Liber Genesis (Anselmus Laudunensis)

This is the stable version, checked on 11 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber Genesis
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 113

Documenta Catholica Omnia pdf


Liber Genesis

Liber Genesis (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 113.0182B

CAPUT PRIMUM. 113.0067B|

VERS. 1.-- « In principio creavit, » etc. Non dicit: In principio dicit Deus, Fiat coelum et terra. Sed dixit: « Fiat lux, et facta est lux, » quoniam universaliter nomine coeli et terrae comprehendendum erat quidquid fecit Deus, deinde per partes explicandum quomodo fecit. Unde sequitur: « Dixit Deus, Fiat, » id est, per verbum suum fecit. Vel quia cum primum fiebat informis materia spiritualis, vel corporalis, non erat dicendum: « Dixit Deus, Fiat; » incongruum enim erat a Deo dici, « fiat, » quia formam verbi non imitatur imperfectio, nisi cum generis sui conversione ad creatorem sit perfecta creatura; ut cum dicitur: « Dixit Deus, Fiat, » intelligamus eum ad se imperfectionem creaturae revocare. 113.0067C| Cum ergo dicitur: « In principio fecit Deus coelum et terram, » commemoratio Filii fit, quia principium est; sed cum dicitur: « Dixit Deus, Fiat, » commemoratur quia Verbum est. Per principium notat exordium creaturae existentis ab illo; per Verbum, perfectionem creaturae ab illo ad ipsum revocatae, ut formetur imitando formam Verbi incommutabilem. Non enim habet vitam informem Verbum Dei, cui est idem esse quod vivere; imo idem vivere quod beate vivere. Creatura vero spiritualis 113.0068B| habet informem vitam, cui non est hoc esse quod vivere; nec vivere quod beate vivere: quia, aversa a sapientia Dei, stulte et misere vivit.

« In principio, » etc. (BEDA, Hexaem. lib. I, tom. II, col. 13 ª.) Creationem mundi insinuans Scriptura, primo verbo aeternitatem et omnipotentiam Dei ostendit: quem enim in principio temporum mundum creasse perhibet, eumdem ante tempora aeternaliter significat exstitisse. Et quem in conditionis initio coelum et terram creasse narrat, tanta celeritate operationis omnipotentem esse declarat, cui voluisse, facere est. Bene ergo dicitur: « In principio creavit, » etc. Utrumque scilicet, simul, quamvis utrumque simul ab homine non dicatur. Unde propheta terram in initio factam ostendit dicens, 113.0068C| psal. CI: « Initio tu, Domine, terram fundasti, » etc.

« In principio, » etc. Coelum non visibile firmamentum, sed empyreum, id est, igneum vel intellectuale, quod non ab ardore, sed a splendore dicitur, quod statim repletum est angelis. Unde in Job XXXVIII: « Ubi eras cum me laudarent astra matutina, » etc. Et nota tria hic commemorari elementa. Nomine coeli, aerem intelligimus. Nomine terrae, ipsam et ignem qui in ea latet. Quarti, id est, aquae in sequentibus fit mentio.

113.0069A| (ALCUIN. in Gen. tom. I.) « In principio. » Filio, quo humanato patuit qui essent coelestes, qui terreni. Coelum, creatura spiritualis, ab exordio perfecta et beata. Terra, corporalis materies adhuc imperfecta. Coelum, informem materiam spiritualis vitae, sicut in se potest existere non conversa ad Creatorem in quo formatur. Terram, corporalem, sine omni qualitate quae apparet in materia formata.

(BEDA in Gen., tom. II, col. 191.) Scriptura ait: « Qui fecisti mundum de materia informi (Sap. XI). » Materia facta est de nihilo. Species mundi de materia informi. Proinde duas res fecit Deus ante omne tempus, angelicam creaturam et materiam informem. Quamvis enim Salomon dicat: « Qui vivit in 113.0069B| « aeternum, creavit omnia simul (Eccli. XVIII), secundum originem tamen informis materies antecedit formatam speciem. Itaque mundum, et angelos, et animam de nihilo fecit Deus: hominem et creaturas caeteras de aliquo.

(Ibid., col. 192.) Septem sunt coeli, quorum haec sunt nomina, aer, aether, olympus, spatium vel igneum, firmamentum, coelum angelorum, et Trinitatis. Hieronymus autem dicit coelum Trinitatis primum, secundum angelorum, tertium firmamentum.

Mystice. « In principio creavit Deus coelum. » Eos scilicet qui coelestis imaginem portaverunt. « Et terram, » id est eos qui postea superbiendo, terram, id est terreni hominis imaginem, portantes, se recerunt deformes. « Terra autem erat inanis, » quia 113.0069C| deposuerat formam bonam. « Et vacua, » boni operis fructu. « Et tenebrae erant, » veri scilicet luminis privatio; « super faciem abyssi, » corda scilicet superborum.

VERS. 2.-- « Terra autem erat inanis, » etc. (BEDA, Hexaem. tom. II.) Quod vel quale coelum in principio cum terra factum est, ostendit. Hoc enim de terra subdit, quod de coelo intelligi noluit. Hoc enim superius coelum quod a volubilitate mundi secretum est, mox ut creatum est, sanctis angelis est impletum: quos in principio cum coelo et terra conditos testatur Dominus dicens Job XXXVIII: « Ubi eras cum me laudarent astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei? » Astra matutina eosdem angelos et filios Dei vocat. De coelo enim in 113.0069D| quo posita sunt luminaria, quomodo vel quando factum sit postea dicit.

(STRAB.) « Inanis et vacua. » Inutilis scilicet, et infructuosa, et incomposita. Omnia enim elementa commixta, confusa, et totum hoc aeris spatium aquis plenum; non quales nunc sunt, sed sicut nebulae tenues erant, quales adhuc supercoelestes sunt.

(BEDA ubi supra.) « Tenebrae erant, » etc. Non sunt audiendi qui reprehendendo dicunt Deum prius creasse tenebras quam lucem: quia nullas in aqua, vel aere fecit tenebras; sed distincto ordine providentiae prius aquas cum coelo creavit, et terra, et has cum voluit lucis gratia venustavit. Et notandum quod cum coelo duo elementa mundi creata sunt, 113.0070A| quibus alia duo inserta sunt, aqua, scilicet, et terra, quibus insunt ignis et aer. Aquae autem totam superficiem terrae tanta altitudine tegebant, ut ad illos usque locos pertingerent, ubi nunc usque super firmamentum partim resident. Ipsa autem terra et aqua informis dicuntur materia, quia omnia quae videmus, vel ex istis sumpserunt exordium, vel ex nihilo: et priusquam in lucem venirent, non erat unde formam haberent.

« Et Spiritus Domini ferebatur super aquas. » (AUG., lib. I de Gen. ad lit., c. 5, tom. III.) Sive totam corporalem materiam aquam appellavit, ut insinuaret unde facta et formata sunt omnia quae ex humida natura per species varias in terra formari videmus; sive spiritualem vitam ante conversionis 113.0070B| formam quasi fluitantem. Spiritus Dei superferebatur, quia subjacebat bonae voluntati Creatoris, quod formandum et perficiendum inchoaverat. Dictum est etiam « Spiritus Domini ferebatur super aquas. » Ne faciendo opera potius per necessitatem indigentiae quam per abundantiam beneficentiae Deus amare putaretur. Commode enim prius insinuatur aliquid inchoatum, cui superferretur: non loco, sed omnia superante potentia.

« Et Spiritus Domini ferebatur, » etc. (HIERON. in Gen. t. III, col. 939.) In Hebraeo habet merahephet, id est, incubabat, vel fovebat, more volucris ova calore animantis. Intelligimus ergo non de spiritu mundi dici, ut putant multi; sed de Spiritu 113.0070C| sancto, qui et ipse est omnium vivificator: si autem vivificator, et conditor; si conditor, et Deus. Psal. CIII: « Emitte, ait, Spiritum tuum et creabuntur. »

« Et Spiritus, » etc. In quo subsistentes requiesceremus flatu ejus vivificati, et unda baptismi abluti. « Et Spiritus Domini ferebatur super aquas, » etc. Sicut Deus, scilicet et conditor, praeerat fluitanti et confusae materiei, ut distingueret quando vellet. Tota ergo Trinitas hic operata intelligitur, Deus, Pater scilicet; principium, Filius; Spiritus Dei, Spiritus sanctus.

« Et Spiritus, » etc. (ISID., in Gen.? ) Corda scilicet fluctuantia, quae mentis quietem amiserant, 113.0070D| quia eis spiritus non innitebatur, sed superferebatur: quasi potens naturam a confusione in melius revocare. Deinde per totum hujus Scripturae textum sex quasdam operosas aetates videmus, licet quasi proximis limitibus distinctas, ut in septima quies speretur; et eas habere similitudinem sex dierum, quibus ea facta sunt, quae Deum fecisse Scriptura commemorat. Primordium enim generis humani, quo ista luce frui coepit, comparatur primo diei quo lucem Deus fecit. Haec aetas tanquam infantia est totius saeculi, quod tanquam unum hominem proportione magnitudinis suae cogitamus. Homo enim cum primo nascitur in lucem, infantiam agit primam aetatem, quae tendit ab Adam usque ad Noe generationibus decem: diluvium quasi vespera hujus 113.0071A| diei est, quia infantia nostra oblivionis diluvio deletur.

VERS. 3.-- « Dixitque Deus: Fiat lux. » (AUG., de Gen. ad litt., lib. I, c. 17, tom. III.) Lux primo die facta spiritualis vel corporalis intelligitur, etc., usque ad mane futuri inchoatio. (BEDA, Hexaem. ) Si autem primo die corporalis lux facta est, congrue mundi ornatus a luce inchoatur, unde caetera, quae creanda erant, videbantur. Si autem quaeritur, ubi est facta, cum abyssus omnem terrae altitudinem tegeret? patet quod in illis partibus, quas nunc illustrat solis diurna lux. Nec mirum lucem in aquis posse lucere, cum etiam nautarum operatione saepius illustrentur, qui in profundo mersi, misso ex ore oleo, aquas sibi illustrant: quae tunc multo rariores 113.0071B| quam sint modo, fuere in principio, quia nondum congregatae in uno loco.

« Dixitque Deus: Fiat lux. » (AUG. ibid., c. 2.) Non temporaliter: si enim temporaliter, et mutabiliter; si mutabiliter, et per subjectam creaturam, non est lux prima creatura. Sed forsitan, etc., usque ad ut sit et ut maneat.

« Fiat lux. » (AUG. ibid., c. 4, 5, 9.) Ea conditione scilicet qua cuncta subsistunt intemporaliter in Dei sapientia, priusquam in seipsis. « Et facta est lux, » id est angelica et coelestis substantia, in se temporaliter; sicut erat in sapientia, quantum ad ejus incommutabilitatem, aeternaliter. Vel notatur hujus creaturae informitas scilicet et imperfectio antequam formaretur in amore Conditoris: formatur enim cum 113.0071C| convertitur ad incommutabile lumen Verbi.

« Fiat lux. » (AUG. ibid., c. 10, 11, 16.) Si corporaliter lux facta est, etc., usque ad nondum enim erant animalia quibus haec vicissitudo exhiberetur.

VERS. 4.-- « Et vidit Deus lucem, » etc. (STRAB.) Lucem et tenebras fecit Deus, unde Dan. III. « Benedicite, lux et tenebrae, Domino, » cum omnis creatura ad benedicendum invitatur.

(ISID., in Gen., c. 2.) Habet quisque in operibus et recta vita, distinctos sex dies, post quos requiem speret: primo die, lucem fidei, quoniam primo invisibilibus credit propter quam fidem Dominus apparere dignatus est.

« Factumque est vespere. » (AUG., de Gen. contra Manich., l. I, c. 4; BEDA, in Hexaem.) Occidente luce 113.0071D| paulatim, et post spatium divinae longitudinis inferiores partes subeunte, factum est vespere, sicut nunc usitato circumitu solis solet fieri. Factum est autem mane eadem super terram redeunte, et alium diem inchoante, et dies expletus est unus viginti quatuor horarum. Notandum vero quod nox in illo triduo omnino tenebrosa fuit, quae post creata sidera aliqua luce claruit: decebat etiam ut dies a luce inciperent, et in mane sequentis diei tenderent, ut opera Dei a luce inchoata et in lucem completa esse significarentur.

VERS. 5.--. . . . « Factumque est vespere, » etc. (GREG., l. VIII Moral., c. 6, tom. I.) Nequaquam in hac vita per exercitationem justitiae peccatum deseritur, 113.0072A| ut in ipsa inconcusse maneatur: quia si culpam rectitudo eliminat, cogitationis nostrae foribus assidens, ut sibi aperiatur, pulsat. Unde ait Moyses: « Facta est lux; » et paulo post: « Factum est vespere. » Creator enim, humanae culpae praescius, tunc expressit in tempore quod nunc versatur in mente. Lumen namque rectitudinis sequitur umbra tentationis. Sed quia electorum lux tentatione non exstinguitur, non nox, sed vespera facta memoratur, quia tentatio lumen justitiae abscondit, non interimit.

(AUG., de Gen. ad litt., l. IV, c. 22, 23, tom. III, col. 311, 312.) Notandum, quod caeterae creaturae, etc., usque ad ut illud scilicet ad diem pertineat, hoc ad vesperam.

113.0072B| VERS. 6.--. . . « Fiat firmamentum, » etc. (GREG., l. XXVII Moral., c. 24.) Angelicae virtutes, quae in Dei amore perstiterunt, hoc in retributione acceperunt, ut in contemplatione Conditoris perenni felicitate maneant, et in hoc quod conditae sunt aeternaliter subsistant. Unde apud Moysen coelum factum dicitur, et idem postea firmamentum vocatur, quia angelica natura prius subtilis est in superioribus condita, et post, ne unquam cadere possit, mirabilius confirmata.

« Fiat firmamentum, » etc. (AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 2, col. 264.) Quaeritur utrum illud coelum nunc fiat quod excedit aeris spatia, etc., usque ad quia intervallum ejus dividit inter quosdam vapores aquarum et aquas quae sunt in terris.

113.0072C| « Fiat firmamentum, » etc. (AUG., ibid., c. 4.) Notandum quod firmamentum non propter stationem, etc., usque ad sed quoquomodo ibi sint, ibi esse non dubitamus.

« Fiat firmamentum in medio. » (BEDA, in Hexaem., t. II.) Coeli, in quo fixa sunt sidera, etc., usque ad Quales autem, et ad quid utiles, novit qui condidit.

VERS. 7.-- « Et fecit Deus firmamentum, » etc. (AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 8, col. 269.) Quaeritur quare cum dixisset: « Fiat firmamentum et factum est ita, » postea addit: « Et fecit Deus firmamentum, » etc., usque ad dicens: « Dixitque Deus fiat, » etc.

(Ibid., c. 1, 3, 5.) Super aerem purus ignis, etc., usque ad Facit ergo frigidam aquarum supercoelestium 113.0072D| vicinitas.

(Ibid.) Notandum vero quod prima die cum facta est lux, dictum est tantum: « Fiat lux, » et hoc in verbo, et « facta est lux, » in opere, statimque adhaesit increatae luci lux creata, ut vicinior et omni creatura capacior. In secunda die quaedam mora est, et verborum multiplicatio, « fiat, » et « fecit Deus, » et « factum est ita » : ut intelligamus istas naturas ad deficiendum pronas, et ad obediendum minus aptas.

(HIERON., l. I contra Jovin., t. II, col. 211.) Notandum etiam quod hujus diei secundi opera secundum Hebraeos non dicuntur bona, cum bona sint sicut caetera: quod fit propter binarium principem alternitatis, 113.0073A| qui primus ab unitate discedit: et in figura bigamiae ponitur et multorum reprehensibilium; unde quae bina ingrediuntur in arcam immunda sunt, impar numerus mundus. Vel ideo bona non dicuntur, quia in hoc opere distinctio aquae non fit perfecta, quae in proximo fit, ubi dicit: « Congregentur aquae, » ut ibi dicetur.

(AUG., ubi supra, c. 9.) Quaeri solet cujus figurae sit coelum: sed Spiritus sanctus, quamvis auctores nostri scierint, per eos docere noluit, nisi quod prosit saluti. Quaeritur etiam si stet an moveatur coelum? Si moveatur, inquiunt, quomodo est firmamentum? Si stat, quomodo sidera in eo fixa circumeunt? Sed firmamentum non propter stationem, sed propter firmitatem, aut terminum aquarum intransgressibilem 113.0073B| dici potest. Si autem stat, nihil impedit moveri et circumire sidera. Secundo die factum est tanquam firmamentum disciplinae, quod discernit inter carnalia et spiritualia, sicut inter inferiores et superiores aquas.

(ISID., in Gen. c. 2, tom. V, col. 213.) Die secunda posuit firmamentum, sanctas scilicet Scripturas in Ecclesia. De quibus dicitur Isa. XXXIV: « Coelum sicut liber plicabitur. » Hoc firmamento discernit aquas superiores, id est populum angelorum, quibus non est necesse ut in lectione audiant Dei verbum. Sed illud firmamentum posuit super infirmitatem inferiorum populorum, ut suspicientes in eo cognoscant qualiter discernat inter carnalia et spiritualia, quasi inter aquas superiores et inferiores.

113.0073C| « Divisitque aquas quae erant, » etc. (AMBR., l. II Hexaem., c. 3, tom. I, col. 148.) Cum haec audis, quid miraris si supra firmamentum potuit unda suspendi? etc., usque ad Jordanis quoque reflexo amne in suum fontem revertitur.

VERS. 8.--. . . . « Et factum est vespere, » etc. (ISID., ubi supra.) Incipit mane secundae diei a Noe, etc., usque ad quia nec pueritia apta est generationi.

VERS. 9.-- « Dixit vero Deus, » etc. (AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 11, tom. III.) In hoc die factum videtur, etc., usque ad Unde aqua congregatur, terra apparet; aqua enim labilis et fluxa, terra stabilis et fixa.

« Congregentur aquae? » (BEDA, in Hexaem. ) Quae inter coelum et terram universa compleverant, in 113.0073D| unum locum congregantur, ut lux, quae praeterito biduo aquas clara luce lustraverat, in puro aere clarior fulgeat; et appareat terra, quae latebat; et quae aquis limosa erat, fiat arida et germinibus apta. Si quaeratur ubi congregatae sunt aquae, quae omnes partes terrae usque ad coelum texerant, potuit fieri ut terra subsidens concavas partes praeberet, quibus fluitantes aquas reciperet: potest etiam credi, primarias aquas rariores fuisse, quae sicut nebula tegerent terras, sed congregatione esse spissatas.

VERS. 10.-- « Et vocavit Deus aridam terram. » (BEDA, ibid.) Prius ad distinctionem aquarum totam solidiorem mundi partem terram appellavit dicens: « In principio creavit Deus coelum et terram. » Postquam 113.0074A| mundus jam formari incipit, et terrae facies apparet, recedentibus aquis, ad distinctionem partis quae adhuc premebatur aquis, portio quam aridam esse licebat, terrae nomen accepit, eo quod pedibus teratur. « Congregationesque aquarum appellavit maria. » Sic enim appellantur apud Hebraeos omnes congregationes aquarum, sive salsae, sive dulces. Et quia per continuationem omnium aquarum, quae in terris sunt, dixit eas congregatas in unum locum, nunc vocat pluraliter congregationes aquarum, propter multifidos sinus earum. Cum multa constat esse maria, in unum tamen locum dicit aquas congregatas, quia cuncta magno mari junguntur. Si qui lacus in semetipsis stricti videntur, occultis tamen meatibus in mare revolvuntur: fossores quoque puteorum 113.0074B| hoc probant, quia omnis tellus per invisibiles venas aquis repleta est, quibus ex mari principium est.

VERS. 11.-- « Et ait: Germinet terra, » etc. (AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 12.) Advertendum est moderamen ordinatoris: quamvis distincta est creatura herbarum atque lignorum a specie terrarum et aquarum, ut in elementis numerari non possint: quia tamen fixa radicibus terrae nectuntur, ad eumdem diem voluit pertinere.

(BEDA, ubi supra.) Patet in his verbis quod verno tempore mundus perfectus est et ornatus, in quo solent herbae virentes apparere, et ligna pomis onusta. Simulque notandum quod non prima herbarum germina vel arborum genera de semine prodierunt, sed de terra: quia ad unam jussionem Conditoris apparuit 113.0074C| arida herbis compta nemoribusque vestita, quae sui generis ex se poma produxerunt et semina. Oportebat enim ut forma rerum Dei imperio primo perfecta prodiret: quomodo homo, propter quem omnia, juvenili aetate plasmatus est.

(AUG., ibid. l. III, c. 18.) Quaeritur etiam de spinis, et tribulis, et quibusdam lignis infructuosis, cur vel quando creata sint? cum Deus dixerit: « Germinet terra herbam, » etc. Sed fructus nomine quaedam utilitas signatur: multae autem utilitates sunt manifestae, vel occultae, omnium quae terra radicitus alit. Possumus autem absolute respondere spinas et tribulos post peccatum terram homini ad laborem peperisse: non quod alibi antea nascerentur, et post in agris quos homo coleret: sed prius et postea in eisdem 113.0074D| locis, prius tamen non homini, sed post. Unde « pariet tibi, » id est, ut tibi nasci incipiant ad laborem, quae ad pastum tantummodo aliis animalibus ante nascebantur.

« Facientem semen. » (BEDA, ibid.) Omnia creata sunt perfecta, et homo perfectus aetate erat, et arbores cum foliis et fructu: unde dicitur hoc « lignum pomiferum. »

VERS. 12.-- « Et protulit terra herbam, » etc. (GREG., l. XIX Moral., c. 12; l. VI, c. 16, tom. I.) Quod testatur historia, sic est veraciter factum, ut significaret aliud faciendum. Terra enim est Ecclesia, quae verbi pabulo nos reficit, et patrocinii umbraculo custodit: loquendo pascit, opitulando protegit; 113.0075A| ut non solum herbam refectionis proferat, sed etiam arborem protectionis.-- « Lignumque. » Lignum secundum speciem suam semen produxit, cum mens nostra ex sui consideratione quod in alterum faciat colligit, et recti operis germen parit. Hinc quidam sapiens ait: « Quod tibi non vis fieri, alii non feceris (Tob. IV). » Et alibi: « Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem illis facite (Matth. VII). » Quasi speciem vestram alterutrum respicite, et ex vobismetipsis cognoscite quid oporteat vos aliis exhibere.

Sementem. » (STRAB., RAB.) Sementis, frugum et arborum; semen, hominum, et animalium. Seminium vel sementum, cujusque rei exordium. Tertio die, quo mentem suam ad serendos bonorum operum 113.0075B| fructus praeparat homo: separata labe, ac fluctibus carnalium tentationum, tanquam aridam habet terram tentationibus separatis, ut dicere possit: « Mente servio legi Dei, » etc. (Rom. VII).

VERS. 13.-- « Et factum est vespere et mane. » (ISID. in Gen., tom. V, col. 207.) Mane tertii diei incipit ab Abraham, etc., usque ad Vespera in peccatis populi quibus divina mandata praeteribant usque ad Saulis malitiam.

(ISID., ibid.) Die tertia congregavit aquas inferiores et salsas, infideles scilicet, concupiscentiarum et tentationum fluctibus sese quatientes: et segregavit ab eis aridam, id est, fideles fontem fidei sitientes. Infideles vero coercuit, ne iniquitatis suae fluctibus aridam, id est, animam sitientem Deum, conturbent, 113.0075C| sed liceat ei germinare fructus bonorum operum, et diligere proximum, ut habeat in se semen secundum similitudinem suam; ut scilicet ex sua infirmitate compatiatur alii indigenti, et producat lignum forte fructiferum, id est, beneficum, eripiendo oppressum, et praebendo ei protectionis umbraculum.

VERS. 14.-- « Dixit autem Deus: Fiant luminaria, » etc. (AUG., de Gen. ad litt., lib. II, c. 13, 14.) Quia visibili mundo constituendo duo dies sunt attributi, supremae scilicet et infimae parti mundi: visibilibus, et mobilibus mundi partibus, quae intra mundum creantur, tres reliqui deputati sunt, etc., usque ad in inchoationem, seu principatum noctis, quod fit cum plena est.

Et dividant diem. » (BEDA, in Hexaem.) Ea scilicet 113.0075D| divisione, ut sol diem, luna noctem illuminet. Hoc enim factis sideribus ad augmentum primariae lucis accessit, ut etiam nox prodiret luminosa, lunae vel stellarum splendore radiata, quae hactenus tantum tenebras noverat. Et si enim nox tenebrosa videtur obscurato aere, qui terris proximus est, superiora tamen aeris spatia semper siderum fulgore sunt lucida.

(AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 18.) Solet quaeri utrum haec luminaria corpora sola sint, aut habeant rectores spiritus, et ab eis vitaliter inspirentur, sicut per animas animalium carnes animantur. Sed de tam obscura re nihil temere credendum.

« Et sint in signa, » etc. (BEDA, ibid.) Quia priusquam 113.0076A| sidera fierent, ordo temporum nullis notabatur indiciis, vel meridiana hora, vel quaelibet alia. Sunt ergo luminaria « in signa, » etc.; non quod a conditione horum tempora coeperint, vel dies vel anni; sed quia per ortus eorum, vel transitus, temporum, dierum annorumque signatur ordo.

VERS. 15.-- « Ut luceant, » etc. (BEDA, ibid.) Semper luminaria in firmamento lucent, sed opportunis temporibus terram illuminant. Aliquoties enim nebulosus aer obsistit: ortus etiam sol majori lumine lunam stellasque ne terram illuminent, impedit. Unde sic vocatur, quia solus obtusa luna, stellisque caeteris, per diem fulgeat terris.

VERS. 16.-- « Fecit Deus duo luminaria. » (BEDA, ibid.) Luminaria magna possumus accipere, non tam 113.0076B| aliorum comparatione quam per se; ut coelum dicitur magnum, et magnum mare. Sol enim magnus dicitur, quia complet orbem terrae suo calore: sicut luna suo lumine, quae in quacunque parte coeli fuerint, totam terram illuminant, et a cunctis videntur. Magnitudinis eorum magnum est argumentum, quod omnibus hominibus idem orbis eorum videtur: nam si longe positis minor et prope major, exiguitatis indicium esset.

« Luminare majus, » etc. (BEDA, ibid.) Solem, scilicet non solum corporis forma, sed luminis magnitudine, quia luminare minus et stellas illustrat. Major est etiam in calore, quia mundum calefacit, cum praeteritis ante ejus creationem diebus nihil caloris habuisset. Quod autem aequalis uniusque magnitudinis 113.0076C| luna cum sole cernitur, hinc esse aiunt quod multo longinquior a terris atque altior quam luna incedit, ideoque magnitudo ejus a nobis non posset dignosci. Omnia enim longius posita videntur breviora.

« Et luminare minus, » etc. Et si lunam et stellas majores in die aliquando videri contingat, non tamen diei, sed nocti lucis solatium eas afferre constat.

AUG., de Gen. ad litt. lib. II, c. 15, tom. III.) Tunc enim in noctis exordio videtur luna, cum plena est, alias non: et per diem incipit videri ante plenitudinem, et in progressu noctis.

VERS. 17, 18-- . . . . « Ut lucerent, » etc. Haec de magnis luminaribus intelligi possunt et stellis; ut quod dictum est, « ut praeessent diei, » ad solem specialiter, 113.0076D| quod subjunctum est, « et nocti, » ad lunam et stellas pertineat; quod vero additur, « dividerent lucem ac tenebras, » omnibus aeque conveniat; quae quocunque incedunt, lucem circumferunt; unde cum absunt, tenebrosa cuncta relinquunt. Si quaeratur quale potuit esse lumen diurnum ante creationem siderum, respondemus quale videmus solis ortu proximante, necdum apparente: quando scilicet lucet obtusis radiis stellarum dies, sed minime sol ortus refulget.

(ISID., in Gen., tom. V, col. 207.) Die quarta micuerunt luminaria in firmamento coeli, etc., usque ad quia post bona opera venit illuminatio, qua videtur species supernae veritatis.

113.0077A| (AUG., de Gen. contra Manich., lib. I, c. 24, tom. III, col. 194.) Quarto die, quo in illo firmamento disciplinae mens spirituales intelligentias operatur atque distinguit, videt quae sit incommutabilis veritas, quae sicut sol fulgeat in anima; et quomodo anima ipsius particeps fiat, et corpori ordinem et pulchritudinem tribuat, tanquam luna illuminans noctem. Et quomodo stellae omnes, id est intelligentiae spirituales, in hujus vitae obscuritate tanquam in nocte fulgeant.

VERS. 19.-- « Et factum est vespere et mane, » etc. (BEDA, in Hexaem., tom. II, col. 13.) In hac vespera populus Dei in Aegypto agnum obtulit, etc., usque ad spem atque fidem donaret.

« Et factum est vespere, » etc. (ISID., ubi supra.) 113.0077B| Mane quartae diei regnum David. Haec aetas similis est juventuti, quae inter omnes regnat aetates, et firmum est omnium aetatum firmamentum: unde comparatur quarto diei, quo facta sunt sidera in firmamento coeli. Splendor siquidem solis regni figurat excellentiam, plebem obtemperantem regi lunae splendor ostendit, tanquam Synagogam. Stellae vero principes ejus sunt, et omnia fundata in regni stabilitate, tanquam in firmamento.

VERS. 20.-- « Dixit etiam Deus, » etc. (BEDA, ubi supra.) Post ornatam quarto die coeli faciem luminaribus, ornantur suis animalibus die quinto inferiores mundi partes, aqua scilicet et aer.

« Dixit etiam Deus: Producant aquae reptile, » etc. (AUG., lib. II de Gen. ad litt., ex c. 1, 2, 3, 4, 113.0077C| 5 et 6, tom. III.) Oportebat in creandis habitatoribus inferioris partis, etc., usque ad Quod intelligendum non est nisi in aquarum naturam pinguioris aeris qualitate conversos.

« Animae viventis. » (AUG., ibid., c. 8.) Id est, quae sunt in animabus vivis, sicut dicitur: Ignobilia hominum, id est, qui sunt in hominibus ignobiles. Quod quidam propter tarditatem sensus putant dictum esse vel quia pisces nullius sint memoriae; sed certissimum est eos habere memoriam.

(AUG., ubi supra, c. 3, 4.) De conversione elementorum quaestio est. Alii dicunt omnia posse converti in omnia, etc., usque ad quod enim tactu aquas, ventosque sentimus; hinc est quod solida terra omnibus elementis miscetur, sed in his crassioribus 113.0077D| sentitur amplius.

« Sub firmamento » , etc. Etsi immenso interjacente spatio, volant tamen aves sub sidereo coelo, quae super terram volant: sicut homines qui in terra sunt, sub coelo esse dicuntur. Alia translatio: « Secus firmamentum coeli, » quia vicina sunt aetheri spatia hujus aeris qui aves subvehit.

(AUG., de Gen. ad litt., l, III, c. 9, 10, tom. III, col. 284.) Notandum quosdam philosophos ita sua cuilibet elemento distribuisse animalia, etc., usque ad caliginosa tamen aeris loca tenere tantum permissi sunt, qui eis quasi carcer sit usque ad tempus judicii.

VERS. 21.-- « Creavitque Deus cete grandia, » etc. 113.0078A| (THEOD. q. 18 in Gen.) Pueri tum terriculamentis, tum loris etiam et virgis indigent: per illa ipsos terremus, per haec autem erudimus: Cum igitur animadvertit et nos Deus ad ignaviam proclives, bestias condidit, veluti lora quaedam et terriculamenta, ut per ea nos terrens ad se traheret, atque ejus auxilium imploraremus. At sicut qui perfecti sunt terriculamenta hujusmodi, et lora contemnunt; sic qui in virtute educati sunt, bestiarum incursus non formidant. Siquidem Adae, priusquam peccasset, assistebant bestiae, obsequium profitentes. Et rursum ipsum Noe ingredientem arcam, leo, pardus et bestiarum atrocissimae quaeque, ovium more, sequebantur. Et Danieli aderant leones, qui alioqui famelici, accedere tamen ad eum non audebant, eo 113.0078B| quod in illo characteres divinam imaginem praeseferentes conspicerent. Itidem vipera, quae dentes injecerat in manum Apostoli, cum nihil peccato tenerum aut molle in eo reperisset, mox resiliit, et in ignem se conjecit, supplicium de seipsa quodammodo sumens, quod corpus sibi nullatenus conveniens adorta esset. Nos autem ideo bestias formidamus, quia virtutem negligimus. Praeterea et ad alia bestiae non sunt nobis inutiles: nam ex eis medici pharmaca non pauca componunt ad morbos pellendos: ne quis igitur bestias considerans de Creatore conqueratur, sed utilitatem investiget.

« Et omnem animam, » etc. Ad differentiam hominis, qui faciendus ad imaginem Dei, et, si praecepta servaret, perpetua immutabilitate maneret. 113.0078C| Caetera vero animalia sic facta sunt, ut alia aliis in alimoniam cederent vel senio deficerent.

VERS. 22.-- « Benedixitque illis, » etc. (AUG., lib. de Gen. imp., c. 15, tom. III.) Benedictionem ad fecunditatem valere voluit, quae in successione prolis apparet, ut ea benedictione qua infirma et mortalia creata sunt, genus suum nascendo custodiant.

(CHRYSOST., hom. 7 in Gen., tom. IV, col. 66.) Ipsa ergo benedictio est, in magno numero, et multitudine augeri, et multiplicari. Nam quia animatae creaturae erant animalia, volebantque perpetuo esse, ideo subdidit: « Crescite. » Verbum enim illud usque in praesentem diem illa conservat. « Crescite et multiplicamini, » etc. (BEDA, in Hexaem.) Ad utrumque 113.0078D| genus animantium de aquis factorum, id est pisces et aves, pertinet. Quia sicut omnes pisces nonnisi aquis vivere possunt,ita plurimae aves; quae si in terris aliquando requiescunt, fetusque faciunt, non tamen de terra, sed de mari vivunt, et libentius mari quam terra utuntur.

Mystice. (ISID. et AUG., ubi supra.) Die quinta facta sunt in aquis reptilia animarum vivarum, id est, homines in vitam renovati per sacramentum baptismi. Facta sunt volatilia, id est, animae volantes ad superna. Incipit provecta mens quinto die in actionibus turbulenti saeculi, tanquam in aquis maris operari, propter utilitatem fraternae societatis, et de corporalibus agnitionibus quae ad mare, id est 113.0079A| hanc vitam, pertinent, producere animarum vivarum reptilia, id est opera quae prosunt animis vivis; et cetos magnos, id est fortissimas agnitiones, quibus fluctus saeculi dirumpuntur et contemnuntur; et volatilia coeli, id est, voces coelestia praedicantes.

VERS. 23.-- « Et factum est vespere et mane, etc. (AUG., de Gen. contra Manich., lib. II, c. 23, tom. III.) Mystice, mane transmigratio in Babyloniam, cum ea captivitate populus leviter in peregrino otio est collocatus, etc., usque ad quia sic excaecati sunt ut nec possent Christum cognoscere.

VERS. 24.-- « Dixit quoque Deus: Producat « terra, » etc. (BEDA, in Hexaem., tom. III, col. 13.) Post coelum repletum sideribus et aerem volatilibus qui propter viciniam coelum nominatur, etc., 113.0079B| usque ad nomine quadrupedum omnia comprehensa sunt praeter bestias et reptilia, sive domita, sive fera et agrestia.

« Producat terra, » etc. (AUG., lib. III in Gen., c. 11, tom. III.) Consequens erat ut terram jam ornaret suis animalibus. Ter dicendo, juxta genus suum, etc., usque ad Et nomine pecorum et bestiarum omne irrationale animal solet comprehendi. « In genere suo. » (AUG., ibid. c. 12,) Haec forsitan secundum genus dicuntur, quia ita orta ut ex eis nascantur alia, et originis formam successione conservent. De homine autem hoc dictum non est, quia unus fiebat, de quo et femina facta. Non enim multa genera hominum facta sunt, sicut herbarum et lignorum; ut dicatur, secundum genus suum, ac 113.0079C| si diceretur generatim, ut inter similia, atque in unam originem seminis pertinentia distinguerentur a caeteris.

(AUG., ibid. c. 14.) De quibusdam minutis animalibus quaestio est, etc., usque ad nisi quod potentialiter in ipsis, et materialiter erant praeseminata.

(AUG., ibid. c. 15, 16.) De venenosis et perniciosis quaeritur, etc., usque ad quae cuncta merito considerata laudantur.

(AUG., ibid., c. 17.) Illud etiam movet, etc., usque ad sed piae fortitudinis numeros ad omnia praeparare non dubitent.

(THEOD., quaest. 18 in Gen.) Ne bestias, velut ab his, prorsus illaesi, contemnamus, quasi nullarum sint virium. Nonnunquam permittit Deus duos aut 113.0079D| tres e multis millibus vel a scorpionibus pungi, vel a serpentibus morderi; ut nos veriti ne quid simile patiamur, Deum creatorem in auxilium invocemus.

(AUG. in Gen., l. III, c. 13.) Quaeritur quare hic non sit additum, quod dictum est de animalibus aquarum: « Benedixitque eis Deus dicens: Crescite et multiplicamini, » etc. Forte quod de prima creatura animae viventis dictum erat, de secunda subintelligendum reliquit, maxime quia in hujus diei operibus alia plura dicturus. Herbas autem atque ligna quia non habent generandi affectum, hujus benedictionis forsitan indigna judicavit. Quod necessario repetitum est in homine, ne quis putet 113.0080A| in officio gignendi filios esse peccatum, sicut in fornicatione sine conjugio.

VERS. 25.-- « Et fecit Deus bestias terrae, » etc. (BEDA in Hexaem.) Ordinis est mutatio. Nec curandum in nostra loquela quid prius creaturarum ordine nominemus, cum Deus creaverit omnia simul.

(ISID., in Gen., tom. V, col. 207.) Sexta die producit terra animam vivam, quando caro nostra ab operibus mortuis abstinens, viva virtutum germina parit, secundum genus suum, id est, vitam imitando sanctorum. Unde I Cor. IV: « Imitatores mei estote, » etc. Secundum genus nostrum vivimus, quando sanctos quasi proximos imitamur. Producit terra bestias, id est, homines ferocitate superbientes. 113.0080B| Et pecora, id est, simpliciter viventes. Et serpentes, astutos scilicet et bonum a malo discernentes, et quasi reptando scrutantes terrena, per quae intelligant coelestia.

VERS. 26.-- « Faciamus hominem. » (AUG., ibid., c. 19.) Insinuatur pluralitas personarum Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et statim unitas deitatis, cum dicitur: « Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei, » non Pater ad imaginem tantum Filii. Non enim vere diceretur ad imaginem nostram; sed ita dictum est: « Fecit Deus hominem ad imaginem Dei, » ac si diceretur « ad imaginem suam. » Cum autem dicitur « ad imaginem Dei, » cum superius dictum sit, « ad imaginem nostram, » significatur quod non agit pluralitas personarum, ut 113.0080C| plures deos credamus, sed ut Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unum Deum accipiamus.

« Faciamus hominem. » (BEDA, in Hexaem.) Apparet quare dictum sit ut caetera fierent, etc., usque ad sed ut veram post mortem se carnem recepisse monstraret.

« Et praesit, » etc. (AUG., lib. III de Gen. c. 20.) Notandum etiam quia cum dixisset « ad imaginem nostram, » continuo subjunxit: « Et praesit piscibus maris et volatilibus coeli. » Ut scilicet intelligamus in hoc factum hominem ad imaginem Dei, in quo irrationabilibus antecellit. Id autem est ratio, vel mens, vel intelligentia, vel si alio nomine commodius vocetur, in quo scilicet contemplandae veritati inhaeret.

113.0080D| VERS. 27.-- « Et creavit Deus hominem ad imaginem, » etc. (BEDA, in Gen., c. 1.) Qui non quemlibet sanctorum imitando, sed ipsam veritatem intuendo, operatur justitiam, ut ipsam veritatem intelligat et sequatur: hic accepit potestatem super omnia, quia spiritualis quisque effectus, et Deo similis, omnia judicat, et ipse a nemine judicatur.

« Et creavit Deus, » etc. (AUG., ubi supra, cap. 20, 21, 22.) Notandum quod sicut in creanda luce dicitur: « Fiat lux, » et statim sequitur, « et facta est lux; » sic cum dicitur: « Faciamus hominem, » infertur, « et fecit Deus hominem ad imaginem Dei: » quia ista natura intellectualis est, sicut illa lux: et hoc est ei fieri, quod 113.0081A| agnoscere Verbum, per quod fit. etc., usque ad sed materialiter praeseminata.

« Masculum et feminam creavit eos, » etc. (BEDA, in Hexaem. ) Postea plenius et unde et quomodo homines facti sunt exponitur, etc., usque ad etsi virginitas praeferatur.

(BEDA, ISID., ut supra. ) Post haec « fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam, » virum scilicet perfectum, etc., usque ad unde Paulus: « Seminavimus spiritualia vobis, magnum est si carnalia vestra metamus (I Cor. IX). »

VERS. 28.-- . . . . . « Et dominamini piscibus, » etc. Quod prius quasi consulendo dixerat de eis, nunc dicit imperans, ut habet scilicet dominium omnium creaturarum in inferiore parte mundi. Quod per singula 113.0081B| exsequitur.

« Et dominamini piscibus maris. » (BEDA, in Hexaem. ) Quaeritur qua utilitate homo dominatum inter caetera animantia percepit, etc., usque ad et rictus bestiarum et serpentum venenum cessisse.

VERS. 29.-- « Dixitque Deus: Ecce dedi, » etc. (BED., ibid.) Patet quod ante peccatum hominis terra nihil noxium protulit, non herbam venenatam, non arborem sterilem. Omnis enim herba et ligna data sunt hominibus, et volatilibus, et animantibus terrae in escam. Unde patet quod tunc animalia animalium esu non vivebant, sed concorditer herbis et fructibus vescebantur.

VERS. 30.-- . . . . . « Et factum est ita. » (AUG., de Gen. ad lit. lib. III, c. 13.) Notandum quod ubi datur 113.0081C| potestas homini herbas et fructus edendi, subinfertur, « et factum est ita: » in quo significatur quod hoc dicente Deo, haec sibi in esum concessa cognovit homo, non quod statim ederit. Si enim ad omnia supradicta referimus quod ait « et factum est ita, » consequens erit ut dicamus eos jam multiplicatos sexta die, quod post multos factum est annos.

VERS. 31.-- « Viditque Deus, » etc. (AUG., ibid.) Quaeritur, cum singillatim caetera bona dicantur, cur homo ad imaginem Dei factus cum caeteris hoc dicatur? Sed forte praesciebat Deus eum peccaturum, nec in perfectione imaginis mansurum. Qui enim singillatim bonus est, magis cum omnibus, sed non convertitur. Cautum est ergo ut diceretur, quod in praesenti verum esset, et praescientiam futuri significaret. 113.0081D| Deus autem omnia ordinavit, ut si qua singillatim fuerint delinquendo deformia, semper tamen cum eis universitas sit formosa.

« Et factum est vespere et mane, » etc. (ISID., in Gen., tom. V, col. 207.) Mane sexti diei fit praedicatio Evangelii per Christum, etc., usque ad qui vesperam non habet.

