas. Et Elias ait: Prophetas tuos occiderunt. Et filii prophetarum leguntur occurrisse Elisaeo, quorum alia nulla fit mentio, nulla specialis nominatio.
VERS. 3.-- Ecce. (RAB. in lib. Reg., tom. III.) Demetit Dominus hujus vel cujuscunque iniqui posteriora, cum peccata post finem vitae ulciscitur. Demetit et posteriora domus ejus, cum imitatorem aeternis cruciatibus damnat. Quicunque ergo usque in finem vitae in pravis operibus perseverat, posteriora 113.0605D| illius demetentur.
VERS. 4.-- Qui mortuus fuerit. (ID.) De Baasa, id est, de corpore diaboli confusione plenissimo, etc., usque ad secum ad aeternum rapiunt interitum.
VERS. 6.-- In Thersa regna. (RAB.) Sex annos fecit in Thersa, reliquos autem in civitate, quae Semeron appellatur, a Graecis vero Samaria. Hic nominavit eam Semeron a Semer priore domino, et est metropolis regni, et postea omnis regio ab eo Samaria appellatur, quae nunc Sebaste vocatur, ubi ossa beati Joannis Baptistae quiescunt.
VERS. 34.-- Aedificavit Hiel. (RAB.) Hiel, vivens Deo; Bethel, domus Dei interpretatur, destructa a 113.0606A| Josue atque anathematizata, Jericho moenia restauravit. Cum quis eorum, qui in Ecclesia habitum religionis assumpserant, ad agenda scelera, quae ei Dominus Jesus in die baptismatis donaverat, redit, quasque ipse anathematizaverat diaboli pompas, luxuriose vivendo repetit, cumque errorum dogmata vel gentilium fabulas veritati ecclesiasticae, qua imbutus est, praefert, quasi Bethel egrediens, ruinas Jericho resuscitat. Is et fundamenta fidei, a quibus bona aedificia inchoarat, et claustra bonae actionis quibus perfici debuerat, perdit.
In Abiram. (ID.) Cum conditor Jericho fundamenta poneret, primogenitus ejus nomine Abiram mortuus est. Cum portas muniret, Segub filium suum novissimum amisit, juxta imprecationem 113.0606B| Josue.
CAPUT XVII.
VERS. 1.-- Et dixit. (RAB.) Elias interpretatur Deus meus Dominus, vel Deus meus, sive Deus fortis, et significat Christum. Thesbites captivans seu convertens interpretatur: et de Domino est scriptum: Converte, Domine, captivitatem nostram. Sicut Melchisedech, ita Eliae origo taceatur, cum subito ejus nomen introducitur, et hoc in Salvatoris praefiguratione.
In cujus conspectu. (ID.) In conspectu Domini stat justus modo, stabit et in futuro, modo, ut conditoris potentiam ad sensum reducat, et sic fideliter vivat, in futuro, ut veraciter vitae coronam accipiat.
113.0606C| VERS. 3.-- Abscondere. (RAB.) Absconditus est Elias noster etc., usque ad et obsequium quod Domino a fidelibus ex Judaeis exhibitum est.
In torrente Carith. Torrens Cyson qui et Carith interpretatur cognitio sive concisio vel divisio, Judaico populo convenit.
VERS. 10.-- Mulier. (ISID.) Vidua quam Dominus non frumenti, sed verbi pane pascit, ea est, quae, mortuo viro, cui vult nubat, id est, excusso servitutis jugo, subit Christi jugum suave, et onus leve.
(RAB.) Haec vidua gentium significat Ecclesiam, etc., usque ad non defecisse dicitur.
(ID.) Vidua apud quam hospitabatur Elias, et cujus benedixit farinae et oleo, synagoga est Judaeorum, 113.0606D| quae Mosi morte viduata, filium nutriebat parvulum, hoc est carnalem populum Judaeorum. Hic ad ingressum Eliae, id est Salvatoris nostri, febre infidelitatis infirmabatur, quia in eum non credidit, sed sprevit. Unde mater Synagoga de adventu Salvatoris conqueritur, quasi ipse esset causa interfectionis populi, dicens: Quid mihi et tibi, etc. Hinc est quod Caiphas ait: Expedit vobis ut unus moriatur pro populo, et non tota gens pereat (Joan. XI).