Moraliter. (AUG., de Gen. contra Manich., lib. I in fine.) Sexto die producit terra animam vivam, id est, homo de stabilitate suae mentis, ubi habet fructus spirituales, id est, bonas cogitationes; omnes motus animi sui regit, ut sit in illo anima viva, id est, rationi et justitiae serviens, non terrenitati et peccato. Ita fit homo ad imaginem et similitudinem 113.0082A| Dei, masculus et femina; id est, intellectus et actio: quorum copulatione spiritualis fetus terram impleat, id est, carnem subjiciat, et caetera quae jam in hominis perfectione dicta sunt. In istis namque diebus vespera est ipsa perfectio singulorum operum, et mane inchoatio sequentium.

CAPUT II.

VERS. 1.-- « Igitur perfecti sunt coeli et terra, » etc. (ALCUIN., in Gen. tom. I, col. 517.) Nullo modo dici potest quomodo fecit Deus coelum et terram. Sed haec expositio per ordinem dierum indicat tanquam historiam factarum rerum, sed maxime observat praedicationem futurorum, etc., usque ad quem Dominus utiliter latere monstravit.

113.0082B| « Igitur perfecti sunt coeli, et terra, et omnis ornatus eorum. » (AUG., de Gen. contra Manich., lib. I, c. ult.) Allegorice. Post illorum quasi sex dierum opera valde bona speret homo requiem perpetuam, et intelligat quid sit, » et requievit Deus die septimo ab operibus suis: » quia et ipse in nobis haec bona operatur, qui jubet ut operemur. Et recte quiescere dicitur: quia post haec omnia opera requiem nobis praestabit, quomodo paterfamilias domum aedificat, cum servientibus facere imperat; et post ab operibus requiescere, cum, perfecta fabrica, jubet quiescere.

(AUG., ibid.) Habet unusquisque nostrum in suis operibus et recta vita tanquam distinctos istos sex dies, post quos debeat quietem sperare: primo die 113.0082C| lucem fidei, quando primum visibilibus credit, propter quam fidem Dominus visibiliter apparere dignatus est. Secundo die factum est tanquam firmamentum disciplinae, quod discernit inter carnalia et spiritualia opera, sicut firmamentum inter inferiores aquas et superiores. Tertio die quo mentem suam ad proferendos bonorum operum fructus praeparat, et erigit, separata labe et fluctibus tentationum carnalium, tanquam aridam habet mentem a perturbationibus maris, ut jam possit dicere: « Mente servio legi Dei (Rom. VII), » etc.

VERS. 2, 3.-- « Complevitque Deus, » etc. (BEDA, in Hexaem. ) Alia translatio: « Consummavit Deus die sexto opera quae fecit, » quae nihil quaestionis affert, quia manifesta sunt quae in eo facta sunt, etc., 113.0082D| usque ad aliquid enim operis fecit Salomon cum templum dedicavit.

(HIER., Quaest. Hebr. in Gen., tom. III, col. 935.) In Hebraeo habetur « die septima. » Arctabimus ergo Judaeos, qui de otio sabbati gloriantur, quia jam tunc in principio sabbatum solutum est, dum Deus operatur in sabbato, complens opera sua in eo.

« Complevitque Deus, » etc. (AUG., lib. IV de Gen. ad litt., c. 4, tom. III.) Quaeritur utrum, etc., usque ad secundum eum perfecta non fierent.

« Et requievit Deus, etc. (BEDA, in Hexaem. ) Non quasi operando lassus, sed ab universo opere quievit, quia novam creaturam facere cessavit. Requiescere enim cessare dicitur, ut in Apocalypsis IV: 113.0083A| « Requiem non habebant, dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus, » id est, dicere non cessabant.

(BEDA, ibid.) Altius quoque intelligetur requievisse ab universo opere suo, etc., usque ad sed creaturis rationalibus in se requiem dedit.

« Et requievit Deus, » etc. (AUG., ubi supra, c. 8.) Non laboravit Deus in operando qui solo verbo fecit, dicendo: « Fiat. » Nec homo dicendo, « Fiat, » laborat. Sed forte dicitur laborasse cogitando quid fieret. A qua cura, perfectis rebus, quievisse dicitur. Sed hoc sapere desipere est. Deum ergo requievisse, est creaturae rationali in se requiem praestitisse; ut illuc scilicet desiderio feramur, quo requiescamus, id est nihil amplius requiramus. Sicut enim facere dicitur, quod ipso in nobis operante facimus, 113.0083B| et cognoscere cum cognoscimus, sic requiescere, cum ejus munere requiescimus.

(Ibid., c. 11.) Non est mirum si diem quo Christus erat in sepulcro quieturus hoc modo praenuntians dixit: « Die septimo requievit, » deinceps operaturus ordines saeculorum.

(Ibid., c. 12.) Potest autem intelligi Deum requievisse a faciendis generibus creaturae, etc., usque ad et gubernare non cesset.

(Ibid., c. 14.) Deus autem nec creando defessus, nec cessando refectus est: sed per Scripturam suam ad quietis desiderium nos hortatur, dicendo se diem sanctificasse in quo requievit. Caeteros enim dies operis sui non legitur sanctificasse, tanquam apud ipsum plus quies quam operatio valeat.

113.0083C| (Ibid., c. 15.) Vitium quoque animae est ita suis operibus delectari, etc., usque ad ea requie a qua nunquam recessit.

(Ibid.) Si autem diceretur requievisse a faciendis, etc., usque ad sed ipso benedicti sumus.

(Ibid.) In se autem requievit Deus semper: in diebus vero quibus rerum consummatio narratur, in septimo tantum requievit, qui rerum sequitur perfectionem; a perfectis enim requiescit, qui perfectis non eget ut beatior sit.

(Ibid., c. 17.) Opera ejus videmus bona: quietem vero ejus post bona opera nostra videbimus. Ob quam significandam, unam diem sabbati praecepit observari: quod in tempore gratiae sublatum est, in 113.0083D| qua perpetuum observat sabbatum, qui spe futuri omnia bona operatur, nec in bonis operibus suis, quasi non acceperit, gloriatur.

(Ibid., c. 18.) Apud illum quieti ejus nec mane nec vespera est, quia nec aperitur initio, nec clauditur fine. In perfectis autem operibus mane habet, et non vesperam; quia perfecta creatura incipit converti ad quietem Creatoris, sed illa non habet finem suae perfectionis, et sic requies Dei non ipsi Deo, sed rerum perfectioni inchoatur, et habet in eo mane quod ab ipso perficitur: sed in suo genere tanquam vespera terminatur, quod in Deo vesperam non habet, quia nihil erit perfectius ipsa perfectione.

113.0084A| (Ibid.) In illis autem diebus, etc., usque ad qui conditi ante luminaria memorantur.

(Ibid., c. 20.) Quaeritur quomodo dicatur in septimo, etc., usque ad nisi illa quae prius condita et dies vocata.

(Ibid., c. 21.) Sed quomodo circumire poterat lux, etc., usque ad et reliqua.

(Ibid.) Sed facilius est ut nos ignorare fateamur, etc., usque ad falsumque erit eum sexta die consummasse omnia opera sua.

(Ibid., c. 22.) Sed quoniam lux corporalis, etc., usque ad et illa qua creatura in seipsa noscitur recte vespera dicitur.

(Ibid., c. 25.) Quia vero angeli creaturam in seipsa sic sciunt, etc., usque ad Ideo septima die 113.0084B| nulla vespera accessit.

(Ibid., c. 28.) Nec putet quis, etc., usque ad et verius mane?

(Ibid., c. 35.) Dies ergo ille primus, etc., usque ad et sanctificari ob hoc meruit.

(BEDA, in Hexaem., tom. II, col. 13.) Allegorice. Unde dicitur Exod. XX: « Memento ut diem sabbati sanctifices. » Haec autem benedictio et sanctificatio majorem benedictionem et sanctificationem significat, etc., usque ad Ideo haec dies vesperam habere non scribitur.

VERS. 4.-- « Istae sunt generationes. » (RAB.) Eos tangit qui mundum sine initio dicunt semper fuisse, vel qui a Deo factum putant, sed ex materia quam non fecerit, sed coaeterna ei.

113.0084C| « In die quo fecit, » etc. Diem ponit pro omni tempore, quo primordialis creatura formata est, etc., usque ad sine pluvia et opere humano.

« Istae sunt generationes coeli, » etc. (ISID., in Gen., t. V.) Numerati sunt sex dies quibus universitas saeculi a capite usque ad finem, etc., usque ad si non peccasset.

« Antequam oriretur in terra. » Id est, priusquam peccaret, id est terrenis cupiditatibus se subderet. Unde sequitur: « Non enim pluerat Deus super terram, » hoc est, nondum propheticis vel evangelicis nubibus, imbre verbi emisso, animam vivere fecerat, et « homo non erat qui operaretur terram, » quia post peccatum homo laborare coepit in terra, 113.0084D| necessarias habuit nubes illas, unde virgultum, id est anima virebat. Irrigabat eam fons vitae, id est, inundatio veritatis, loquens in intellectu ejus, ut pluvia de nubibus non egeret antequam peccaret. Hic erat status hominis ante peccatum.

(AUG., l. V, de Genes. ad lit., c. 1, tom. III.) Alia translatio habet: « Hic est liber creaturae coeli et terrae, » etc., usque ad magnos veritate, parvulos nutrit affabilitate.

(AUG., ibid., l. VI, c. 10.) In prima mundi conditione, etc., usque ad semen ex herba.

VERS. 5.-- « Et omne virgultum, » etc. (AUG., ibid., l. V, c. 4.) Intelligitur terra causaliter produxisse herbam et lignum, id est producendi virtutem accepisse. In ea enim tanquam in radicibus facta 113.0085A| erant quae per tempora futura erant. Fecit ergo antequam essent super terram secundum formabilitatem materiae, quae formanda erant verbo ejus, praecedens formationem non tempore sed origine.

« Non enim pluerat Dominus, » etc. (AUG., ibid., c. 5.) Quasi non fecit Deus sic tunc sicut nunc, etc., usque ad nec creatura moveri posset.

VERS. 6.-- « Sed fons, » etc. (RAB.) Hujus fontis qualiscunque irrigatione jam terra herbis et lignis vestita supervenit. Fons unus ascendisse dicitur pro aliqua in terrae finibus unitate; vel singularis positus est pro plurali.

« Sed fons, » etc. (BEDA, in Gen., c. 2.) Hic intimare videtur quae fiant secundum temporum intervalla, etc., usque ad post per haec quae nota sunt 113.0085B| utcunque noscenda.

VERS. 7.-- « Formavit, » etc. (AUG.) Mystice. Latior de homine figurate explicatur narratio, etc., usque ad ut nec contemnat quod est, nec arroget quod non est.

« Formavit igitur Dominus Deus hominem, » etc. (AUG., de Gen. lib. III, cap. 20 et 25.) Prius de limo terrae formatum est corpus animale, etc., usque ad habet enim necessitatem moriendi.

(Ibid. c. 27.) Stola prima aut justitia est, de qua lapsus est: vel si corporalem immortalitatem signat, hanc amisit, cum peccando ad eam pervenire non potuit. Sic ergo Adam corpus animale habuit, non modo ante paradisum, sed et in paradiso (quamvis in interiori homine fuit spirituale) quod amisit peccando, 113.0085C| et meruit corporis mortem, qui non peccando mereretur in corpus spirituale mutationem.

« Formavit, » etc. (AUG., l. VI de Gen. ad litt., c. I, tom. III.) Videndum est utrum recapitulatio sit, ut dicatur quomodo homo factus sit, quem sexta die factum legimus. An tunc cum fecit omnia simul, et hominem in his fecit, ut accessu temporis etiam hoc modo fieret, quo in hac perspicua forma vitam gerit? sicut fenum factum antequam exoriretur, accedente tempore, et fontis irrigatione, exortum est, ut super terram esset.

(AUG., ibid. c. 2, 3.) Secundum recapitulationem prius videamus, etc., usque ad tunc autem invisibiliter, potentialiter et causaliter quomodo fiunt futura, non facta.

113.0085D| « Formavit, » etc. (BEDA, in Hexaem. ) Factura hominis, etc., usque ad in qua viveret, creavit.

(AUG., de Gen. ad litt., l. VI, c. 13 et 17.) Quaeritur utrum Deus repente hominem in aetate virili fecerit, etc., usque ad et ideo necessario futurum erat.

Et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem. » (AUG., ibid., l. VII, c. 3, 5, 7.) Sine dubitatione, « flavit, vel sufflavit, » dicendum est, etc., usque ad poenam si contemneret?

(Ibid., c. 26.) Dicendum est, etc., usque ad dubitare fas non est.

(Ibid., c. 27.) Quaeri solet utrum, si nolit incorporari, compellatur, etc., usque ad fecit eos.

113.0086A| (Ibid., l. VI, c. 7.) Sed forte animae sexta die factae, ubi imago Dei relucet, etc., usque ad quae praeponenda est in hujusmodi.

(IRENAEUS.) Aliud est habitus vitae qui animalem efficit hominem, aliud Spiritus vivificans, qui spiritualem hominem operatur. Unde Isaias: Qui dedit flatum populis super terram, et spiritum calcantibus eam; ut Deus flatum quidem omni populo qui est super terram dederit; spiritum vero his tantum qui terrena desideria calcant: ut flatus ad tempus sit, spiritus vero aeternus, ut pote qui proprie Dei donum sit.

VERS. 8.-- « Plantaverat autem, » etc. (BEDA, in Hexaem., tom. III.) Ab illo principio plantavit paradisum, etc., usque ad et quia de ligno vitae et scientiae 113.0086B| boni et mali erat specialiter dicturus.

« Plantavit Dominus paradisum in Eden ad Orientem, » etc. (AUG., de Gen. ad litt., lib. VIII, c. 1.) Tres generales sententiae de paradiso sunt. Una eorum qui corporaliter tantum intelligi volunt, alia eorum qui spiritualiter tantum, tertia vero eorum qui utroque modo paradisum accipiunt. Tertiam mihi placere fateor: ut homo factus ex limo, quod corpus humanum est, in paradiso corporali locatus intelligatur. Adam, etsi aliud significat, quia est forma futuri, in natura propria homo accipitur.

(Ibid.) « Plantavit autem Dominus paradisum in Eden. » Id est in deliciis. Deinde hoc recapitulat ut ostendat quomodo paradisum Deus plantavit. « Et ejecit Deus de terra omne lignum, » etc. Jam enim 113.0086C| tunc produxerat terra omne lignum, die scilicet tertio. Sed cum ex his generibus sint ligna instituta in paradiso, produxit in manifesto, et in tempore suo, quae jam causaliter tertio die terra produxerat.

(STRAB.) Quidam codices habent: « Eden ad Ortum. » Ex quo possumus conjicere paradisum in Oriente situm. Ubicunque autem sit, scimus eum terrenum esse, et interjecto Oceano, et montibus oppositis, remotissimum a nostro orbe, in alto situm, pertingentem usque ad lunarem circulum; unde aquae diluvii illuc minime pervenerunt.

« In quo posuit. » (AUG., ubi supra, cap. 5.) Si quis putat animas corpore exutas locis corporalibus contineri, etc., usque ad cujus una collyride Deus hominem a fame quadraginta diebus liberavit.

113.0086D| VERS. 9.-- « Produxitque Dominus lignum etiam vitae. » (AUG., Ibid., c. 4.) De sapientia dicitur: « Lignum vitae his est qui apprehenderint eam. » Sed est Hierusalem aeterna in coelis, etc., usque ad quae res suis temporibus gestas narravit.

« Lignum etiam vitae, » etc. (BEDA, in Hexaem., tom. III, col. 13.) In altero hominis signum obedientiae quam debebat: in altero sacramentum vitae aeternae, quam obediendo mereretur. Lignum vitae dictum, quia divinitus accepit, ut qui ex eo manducaret, corpus ejus stabili sanitate firmaretur, nec ulla infirmitate vel aetate in deterius vel in occasum laberetur.

(STRAB.) Historice. Lignum vitae hanc naturaliter 113.0087A| virtutem habebat, ut qui ex ejus fructu comederet, perpetua soliditate vestiretur, nulla infirmitate, vel anxietate, vel senii lassitudine, vel imbecillitate fatigandus.

« Lignumque scientiae boni et mali. » (AUG. ubi supra, c. 6) Erat corporale sicut aliae arbores, nec cibo noxium, etc., usque ad quae transgressionem secuta est.

« Lignum scientiae boni et mali. » (AUG., lib. II de Gen. contra Manich., c. 10.) Animae medietas et ordinata integritas signatur, quod in medio paradisi plantatum, et scientiae boni et mali dictum: quia anima, quae debet in Deum extendi, si Deo deserto ad se conversa fuerit, et potentia sua sine Deo frui voluerit, poena sequente experiendo discit quid 113.0087B| sit inter bonum quod deseruit, et malum quo cecidit: et hoc erit ei gustasse de ligno scientiae boni et mali.

VERS. 10, 11, 12, 13, 14.-- « Et fluvius egrediebatur. » (BED., ubi supra.) Ad irrigandum paradisum, etc., usque ad et paulo post emergentia solitum agere cursum.

(AUG., ubi supra, c. 7.) Alia translatio: « Fons exiit de Eden, qui irrigat paradisum, » etc. Haec flumina gentibus, etc., usque ad ligna scilicet pulchra et fructuosa.

(ISID., AUG.) Mystice. Fluvius de paradiso egrediens, affluentia est aeternae jucunditatis, etc., usque ad adversa tolerando.

(GREG.) Moraliter. Quatuor fluminibus de paradiso 113.0087C| egredientibus terra irrigatur. Solidum rationis nostrae aedificium, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia, continent: quia his quatuor virtutibus tota boni operis structura consurgit. Quatuor flumina paradisum irrigant, quia dum his quatuor virtutibus cor infunditur, ab omni desideriorum carnalium aestu temperatur.

« Evilath. » Regio Indiae quae post diluvium possessa est ab Evila filio Jectan, filii Heber, patriarchae Hebraeorum. Evilath interpretatur parturiens, quia aliquis loquens veritatem, magis parturit quam pariat. Plinius dicit regiones Indiae prae caeteris, venis aureis abundare.

« Bdellium. » Secundum Plinium arbor est aromatica magnitudine oleagina, cujus lacryma lucida, 113.0087D| gustu amara, boni odoris, sed odoratior infusione vini.

« Onyx. » Est lapis pretiosus, sic dictus quia permistum habet candorem ad humani similitudinem unguis, quia unguis Graece dicitur ὄνυξ. Antiqua translatio habet « carbunculum et prasium. » Carbunculus est ignei coloris, et dicitur illustrare tenebras noctis. Prasius est viridis, unde Graece a porro, quod πράσον dicitur, nomen accepit.

VERS. 15.-- « Tulit ergo Dominus Deus, » etc. (AUG., ubi supra, c. 8.) Hominem in paradiso positum jam dixit. Nunc recapitulat ad quid positus est, « ut operaretur, » etc. Non est enim credibile quod Deus eum ante peccatum ad laborem damnaverit, 113.0088A| etc., usque ad unde Eccli. X: « initium enim superbiae hominis est apostatare a Deo. »

« Tulit ergo Dominus Deus hominem, » etc. (GREG., lib. XIX Moral., cap. 17, tom. I.) Pensandum est quia bona prodesse nequeunt, si mala non caventur quae subrepunt, etc., usque ad sed sub ipsis superbiendo succumbunt.

« Et sumpsit Dominus Deus, » etc. (HIERON. Quaest. Hebr. in Gen., tom. III.) Pro « voluptate » in Hebraeo habetur « Eden. » Ipsi ergo LXX nunc « Eden » interpretati sunt, nunc « voluptatem. » Symmachus vero, qui « paradisum florentem ante transtulerat, hic « amoenitatem, » vel « delicias » posuit.

« Et posuit eum, » etc. (ISID.) Mystice. Ex eo quod additum est, « Et custodiret, innuitur qualis operatio 113.0088B| esset: quia in tranquillitate beatae vitae, ubi mors non est, omnis operatio est custodire quod tenes. Datum est enim praeceptum, ut de omni ligno paradisi sumerent, sed non de ligno scientiae boni et mali: id est non sic eo fruerentur, ut integritatem naturae suae usurpando vetitum violarent.

VERS. 16.-- « Praecipitque ei, » etc. (AUG., ubi supra, c. 13.) A ligno prohibitus est, etc., usque ad quid sit inter bonum obedientiae et malum inobedientiae.

(AUG., ubi supra, c. 17.) Quaeritur si viro soli, vel etiam feminae, etc., usque ad « domi viros suos interrogent. »

(PROCOP. in Gen. ) Dicunt aliqui: Si immortalitate nos amicire voluit, quid opus erat praecepto, propter 113.0088C| quod peccaturi eramus et deinde judicii ejus sentire severos aculeos? Respondeo: Cum sit benignus et mansuetus, et vellet in incorruptibilem et immortalem conditionem asserere humanum genus: ne suae vel propriae virtuti beneficium id accepto ferrent, in hunc modum egit, voluit ut gratias ei haberent, his etiam destinavit praesentem vitam, ut palaestram et quasi doctrinam futurae vitae. Deinde inferens mortem ob peccatum, voluit ut agnosceremus nostram infirmitatem, et deinde nos ipsi magis appeteremus futurum donum.

« Praecepitque ei dicens: Ex omni, etc. (AUG. de Gen. ad litt., l. VIII, 28, tom. III.) Si quaeritur quomodo ista locutus sit, non proprie a nobis potest comprehendi. Certum est enim aut per suam substantiam 113.0088D| loqui, etc., usque ad sed per subditam sibi creaturam. Quaeritur quomodo loqui potuerunt, vel loquentem intelligere, qui non didicerant inter loquentes crescendo, vel magisterio? Sed eos Deus tales fecerat qui possent loqui, et discere ab aliis si essent.

(AUG., ubi supra, c. 14.) De Christo dicitur, Isa. VII: « Priusquam sciat puer bonum aut malum, contemnet malitiam, ut eligat bonum. » Quomodo quod nescit aut contemnit, aut eligit? etc., usque ad quod amittere non debebat.

VERS. 17.-- « De ligno autem, » etc. (AUG., ubi supra, c. 15.) Lignum ex eo, etc., usque ad id est, quod amabant non amissuri.

(SEVERIANUS.) Tres arborum differentiae erant in 113.0089A| paradiso. Una quidem data illi erat ut viveret, altera ut bene viveret, tertia ut semper viveret.

« In quocunque enim die, » etc. Non ait, Si comederis, mortalis eris, sed « morte morieris. » Mortuus est enim homo in anima cum peccavit, quia recessit ab illo Deus, qui est vita animae: quam secuta est mors corporis, discedente ab illo anima, quae est vita corporis; quae Adae evenit, cum praesentem vitam finivit. Potest ita intelligi quod quando peccaverunt, statim morte illa puniti sunt, de qua dicitur Rom. septimo: « Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? » et ibidem octavo: « Corpus mortuum est propter peccatum; » non ait mortale, sed « mortuum, » quamvis mortale, quia moriturum. Non credendum est ante peccatum ita 113.0089B| fuisse illa corpora, sed animalia nondum spiritualia, non tamen mortua, quae scilicet necesse esset mori, quod in die praevaricationis factum est.

« Morte morieris. » Duplex mors significatur: animae, Domino discedente, qui est ejus vita; vel corporis, quam in fine vitae accepit. Sed statim necessitatem moriendi incurrit.

VERS. 18.-- « Dixit quoque Dominus, » etc. (AUG., l. IX de Gen., c. 8.) Qui sentiunt ad gignendos filios in paradiso misceri non licere, etc., usque ad anima ex anima, sive alio modo fiat anima.

VERS. 19.-- « Adduxit ea, » etc. (AUG., l. IX de Gen. ad litt., c. 14, tom. III.) Non sicut venatores, vel aucupes; nec jussionis vox de nube facta est, quam rationales animae intelligere solent; hanc enim 113.0089C| naturaliter non intelligunt bestiae, vel aves, etc., usque ad terra esse creata intelliguntur.

(HIERON.) Videtur primam linguam humano generi fuisse Hebraeam, quia nomina quae usque ad divisionem linguarum in Genesi legimus, constat esse illius.

VERS. 20.-- « Appellavitque, » etc. (AUG.) Mystice. Significans gentes quae salvae fierent in Ecclesia per Christum, nomen Christi accepturas, quod prius non habebant; unde, Isa. LXV: « Vocabo servos meos nomine alio. »

« Adae vero non inveniebatur, » etc. (AUG., lib. IX de Gen. ad litt., cap. 15 et seq.) Videndum est quomodo facta sit mulieris formatio, quae mystice dicitur aedificatio, etc., usque ad ut intelligamus per illam extasim Adam divinitus haec dixisse.

113.0089D| « Adae vero non inveniebatur adjutor. » Nullus fidelis justus Christo aequari potest. Psalm. XLIV: « Speciosus enim forma prae filiis hominum. » Nemo enim poterat genus humanum liberare nisi ipse. Unde Apocalypsis V: « Nemo inventus est dignus aperire librum et solvere signacula ejus, » etc.

« Adae vero non inveniebatur, » etc. (AUG., de Gen. contra Manich., l. II, c. 13.) Facta est mulier in adjutorium viri, etc., usque ad et dominio rationis cooperante gratia subjugare.

VERS. 21.-- « Immisit ergo Dominus, » etc. (ISID. ex Aug., ut supra, c. 13, 14.) Mystice. Non possunt haec corporeis oculis videri. Sed quanto quis a visibilibus ad secreta intelligentiae quasi obdormiendo 113.0090A| secesserit, melius et sincerius videt, etc., usque ad et Ecclesiae referenda.

(AUG., lib. X de Gen. ad litt., c. I.) Qui putant animam ex anima, etc., usque ad quam de viro fuerat dictum.

(AUG., ibid., c. 19, 20.) Si quaeratur unde accepit animam Christus, mallem audire meliores et doctiores; etc., usque ad quibus quid responderi possit, nondum mihi occurrit.

« Immisit ergo Dominus soporem, » etc. (GREG., Moral., l. XXX, tom. II.) Culmen contemplationis non attingimus, si non ab exterioris curae oppressione cessemus: nec nos ipsos intuemur, ut sciamus in nobis aliud esse rationale quod regit, aliud animale quod regitur, nisi ad secretum silentii recurrentes, 113.0090B| ab exteriori perturbatione sopiamur. Quod bene Adam dormiens figuravit, de cujus mox latere mulier processit. Qui enim ad interiora intelligenda rapitur, a rebus visibilibus oculos claudit, et tunc intelligit in seipso aliud esse quod regere debeat, tanquam vir; aliud quod regatur, tanquam femina.

VERS. 22, 24.-- « Et aedificavit. . . . Quamobrem relinquet, » etc. (ISID., in Gen., t. V.) Quod per historiam completum est in Adam, etc., usque ad Serpens enim haereticorum venena praesignat.

VERS. 25.-- « Erat autem uterque nudus. » (AUG.) Si Dei verbis vel cujuslibet prophetae aliquid dicitur, quod ad litteram absurdum videtur et ideo figurate dictum, ob significationem tamen dictum esse non est dubitandum. Corpora vero duorum hominum 113.0090C| in paradiso nuda erant, nec erubescebant, quia nullam legem in membris senserant legi mentis repugnantem, quae inobedientiam secuta est. Nihil putabant velandum, quia nihil senserant refrenandum.

(AUG., de Civ. Dei, l. XIV, c. 17, tom. VII, col. 425.) Merito libidinis maxime pudet, etc., usque ad reddiditque confusos.

(RUPERT.) Non erat hoc ignominiae, sed honoris, quod nudi erant: non erat insipientiae, sed securitatis, quod nuditatem suam non erubescebant. Quid enim? nunquid hoc a factore suo accepit, quod confusibilis et verenda est factura Dei? Aut nunquid confusionem hujusmodi natura, et non potius conscientia facit? Est quidem quasi in naturam versum 113.0090D| hoc tormentum confusionis: verumtamen non ex conditione primaeva, sed ex juniore culpa origo ejus pullulavit. Etenim idcirco nuditatem nostram erubescimus, quia conscii nobis sumus quantam infirmitatem, imo quantam adversum nos rebellionem carnis nostrae portamus. At vero tunc sana erat cordis conscientia, quippe quam nulla sollicitabat oculorum concupiscentia; siquidem concupiscentia carnis poena est peccati, qua praecedens punitur superbia mentis. Deus, inquit Scriptura, fecit hominem rectum. Rectitudo autem hominis in eo est ut carni spiritus, ut pote inferiori superior, praesit et imperet: medius namque inter Deum et carnem suam rationalis spiritus hominis positus est, ut Deo pareret 113.0091A| et carni imperaret. Quem ordinem quia prior ille turbavit et rupit, abjiciendo praeceptum Dei: subditus est, qui erat superior, spiritus infimae carni, ut justa poena inferiori subjaceat, qui superiori recte subesse contempsit. Hinc illa confusio faciei de conscientiae secretis ad publicos oculos prorumpens, et sub misera velamentorum solatia poenalem ignominiam ire compellens. Haec, inquam, infirmitas vel rebellio carnis nondum erat: bene igitur nudus erat uterque et non erubescebant, quia quod erubescerent non habebant. Illa nuditatis securitate perdita, nos ingemiscimus, eo quod gloria et honore spoliati et panniculis obvoluti simus. Nam ita vestiti vere incedimus nudi, etiamsi, quod impossibile est, sic vestiamur sicut vestiuntur lilia 113.0091B| agri. Etenim nec Salomon in omni gloria sua vestitus est sicut unum ex his. Si, inquam, vestiri possimus sicut haec vestiuntur, sic quoque spoliati et nudi sumus. Unde Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Nunquid enim quando fulgebunt justi sicut sol in regno Patris sui, tunicis operientur et palliis? Non utique, sed ad gloriam factoris sui, quaecunque illis fuerint vasa misericordiae, mutuis cum gloriae aspectibus patebunt, foris fulgidi, et intus jucundi; corpore integri, et animo laeti; corpore, inquam, simul et anima beati.

« Erat autem uterque nudus, » etc. (ISID., in Gen., ex Aug. de Gen. contra Manich., lib. II, c. 15.) Quod 113.0091C| nudi erant et erubescebant, etc., usque ad quia in consensu rea tenetur conscientia.

CAPUT III.

VERS. 1-4.-- « Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus, » etc. (AUG., lib. II de Gen. ad litt. c. 2, 3, tom. III.) Alii, « prudentissimus, » translative dictum. Quidam codices habent « sapientissimus, » non proprie, sicut in bono solet accipi sapientia Dei, vel angelorum, vel animae rationalis, etc., usque ad sed potestas a Deo.

« Sed serpens, » etc. (STRAB.) Sic diabolus loquebatur per serpentem ignorantem, sicut per energumenos vel fanaticos: quemcunque enim arripit, intellectum et rationem tollit. Spiritus vero bonus quoscunque gratia repleverit, videntes et intelligentes 113.0091D| facit, unde spiritus prophetarum subjectus est prophetis.

« Qui dixit ad mulierem. » (AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 30, et ex capp. 7, 8, 6, 10, passim.) Inexcusabilis est praevaricatio mulieris, quia memor erat praecepti Dei. Oblivio tamen, etc., usque ad haec c. 10: Providet bonos et malos futuros, et creat: seipsum ad fruendum praestans bonis, multa etiam largiens malis.

« Cur praecepit, » etc. (STRAB.) Ideo callidus hostis interrogat hoc, et mandatum Dei memorat, ne cum peccaverit, excusationem habeat quasi oblita.

« Cur praecepit, » etc. (GREG. Moral., l. XXIII, tom. II.) Idem quotidie agit hostis humani generis: verba 113.0092A| Dei de cordibus hominum molitur evellere, et minas leviare, et ad credendum quod falso promittit, invitat enim ad temporalia, ut levet quod Deus minetur aeterna supplicia. Spondens siquidem gloriam praesentis vitae, dicit: « Gustate, et eritis sicut dii, » et temporalem concupiscentiam tangite, et in hoc mundo sublimes apparete; et cum timorem divinae sententiae conatur amovere, quodammodo dicit: « Cur praecepit vobis Deus? »

(AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 4, tom. III.) Quaeritur cur Deus hominem tentari permiserit, etc., usque ad sive terrenum, ut hominis anima.

(Ibid., c. 5.) Nec putandum quod homo dejiceretur, nisi praecessisset in eo quaedam elatio comprimenda, ut per humilitatem peccati sciret quod falso 113.0092B| de se praesumpserit, et quod non bene se habet facta natura, si a faciente recesserit. Commendatur enim quale bonum Deus sit, quando nulli bene est ab ipso recedere.

(Ibid., c. 18.) Haec quaestio de beata vita, etc., usque ad minus quam in vita sanctorum angelorum.

(Ibid., c. 16.) Non frustra putari potest ab initio temporis diabolum cecidisse, etc., usque ad quibus non dedit Deus praescientiam de seipsis?

(Ibid., c. 14.) Quomodo autem beati esse possint, quibus est incerta sua beatitudo? etc., usque ad mihi autem unde asserant, non occurrit.

(Ibid., c. 21.) Sed non frustra putandum est ab ipso creaturae exordio, etc., usque ad praevidens 113.0092C| quanta de illo sua bonitate esset facturus.

(Ibid., c. 22.) « Initium autem figmenti » dicitur, etc., usque ad ut homines malos.

(Ibid., c. 23.) Quod ergo putatur diabolus nunquam in veritate stetisse, etc., usque ad plura in corpus ejus conveniunt.

(GREG., hom. 16, in Evang., tom. II.) Primum parentem diabolus tribus modis tentavit, etc., usque ad delectatione vincimur, consensu ligamur.

VERS. 5.--. . . . . « Eritis sicut dii, » etc. (STRAB.) Mystice. Artificiali dolo verba componit, ut si per inobedientiae contemptum subvertere nequiverit, saltem in hoc quod fidem corruperit, et idololatriam suaserit, victorem se glorietur: si autem per inobedientiae contemptum seduxerit, in 113.0092D| utroque victor existat.

(AUG., de Gen. contra Manich., l. II, c. 15, tom. III.) Interrogata mulier respondit, etc., usque ad nullo enim regente per suam potestatem solus Deus beatus est.

VERS. 6, 7.-- « Vidit igitur, » etc. (ISID. ex Aug. ubi supra. ) Quomodo videbant si clausi erant oculi? Sed dictum est ut intelligamus eos oculos apertos fuisse, postquam de fructu comederunt, quibus se nudos videbant, et displicebant: id est, oculos astutiae, quibus simplicitas displicet. Cum quis enim ceciderit ab intima luce veritatis, nihil est unde superbia placere velit, nisi fraudulentis simulationibus. Hinc enim hypocricis nascitur, in qua multum 113.0093A| videntur cordati, qui decipere potuerunt quem voluerunt.

« Vidit igitur, » etc. (GREG., lib. XXI Moral., cap. 2.) Ne in lubrica cogitatione versemur, non debemus intueri quod non licet concupisci, etc., usque ad exteriorum quoque sensuum disciplina servanda est.

« Deditque viro suo, qui comedit. Et aperti sunt oculi amborum, » etc. (ISID. ex Aug. ubi supra, c. 16, 17.) De quibus dictum est: « Tunc viderunt quod nudi essent, » oculis scilicet perversis, quibus nuditas, scilicet simplicitas, erubescenda videbatur. etc., usque ad « Ad meipsum turbata est anima mea. » (Psal. XLI.)

« Qui comedit, » etc. (AUG., de Gen., lib. XI, c. 3, tom. III, col. 429.) Ad concupiscendum scilicet 113.0093B| invicem, etc., usque ad quae convinceret peccatorem facto, et doceret scripto lectorem.

« Consuerunt folia ficus. » (ALCUIN., in Gen. t. I.) Quia gloriam simplicis castitatis amiserunt, ad duplicem libidinis pruritum confugerunt; unde Joan. I: « Cum esses sub ficus vidi te, et descendi, » subaudi « liberare te. »

VERS. 8.-- « Et cum audissent, » etc. (AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 33.) Ea enim hora tales conveniebat visitari, quia defecerant a luce veritatis, etc., usque ad corporalibus sensibus locali et temporali motu apparuisse credatur.

« Abscondit se, » etc. (AUG., ibid.) Cum Deus avertit intrinsecus faciem et homo turbatur, fiunt similia amentiae, nimio timore ac pudore, occulto quoque 113.0093C| instinctu non quiescente: ut nescientes facerent quae aliquid posteris significarent, propter quos haec scripta sunt.

« Ad auram post meridiem. » Unde hora nona Christus spiritum emisit (Matth. XXVII). Qui sexta hora fuit crucifixus, ut eadem hora restitueretur homo qua de paradiso est ejectus.

« In medio ligni paradisi. » Abscondit se, qui aversus a praecepto Creatoris, erroris sui et arbitrii voluntate vivit.

VERS. 9.-- « Vocavitque Dominus Deus Adam. » (AUG., ubi supra, c. 34.) Increpando, scilicet non ignorando, etc., usque ad nunc autem non significata referimus, sed gesta defendimus.

VERS. 10-11.-- « Qui ait: Vocem tuam audivi, » etc. 113.0093D| (AUG., ubi supra, c. 34.) Historice. Probabile est per congruam creaturam solere humanam formam hominibus primis apparere, etc., usque ad et secutum est quod puderet.

« Vocem tuam, » etc. (ISID., in Gen. tom. V.) Mystice. Respondet, voce ejus audita se occultasse, etc., usque ad et praecepto Dei non obedire.

« Vocavitque Deus Adam, » etc. (GREG.) Quia vidit in culpa lapsum jam sub peccato, velut a veritatis oculis absconditum, quia tenebras erroris ejus non approbat, quasi ubi sit peccator ignorat, eumque vocat ac requirit dicens: « Adam, ubi es? » Dum vocat, significat quia ad poenitentiam revocat; dum requirit, 113.0094A| insinuat quia peccatores jure damnatos ignorat.

VERS. 12.-- « Dixitque Adam: Mulier quam dedisti, » etc. (AUG.) Non dicit, Peccavi: superbia enim habet confusionis deformitatem, non confessionis humilitatem. Ad hoc autem scriptum est, et interrogationes ad hoc factae, ut veraciter et utiliter scriberentur, ut sciamus quanto morbo superbiae laborent hodie conantes malum in Creatorem referre, et si quid boni faciunt, sibi tribuere.

« Mulier quam dedisti, » etc. Quasi ad hoc data sit, ut non ipsa obediret viro, et ambo Deo.

« Mulier quam dedisti, » etc. (GREG., lib. IV Mor., c. 27, tom. I, col. 661.) Quatuor modis peccatum perpetratur in corde, etc., usque ad ad extremum falsae spei seductione, vel obstinatione miserae desperationis 113.0094B| nutritur.

VERS. 13.-- « Et dixit Dominus Deus ad mulierem, » etc. (AUG.) Nec ista confitetur peccatum, sed refert in alterum, in impari sexu, pari fastu. Ex his tamen natus David dicit usque in finem saeculi: « Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL). » Hoc ab istis dicendum fuit: sed nondum peccatorum cervices considerat Deus: restabant labores et dolores mortis, et contritio saeculi, et gratia Dei, quae in tempore subvenit, docens afflictos non de se praesumere.

« Serpens decepit, » etc. Quasi cujuslibet persuasio praevaleat Dei praecepto.

« Serpens decepit me, » etc. (AUG., ibid., lib. II, c. 30.) Quomodo his verbis, etc., usque ad cum eo 113.0094C| cibo non videret eam mortuam esse.

(AUG., ibid., c. 28.) Notandum quod non diabolus est permissus feminam tentare, etc., usque ad sed ex hac homini invidisse ratio ostendit.

(ALC.) Peccatum angeli tacitum, hominis patefactum quia illud incurabile, hoc curatum.

« Vidit igitur, » etc. (STRAB.) Aperte inexcusabilis ostenditur, cui licuit sub tali deliberatione dolos inimici advertere.

VERS. 14.-- « Et ait Dominus Deus, » etc. (AUG., ubi supra, c. 36.) Tota haec sententia figurata est. Ubi credendum tamen omnia dicta esse. Serpens non interrogatur quare fecerit, quia non ipse propria voluntate et natura fecit, sed de illo diabolus, et per illum, et in illo: qui jam pro impietate et superbia 113.0094D| aeterno igni destinatus fuerat. Ad ipsum ergo refertur quod serpenti dicitur, et qualis humano generi futurus sit ostenditur.

Mystice. « Et ait Dominus Deus ad serpentem, » etc. (AUG., de Gen. cont. Manich., lib. II, c. 17.) Serpens non interrogatus prior excipit poenam, etc., usque ad ut ipsum initium suggestionis malae excludat.

« Super pectus tuum, » etc. (HIERON.) « Ventrem » LXX addiderunt, sed in Hebraeo habetur « pectus ª » tantum, ut calliditatem et versutiam cogitationum ejus aperiret, id est quod omnis gressus ejus nequitiae est et fraudis.

113.0095A| « Pectore et ventre repes. » (GREG., lib. XXI Mor., c. 2.) Malum luxuriae aut cogitatione perpetratur aut opere. Hostis enim cum ab effectu operis expellitur, secreta cogitationis polluere molitur. Ventre repit, dum lubricus per membra humana sibi subdita, luxuriam exercet in opere. Serpit pectore, dum polluit in cogitatione. Sed quia per cogitationem ad opera venitur, prius pectore et post ventre describitur repere.

VERS. 15.-- « Inimicitias ponam inter te et mulierem . . . Ipsa conteret caput tuum, » etc. (GREG. l. I Mor., c. 38.) Caput serpentis conterere, est initia suggestionis manu sollicitae considerationis a cordis aditu exstirpare; qui cum ab initio deprehenditur, percutere calcaneo molitur, quia quem prima tentatione 113.0095B| non percutit, decipere in fine tendit. Si autem cor in tentatione corrumpitur, sequentis actionis medietas et terminus ab hoste possidetur, quia totam sibi arborem fructus ferre conspicit, quam veneni dente in radice vitiavit.

(HIERON.) « Ipsa servabit calcaneum tuum, et tu conteres ejus calcaneum. » Melius in Hebraeo habetur: « Ipsa conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum ejus, » quia et nostri gressus praepediuntur a colubro, et Dominus conteret Satan sub pedibus ejus.

VERS. 16.-- « Mulieri quoque, » etc. (AUG., ubi supra, c. 37.) Haec figurate et prophetice melius intelliguntur, etc., usque ad depravabitur natura, et 113.0095C| augebitur culpa.

« Multiplicabo aerumnas, » etc. (AUG., de Gen. contra Manich., l. II, c. 19.) Manifestum est multiplicatos esse dolores mulieris, etc., usque ad sed prius reluctatum est cum dolore consuetudini malae.

VERS. 17-18.-- . . . « Maledicta terra, » etc. (AUG. ibid., c. 38.) Hos esse labores humani generis in terra nemo ignorat, et quod non esset, si felicitas quae erat in paradiso teneretur indubitanter constat.

(STRAB.) Terra maledicitur, non Adam, ut cuncti propter quos haec scripta sunt terrerentur, ne similia facientes, simili poena plecterentur. Ipse vero Cain, quia primae praevaricationi fratricidium addidit, maledicitur cum dicitur: « Maledictus eris super terram, » 113.0095D| etc.

(AUG.) Terrae maledixit, non aquis, quia homo de fructu terrae contra vetitum manducavit, non de aquis bibit, et in aquis erat peccatum abluendum de fructu terrae contractum. Animalia quoque terrestria plus maledictionis habent quam aquatilia, quia plus vivunt de maledicta terra. Inde Christus post resurrectionem de pisce manducavit, non de terrestri animali.

« Maledicta terra in opere tuo. » (GREG., Moral. lib. IV, c. 5, 6.) Deus maledicit homini peccanti, etc., usque ad et duos quinquagenarios flamma combussit.

« In laboribus, » etc. (RAB.) Spinae antea erant, sed non ut laborem homini inferrent: cui post peccatum 113.0096A| fuerunt ad laborem et afflictionem, sicut serpentes et quaecunque noxia, ante innoxia. Et notandum quod Adae extrinseca poena imponitur: « Maledicta terra in opere tuo; » mulieri vero intrinseca, cum dicitur: « Multiplicabo aerumnas tuas, » etc., quia seducta seduxit virum.

VERS. 19.-- « Pulvis es, » etc. (GREG., ubi supra.) Homo ita conditus fuit, etc., usque ad senectus transit ad mortem.

VERS. 20.-- « Et vocavit Adam nomen uxoris suae Eva, » etc. (AUG., ubi supra. ) Verba primi hominis haec fuerunt, quoniam haec est mater omnium viventium, tanquam reddat causam nominis a se impositi, cur scilicet Evam vocaverit.

Mystice. (AUG., de Gen. contra Manich., l. II, c. 21.) 113.0096B| Post peccatum et judicis sententiam vocavit Adam uxorem suam Evam, etc., usque ad in pellibus exprimitur quae mortuis corporibus detrahuntur.

VERS. 21.-- « Fecit quoque, » etc. (AUG., de Gen. lib. XI, c. 39.) Hoc quoque significationis causa factum est, et in factis quaeritur quid factum sit, et quid significet, et in dictis quid dictum sit, quidve significet.

(STRAB.) Ipsi fecerunt sibi perizomata, ut peccatum suum absconderent: Deus vero tunicas pelliceas, quibus totum eorum corpus induit, quia et in corpore et in anima eos juste damnavit. Stulta vero questio est qualiter vel quo operante pelles ab animalibus deductae sint, quaerere: qui enim de nihilo omnia condidit, quomodo et qualiter voluit, haec 113.0096C| fecit.

VERS. 22.-- « Et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis, » etc. (AUG., ibid., c. 41.) Propter trinitatem pluralis numerus ponitur, etc., usque ad sicut in Ecclesia solent homines a sacramentis visibilibus Ecclesiae disciplina removeri.

(AUG., ubi supra, c. 42.) Mirum est si Adam spiritualis erat mente, etc., usque ad quae falsum verum esse putavit.

« Quasi unus ex nobis. » (AUG., de Gen. contra Manich., lib. II, c. 21.) Dupliciter intelligi potest, « quasi unus ex nobis, » id est Deus, etc., usque ad donec Dei misericordia reviviscat qui mortuus fuerat.

(RUPERT.) Ne comedat de ligno vitae, et hoc facto talis, tam miser factus Adam, vivat in aeternum. Quid 113.0096D| enim si cum talis factus sit vivat in aeternum? utique nil nisi malum aeternum. Jam enim miser factus, si aeternus quoque sit, quid nisi miseriam aeternam habebit? Parcamus illi, ne hoc modo male sit « quasi unus ex nobis; » ne sicut quisque nostrum aeternus est (aeternus enim Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus sanctus), sic et ille aeternus sit, et ob hoc veracem se esse rideat oculus nequam diaboli, qui Dei similitudinem ei repromisit. Etenim malum quidem illi est temporalem esse, sed pessimum esset aeternum esse. Mala nimis et falsa est haec similitudo Dei. Multo melius illi est esse omnino dissimilem Dei. Quomodo? Videlicet, ut, quia miser est, sit etiam temporalis, hoc est esse omnino dissimilem Dei. 113.0097A| Deus enim et aeternus est, et felix, et est ejus aeterna felicitas, felix aeternitas. Horum alterum, id est felicitatem, perdidit diabolus, aeternitatem vero non amisit; et est ejus aeterna infelicitas, infelix aeternitas. Parcamus, inquam, homini; et quia felicitatem perdidit, aeternitatem quoque praecipiamus infelici, ut in neutro sit « quasi unus ex nobis; » nobis est aeterna felicitas, felix aeternitas; sit illi temporalis miseria, vel misera temporalitas; ut tunc illi commodus reformetur aeternitas, cum fuerit recuperata felicitas. In magna ergo ira, magnae misericordiae Dominus recordatus est, hoc ipso quod lignum vitae non concessit misero homini: quippe quem voluit sic esse dissimilem sibi, ut non esset utrobique similis diabolo, id est ne viveret homo, aeque ut diabolus, 113.0097B| usque ad ultimum judicium, et aeque ut ille, absque temporali morte, transiret ad aeternum incendium.

VERS. 23.-- « Et emisit eum, » etc. (AUG., de Gen. contra Manich., l. II, c. 22.) In locum sibi congruum; sicut plerumque malus, cum inter bonos vivere coeperit, si in melius mutari noluerit, de bonorum congregatione pellitur pondere pravae consuetudinis suae.

VERS. 24.-- « Ejecitque Adam. » (HIERON. Quaest. Hebr., tom. III.) LXX: « Et ejecit, et habitare fecit contra paradisum voluptatis, et statuit cherubin, et flammeam rhompheam, quae vertitur ad custodiendam ligni vitae viam. » Alius sensus est in Hebraeo; ait enim, « et ejecit Dominus, » Adam scilicet, « et 113.0097C| habitare fecit ante paradisum voluptatis cherubin, et flammeum gladium. » Non quod Adam habitare fecerit contra paradisum voluptatis, sed, illo ejecto, ante fores paradisi cherubin et flammeum posuit gladium, ne quis posset intrare.

« Et collocavit, » etc. (AUG., ut supra. ) Hoc per coelestes potestates etiam in paradiso visibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium ibi esset quaedam ignea custodia, non tamen frustra, sed quia aliquid de paradiso significat spirituali.

« Collocavit, » etc. (STRAB.) Hoc est per ministerium angelorum igneam custodiam constituit. Flammeus gladius tribulationes, dolores et labores hujus vitae, quibus nos exercemur; vel sententia justae damnationis, quae homini est data, qui ita damnatus 113.0097D| est ut Christi passione redimi posset. Unde gladius versatilis dicitur, quia potest removeri. Remotus est enim Enoch et Eliae, et quotidie removetur fidelibus, de hac vita ad supernam beatitudinem transeuntibus. Nec dicit flammam et gladium, sed « flammeum gladium: » qui enim ad paradisum redeunt, necesse est ut igne Spiritus sancti omnes concupiscentias hujus vitae exurant, et gladio verbi Dei omnia noxia praecidant.

« Et collocavit, » etc. (ISID., in Gen., tom. V.) Cherubin plenitudo scientiae, haec est charitas quae plenitudo legis est divinae. Gladius flammeus, poenae temporales, quae versatiles sunt, quoniam tempora volubilia sunt. Ad arborem igitur vitae non reditur, 113.0098A| nisi per cherubin, id est plenitudinem scientiae, id est charitatem: et per gladium versatilem, id est tolerantiam temporalem.

CAPUT IV.

VERS. 1.-- « Adam vero, » etc. (AUG., lib. IX de Gen. ad litt., c. 4). In paradiso virginitas, extra nuptiae, etc., usque ad sed post in exsilio generata.

« Concepit et peperit, » etc. Cain et Abel de una matre geniti, figura sunt omnium hominum qui de radice peccati in hanc vitam propagantur; et alii terrenam civitatem et mortiferas delicias sunt amaturi, et quantum in se est ambitione possessuri; quos significat Cain, qui interpretatur possessio. Alii futuram civitatem quaesituri, et de hujus habitationis 113.0098B| miseriis lugentes, ad futuram gloriam toto desiderio transituri, quos significat Abel, qui interpretatur luctus, et est posterior: quia non prius est quod spirituale est, sed quod animale. Hinc Cain dicitur « agricola, » id est, terrenis operibus incumbens; Abel vero « pastor ovium, » simplicitatem scilicet et innocentiam diligens.

Allegorice. (ISID., in Gen. ) Duo filii Adae duos populos exprimunt, Judaicum scilicet natu majorem, etc., usque ad quasi non permittat ratio motum pravum ad effectum venire, sed studeat subjugare.

VERS. 2.-- « Fuit autem Abel, » etc. In quo significatur qui de terrena inhabitatione lugent. Abel namque luctus interpretatur, vel vapor, quia luctus fuit parentibus vel tanquam vapor cito disparuit.

113.0098C| VERS. 3, 4.-- « Factum est autem, » etc. « Abel quoque obtulit, » etc. Quia justus in omnibus quae agit per fidem et charitatem (de quibus caeterae virtutes oriuntur, et sine quibus nihil prosunt) Deo placere contendit, quod significatur in adipibus oblatis; unde psal. LXII: « Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. » Sine charitate macilenta est anima et languida, et in nullo Deo placitura.

« Et respexit Dominus ad Abel, » etc. (HIER., Quaest. Hebr. in Gen., tom. III.) Unde hoc potuit scire Cain, nisi vera esset interpretatio Theodotionis: « Et inflammavit Dominus super Abel, et super sacrificium ejus, super Cain, et sacrificium suum non inflammavit? » Ignem autem de coelo venire solitum ad sacrificium devorandum, ut in dedicatione templi 113.0098D| sub Salomone, legimus, et quando Elias in monte Carmeli construxit altare.

(ISID., ut supra. ) Si recte offeras, et non recte dividas, peccasti: quia etsi antea Judaei recte illa offerebant, in eo rei sunt quia Novum Testamentum a veteri non distinxerunt.

VERS. 5, 6, 7.-- . . . . « In foribus. » (ALC.) Id est, intrantem te et exeuntem peccatum comitabitur, nec Dominus custodiet introitum tuum et exitum tuum.

VERS. 8.-- « Dixitque Cain, » etc. (ISID., Quaest. in Gen., tom. V.) Non acquiescit Domino dicenti, Quiesce, etc., usque ad occiditur ergo Christus junioris populi caput, a majore natu.

VERS. 9.-- « Et ait Dominus ad Cain. » (ISID., ubi 113.0099A| supra.) Interrogat Dominus Cain, non ignarus ut discat, sed judex ut puniat. Usque hodie Judaei, cum per Scripturas eos interrogamus de Christo, respondent se nescire quae dicimus. Mendax Cain ignoratio, Judaeorum est falsa negatio: essent vero Christi custodes, si corde crederent et ore faterentur.

VERS. 10.-- « Vox sanguinis, » etc. Magna virtus justitiae, quae vindictam expetit pro sanguine innocentis.

VERS. 11.-- « Nunc igitur maledictus eris, » etc. (RAB.) Notandum quod in peccato Adae terra maledicitur. Cain vero maledicitur, quia sciens damnationem primae praevaricationis, fratricidium addidit.

VERS. 11.-- « Nunc igitur maledictus eris, » etc. Per locum quae in loco sunt significantur; quasi maledictus 113.0099B| eris ab his qui sunt super terram, qui aperuerunt os suum in confessione peccatorum, accipere sanguinem, qui effusus in remissionem eorum de manu persecutoris, qui noluit esse sub gratia, sed sub lege, ut esset maledictus ab Ecclesia: quae intelligit et ostendit esse maledictum: qui enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt.

VERS. 12.-- « Cum operatus, » etc. Ad vocem, non ad intellectum fit relatio, quia aliter hic terra, aliter supra accipitur: ibi pro Ecclesia, hic pro operatione terrena quam adhuc Judaeus exercet; id est carnalis circumcisio, pascha, sabbatum, et similia quae habent occultam virtutem intelligendae gratiae Dei, sed non dant Judaeis fructum nolentibus transire ad Christum. Potest in terra caro Christi intelligi, in 113.0099C| qua salutem nostram Judaei crucifigendo sunt operati. « Mortuus est enim propter dilicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram: » quem quia negaverunt, justificati non sunt.

« Vagus et profugus, » etc. (ISID.) Dispersus in gentibus, profugus a Hierusalem. LXX: « gemens et tremens. » Gemens, dolore amissi regni; tremens, multitudine Christiani populi, ne occidaris. « Major est iniquitas mea, » etc. Culpam exaggerat, sed superbe confitetur, nec veniam flagitat.

VERS. 13.-- « Major est iniquitas mea. » (ISID.) Peccata peccatis adjiciens desperat, nec credit se veniam posse adipisci, quod est blasphemia in Spiritum sanctum, quae non remittitur in hoc saeculo nec in futuro: quia putat Deum aut nolle dimittere, 113.0099D| aut non posse, tanquam aut omnia non possit, aut invideat saluti. Non Deum sibi iratum grave putat, sed timet ne inveniatur et occidatur.

VERS. 14.-- « Omnis igitur qui invenerit me, » etc. (STRAB.) Quia ex tremore corporis et agitatione furiosae mentis, quicunque invenerit me, cognoscet me reum mortis.

VERS. 15.-- « Nequaquam ita fiet. » Id est, non morieris cito sicut tu vis, pro remedio tui cruciatus, sed punietur impersonaliter: id est, punitio fiet de te septuplum, quia vives in cruciatu usque ad septimam generationem, in qua a Lamech occideris; ergo omnis qui occiderit, subaudi, liberabit te ab illo cruciatu malae conscientiae. Hic sensus evidentius 113.0100A| patet. Secundum LXX. « Omnis qui occiderit Cain septem vindictas exsolvet, » id est, quicunque te in septima generatione occiderit, exsolvet te a cruciatu per mortem, qui usque ad tempus illud reservandus es in vita, tantum ad poenam, quae poena cito finiretur, si cito interfectus esses. Ita qui Judaeos visibili morte puniret, septem vindictas ab eis auferret, quibus obligati sunt propter reatum occisi Christi, quia miserias et dispersiones eorum leviaret quas patiuntur.

« Omnis qui occiderit Cain, » etc. LXX: « Septem vindictas exsolvet. » Aquila, « septempliciter; » Symmachus, « septuplum; » Theodotion, « per hebdomadem » interpretantur, in quo significatur quia diu et perfecte punietur, ne quis homicidium audeat 113.0100B| iterare.

« Qui occiderit Cain, » etc. (HIERON., epist. ad Damas. ) Si quis te interfecerit « septuplum punietur, » id est, gravissima ultione punietur: non debuit homo occidere eum cui Deus reservavit vitam, vel ad poenam ipsius, vel ad correctionem aliorum.

« Sed omnis qui occiderit Cain. » (ISID., ubi supra. ) Per eclipsim legendum, etc., usque ad et impletur illud: « Disperge illos in virtute tua (Psal. LIII). »

(HIER., ubi supra. ) Quod Aquila posuit « septempliciter, » etc., usque ad et absolvi mereretur.

« Posuitque Dominus Cain signum, » etc. (ISID., Quaest. in Gen., tom. V.) Cum omnes gentes a Romanis subjugatae transierunt in ritus eorum, gens Judaea, sive sub gentibus sive sub Christianis regibus, 113.0100C| non reliquit signum circumcisionis, et carnalis observantiae, etc., usque ad ubi plantatus est paradisus.

« Habitavit in terra ad orientalem plagam Eden. » (HIER., ubi supra. ) LXX: « Habitavit in terra Ναΐδ Naid, in Hebraeo ( nod ) dicitur, id est, instabilis et fluctuans, et incertae sedis. Non est terra Naid, ut vulgus nostrum putat, sed expletur sententia Domini, dum huc atque illuc profugus aberrat.

VERS. 17.-- « Cognovit autem Cain uxorem suam. » (ISID., ibid.) Figurate progenies impiorum, in ipsa mundi origine fundamentum quaerens, in hac vita civitatem exstruxit quam vocavit Henoch, quod interpretatur dedicatio, quia in primordiis dedicant, dum in hac vita quae ante est, radicem cordis plantant, 113.0100D| ut hic ad votum floreant, et a futura gloria arescant. Abraham vero in casulis habitabat, quia sancti hospites et peregrinos se esse cognoscunt, exspectantes civitatem habentem fundamentum cujus artifex Deus est.

« Et aedificavit civitatem, » etc. (AUG., lib. XV de Civitate, cap. 8, tom. VII.) Quaeritur quibus adjutoribus eam aedificaverit, si plures homines non fuerint quam Scriptura dicit. Sed sciendum est multo plures fuisse tunc, quia diu vivendo plures poterant generare. Nec mirum, cum filii Israel per quadringentos annos sic multiplicati leguntur, ut non possit numerari exercitus.

VERS. 18.-- « Porro Enoch, » etc. (HIERON.) Non 113.0101A| de omnibus his certa mysteria exsculpuntur, nec invenirentur, nisi prius quaedam radices historiae jacerentur; nec de ramis arborum fructus legeres, nisi truncos antea plantasses.

VERS. 19.-- « Qui accepit duas uxores, » etc. (ISID., ut supra. ) Notandum quod generationes ab Adam per Cain undenario terminantur, in quo transgressio signatur. Lamech namque septimus est, cui tres filii et una filia adduntur, ut undenarius impleatur, per quem peccatum significatur: nam et a femina clauditur generatio, quae initium peccati fuit, per quod voluptas carnis, quae resistit spiritui. Unde Noema vocatur, id est, voluptas. In hac progenie Lamech primus contra morem, contra naturam, per bigamiam adulterium commisit.

113.0101B| VERS. 20.-- « Genuitque Ada Jabel, » etc. (HIER. in quaest. Hebr. ) De bigamia nascitur Jabel habitans in tentoriis, quae mutabilia instabilitatem eorum figurant, qui circumferuntur omni vento doctrinae. Nascitur et Tubal, qui inventor musicae, etc., usque ad sicut Jabel, Tubal et Tubalcain.

VERS. 21.-- « Et nomen fratris ejus Jubal. » (RAB.) Hunc scribit Josephus musicam scripsisse in duabus columnis, una lapidea, altera latericia, quarum altera non dissolveretur diluvio, altera quae non solveretur incendio: quae duo judicia Adam ventura praedixerat.

VERS. 22.-- . . . « Tubalcain. (RAB.) Qui secundum Josephum res bellicas exercuit, et decenter artem ferrariam docuit; quaedam etiam quae ad oculorum 113.0101C| pertinent concupiscentiam, invenit.

VERS. 23.-- « Dixitque Lamech, » etc. (RAB.) Aiunt Hebraei Lamech diu vivendo caliginem oculorum incurrisse, et adolescentem ducem et rectorem itineris habuisse. Exercens ergo venationem, sagittam direxit quo adolescens indicavit, casuque Cain inter fruteta latentem interfecit; et hoc est quod dicit: « Occidi virum in vulnus meum, » id est vulnere quod infixi non bestiam sed hominem occidi; unde et furore accensus occidit adolescentem.

VERS. 23.-- . . . « Occidi virum, » etc. (STRAB.) Id est Cain: « in vulnus meum, » quia pro illo vulnerabor, id est, occidar; « et adolescentulum in livorem meum, » quia pro illo quoque damnabor.

VERS. 24.-- « Septuplum ultio dabitur, » etc. 113.0101D| (ALC.) Allegorice. Peccatum Lamech (qui interpretatur humiliatus ) significat dejectionem humani generis quod praevaricante Adam corruit, nec per legem, vel per circumcisionem, nec per suam justitiam surgere potuit, donec post septuaginta septem generationes secundum Lucam Christus in mundum veniens, effusione sanguinis peccatum delevit; unde Matth. XVIII:

« Non dico tibi septies, sed usque septuagies septies, » hoc est, Judaeum recipiendum esse post septuaginta septem vindictas, si resipuerit, et Christi indulgentiam quaesierit. Septenarius universitatem significat: per quem ducto undenario fit septuagenarius septimus, in quo omnimoda transgressio signatur; 113.0102A| quae tamen in Evangelio poenitenti dimitti praecipitur.

(HIERON., epist. ad Damas. ) Aiunt ab Adam usque ad Christum generationes esse septuaginta septem secundum Lucam. Sicut ergo septima generatione peccatum Cain solutum est: « Non enim judicabit Deus bis in idipsum, » et qui semel recepit in vita sua, non eosdem cruciatus patietur in morte quos passus est in vita sua: ita et Lamech, id est, totius mundi peccatum, Christi solvetur adventu. Referebat mihi quidam Hebraeus septuaginta septem animas exisse de Lamech, quae omnes interiere diluvio.

VERS. 25.-- « Cognovit quoque adhuc, » etc. Per Seth, qui interpretatur resurrectio, signatur vita Christi ex mortuis: quod in verbis matris significatur: 113.0102B| « Posuit mihi Dominus semen aliud, » quasi dicat Ecclesia: Quae luctum pertuli de mortuo, gaudeo de resuscitato.

VERS. 26.-- « Quem vocavit Enos, » etc. Enos interpretatur homo: qui « coepit invocare nomen Domini, » quia per mortem Christi, quam significavit Abel, et per resurrectionem, quam significat Seth, fit homo confitens Dominum conditorem, et vitae perditae reparatorem.

(HIERON.) « Quem vocavit Enos. » Enos interpretatur homo, qui « coepit invocare nomen Domini: » sicut Adam homo interpretatur, ita etiam Enos juxta Hebraicam veritatem homo, vel vir; et pulchre, quia hoc vocabulum habuit, dictum est quia initium fuit tunc invocandi nomen Domini: licet plerique Hebraeorum 113.0102C| arbitrantur quod tunc primum in nomine Domini et in similitudine ejus fabricata sunt idola.

VERS. 1, 2.-- « Hic est liber generationis Adam. » Ad similitudinem Dei factus est. Alii, ad similitudinem Adae. Est quasi conclusio a superioribus cum recapitulatione. « In die qua creavit Deus hominem. » In die etenim creatus est, quia in claritate divinae contemplationis constitutus. « Ad similitudinem Dei. » Quia rationem ei dedit, qua intelligendo bona et mala discerneret, intellecta diligeret, et dilecta oblivioni non traderet, et in hoc Dei similitudinem retineret. Sed postquam per inobedientiam 113.0102D| hanc similitudinem delevit, factus terrenus terrenos generavit. Unde qualis terrenus, tales et terreni.

(CHRYSOST., hom. 21 in Gen., tom. IV.) Considera quomodo iisdem verbis usus fuerit quibus et initio, ut doceret nos quod generationes illas, quasi reprobas factas, neque memoria post hac dignetur; sed ex Seth, qui nunc illis natus est, genealogiam orditur, ut ex hoc discas quantam Deus humani generis rationem habeat, et quomodo illos aversetur quibus sanguinaria mens est.

VERS. 3-23.-- « Vixit autem Adam, » etc. (HIERON., in Quaest. Hebr. ). Sciendum quod usque ad diluvium, ubi in nostris codicibus « ducentorum » et quod excurrit annorum genuisse quis dicitur, in Hebraeo 113.0103A| habeat « centum annos » et reliquos qui sequuntur.

« Et genuit, » etc. Quasi et iste portavit imaginem terreni qui pro Abel justo repositus est, et interpretatione nominis Christum significat. Sed omnes prius portant imaginem terreni hominis quam coelestis, licet multi ad adventum Christi per fidem eamdem gratiam habuerunt qua salvantur Christiani.

(STRAB.) Ferunt post mortem Abel vovisse Adam se uxorem non ultra cogniturum nec filium generaturum. Sed Deo jubente fregit votum, ut Dei Filius de eo nasceretur, et homo redimeretur; stirpe enim Cain nasci non debuit. Unde ante Seth nullum legitur genuisse, post eum vero dicitur; quia « genuit filios et filias. » Haec computatio genealogiarum, 113.0103B| quasi ramos spargit historiarum, de quibus suis locis colliguntur fructus mysteriorum. Et notandum quia in generatione Seth nulla femina ponitur nominatim, sicut in generatione Cain: justorum enim est omnia viriliter agere, nihil femineum, nihil fragile usurpare. Procedit etiam haec generatio per denarium usque ad Noe, in quo praeceptorum signatur impletio, sicut per undenarium in generatione Cain transgressio. In generatione injustorum primus Enoch ponitur, qui dedicatio interpretatur, quia reprobi in praesenti vita spei suae radicem figunt, et ab amore immarcescibilis haereditatis arescunt. De quibus dicitur Joan. V: « Vidit stultum firma radice, et maledixit pulchritudini ejus statim. » In generatione justorum Enoch ab Adam septimus ponitur, quia hic 113.0103C| manentem civitatem non quaerunt, sed exspectationem usque in finem temporis extendunt, quod septenaria revolutione terminatur, cum aeternitas octava successerit. Unde iste Enoch qui ponitur septimus, et translatus est quia Deo placuit, septimam requiem significat, ad quam post hanc vitam, qui Deo perseveranter adhaeret, sine dilatione transfertur. Interpretatio quoque nominum hujus generationis idem signat: Adam interpretatur homo vel rubra terra; Seth, positio vel resurrectio; Enos, homo; Cainan, lamentatio; Malalehel, laudans Deum; Jared, roboratus; Enoch, dedicatio; Mathusalam, mortis emissio; Lamech, humiliatus; Noe, requies. Procedens ergo homo de terra, resurgens a peccatis, erit homo invocans Deum et deflens peccata pristina: sicque 113.0103D| laudans Deum, roboratus Spiritu Dei, dedicatur in vitam aeternam. Atque victor mortis Deo subjectus, requiem possidet sempiternam, quam significat Noe qui requies interpretatur, et decimo loco numeratur, quia per impletionem mandatorum possidetur regnum coelorum.

VERS. 24.-- « Ambulavitque cum Deo, » etc. (ISID., in Gen.) Enoch septimus ab Adam placens Deo, etc., usque ad nam ter quaterni ipsum faciunt.

(ALCUIN.) Enoch tanto tempore servatur a morte, in quo ostenditur quia homo semper viveret si non peccasset.

VERS. 25-30.-- « Vixit quoque Mathusala, » etc. (AUG.) Quaeritur quomodo Mathusala secundum annorum 113.0104A| computationem post diluvium vivere potuerit, cum omnes, praeter eos qui in arcam ingressi sunt, perierunt. Sed hanc quaestionem codicum mendositas peperit: non solum enim in Hebraeis aliter invenitur, verum etiam in LXX interpretatione, paucis codicibus septem annis ante diluvium Mathusala defunctus reperitur. Quod Mathusala juxta LXX ultra diluvium numerantur anni, inde est quia significat Christum, cujus vita nullam sentit aetatem, ut in majoribus quoque non sensisse diluvium videretur.

VERS. 31.-- « Et facti sunt omnes dies, » etc. (HIERON., in Quaest. Hebr., tom. III.) « Et fuerunt omnes dies Mathusalae quos vixit anni nongenti sexaginta novem, et mortuus est. » Juxta diligentem supputationem quatuordecim annis post diluvium vixis 113.0104B| se refertur, etc., usque ad eo anno scilicet quo coepit esse diluvium.

« Noe vero cum quingentorum esset annorum, » etc. (Ibid.)

Noe interpretatur requies, quia sub illo omnia retro opera per diluvium quieverunt.

CAPUT VI.

VERS. 1.-- « Cumque coepissent homines multiplicari super terram. » (HIER., in Quaest. Hebr. ) Verbum Hebraicum ( Elohim ) utriusque numeri est: Deum enim et deos significat: ideo Aquila « filios deorum » dicere ausus est, deos sanctos vel angelos intelligens, quem sequens Symmachus ait: « Videntes filii potentum filias hominum. »

113.0104C| VERS. 2.-- « Videntes filii Dei, » etc. (STRAB.) Filii Seth religiosi intelliguntur per filios Dei, qui victi concupiscentia, ex filiabus hominum, id est ex stirpe Cain, uxores acceperunt, et viros potentes genuerunt, immensos scilicet corporibus, superbos viribus, inconditos moribus, qui gigantes appellantur. Non est incredibile ab hominibus, non ab angelis, vel quibusdam daemonibus qui mulieribus sunt improbi, ejusmodi homines esse procreatos, quia et post diluvium corpora non solum virorum, sed et mulierum incredibili magnitudine exstiterunt.

VERS. 3, 4.-- « Dixitque Deus: Non permanebit Spiritus meus, » etc. (HIER., ibid.) Hebr. ( loiadon ). « Non judicabit spiritus meus homines in sempiternum, quoniam caro sunt. » Hoc est, quia 113.0104D| fragilis est hominum conditio, etc., usque ad sed eorum quos erat diluvio deleturus.

« Eruntque dies illius, » etc. (STRAB.) Ante diluvium, scilicet ad agendam poenitentiam. Sed quia in malitia perseveraverunt ante praefixum terminum, centesimo anno deleti sunt.

VERS. 5.-- « Videns autem Dominus, » etc. Non in Deum poenitentia cadit, aut dolor cordis, cui est de omnibus tam fixa sententia quam certa praescientia: sed utitur Scriptura usitatis verbis, coaptans se nostrae parvitati, ut ex cognitis incognita cognoscamus. Nam ira Dei non est perturbatio animi, sed judicium quod irrogatur peccatori: cogitatio vero cordis ejus, mutandarum rerum immutabilis ratio.

113.0105A| VERS. 6-8.-- « Poenituit eum quia, » etc. (GREG., Moral. lib. V). Plerumque in sacro eloquio sapientes Dei consilium trahunt a sapientibus saeculi. Sic nunc, pro utilitate hominis, vocem in se passionis humanae ipse conditor hominum sumit, cum constet quia qui cuncta, priusquam venerint, conspicit, nihil fecerit quod poenitendo resipiscat. Ut ergo mirum non est, si spirituales plerumque utantur verbis carnalium, sic neque mirandum si ipse creator omnium, ut carnem pertrahat ad intellectum suum, in seipso carnis sermonem servet vel sumat.

VERS. 9-12.-- « Noe vir justus. » Hic per actus suos significat Christum, qui ait Matth. XI: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde. » Solus justus invenitur, cui propter justitiam suam septem homines 113.0105B| donantur. Justus quoque Christus et perfectus, cui septem Ecclesiae septiformi Spiritu illuminatae in unam Ecclesia condonantur. Noe per aquam et lignum liberatur, et familia ejus; sic familia Christi per baptismum et crucem.

« In generationibus suis. » Quasi non consummatae justitiae, sed juxta generationem suam.

VERS. 13.-- « Disperdam eos cum, » etc. Tradunt doctores terrae virorem et fecunditatem longe esse inferiorem post diluvium; et ideo hominibus esum carnium concessum, cum antea tantum terrae fructibus victitarent.

VERS. 14.-- « Fac tibi arcam de lignis. » Scilicet fortibus et insolubilibus, et bene coarctatis; quae alia translatio dicit « quadrata, » ut nec vi ventorum 113.0105C| nec inundatione solvetur.

« Mansiunculas, » etc. (STRAB.) LXX: « Bicamerata et tricamerata in arca facies: bicamerata in inferioribus, tricamerata in superioribus. » Quinque ergo mansionibus distincta sunt: prima, id est inferior, fuit stercoraria, quo stercora defluebant, ne qui erant in arca fetore laederentur; secunda, apothecaria; tertia, immitium animalium et serpentium; quarta, mansuetorum; quinta, id est suprema, hominum et avium. Ostium, ubi bicamerata et tricamerata jungebantur, id est, inter apothecariam et bestiarum habitationem. (AUG.) In prima habitatione in inferioribus semel camerata erat arca, in secunda super inferiorem habitationem bicamerata. In tertia vero super secundam tricamerata. Dicunt alii in inferioribus 113.0105D| duas fuisse mansiunculas, et sic arcam fuisse bicameratam. Harum inferior stercora suscipiebat, secunda escas, quae apothecaria dicebatur; in superioribus tricamerata erat, ubi homines et animalia congrua distinctione continebantur.

(ISID. in Gen., tom. V.) Arcam construxit Noe de lignis imputribilibus, etc., usque ad in quinque prophetizatus, in sexta evangelizatus.

VERS. 15. « Trecentorum cubitorum, » etc. (ISID., ibid.) Potest in trecentis cubitis lignum crucis ostendi, etc., usque ad quia unus Deus ex quo omnia, et una fides, et unum baptisma.

(GREG. hom. XVI in Ezech.) Arca quae trecentis cubitis fieri in longitudine jussa est, quinquaginta 113.0106A| in latitudine, triginta in altitudine, etc., usque ad et per quem omnes proficiunt qui se peccatores noverunt.

VERS. 16-18.-- « In cubito consummabis summitatem ejus. » Sic Ecclesia in unitate collecta sublimatur atque perficitur; unde Matth. XI: « Qui non colligit mecum, dispergit. »

Ostium autem arcae, » etc. Nemo enim intrat in Ecclesiam, nisi per sacramentum remissionis peccatorum, quod de latere aperto emanavit.

« Coenacula et tristega, » etc. LXX: « Bicamerata et tricamerata. » Ex omnibus enim gentibus vel bipertitam multitudinem congregat Ecclesia, ex circumcisione et praeputio; vel tripartitam, ex tribus filiis Noe, quorum progenie repletur orbis. Inferiora 113.0106B| autem arcae distincta sunt, quia in hac vita terrena est diversitas gentium: in summo autem omnes consummantur in unum, quia omnia et in omnibus Christus.

(ALCUIN.) Congrue arca in summo, velut tecto quodam angusto, cacuminata est, ut imbrium minas diffunderet, et ima in aquis stabilitate quadrata consistens, nec impulsu ventorum, nec impetu fluctuum, nec inquietudine animalium quae intus erant inclinari posset aut mergi.

(GREG. in Moral.) Arca in inferioribus ampla, in superioribus angusta, etc., usque ad grandes acervi palearum, quae ignibus comburuntur.

(GREG.) Moraliter autem, qui se ab amore mundi convertit, in corde aedificat arcam salutis, habens in 113.0106C| se longitudinem, id est, Trinitatis fidem, ac longitudinem vitae et immortalitatis; latitudinem in charitate, qua potest bene facere etiam inimicis; altitudinem in spe, qua se erigat ad coelestia et summam actuum suorum ad unum referat.

VERS. 19-20.-- « Et ex cunctis, » etc. (AUG. l. XV de Civit. Dei, c. ult., t. VII.) Quaeritur de minutissimis, sic in Ecclesiae sacramentis versantur boni et mali.

VERS. 21, 22.-- « Tolles igitur, » etc. Solet quaeri de animalibus quae tantum putantur vesci carnibus, utrum praeter numerum ibi fuerint sine transgressione mandati, quae aliorum alendorum necessitas coegisset includi; vel, quod magis credendum est, praeter carnes alimenta esse potuerunt quae omnibus 113.0106D| convenirent. Multa enim animalia, quibus caro cibus, fructibus pomisque vescuntur, maxime fico et castaneis. Potuit ergo vir justus et sapiens, et divinitus admonitus, quae cuique congrueret, alimoniam, praeter carnes reperire et condere. Et omnibus vesci cogit fames, et nihil est quod Deus suave et salubre facere non possit, qui etiam ut sine cibo viverent divina facultate donaret.

CAPUT VII.

VERS. 1-3.-- « Dixitque Dominus, » etc. « Ex omnibus animantibus mundis tolles septena et septena, » etc. (RAB.) Non geminatum septenarium, id est quatuordecim, sed tantum septem debemus 113.0107A| accipere. Similiter duo et duo, non quatuor, sed tantum duo, masculum et feminam. Et notandum quod munda animalia impari numero, id est septenario introducuntur, immunda vero pari; quia impar numerus virtutis speciem portendit, par vero infirmitatem. Plura sunt munda, ut egressus Noe de arca haberet quid immolaret et manducaret.

(ISID. in Gen.) « Ex omnibus animantibus, » etc. Non quod plures sint boni quam mali, etc., usque ad qui dies a passione tertius in numero dierum qui per omne tempus volvuntur, et primus, et octavus.

(AUG. in Gen.) Quaeritur utrum tam magna arca centum annis potuit fabricari a quatuor hominibus, id est, Noe et filiis ejus tribus? Sed si non potuit, non erat magnum alios fabros adhibere, quamvis, 113.0107B| operis sui mercede adepta, non curaverunt utrum Noe sapienter an inaniter faceret, et in eam non intraverunt, quia non crediderunt quod ille credidit.

VERS. 4.-- « Ego pluam, » etc. (ISID. Quaest. in Gen., c. 7.) Quia omnis reatus contra decalogum committitur per universum orbem, qui partibus quatuor dividitur: quater vero decem quadraginta fiunt; sive reatus contrahatur ex prosperitate, quod pertinet ad dies; sive ex adversitate, quod ad noctes, in baptismo abluitur.

VERS. 5-6.-- « Fecit ergo Noe omnia, » etc. « Eratque sexcentorum annorum, » etc. (ISID., Ibid). Quingentorum annorum erat Noe cum praecepit ei Dominus ut arcam faceret, etc., usque ad qui est ternarius quadratus.

113.0107C| VERS. 7-9.-- « Ingressus est Noe et filii ejus, uxor, » etc. (RAB.) Notandum quod seorsum ingreditur in arcam Noe cum filiis suis, et uxores eorum seorsum. Ideo distincte dicitur: « Ingressus est Noe et filii ejus, » et distincte additur, « uxor ejus et uxores filiorum ejus. » Mixtim autem viri cum mulieribus egressi sunt, sic enim scriptum est: « Egressus est Noe et uxor ejus. Tempus enim amplectendi et tempus abstinendi (Eccli. III). »

VERS. 10.-- « Cumque transissent, » etc. (ISID.) Quia in spe futurae quietis, quam significat septimus dies, baptizamur, omnis caro extra arcam diluvio consumpta est; quia extra Ecclesiam aqua baptismi, quamvis eadem sit, non valet ad salutem, sed ad perniciem.

113.0107D| VERS. 11-14.-- « Anno sexcentesimo, » etc. Allegorice. Notandum quod sexcentesimo anno inundaverunt aquae diluvii, quia sexta aetate mundi primo commendatum est sacramentum baptismi, et hoc septima decima die secundi mensis, quia denarius decalogum significat. Septenarius propter Sabbatum septimam requiem significat, et quia in decalogo renuntiatio vitiorum videtur, quicunque in baptismo initiatur, propter aeternam requiem, omnibus vitiis se abrenuntiare profitetur.

« Cataractae. » Fenestrae, nubes scilicet, quae sunt apertae, ut inde insolitae et majores pluviae funderentur. Cataractae vero proprie sunt ostia Nili, sed abusive pro omnibus fenestris ponuntur.

113.0108A| (RAB.) De arca solet quaeri utrum tanta capacitate, quanta describitur, animalia omnia quae ingressa dicuntur, et escas eorum ferre potuerit? Quod cubito geometrico solvit Origenes, asserens non frustra dictum esse Mosen in omni sapientia Aegyptiorum fuisse eruditum, qui geometriam dilexerunt, et cubitum geometricum quantum sex nostros continere.

VERS. 15, 16.-- « Bina et bina, » etc. (AUG. ubi supra.) Praecepit superius septena et septena de mundis, duo et duo tolli de immundis. Quomodo ergo nunc dicit duo et duo intrasse, sive de mundis, sive de immundis? Sed hoc refertur non ad numerum mundorum et immundorum, sed ad masculum et feminam. In omnibus enim duo sunt, masculus et femina.

113.0108B| Notandum vero quod dicitur: « In qua erat spiritus vitae, » non solum de hominibus, sed et de pecoribus dictum: quia quidam de Spiritu sancto volunt intelligi quod scriptum est, « insufflavit in faciem ejus spiritum vitae; » sed quidam codices habent melius, « flatum vitae. »

VERS. 17-19.-- « Quadraginta diebus, » etc. (ALC.) Quadragenario numero pluvia inundavit, qui tribulationem poenitentiae ostendit. Post quadraginta dies Noe fenestram aperuit, significans jejunantibus coelum aperiri. Unde Moyses, Elias, et ipse Salvator, quadragenario numero jejunia consecravit, tanquam tribus temporibus necessaria, ante legem, sub lege, sub gratia.

VERS. 20-22-- « Quindecim cubitis altior, » etc. 113.0108C| (AUG. in Gen.) Si terra Olympi montis (ut tradit historia) potuit invadere spatium tranquilli aeris, etc., usque ad ad tenendam quietem et fidem resurrectionis.

« Quindecim. » Sunt qui putant nec terrae qualitatem, nec altitudinem montium tantam ante diluvium fuisse qualis et quanta est hodie.

VERS. 23, 24.-- « Deleta sunt de terra. » (ALC.) Ideo magis terrena animalia quam aquatilia perierunt, quia de maledicta terra vivunt.

CAPUT VIII.

VERS. 1-3.-- « Recordatus est autem Deus « Noe, » etc. « Adduxit spiritum super terram, » etc. (ALCUIN., quaest. in Gen.) De illo spiritu intelligi potest de quo dictum est, « Spiritus Dei ferebatur super 113.0108D| aquas: » tunc ferebatur, ut, congregatis in suum [Al., unum] locum, terra appareat: nunc adducitur, ut, ablatis aquis diluvii, faciem terrae revelaret. Potest per spiritum ventus intelligi, juxta illud psalmi CVI: « Et stetit spiritus procellae, » cujus scilicet flatibus aqua recederet.

VERS. 4.-- « Requievitque arca mense septimo, » etc. (ISID.) Septenariam requiem significat, et quia perfecti requiescunt ibi, supradictae quoque quadraturae numerus iteratur. Nam vigesima septima die secundi mensis commendatur sacramentum, et rursus vigesima septima die septimi mensis confirmatur, cum arca requievit: quod enim promittitur in spe, exhibetur in re.

113.0109A| (AUG.) Quaeritur utrum post centum quinquaginta dies haec facta sunt, an per recapitulationem omnia rememorata quae post quadraginta dies pluviae coeperunt fieri, ut hoc solum « centum quinquaginta dies » pertineat, quod usque ad ipsos montes aqua est exaltata, aut de fontibus abyssi jam cessante pluvia, aut quia mansit in altitudine nullo spiritu siccante. Caetera vero quae dicta sunt non post centum quinquaginta dies omnia facta sunt, sed commemorata: quae ex fine quadraginta dierum fieri coeperunt.

VERS. 5, 6.-- « Decimo enim mense. » Notandum quod decimo mense apparuerunt cacumina montium, quae quindecim cubitis excesserant aquae diluvii, quia sacramenta aeternae quietis et gloriam 113.0109B| resurrectionis (quam nescivit sapientia superborum) intellexit eminentia sanctorum per impletionem praeceptorum; unde Psalmi CXVIII: « A mandatis tuis intellexi. » Et alibi, Luc X: « Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. »

VERS. 7.-- « Qui egrediebatur, » etc. (ISID.) Quod post quadraginta dies corvus non rediit, aut aquis interceptus, aut cadavere natante illectus, figurat immunditia cupiditatis teterrimos: et ideo his quae foris sunt in mundo nimis intentos, aut rebaptizari, aut ab his quos praeter arcam, id est Ecclesiam, baptismus occidit, seduci et teneri.

(AUG.) Quaeritur utrum corvus mortuus sit, an aliquo modo vivere potuerit? Si enim fuit terra ubi requiesceret, similiter columba requiem invenisset. 113.0109C| Unde conjicitur quod cadaveri potuit corvus insidere, quod naturaliter refugit columba.

VERS. 8.-- « Emisit quoque. » (ISID.) Emissa columba, nec inventa requie reversa, significat per novum Testamentum requiem sanctis in hoc mundo non esse promissam: post quadraginta enim dies emissa est, quo numero vita quae in mundo agitur designatur.

(STRAB.) Arca continet corvum et columbam, et Ecclesia bonos et malos. Corvus emissus non revertitur, quia reprobi illecebris saeculi inhaerentes pereunt. Columba rediit, portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo, quia sancti, simplicitate gaudentes, munus pacis in ore portant, dicentes: (Psal. XIX) « Cum his qui oderunt pacem eram pacificus: 113.0109D| cum loquebar illis, » etc.

VERS. 9.-- « Reversa est. » (AUG.) Quaestio est quomodo columba non invenerit ubi resideret, cum jam nudata essent cacumina montium, secundum narrationis ordinem? Quod recapitulatione potest solvi, ut posterius narrata intelligantur quae facta sunt prius, aut potius nondum siccata fuerunt.