(ID.) Sicut propheta verbis viduae non est exasperatus, quin potius miseretur, ita Redemptor noster non exasperatur malitia Judaeorum, sed misertus sui populi tulit eum de sinu matris, cum tulit eum 113.0607A| de carnali observantia legis, et posuit super lectulum suum, hoc est, demonstravit ei vitam habere in morte sua, expanditque se tribus vicibus, dum Trinitatis fidem insinuabat.
VERS. 19.-- Tulitque Elias. (RAB.) Tulit Elias puerum et reddidit matri suae, cum Dominus noster populum salvans credentem, signa et miracula ostendebat incredulis, ut cognoscerent veraciter illum vivere qui credit in nomine ejus, et sic eveniet ut plebs Judaica, veritate superata, proclamet ad Christum - Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu.
CAPUT XVIII.
VERS. 3.-- Abdias autem. Abdias princeps exercitus Israel, cujus nomen interpretatur servus Domini, 113.0607B| illos praefigurabat qui ex principibus Judaeorum crediderunt, et erant occulti discipuli, ut Nicodemus et Joseph.
VERS. 30.-- Curavit altare. (RAB.) Et Redemptor noster contra mundi principem ac satellites ejus decertans ac superans, altare Domini quod destructum fuerat, id est fidelium corda a labe iniquitatis purgans, aram Deo dedicat, quae ex duodecim lapidibus constructa memoratur, quia ex his qui propheticam et apostolicam fidem seu doctrinam sequuntur gratissima ara Deo construitur, in qua sacrificium laudis in odorem suavitatis offertur.
VERS. 32.-- Fecitque. (ID.) Ex contrito videlicet corde et humiliato, etc., usque ad in aeternum gratulando canamus: Dominus ipse est Deus.
113.0607C| VERS. 40.-- Apprehendite. (RAB.) Sic Redemptor noster, adveniente die judicii, mittet angelos suos et colligent omnia scandala de regno ejus et mittent eos in stagnum ignis, ubi cruciabuntur secundum duritiam et impoenitens cor eorum.
VERS. 41.-- Multae pluviae. (ISID.) Nascente Christo Dei Filio inter homines et teneritudinem carnis nostrae accipiente, postquam mortem gustavit, et victor de mundo ad coelos ascendit, imbrem gratiae divinae per septiformem Spiritum de supernis ad terram misit, qui nos a peccato mundaret, et spirituales fructus gignere faceret.
(RAB.) In virtutibus Eliae qui potentia Dei pollebat in infirmitatibus suis, quid de se poterat agnoscebat. 113.0607D| Ibi ostendebat quod acceperat, hic quod acceperat custodiebat. In miraculis monstrabatur, in infirmitatibus servabatur.
CAPUT XIX.
VERS. 3.-- Timuit ergo Elias et surgens abiit, etc. (RAB.) Sancti viri, sublevante spiritu ad summa rapiuntur: quandiu vero in hac vita sunt, ne superbiant, tentationibus reprimuntur. Hinc est quod Elias cum tot virtutibus processisset, Jezabel postmodum quamvis reginam tamen mulierculam fugit: et qui mortuos suscitabat, ventura praevidebat, alia quoque praeclara faciebat, timore percussus de manu mulieris mortem fugit, de manu Dei mortem petit, nec accipit.
113.0608A| VERS. 5.-- Et ecce angelus Domini tetigit. (RAB.) Angelus qui Eliam pavit, magni consilii angelum signat; cujus opera, tam in corporali quam in spirituali natura subsistimus.
VERS. 6.-- Et ecce ad caput suum, etc. (ID.) Elias bis pastus exprimit nostrae naturae infirmitatem, quibus non sufficit simplex pastus, sed duplex, quatenus ad superna valeamus ascendere. Sicut enim corpus sine alimento corporali subsistere nequit, ita nec anima vivere potest sine verbo Dei.