VERS. 10.-- « Exspectatis, » etc. Post septem dies alios, dimissa columba propter septenariam operationem spiritualem, olivae fructuosum surculum retulit, signans multos extra Ecclesiam baptizatos, si pinguedo charitatis non defuerit, posteriore tempore in ore columbae, tanquam in osculo pacis, ad unitatis societatem reduci.

113.0110A| VERS. 11.-- « Portans ramum. » (ALC.) Columba ramum olivae, expulso teterrimo alite, ad Noe post diluvium portat, quia columba Spiritus sancti, ad Christum post baptismum veniens, ramo refectionis et luminis pacem annuntiat.

VERS. 12.-- « Exspectavitque nihilominus septem alios dies, » etc. (ISID. in Gen.) Post alios septem dies dimissa columba, nec reversa, significat finem saeculi, quando requies sanctorum erit, non in sacramento spei, quo nunc Ecclesia consociatur, quandiu bibitur quod de latere Christi manavit, sed in perfectione salutis, cum tradetur regnum Deo et Patri, ut in illa conspicua contemplatione veritatis nullis egeamus mysteriis.

VERS. 13.-- « Sexcentesimo primo anno, » etc. 113.0110B| (Ibid.) Vitae Noe, id est, peractis sexcentis annis aperitur arcae tectum, etc., usque ad uno addito, propter unitatis vinculum.

VERS. 14.-- « Mense secundo. » (STRAB.) Historice. Id est, Maio, Noe annum fecit in arca, et ipsa die qua ingressus fuerat, egressus est. Ingressus es enim vicesima septima die mensis secundi; num dicit quia egressus est septima et vicesima die ejusdem mensis. Sed sciendum est quia si praesenti diei addantur undecim, qualis luna hodie est, talis erit post annum ipsa die. Quando ergo Noe ingressus est, decima septima luna, vel septima decima dies mensis secundi fuit. Ideo post annum undecim additis, fuit vicesima septima dies et decima septima luna.

« Mense secundo, » etc. Mystice. Sicut supra dictum 113.0110C| est, decima septima die sexcentesimi anni aquis diluvii terra madefacta est, sed vigesima septima die secundi mensis arefacta est, quando praeceptum est ut de arca egrederentur, et pactum acciperent, ne ultra aquis diluvii perirent. In quo intelligi potest quia per decem et septem (sicut supra) status inchoantium significari potest, quando vitiis abrenuntiatur; per viginti septem promotio perfectorum in consummatione virtutum. Si enim decem et septem decem addas, fiunt viginti septem. Si enim decem praeceptis quibus peccatis renuntiatur, evangelicam perfectionem adjicias qua praecipitur non solum non irasci, sed etiam inimicos diligere, et similia, ad illam aetatem perfectionis pervenisti, in qua nec sacramentis praedictis egeas; et de arca 113.0110D| exiens, id est, de spe ad speciem perveniens, requiem in sacramentis promissam invenies.

VERS. 15-19.-- « Egredere de arca, » etc. (ISID.) Juncti exeunt, qui disjuncti intraverunt, quia, « nunc caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. » Sed in resurrectione justorum perfecta pace spiritui corpus adhaerebit, nulla mutabilitatis indigentia vel concupiscentia resistente.

VERS. 20.-- « Et tollens, » etc. (AUG.) Ingressa sunt in arcam munda et immunda animalia, sed post egressum non offeruntur Deo nisi munda. Quod vero ait: « Non percutiam omnem animam viventem sicut feci, » et addidit quae largitate bonitas donat indignis, forte Novi Testamenti indulgentia 113.0111A| figurata est, ut praeterita ultio ad legis pertineat severitatem, hoc ad gratiae bonitatem.

VERS. 21, 22.-- « Sensus enim, » etc. (GREG., Moral. libr. XXXVIII.) Nemo sibi attribuat, si cogitationes vicerit: quia corruptionis malum, quod quisque ab ortu carnalium desideriorum sumpsit, exercet in provectu aetatis: et nisi hoc citius divinae fortitudinis reprimat manus, omne bonum naturae culpa vorat in profundum; « Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III). »

CAPUT IX.

VERS. 1.-- « Benedixitque Deus Noe et filiis; » etc. « Crescite et multiplicamini. » Homo in terrorem 113.0111B| caeteris animalibus praeponitur, in solatium transactae vindictae, et ne pauci homines a pluribus bestiis opprimantur, et sciant se irrationabilibus, sed non rationabilibus dominari.

VERS. 2, 3.-- « Et terror vester, » etc. (GREG. libr. II Moral. c. 11.) Potentibus viris magna est virtus humilitatis, etc., usque ad quo non suam gloriam, sed subditorum quaerunt utilitatem.

VERS. 4-8.-- « Carnem cum sanguine. » (ISID.) Dantur eis cuncta animalia in escam, quia in vocatione gentium ad fidem nulla distantia est, quod in disco Petri figuratur. Sanguinem manducare prohibentur, ne vita pristina quasi suffocata in conscientia teneatur, sed effundatur per confessionem. Esus carnium concessus videtur post diluvium, propter 113.0111C| infecunditatem terrae et hominis fragilitatem.

VERS. 9-12.-- « Ecce ego statuam pactum, » etc. Testamentum posuit Deus inter se et homines et omnem animam vivam, ne perdat eam diluvio, arcum scilicet, qui apparet in nubibus, qui nunquam nisi de sole resplendet. Illi enim non pereunt diluvio separati ab Ecclesia, qui in prophetis et in omnibus sanctis Scripturis, tanquam in Dei nubibus, agnoscunt gloriam Christi, non suam quaerunt. Sed ne adoratores hujus solis intumescant, sciant ita Christum significari per solem sicut per leonem, per agnum, per lapidem, similitudinis causa, non proprietatis substantia.

VERS. 13-17.-- « Arcum meum ponam, » etc. (ALC. in Gen.) Arcum dedit Deus in signum securitatis, 113.0111D| ne homines formidolosi timerent altero diluvio deleri, pluviarum inundationes saepe cernentes. Hic in coelo positus est, ut ab omnibus videri possit, et pro quacunque tribulatione ad eum attollamus oculos cordis, qui habitat in coelis. Quia vero arcus non est nisi ex radiis solis et humida nube, videtur quod ante diluvium non fuissent pluviae. Poterat autem ex rore et fontium inundatione terra fecundari.

(STRAB.) Arcus duos habet colores, caeruleum et igneum, qui duo judicia exprimunt: unum aquae quod praeteriit; aliud ignis, quod venturum creditur in fine saeculi: unde caeruleus color extrinsecus, igneus vero intrinsecus.

113.0112A| VERS. 18-20.-- « Erant igitur filii Noe, » etc. (HIER. in Q. Hebr.) Saepe LXX non valentes heth litteram, quia duplicem aspirationem sonat, in Graecum vertere, χ chi Graecam addiderunt, docentes in hujusmodi vocabulis esse aspirandum. Unde Cham transtulerunt pro eo quod est Ham, a quo Aegyptus usque hodie lingua Aegyptiorum dicitur Ham.

VERS. 21.-- « Bibensque vinum, » etc. Christus quoque inebriatus, dum passus; nudatus, dum crucifixus. « In tabernaculo suo, » id est, inter domesticos sanguinis sui, tunc nudata est mortalitas carnis. « Judaeis scandalum, gentibus stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis et gentibus, » quasi Sem et Japheth, « Dei virtus, et Dei sapientia: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. »

113.0112B| (ALCUIN.) Post diluvium Noe inebriatus est, quia forte nesciebat vino posse inebriari. Nec enim ante diluvium leguntur homines vino usi. Ideo de Noe specialiter dicitur quod plantaverit vineam. Nudatio femoris sequitur ebrietatem sicut libido satietatem.

VERS. 22.-- « Quod cum vidisset, » etc. (PROCOP. in Gen.) Ex his circumstantiis Chami peccatum amplificatur. Despectui habet parentem, effutit quam turpiter jacuerit pater, nec uni ex fratribus nuntiat, sed utrisque: si plures praesto fuissent, facinus detexisset omnibus: ridiculum ei visum est facinus cui minime debebat; dignum erat id factum pudore et cautela, ne ad caeteros ejus infamia dimanaret: nec his qui domestici erant id annuntiat, sed externis.

113.0112C| (ISID.) Judaei, Christi mortem videntes, subsannaverunt. Sem vero et Japheth, duo populi ex praeputio et circumcisione credentes, aversi operuerunt, etc., usque ad « tanquam in pacem anguli concurrentes. »

VERS. 23.-- « At vero Sem, » etc. (GREG. in Moral.) Aversari dicimur quod reprobamus. Quid est ergo quod filii verenda patris superjectis dorso palliis aversi veniendo operuerunt, nisi quia bonis subditis sic praepositorum suorum mala displicent, ut ab aliis nota occultent: operimentum aversi deferunt, quia dijudicantes factum, et venerantes magistrum, nolunt videre quod tegunt.

VERS. 24, 25.-- « Maledictus Chanaan puer, » etc. (Ibid.) Non praetermittit Deus inulta peccata, sed ita 113.0112D| judicium in nostra correctione incipit, ut in reproborum damnatione quiescat. Incipit enim judicium a domo Dei. Quis ergo finis eorum qui non crediderunt, qui temporalia flagella non sentiunt? Quia in aeternum peribunt; quorum nequitia Cham peccante figurata est. Cui dicitur: « Maledictus Chanaan puer, » etc. Patre peccante, filius sententiam accepit, quia reproborum nequitia hic diu proficit, sed perit in posterum.

VERS. 26.-- « Benedictus Dominus Deus Sem. » Cum sit Deus omnium gentium, quasi proprio vocabulo etiam in ipsis gentibus dicitur Deus Israel, quod est ex benedictione Japheth, quia in populo gentium orbem terrae occupavit Ecclesia, quod praenuntiabatur 113.0113A| cum diceretur: « Dilatet Deus Japheth. »

« Chanaan. » (STRAB.) A quo Chananaei, qui hac maledictione prophetantur, expellendi de loco habitationis.

VERS. 27-29.-- « Dilatet Deus Japheth, » etc. (HIERON.) De Sem Hebraei, de Japheth gentiles. Quia igitur lata est multitudo credentium, a latitudine, quae Japheth dicitur, latitudo nominatur. Quod autem ait: « Et habitet in tabernaculis Sem, » de nobis prophetatur qui in eruditione et scientia Scripturarum, ejecto Israel, versamur.

« Dilatet Deus Japheth, » etc. (ISID.) Sem major natu, ipse est Judaicus populus, ex quo patriarchae, et prophetae, et apostoli, etc., usque ad id est opus eorum.

CAPUT X.

113.0113B| VERS. 1.-- « Hae sunt generationes, » etc. Benedictus duobus filiis Noe, et medio maledicto, generationes eorum texuntur, ex quibus septuaginta duae generationes sunt ortae: quindecim de Japheth, triginta de Cham, viginti septem de Sem. Ad quas misit Dominus septuaginta duos discipulos.

« Sem » (ALC.) Sem, ut aestimant, Asiam; Cham Africam, Japheth Europam sortitus est.

« Japheth. » Minoris filii, de quo nati sunt septem filii, qui tenuerunt septentrionalem regionem a Tauro et Amano, montibus Ciliciae et Syriae, usque ad fluvium Tanaim, in Europa vero usque ad Gadira. Nomina vero locis et gentibus relinquentes, ex quibus plurima mutata, caetera permanent.

VERS. 2-6.-- « Gomer. » Hi sunt Galatae, secundum 113.0113C| Josephum, qui Latine Gallograeci dicuntur.

« Thubal. » Iberes qui et Hispani, a quibus Celtiberia, licet quidam Italicos suspicentur.

« Chanaan. » Hic obtinuit terram quam Judaei postea possederunt, ejectis Chananaeis.

VERS. 8.-- « Regma et Saba, » etc. (HIERON.) Paulatim antiqua nomina perdiderunt, et quae nunc pro veteribus habeant, ignoratur.

« Saba. » Alia quam superior, et differunt in scriptura: illa enim per samech, haec per schin scribitur; ubi enim dicimus: Reges Arabum et Saba dona adducent, » in Hebraeo habetur et scheba et seba.

VERS. 8.-- « Nemrod. » Qui ultra naturam coelum penetrare voluit. Significat diabolum, qui ait: 113.0113D| « Ascendam super astra coeli. » Nemrod, secundum Josephum, nova regni cupiditate tyrannidem arripuit, et fuit auctor aedificandae turris quae tangeret coelum. « Ipse coepit esse potens, » vel « gigas, » secundum alios. Sed antea gigantes natos Scriptura commemorat. Sed forte post diluvium novitas generis humani reparandi memoratur, « quia ipse coepit esse gigas super terram. »

VERS. 9.-- « Robustus venator. » (ALC.) Id est, hominum oppressor et exstinctor, quos allexit ut turrem contra Deum construerent.

VERS. 10, 12.-- « Babylon. » Est confusio, quia ibi facta est linguarum divisio.

VERS. 11.-- « Assur. » Imperium Assyriorum, 113.0114A| quod primum fuit sub Nino, qui aedificavit Ninivem, quae propter poenitentiam pulchra appellatur.

VERS. 13-20.-- « At vero Mesraim, » etc. (HIERON.) Exceptis Laabin, a quibus Libyes postea nominati sunt, qui prius Phutaei vocabantur; et Chasluim, qui postea Philistiim dicti sunt, quos nos corrupte Palaestinos dicimus, caeterae sex gentes nobis ignotae sunt, quia bello Aethiopico subversae. Possederunt autem terram a Gaza usque ad extremos fines Aegypti.

« Ludim et Anamim. Laabim, Nephetuim, » etc. Haec omnia ignorantur, vel quia deletae sunt gentes bello Aethiopico, vel quia ignoratur quae nomina nunc habeant.

VERS. 21.-- « De Sem. » De hoc novissime loquitur, 113.0114B| quia ejus generationem, et generationis lineam prosequitur.

« Heber. » Qui tamen quintus a filio Noe Sem. Utrum quia Hebraei dicuntur ex illo appellati, vel quia per illum generatio ad Abraham transit? Quid ergo probabilius sit Hebraeos dici tanquam Heberaeos, vel tanquam Abraaeos, merito quaeritur.

VERS. 22-24.-- « Assur. » Qui aedificavit Ninivem.

VERS. 25-30.-- « Natique sunt Heber filii, » etc. Heber, transitor, a quo Hebraei, id est, transitores. Veri Hebraei sunt, qui de praesentibus ad futura, de caducis ad mansura transeunt. Hae gentes a fluvio Cono possederunt omnem regionem quae vocatur Geria.

CAPUT XI.

113.0114C| VERS. 1.-- « Erat autem terra labii unius, » etc. (AUG., in Gen.) Dictum est superius quod filii Noe, vel filiorum ejus, distributi sunt per terras secundum linguas suas. Sed hoc per recapitulationem postea commemorat quod prius erat. Sed obscuritatem facit, quod eo genere locutionis ita contexit, quasi de his narratio quae postea facta sunt consequatur.

VERS. 2.-- « Cumque proficiscerentur. » (CHRYSOST., in Gen.) Vide quomodo humanum genus non potest subsistere intra suos limites, sed amplius concupiscens, majora semper appetit. Atque hoc est quod humanum genus perdit, quia non vult naturae suae mensuram agnoscere, sed semper majora desiderat. Quoniam « viderunt, inquit, campum in terra 113.0114D| Sennaar, » migrantes, et relicto priori loco illic habitaverunt.

VERS. 3.-- « Venite. » Timebant iterum diluvium; ideo auctore Nemrod voluerunt sibi constituere turrem, in qua diluvium non timerent. Stulta et impia audacia, unde secuta vindicta est et linguarum divisio.

(ISID. in Gen.) Turris, mundi superbia, vel haereticorum dogmata, etc., usque ad unitas confessionis et fidei.

VERS. 7.-- « Venite igitur, » etc. Ad angelos dixisse intelligitur; vel secundum illud: « Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. » Nam singulari numero subjunctum est: « et divisit 113.0115A| eos, » etc., sicut ibi: « Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam. »

(GREG. Moral. lib. II, c. 5.) « Venite, » etc. Dicitur his qui Deo adhaerent, « Venite, » quia a divina contemplatione nunquam decrescere, sed semper accrescere, et nunquam corde recedere, stabili motu est semper venire. Ascendunt angeli Creatorem conspiciendo, descendunt creaturam illicite se erigentem examine districtionis premendo. Dicere ergo, « Descendamus, et confundamus linguam eorum, » est in semetipso quod recte agatur ostendere, et per vim internae visionis eorum mentibus exhibenda judicia occultis motibus inspirare.

VERS. 8, 9.-- « Divisit eos. » (ALC.) In hac divisione linguarum nihil novum fecit Deus, sed dicendi 113.0115B| modos et formas loquelarum diversis gentibus divisit. Unde easdem syllabas et ejusdem potestatis litteras aliter conjunctas in diversis linguis invenimus, et saepe eadem nomina vel verba aliud significantia; unde ubi dicitur psalmo II: « In virga ferrea, » in Graeco habetur, ἐν ραβδῳ σιδηρᾶ, in raudo sidera. Igitur in Latino sidera non ferrea significat, sicut in Graeco, sed astra.

(AUG. lib. XVI de Civit. c. 4.) Merito malus punitur affectus, etiam cui non succedit effectus. Genus vero poenae quale fuit? Quoniam enim dominatio imperantis in lingua est, ibi damnata est superbia, ut non intelligeretur jubens homini, qui noluit intelligere ut obediret jubenti Deo.

VERS. 10-25.-- « Sem centum erat annorum. » 113.0115C| (BEDA, Hexaem., lib. III, t. II, col. 131.) Magna quaestio nobis nascitur secundum litteram, quomodo Sem biennio post diluvium centum esse annorum dicatur, cum supra quingentesimo anno Noe natus asseratur, et sexcentesimo anno ejusdem Noe diluvium venisse legatur, etc., usque ad « quia tulit eum Deus. »

VERS. 26-30.-- « Thare genuit Abram et Nachor. » (AUG. quaest. 25 in Gen.) Non simul, sed suis temporibus, ex quo gignere coepit. Nec attendendus est in his ordo nativitatis, sed significatio futurae dignitatis, in qua excellit Abram.

VERS. 31-32.-- « In Ur Chaldaeorum. » (HIERON.) In Hebraeo in Ur Chesdim ( ), id est, in igne Chaldaeorum. Hic fabulantur Hebraei quod Abram in 113.0115D| ignem sit missus, quia ignem noluit adorare, quem Chaldaei colunt, et Dei auxilio liberatus, de idololatriae igne effugerit. Unde ad eum dicitur: « Ego sum qui eduxi te de Ur Chaldaeorum. »

« Aram patris Melchae. » (Ibid.) Idem pater utriusque. Aram filius Thare, frater Abrae et Nachor, duas filias genuit, Melcham et Sarai, cognomento Jescham. Melcham duxit Nachor, et Sarai Abram. Nondum enim inter patruos et neptes nuptiae fuerant prohibitae, quae in principio etiam inter fratres et sorores sunt celebratae.

« Tulit itaque Thare Abram, » etc., usque, facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran. » (AUG.) Prius dicitur, « quod 113.0116A| cum esset Thare septuaginta annorum genuit Abram, et postea cum omnibus suis mansit in Charan, et mortuus est. » Et dictum est Abrae ut exiret de Charan, et exivit cum esset septuaginta quinque annorum. Sed per recapitulationem ostenditur vivo patre Dominum praecepisse, etc., usque ad a quo Judaei dicti propter regiam tribum.

CAPUT XII.

VERS. 1.-- « Egredere de terra, » etc. (AUG. ubi supra.) Consideranda est narratio Stephani de hac re, etc., usque ad sic igitur locatus est in terra illa Abram, quando ibi vixit usque ad nativitatem Jacob.

(STRAB.) Notandum quod jam egressus fuerat de terra sua, sed tunc egressus fuerat corpore, non 113.0116B| mente et voluntate; habebat enim animum forsitan revertendi, quando dictum est ei: « Egredere, » etc.

(ISID.) Reliquit terram Christus et cognationem Judaeorum, et magnificatus est in populis gentium. Nobis quoque exeundum est de terra nostra, id est, de facultatibus et opibus terrenis, et cognatione, id est conversatione vitiorum, quae, nobis a nativitate cohaerentia, quasi affinitates consanguinitatis sunt conjuncta; et « de domo patris, » id est de memoria mundi, ut ei renuntiantes possimus cum populo Dei dilatari, et in terram promissionis coelestis, cum tempus venerit, introduci.

VERS. 2-3.--Faciamque te in gentem magnam, » etc. (ISID.) Duo promittuntur Abrae, quod scilicet terram Chanaan semen ejus possidebit, cum dicitur: 113.0116C| « Et veni in terram quam monstrabo tibi. » Aliud autem longe praestantius, non de carnali, sed de spirituali semine, quo pater futurus est, non tantum gentis Judaicae, sed omnium gentium fidem suam sequentium; quod ita promittitur: « Et benedicentur in te omnes gentes terrae. »

VERS. 4.-- « Septuaginta quinque annorum. » (HIERON. in Q. Hebr.) Si Thare pater Abrae in regione Chaldaea, etc., usque ad et ibi diutius moratus sit.

VERS. 8-12.-- « Bethel. » (RAB.) Interpretatur domus Dei, quae post Bethaven vocata est, id est domus idoli.

« Hai. » Mystice. Hai oculus vel fons interpretatur. Patriarcha ergo tendens ad terram promissionis, tetendit tabernaculum inter Bethel 113.0116D| et Hai, quia sancti fonte baptismi regenerati, in cursu hujus vitae circumspecti, ad Dei tabernaculum, id est, coelestem properant civitatem.

VERS. 13-14.-- « Dic ergo, obsecro, » etc. (AUG. lib. XVI de Civ., c. 19.) Quaeritur cur patriarcha voluit mentiri, etc., usque ad et vitam suam et uxoris pudicitiam.

VERS. 15-20.-- « Sublata est mulier. » (RAB.) Excusatur Sarai, quae in domum Pharaonis transfertur invita, non solum in hoc quod non inquinatur corpus nec anima nisi mentis consensu, sed etiam in hoc quod conveniente et permittente viro suo factum est.

(AUG. Quaest. in Gen.) Apud Pharaonem tandiu 113.0117A| potuit esse intacta, quia in Esther legitur quod puellae non statim ad reges introducebantur, sed uno anno custodiebantur, et sex mensibus oleo myrrhino ungebantur, et aliis sex mensibus in diversis odoramentis erant. Potuit ergo per has inducias temporis intacta manere. Et interim bene usi sunt Abram Aegyptii, donec Pharao a Deo flagellatus, et cognoscens quod esset uxor ejus, redderet intactam.

CAPUT XIII

VERS. 1, 2.-- « Ascendit ergo Abram, » etc. (HIERON. in Q. Hebr.) De Aegypto liberatus bene ascendisse legitur, sed quomodo potuit dives esse valde? Sed in Hebraica veritate habetur gravis vehementer: Aegypti enim pondere gravabatur. Et 113.0117B| licet videantur esse divitiae auri et argenti, si autem Aegyptiae sunt, sancto viro graves sunt; nec, ut in LXX legitur, « Abiit unde venerat in desertum usque Bethel, » sed, secundum Hebraeum, « Abiit in itinere suo per austrum usque Bethel. » De Aegypto enim profectus est, non ut desertum peteret, quod in Aegypto reliquerat, sed ut per austrum, qui aquiloni contrarius est, veniret ad domum Dei, ubi erat tabernaculum ejus inter Bethel et Hai.

VERS. 3-5.-- « In Bethel, » etc. Est autem Bethel civitatula in duodecimo lapide ab Helia ad dexteram euntibus Neapolim: quae prius Luza, id est Amygdalus, vocabatur, in tribu Benjamin: Hai vero in tribu Juda separata sacerdotibus; Bethel, domus Dei; Hai, oculus vel fons: bene ergo tabernaculum 113.0117C| inter Bethel et Hai figens, altare Domino aedificavit, quia sancti a mundi principe et saeculi voluptatibus recedentes, abluti sancto fonte baptismi, cursum praesentis vitae considerate ducentes, et hostiam laudis et boni operis super altare fidei Deo exhibentes, ad domum Dei, id est ad coelestem Hierusalem, feliciter tendunt.

VERS. 6-9.-- « Erat quippe substantia eorum multa, » etc. « Ne quaeso sit, » etc. Nos quoque nihil concordiae et charitati praeponamus, sed per dexteram prosperitatis, vel sinistram adversitatis, in pace et dilectione perseveremus. Rixa inter pastores Lot et pastores Abrae controversiam significat inter pastores catholicos et subversores haereticos. Unde et Lot haeresiarchas significat, qui declinans interpretatur; 113.0117D| et circa Jordanem, id est descensum, regionem sibi elegit. Pastores ejus, haereticos et schismaticos, qui pulchra et declivia petunt, nec in montem cum Mose ascendunt ad Dominum, pacem et unitatem continentes; et optionem quo volunt eundi accipiunt; et gratiam fugientes, libero arbitrio se committunt. Pastores vero Abrae catholicos doctores significant, qui haereticos etiam localiter fugiunt, secundum illud ad Titum III: « Haereticum hominem post primam et secundam correctionem devita: » et hoc inter gentes Chananaei et Pheresaei, in terra scilicet promissionis, quia inter catholicos et haereticos, quorum sit regnum coelorum, solet esse contentio.

113.0118A| « Fratres enim sumus. » Tribus modis dicuntur fratres in sancta Scriptura: natura, ut Jacob et Esau; cognatione, ut Abram et Lot; gente, sicut omnes Judaei. Unde si attenuatus fuerit frater tuus et vendiderit se tibi, etc.

VERS. 10-12.-- « Sicut paradisus, » etc. Hinc discimus esse paradisum terrenum, cui comparatur terrena irrigatio. Haec enim regio plana erat et campestris, et irrigata Jordane fluente, sicut Aegyptus Nilo.

VERS. 13.-- « Coram Domino. » Cui crimen puniendum committitur: nam et hominibus manifestum crimen, sed non puniendum.

VERS. 14.-- « Leva oculos, » etc. Quasi aspice per quatuor climata orbis; possessio Palestinae 113.0118B| promittitur ei et semini ejus. Quod in quibusdam codicibus, mare pro occidente ponitur, ideo fit quia Palaestina mare habet ab occidente.

VERS. 15-17.-- « Omnem terram, » etc. Non hoc solum promissum est. Non enim dictum est, Tantum terrae tibi dabo quantum vides; sed, Tibi dabo terram quam vides. Cum enim et ulterior undique dabatur, haec praecipue dabatur quae videbatur. Unde et addidit: « Surge et perambula terram, » etc., ut perambulando scilicet perveniat ad eam quam in uno loco stans videre non poterat. Significatur autem ea terra quam acceperat Israel semen Abrae secundum carnem, non secundum fidem: quod futurum erat sicut arena maris, quia numerari non possit.

113.0118C| « Tibi dabo. » Christo promittitur haereditas omnium gentium, qui Ecclesiam suam per totum mundum diffudit, cui Pater dicit: « Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II). » Et psalmo LXXI: « Et dominabitur a mari usque ad mare. »

VERS. 18.-- « In Hebron. » Civitas est in tribu Juda, quae et Cariatharbe dicitur, id est, civitas quatuor; CHARIAT enim Hebraice civitas, arbe quatuor. Ibi enim situs est Adam maximus et Abram, Isaac et Jacob.

CAPUT XIV.

VERS. 1.-- « Amraphel. » Interpretatur dixit ut caderet, et est rex Sennaar, quae excussio dentium 113.0118D| vel fetor eorum interpretatur. Hic significat haereticos, qui ad casum tendunt, et verbis dolosis fetidum sensum evomunt.

« Arioch. » Ebrius vel ebrietas interpretatur: stultitiam gentilium significat, qui iniquitate ebrii creaturam pro Creatore colunt, et saeculi illecebris volvuntur. « Chodorlahomor. » Decorus manipulus interpretatur, qui est rex Elam, id est, hujus saeculi: hypocrisim significat, quae licet vana sit et perniciosa, tamen decora in superficie videtur, sed in futuro quid fuerit apparebit.

« Thadal. » Sciens jugum vel explorator, qui est rex gentium; avaritiam significat, quae sagax et versuta multos sibi subjugat.

113.0119A| « Amraphel, » etc. Hi quatuor reges figurant quatuor principalia vitia, quatuor virtutibus principalibus contraria; quae quinque sensus per quinque reges significatos subjugare nituntur, per concupiscentiam carnis, per concupiscentiam oculorum, per ambitionem saeculi.

VERS. 2-13.-- « Balae. » (HIERON.) Hebraice devoratio dicitur. Tradunt Hebraei hanc alibi Salissam dici, et vitulam consternantem, quod tertio terrae motu absorpta sit. Et ex eo tempore quo Sodoma et Gomorrha, Adame et Seboim divino igne sunt subversae, illa parvula nuncupetur. Segor enim transfertur in parvam, quae Syra lingua Zoara dicitur. Vallis autem Salinarum, in qua fuerunt putei bituminis, post Dei iram et sulphuris pluviam, in mare 113.0119B| Mortuum versa est. quod a Graecis stagnum Asphalti, id est bituminis, dicitur.

Mystice. Quatuor reges quinque superant, dum contrariae potestates quinque sensibus corporis abutentes vitiis illaqueant et captivant.

Allegorice. Tales reges superant primum Bara, qui interpretatur malitia vel creatura, et est rex Sodomorum, id est caecitatis, vel pecudis silentis, cum eis qui in vetusta malitia perseverant, more pecudum caecitatem libidinis sequi persuadent. Vincunt et Bersa, id est in angustia constitutum, regem Gomorrhae, id est populi tumentis et seditiosi, cum eos qui curis saeculi angustiantur ac nefas rapinae agere non formidant, obruunt et prosternunt. Vincunt quoque Sennaab regem Adamae, id 113.0119C| est terrenae, cum eos qui terrena tantum sapiunt in luxuria permanere hortantur, ut dicant: « Comedamus et bibamus, cras enim moriemur (I Cor. XV). » Vincunt Semeber, qui interpretatur ibi perditio, et est rex Seboim, id est cinguli maeroris, cum per iracundiam et invidiam incautos decipiunt; unde Job V: « Stultum interficit iracundia, parvulum occidit invidia. » Regem quoque Bale vincunt, cum pusillanimes in desperationem mittunt; Bale namque interpretatur praecipitatio vel absorbitio: ad hoc maxime diabolus certat ut post lapsum peccati in desperationem mittat.

VERS. 4-6.-- « Duodecim, » etc. Duodenarius superfluus est numerus. In qua superfluitate serviunt quinque sensus nostri vanae superstitioni, quam 113.0119D| significat Chodorlahomor, et quatuor vitiis sibi adjacentibus; et recedere volentes gravem persecutionem patiuntur, et saepe superantur.

VERS. 7-12.-- « Percusseruntque. » (HIERON.) Alia editio habet, etc., usque ad quia ibi populum Deus judicavit.

« Raphaim in Astaroch, » etc. Nomina locorum et gentium significant carnaliter viventes, quos facile vitia vincunt.

VERS. 13.-- « Hebraeo. » LXX, transfluviali; quia scilicet de Mesopotamia veniens transito fluvio Euphrate, sedem posuit in terra Chanaan. Unde Jesus Nave: « Quid vultis servire diis patrum vestrorum qui sunt trans flumen? »

113.0120A| VERS. 14-17.-- « Quod cum audisset Abram, » etc. (ISID.) Mystice. Similiter fides nostra cum firmata est Spiritu principali, quinque sensus corporis quasi quinque reges subjicit, verbo Dei triumphans de homine exteriori. Ille in trecentis decem et octo adversarios debellavit, quia nos in sacramento crucis, quam tau littera significat, quae trecenta significat, quinque sensus carnales, nos antea variis vitiis captivantes, superamus. Decem et octo, ex ternario et senario multiplicatus, fidem Trinitatis et perfectionem significat operis quibus virtutum contra vitia plena victoria perficitur.

(STRAB.) Allegorice. Bellum Abrae cum quatuor regibus significat bellum virtutum et vitiorum. Pater ergo fidei, et prima via credendi, pro fratre suo 113.0120B| Lot dimicavit et vicit, non in multitudine exercitus, sed in trecentis decem et octo expeditis vernaculis. Sic quisque pro anima sua contra spirituales nequitias bellum gerat cum trecentis decem et octo vernaculis, id est, cum auxilio sanctae crucis: tau enim littera, quae habet figuram crucis, trecenta exprimit.

Dan autem unus est de fontibus Jordanis; alter enim Jor vocatur, quod interpretatur rivus; duobus ergo fontibus, qui non procul a se distant, in unum rivulum foederatis, Jordanis appellatur.

VERS. 18, 19.-- « At vero Melchisedech, » etc. (HIER.) Nunc aiunt Hebraei esse Sem filium Noe, et computatione annorum ostendunt eum usque ad Isaac vixisse: et omnes primogenitos a Noe usque ad 113.0120C| Aaron pontifices fuisse. Salem vero postea dicta est Hierusalem; Apostolus memorans Melchisedech, « sine patre et matre, » refert ad Christum, et per eum ad Ecclesiam gentium, quia gloria capitis ad membra refertur. Quoniam benedixit Abrae circumciso, et in eo Levi, et sic Aaron, de quo postea sacerdotium. Ex quo vult colligere sacerdotium Ecclesiae habentis praeputium benedixisse circumciso sacerdotio Synagogae. Quia autem ait: « Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, » ministerium nostrum veri ordinis signatur, non per Aaron irrationalibus victimis immolandis, sed oblato pane et vino, id est, corpore Domini et sanguine consecrari.

(STRAB.) Melchisedech, qui interpretatur rex justitiae, 113.0120D| et dicitur rex pacis, Christum significat, per quem reconciliati sumus, et qui in fine saeculi juste judicaturus est.

VERS. 20-23.-- « Dedit ei decimas. » (ISID.) Sciens ergo patriarcha, etc., usque ad partim stipendia legitime pugnantibus debita non abnegans.

VERS. 24.-- « Qui venerunt, » etc. Utitur enim aliquando fides testimoniis infidelium; unde Apostolus ad Titum I: « Malae bestiae, pigri ventres, » sed ad utilitatem fidelium.

CAPUT XV.

VERS. 1.-- « His itaque transactis, » etc., « Noli timere. » Triumphata multitudine vitiorum, confortatur 113.0121A| spes cujusque fidelis a Domino ne titubet, sed mercedem exspectet.

VERS. 2.-- « Dixitque Abram. (HIERON. in Q. Hebr.) « Ego vado sine liberis, » etc. usque ad ab hoc aiunt Damascum et nominatam, et conditam.

VERS. 5-8.-- « Suspice coelum, » etc. Superius dixit: « Erit semen tuum sicut arena maris, » quia in illa plebe quidam erant carnales et terreni, qui arenae comparantur, quia aridi, et a bonis operibus infecundi; alii quasi stellae fulgentes.

(RAB.) Duplex significatio promissi seminis datur. Ostensis stellis dicitur ei: « Sic faciam semen tuum, » id est, gentem Christianam, cujus tu pater futurus es, in fide, scilicet resurrectionis lumine 113.0121B| coruscare. Ostensa vero arena dicitur: « Sic erit semen tuum, » etc., id est, copiosa erit gens Judaeorum, sed arida et infecunda.

VERS. 9-10.-- « Sume, inquit, mihi, » etc. (ISID. in Gen., tom. V.) Vacca triennis, plebs Judaica posita sub jugo legis, etc., usque ad quando per ignem separabuntur boni a malis.

« Vaccam triennem, et capram trimam, » etc. Quia ab Adam usque ad Noe, et inde usque ad Abram, deinde usque ad David, populus adolevit.

VERS. 11.-- « Descenderuntque volucres, » etc. (GREG., lib. XVI Moral., c. 20.) Tropologice. In ipso orationis sacrificio ingerunt se importunae cogitationes, rapere vel violare cupientes: sed manu sanctae discretionis debemus custodire quod foris offerimus, 113.0121C| ne maligni spiritus et perversae cogitationes rapiant.

VERS. 12.-- « Pavor irruit, » etc. (AUG. in Quaest. Hebr.) Tractanda est ista quaestio propter eos qui contendunt istas perturbationes non cadere in animum sapientis, etc., usque ad non dicendam perturbationem.

VERS. 13-15.-- « Scito praenoscens, » etc. (ISID.) Populus Israel in Aegypto serviturus prophetatur: non quod Aegyptiis annis quadringentis servierit, sed quia hic numerus in illa afflictione completus est, quia ab illo tempore computatur quod ista Abrahae promittuntur.

« Scito praenoscens, » etc. (AUG. de Civ. lib. XVI, c. 24.) Non sic accipiendum est, tanquam in illa durissima servitute quadringentos annos populus Dei 113.0121D| fuerit, etc., usque ad populus Dei in Aegypto dura servitute afflictus est.

VERS. 16-21.-- « Generatione autem, » etc. (HIERON. epist. ad Damas.) Moses vero alibi dicit, etc., usque ad et ad Salomon perveniunt.

CAPUT XVI.

VERS. 1.-- « Igitur Sarai uxor Abram, » etc. (RAB.) Non est adulter Abram si, vivente uxore, ancillae jungitur, quia nondum promulgata erat lex Evangelii unius uxoris: et genus suum multiplicandum audierat, sed per quam mulierem nesciebat, quia Saram sterilem noverat. Non fuit in coitu libidinosa voluptas, sed prolis habendae pia charitas: 113.0122A| uxor quoque hoc voluit et coegit, quae filios habere non poterat; ideo ex alia suscipere cupiebat quem in locum proprii adoptaret.

VERS. 2-11.-- « Ingredere ad ancillam, » etc. (HIERON.) Nota diligenter quod procreatio filiorum in Hebraeo aedificatio dicta est, etc., usque ad tanquam per angelum lata in gratiam redeat et se subjiciat.

(RAB.) Hae duae mulieres sunt duo Testamenta: Agar, Vetus, quod in Synagoga Judaicum populum servituti nutriebat obnoxium; Sara, Novum, quod populum Christianum in libertatem fidei generavit. Multiplicati sunt ancillae filii, ut non numerarentur prae multitudine, qui supra arenae comparantur. Ipse ergo populus ferocitate sua aemulus, et omnibus bonis contrarius, et maxime cum Christianum populum 113.0122B| toto orbe invidia stimulante persequitur, et longe lateque dispersus, vagando et negotiando omnibus est onerosus.

VERS. 12.-- « Hic erit ferus homo. » Vel rusticus, secundum alios. (HIERON.) In Hebraeo habetur phara quod interpretatur onager. Significat semen ejus habitaturum in deserto, id est, Saracenos vagos, incertisque sedibus, qui omnes gentes quibus desertum ex latere jungitur incursantes, impugnantur ab omnibus.

VERS. 13.-- « Vocavit autem Agar. » Recte nomen ejus ita vocavit, quia gratuito consulit miseris et humiles consolatur. Unde: « Tu laborem et dolorem consideras, et tibi derelictus est pauper, » etc. « Profecto hic vidi posteriora videntis me. » Tale est 113.0122C| illud: « Videbis posteriora mea, nam facies non apparebit tibi. » « Non enim homo videbit faciem meam et vivet (Exod. XXXIII). » Illam enim manifestationem sapientiae Dei nemo potest videre et vivere. Ipsa est species ad quam suspirat qui Deum diligit toto corde, tota anima, tota mente: ad quam contemplandam, etiam proximum diligendo sicut seipsum, quantum potest, aedificat. Posteriora vero ejus, id est, incarnationem ejus, quam assumpsit postremis temporibus, nunc per fidem et dilectionem desiderando contemplamur, et in futuro aeterna contemplatione fruemur.

VERS. 14-16.-- « Propterea appellavit puteum illum, » etc. (HIERON.) Usque hodie puteus Agar demonstratur in deserto Arabiae, inter Cades et Barad, 113.0122D| quod significat veteris legis et novae Scripturam, quam conditor noster, vita viventium, spes morientium, intuitu piae miserationis mortalibus dedit, ut edocti et a vitiis correcti, Dei visione perpetuo digni esse mereantur.

CAPUT XVII. VERS. 1-4.-- . . . . . . « Ponamque foedus, » etc. In Hebraeo berith ( ) quod non testamentum, sed foedus, sive pactum significat.

VERS. 5-7.-- « Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram. » (HIERON.) Dicunt Hebraei quod Deus ex nomine suo, quod apud illos tetragrammaton est, h litteram Abrahae, et Sarae addiderit. Dicebatur 113.0123A| autem Abram, quod est pater excelsus; postea dictus est Abraham, quod est pater multarum, nam gentium in nomine non habetur, sed subauditur. Nec mirandum quod cum apud Graecos et nos a littera videatur addita, h littera addita dicatur: idioma enim Hebraeae linguae h consuevit scribere et a legere: sicut econtrario, h pronuntiare et a scribere.

VERS. 8, 9.-- « Daboque tibi et semini tuo. . . .et omnem terram Chanaan. » Chanaan interpretatur motus eorum: cujus terra a fidelibus in possessionem accipitur, cum mens prius diversis circumacta motibus, in melius mutata, postmodum irreflexis oculis in anteriora extenditur

« In possessionem aeternam. » (AUG.) Scriptura vocat aeternum cujus finis non constituitur, aut quod 113.0123B| non ita fit ut deinceps non sit faciendum, quantum pertinet ad curam vel potestatem facientis; unde: Serviet aeternum qui parvo nesciet uti.

VERS. 10.-- « Circumcidetur ex vobis masculinum, » etc. (STRAB.) Tribus de causis hoc praecipitur Abrahae. Primo ut per obedientiam mandati placeat, per cujus praevaricationem Adam displicuerat; secundo, ut hoc signo a caeteris nationibus discerneretur; tertio, ut in eo membro circumcisus quo libido solet dominari, castitatem sibi servandam et impudicitiam rescindendam cognosceret.

VERS. 11-13.-- « Carnem praeputii. » (RAB. STRAR.) Circumcisio facta in uno membro significat circumcisionem spiritualem, quae in corde et in omnibus 113.0123C| sensibus exhibenda est. Circumcidendum est cor, ne noxia cogitemus; oculi, ne vanitatem videamus; aures circumcidendae sunt, id est obturandae, ne audiant sanguinem: et sic in omnibus sensibus celebranda est circumcisio.

(ALCUIN. in Gen., tom. I.) Ideo autem Abrahae circumcisio commendata est, etc., usque ad unde olim praevaricatores generaverunt ad mortem.

Allegorice. Jam tunc propter futuram peregrinationem, ne misceretur semen ejus gentibus, circumcisionis pactum datur in signum: quia significat naturam renovatam per baptismum, post spoliationem veteris hominis per Christum, qui resurrexit post baptismum. Servos vero vernaculos, emptitios etiam, circumcidi praecepit, ut doceret ad omnes 113.0123D| pertinere redemptionis gratiam. Ibi et parentum mutantur nomina, ut omnia resonent novitatem. Abram, pater excelsus; Abraham, pater multarum gentium.

VERS. 14.-- « Masculus cujus praeputii caro, » etc. (ISID.) Quaeritur quomodo pueri circumcisi (qui pactum Dei irritum non fecerunt, sed qui eos circumcidere neglexerunt) perire debeant? Sed pactum Dei non secundum opus, sed secundum originem in primo homine irritum fecerunt, in quo omnes peccaverunt. Nascuntur enim omnes, non proprie sed originaliter, peccatores. Ideo pereunt omnes qui per regenerationem non liberantur.

VERS. 15, 16.-- « Sarai uxorem tuam, » etc. 113.0124A| (ISID.) Declaratur promissio de vocatione gentium in Isaac filio promissionis, id est gratiae, non naturae, quia de sene patre et sterili matre: et quia hoc non per generationem, sicut Ismael, sed per regenerationem futurum erat, imperata est circumcisio, quando Sarae filius promittitur in typo Ecclesiae, non quando Ismael, qui typus Judaeorum.

(HIERON.-ISID.) Errant qui putant primum Saram per unum r scriptum fuisse, et postea additum esse alterum r. Et quia r apud Graecos centum significat, multas super hoc nomine suspicantur ineptias, cum et utcunque velint vocabulum commutatum, non Graecam, sed Hebraicam debet habere rationem. Hebraeum est enim. Nemo enim altera lingua quemlibet vocans, etymologiam vocabuli sumit ex 113.0124B| altera. Sarai ergo primum vocata est ( ) per scin, res, iod. Sublata ergo iod addita est he littera, quae pro a legitur, et vocata est Sara ( ). Antea enim dicebatur princeps mea, quia quasi unius familiae mater: postea absolute princeps, omnium scilicet gentium princeps futura. Quidam pessime suspicantur eam prius lepram fuisse vocatam, et postea principem, cum lepra sarai dicatur ( ), quod in nostra lingua videtur habere aliquam similitudinem, sed Hebraeo penitus est diversa. Scribitur enim per zadich et ain et res et tau; quod a tribus superioribus, id est, schin, res et he, quibus scribitur Sara, manifeste distat.

VERS. 17, 18.-- « Cecidit Abraham in faciem suam, et risit in corde suo. » (HIERON.) Post paulum 113.0124C| sequitur: « Et vocabis nomen ejus Isaac: » qui risus interpretatur de risu Abrahae, non de risu Sarae. Postquam enim ex risu Abrahae vocatus est filius ejus Isaac, legitur Saram risisse.

« Nomen ejus Isaac. » Sciendum quod quatuor in Veteri Testamento nominibus suis aperte, antequam nascerentur, vocati sunt: Ismael, Isaac, Samsom et Josias. Lege Scripturas.

VERS. 19.-- « Constituam pactum meum, » etc. Pactum vero Domini cum Isaac, populo scilicet fideli, quem mater Ecclesia per fidem et baptismum generavit. « Et foedus sempiternum, » quia aeternae vitae possessio ei soli promittitur, qui cum capite suo Christo regnum coeli semper possidebit.

VERS. 20.-- « Super Ismael, » etc. Historice. 113.0124D| Ismael populum Judaeorum significat, qui multiplicatus est valde; duodecim duces generavit, cum multitudo carnalium Judaeorum ex duodecim patriarchis genita, in duodecim tribus est divisa.

VERS. 21.-- « In anno altero. » Annus alter, quo Sara genuit Isaac, tempora sunt regenerationis, quibus fusus est sanguis Christi et genus humanum ad vitam restauratum.

VERS. 22.-- « Ascendit Deus ad Abraham, » etc. ( Glossa Graeca. ) Ergo, ut ita dicam, descenderat, et humilem se, circumcisionis legem statuens, praebuerat.

VERS. 23-27.-- « Tulit autem Abraham, » etc. Non intendebat Deus ut tantum praeputium carnis 113.0125A| Abrahae et sobolis ejus circumcideretur, sed ei, quem a cunctis elegerat, aeterni Testamenti munera conferebat; unde Paulus Phil. III: « Nos sumus enim circumcisio, qui spiritu Deo servimus. » Et alibi, Rom. II: « Non enim qui in manifesto Judaeus est, neque quae in manifesto, in carne, est circumcisio. » Circumcidamus ergo Dei verbo aures, labia, cor, praeputium et omnia membra carnis. De circumcisione aurium dicitur Luc. VIII: « Qui habet aures audiendi, audiat; » incircumcisis auribus verba sapientiae et veritatis non possumus audire. Circumcidamus labia, ne aliquid turpe, vel malum, vel otiosum loquamur. Circumcidit carnem praeputii, qui sola causa posteritatis, certis et legitimis temporibus, conjugio utitur: qui aliter agit, 113.0125B| non circumcidit. Ecclesia vero, gratia Christi pro se crucifixi roborata, non solum se ab illicitis temperat, sed etiam a concessis, et tanquam virgo sponsa Christi pudicis virginibus floret, in quibus vera circumcisio praeputii servatur in carne. Qui autem non obscoenis desideriis, vel sensibus haereticis, et blasphemis assertionibus, moechatur, sed fidei puritatem in conscientia custodit, corde circumcisus est: et de eo dici potest: « Beati mundo corde (Matth. V), » etc. Circumcidantur manus, ne mala faciant, pedes, ne in malum currant: visus, ne illicita concupiscat; gustus, ut ad gloriam Dei manducet et bibat; odoratus, ut Christi odorem capiat, et operibus misericordiae odorem suavitatis spargat. Singula quoque membra, si in officiis Deo serviant, 113.0125C| circumcisa sunt. Si ultra praescriptam legem luxurient, incircumcisa.

(HIERON.-STRAB.) Quaeri solet quomodo feminae salvabantur, quae non circumcidebantur? Fide scilicet et hostiarum oblatione, sicut ante circumcisionem viri sancti mundabantur unde: « Fide purificans corda eorum. »

CAPUT XVIII.

VERS. 1.-- « Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre. » (ISID. in Gen. ) Abraham triplicem figuram gerit: primam, Salvatoris, qui relicta cognatione venit in mundum; alteram, Patris, quia Filium unicum immolavit; tertiam (quae in hoc loco apparet), sanctorum qui adventum Christi cum gaudio 113.0125D| susceperunt. Tabernaculum Abrahae Hierusalem significat, ubi pro tempore prophetae et apostoli habitaverunt, et Christus adveniens a credentibus exceptus, ab incredulis in ligno suspensus est.

VERS. 2, 3.-- « Tres viri. » Tres viri Christi pronuntiant adventum, quem duo angeli comitantur, Moses secundum quosdam, et Elias; unus legislator, qui in lege adventum Domini indicavit: alter, qui in fine venturus est, secundum adventum Christi nuntiaturus, et Evangelium ejus praedicaturus. Unde transfigurato Domino in monte cum eo videntur. « Tres vidit, et unum adoravit, » Salvatorem scilicet ostendens, cujus adventum praestolabatur. Unde: « Abraham vidit diem meum et gavisus 113.0126A| est (Joan. VIII). » Praevidit enim mysterium futuri sacramenti. Unde pedes eorum lavit, ut in fine mundi purificationem lavacri futuram monstraret; pedes enim novissima significant.

« Quos cum vidisset. » (GREG., lib. IX Moral., c. 51.) Moraliter. Abraham tribus angelis occurrit, quia vir et dominus domus, scilicet spiritualis intellectus, debet in cognitione Trinitatis claustra carnis excedere, et quasi habitationis infimae januam exire. Cura carnis, quam Sara significat, foris ad jactantiam non appareat, sed post tergum viri, id est, sub discretione spiritus, solis necessariis intenta, nesciat procaciter detegi, sed verecunde moderari.

(Ibid., lib. XXVIII, c. 4). Abraham non potuisset angelos videre, hospitio suscipere et cibos adhibere, 113.0126B| nisi corpus ex aere assumpsissent: non enim apparerent, non cibos sumerent, nisi solidum corpus ex coelesti elemento haberent. Nec mirum quod modo angeli, modo Dominus vocantur, quia angeli vocantur, qui exterius ministrant, et Dominus ostenditur, qui eis interius imperat.

VERS. 4, 5.-- « Sed afferam. » Ad hospitalitatis officia revertitur, quae etiam angelis exhiberi possunt, cum ex elementis corpoream formam assumunt: quod Abraham intelligens, deitatem in unitate adorabat, et dispensationi angelicae in forma visibili ministrabat.

VERS. 6.-- « Tria sata. » Haec in typum Ecclesiae dicuntur, quae de tribus mundi partibus in unitatem fidei congregata est, et quasi panis sine fermento 113.0126C| igne Spiritus sancti decocta est.

(STRAB.) Satum genus est mensurae. Tria sata tres filios Noe significant, ex quibus omne genus hominum disseminatum est. Significatur ergo Ecclesia, vel evangelica doctrina per totum mundum disseminanda, et in tribus mundi partibus, Asia, Africa et Europa, multiplicanda.

« Tria sata, » de quibus Sara subcinericios panes facit, tres filios significant Noe, ex quibus omne genus hominum natum est: qui divinae Trinitati credentes aqua baptismatis per Saram, id est Ecclesiam, conspersi sunt, et in unum panem corporis Christi redacti. Haec sunt tria sata farinae, quae mulier in Evangelio fermentavit: azymi sunt panes, quia sine fermento malitiae, et angore [ Al., rancore] 113.0126D| nequitiae, et fervore perversae doctrinae, oportet esse credentium unitatem.

« Subcinericios. » Subcinericii sunt, ut per poenitentiam delictorum Spiritus sancti vapore decocti, esca Deo acceptabilis efficiantur.

VERS. 7.-- « Vitulum tenerrimum. » Vitulus tener et saginatus Christi corpus est, quod pro salute mundi ad arborem crucis immolatum est. Hic est vitulus qui prodigo filio occiditur.

VERS. 8.-- « Butyrum et lac » cum carne vituli apposuit, quia lac veterem legem signat; unde I Cor. III: « Lac potum dedi vobis, non escam, » etc. Tradiderat enim illis legis mandatum, quasi lac de duarum tabularum expressum uberibus, hoc est 113.0127A| testamentum fidei, quia nondum poterant evangelicae doctrinae solidam escam sumere. Butyrum uberrimum et pinguissimum evangelicum est testimonium, quod velut oleum fidelibus in signum datur. Vitulum cum lacte et butyro apposuit, quia nec corpus Domini sine lacte legis, nec hoc sine Evangelio esse potest. Sub arbore autem sederunt in Dominicae passionis signum, cujus praedicatores sunt.

VERS. 9.-- « Ecce in tabernaculo est, » etc. (STRAB.) Abraham foris cum angelis, Sara in tabernaculo est: quia fortium et doctorum est aperte praedicare, exemplis instruere: infirmorum et insipientium, discere et subditos esse.

« VERS. 10.--Et habebit filium, » etc. Promittit Deus Sarae sterili filium, dicens: Circa hoc tempus 113.0127B| veniam; non tempus, sed qualitatem sui adventus significat, quoniam per filium repromissum fidelis populus erat nasciturus. Unde Isa. LIV et Gal. IV: « Laetare sterilis, quae non parturis, » etc.

« Quo audito, etc. (AUG. Quaest in Gen. ) Arguitur Sara quia risit, et non Abraham, cum similiter riserit; quia illius risus admirationis fuit, hujus dubitationis, quod dijudicare potuit qui corda novit. Negat Sara se risisse cum Deum non possit latere, sed forte homines putabat. Abraham vero Deum intelligebat, sed humanitatis officia praebendo, quae tantum infirmae carni necessaria sunt; mirum est: nisi homines prius arbitratus est, sed in quibus Deum loqui intelligeret, quibusdam signis divinae majestatis apparentibus: sicut in hominibus Deum 113.0127C| apparuisse saepe Scriptura testatur, sed postea angelos fuisse cognoverunt.

VERS. 11.-- « Erant autem, » etc. Seniorum aetas minor est quam senum, etsi senes appellentur seniores. Unde, secundum medicos, senior vir de muliere seniore filios facere non potest, etiamsi adhuc muliebria fluant. Secundum hoc Abraham miratur Dei potentiam de promissione filii, et hoc miraculum posuisse Apostolum accipere possumus. Emortuum enim corpus non omnino ad generationem erat, si mulier juvenilis aetatis fuisset: sed de provecta aetate generare non poterat: de Cethura enim postea generavit, quia juvencula fuit. Tradunt enim medici quia senex de femina provectioris aetatis (etsi muliebria contingant ei) generare non possit, 113.0127D| de juvencula autem possit. Rursus mulier provectae aetatis, etsi adhuc muliebria contingant ei, de seniore parere non potest, de juvene potest. Miraculum ergo fuit, quia uterque senex et provectae aetatis, et desierant muliebria Sarae.

VERS. 12-14.-- « Voluptati operam dabo? » etc. (GREG. lib. IX Moral., c. 51.) Cura carnis, etc., usque ad quid mens nostra aliud quam gaudium parit?

VERS. 15.-- « Non risi, etc. (AMBR.) Vel ideo negavit se risisse, quia ignoravit; ideo risit, quia prophetavit.

VERS. 17-19.-- « Num celare potero Abrahae quae « gessurus sum. » Bene Dominus Abrahae secreta sua 113.0128A| committit, quem voluntatis suae et secretorum fidelem exsecutorem cognovit; de quo ipse carne nasciturus erat « in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (II Cor. II). » Promittit quoque Abrahae non solum praemia, sed obedientiae filiorum ejus justitiam, et circa eos promissa compleri. Rursumque promittitur Isaac, « in gentem magnam futurus, » et quod « in eo benedicentur omnes gentes terrae. » Quibus verbis duo illi promittuntur: gens Judaeorum secundum carnem, et omnes gentes per fidem.

VERS. 20.-- « Clamor Sodomorum et Gomorrhae, » etc. (AUG. Q. in Gen. ) Si haec verba non dubitantis, sed irascentis et minantis accipiamus, nulla est quaestio. Humano enim more ad homines loquitur 113.0128B| Deus, et ira ejus sine perturbatione est, quia immutabilis est. Saepe autem sic minando dicimus: Videamus si non tibi facio, et si non potero tibi facere; vel sciam, id est experiar utrum non possim. Sed perturbatio non cadit in Deum. Mos autem humanae locutionis est, cui Deus se coaptat, ut humanae infirmitati conveniat.

(GREG. lib. V Moral., cap. 7.) Peccatum vero cum voce, culpa est in actione. Peccatum vero cum clamore, culpa cum libertate.

VERS. 21-23.-- « Descendam et videbo, » etc. (GREG., Moral., c. 33.) Mala hominum non ante credamus quam probemus. Et ecce per angelos ad cognoscenda mala descendit, et tanto crimine involutos 113.0128C| inveniens, quasi patientiam praetermisit, et eos igne judicii ante judicii diem praevenit: qui cum tranquillitate judicat, ut majora crimina tarde credantur, et veraciter agnita citius puniantur.

(GREG., lib. I Reg., c. 178, tom. I.) Quo descenderet Deus, ut quae essent facta cognosceret? Aut quod non is, qui ubique est, sciret? Sed ut nostrae ignorantiae exemplum discretionis daret, quatenus debeamus mala gravia audita non credere, ipse se dicit ad cognoscendum descendere, de quo omnibus liquet quia et non descendens omnia sciret.

(HILAR., lib. IX, de Trin.) Habemus nescientem Deum, quod tamen non nesciat. Nam cum peccata magna valde sciat esse, rursum descendit ut videat an consummati sunt; et si nondum consummati 113.0128D| sunt, ut sciat: intelligimus eum non ea tunc scire, quia prius nesciat; sed tunc scire, quia tempus ad agendum sit. Nescire ergo Deum, non est ignorantiae diminutio, sed temporis plenitudo.

VERS. 24-26.-- « Si fuerint quinquaginta justi, » etc. (ISID.) Quinquagenarius numerus, a quo usque ad decem descendit, poenitentiam significat. Unde et quinquagesimus psalmus poenitentialis est. Si ergo converterentur, salvarentur. Sed cum Deus aspicit delinquentes nolle ad poenitentiam converti, illico ardorem immoderatae luxuriae igne gehennae compescit. Usque ad decem justos non perire Sodomam dixit, quia si in quolibet per decem praeceptorum custodiam Christi nomen inveniatur, non per 113.0129A| ibit. Denarii enim numeri figura et crucem Christi significat.

VERS. 27.-- « Loquar ad Dominum, » etc. (GREG. lib. XVIII Moral., c. 33.) Mystice. Sancti quanto magis divinitatis interna prospiciunt, tanto magis se nihil esse conspiciunt. Nusquam legitur Abraham se cinerem et pulverem professum esse, nisi cum meruit Dei locutionem habere. Et ait: « Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis, » etc. Fortasse enim aliquid se esse crederet, si veram essentiam, quae super ipsum est, non sensisset. Unde et David exclamat: « Memento, Domine, quoniam pulvis sum (Psal. X), » etc.

Moraliter. Quosdam per tumorem sensus non elevat, sed per misericordiae opera; quidam dum se 113.0129B| terrenis abundare conspiciunt, veras divitias non requirunt, et aeternum regnum non amant, quia temporalia sufficere putant. Non est ergo sensus in crimine, sed affectus. Cuncta enim quae Deus condidit bona sunt. Sed qui bonis male utitur, hic agit ut per edacitatis ingluviem eo, quo vivere debuit, pane moriatur. Pauper ad requiem Lazarus venerat, superbum divitem cruciabant tormenta (Luc. XVI): dives tamen Abraham fuerat, qui Lazarum in sinu tenebat. Ait tamen: « Loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis, » etc. Quid divitias suas aestimabat, qui seipsum pulverem cineremque putabat? Aperte cernimus in quo loco se posuerat, qui se pulverem et cinerem, etiam cum Deo loqueretur, aestimabat. Qua ergo poena feriendi sunt, qui 113.0129C| ad summa non proficiunt et de minimis se extollunt?

VERS. 28-33.-- « Quinque fuerint. » Quinque civitates igneis imbribus combustae. Omnes enim qui quinque corporis sensus libidinose tractaverunt, futuro incendio sunt cremandi.

« Quid si inventi, » etc. (ALC.) Non necesse est hoc de omni loco accipere. De Sodomis autem potuit dici, quia sciebat Deus nec decem esse ibi, et ideo sic respondebatur Abrahae ad exaggerationem iniquitatis Sodomorum

« Decem. » Denarius crucem Christi designat quia X littera, qua denarius exprimitur, in figura crucis formatur.

« Dixit. » Sciebat enim nec unum ibi esse praeter 113.0129D| Lot; ad exaggerandam iniquitatem hoc dicitur, sicut apud Jeremiam: « Videte si inveniatis hominem facientem justitiam (Jer. V); quasi: Invenite vel unum, et parco eis.

CAPUT XIX.

VERS. 1.-- « Veneruntque duo angeli, » etc. Notandum quod tres angeli numero impari Abrahae apparent, quia numero impari Deus gaudet. Sodomam venerunt pari numero, id est duo, qui numerus primus ab unitate recedit, et princeps est alteritatis, quasi femineam figurans mollitiem. Venerunt in « vespere, » quia jam Sodomitis occubuerat sol justitiae. « Qui cum vidisset, » etc. Dum occurrit Lot 113.0130A| et adorat, angelos videtur intelligere; dum ad refectionem corporis invitat, homines videtur putare. Sic de his et de illis qui Abrahae apparuerunt idem intelligendum est. Ex hoc autem loco Scripturae et multis aliis commendatur virtus hospitalitatis. Unde Paulus Heb. XIII: « Hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim placuerunt quidam Deo, angelis hospitio receptis. »

( Glossa Graeca. ) Notandum ubi beneficia Dei explicantur, Deum adesse; ubi vero supplicia exercentur, angelos mitti; ut sciamus Deo benefacere, jucundum et placitum Deo proprie esse ulcisci vero Deo ingratum esse.

VERS. 2.-- « Lavate. » Quod hospitibus solet fieri, ut affectus terreno pulvere sordidati, et acedia, et 113.0130B| pusillanimitate, tanquam pulverulentis squaloribus, emundentur. Unde in monasteriis pro venientibus de via oratio celebratur.

VERS. 3-7.-- « Compulit illos. » (ALC.) Angeli quasi coacti domum Lot ingrediuntur, ut charitas ipsius tentata et probata remuneraretur, et ut ostenderetur quantum esset hospitalitatis bonum. Hospitalem domum ingressi sunt, et hospitem liberaverunt; clausas hospitibus domos ignis ingressus peccatores perdidit.

VERS. 8, 9.-- « Habeo duas filias. » (AUG., Q. in Gen.) Utrum admittenda sit compensatio flagitiorum, vel quorumlibet peccatorum, ut faciamus mala, ne fiant graviora: an perturbationi Lot, non sit consilio tribuendum, merito quaeritur? et nimirum 113.0130C| periculosissime haec compensatio admittitur. Si autem perturbatio mentis fuerit, nullo modo est imitanda.

VERS. 10.-- « Et introduxerunt ad se Lot. » (GREG., l. VI Moral., cap. 16.) Malis adversantibus intra domum Lot reducitur et munitur: quia quisque justus pravorum insidias sustinens, ad mentem revertitur, et manet interritus. Sodomitae in domo Lot ostium invenire nequeunt: quia corruptores mentium contra vitam justi nullum reprehensionis aditum inveniunt. Percussi caecitate quasi domum circumeunt, quia invidentes facta et dicta perscrutantur. Sed quia de vita justi, fortis et laudabilis actio ubique obviat, errantes parietem palpant.

VERS. 11-13.-- « Percusseruntque caecitate. » (AUG. 113.0130D| ubi supra.) Graece ἀορασία, id est, avidentia, si possit dici, quae faciat non videri, non omnia, sed quod non est opus. Quomodo enim deficerent quaerendo ostium, si caecitate percussi essent, ut nihil viderent? sua enim calamitate turbati, nihil ulterius requirerent. Hac ἀορασία percussi erant, qui Eliseum quaerebant, et qui Christum post resurrectionem cum ipso ambulantes non cognoscebant.

VERS. 14.-- « Egressus, » etc. (HIER., in Q. Hebr.) In sequentibus filiae Lot virgines fuisse leguntur; et ipse ad Sodomitas dixit: « Ecce duae filiae meae quae non cognoverunt virum, » etc. Nunc autem dicitur habuisse generos. Sed quidam arbitrantur eas quae viros habuerunt in Sodomis perisse, et quae virginet 113.0131A| erant cum patre exisse. Sed Hebraica veritas habet. « Egressus est Lot, et locutus est ad sponsos qui accepturi erant filias ejus: » virgines ergo filiae necdum fuerant matrimonio copulatae.

VERS. 15, 16.-- « Cumque esset mane, » etc. (ISID.) Mystice. Lot frater Abraham, justus et hospitalis in Sodomis, significat corpus Christi, quod in omnibus sanctis inter impios gemit, quorum factis non consentit, et a quorum permixtione liberabitur in fine saeculi, illis damnatis supplicio-ignis aeterni

VERS. 17-19.-- « In monte. » (STRAB.) Moraliter. Mons altitudinem virtutum significat, ad quam angelus hortatur, secundum illud Marci XIX. « Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, » etc. Qui vero viderit se non posse conscendere, melius 113.0131B| est ut in Segor, id est in parvula remaneat, contentus laicali et communi vita, quam montem virtutis arripiat et ad saecularia redeat. Virginitas altus mons est ad quam angelus hortatur: si quis videt se non posse conscendere, maneat in Segor, id est in legitimo conjugio, quia melius est mediocri bono uti, quam per abrupta libidinis praecipitari. Unde I Cor. VII: « Propter fornicationem unusquisque uxorem habeat. » « Nec possum in monte: » scilicet perturbatus non credebat Domino, quem in angelis agno scebat, sicut perturbatus filias prostituebat.

VERS. 20.-- « Est civitas, » etc. (ISID.) Allegorice. Sodoma interpretatur caecitas, et exprimit mundana desideria: altitudo montium, speculatio perfectorum. Sed quia multi mundi illecebras fugiunt, tamen 113.0131C| in actione positi contemplationis apicem subire nequeunt, exivit Lot a Sodomis, sed ad montana non pervenit. Unde Lot ait: « Est civitas haec juxta, » etc. « Juxta » dicitur, et tamen ad salutem tuta, quia activa vita nec a mundi curis ex toto discreta, nec a gaudio aeternae salutis est aliena.

« Ad quam possum, » etc. Qui ad contemplativam ascendere non sufficiunt, ad activam vitam confugiunt, in qua salvantur.

(GREG., Past. III, 28.) Moral. Ardentem Sodomam fugere, etc., uque ad unde ad Lot dicitur:

VERS. 21-23.-- « Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, » quia cum Deo oratio funditur, talis vita conjugii non damnatur; unde I Cor. VII: « Nolite 113.0131D| fraudare invicem, » etc.

VERS. 24.-- « Igitur Dominus pluit super Sodomam, » etc. (GREG.) Sulphur, fetor carnis, ignis, ardor carnalis desiderii; cum Dominus carnis scelera punire decrevisset, qualitate ultionis innotuit macula criminis. Sulphur enim fetet, ignis ardet; qui ergo ad perversa desideria carnis fetore arserant, jure sulphure et igne perierunt, ut ex justa poena discerent quod injusto desiderio fecissent.

(STRAB.) Notandum quia primos peccatores aqua diluvii exterminavit, qui similiter offenderant Deum concupiscentia carnis. Sodomitae vero graviori supplicio, ignis scilicet et sulphuris diluvio, perierunt. Licet enim illi mensuram excederent, quasi naturaliter 113.0132A| peccabant; isti vero contra naturam: ideo gravissimi supplicii exemplo damnati sunt.

VERS. 25.-- « Universos habitatores. » (ALC.) Infantes cum parentibus in Sodomis cremati sunt, ne posset adverti impiissimum facinus Sodomitarum, si de origine eorum aliquod remaneret vestigium. Et provisum est illis, ne diu viventes sequerentur exempla patrum et gravius punirentur. Parentes quoque tam pro se quam pro eis rei sunt. Mors enim filiorum crimen est parentum. Ideo futuri sunt accusatores eorum. Est etiam qualecunque beneficium, non reum esse, qui gloriosus non est; prodest enim pauperem non esse, qui rex esse non potest.

VERS. 26-28.-- « Respiciensque uxor ejus. » (ISID.) Mystice. Uxor, eorum genus figurat qui gratia vocati 113.0132B| retro aspiciunt, et ad ea quae reliquerant redire contendunt; de quibus dicitur Luc. IX: « Nemo ponens manum in aratro, et respiciens retro, aptus est regno Dei. » Ideo prohibetur illis retro aspicere. In quo ostenditur non esse redeundum ad veterem vitam, his qui per gratiam sunt regenerati, si ultimum cupiunt evadere incendium; uxor retrospiciens in salem versa est, exemplum facta scilicet, et condimentum unde alii saliantur. Unde Christus ait Luc. XVII: « Mementote uxoris Lot, » ut nos scilicet tanquam sale condiret, ne negligentes essemus, sed prudenter caveremus.

VERS. 29.-- « Cum enim subverteret, » etc. Innuit Scriptura magis meritis Abrahae Deum liberasse Lot, ut intelligamus justum esse dictum, quodammodo, 113.0132C| maxime quia colebat unum verumque Deum, et comparatione Sodomorum, inter quos vivens ad simile scelus flecti non potuit. « Recordatus est Abrahae. » Patet meritis Abrahae Lot fuisse liberatum, quem Scriptura appellat justum. Et sciendum quia justus erat, non sicut Abraham, sed comparatione Sodomitarum.

VERS. 30.-- « Ascenditque, » etc. Sic conjugati de humilitate activae vitae aliquando ascendunt ad altitudinem contemplativae.

« Ascenditque Lot de Segor, » etc. (HIER. in Q. Hebr., tom. III.) Quaeritur cur cum primum montis fugae Segor praetulerit, etc., usque ad ambigere non debuit.

VERS. 31.-- « Dixitque major ad minorem, » etc. 113.0132D| Quod pro excusatione dicitur filiarum, quia genus humanum defecisse putaverunt, ideoque cum patre accubuerunt. Non autem excusat patrem quod sequitur, « et nescivit quod dormissent cum eo; » appungunt enim desuper Hebraei obelo, quasi superfluum, quasi incredibile sit, quia rerum natura non capiat coire quempiam nescientem.

(STRAB.) Lot inexcusabilis est, primo quia angelo non credidit; deinde quia inebriatus est, et fuit peccatum causa peccati.

(HIERON.) Sic prava suggestio et delectatio, ut incestae mulieres, insidiantur continentibus, ut accepta occasione, torpentes vino fallaciae imbuant, et a statu rectitudinis quasi ignorantes dejiciant.

113.0133A| VERS. 32.-- « Veni, inebriemus, » etc. (ALC.) Didicerant duae filiae Lot consummationem mundi futuram per ignem: sed, tanquam puellae non perfectae, neque sciebant quod, Sodomitis igne vastatis, multum spatium integrum remaneret; et suspicatae sunt tale aliquid factum, quale in temporibus Noe audierant, et ad reparandum genus humanum superstites se esse cum patre. Et quamvis grande crimen concubitus patris, gravior videbatur impietas, si servata castitate spem posteritatis delerent. Ideo consilium ineunt, et patris moestitiam vel rigorem vino molliunt, et singulis singulae noctibus suscipiunt ab ignorante conceptum, nec repetunt.

VERS. 33-35.-- « Dederunt, » etc. (ISID.) Lot in hoc loco legem significat, quia quidam ex illa procreati, 113.0133B| et sub illa positi, male intelligendo quodam modo se inebriant; eamque non legitime utendo, infidelitatis opera pariunt. Bona est enim lex, si quis ea legitime utatur.

VERS. 36.-- « Conceperunt ergo, » etc. (HIER.) Moab ( ) interpretatur ex patre, et totum nomen etymologiam habet. Ammon vero, cujus quasi causa nominis redditur, filius generis mei, sive, ut melius est in Hebraeo, benammi ( ) id est filius populi mei, sic derivatur, ut ex parte sensus nominis, ex parte ipse sit sermo. Ammon enim, a quo Ammonitae, vocatur populus meus.

VERS. 37, 38. « Vocavit nomen ejus Moab, » etc. (THEOD.) Videtur haec impudentior, quae suum incestum ad posteros quoque transmittere voluit. Moab 113.0133C| enim de patre significat: altera verecundior, quae filio nomen indidit, Benammi, id est filius populi mei.

CAPUT XX.

VERS. 1.-- « Profectus inde, » etc. Cades, fons judicii; Sur, angustia; quibus figuratur patientia.

VERS. 2-6.-- « Dixitque de Sara, » etc. (AUG.) Quaeri solet quomodo in illa aetate Abraham pro Sarae pulchritudine periclitari timuerit: sed formae illius vis miranda est, quae adhuc amari poterat.

« Dixitque de Sara, » etc. (ISID., in Gen., tom. VI.) Tacuit uxorem, dixit sororem, ne ipse occideretur, et illa captiva ab alienigenis possideretur, certus quod a Deo inviolata servaretur, sicut apud Pharaonem, 113.0133D| etc., usque ad « Nolite vocare patrem super terram, unus est enim Pater vester qui in coelis est. »

« Dixitque, » etc. (AUG.) Quod dicitur Abimelech pro Sara, « Et peperci tibi ne peccares in me, » advertendum est Deum fecisse, quando admonuit uxorem esse Abrahae, quam putabat sororem. Et notandum quod in Deum peccatur, cum talia committuntur quae putant homines vel non esse peccata, vel levia haberi tanquam in carne peccata.

VERS. 7-11.-- « Orabit pro te, » etc. (CHRYSOST., hom. 45 in Gen.) Scias autem quod illius preces tibi vitam praebebunt.

VERS. 12.-- « Alias autem, » etc. (HIERON.) Quoniam 113.0134A| in Hebraeo habetur vegam ( ) id est, etiam vere « soror mea est, filia patris mei, sed non filia matris meae, » et sonat magis quod soror Abrahae fuerit. In excusationem dicimus nondum tales nuptias lege prohibitas.

« Filia patris. » Alia translatio, apertius, « a patre, et non ex matre; » erat enim filia Aran fratris Abrahae, soror Lot.

VERS. 13.-- « Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam, » etc. Postquam sermo Dei repulsus est a Judaea, omnes fideles sunt Christi fratres et sorores; unde Matth. XII: « Quicunque fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse frater meus, et soror, et mater. »

113.0134B| VERS. 14.-- « Tulit igitur. » Allegorice Abraham significat Christum, Sara Ecclesiam. Abraham honoratur propter Sarae pulchritudinem, et Christus propter Ecclesiam; unde psal. LXVII: « Mirabilis Deus in sanctis suis. » Habebat Sara virum, sed latebat; habet Ecclesia Christum qui in saeculo non videtur, in coelo receptus.

VERS. 15.-- « Ubicunque tibi, » etc. Qui aliquando terrore principum credere distulerant, eisdem jubentibus ad Ecclesiam, quae Christi soror et uxor est, sese contulerunt, et per omnes mundi partes gloriam Christi et Ecclesiae dilataverunt.

VERS. 16.-- « Mille argenteos, » etc. Quasi jocando loquitur: quia illa dixit fratrem suum esse qui 113.0134C| maritus erat, et hortatur ut in posterum hoc meminerit, ne deinceps simile improperium deprehensa incurrat. Mille argentei dantur Christo, cum eloquentes doctores mundi de gentili conversatione ad fidem Christi tenendam et praedicandam assumuntur. Millenarius enim ex denario quadratus, stabilem et solidam designat evangelicae praedicationis doctrinam.

VERS. 17.-- « Orante autem. » Orante Filio Patrem, sanatur infecunditas mundanorum, et principum, et subditorum populorum.

CAPUT XXI.

VERS. 1-3.-- « Visitavit autem Deus Saram, » etc. Circumcisionis figura multiformis est. Signaculum 113.0134D| enim est secundum Apostolum justitiae fidei, Abrahae et semini ejus, et judicium castigandi eos qui ad hoc semen et fidem pertinerent; et prophetia nascitur de hoc semine Salvatoris, qui nos in praesenti per baptismum ab omni peccato mundaret, et in futuro post resurrectionem ab omni mortis corruptione liberaret. Octonarius autem resurrectionis gloriae convenit: Dominus enim octavo die, id est post septimam sabbati resurrexit; et nos post sex aetates hujus saeculi, et septimam sabbati, id est, quietem animarum, quae interim in alia vita geritur, quasi octavo tempore resurgemus, ab omnibus carnalibus concupiscentiae corruptionibus et vitiis (in quibus luxuria maxime regnat) exspoliati.

113.0135A| VERS. 4.-- « Circumcidit » etc. (STRAB.) Circumcisio cum ob multas causas praecepta sit, specialiter figuram Christi praetendit, qui nos per baptismum veteri homine exuit, et in futuro post resurrectionem circumcidet omnem mortalitatem et corruptionem. Quod autem octavo die circumcisus est Isaac, designatur octava saeculi aetas, quando generaliter resurrectio sanctorum celebrabitur.

VERS. 8.-- « Crevit igitur puer, » etc. Crescit, qui ascensiones in corde disponens, ad solidum doctrinae cibum pervenit. Unde cresce, et manducabis me.

« Crevit, » etc. (AUG.) Nec in die nativitatis, nec in die circumcisionis filii sui, sed in die ablactationis convivium fecit: quia debet magnum esse gaudium 113.0135B| spiritualis aetatis, quando talis factus est homo qui pascatur solido cibo, eis simile quibus dicitur I Cor. III: « Lac vobis potum dedi, non escam. »

VERS. 9.-- « Cumque vidisset Sara. » etc. (HIER.) Dupliciter hoc exponitur: vel quod idolis ludos fecerit, juxta illud Exod. XXXII: « Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. » Vel quod adversum Isaac, quasi majoris aetatis loco, sibi primogenita vindicaverit; quod Sara audiens non tulit.

VERS. 10.-- « Ejice ancillam hanc, » etc. (BED., c. 21; ISID., c. 17, in Gen.) Quaeritur cur antea Sara voluit de ancilla filium suscipere, aut cur cum matre 113.0135C| eum nunc jubet expelli? Quod non facit zelo accensa, sed prophetiae mysterio compulsa. Agar enim, secundum Apostolum, in servitutem genuit carnalem populum; Sara vero spiritualem et liberum, qua libertate Christus nos liberavit. Significabatur ergo hoc mysterio, priorem populum in servitute generatum non manere in domo Sarae, id est Ecclesiae, in aeternum, nec esse haeredem vel consortem Christianorum, nec cum filio nobili, id est populo fideli, regnum gloriae possidere.

VERS. 11, 12.-- « Dure accepit, » etc. (AUG.) Quaeritur quare contristatus sit Abraham, cum haec prophetia fuerit, quam ipse magis quam Sara noscere debuit: sed ex revelatione hoc dixit Sara, quod sibi prius fuerat revelatum. Ille vero paterno affectu 113.0135D| commotus est, cui Dominus postea revelavit. Vel forte ambo prius nescierunt quid esset, et per Saram nescientem prophetizatum est cum muliebri animo mota est propter ancillae superbiam.

VERS. 13.-- « Quia semen tuum. » (AUG.) Notandum quod et Ismael a Deo semen Abrahae dictus est, quod Apostolus ait Rom. IX: « Non filii carnis, sed filii promissionis aestimabuntur in semine. » Sed hoc proprie ad Isaac pertinet, qui non filius carnis, sed promissionis, et semen spirituale ex promissione est, non ex carne.

VERS. 14.-- « Tollens panem. » etc. (ALC. EX BEDA, c. 21.) Cum ergo Abraham ejiceret Agar, tollens panem, ideo humeris imposuit, etc. usque ad 113.0136A| quia quidam de populo sub umbra ligni crucis refugium petituri sunt.

« Sumpsit panem et utrem aquae. » (AUG. Q. in Gen. tom. III.) Quaeritur quomodo imposuit in humeris puerum tam grandem? Nam qui fuerat antequam esset natus Isaac, tredecim annorum circumcisus, cum esset Abraham nonaginta novem, et natus sit Isaac centenario patre; ludebat autem Ismael cum Isaac quando Sara commota est, utique cum puero grandiusculo, qui jam fuerat ablactatus: profecto plus quam sedecim annorum fuit quando cum matre expulsus est. Sed ut hoc quod cum parvulo lusit, per recapitulationem dictum accipiamus, antequam ablactaretur Isaac; etiam sic amplius quam tredecim annorum puer humeris matris non potuit imponi; 113.0136B| sed subaudiendum est, dedit puerum suum, etc.

« Imposuit scapulae ejus. » (HIER. in Q. Hebr.) Quando Isaac natus est, tredecim annorum erat Ismael, et post ablactationem ejus cum matre expellitur. Apud Hebraeos varia opinio est, aliis asserentibus quinto anno ablactationis tempus ejus statutum, aliis duodecimo. Nos igitur, ut breviorem eligamus aetatem, post decem et octo annos supputamus Ismaelem ejectum cum matre, nec convenire jam adolescentem matris sedisse cervicibus. Verum est autem illud Hebraeae linguae idioma, quod omnis filius ad comparationem parentum infans vocetur et parvulus. Romae quoque usque hodie omnes filii infantes vocantur.

VERS. 15-21.-- « Abjecit puerum. » etc. (HIER.) 113.0136C| Quod sequitur: « Et projecit puerum subter unam abietem, et abiens sedit contra longe quasi jactus sagittae. » Dixit enim: Non videbo mortem parvuli mei, et sedit contra eum; et statim jungitur. Exclamavitque puer et flevit; et audivit Dominus vocem pueri de coelo, ubi erat, et dixit angelus ad Agar: Nullum moveat. In Hebraeo enim prius hoc scriptum est: « Non videbo mortem pueri mei. » Ita consequenter legitur, quod Agar sederit contra puerum, et levaverit vocem, et fleverit, et exaudierit Deus vocem parvuli. Flente enim matre et mortem filii praestolante, Deus exaudivit puerum, quem pollicitus erat futurum in gentem magnam. Mater enim non suam mortem, sed filii deplorat.

(AUG. Q. in Gen., tom. III.) Quaeritur quomodo 113.0136D| mater, etc., usque ad sicut saepe faciunt cujuslibet aetatis ambulantes.

VERS. 17.-- « Exaudivit autem. » (BED. et ISID. ubi supra.) Puer exclamat plorans, et Deus exaudivit; et monstrante angelo, illa fontem aspicit, et pro illis dicitur qui ad Christum convertuntur, et deflentes peccata exaudiuntur, apertis oculis cordis vident fontem aquae, id est, Christum, qui ait Joan. VII « Qui sitit, veniat ad me et bibat. » Angelus Eliam significat, per quem populus crediturus est. Unde Malach. IV: « Ecce ego mittam vobis Eliam, qui convertat corda patrum in filios. »

« Angelus Domini. » (ISID.) Quod eum qui loquitur ad Agar, prius angelum, postea Dominum Scriptura 113.0137A| pronuntiat, Filium Dei fuisse credendum est, qui per legem et prophetas locutus est, qui per obedientiam paternae voluntatis angelus vocatur, secundum naturam Deus.

VERS. 22.-- « Eodem tempore. » (AUG. ubi supra.) Quaeri potest quando cum Abimelech pactum fecit Abraham, etc., usque ad quem illa nesciret.

VERS. 23-30.-- « Jura ergo, » etc. Saepe qui foris sunt, fidelium conversatione inducti eisdem desiderant sociari, et eorum exemplis ad melius informari, ut et sibi consulant et proximorum saluti.

VERS. 31, 32.-- « Idcirco vocatus est, » etc. Duplex causa est cur appellatus sit in Hebraeo Bersabee: vel quia septem agnas accepit Abimelech de manu 113.0137B| Abrahae. Septem enim dicuntur sabee, vel quia ibi juraverunt, sabaa enim significat juramentum. Si autem hanc causam supra hoc nomen legimus, per prolepsim dictum est; sicut Bethel, et Galgala, quae, antequam haberent haec vocabula, aliter vocabantur. Notandum ex prioribus et praesenti loco quod Isaac non sit natus ad quercum Mambre. ( Alon Hebraice Latine quercus ) ut in Hebraeo habetur, sed in Geraris, ubi Bersabee usque hodie oppidum est, quae provincia ante non grande tempus ex divisione praesidum Palaestinae Salutaris dicta est. Unde habitavit Abraham in terra Palaestinorum diebus multis.

VERS. 33, 34.-- « Abraham vero, » etc. (AUG.) Abraham (sicut Stephanus dicit) non acceperat haereditatem 113.0137C| ibi, nec spatium pedis. Sed intelligenda est haereditas, quam Deus gratis daturus erat, non pretio empta. Intelligitur autem spatium circa puteum ad illud emptionis spatium quo fuerant septem agnae datae, quando Abimelech et Abraham sibi juraverunt.

CAPUT XXII.

VERS. 1.-- « Quae postquam, » etc. (AUG., Quaest. in Gen., tom. III.) Jacobus dicit quod neminem tentat Deus; sed usualiter, tentare, pro eo quod est pro are, dicimus. Jacobus autem dicit de ea tentatione, qua quisque peccato [ Al., peccator] implicatur. Unde I Thess. I: « Ne forte tentaverit vos is qui tentat. » Alibi enim scriptum est Deut. XIII: « Tentat 113.0137D| vos Deus vester, ut sciat si diligatis eum, id est, vos scire faciat. » Vires enim dilectionis suae homo ignorat, nisi experimento cognoscat.

VERS. 2.-- « Tolle filium, » etc. (ALC. in Gen., tom. I.) Non statim jussus est Abraham filium occidere, sed triduo ad immolandum ducere, ut longitudine temporis tentatio augeretur. Per triduum enim, crescentibus curis, paterna viscera cruciantur, et prolixo spatio pater filium intuetur, cibum cum eo sumit, tot noctibus pendet puer in amplexu patris, cubat in gremio, et per singula momenta in paterno affectu dolor occidendi filii cumulatur.

« Quem diligis, » etc. (BEDA in Gen., c. 22.) De charitatis admonitione et nominis recordatione tentatio 113.0138A| cumulatur, et paternus affectus movetur in memoria promissionis, quia dictum est: « In Isaac vocabitur tibi semen, » tanquam si ille occideretur, tota spes promissionis frustraretur.