(ID.) Sic et nos dum inertiae somnum a nobis excutimus, necesse est ut divino solatio confortati, gressu bonorum operum per omne tempus vitae praesentis summopere festinemus ascendere in montem Dei et in locum sanctum ejus, ut ibi requiem inveniamus 113.0608B| aeternam.
VERS. 11.-- Et spiritus. (ID.) Spiritus ante Dominum evertit montes et petras conterit, etc., usque ad ad cognitionem veritatis incipere exire.
Non in spiritu. Id est, non arbitreris, quod cum vento veniat Dominus, sed post spiritum commotionis, id est, turbinem et impetum venti transibit ignis, deinde sibilus aurae tenuis, post hoc transibit Dominus, ut loquatur tecum.
VERS. 14.-- Ego solus, etc. (RAB.) Tanto prophetae quid difficile fuit cognoscere in hoc mundo famulos remansisse Deo? Sed qui humilis etiam occulta Dei noverat, elatus etiam aperta nesciebat. Unde certum est, quod humilitatis radio se illuminat, qui aliorum bona subtiliter pensat: quia dum 113.0608C| ea quae ipse fecerit facta foris et ab aliis conspicit, eum qui de singularitate intus erumpere nititur superbiae tumorem premit. Hinc est, quod voce Dei ad Eliam solum se aestimantem dicitur. Reliqui mihi septem millia virorum, ut dum non solum se remansisse cognosceret elationis gloriam quae ei de singularitate surgebat, inclinaret.
(RAB.) Non aliter nisi quod eum regem futurum praedixit. Elisaeum non aliter quam pallium suum jactans super eum. Illos duos reges nec ipse per se, nec discipulis ejus Elisaeus unxit, sed quidam prophetarum missus est ut ungeret Jehu.
VERS. 17.-- Quicunque. (ID.) Nocentes, justitia divina alios per reges plecti facit mucrone, alios per prophetas et sacerdotes transverberat gladio linguae.
113.0608D| VERS. 19.-- Profectus. Cum Redemptor noster descendens de coelo divino judicio acquisivit populum adhuc terrenis operibus inhiantem, in quo salutem fecit, cum eum ad fidem convertit. Elias enim interpretatur Dominus Deus, Saphat judicans, Elisaeus Dei mei salus. Super quem propheta pallium suum misit, cum Dominus populum fide catholica induit. Unde Apostolus: Qui in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III). Relictis bobus cucurrit post Eliam: quia electorum chorus audito, nisi quis renuntiat omnibus, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV), statim cessavit terrenis lucris inhiare, saecularibus desideriis deservire, et sic aliis verbum vitae 113.0609A| praedicavit, hoc est enim osculari patrem et matrem, quoscunque potest sive de Judaeis, sive de gentibus sermone velle corrigere.
(RAB.) Populus quoque Christianus carnalia desideria mactans totum exercitum suum in opus evangelizandi convertit, unde sufficientem pastum adjutoribus suis praebere possit.
VERS. 21.-- Secutus. (ID.) Nostrum Eliam sequitur et ministrat ei, qui vestigia ejus sequens, hoc est mandata illius observans, ministerium et honorem condigne satagit exhibere.
CAPUT XX.
(RAB.) Benadad significat diabolum, qui diversos exercitus malignorum spirituum ad subvertendum 113.0609B| populum Dei contrahit, sed per pueros principum Israel vincitur, id est, per bonos auditores doctorum, quia quod auribus audiunt, factis implent. Antiquus hostis in fugam vertitur, omnisque suus exercitus a militibus Christi perturbatur, qui bene ducenta millia et triginta duo esse dicuntur, quia qui utriusque Testamenti scientiam perfecte tenent, et Trinitatis fidem cum gemina charitate conservant, hi apti militiae summi regis esse comprobantur.