« Vade in terram. » (HIER. Q. Hebr., tom. III.) Aiunt Hebraei hunc montem esse in quo postea templum aedificatum est in area ornae Jebusaei. Unde II, Par. III: « Coeperunt aedificare templum mense secundo, secunda die mensis, in monte Moria, » qui idcirco illuminans interpretatur et lucens, quia ibi est debir ( ) id est oraculum Dei, et spiritus qui homines docet veritatem et prophetias inspirat.

VERS. 3.-- « Asinum suum ducens, » etc. (ISID. in Gen., c. 18.) Asinus insensatam stultitiam Judaeorum significat, quae portabat omnia sacramenta et 113.0138B| nesciebat.

VERS. 4.-- « Die autem tertio. » (HIER. ubi supra.) Notandum quia de Geraris usque ad montem Moria, id est sedem templi, iter trium dierum sit: et Abraham illuc die tertio pervenisse dicitur. Male ergo putant Abraham illo tempore habitasse apud quercum Mambre, cum ad montem Moria vix unius diei plenum iter sit. Triduum quo venerunt ad locum sacrificii, tres aetates significat, ante legem, ab Abraham usque ad Mosen; sub lege, a Mose usque ad Joannem; inde usque ad Dominum; et quidquid restat, tertius dies est gratiae, in qua tertia aetate sacrificium completum est Christi.

VERS. 5-8.-- « Exspectate hic, » etc. (ISID. ubi supra.) Audi Apostolum: « Caecitas ex parte contingit 113.0138C| in Israel, » hoc est, « cum asino, » ut « plenitudo gentium intraret, » hoc est, « postquam adoraverimus. » Ubi sacrificium crucis per gentes fuerit praedicatum, hoc est, « ubi plenitudo gentium intraverit, revertemur ad vos, » hoc est, « et sic omnis Israel salvus fiet. » Duo servi dimissi, nec perducti ad locum sacrificii, Judaei sunt qui, serviliter viventes et carnaliter sapientes, non intellexerunt humilitatem et passionem Christi. Duo quidem, quia in duas partes dividendi, quod factum est peccante Salomone, quando divisus est populus loco regni, non errore impietatis, quibus dicitur Jer. III: « adversatrix Israel, et praevaricatrix Juda. »

« Ego et puer, » etc. (ALC.) Indubitanti animo mactare filium volebat. Laudandus in constantia 113.0138D| offerendi et in fide suscitandi. Sciebat enim certissime Deum fallere non posse, et licet puer occideretur, promissionem tamen Dei salvam permanere. Unde Apostolus Hebr. XI: « Fide Abraham non hae sitavit, cum unicum offerret, in quo acceperat repromissionem, credens quia et a mortuis potens est suscitare Deus. »

« Dixit Abraham. » (ISID. ubi supra.) Abraham, unicum filium ducens ad immolandum, Deum Patrem significat. Abraham senex filium suscepit, Deus autem non senescit, sed promissio de Christo quodammodo senuerat, quando natus est. Inchoavit ab Adam, quando dictum est: « Erunt duo in carne una » (Gen. II); et completa est sexta aetate saeculi. 113.0139A| Senectus Sarae in plebe Dei, hoc est, in multitudine prophetarum, hoc idem significat quia in fine temporum ex plebe sanctarum animarum natus est Christus. Sterilitas ejus significat quod in hoc saeculo spe salvi facti sumus, et in Christo, tanquam in Isaac, omnes nati sumus, quem partum Ecclesiae [ Al., Ecclesia] in fine temporum non natura, sed gratia procreavit. Abraham ergo Deum Patrem significat, Isaac Christum. Sicut enim Abraham unicum et dilectum filium victimam Deo obtulit, sic Deus Pater unigenitum Filium pro nobis tradidit. Et sicut Isaac ligna portabat, quibus imponendus erat, sic Christus crucem, in qua figendus erat.

VERS. 9-11.-- « Cumque alligasset, » etc. (ISID. ubi supra.) Isaac ligatis pedibus altari superponitur, 113.0139B| et Christus cruci affigitur. Sed quod figuratum est per Isaac, translatum est ad arietem, quia Christus ovis. Ipse enim filius, quia natus; aries, quia immolatus. In vepribus haeret aries, crux cornua habet. Si enim duo ligna compingantur, crucis species redditur. Unde Habac. III: « Cornua in manibus ejus. » Cornibus ergo haerens aries, Christus crucifixus est. Vepres autem spinae: spinae iniquae, quae Dominum suspenderunt. Inter spinas enim peccatorum suspensus est. Unde Jer.: « Spinis peccatorum suorum circumdedit me populus hic (Jer. XXXVIII.) » Alii hunc arietem in vepribus ligatum, Christum ante immolationem spinis coronatum intelligunt.

VERS. 12.-- « Non peperceris, » etc. (AUG. ubi supra.) Nunquid non pepercit Abraham filio suo 113.0139C| propter angelum? Sed in angelo figuratus est Dominus, qui Deus est et magni consilii angelus. Erat enim in angelo Deus, et ex ejus persona loquebatur. Hoc magis in sequentibus apparebit, cum dicitur: « Et vocavit angelus Domini Abraham secundo de coelo, dicens: Per memetipsum juravi, dicit Dominus. » Non enim facile invenitur Christum Patrem dicere tanquam Dominum, praesertim ante incarnationem. Nam secundum carnem hoc congrue dicitur, secundum quam in psalmo II dicitur: « Dominus dixit ad me, » etc. Quod autem dictum est ibidem, c. 9: « Dixit Dominus Domino meo, » etc., ad prophetam hoc refertur qui loquitur; sicut illud: « Pluit Dominus a Domino, » id est, Dominus noster, scilicet Filius, a Domino nostro, Patre scilicet.

113.0139D| VERS. 13.-- « Arietem. » (ALC.) Historice. Aries qui pro Isaac immolatus est, non putavimus, sed verus est. Ideo magis putatur angelum eum aliunde attulisse, quam ibi de terra post sex dierum opera Dominum procreasse.

« Arietem inter vepres, » etc. (HIER. in Quaest. Hebr.) Aquila veprem vel spinetum, posuit, etc., usque ad quod ita Hebraice dicitur.

VERS. 14-19.-- « Appellavitque nomen, » etc. (HIER. ubi supra.) Pro eo quod hic habetur, etc., usque ad per incarnationem scilicet.

VERS. 20-24.-- « Melcha. » (HIER. ubi supra.) De Melcha uxore Nachor, etc., usque ad et in ipso nomine legitur in Isaia.

CAPUT XXIII.
113.0140A|

VERS. 1-6.-- « Vixit autem Sara, » etc. « Et mortua est in civitate Arbee, » etc. (HIER. in Quaest. Hebr.) Quae est in valle: hoc in authenticis libris non habetur, etc., usque ad sicut in libro Josue aperte demonstratur.

VERS. 7-15.-- « Surrexit Abraham, » etc. (AUG., Quaest. in Gen.) Quaeritur quomodo Abraham adoravit populum terrae, etc., usque ad et ideo adorator corrigendus erat.

VERS. 16.-- « Quod cum audisset, » etc. (HIER., de locis Hebr.) In Hebraeo, sicut posuimus, etc., usque ad cum etiam reprehendatur, qui invitus acceperit.

VERS. 17-20.-- « Confirmatusque est ager, » etc. 113.0140B| (GREG., lib. VI Moral., c. 25.) Innuit sepulcrum duplex, etc., usque ad vel propter operationis instantiam contemplanda postponit.

« Spelunca. » Et circa eam ager arborosus ad sepeliendam Saram quadringentis siclis argenti per patriarcham a dominis terrae emitur: quia ad vacandum sapientiae et studendum actioni, sub foliis mysticorum verborum, tanquam sub fructuosis arboribus, non aliter praedicatoribus quietus locus acquiritur, nisi per evangelicam doctrinam, argenti nitore fulgentem, terrenis potestatibus ab ipsis aeterna beatitudo suadeatur. Quae bene centenario quater ducto figuratur, quia a laeva in dextram transfertur.

CAPUT XXIV.
113.0140C|

VERS. 1, 2.-- « Erat autem Abraham senex . . . . . Dixitque ad servum seniorem: Pone manum, » etc. (GREG.) Manum sub femore jubet ponere, et per Deum coeli jurare, quia illius caro per illud membrum descensura erat, qui filius Abrahae esset ex humanitate, et divinus ex divinitate; quasi dicat: Tange Filium meum, et jura per Deum meum. Verumtamen non super femur, sed sub femore manum ponere jubet, quia inde descensurus erat, qui homo, sed super homines esset; unde dignum non fuit ut manum super femur poneret, quia nulla caro super illam est.

VERS. 3-8.-- « Ut non accipias. » (GREG.) Allegorice. Isaac de filiabus Chananaeorum uxor prohibetur, 113.0140D| quia Christo nullae reproborum animae conjunguntur. De cognatione uxor duci praecipitur, quia sola electorum Ecclesia Christo copulanda erat, quam ipse Unigenitus ex praedestinatione et praescientia jam extraneam non habebat. Puer qui ad uxorem deducendam mittitur, prophetarum et apostolorum, omniumque doctorum ordo est; qui dum verbum praedicationis faciunt, cujusque animae quasi conjungendae unigenito Filio provisores fiunt.

VERS. 9.-- « Posuit ergo, » etc. (HIER. in Quaest. Hebr.) Tradunt Hebraei quia in sanctificatione ejus, etc., usque ad et pondus tribulationis fortiter ferant, quod cameli significant.

VERS. 10.-- « Ex omnibus bonis ejus, » etc. (GREG.) 113.0141A| Quia his quae de Domino loquuntur, in semetipsis virtutum divitias ostendunt, ut tanto citius ad sequendum Deum invitent, quanto suis auditoribus in seipsis monstrant quae narrant.

VERS. 11-13.-- « Juxta puteum. » (GREG.) Juxta fontem stetit, et ex praefixa sententia, quae esset eligenda proposuit, quia sancti praedicatores verba fluentia considerant. Unde colligunt quem vel quibus auditoribus fiduciam certitudinis assumant.

VERS. 14-16.-- « Igitur puella, » etc. (AUG., Q. in Gen. ) Quaerendum est quid differant illicitae augurationes a petitione hac, etc., usque ad quo tentare Deum prohibetur.

« Inclina hydriam tuam. » Humilia saecularem facundiam ad hauriendum propheticum sermonem, ut 113.0141B| voluntatem tuam persuasioni meae inclinem.

VERS. 17-21.-- « Occurritque ei servus, et ait: Pauxillum, » etc. (GREG.) Allegorice. Omnis praedicator animam auditoris sitit, ideo servus petit, Rebecca potum tribuit: quia electorum Ecclesia desiderio praedicatorum ex virtute suae fidei satisfacit. Quae enim Deum, quem audit, confitetur, praedicatori aquam refectionis et refrigerii offert. Et notandum quod hydriam ab humero inclinans posuit, quia illa confessio placida est quae a bono opere procedit. Vel aquam praebuit, quia in eo quod credidit, vacua non remansit. Mox enim praedicavit quod audivit, et dicendo multos ex se praedicatores protulit. Aqua enim in hydria, scientia praedicationis in mensura. Studet enim non plus sapere quam oportet sapere. 113.0141C| Hydria in ulna, mensura praedicationis in opere. Nec solum omnibus comitibus ejus, sed et camelis potum praebet, quia verbum vitae non solum prudentibus, sed etiam stultis praedicatur. Rom. I: « Sapientibus et insipientibus debitor sum. » Vel aqua etiam jumentis datur, cum cura carnis quomodo sit habenda disponitur, ut ex voluptate non impendatur, et ex necessitate non negetur; unde Rom. XIII: « Carnis curam ne feceritis in desideriis; » et Ephes. V: « Nemo enim unquam carnem suam odio habuit. »

VERS. 22-24.-- « Protulit vir, » etc. (HIER.) Beka ( ), quod hic pro didrachmate ponitur, semiuncia est: Schekel vero ( ), qui Latine, sed corrupte, siclus dicitur, uncia. (GREG.) Quia praedicato: 113.0141D| auditum Ecclesiae per obedientiam, et manus per operationem exornat. Inaures duorum siclorum sunt, armillae decem, quia prima virtus obedientiae in charitate est, quae dilectio Dei et proximi est; et bonum opus decalogi completione perficitur, ut cum bona agi coeperint, mala nulla agantur.

VERS. 25-28.-- « Palearum quoque. » Quia Ecclesia recipiens spiritualia, reddit praedicatoribus terrena stipendia; unde I Cor. IX: « Si vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus.

« Locus spatiosus. » A priore populo naturae legem se Ecclesia novisse monstravit, et praedicationem amplo charitatis gremio suscepit: doctori enim spatiosa 113.0142A| mansio est, in corde auditoris latitudo charitatis; unde secundae Corinth. sexto: « Non angustiamini in nobis, sed in visceribus vestris; » quasi suscipiendae doctrinae locum mentis dilatate, ad cogitanda carnalia coarctate.

VERS. 29-32.-- « Habebat, » etc. Quia carnales fidelibus conjuncti, dum spiritualia dona conspiciunt, admiratione suspensi, si non usque ad opera, tamen usque ad fidem suscipiendam praedicationem admittunt: dum enim bonos miraculis fulgere considerant, quae de aeternitate audiunt non recusant, quamvis Ecclesiam moribus non sequentes, in carnali operatione remaneant.

« Habebat autem. » Quia sunt carnales fidelibus conjuncti, quorum familiaritate aliquando ad audiendum 113.0142B| verbum prodeunt, et videntes dona Dei collata fidelibus mirantur, et verbum corde percipiunt, quod bonis moribus implere non satagunt.

VERS. 33-36.-- « Non comedam. » Quia sunt qui doctores ex temporalibus stipendiis retinere parati sunt: sed illi nisi prius obtineant aeterna, recipere nolunt. Si enim in animabus fructum non inveniunt, sumere stipendia corporibus contemnunt; pedes non lavant, quia laboris desideria nulla consolatione relevant.

VERS. 37-41.-- « Et adjuravit, » etc. (AUG. ubi supra. ) Sententia est eadem, verba non omnia, vel ipsa, vel ita dicta sunt; quod propter eos dicendum, qui evangelistas calumniantur quod in aliquibus verbis non omnino conveniunt, cum res et sententia eadem; 113.0142C| hunc enim librum unus scripsit, qui ea quae supra dixit, cum mandaret Abraham, vel reliqua ponere potuit, si ad rem pertinere judicaret: cum veritas narrationis non exigit, nisi ut rerum sententiarumque veritas sit, quibus voluntas (propter quam intimandam verba fiunt) satis appareat.

VERS. 42-52.-- « Veni ergo hodie, » etc. (HIERON.) In Hebraeo scriptum est, etc., usque ad ostendant igitur Judaei alicubi positum alma, ubi adolescentulam et non virginem sonet.

VERS. 53-58.-- « Prolatisque, » etc. (GREG. ubi supra. ) Postquam conjugii causam puer obtinuit, etc., usque ad « Dedit ea Rebeccae. » Rebecca non ornatur auro Bathuelis, quia non sunt digna ornamenta barbari et imperiti. De domo Abrahae accipit ornamenta, 113.0142D| quia patientia de domo sapientiae ornatur; a puero Abrahae suscipit inaures, id est, aurea in auribus verba; et brachilia, id est, aurea in manibus opera, et alia ornamenta; quibus figurantur diversa virtutum genera.

VERS. 59-60.-- « Et nutricem illius. » Honestum erat ut ad nuptias absque parentibus virgo proficiscens, nutricis solatio foveretur.

VERS. 61.-- « Igitur Rebecca, » etc. (GREG.) Quia Ecclesia habet secum minoris meriti animas, quae ipsam moribus sequuntur: sed ad contemplationis thorum non provehuntur. Pueros quoque quosdam habuit in comitatu, quia cum prophetis fuerunt qui bene viverent, etsi prophetiae spiritum non haberent: 113.0143A| et cum apostolis et doctoribus, qui vitam eorum tenerent, et tamen non praedicarent.

« Qui festinus, » etc. Festinus puer ad dominum redit, quia praedicatores cum auditorum vitam obtinent, Deo, de cujus munere hoc habent, non sibi praebent.

VERS. 62.-- « Eo tempore Isaac, » etc. (GREG. ubi supra. ) Vivens et videns Dominus est, etc., usque ad modo spineam coronam, modo crucem sustinuit.

« Habitabat, » etc. (PATERIUS in Gen. ex dictis GREG.) Isaac, Rebecca veniente, habitabat in terra australi, quia Christus, veniente ad se Ecclesia, in illorum mentibus mansit quos non corporis frigus, sed fervor charitatis tenuit: qualis erat Anna, Simeon, et aliqui de populo Judaeorum.

113.0143B| VERS. 63.-- « Et egressus fuerat, » etc. (HIER.) Per terram australem, Geraram significat, unde ad immolandum adductus fuerat. Egressus est, ut exerceretur in campo. In Hebraeo legitur: « Egressus est Isaac, ut loqueretur in agrum, inclinata jam vespera; » ubi significatur quod Dominus solus orabat in monte, et Isaac, qui typus Domini fuit, ad orationem quasi virum justum a domo egressum nona hora, vel ante solis occasum, spirituales victimas Deo obtulisse.

(GREG. ubi supra. ) Ager mundus est, quo Christus egressus est, quia visibiliter apparere dignatus est.

Unde Habac. III: « Egressus es in salutem populi tui. » Isaac ad meditandum in agro exiit, quia Christus formam humilitatis praebens, exercitium longanimitatis, 113.0143C| passionis, et patientiae exempla monstravit, sicut solent juvenes exercitati armorum usu meditari. Armorum meditatio est passionis frequentatio. Qui enim verbera, sputa, lanceam crucemque pertulit, passionem usque ad mortem in se frequentari permisit. Passiones arma dicimus, quia per ipsas ab adversariis liberamur; unde Luc. XXI: « In patientia vestra possidebitis animas vestras. »

« Inclinata, etc. Quia passionum exercitia juxta finem mundi suscepit; unde psal. CXL: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. »

VERS. 64.-- « Descendit de camelo, » etc. (GREG., lib. I, Moral., c. 14.) Rebecca ad Isaac in camelo deducitur, etc., usque ad super tortuosa camelorum dorsa divitias portant.

113.0143D| VERS. 65, 66.-- « Quis est ille homo, » etc. (GREG. apud Paterium. ) Rebecca viso Isaac, quis sit, requisito puero, cognoscit: quia Ecclesia per prophetarum et apostolorum dicta, quid de Christo credere debeat, intelligit. Quae se mox pallio cooperuit, quia quanto Christi mysteria penetrat, tanto de anteacta vita confunditur. Unde infirmitatem suam pallio operire nititur; et quae prius in camelo libere gestatur, descendens verecundia tegitur, cui quasi verecundius dicitur: Quem enim fructum habuisti tunc in illis in quibus nunc erubescis?

« At illa, » etc. (HIERON.) Alia editio, « teristrum, » quod etiam nunc genus est Arabici vestimenti quo mulieres provinciae illius velantur.

113.0144A| VERS. 67.-- « Qui introduxit eam, » etc. (GREG. ut supra. ) Hanc Isaac in tabernaculo matris suae introduxit, et uxorem accepit, quia in loco Synagogae, de qua natus est Christus, Ecclesiam diligit: ut quae cognatione, id est praedestinatione, proxima fuerat, amore conjuncta uxor fiat.

« Et intantum dilexit eam, » etc. (GREG. ut supra. ) Quia ex lucro Ecclesiae Christus tristitiam ex perditione Synagogae detersit, quia dum Ecclesia ex gentilitate veniens usque ad thorum contemplationis perducitur, Judaea pro nihilo habetur. Isaac quoque risus, Rebecca vero patientia dicitur: risus vero ex laetitia, patientia ex tribulatione. Et quamvis Ecclesia jam sit coelestis gaudii contemplatione suspensa, habet tamen in se quod de carnis pondere 113.0144B| doleat. Isaac vero et Rebecca junguntur, id est, risus et patientia, secundum illud Rom. XII: « Spe gaudentes, in tribulatione patientes, » ut prospera laetificent de contemplatione, adversa de tribulatione perturbent.

CAPUT XXV.

VERS. 1, 2.-- « Abraham vero aliam duxit uxorem, » etc. (ISID.) Allegorice. Mortua Sara duxit Abraham Ceturam. Non propter incontinentiam, quia jam grandaevus: nec propter filiorum procurationem, quia illi semen quasi stellae coeli ex Isaac promissum erat. Sed sicut Agar et Ismael figuraverunt carnales Veteris Testamenti, sic Cetura et filii ejus haereticos, qui se ad Testamentum Novum 113.0144C| existimant pertinere. Sed utraque concubina, sola Sara uxor; unde Cant. VI: « Una est columba mea, » etc.

Allegorice. Post assumptionem Ecclesiae adhaeserunt Christo multae animae haeretica pravitate deceptae, quae non catholicos, sed schismaticos genuerunt, qui unitatem Ecclesiae diviserunt: quos significant filii Ceturae, qui inferius numerantur.

(HIER., in Q. Hebr. ) Cetura, Hebraice, copulata, etc., usque ad quanto enim quis est carne fessus, tanto spiritu robustus et sapientiae complexibus aptus.

VERS. 3, 4.-- « Filii Dadan fuerunt Assurim, et Lathusim, et Laomim. At vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Henoc et Abida. » (HIER.) Assurim in negotiatores transferri putant, etc., usque ad 113.0144D| et a plerisque filiis Abrahae ex Cetura occupatas Indiae regiones.

VERS. 5-7.-- « Deditque Abraham, » etc. (ISID.) Quia dantur munera filiis concubinarum, id est carnalium; sed non perveniunt ad regnum promissum haeretici, vel Judaei, quia carnalia lucra sequuntur; solus Isaac est haeres, quia non filii carnis existimantur in semine, sed promissionis.

VERS. 8-11.-- « Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectaeque aetatis, et plenus dierum, congregatusque est ad populum suum. Et sepelierunt eum, » etc. (HIERON.) male in LXX additum est: « Deficiens mortuus est Abraham, » quia non convenit Abrahae deficere vel minui. Illud quoque 113.0145A| quod posuimus « in senectute bona senex » et plenius in Graecis codicibus ponitur, « plenus dierum; » quod cum sensum videatur exponere, eo quod luce et diei operibus plenus occubuerit, magis tamen ad anagogen facit, si simpliciter ponatur « plenus. »

( Glossa Graeca. ) Ecce Moses vitam venturi saeculi novit, nemo enim his qui non sunt, apponi potest.

VERS. 12.-- « Hae sunt generationes, » etc. Hi populi ante filios Isaac computantur, qui cum sint de semine Abrahae, non tamen computantur in semine, quia prius est quod animae est, deinde quod spirituale. Unde post computationem carnalium, ponitur genealogia Isaac, de quo facta est promissio, et electorum propaganda successio.

113.0145B| VERS. 13-15.-- « Et haec nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaelis Nabajoth, deinde Cedar, et Abel, » etc. (HIERON.) Duodecim filii nascuntur Ismaeli, primogenitus Nabajoth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabathea dicitur, quae pars Arabiae est. Nam familiae ipsorum oppida, pagi et tribus, horum appellatione celebrantur. Ab uno ex his, Cedar in deserto, et Duma alia regio, et Thema ad austrum, et Chedma, alias Chethma, ad orientalem plagam dicitur. Quod in extremo capituli juxta LXX legimus, « contra faciem omnium fratrum suorum habitabat, » verius est quod posuimus, « coram omnibus fratribus suis occubuit, » id est, in manibus filiorum suorum mortuus est, superstitibus 113.0145C| adhuc liberis. Fratres enim filii appellantur; unde Jacob: « Ponatur coram fratribus meis, et fratribus tuis, et dijudicent inter nos. » Non enim credendum est quod Jacob, exceptis liberis suis, aliquos fratres secum habuerit.

VERS. 16, 17.-- « Duodecim principes tribuum suarum. Et facti sunt anni vitae Ismael, » etc. Duodenarius, sicut sacratus est in apostolis et in apostolicis viris, sic exsecrabilis est in reprobis contra fidem Trinitatis et Evangelium per quatuor mundi partes dilatatis.

VERS. 18, 19.-- « Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quae respicit Aegyptum, » etc. Regio quam circumivit Phison ab Hevila, nepote Noe, sic vocata est, et est solitudo contra faciem Aegypti. Sur quoque 113.0145D| est solitudo inter Cades et Barad, extendens desertum usque ad mare Rubrum et Aegypti confinia.

VERS. 20.-- « De Mesopotamia sororem Laban. » Regio sterilis, quae sic Graece vocatur quia media inter duo flumina Tigrim et Euphratem. Nam μέσος medius, ποταμὸς fluvius dicitur; hinc hippopotamus id est, fluvialis equus.

VERS. 21, 22.-- « Deprecatusque . . . sed collidebantur in utero parvuli, » etc. (HIER.) Promotione vel collisione LXX posuerunt, « ludebant » vel « recalcitrabant: » Aquila, « confligebant filii in utero ejus. » Symmachus, « in similitudine navis in superficie ferebantur. » (GREG., Dial. I, 8.) Quae sancti 113.0146A| orando efficiunt, etc., usque ad is enim, in quo Deus multiplicare semen Abrahae praedestinaverat, oratione obtinuit ut filios haberet.

« Qui exaudivit eam. » (CHRYSOST.) Ne putes e vestigio et protinus assecutum esse quod optabat: nam viginti annis mansit orans et deprecans Deum. Nam sicut docuit nos quot annos habuit quando duxit Rebeccam (nempe quadraginta), ita assignavit nobis quot annorum fuerit Isaac, quando nati sunt ei filii. « Sexagenarius, inquit, erat quando nati sunt parvuli. »

« Perrexitque, » etc., (AUG., Quaest. in Gen., tom. III.) Quaeritur quo ierit, cum nondum essent prophetae vel sacerdotes tabernaculi aut templi Domini? Forsitan ad locum ubi aram constituit Abraham. 113.0146B| Sed quomodo ibi responsa darentur, tacet Scriptura; an per aliquem sacerdotem? quem mirum est, si erat, non fuisse nominatum, et nullam sacerdotum factam mentionem esse. Forsitan ibi, cum orando allegassent desideria sua, dormiebant, ut per somnum monerentur: vel adhuc vivebat Melchisedech, cujus tanta fuit excellentia, ut dubitaretur utrum homo an angelus fuerit. Vel forte etiam illo tempore erant homines Dei, in quibus Deus posset interrogari. Quidquid horum, vel forte aliud fuerit. Rebecca tamen secundum Scripturam Dominum interrogavit, et responsum ejus meruit.

VERS. 23.-- « Qui respondens ait: Duae gentes, » etc. (AUG.) Historica proprietate responsum invenitur completum, cum propter Israel, id est, Jacob, 113.0146C| minor filius superavit Idumaeos, id est gentem quam propagavit Esau, eosque per David tributarios fecit; quod diu fuerunt usque ad regem Joram (IV Reg. VIII). Tunc enim Idumaei rebellaverunt, et jugum de cervice excusserunt, sicut prophetizavit Isaac, quando minorem pro majore benedixit, et hoc idem dixit majori, cum ipsum postea benedixit.

VERS. 24-26.-- « Jam tempus, » etc. (HIER.) Ubi nos « pilosum » posuimus, in Hebraeo habetur seyr ( ); unde Esau, sicut alibi legimus, seyr, id est pilosus dictus est.

« Protinus alter, » etc. (ISID.) Hoc figuraliter factum etiam Judaeis non credentibus notum est: qualiter populus Ecclesiae populum Synagogae superavit, et plebs Judaeorum, tempore major, servivit 113.0146D| minori populo Christianorum.

(BED. in hoc cap., tom. II.) In singulis quoque hoc dici potest. « Duae gentes et duo populi » intra nos, sunt, scilicet vitiorum et virtutum; iste minor, ille major: plures enim sunt mali quam boni, et vitia plura virtutibus. Sed tamen populus populum superat, « et major serviet minori, » caro scilicet spiritui, et vitia virtutibus. Praecedit Esau, rufus, et totus ut pellis hispidus: deinde exit Jacob tenens plantam fratris; prior enim populus, prophetarum et Christi sanguine pollutus, peccati et nequitiae squalore circumdatus: cujus minor plantam tenuit, quia majorem populum minor superavit.

VERS. 27, 28.-- « Factus est Esau, » etc. (GREG.) 113.0147A| Eorum vitam significat, qui exterioribus voluptatibus fusi carnem sequuntur. Agricola quoque dicitur, quia amatores saeculi tanto colunt exteriora quanto interiora sua inculta relinquunt.

« Simplex. » (GREG.) Quia curis exterioribus spargi refugiunt simplices, cogitatione et conscientiae habitatione consistunt. Habitat enim in tabernaculis, qui se intra mentis secreta constringit, ne dum ad multa foris inhiat, a seipso cogitatione alienatus recedat.

VERS. 29, 30.-- « Coxit autem Jacob, » etc. (HIERON.) Rubeum vel fulvum: Hebraice Edom dicitur: ab eo autem quod rubeo cibo Esau primogenita vendidit, fulvi, id est Edom nomen accepit.

VERS. 31, 32.-- « Cui dixit Jacob, » etc. (ISID.) 113.0147B| Quod Esau primogenita propter escam fratri minori vendidit, et postea paterna benedictione sibi promissa privatus est, Judaicum populum significat: qui in Exodo primogenitus Dei filius appellatur, et propter saeculi lucra non solum primatus sui honorem amisit, sed et coelestis regni praemium praeparatum adipisci non meruit. Unde per exprobrationem dicitur Matth. XII: « Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur gentibus, » etc. Primogenitura autem vestis erat sacerdotalis, qua induti majores natu cum benedictione patris victimas Deo, velut pontifices, offerebant: hoc dono, terreni amoris desiderio, caruerunt Judaei, cum gloria futuri regni.

VERS. 33, 34.-- « Juravit Esau, » etc. (GREG., lib. XXX, Moral., c. 13.) Sciendum autem quod nos quinque 113.0147C| modis gulae vitium tentat, etc., usque ad et non quae edendi libido suggerit.

CAPUT XXVI.

VERS. 1-7.-- « Orta autem fame super terram, » etc. (AUG., Quaest. in Gen., tom. III.) Quaeritur quando hoc factum fuerit, quod Isaac abiit in Gerara, etc., usque ad ut intelligamus temporalia nec dari posse, nec prosperari debere, nisi ab uno Deo.

VERS. 8-11.-- « Cumque pertransissent, » etc. (ISID.) A tempore Christi usque ad Constantini tempora non in conventu populorum, sed tanquam per latebras praedicabatur fides, in secreto congregabantur Christiani: tandem videntes Christiani principes saeculi per miracula Christi majestatem contemperatam 113.0147D| humanae infirmitati, ut possint sociari, et esse « duo in carne una, » jam in manifesto Christi et Ecclesiae sacramentum praedicari permiserunt, et diu fuisse absconditum doluerunt.

« Vidit eum jocantem, » etc. (AUG.) Quid sibi velit, in sacramento Christi et Ecclesiae, etc., usque ad « ut habitaret in nobis. »

VERS. 12, 13.-- « Seminavit autem Isaac in terra illa, » etc. (HIERON.) Licet in aliena terra seminaverit Isaac, non puto quod tanta ei hordei fertilitas fuerit. Unde melius arbitror quod habetur in Hebraeo, et quod Aquila transtulit: « Invenit in illo anno centuplum aestimatum. » Tacens autem Scriptura genus frugum quod centuplicaverit, videtur 113.0148A| cunctarum in illo ostendisse virtutum multiplicationem.

VERS. 14-16.-- « Ob haec invidentes, » etc. (ISID.) Isaac, Christus, qui primum vult fodere puteos, etc., usque ad « ibimus. »

« Puteos et obstruxerunt, » etc. (GREG.) Moraliter. Saepe cum verbis divinis intendimus, daemonum insidias gravius toleramus; quae menti nostrae terrenarum cogitationum pulverem aspergunt, ut intentionis oculos a luce intimae visionis obscurent. Nos enim puteos fodimus, cum Scripturae alta penetramus, quos occulte Allophyli replent: quia terrenas cogitationes ingerunt et divinae scientiae aquam tollunt, unde psal. CXVIII: « Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Domini. »

113.0148B| VERS. 17.-- « Et ille discedens, » etc. (HIERON.) Et abiit inde Isaac, et venit in Geraram vallem, et habitavit ibi. Pro valle, torrentem habent in Hebraeo. Nunquam enim Isaac, postquam magnus factus est, habitare potuit in valle, sed in torrente. De quo scriptum est psal. CIX: « De torrente in via bibet. » De quo Elias in tempore famis bibit; sed quia non erat perfectus ut Christus, torrens ei aruit. Christus vero etiam in torrente traditus est, dedicans regenerationem nostram et baptismi sacramentum.

VERS. 18, 19.-- « Fodit alio puteos, » etc. (ISID. ex Greg.) Isaac apud alienigenam gentem puteos fodit: in quo monemur ut in hac peregrinatione cogitationum profunda penetremus, et quosque verae intelligentiae aqua redeat, inquisitionis manus ad 113.0148C| exhaurienda cordis terrena non torpescat. Allophyli insidiantes puteos replent, quia immundi spiritus, cum nos studiose fodere conspiciunt, molestias tentationum cogitationibus ingerunt.

VERS. 20, 21.-- « Adversus pastores, » etc. (HIERON.) Aquila et Symmachus, « adversum et contrarium, » transtulerunt, sed in Hebraeo habetur « Satana; » unde patet Satanam contrarium interpretari.

VERS. 22-25.-- « Latitudo. » In Hebraeo Rehobot ( ), latitudines. Unde probatur illud quod supra cap. X dictum est: « Ipse aedificavit Niniven » et rabooth, id est, plateas ejus.

« Nunc dilatavit, » etc. Dilatatus est Isaac, et replevit omnem terram scientia Trinitatis: et in toto 113.0148D| orbe latitudinem Ecclesiae collocavit, prius tamen in Judaea notus, et in Israel nominatus: postea « in omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII), » id est apostolorum, qui per universum orbem foderunt puteos, et aqua omnibus ostenderunt baptizantes omnes gentes in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti (Matth. XVIII). » Puteos Abraham, quos aperuit, sic vocavit sicut pater ejus: Moses enim et prophetae apud nos suis nominibus appellantur, nec horum mutantur vocabula puteorum.

VERS. 26-31.-- « Ad quem locum, » etc. (HIERON.) Abimelech non semper pacem habet cum Isaac, etc., usque ad et alia plura sunt in quibus nobiscum philosophi dissident, vel concordant.

113.0149A| Pro « Ochozath, » pronubo, in Hebraeo habetur « collegium amicorum ejus, » ut tam hominem significet quam amicorum turbam, quae cum rege venerat: in quibus fuit Phicol, princeps exercitus illius.

« Abimelech, et Ochozath, » etc. (ISID. in Gen., tom. V.) Duo cum Abimelech venerunt: Ochozath, gener ejus, etc., usque ad sapientibus et insipientibus debitor est.

VERS. 32-35.-- « Ecce autem venerunt. » (HIER.) Nescio quomodo in LXX « et venerunt pueri Isaac nuntiantes ei de puteo quem foderunt, et dixerunt ei: Non invenimus aquam. Et vocavit nomen ejus Juramentum. » Quae enim etymologia est propterea vocari Juramentum, etc., usque ad non congruit 113.0149B| ut Isaac aquam non inveniret.

CAPUT XXVII.

VERS. 1, 2.-- « Senuit autem Isaac, » etc. (HIPP. mart., ex Hieron., epist. ad Damasum, tom. I.) Mystice. Isaac portat imaginem Dei Patris, Rebecca Spiritus sancti, Esau populi prioris et zabuli, Jacob Ecclesiae et Christi. Senectus Isaac, consummationem mundi; oculi caligantes periisse fidem de mundo, et religionis lumen neglectum esse, significant. Quia filius major vocatur, acceptio est legis Judaeorum. Quia escas ejus et capturam dilexit pater: homines sunt ab errore salvati, quos per doctrinam justus quisque venatur. Sermo Dei, repromissionis benedictio, et spes regni futuri, in quo cum Christo 113.0149C| sunt regnaturi, et verum sabbatum celebraturi. Rebecca plena Spiritu sancto, sciens quod audisset antequam pareret, quia « major serviet minori: » haec formam gerit Spiritus sancti, quae quod futurum esse noverat in Christo, ante meditabatur in Jacob, loquitur ad filium minorem. « Vade ad gregem et affer mihi duos haedos optimos; » praefigurans carneum Salvatoris adventum, in quo eos liberaret qui peccatis tenebantur obnoxii. Haedi enim ubique peccatores significant. Duo afferri jubentur, ut duorum populorum assumptio significetur. Teneri scilicet et humani, docibiles scilicet et innocentis animae. Stola Esau est fides, id est Scripturae Hebraeorum quae illis primo datae sunt quibus populus gentilium postea indutus; pelles circumdatae 113.0149D| brachiis ejus, peccata utriusque populi, quae Christus in extensione manuum cruci secum affixit: ipse enim in corpore suo, non sua, sed aliena peccata portabat.

VERS. 2.-- « Vocavitque Esau. » (ISID. in Gen., tom. V.) Esau venator, et agricola Jacob vero simplex habitabat in tabernaculis. Esau populum Hebraicum, Jacob gentilem populum significat. Isaac vero Deum, qui utrumque populum, illum per legem, istum per fidem, sibi filios fecit. Esau agricola erat, quia Judaeus pro terrenis Deo serviebat, cui non est dictum, ut esset pauper spiritu, mitis, pacificus, misericors, persecutionem patiens, ut copiosam mercedem haberet in coelis; sed: « Si 113.0150A| custodieritis mandata mea, dabo vobis pluvias temporibus suis, » etc., quae pertinent ad carnis delicias. Fuit etiam venator, quia per effusionem sanguinis arietum et vitulorum, et hircorum, Deum placabat. « Jacob simplex habitabat in tabernaculis, » quia electi de gentibus fide et voluntate Deo placere studuerunt. Per tabernacula, diversas per orbem Ecclesias vel diversos ordines intelligimus

VERS. 3-5.-- « Sume arma, » etc. Isaac diligebat Esau, quia de venatione ejus vescebatur. Rebecca diligebat Jacob, Isaac Deum; Rebecca autem praescientiam Dei figurat, quia diligebat Deus populum Judaeorum, eo quod assidue eorum oblationibus placabatur. Sed praesciens populum gentium multo meliorem futurum, per praescientiae suae gratiam 113.0150B| amplius diligebat. Esau in venatione morante, ut de agrestibus animalibus cibos patri exhiberet et benediceretur, mater Jacob ad benedictionem percipiendam patri applicuit: quia adhuc Judaei in legalibus morantur, et ad fidem Christi tarde occurrunt, mater gratia gentiles fidem avide suscipientes ad percipiendam benedictionem Judaeis debitam obtulit. Qualiter autem benedictionis donum promeruerint, testantur opera Jacob, quae pro benedictione suscipienda gessit.

VERS. 6-13. « Dixit filio suo Jacob: Audivi patrem tuum loquentem, » etc. Allegorice. Per duos haedos confessionem peccatorum gentilis populi et poenitentiam possumus accipere. Haedi optimi, quia confessio peccatorum et poenitentia valde est Deo acceptabilis. 113.0150C| Unde Luc. XV: « Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, » etc. Historice. Per unum peccatorem populum gentium, per nonaginta novem justos, Judaeos intelligit qui sibi videbantur justi in observantia legis. Unde Luc. XVI: « Ut quid justificatis vos coram hominibus, » etc.; qui imperfecto numero ponuntur, quia nullum ad perfectum adduxit lex.

VERS. 14.-- « Paravit illa cibos, » etc. (ISID.) Mystice. Per delectabiles escas quae de haedis praeparantur Isaac, intelligimus poenitentiae opera, etc., usque ad peccata praeterita ante oculos mentis saepe producit.

VERS. 15-19.-- « Et vestibus Esau, » etc. (HIER.) In hoc loco tradunt Hebraei primogenitos functos 113.0150D| officio sacerdotum, et habuisse vestimentum sacerdotale, quo induti victimas offerebant, antequam Aaron in sacerdotium eligeretur.

VERS. 20-24.-- « Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? » (HIPPOLYT.) Quaerit Isaac a Jacob cur tam cito venerit, admiratus scilicet velocem credentium fidem. Cibi delectabiles offeruntur, quia hostia Deo placens, salus peccatorum. Quia post esum sequitur benedictio, et ejus odore perfruitur, virtutem resurrectionis et regni aperte pronuntiat. « Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni. » Haec est benedictio. Odore nominis Christi, sicut ager, mundus impletur. Benedictio est de rore coeli, id est pluvia divini verbi; et de pinguedine terrae, 113.0151A| id est congregatione populorum; multitudine frumenti et vini, haec est multitudo, quam colligit de sacramento corporis et sanguinis sui. Illi serviunt populi, id est gentiles conversi. Ipsum adorant tribus populi, per circumcisionem conversi credentes. Ipse est Dominus fratrum suorum, id est Judaeorum. Ipsum adorant filii matris ejus, quia secundum carnem natus est ex ea: ipsum qui maledixerit, maledicetur; et qui benedixerit, benedicetur. Christus ex ore populi Patrem ignorantis benedicitur, id est, veraciter dicitur, sed a Judaeis alius benedici putatur, qui ab errantibus exspectatur.

VERS. 25, 26.-- « Quos cum oblatos comedisset, » etc. Mystice. Postquam Isaac cibum sumpsit, Jacob obtulit ei vinum: sic per cibum activae vitae 113.0151B| opera designantur; per vinum, quod mentes alienat, contemplativa accipitur, quae ab amore saeculi mentes electorum alienas facit. Post cibum et potum. Jacob benedicitur, quia illi benedictionem coelestem a Deo percipiunt qui eum usque in finem bonis operibus placare student.

VERS. 27.-- « Benedicens, ait, » etc. (GREG., hom. 6 in Ezech.) Alter ad venandum mittitur, etc., usque ad quae major foras exiens reliquit intus.

(GREG., ibid.) Isaac, caligantibus oculis, Jacob filium nesciens benedixit; quae ventura erant praevidit, et qui praesens assisteret, nescivit. Constat enim quia Judaei, qui plene legem didicerunt, adventum Christi cognoverunt. Unde Matth. II, Herodes a 113.0151C| principibus sacerdotum inquirit ubi Christus nasceretur; cui protinus responderunt, « In Bethlehem. » Prius ergo noverant quem passionis tempore cum despicerent, ignorabant; quorum notitia prior, et ignorantia posterior, Isaac caligante signatur; qui dum Jacob benediceret, quid in futuro ei eveniret praevidebat, sed quod praesens assisteret nesciebat. Sic Judaeorum populus prophetiae mysteria accepit, sed caecos oculos in contemplatione tenuit, quia praesentem non vidit, de quo multa in futuro praevidit. Ante se enim positum cernere non valuit, cujus adventus potentiam longe ante nuntiavit.

(GREG., hom. 10 in Ezech., tom. II.) Isaac filium nescit, quem benedixit, etc., usque ad et quia per quosdam in contemplationem surgit, per quosdam in 113.0151D| activae vitae opera pinguescit. Sequitur:

VERS. 28, 29.-- « Det tibi Deus de rore coeli, » etc. Ros desuper et subtiliter cadit, et toties de rore coeli accipimus, quoties per infusionem contemplationis intimae de supernis aliquid tenuiter videmus. Cum vero bona opera per corpus agimus, de terrae pinguedine ditamur.

« Abundantiam frumenti, » etc. (ISID.) Haec est multitudo quam colligit de sacramento corporis et sanguinis sui.

VERS. 30-32.-- « Venit Esau, » etc. Sero Esau ad patrem revertitur, quia prior populus in fine convertetur. Unde psal. LVIII: « Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes, et circumibunt 113.0152A| civitatem. » Et alibi: « Aperuerunt ora sua, sicut comedens in abscondito. »

VERS. 33-35. « Expavit Isaac. » Benedictionem repromissam repetente majore filio, expavit Isaac, et alium pro alio se benedixisse cognovit; nec indignatur cognito sacramento, sed confirmabat benedictionem dicens: « Et benedixi eum, et benedictus est. » Haec est prima benedictio Isaac minori populo Christianorum data. Sed nec major filius omnino despectus, quia, cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit. Cujus secundae benedictionis prophetia est. « In pinguedine terrae, et in rore coeli desuper erit benedictio tua. « In pinguedidine terrae, » id est, in fecunditate rerum, et potentia regni, quae in illo populo fuit; « et in rore coeli, » 113.0152B| eloquiis Dei. Ipsis enim eloquia Dei credita sunt, et legis testamenta. « Vives in gladio: » quia sanguini populus ille deditus, necem in Christo et prophetis exercuit, « Et servies fratri tuo minori, » id est, populo Christiano. « Tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis; » cum scilicet per cognitionem fidei et gratiam Christi conversus, deposueris onus legis; quando jam tunc non servies minori, sed per fidem frater vocaberis.

« Expavit Isaac, » etc. Ut quaedam mentis alienatio sequeretur, quae exstasis dicitur, quae in magnarum rerum revelationibus fieri solet. Unde intelligendum est spiritualiter admonitum esse Isaac, ut confirmaret benedictionem in Jacob, cui potius 113.0152C| irascendum fuit, quia patrem fefellit. In Adam quoque exstasis processit, antequam diceret: « Erunt duo in carne una (Gen. II), » quod est « magnum sacramentum in Christo et in Ecclesia. »

« Benedixique ei, » etc. (ALC.) Si justi viri voluntas bona est, quid est quod Isaac non Esau quem voluit, sed Jacob quem noluit, benedixit? Justi hominis, quantum ad conscientiam, voluntas bona est: Deus vero solus de futuris judicat. Isaac humano more filium majorem benedicendum putavit: sed Deus, qui occultorum est cognitor, minorem dignum benedictione ostendit, ut non hominis ostenderet esse benedictionem, sed Dei: ideo in Numeris ad Mosen et Aaron sacerdotes dicitur: « Ponite nomen meum super filios Israel. Ego Dominus 113.0152D| benedicam eos (Num. VI). » Sacerdotis est benedicere, Dei effectum tribuere. Ut autem intellexit Isaac per spiritum prophetiae benedictionem minori destinatam, ait, « Benedixi, et erit benedictus. »

VERS. 36-39.-- « Juste vocatum est nomen ejus Jacob: Supplantavit enim me, » etc. (HIER.) Jacob supplantator interpretatur. Ab eo igitur quod fratrem ante deceperit, allusit ad nomen, qui ideo ante Jacob vocatus est, quod in ortu plantam fratris apprehendit.

VERS. 40.-- « Et fratri tuo servies, » etc. Quia Idumaei tributarii fuerunt Israel, qui Jacob vocatur.

« Tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus. » , etc. Hoc impletum est quando rebellaverunt 113.0153A| Idumaei ne essent sub Juda. « Tempusque veniet, » etc. Quasi: Judaicus populus a servitute peccati in fine liberabitur, ut cum « plenitudo gentium intraverit, omnis Israel salvus fiet (Rom. XI). »

VERS. 41.-- « Dixitque in corde suo. » Cum Scriptura dicat, Esau in corde suo de morte fratris tractasse, quomodo vel a quo sunt haec nuntiata Rebeccae? Sed datur intelligi quod ei divinitus omnia revelabantur. Propter insanabile odium Judaeorum, per spiritum consilii praeceptum est apostolis ut, relicta Judaea, transirent ad gentes.

« Venient dies luctus, » etc. Nolebat enim hoc facere vivente patre, ne incurreret odium ejus, et malediceretur ab eo.

(DIOD.) Quod autem scriptum est, « dixit Esau in 113.0153B| corde suo, » significat Esau mortem fratris non subita ira, sed perfecto mentis consensu exoptasse.

VERS. 42.-- « Nuntiata sunt haec Rebeccae, » etc. Hic consequenter ponitur matris obviatio, cum dicitur, « Nuntiata sunt haec. » Ex quo patet quod Esau praedictam machinationem non sic celavit in corde suo, quin appareret exterius in signis et verbis.

« Quae mittens et vocans Jacob, » etc. Ut induceret eum ad dandum locum irae et recedendum ad tempus. Sequitur:

« Cur utroque orbabor filio? » etc. Ac si diceret: Si invadat te, poterit esse quod ambo eritis interfecti; vel si unus remaneat, oportebit quod sit fugitivus a me.

113.0153C| « Dixit quoque Rebecca, » etc. Quia Jacob non poterat convenienter recedere sine scitu patris, ideo Rebecca convertit se ad inducendum Isaac ut mitteret Jacob filium suum ad Laban, ut ibi acciperet uxorem dicens.

« Taedet me, » etc. Id est propter uxores Esau: non autem dixit ipsi Isaac aliam causam, scilicet de machinatione Esau in mortem Jacob, ne in senectute sua nimis affligeretur.

« Si acceperit Jacob uxorem, » etc. Ac si diceret: Si diligis vitam meam, mitte eum ad domum fratris mei, ut ibi accipiat uxorem.

CAPUT XXVIII.

VERS. 1-9.-- « Vocavit itaque Isaac, » etc. (AUG., 113.0153D| Q. in Gen.) Quod habent Latini codices: « Vade in Mesopotamiam in domum Bathuel, » etc., Graeci habent: « Fuge in Mesopotamiam, » etc., ut intelligatur etiam Isaac intellexisse quod Esau de morte fratris cogitavit.

« Profectus vero. » (ISID.) Jacob fugiens dolos fratris, relicta domo patria, et parentibus, vadit in regionem longinquam, ut accipiat uxorem. Similiter Christus, relictis parentibus secundum carnem, id est Judaeis, et patria, id est Hierosolyma, et omnibus Judaeae regionibus, abiit in gentes, ut acciperet sibi Ecclesiam, secundum illud Oseae II: « Vocabo non plebem meam, » etc.

VERS. 10.-- « Igitur egressus Jacob, » etc. (GREG., 113.0154A| lib. V Moral., c. 11, tom. I.) In itinere dormire, etc., usque ad « quoniam suavis est Dominus. »

VERS. 11.-- « Tulit de lapidibus, » etc. (ISID.) Dormitio Jacob in itinere, mors Christi in cruce. Lapis capiti suppositus, Christus est secundum humanitatem, quem Jacob unxit, ut Christus signaretur, χρίστος enim Grece, unctus Latine. Caput autem Christus Deus. Lapis ergo capiti Jacob suppositus, signat humanitatem Christi conjunctam Deo assumenti. « Caput enim viri Christus, caput Christi Deus (I Cor. XI.)

VERS. 12.-- « Viditque in somnis, » etc. (GREG., Regist. l. I, ep. 24.) Jacob praedicatores signat qui non solum caput Ecclesiae, id est Christum contemplando 113.0154B| appetunt, sed ad membra illius miserando descendunt: quod angeli ascendentes descendentesque demonstrant. Hinc Moses crebro tabernaculum intrat, et exit; et qui intus ad contemplationem rapitur, foris infirmantium negotiis urgetur; intus arcana considerat, foris onera carnalium portat. Qui de dubiis semper ad tabernaculum recurrit, coram testamenti arca Dominum consulit, exemplum rectoribus praebens, ut cum foris ambigunt quid disponant, ad mentem quasi ad tabernaculum redeant, et velut coram testamenti arca Dominum consulant, de quibus dubitant, apud se intus sacri eloquii paginas requirentes.

Moraliter. In itinere dormire est in via hujus saeculi ab impedimento actionum saecularium quiescere. 113.0154C| Jacob dormiens angelos vidit: quia illi divina conspiciunt, qui ab appetitu temporalium rerum oculos claudunt: quos bene clausos diabolus aperuit dicens: « In quacunque die comederitis, aperientur oculi vestri (Gen. III). »

« Vidit in somnis, » etc. (ISID.) Angeli per scalam ascendentes et descendentes, evangelistae sunt et praedicatores Christi, ascendentes ad intelligendam Divinitatem; omnem creaturam excedentes, ut inveniant in principio Verbum apud Deum, per quem omnia facta sunt. Descendentes ut inveniant eum, « factum ex muliere, factum sub lege, » etc. In illa etiam scala a terra usque ad coelum, a carne usque ad spiritum: quia in illa carnales proficiendo, quasi ascendendo spirituales fiunt. Ad quos lacte nutriendos 113.0154D| spirituales descendunt, quia non possunt eis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Ipse est sursum in capite, ipse deorsum in corpore suo, id est Ecclesia; ipse scala, qui ait Joan. XIV: « Ego sum via, » etc. Ad ipsum ascenditur, ut in excelsis intelligatur: et descenditur, ut in membris parvulis nutriatur; per illum se erigunt, ut sublimem exspectent: et humiliant, ut eum sublimiter et temperanter annuntient.

VERS. 13-15.-- « Ego sum Dominus Deus Abraham, » etc. Mystice designat mandatum divinitatis ad humanitatem Christi directum, cui terra, id est, Ecclesia, promittitur; et semini illius, id est Christiano populo. Unde psalm. II: « Postula a me, 113.0155A| et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. »

VERS. 16, 17.-- « Cumque evigilasset, » etc. Quisquis post torporem inertiae evigilaverit, et per exercitium boni operis vere exsurrexerit, in Ecclesia supereminentem gratiam Dei et introitum regni coelestis intelliget.

VERS. 18.-- « Surgens ergo, » etc. (AUG., Q. in Gen., tom. III.) Quod « erexit » Jacob, « lapidem quem capiti supposuerat » in titulum, et superfudit oleum, nihil fecit idolol triae simile: quia non vel tunc vel postea frequentavit lapidem adorando aut ei sacrificando; sed signum fuit et prophetia pertinens ad unctionem, unde Christus dicitur.

VERS. 19-21.-- « Appellavitque nomen urbis 113.0155B| Bethel., » etc. (HIER., de locis Hebraicis.) Ab eo quod dictum est, « quam terribilis est locus iste, » etc., loco nomen imponit Bethel, id est domum Dei, qui ante Luza vocabatur, id est, nux vel amygdalum. Unde ridicule quidam verbum Hebraicum ulam, nomen urbis esse putant: cum ulam interpretetur prius. Ordo ergo iste est lectionis: Vocavit nomen illius loci Bethel, et prius Luza vocabulum civitatis. Antiquae vero scripturae verbo ulam vel olam plenae sunt, quod nihil significat nisi prius vel ante vestibulum, vel superliminare, vel postes, etc.

VERS. 22.-- « Et lapis iste, vocabitur domus Dei, » etc. Prophetia est domus Dei ibi futurae, ibi et ipse rediens Deo sacrificavit.

CAPUT XXIX.
113.0155C|

VERS. 1-10.-- « Profectus ergo Jacob, » etc. « Vidit puteum in agro, » etc. Aqua putei scientia Veteris Testamenti: quam lapis claudebat, quia littera legis spiritualem sensum in eo celabat; sed veniente Christo lapis remotus est, cum per praedicationem Novi Testamenti umbra legis exclusa et veritas Evangelii patefacta est.

Allegorice. Per puteum baptismus, per agrum mundus exprimitur: per tres greges juxta puteum accubantes, signantur illi qui ad fidem Trinitatis capiendam pertinent, in humilitate expetentes baptismi gratiam.

« Lapidem. » Duritia infidelitatis, qua abjecta, percipitur baptismus vitae. Pastores autem sunt praelati 113.0155D| Ecclesiae, qui, amoto lapide, per Jacob adaquare greges cupiunt: quia Christo auferente infidelitatem ab eorum cordibus quos praedestinavit ad sacramentum baptismi, abluuntur unda purificationis.

VERS. 11-16.-- « Osculatus est eam. » (AUG.) Consuetudinis fuit maxime in illa simplicitate antiquorum, ut propinqui propinquos oscularentur, et hodie fit in multis locis. Sed quaeri potest quomodo illa ab ignoto osculum acceperit, si postea indicavit Jacob propinquitatem? Ergo intelligendum est: aut illum, qui propinquitatem noverat, fidenter in osculum irruisse, aut postea Scripturam narrasse per recapitulationem, cum primum Jacob indicaverit quis esset.

VERS. 16-19.-- « Nomen majoris Lia, » etc. Victorinus 113.0156A| martyr Rachel et Liam in similitudinem Ecclesiae et Synagogae interpretatus est. Liam majorem natu Synagogam significare existimat, quia prior populum Dei genuit: quae oculis lippa dicitur, quia lex per Mosen data cooperata est et signata. Rachel minor et pulchra, prius sterilis, post fecunda, Ecclesiam signat, quae tempore posterior, sed sancta corpore et spiritu. Oculi ejus decori, quia Evangelium videre meruerunt. Sed diu sterilis dum Synagoga populum generavit. Pro Rachel Jacob servivit, et supponitur ei Lia: quia Christus ut Ecclesiam sibi assumeret, prius sibi Synagogam conjunxit.

VERS. 20-35.-- « Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis. » Servitus Jacob septem annorum pro duabus uxoribus, praesentis vitae tempus signat, 113.0156B| quod septem diebus volvitur; in quo Dominus formam servi accepit, obediens Patri usque ad mortem. Jacob servivit, quia « filius hominis non venit ministrari, sed ministrare (Matth. XX): » Ille oves pavit, et Christus dixit (Joan. X): « Ego sum pastor bonus. » Ille pro mercede varium pecus sibi abstulit: Christus diversarum gentium varietatem sibi congregavit. Ille tres virgas amputatis corticibus in alveis aquarum posuit, ut earum contemplatione multiplicarentur oves: et Dominus noster in aqua baptismatis trium personarum nomina Patris, et Filii, et Spiritus sancti, populo fideli proposuit, ut qui hoc pleno corde prospexerit, efficiatur ovis Dei.

« Et videbantur illi pauci dies, » etc. Quomodo hoc dictum sit quaerendum est, cum et breve tempus 113.0156C| longum videatur amantibus? Dictum est ergo propter laborem servitutis, quem facilem faciebat amor.

(AUG., lib. XXII contra Faustum.) Pro ingenti crimine objiciuntur Jacob quatuor uxores. Sed quoniam tunc mos erat, crimen non erat; nunc autem crimen est, quia mos non est, etc., usque ad nisi concupiscentiae carnalis flagrantia.

(ISID., in Gen., tom. V.) Duae sunt ergo uxores Jacob liberae, ambae enim filiae remissionis peccatorum, etc., usque ad et vidit in principio Verbum apud Deum, et vult parere, et non potest, quia « generationem ejus quis enarrabit? » (Act. VIII.)

(ISID.) Duae liberae uxores Jacob, quia duae vitae nobis in corpore Jesu Christi praedicantur, etc., usque ad Sed hoc non potest in terra morientium, quod 113.0156D| his verbis significatur.

VERS. 26.-- « Non est in loco nostro consuetudinis, » etc. (ID., ibid.) Major appellatur quae tempore prior est, etc., usque ad ad unum ergo tendendum, sed propter hoc multa ferenda.

(ID., ibid.) Proinde vita quae studio contemplationis competit, etc., usque ad unde infra XXX: « Zelabat Rachel sororem suam. »

(ID., ibid.) Proinde quia purus intellectus de illa divina substantia, etc., usque ad non quia numen.

CAPUT XXX.
VERS. 14-31.-- « Egressus autem Ruben, » etc. (AUG., lib. XXII contra Faustum.) Quare rem gestam 113.0157A| Scriptura non tacuit, etc., usque ad et quidquid de hac pie et sapienter dicitur, sine phantasmate carnalis cogitationis salubriter vel ex parte capiatur.

« Egressus autem Ruben, etc. » (AUG.) Historice. De hoc autem genere opinari quosdam scio quod acceptum in escam sterilibus feminis fecunditatem pariat, et ideo institisse Rachel ut hoc acciperet, quod ego non arbitror, nec sic tunc concepisset. Nunc vero cum post duos Liae alios ab illa nocte partus, Dominus eam prole donaverit, nihil est quod de mandragora tale aliquid suspicemur, quale in nulla femina experti sumus. Cum enim mala haec ipse vidissem, et propter hunc sacrae lectionis locum mihi obtigisse gratularer (rara enim res est), naturam eorum quantum potui perscrutatus sum, 113.0157B| non aliqua a communi sensu remotiore scientia, quae docet virtutes radicum et potestates herbarum, sed quantum renuntiat visus, olfactus et gustus, rem comperi pulchram, suave olentem, sapore autem insipido. Cur ergo eam mulier tantopere cupierit nescio, nisi forte propter pomi raritatem et odoris jucunditatem.

VERS. 32-43.-- « Gyra omnes greges tuos, » etc. (HIER., in Quaest. Hebr.) Multum apud Septuaginta confusus est sensus, etc., usque ad vicinus est finis.

(ALC.) Cur Jacob fraudis in hoc loco non arguitur, hoc sine dubio ut propheta fecit, nec credendum est eum fecisse sine spirituali revelatione.

CAPUT XXXI.
113.0157C|

VERS. 1-11.-- « Postquam autem audivit, » etc. . . . . « Mutavit mercedem, » etc. (HIERON. in Quaest. Hebr.) Pro eo quod posuimus, « mutavit mercedem meam decem vicibus, » Septuaginta posuerunt « decem annis: » cum verbum Hebraicum monim numerum magis quam annos sonat; et ex sequentibus is sensus probatur, quod per singulos fetus super Laban conditionem mutaverit. Si videbat varium nasci pecus, dicebat: Volo ut in futuro nascantur mihi varia; tunc Jacob virgas in canalibus non ponebat, ut fetus unicolor nasceretur: quo facto Laban ea pecora suae parti fieri debere dicebat; sic usque ad decem vices mutata est conditio: et quodcunque proposuerat Laban ut sibi nasceretur, 113.0157D| in contrarium colorem vertebatur. Nunc autem in sex annis decem pariendi vices incredibiles viderentur; sed lege Virgilium, in quo dicitur: « Bis gravidae pecudes. » Natura autem Italicarum ovium et Mesopotamiae eadem esse dicitur.

VERS. 12.-- « Vidi enim omnia, » etc. Ex hoc discimus quod Jacob nullo malo dolo fecit, sed divina dispositione, vel quia omnia in figura gerebantur. Unde angelica visione meruit confortari.

VERS. 13-31.-- « Nunc ergo surge. » (GREG., Moral. XXX, 16.) Post longam servitutem praecepit Dominus Jacob ut reverteretur in patriam: tunc, ignorante socero, cum uxoribus et comitatu properabat. Laban autem consecutus est eum in monte 113.0158A| Galaad cum furore idola requirens, nec reperit. Laban autem in hoc loco diaboli typum gerit. Interpretatur enim dealbatio. Diabolus vero, cum tenebrosus sit, « transfigurat se in angelum lucis. » Huic servivit Jacob, id est, Judaicus populus ex parte reproborum, de quo natus est Christus secundum carnem.

VERS. 32-39.--. . . . « Ignorabat quod Rachel furata esset idola. » (HIERON.) Ubi nos « idola » legimus, in Hebraeo theraphim scriptum est; quod Aquila « figuras, » vel « imagines » interpretatur. Hoc autem ideo dico ut sciamus quid in Judicum libro theraphim sonet.

« Contra montem Galaad, » etc. Non quod eo tempore mons Galaad diceretur, sed per anticipationem 113.0158B| illo nomine vocatur, quo postea nuncupatus est.

« Qui, assumptis fratribus suis, persecutus, » etc. (GREG.) Historice. Potest per Laban mundus exprimi: qui cum furore Jacob sequitur, quia electos, qui sunt membra Christi, opprimere conatur. Filiam mundi vel diaboli Jacob abstulit, cum sibi Christus Ecclesiam ex gentibus conjunxit, cui per prophetam dicitur psal. XLIV: « Obliviscere populum tuum, » etc. In idolis avaritia signatur, quae est idolorum servitus. Laban veniens apud Jacob idolum non reperit, quia, ostensis mundi divitiis Redemptori nostro, diabolus vestigia concupiscentiae non reperit. Sed quae Jacob non habuit, Rachel sedendo operuit, quae interpretatur ovis, et Ecclesiam 113.0158C| significat. Sedere autem est humilitatem poenitentiae appetere. Unde psal. CXXVI: « Surgite postquam sederitis. » Rachel idola sedendo operit, quia Ecclesia Christum sequens vitium terrenae concupiscentiae per humilitatem poenitentiae cooperuit. Unde psal. XIII: « Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. » Nos igitur Rachel significat, qui idola sedendo premimus, si culpas avaritiae poenitendo damnamus; quae avaritiae immunditia non viriliter currentes impedit, sed effeminate gradientes per blandimenta saeculi resolvuntur, quod his verbis significatur: « Juxta consuetudinem feminarum accidit mihi. » Quasi enim muliebria pati se innotuit.

113.0158D| « Ut oscularer filios meos ac filias. » More Scripturae filios ac filias Jacob suos appellat, quae filios vel fratres cognatos appellat; unde in sequentibus: « Dixitque Jacob fratribus suis: Afferte lapides. » In Evangelio quoque filii Mariae, materterae Domini, fratres ejus vocantur Matthaei XII.

« Timui ne violenter auferres filias tuas, quod autem furti me arguis, » etc. Quasi ideo non tibi manifestavi, ne acerbitate persecutionis superares animas infirmas, noviter tibi ereptas.

VERS. 40-45.-- « Die noctuque aestu urebar, et gelu. Fugiebat somnus ab oculis meis. » Unus effectus est caloris et frigoris.

VERS. 46-52.-- « Afferte lapides, » etc. (HIERON. 113.0159A| de Loc. Hebr. ) Acervus lingua Hebraea, etc., usque ad in qua habitabat sermone mutaverat.

(ISID.) Mystice. Inter fideles, tam Judaeos quam gentiles, testis est lapis eminens in similitudinem Christi; et acervus lapidum, qui est multitudo credentium.

VERS. 53, 54.-- « Juravit Jacob, » etc. Per timorem scilicet quo timebat Deum, quem commendavit supra, dicens, « Et timor, » etc.

VERS. 55.-- « Laban vero de nocte, etc. » Quia Laban et Jacob trans fluvium perrexerunt, significare potest duos populos per baptismum ad Ecclesiam venientes. Sed Jacob ultra progrediente, Laban reversus est, quia, filiis lucis in profectu virtutum post baptismum meantibus, reprobi de percepta 113.0159B| dignitate post Satanam in apostasiam redeunt.

CAPUT XXXII.

VERS. 2-6.-- « Castra Dei sunt haec. » Ubi castra posita sunt, in Hebraeo mahanaim ; ut sciamus, si quando interpretatum in alio loco ponitur, quem locum significet. Et pulchre ad fratrem inimicum iturus, angelorum comitantium eum choris excipitur.

VERS. 7-9.-- « Timuit Jacob, » etc. (AUG., Quaest. in Gen. ) Quaeri potest quomodo fidem habuit promissis Dei, quod hoc dixit. Sed fieri potuit ut everteret castra ejus Esau, et tunc post illam afflictionem adesset, et quem promisit, impleret. Et admonemur hoc exemplo, ut quamvis credamus in Deum, 113.0159C| faciamus tamen quae facienda sunt in salutis praesidium. Verba quoque Jacob consideranda sunt, dicentis: « Deus patris mei Abraham, » etc., quia in his verbis et humana infirmitas et fides pietatis apparet.

VERS. 10.-- « Transivi Jordanem, » etc. Per baptismum conjunctus est paries de gentibus, ei qui ex Judaeis: primitivae tamen Ecclesiae non deest timor Judaeorum, quod significat Esau.

VERS. 11-19.-- « Erue me de manu, » etc. Sic orat ut spem timore moderetur, et timorem spe consoletur, significans ut vitae nostrae et domesticorum ratione consulamus, et tamen Dei auxilium invocemus.

VERS. 20-27.-- « Placabo illum, » etc. Haec interposita 113.0159D| sunt a scriptore. Non est enim prudentis artem suam detegere, et sic eis cum quibus agitur suspectum se facere.

(GREG. hom. 14, in Evang., tom. II.) Mystice. Jacob cum ad parentes proprios redit, etc., usque ad ut suavitate intima Deum apprehendamus.

« Et ecce vir, » etc. (ISID. in Gen., tom. V.) In hoc principaliter sacramenti Dominici imago figurata est, etc., usque ad ne ultra jam generare possit.

VERS. 28, 29.-- « Nequaquam, inquit Jacob, appellabitur nomen tuum, sed, » etc. (HIERON. in Q. Hebr. ) Josephus in libro primo Antiquitatum, etc., usque ad nos magis Scripturae, et angeli, vel Dei, 113.0160A| qui Israel ipsum vocavit, auctoritate ducimur, quam cujuslibet eloquentiae saecularis.

VERS. 30-32.-- « Vocavitque Jacob, » etc. Illud quoque quod sequitur, « et benedixit eum, vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens, » etc. In Hebraeo dicitur « Phanuel, » ut sciamus ipsum esse locum qui in caeteris Scripturae voluminibus secundum Hebraeos, Phanuel legitur.

(GREG., lib. IV Moral., cap. 6.) Quaeritur, cum Veritas dicat: « Nemo videbit faciem meam; » Et: « Deum nemo vidit unquam, » quomodo testatur Jacob: « Vidi Dominum facie ad faciem? » Humanae enim mentes oculo interiori purgato, etc., usque ad unde I Cor. XIII: « Tunc cognoscam sicut et cognitus sum. »

CAPUT XXXIII.
113.0160B|

VERS. 1-9.-- « Elevans autem Jacob oculos. . . . divisitque filios Liae et Rachel, » etc. Aquila dimidiavit, ut unum cuneum faceret ancillarum cum parvulis suis, et alterum liberarum cum filiis suis; primasque mitteret ancillas, secundas liberas: ipse ante omnes fratrem adoraturus occurreret.

VERS. 10-13.-- « Sic enim vidi, » etc. (AUG., Q. in Gen. tom. III.) Utrum paventis et perturbati animi verba, etc., usque ad qui Graecum audire et intelligere solent.

VERS. 14.-- « Et ego sequar, » etc. (AUG.) Quaeritur si mendacium fratri promiserit. Hoc enim, sicut Scriptura narrat, non fecit; sed eo perrexit 113.0160C| itinere quod dirigebat ad suos. An forte veraci animo promisit, sed aliud postea cogitando delegit?

« Socoth. » (HIERON.) Ubi nos tabernacula habemus, in Hebraeo legitur Socoth Est autem usque hodie civitas trans Jordanem hoc vocabulo, in parte Scytopoleos de qua in libro Locorum scripsimus.

VERS. 18-20. « Transivitque in Salem, » etc. (HIERON.) Quaestio oboritur quomodo Salem Sichen civitas appelletur, cum Hierusalem, in qua regnavit Melchisedech, Salem ante dicta sit. Aut igitur unius utraque urbs nominis est, quod de pluribus Judaeae locis invenimus, ut idem urbs et loci nomen in alia et alia tribu sit. Aut ista Salem, quae pro Sichem 113.0160D| nunc nominatur, dicemus interpretari consummatam atque perfectam: et illam quae postea Hierusalem dicta est, pacificam. Utrumque accentu paululum declinato, hoc vocabulum sonat. Tradunt Hebraei quod femur claudicantis Jacob ibi sanatum sit: ideoque civitatem curati atque perfecti vocabulum consecutam.

CAPUT XXXIV.
VERS. 1.-- « Egressa est autem Dina, » etc. (GREG. in Pastor., c. 30.) Dina, ut mulieres extraneae regionis videat, egreditur, cum mens sua studia negligens, actiones alienas curans, extra ordinem proprium evagatur. Quam Sichem, princeps terrae, opprimit, quia inventam in curis exterioribus 113.0161A| diabolus corrumpit. Et conglutinata est anima ejus cum ea, quia unitam sibi per iniquitatem respicit. Et quia mens a culpa resipiscens afficitur, et admissum flere conatur: corruptor spem ac securitatem vacuam ante oculos vocat, quatenus utilitatem tristitiae subtrahat. Unde additur: « Tristemque blanditus delinivit. » Modo enim, aliorum facta graviora; modo nihil esse quod factum est; modo misericordem Deum loquitur, et tempus ad poenitentiam pollicetur: ut dum per haec decepta mens ducitur, poenitentia differatur, ut tunc bona nulla percipiat, quam nunc mala contristant: et tunc plenius absorbeatur suppliciis, quae nunc gaudet in deliciis.

VERS. 2-32.-- « Quam cum vidisset Sichem. . . . 113.0161B| et dormivit cum illa, » etc. (AUG. Quaest. in Gen., tom. III.) Et intendit animae Dinae filiae Jacob et adamavit virginem, et locutus est secundum sensum virginis. Quomodo virgo dicitur, si jam dormivit cum ea? nisi forte virgo nomen aetatis est secundum Hebraeum eloquium, an potius per recapitulationem post commemoratur quod ante factum est. Prius enim potuit intendere animae ipsius, et amare virginem, et loqui secundum sensum virginis, deinde dormire cum illa.

« Pacifici. » Ubi Septuaginta interpretati sunt pacificos, Aquila transtulit consummatos, atque perfectos pro quo in Hebraeo legitur: Selemim. Ex quo apparet illud esse verum quod supra de Salem diximus.

113.0161C| « Assensi, » etc. (AUG.) Paulo ante Jacob loquens cum Esau, filios suos infantes esse significat, etc., usque ad sed filii ejus in hoc facto nominantur quasi principes et auctores.

« Arreptis, » etc. (STRAB.) Sic pastores Ecclesiae peccatum carnis vel animae ulcisci debent gladio spiritus, qui est verbum Dei: parati ulcisci omnem inobedientiam.

« Nos pauci sumus, » etc. (AUG.) Hoc dicit, quia plurimum bella poterant surgere, non quod multo minus haberet quam possent expugnationi civitatis sufficere.

« Nunquid ut scorto, » etc. (AUG.) Zelus filiorum Jacob in ultionem sororis moraliter commonet pastores fidelium, curam habere animarum sibi commissarum, 113.0161D| ne violenter corporali delicto, aut fornicatione spirituali succumbant. « Paratique sint ulcisci omnem inobedientiam, » et excommunicationis gladio feriant stupratorem, ne impunitus evadat.

CAPUT XXXV.

VERS. 4-5.-- « Dederunt ergo ei, » etc. (HIER. Q. in Gen., tom. III.) Plane hoc ordine et his profectibus ascendendum est in Bethel, id est, in domum Dei, quae est Ecclesia Christi. Primum est, pristinos abdicare errores, et unius veri Dei profiteri fidem, quod est auferre deos alienos: deinde baptizari, quod est mundari; ac deinceps in novitate 113.0162A| vitae ambulare, quod est vestimenta mutare. Significant autem inaures falsae doctrinae phaleras, sermone nitidas, sed sensu veritatis vacuas.

« Et inaures, » etc. (AUG.) Quaeritur quale inaures, quae ornamenta erant ad idololatriam non pertinentia? sed intelligendum est phylacteria fuisse deorum alienorum.

VERS. 6-9.-- « Venit igitur Jacob Suzam, » etc. (AUG.) Notandum est tria nomina hujus civitatis esse commemorata, etc., usque ad multis de causis adduntur nomina vel mutantur.

(HIERON.) Ecce manifestissime comprobatur Bethel non Ulam, ut supra dictum est, sed Luzan, id est, amygdalum, antea esse vocatam.

VERS. 10.-- « Non vocaberis ultra, » etc. (AUG.) 113.0162B| Quaeritur cum semel dictum sit, « Non vocaberis ultra Jacob, » etc., cur legatur postea Jacob vocatus? Sed hoc nomen ad illam pertinet promissionem, in qua videtur Deus quomodo non est antea patribus visus, ubi non erit nomen vetus: quia nihil remanebit hic in ipso corpore vetustatis, et visio Dei summum praemium erit.

(HIERON.) « Non vocaberis ultra Jacob, » etc. Nondum enim ab angelo nomen ei imponitur, sed imponendum a Deo praedicitur. Quod igitur illuc futurum promittitur, hic expletum docetur.

VERS. 11-13.-- « Cresce et multiplicare. » Moraliter. Haec promissio ad spirituale semen Jacob pertinet, sicut jam ante de Abraham dictum est. 113.0162C| Omnes enim qui supplantant vitia, et veterem hominem cum actibus suis deponunt, et mentis oculos ad Deum intendunt, recte ad Jacob pertinent, cujus fidem et actus imitantur. « Regesque de lumbis ejus egredientur, » id est, sancti qui secundum voluntatem Dei se et subditos vere regunt: de cujus semine spirituali, id est imitatione fidei, in bonis operibus fecundantur.

VERS. 14, 15.-- « Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat, » etc. (AUG.) Factum est iterum hoc in loco quod antea factum fuerat; vel memoratum hic quod ante fuerat factum. Sed quodlibet horum sit, super lapidem libavit Jacob, non lapidi. Non ergo sicut idololatrae solent aras ante lapidem constituere, et tanquam Deo lapidi 113.0162D| libare.

VERS. 16, 17.-- « Ephratam. » (HIERON.) Ephrata et Bethleem unius urbis vocabulum est, sub interpretatione consimili. Interpretatur enim frugifera et domus panis, propter panem qui de coelo descendit.

VERS. 18-20.-- « Egrediente autem, » etc. (ISID.) Quid sibi vult quod eumdem Bennoni Rachel, cum pareret, vocavit filium doloris mei? Nisi futurum ex ea tribu Paulum, qui affligeret filios Ecclesiae tempore persecutionis suae? Aliter per Benjamin terrestris Hierusalem figuratur, quae est in tribu Benjamin: cujus populus gravi dolore matrem afficit fundendo sanguinem prophetarum, et in necem 113.0163A| Christi clamando: « Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII).

« Et factum est cum dimitteret animam. » (HIERON.) Siquidem moriebatur, « vocavit nomen ejus, filius doloris mei: pater vero ejus vocavit nomen ejus Benjamin. » In Hebraeo similitudo nominis resonat, filius enim doloris mei, quod nomen moriens mater imposuit, dicitur Bennoni. Filius vero dextrae, id est virtutis, quod Jacob mutavit, dicitur Benjamin. Unde errant qui putant Benjamin filium dierum interpretari: dextera enim dicitur iamin, et finitur in n; dies vero appellatur iamim, et terminatur in m.

VERS. 21.-- « Egressus inde, » etc. (HIERON.) Hunc locum volunt esse Hebraei, etc., usque ad vel 113.0163B| quod verius est quodam vaticinio futurum jam tunc mysterium monstrabatur.

VERS. 22-26.-- « Abiit Ruben, » etc. (ISID.) Allegorice. Hoc crimen non scriberetur, nisi futura populi perversitas pronuntiaretur: quamvis in illo esset flagitium, in Scripturis est prophetia futurorum, quia per Ruben primogenitus populus Israel figuratur: qui thorum concubinae polluit, id est legem Veteris Testamenti praevaricando maculavit. Quod autem concubina Vetus Testamentum significaverit, Paulus ostendit dicens, Gal. IV: « Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alterum de libera, » etc.

« Erant autem, » etc. (AUG.) Quaeritur quomodo hoc verum sit, etc., usque ad quam ut per synecdochen 113.0163C| accipiatur.

VERS. 27-29.-- « Civitatem Arbee. » (HIERON.) Pro Arbee in LXX campum habetur, cum Hebron in monte sit. Eadem autem civitas antiquitus Mambre ab amico Abrahae dicta est.

« Civitatem Arbee, » etc. Angelorum vel sanctarum animarum, quibus est appositus, nulla remanente sollicitudine tentationum, vel periculo peccatorum.

CAPUT XXXVI.
VERS. 6-19.-- « Abiit in alteram regionem. » (STRAB) Quaeri potest cur Esau post mortem patris dicatur abiisse in Seir, et recessisse a fratre, cum jam quando venit Jacob, in Seir dicatur habitasse? 113.0163D| Sed fieri potuit ut Jacob fugiente in Mesopotamiam, Esau, dolore praereptae benedictionis, a parente recesserit, et habitaverit in Seir viginti annis quibus Jacob abfuit. Cui reverso conciliatus, rursus de Seir reversus, cum fratre suo, donec pater viveret habitavit: quo mortuo, a fratre recessit, quia divites erant, et simul habitare non poterant.

VERS. 20, 21.-- « Isti filii Seir, » etc. (HIERON. in Q. Hebr. tom. III.) Postquam enumeravit filios Esau, altius repetit qui ante Esau in terra Edom principes exstiterunt ex genere Horraeorum, qui liberi interpretantur. In Deuteronomio manifestius scribitur quomodo venerunt filii Esau, et interfectis Horraeis terram eorum haereditaverunt.

113.0164A| « Filii Seir, » etc. (STRAB.) Id est liberi qui, sicut in Paralipomenis legitur, primo habitaverunt in monte Seir; quibus expulsis. Idumaei habitaverunt pro illis.

VERS. 22, 23.-- « Erat autem soror, » etc. (HIER.) Haec est Thamna, de qua supra dictum est: Et Thamna erat concubina Eliphaz, primogeniti Esau, etc. Ideo Horraeorum recordatur, quia primogenitus filiorum Esau ex filiabus eorum accepit concubinam. Quia autem dicitur Theman, et Cenez, et Amalec, et reliqua, sciamus postea regionibus et gentibus Idumaeorum ex his vocabula imposita.

VERS. 24-28.-- « Iste est Ana. » etc. (STRAB.) Quidam simpliciter aquas calidas hunc in deserto reperisse dicunt, quas vocamus thermas.

113.0164B| « Iste est Ana, » etc. (HIERON.) Varia apud Hebraeos de hoc capitulo disputantur, etc., usque ad ut muli contra naturam nascerentur.

VERS. 29, 30.-- « Isti duces. » De praecedentibus ait, qui de Seir; non de his quos incipit numerare, qui de Esau sunt.

VERS. 31-43.-- « Reges autem. » Sciendum quod non omnes reges commemorat qui fuerunt antequam haberent reges filii Ismael, quorum primus Saul, sed hos omnes tantum qui regnaverunt antequam moreretur Moses. « Reges autem. » Secundum tempus quo vivebat scriptor commemorat, cum autem Seir, qui istos genuit, ibi habitaret, nondum veniente Esau in terram illam, ab eo vocabatur terra Edom.

(AUG., Q. in Gen., t. III.) Non mirum quod numerantibus 113.0164C| ab Abraham per Esau patrem gentis Edom, etc., usque ad in illo enim ordine ubi plures numerantur, citius mortui sunt, quam hic ubi pauciores.

« Husan. » (HIER.) Quem quidam suspicantur esse Job, ut in fine voluminis ipsius additum est; sed Hebraei asserunt eum de stirpe Nachor generatum, ut jam supra dictum est.

CAPUT XXXVII.
VERS. 2.-- « Joseph cum sedecim esset annorum, » etc., (AUG. in Q. super Genesin. ) Historice. Quomodo poterit mors Isaac, etc., usque ad vivo tamen Isaac decem et septem annorum coepit esse Joseph.

« Et erat cum filiis Balae, » etc. Joseph unus ex 113.0164D| duodecim filiis Jacob, prae caeteris patri dilectus, Christum significavit, quem Deus Pater secundum carnem natum caeteris fratribus ex Abrahae stirpe progenitis praetulit. Unde amabat eum Jacob, « eo quod in senectute genuisset eum. » Senescente enim mundo, Filius Dei de Virgine natus fuit, tanquam filius senectutis.

« Et erat cum, » etc. In primitiva Ecclesia nec abjiciebat sibi adhaerentes per praedicationem pseudoapostolorum, quos significant ancillae Jacob, quos et noluit prohibere, cum in nomine ejus miracula facerent.

VERS. 3.-- « Fecitque ei tunicam polymitam. » (HIER.) Pro tunica varia Aquila interpretatus est 113.0165A| ἀστραγάλον, id est talarem, Symmachus manicatam, sive quod ad talos usque descenderet et manibus artificis mira esset varietate distincta, sive quod haberet manicas: antiqui enim magis colobiis, id est vestibus sine manicis utebantur.

(GREG., hom. XXV in Evang.) Quia Joseph inter fratres usque ad finem vitae justus perseverasse describitur, solus talarem tunicam habuisse perhibetur. Quid est talaris tunica, nisi actio consummata? Quasi enim protensa tunica talum corporis operuit, cum bona actio ante oculos Dei usque ad terminos vitae nos regit. Unde Moyses caudam hostiae offerri praecepit, ut opus bonum quod incipimus perseveranti fine compleamus.

VERS. 4-9.-- « Videntes autem fratres ejus, » 113.0165B| etc. Fratres Christi secundum carnem Judaei, de quorum cognatione carnem suscepit. Sed quia videbant quod gratia virtutum in eo fiebat, quod testabatur Patris praecipuam dilectionem, invidebant, nec poterant ei quidquam pacifice loqui, et saepius insidias tentabant, et Patremfamilias in Beelzebub principe daemoniorum daemonia ejicere blasphemabant.

(ISID.) Hoc spiritualiter in Christo impletum est, etc., usque ad in stellarum figura.

VERS. 10, 11.-- « Num ego, » etc. Quaeri potest secundum litteram quando a patre adoratus sit, qui per solem; et a matre, quae per lunam designatur. Neque enim Jacob, quando descendit in Aegyptum, legitur adorasse eum: mater vero jam defuncta erat: 113.0165C| sed ad allegoriam recurramus, quae in Christo impletur.

VERS. 12-22.-- « Cumque fratres illius, » etc., « in pascendis gregibus, » usque « Renuntia mihi, » etc. (ISID.) Jacob mittit filium ut de fratribus curam gereret; et Deus Pater Filium unigenitum, ut genus humanum peccatis languidum visitaret. Unde Galat. capite quarto: « Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. » Missus est Joseph ut videret si cuncta prospera essent erga oves: et Christus ait Matthaei decimo quinto: « Non veni nisi ad oves quae perierant domus Israel. »

« In Dothaim. » Defectionem. In grandi enim defectione erant, qui de fratricidio cogitabant. « Ruben. » Praevidens hoc sermo propheticus, quem 113.0165D| Ruben significat (qui interpretatur visio filii ), propheticis comminationibus deterrebat, ut innocentes se servarent a sanguine Christi, fratris sui secundum carnem.

VERS. 23, 24.-- « Nudaverunt eum, » etc. (ISID.) Mystice. Et Judaei Christum per mortem exspoliaverunt tunica corporali et polimyta, id est, decorata omnium virtutum diversitate. Resperserunt autem tunicam sanguine haedi: quia falsis testimoniis eum accusantes, in invidiam peccati duxerunt. Joseph mittitur in cisternam, id est in lacum: et Christus exspolitus carne humana descendit ad infernum.

VERS. 25-27.-- « Viderunt viatores Ismaelitas. » (AUG.) Quaeritur quare Ismaelitas Scriptura, etc., 113.0166A| usque ad qui dicunt Agar et Ceturam unam fuisse?

VERS. 28-33.-- « Extrahentes. » (ISID.) Allegorice. Joseph de cisterna levatus Ismaelitis venditis venditur: et Christus ab inferno regressus ab omnibus gentibus fidei commercio comparatur. Ille per Judae consilium triginta argenteis distrahitur, et hic per consilium Judae Iscariotae numero eodem venundatur.