VERS. 10.-- Haec faciant mihi. Samaria morte civitatum habebat terram interius ipsis muris pene aequalem, quo subsidio ictibus arietis resisteret extra, murorum altitudo longe superficiem terrae transcenderat. Ait ergo rex superbus obsessos terrens, quod tantam haberet multitudinem, ut si quisque 113.0609C| militum unum lapidem vel stipitem vel cespitem ad construendum contra urbem aggerem apportasset, agger exsurgeret qui superficiei quae erat intra muros esse videretur aequalis, ita ut ex aequo pugnantes contra civitatem tela faces mitterent.
Ne glorietur accinctus. (RAB.) Accinctus est qui cingulo circumdatur, discinctus qui cingulum deposuit. Ait ergo rex Israel, regi Syriae glorianti quasi jam cepisset Samariam quam obsidere coeperat: Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus. Ac si dicat: Noli gloriari quasi victor, qui adhuc in acie positus, quem victoria sequatur ignoras: quippe qui vincere credidit, victus est.
VERS. 20.-- Fugit quoque. (RAB.) Id est, diabolus princeps iniquorum, quorum oculi sublimes sunt. 113.0609D| Syria enim sublimis in equo suae superbiae confidens cum equitibus scilicet omnibus superbis, quia ipse est caput super omnes filios superbiae, ab exercitu Christi superatus in fugam vertitur, et rex Israel percutit equos et currus, etc., quia rex regum nequitias spirituales obruit humani generis delendo peccata.
(ID.) Diabolus licet a sanctis saepius vincatur, tamen 113.0610A| iterum instaurat praelium contra eos, et dum uno modo vincitur, alio statim vincere conatur
(ID.) Maligni spiritus si in spiritualibus vincuntur, in corporalibus bellum parant, satagentes ut animas de supernis ad ima praecipitent, quo facilius vincant. Si viderint coelestia desiderare, terrena ad amandum ingerunt. Si prosperitate concessa Deo gratiae agentur, student ut per adversa frangantur. Sed sicut Syri, ita daemones ubi se superare confidebant, ibi superati sunt.
VERS. 38.-- Abiit ergo. Michaeas parabola usus est propter sermones quos regi erat dicturus, ut ostenderet hoc ad illum magis quam ad se pertinere.
VERS. 39.-- Erit anima. Providendum est servis Dei, ne secundum exemplum Achab perniciosa 113.0610B| securitate sibi blandiantur, quandiu hostis vivit, ne dum se quasi victores arbitrentur per fraudem diaboli pacem promittentis citius, elidantur: quia sicut tunc propheta regi pro inconsiderata pietate pronuntiavit affore ultionem, ita nunc propheticus sermo pronuntiat, si paciscamur cum diabolo, aeternam nobis per hoc imminere poenam.
VERS. 43.-- Et furibundus. Iratus Achab prophetam clausum servari jussit, et confusus verbis Michaeae domum remeavit.
CAPUT XXI.
Post verba, etc. (RAB.) Naboth. Interpretatur conspicuus, etc., usque ad sed per vana desideria defluebat.
CAPUT XXII. 113.0610C|
VERS. 17.-- Vidi universum Israelem dispersum, etc. Per haec autem ostendit, quod illius pravitas causa sit stragis. Nam si bonum ac pium habuisset pastorem, vi superasset hostes. Deinde ostendit etiam modum assequendae salutis. Si Dominus est, inquit eis, in Deum, revertatur unusquisque ad locum suum in pace. Si Deo creditis, et vultis ex eo scire quid agendum, dimittite exercitum.
VERS. 19.-- Vidi Dominum, etc. (RAB.) Solium Domini angelicae potestates, quarum mentibus Deus praesidens inferius cuncta disponit. Exercitus coeli ministrantium angelorum multitudo: dextera pars angelorum electa, sinistra pars reproba. Neque enim dextera concluditur Deus, neque sinistra: qui 113.0610D| ita est intra omnia, ut sit et extra. Sed quomodo mali de exercitu coeli? Quia quamvis ab aethereo coelo pulsi, adhuc tamen in aereo demorantur coelo; unde Paulus: Contra spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). Omnis exercitus assistit Deo, quia et voluntas electorum spirituum divinae deseruit potestati, et reproborum sensus suae serviens malitiae, judicio Omnipotentis obtemperat.
(no apparatus)