« Vendiderunt. » (HIERON.) Hebraica veritas habet « argenteis. » neque enim viliori metallo Dominus vendi debuit quam Joseph.

VERS. 34.-- « Scissisque vestibus, » etc. (ISID.) Jacob, posteritatis suae plorans dispendia, quasi pater filium lugebat amissum, et quasi propheta interitum Judaeorum (Matth. XXVI). Scidit vestimentum: 113.0166B| quod in passione Domini fecit princeps sacerdotum (Luc. XXIII). Sed et velum templi scissum est, ut prophetaret nudatum populum suum, et divisum ostenderet regnum.

VERS. 35, 36.-- « Descendam ad filium meum. » etc. Quaeritur quomodo hoc intelligatur, utrum mali tantum, an etiam boni in infernum descendant? Si tantum mali, quomodo iste ad filium suum dicit se lugentem descendere velle? Non enim in poenis inferni credibile est eum esse. An perturbati, et dolentis verba sunt, mala sua etiam hic exaggerantis? an credibile est apud infernum quaedam loca secreta, et minus poenalia ante passionem Domini fuisse, ad quae etiam sancti descendebant? quia nullus paradisum ingredi poterat, donec Christus rhomphaeam 113.0166C| igneam amoveret.

(HIERON.) Madianei autem vendiderunt Joseph in Aegypto Putiphari eunucho, Pharaonis archimagiro. Plerumque sb;αρχιμαγείρους, id est, coquorum principes, pro magistris exercitus Scriptura ponit; μάγειρος enim Graece est coquus, et dicitur μαγειρειύεν, quod est occidere: eo quod coqui occidant coquendas pecudes. Venditus est igitur Joseph principi laniorum, non Petefre, ut in Latino scriptum est, sed Putiphari eunucho. Ubi quaeritur quomodo postea uxorem habere dicatur? Tradunt Hebraei emptum ab hoc Joseph ob nimiam pulchritudinem in turpe ministerium, et a domino, virilibus ejus arefactis, postea electum esse juxta morem hierophantarum, id est, sacra loquentium in pontificatu Heliopoleos: 113.0166D| et hujus filiam esse Aseneth, quam postea Joseph acceperit uxorem.

CAPUT XXXVIII.

VERS. 1, 2.-- « Eodem tempore, » etc. (AUG., Q. in Gen.) Quaeritur quomodo ista fieri potuerunt? Si enim posteaquam Joseph venit in Aegyptum, etc., usque ad incidisse eum in amorem ejus, quam duxit uxorem, nondum vendito Joseph.

« Judas, » etc. Hic, sicut caeteri patriarchae, Christum significat, qui descendit ab baptismum Joannis. Hiras enim interpretatur videns Deum: Odollamites, testimonium in aqua, quia Joannes videns Christum venientem ad baptismum, ait: « Ecce 113.0167A| Agnus Dei, » etc. (Joan. I.) Ad hoc testimonium adhaesit Christo Synagoga, quam significat Sue, filia Chananaei, quia ei danda erat terra humilis professionis, quod interpretatur Chanaan. Haec ergo Synagoga primo adhaesit Christo, quando Petrus et Andreas, et caeteri Joannis discipuli facti sunt discipuli Christi. Quo ordine haec completa sunt sequens significat historia, narrans quomodo Judas intravit ad Thamar, quae idem significat quod Sue.

VERS. 3, 4.-- « Quae concepit, » etc. Genuit Synagoga principes, qui ei tanquam mariti praefuerunt: quorum alii fuerunt nocentes, quos significat Her, qui interpretatur pelliceus (pellis enim mortem significat), quia primi parentes pellibus induti addicti sunt morti; alii inutiles, quos significat Onan, 113.0167B| qui interpretatur moeror eorum, quibus scilicet non prosunt.

VERS. 5-12.-- « Tertium quoque peperit, » etc. (ISID. in Gen., tom. V.) Tertius filius qui Thamar non jungitur, etc., usque ad et ideo tanquam Odollamites perhibuit testimonium in aqua.

« Judas, » etc. De Juda regia tribus processit, quae diu praefuit Judaicae plebi, quam significat Thamar, quae interpretatur amaritudo, quia amaram se in passione exibuit Christo.

(ISID.) Plebs Judaica, cui de tribu Juda reges, etc., usque ad Deus tamen utrosque occidit, quia regnum a talibus tollit.

VERS. 13.-- « Ad tondendas oves. » (STRAB.) Allegorice. Venit Dominus ad oves tondendas, id est 113.0167C| peccatis exonerandas, de quibus dicitur: « Dentes tui sicut greges tonsarum. » Thamar habitum mutat: nam et commutans interpretatur; mutat habitum et nomen, ut sit de Synagoga Ecclesia. Sed nomen amaritudinis manet: non in qua fel Domino ministravit, sed in qua Petrus amare flevit. Nam et Judas Confessio dicitur, Confessioni ergo amaritudo misceatur, ut vera poenitentia praesignetur. Haec poenitentia fecundatur, in omnibus gentibus Ecclesia constituta. Oportebat enim pati Christum, et resurgere, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes. Habitus quoque meretricis confessio peccatorum est: Thamar quippe Ecclesiam de gentibus vocatam significat; sedens cum hoc habitu ad portam Enaiim 113.0167D| , quod interpretatur fons: quia currebat velut cervus ad fontes aquarum, pervenire ad semen Abrahae. Illo non cognoscente fecundatur, secundum illud Psalmi XVII. « Populus, quem non cognovi, servivit mihi. » Accepit in occulto annulum, monile, et virgam, quia vocatione signatur, justificatione decoratur, glorificatione exaltatur. « Quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit (Rom. VIII); » sed in occulto, ubi conceptio sanctae ubertatis fit.

VERS. 14-19.-- « Quae depositis viduitatis vestibus, » etc. Notandum etiam in temporibus patriarcharum certa fuisse vestimenta viduarum, nec qualia conjugatarum.

113.0168A| « Sedit in bivio. » (HIERON.) « Et sedit ad portam Enaiim, quae est in transitu Thamna. » Sermo Hebraicus, Enaiim, transfertur in oculos. Non est igitur nomen loci, et est sensus, « Sedit in bivio, » sive in compito, ubi diligentius debet viator aspicere quo gradiatur.

VERS. 20-24.-- « Misit autem Judas. » Mittitur promissus haedus tanquam meretrici, id est exprobratio peccati, per Odolamitem, tanquam increpantem, « genimina viperarum, » etc. Sed eam non invenit peccati exprobratio, quam mutavit confessionis amaritudo. In hoc facto Judae non justitiae cernitur sinceritas, sed promissionis fidelitas. Si enim servaret justitiam servando castitatem, non introisset, ut opinabatur, ad meretricem; sed quod promisit, 113.0168B| fideliter per pastorem transmisit.

VERS. 25.-- « Quae cum duceretur, etc. » (ISID.) Postea vero publicis signis annuli, monilis et virgae, vicit temere judicantes Judaeos, quos jam Judas significabat; qui hodie quoque dicunt non hunc esse populum Christi, nec Abrahae semen, sed prolatis documentis nostrae vocationis, justificationis, et glorificationis, confunduntur, et nos magis quam se justificatos esse confitebuntur. Pignora enim se habere refert Ecclesia, quae accusatur a Judaeis quasi adultera legis: sed ostendit virgam signum passionis, et monile legitima legis, et annulum pignus immortalitatis.

VERS. 26.--Qui agnitis, » etc. (HIERON.) « Cognovit autem Judas, etc. In Hebraeo habetur: « justificata est ex me; » non quod justa fuerit, sed quod 113.0168C| comparatione illius minus male fecerit, non vaga turpitudine, sed requirendo filios.

VERS. 27, 28.-- « Instante autem, » etc. Quod primus, qui dicitur Zara, manum emisit, et obstetrix coccinum ligavit et ipso manu retrahente, posterior, qui vocatur Phares, manum porrexit, et nascendo praecessit, significavit quod Israel in opere legis manum extenderet, et prophetarum et ipsius Christi cruore pollutam contraheret: populus vero gentium postea prorumperet, ut essent « primi novissimi, et novissimi primi. »

VERS. 29, 30.-- « Quare divisa, » etc. (HIERON.) Pro maceria Aquila et Symmachus divisionem transtulerunt, quod Hebraice dicitur Phares. Ab eo igitur quod diviserit membranulam secundinarum divisionis 113.0168D| nomen accepit. Unde et Pharisaei, qui se quasi justos a populo separaverant, Pharisaei, id est divisi dicebantur.

Zara interpretatur oriens. Quia primus apparuit, vel quia plurimi justi ex eo nati sunt, sicut dicitur in Paralipomenis.

CAPUT XXXIX.

VERS. 1, 6.-- « Igitur Joseph ductus est in Aegyptum, » etc. (AUG. in Gen.) Ad ordinem tendit Scriptura unde recesserat, ut illa narret quae supra gesta sunt. « Fuitque, » etc. (GREG., lib. VI Moral., c. 11 seq.) Multi humana sapientia inflati, dum desideriis suis divina judicia contrarie aspiciunt, etc., usque ad ejusque pondera leviat, quae volens portat.

113.0169A| VERS. 7-11.-- « Post multos itaque dies injecit domina, » etc. (GREG. lib. XXX Moral., cap. 19.) Qui mundi successibus elevatus, etc., usque ad quia enim voluptas ex prosperitate nascitur, ejusdem consideratione feriatur.

« Injecit domina sua, » etc. (ISID.) Haec figura est Synagogae, etc., usque ad ubi enim veluti puniendus descenderat, inde alios liberavit.

VERS. 12-23.-- « Qui, relicto in manu ejus pallio, » etc. Sic nos tentant carnis illecebrae, et succutiunt vestem carneam: sed vir castus mavult omnia vincula dirumpere, quam se turpitudini subjugare.

Qui relicto, » etc. (GREG.) Allegorice. Quia dum Synagoga Christum, purum hominem credens, adulterino complexu constringere voluit, ipse tegmen 113.0169B| litterae oculis ejus objecit, et ad cognoscendam divinitatis potentiam conspicuum se gentibus praebuit. Unde usque hodie dum legitur Moses, velamen est super oculos cordis eorum, quia scilicet adultera pallium retinuit, et quem male tenebat nudum amisit.

CAPUT XL.

VERS. 1-8.-- « His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, » etc. (ISID. in Gen., tom. V.) Invenit Joseph duos eunuchos in carcere, etc., usque ad trangressionis ligno suspenditur.

« Pincerna regis Aegypti, et pistor, domino suo, » etc. (HIERON.) Ubi nos posuimus « principem vinariorum » in Hebraeo habetur masqueh , illud 113.0169C| verbum quod in nomine servi Abrahae dudum legimus, quem nos possumus more vulgi vocare pincernam, et usque hodie apud barbaros maximae dignitatis est, regi poculum porrexisse.

VERS. 9-15.-- « Videbam coram me vitem, » etc. (HIERON.) « Et ecce vitis in conspectu meo, et in vite tres fundi, et ipsa germinans tres fundos. » Tria flagella, tres ramos, sive propagines, Hebraeus sermo significat, quae ab illis vocantur Sarigim .

VERS. 16-19.-- « Tria canistra. » (AUG. Quaest. in Gen.) Ubi in Latinis codicibus « tria canistra farinae » scriptum est, etc., usque ad et ex omni genere pistorii operis in eodem scilicet canistro superiore.

VERS. 20-23.-- « Natalitius Pharaonis. » Pharao 113.0169D| et Herodes diem nativitatis celebraverunt, quia ex hora nativitatis se reges fuisse putaverunt.

CAPUT XLI.
VERS. 1.-- « Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare, » etc. (AUG. Q. in Gen., tom. III.) Sicut servus Abrahae dixit, etc., usque ad ubi habitant terrena animalia.

VERS. 2-8.-- « De quo ascendebant septem boves, » etc. (HIERON. Q. Hebr.) Ecce de fluvio ascendebant septem boves speciosae ad videndum, etc., usque ad χ Graecam copulaverunt.

VERS. 9-16.-- « Tunc demum reminiscens pincernarum magister, » etc. Quia gentilis populus tandem 113.0170A| per exhibitionem praeteritorum se intulit in spem futurorum.

VERS. 17-32.-- « Putabam me stare, » etc. Septem anni, qui septem spicis plenis, vel septem vaccis pinguibus ostenduntur, spiritualia dona significant, quibus ubertas fidei larga pietate redundat. Septem vero steriles et jejuni, veritalis et justitiae famem in novissimo tempore.

VERS. 33.-- « Nunc ergo, » etc. Hoc tempore gratiae videmus impletum: quia abundante doctrina apostolica, septiformi Spiritu ministrata, divina dispositione per singulas urbes episcopi et doctores ordinati sunt, qui abundantia doctrinae divinitus sibi collatae libros sanctos scripserunt, quibus abundante fame verbi, et deficientibus doctoribus, indigentiam 113.0170B| nostram reficeremus.

VERS. 34-37.-- « Et quintam partem fructuum, » etc. Notandum Aegyptii quod quintam partem frugum in horrea regis congregant: quia filii tenebrarum, quinque sensibus dediti, coelestia non curant: sed veri Israelitae decimas dant, quia coelestem patriam, cujus decima pars corruit, reformare laborant.

(ISID.) Congregavit Joseph per septem annos omnem frugum abundantiam: id est, frumenta fidei sanctorum horreis condens, per septem charismata, quasi per septem annos, ut cum septem anni inopiae coeperint, id est, cum iniquitas occurrerit septem capitalium criminum sub Antichristo, quando fames fidei fuerit et salutis, tunc habeant copiosam 113.0170C| justitiae frugem, ne fides eorum inopia sermonis deficiat.

VERS. 38-40.-- « Qui Spiritus Dei plenus sit, » etc. (AUG. Q. in Gen.) Tertio, nisi fallor, insinuatur nobis in hoc libro Spiritus sanctus. Primo ubi dictum est supra (cap. I): « Spiritus ferebatur super aquas, » secundo ubi dicit Deus supra (cap. VI): « Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis, » etc. Tertio cum dicit Pharao in Joseph esse Spiritum Dei: nondum tamen legimus Spiritum sanctum.

VERS. 41.-- « Dixitque rursus Pharao, » etc. (ISID.) Allegorice. Joseph, qui typum Christi gerebat, currum meruit, et praeco praeconavit ante eum, et constituit eum Pharao super universam terram Aegypti: et Dominus noster, postquam distractus 113.0170D| est a Juda, sicut Joseph a fratribus et de inferni carcere surrexit, ascendit currum coelestis regni, de quo dicitur psalmo LXVII: « Currus Dei decem millibus multiplex; » et accepit potestatem praedicandi et judicandi a Patre. Unde Phil. II: « Dedit ei nomen quod est super omne nomen, » etc. Accepit quoque annulum, id est, pontificatum fidei, quo credentium animae salutis signo signantur, frontibusque et cordibus nostris per signum crucis figura aeterni regis imprimitur. Induitur stola byssina, id est, carne sancta bysso splendidiore, et stola immortalitatis. Accepit quoque torquem auream, id est, intellectum bonum. Praeco antecedit eum, id est, Joannes Baptista, qui ait Matth. III: « Parate viam 113.0171A| Domini. » Habebit et alium praeconem, quia veniet in tuba angeli.

VERS. 41, 42.-- « Ecce constitui te super universam terram Aegypti, » etc. Joseph de carcere eductus, super Aegyptum constituitur; et Christus resurgens accepit « nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur (Philipp. II). »

VERS. 43, 44.-- « Clamante praecone, » etc. (HIER. in Quaest. Hebr. ) « et clamavit ante eum praeco, et constituit eum super omnem terram Aegypti. » Pro quo Aquila transtulit: « Et clamavit in conspectu ejus ad geniculationem. » Symmachus, etc., usque ad quod juxta prudentiam omnium pater fuit, sed juxta aetatem tenerrimus adolescens 113.0171B| et puer.

VERS. 45-49.-- « Et vocavit, » etc. (HIER., ibid. ) Et vocavit Pharao nomen Joseph, etc., usque ad ut vera illa Hebraeorum super eo quod ante diximus suspicio comprobetur.

« Deditque illi uxorem, » etc. (AUG., ubi supra. ) Quaeri solet cujus Putipharis, alias Petefre, ut plerique habent et corrupte, ut supra dictum est, etc., usque ad non est fidei periculosum, nec contrarium veritati Scripturarum.

VERS. 50-58.-- « Nati sunt autem Joseph filii duo, » etc. (HIERON.) Observa propter quaestionem quae post de filiis Joseph proponenda est, quod ante famis tempus, quo Jacob intravit in Aegyptum, duos tantum filios Joseph habuit, Manassem et 113.0171C| Ephraim.

VERS. 56, 57.-- « Aperuitque Joseph universa horrea, » etc. Allegorice. Joseph a penuria frumenti salvat Aegyptum, et Christus a fame verbi liberat mundum. Aperuit horrea sua Christus in orbem terrarum, et erogatione frumenti sui omnia subjugavit. Nisi fratres Joseph vendidissent, defecerat Aegyptus: nisi Judaei Christum crucifixissent, perierat mundus. Joseph interpretatur augmentatio sive ampliatio: sed in illo Joseph ampliationem non habuit nisi sola Aegyptus; in nostro vero, universus mundus. Ille erogavit triticum; noster Dei verbum. « In omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII). »

CAPUT XLII.
113.0171D|
VERS. 1-15.-- « Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Aegypto, » etc. (ISID. in Gen., tom. V.) Est frumentum in Aegypto: dicit et Deus Pater, Osee XI: « Ex Aegypto vocavi Filium meum. » Descendunt decem provectiores, id est Judaei, sub decalogo constituti; quos ipse cognoscens, non est agnitus ab eis; cognoscuntur Hebraei a Christo, et ipsi non agnoscunt eum; dederunt illi pecuniam; sed Joseph, id est Christus, triticum dedit, et argentum reddidit, quia non pecunia emitur Christus, sed gratia.

VERS. 16-22.-- « Mititte ex vobis unum . . . . . alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis. » 113.0172A| (AUG. Quaest. in Gen. ) Quid est quod Joseph, vir sapiens, etc., usque ad erit Deus, non enim erit, sed habebitur

VERS. 22-26.-- « Nesciebant autem, » etc. (Aug., ibid. ) Quid est quod cum inter se poenitentes loquerentur de Joseph, etc., usque ad sicut ipsum in exteras provincias vendiderant.

VERS. 27-34. « Apertoque, » etc. Fratres Joseph dant argentum, quia Judaei conversi dimittunt litteram occidentem, et accipiunt spiritum vivificantem: reperitur tamen argentum in ore saccorum, quia propter fructum spiritualis intelligentiae non deseritur nitor eloquentiae.

VERS. 35, 36.-- « Singuli repererunt, » etc. Fratres Joseph dederunt pecuniam in emptione frumenti, 113.0172B| sed eam accepto frumento receperunt, quia noster Joseph non quaerit nostra, sed nos. Gratis enim dat sua munera, et in nostra emptione nos ditiores facit.

VERS. 37.-- « Cui respondit Ruben, » etc. (STRAB.) Ruben ait: « Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi, » etc., nec tamen obtinuit. At Judas dicens: « Reus ero peccati in patrem omni tempore, » impetravit, quia ei commissus est Benjamin. Plus est ergo reum esse peccati, quam corporaliter occidi.

VERS. 38.-- « Deducetis canos meos, » etc. (AUG.) Quaeritur utrum ideo ad infernum, quia cum tristitia, an etiam si abesset tristitia, tanquam ad infernum moriendo descensurus haec loquatur? De inferno 113.0172C| enim magna quaestio est, et quid inde Scriptura sentiat, ubicunque hoc memoratum fuerit, observandum est.

CAPUT XLIII.

VERS. 11-22.-- « Modicum resinae et mellis et storacis, » etc. (HIER. Quaest. Hebr., tom. III.) Aliquid resinae, et mellis, etc., usque ad eo quod in illo sunt aromata diversa condita.

VERS. 23-28.-- « Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros, » etc. (AUG.) Mendacium videtur, sed aliquid significare credendum est. Argentum enim, quod datur et non minuitur, quod et probatum appellatum est, illud forte est de quo dicitur psalmo XI: « Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum 113.0172D| septuplum, » id est probatum perfecte.

VERS. 29-31.-- « Attollens autem Joseph oculos vidit Benjamin, » etc. (ISID.) Act. IX Paulum quasi lux circumfulsit, qui parvulus, quia nondum maturam fidei aetatem gerebat. Unde etiam adolescens legitur, dum lapidantium Stephanum vestimenta servabat. Flevit Joseph; caecitas Pauli fletus est Christi; lavit faciem Christus, cum baptizatur Paulus, per quem a plurimis videndus est Christus.

(AUG.) Affectus boni animi semper proclivis est ad pietatem. Unde in Joseph virtutum possumus considerare copiam. Castus erat, cum sprevit impudicitiam dominae; sapiens, cum diligenti investigatione fratrum animos explorabat, qualiter sentirent 113.0173A| de fratre suo uterino; justus erat in adhibitione disciplinae delinquentibus; pius, in conversione poenitentium.

VERS. 32, 33.-- « Quibus appositis, » etc. Seorsum appositi sunt cibi Joseph quasi advenae, et scorsum fratribus, quasi exteris natione: Aegyptiis quoque seorsum, quasi indigenis, qui putabant profanum esse cum peregrinis convivium.

VERS. 34.-- « Biberuntque et inebriati sunt, » etc. (AUG.) Solent ebriosi hoc testimonium adhibere sibi in patrocinium propter Joseph, qui valde sapiens commendatur. Sed hoc verbum pro saturitate ponitur in Scripturis, unde psalmo LXIV: « Visitasti terram et inebriasti eam, » quia in laude benedictionis hoc positum est, et donum Dei commemoratur; apparet 113.0173B| hanc ebrietatem saturitatem significare: nam ita inebriari ut inebriantur ebriosi, nec ipsi terrae utile est; quoniam majore humore quam sufficit, corrumpitur; sicut vita ebriosi, qui non satietate se replet, sed mergit diluvio.

CAP. XLIV.

VERS. 5-14.-- « Scyphus quem furati estis, » etc. (ISID.) Quid sibi vult quod inventus est scyphus Joseph in sacculo Benjamin, nisi quia in corde Pauli coelestis doctrinae jam praefulgebat eloquium, dum esset eruditus in lege? Sed quia subjectus non erat Deo, intra saccum erat scyphus, doctrina intra legem, lucerna intra modium. Missus tamen Ananias manum imposuit, marsupium solvit, et argentum 113.0173C| resplenduit, et decidentibus squamis, quasi vinculis, soluto sacco, id est deposito legis velamine, adeptus est gratiae libertatem, et revelata facie sermonis Evangelium praedicat.

VERS. 15.-- « An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? » (AUG. Quaest. in Gen., tom. III.) Quid hoc sibi velit quaeri solet. An quia non serio sedjoco dictum est, etc., usque ad cognito fratre, quem a se perditum existimabant.

VERS. 16-34.-- « Cui Judas, » etc. (AUG., ubi supra. ) Multa in narratione Judae aliter dicta sunt quam cum illis egerat Joseph, etc., usque ad sed qui noverat eum scire, ut eum flecteret ad misericordiam narrationi inserebat.

CAPUT XLV.
113.0173D|

VERS. 7-9.-- « Misit me Deus, » etc. (AUG. Quaest. in Gen., tom. III.) Quid est quod juxta alia exemplaria ita legitur: « Misit enim me Deus ante vos, remanere reliquias vestras super terram, et enutrire semen reliquiarum vestrarum magnum? » Hoc enim non usquequaque consonat, etc., usque ad « et sic omnis Israel salvus fieret. »

VERS. 10-15.-- « Habitabis in terra Gessen, » etc. (HIERON.) In Hebraeo habetur Gosen ( ). Unde error increvit quod terra Gessen in Arabia sit. Porro, sicut in nostris codicibus est, per extremum m scribitur Gessem, quod mihi nequaquam placet terram significare complutam. Gessem enim in imbrem 113.0174A| vertitur, ubi et in plerisque Gessem reperitur.

VERS. 16-21.-- « Et gavisus est Pharao, » etc. Haec verba Pharaonis quae ad Joseph de Jacob et filiis ejus locutus est, significant gaudia gentilis populi de conversione Judaeorum. Magna enim devotio est Ecclesiae gentium quod Israeliticus populus ad fidem veniat, quibus, si convertantur et fidei participes exstiterint, promittit spirituales opes virtutum, et gratiam Spiritus sancti, quam qui accipit, indigentia boni non laborabit.

VERS. 22-28.-- « Benjamin vero dedit, » etc. Trecenti argentei dantur Benjamin, quos a Christo accepit qui praedicat Trinitatem, vel Christi crucem. Unde Paulus ait I ad Corinth. II: « Non judicavi me 113.0174B| aliquid scire inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum. » Quinque stolas accepit, id est sapientiam omnium sensuum. Praecellit ergo Paulus abundantia meritorum: sed et fratres, id est alii praedicatores, habent gratiam suam, id est binas stolas, ut confiteantur Christum Deum et hominem. Unde Prov. XXXI: « Omnes domestici ejus vestiti duplicibus, » id est mystica et morali intelligentia. Mittuntur et patri munera, et Christus promissis muneribus invitat populum suum. Munera portant asini, id est gentiles, inutiles et laboriosi: nunc autem portant utiles in typo Christi munera, in Evangelio munerum largitore.

(ISID.) Expavit Jacob, id est plebs incredula: sed postquam gesta Christi cognovit, revixit spiritus 113.0174C| ejus, et qui mortuus videbatur, fide resurrectionis Christi vivificatur. Vocatur ergo a filiis suis, id est, a Petro, Paulo et Joanne, populus Judaeorum ad gratiam. Occurrit illi Judas, qui interpretatur confessio, quia praecedit confessio quos ante perfidia possidebat: et sic Joseph, id est Christus, occurrit, qui senem jam aetate suscipiat ultimo tempore populum Judaeorum, non secundum merita, sed secundum electionem gratiae, et imponat manum super oculos ejus, et caecitatem auferat; quod distulit, ut postremus crederet, qui ante non putavit esse credendum. Unde ad Romanos undecimo capite: « Quia caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. »

CAPUT XLVI.
113.0174D|
VERS. 26.-- « Cunctae animae quae ingressae sunt cum Jacob in Aegyptum, » etc. (AUG.) Videndum est quid respondeatur eis qui hoc testimonio confirmant a parentibus animas cum corporibus propagari: animas enim dictas pro hominibus, a parte totum figurata locutione, nullus ambigit. Sed quomodo ipsam partem, id est animam cujus nomine totus homo significatus est, alienamus ab eo quod dictum est, « exierunt de femoribus ejus, » ut carnes ex illo tantum natas (quamvis solae animae nominentur) accipiamus, quaerendi sunt modi locutionum in Scripturis.

VERS. 27.-- « Filii autem Joseph, » etc. (HIERON. 113.0175A| Quaest. Hebr., tom. III.) Omnes animae domus Jacob, etc., usque ad licet plerique tradant Lucam, ut proselytum, Hebraeas litteras ignorasse.

VERS. 28-31.-- « Misit autem Judam, » etc. (HIER., ibid. ) Judam vero misit ante se ad Joseph, etc., usque ad pagum Arsenoyten sic olim vocatum autumant.

VERS. 32-34.-- « Et sunt viri pastores, » etc. (AUG. Q. in Gen., tom. III.) Commendatur in patriarchis, quod pecorum nutritores erant a pueritia sua, etc., usque ad in fine habituri ordinatissimam et sempiternam felicitatem.

CAPUT XLVII.
VERS. 9, 10.-- « Dies peregrinationis, » etc. (AUG. Q. in Gen., tom. III.) Quid est quod dicit Jacob 113.0175B| Pharaoni, etc., usque ad non manent in domo in aeternum.

VERS. 11.-- « Joseph vero patri et fratribus suis . . . Ramesse. » Quaerendum est utrum terra Ramesses ipsa sit Gessen: hanc enim petierant, et Pharao praeceperat dari.

(ISID.) Allegorice. Tradidit Joseph patri et fratribus optimam terram Gessen, praebens eis cibaria, quia fames terram oppresserat: sic et Dominus parentibus, id est patriarchis et prophetis, ex quibus est secundum carnem, sive omnibus sanctis, de quibus in Evangelio dicit Matth. II: « Hi sunt fratres mei, qui faciunt voluntatem Patris mei, » his dat terram optimam, de qua dicitur psal. XXVI: « Credo videre bona Domini in terra viventium. »

113.0175C| VERS. 12-15.-- « Praebens cibaria, singulis, » etc. Metiebatur triticum patri suo Joseph, nec tamen eum pater quando vidit, nec quando triticum accepit, adoravit: quomodo ergo somnium impletum putamus, nisi majoris rei contineat prophetiam.

VERS. 16-19.-- « Adducite pecora vestra, et dabo vobis, » etc. Quaeritur, eum Joseph frumenta colligeret, unde homines viverent, pecora unde vivebant, cum tanta fames invaluisset, et fratres Joseph Pharaoni dixerunt: « Non sunt pascua pecoribus puerorum tuorum, » etc. Si ergo ea fame pascua defecerant in terra Chanaan, cur in Aegypto non defecerant, cum eadem fames esset ubique? An, sicut perhibetur ab eis qui loca sciunt, in multis Aegypti paludibus poterant pascua non deesse, etiam 113.0175D| cum fames esset frumentorum, quae solent Nili inundatione provenire: dicuntur illae paludes feracius pascua gignere, quando aqua Nili minus excrescit.

VERS. 20, 21.-- « Emit igitur, » etc. Non injustitiae vel iniquitatis arguitur Joseph, cum etiam fidelitas ejus inde commendetur, quia nullius personae gratiam suscepit, sed juxta emptoris pretium aequo libramine repensavit.

Mystice autem significat omnes qui in spiritali Aegypto sunt et ejus opes ambiunt, servos esse. Nullus est enim liber Aegyptius, qui carnalis est, et venundatus sub peccato: Pharao enim eos subjecit; unde fortasse dicitur Exod. XX: « Ego sum Dominus Deus 113.0176A| tuus, qui eduxi te de Aegypto, de domo servitutis. » Unde Rom. VI: « Non regnet peccatum in vestro mortali corpore. » etc. Et ibidem: « Servi estis ejus cui obedistis, sive peccati in mortem, sive obeditionis ad justitiam. » Aegyptii autem violenter in servitutem redacti sunt, Hebraei vero violenter in servitium. Vendiderunt autem Aegyptii semetipsos, nec dispensatoris culpa est, ubi digna repensantur pro meritis. Hoc et Paulus fecit, cum illum qui indignus numero sanctorum vel consortio fuit, Satanae tradit (I Cor. V). Nemo ergo dicat Paulum durius egisse, qui hominem de Ecclesia ejecit, ut expulsus disceret non blasphemare: hominis enim voluntas est iniqua, cum amans terrena despicit coelestia, et propter avaritiam se subjicit diabolo. Dei autem 113.0176B| permissio est justa, cum eum qui spernens meliora, elegit pejora, dimittit arbitrio suo ut cadat. « Emit igitur, » etc. Allegorice emptio Joseph, qui frugibus emit terram Aegypti, significat Christum doctrina et sanguinis pretio redimere mundum. Quod autem dicit: « Accipite semina, et serite agros ut fruges habere possitis, » etc., semen est verbum Dei, agri corpora quae vomere evangelico exarata, et semine spirituali seminata, fructum virtutum germinant. Quinta pars, quae regi dabatur, quinque sensuum census, qui Christo regi solvendus. Quatuor reliquae in sementem et cibos possessoribus permittuntur, quia actualis vitae usus unicuique conceditur, ut seminet virtutum opera, et fructus justitiae metat in vitam aeternam, qui a Christo nobis tribuitur. Unde 113.0176C| Joseph dicitur: « Salus nostra in manu tua est, » quia salus mundi in potestate Christi.

VERS. 22-28.-- « Praeter terram sacerdotum, » etc. Hoc significat, Ecclesiae terram, in qua veri sunt sacerdotes, liberam esse a censu mundano, quae verbo divino indesinenter pascitur, nec damnum panis spiritualis sustinebit.

VERS. 29, 30.-- « Cumque appropinquare cerneret diem mortis suae, » etc. (AUG., Quaest. in Gen., tom. III.) Ea filium juratione constringit, etc., usque ad qui in baptismo apparuit fere trigesimo anno.

VERS. 31.-- « Quo jurante. » (AUG., ubi supra. ) Quod habent Latini codices, « Adoravit super caput virgae ejus, » nonnulli emendatius habent: « Adoravit 113.0176D| super caput virgae suae, » vel « in capite virgae suae, » vel « in cacumine, vel super cacumen virgae suae. » Et ideo merito quaeritur quid sit quod dictum est, etc., usque ad ubi figura rei futurae praesignabatur.

(HIERON.) « Et adoravit Israel contra summitatem virgae ejus. » Hoc etiam in loco quidam frustra simulant adorasse Jacob summitatem sceptri Joseph: quod scilicet honorans filium potestatem illius adoraverit, cum in Hebraeo multo aliter legatur: « Et adoravit Israel ad caput lectuli; » quia postquam juravit ei filius, securus de petitione, adoravit Deum conversus ad caput lectuli. Sanctus enim vir et Deo deditus senectute oppressus, sic habebat 113.0177A| lectulum positum, ut ipse jacentis habitus absque ulla difficultate ad orationem esset paratus.

CAPUT XLVIII.

VERS. 1.-- « His ita transactis . . . . assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim. » (HIERON.) Et tulit duos filios secum, Manassen et Ephraim. Ex hoc apparet quod supra diximus, quia Joseph ad id locorum duos tantum filios habuit, Ephraim et Manassen. Si autem post multos annos moriente Jacob duos tantum duxit ad benedictionem, illo utique tempore cum filii ejus generare nequiverant, parvuli atque lactentes, in ingressu patris et fratrum, nepotes ex his habere non potuit.

VERS. 2-4.-- « Qui confortatus, » etc. (HIERON.) 113.0177B| Et confortatus Israel sedit super lectulum. Cur LXX idem verbum aliter atque aliter ediderint nescio, sed audacter dico quod idem verbum mittha , quod hic lectulum transtulerunt, supra ubi dixit adorasse Jacob, virgam nominaverunt.

VERS. 5, 6.-- « Duo igitur filii qui nati, » etc. (HIERON., Quaest in Gen.) Patet quod septuaginta animae ingressae sunt in Aegyptum, etc., usque ad sed in tribus Ephraim et Manasse quasi appendices miscebuntur.

VERS. 7-11.-- « Mihi enim quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel et sepelivi eam, » etc. Joseph quasi nescienti indicat ubi et quando matrem sepelierit, forte prophetice commemorans ibi sepultam esse matrem ejus, ubi erat Christus nasciturus.

113.0177C| VERS. 12-15.-- « Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, » etc. (Isid. in Gen., tom. V.) Sicut factum est in Esau et Jacob, dicente Domino: « Major serviet minori, » ita et in filiis Joseph, etc., usque ad et juniorem de sinistro dextrum.

VERS. 16-21.-- « Invocetur super eos nomen meum. » (AUG.) Notandum ex hoc loco non solum exauditionem, sed invocationem etiam dici, quae non Dei, sed hominum sunt.

VERS. 22.-- « Do tibi partem unam, » etc. (HIERON. in Gen., tom. III.) « Ego dedi tibi Sichimam praecipuam super fratres tuos, quam accepi de manibus Amorrhaeorum in gladio meo et sagitta. » Sichima juxta Graecam et Latinam consuetudinem declinata 113.0177D| est, etc., usque ad et Mausoleum ejus ibi usque hodie cernitur.

(AUG.) Quod Sichimam dicit Jacob praecipuam se dare filio suo Joseph, et addidit quod possederit eam in gladio et arcu, quaeritur quomodo ad litteram conveniat Gen. XXXIV. Emit enim centum agnis possessionem illam, non cepit jure belli. An quia Salem civitatem Sichimorum filii ejus expugnaverant, et jure belli potuit ejus fieri, ut justum bellum cum eis videatur, qui priores fecerunt injuriam, contaminando ejus filiam? Cur ergo non dedit eam majoribus filiis suis, qui hoc fecerunt? Deinde si modo de victoria glorians dat eam Joseph, cur ei tunc displicuerunt filii qui hoc commiserunt? Cur denique cum eos benediceret, id exprobrando memoravit? 113.0178A| Latet ergo hic propheticum sacramentum, quia Joseph quadam praecipua significatione Christum significavit: et ei datur illa terra ubi obruit Jacob deos alienos (Gen. XXXV), ut Christus intelligatur possessurus gentes diis patrum suorum renuntiantes et in Christum credentes.

CAPUT XLIX.
(ALBIN.) In benedictionibus Jacob historia tenenda, et allegoria investiganda: historia de divisione terrae promissionis, allegoria de Christo et Ecclesia, quae in novissimis temporibus revelanda; prius tamen historiae fundamenta sunt jacienda.

VERS. 3, 4.-- « Ruben primogenitus meus, » etc. (HIERON., Quaest. in Gen.) « Ruben primogenitus 113.0178B| meus, tu fortitudo mea, » et principium filiorum meorum, etc., usque ad primogeniti ordinem perdidisti.

VERS. 5.-- « Simeon et Levi, » etc. (HIERON., ubi supra. ) LXX: « Simeon et Levi fratres consummaverunt iniquitatem adinventionis suae, » etc., usque ad « in consilium eorum non veniat anima mea. »

VERS. 8.-- « Juda, te laudabunt, » etc. (HIERON., ubi supra. ) Quia Juda confessio vel laus interpretatur, etc., usque ad juxta eumdem sensum aliis verbis Ecclesia monstratur, de qua dicitur Matth. V: « Non potest civitas abscondi super montem posita. »

VERS. 9.-- « Catulus leonis Juda: ad praedam, 113.0178C| fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, » etc. (ISID.) Vel catulus leonis in somno requievit, quia non necessitate, sed potestate. Unde: « Potestatem habeo ponendi animam meam, et nemo tollit eam a me, sed ego pono eam (Joan. X). » Quod vero addit, « et ut catulus leonis, » inde enim mortuus unde natus. Aiunt physici quod catulus leonis, cum fuerit natus, tribus diebus dormit et tribus noctibus. Deinde patris fremitu tremefactus cubilis locus excitat dormientem: Christus quoque in cubili sepulcri tribus noctibus jacens, somnium mortis implevit. Bene ergo Christus ut leo requievit, qui non solum mortis acerbitatem, sed et imperium vicit, et ut catulus leonis, quia die tertia resurrexit. Unde additur.

113.0178D| « Quis suscitabit eum? » etc. Nullus, subaudi, nisi ipse qui ait Joan. II: « Solvite templum hoc et in triduo resuscitabo illud. »

VERS. 10.-- « Non auferetur sceptrum de Juda, » etc. Tandiu enim ex semine Judae reges apud Judaeos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judaeorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judaeorum.

VERS. 11.-- « Ligans ad vineam pullum suum, » etc. Gentes quas sibi subjunxit. Unde Ezech. XVIII: « Vivo ego, dicit Dominus, nisi hos homines induam sicut vestimentum. » Nos enim Christus in sanguine 113.0179A| uvae mundavit quando sicut botrus in ligno crucis pependit, et ex latere ejus aqua in ablutionem, et sanguis exivit in redemptionem.

VERS. 12.-- « Pulchriores oculi, » etc. (ISID.) Quia doctrina eorum austeritatem veteris legis exsuperat, et evangelica praecepta clariora sunt quam legis mandata.

« Lacte, » id est doctrina legis, quae carnalem populum vel parvulum lacte alebat: sed « candidiores, » Ecclesiae doctores, qui fortem et validum verbi cibum manducant, et distribuunt. Unde Hebr. V: « Perfectorum est solidus cibus, » qui bene « candidiores lacte » dicuntur, quia candidi, puri et ab omni macula liberi.

VERS. 13.-- « Zabulon in littore, » etc. Ut credentibus 113.0179B| refugium et periclitantibus demonstret fidei portum. Contra omnes terminos saeculi solidata exspectat naufragium Judaeorum et procellas haereticorum: qui circumferuntur omni vento doctrinae, inde etiam apostoli aliqui assumpti: ibi saepe Dominus docuit. Pertingit autem usque ad Sidonem, id est, usque ad gentes pervenit. Unde Isa. IX: « Terra Zabulon, et terra Nephthali, via maris trans Jordanem, » etc. Sidon, venatio: et ex eis locis sumpti sunt venatores, de quibus dicitur Jer. XVI: « Mittam venatores multos, et venabuntur vos in omni monte. »

VERS. 14, 15.-- « Issachar. » (HIERON. Quaest. Hebr. ) Bonum desideravit requiescens inter medios clericos, etc., usque ad et ideo ei omnes tribus serviant, 113.0179C| quasi magistro dona portantes.

« Accubans inter terminos, » etc. Accubare, est exspectato mundi fine quiescere, nihilque de mundanis quaerere, sed ultima desiderare. Fortis asinus requiem vidit, et terram optimam: cum simplex gentilitas ad robur operis se erexit, quia ad vitae patriam tendit.

VERS. 16-18.-- « Dan judicabit populum suum, » etc. (ISID. in Gen., tom. V.) Alii per haec verba putant praedici Antichristum de tribu Dan futurum, etc., usque ad et post beneficia fictae dulcedinis exercet cornua potestatis.

« Dan judicabit populum suum sicut unum de sceptris Israel. Fiat Dan coluber in via, regulus in 113.0179D| semita, mordens ungulas equi, et cadat ascensor ejus retrorsum. Salvatorem tuum exspectabo, Domine. » (HIERON., ubi supra. ) Samson judex Israel de tribu Dan fuit, etc., usque ad et ipse erit exspectatio gentium.

VERS. 19, 20.-- « Gad. » (HIERON.) Latrunculus latrocinabitur ante eum, etc., usque ad et victis hostibus fortiter dimicavit.

« Gad accinctus praeliabitur ante eum. » (ISID.) Christus ante et retro praeliabitur contra Antichristum: ante, occulto adventu humilitatis; post, manifestata gloria majestatis. Unde Moyses Deut. XXXIII: « Benedictus in latitudine Gad, quasi leo requievit: cepitque brachium et verticem, et vidit principatum suum. » Christus enim in sepulcro quievit, verticem 113.0180A| et superbiam excelsorum humiliavit, et ei datus est principatus, et honor, et regnum.

VERS. 21.-- « Nephthali. » (HIERON.) Allegorice. Virgultum dissolutum, dans nationi pulchritudinem, etc., usque ad quia ibi vel maxime docuit, ut in Evangelio quoque scriptum est.

« Nephthali cervus emissus, » etc. (ISID.) Apostoli enim et praedicatores, velociter exsilientes, sicut cervi, transcendunt impedimenta saeculi, et excelsa meditantes, dant eloquia pulchritudinis, id est praedicant doctrinam Salvatoris.

VERS. 22-26.-- « Filius accrescens Joseph, » etc. (HIERON., ubi supra. ) « Filius accrescens super fontem, » etc., usque ad imperans quoque decem tribubus Israel.

113.0180B| VERS. 27. « Benjamin lupus rapax, » etc. (HIERON., ibid. ) « Mane comedet praedam et ad vesperam dividet escam. » Quanquam de Paulo manifestissime prophetia sit, quod in adolescentia sua persecutus Ecclesiam, in senectute praedicator Evangelii fuerit, etc., usque ad super sacerdotibus qui, servientes altari, vivant de altari (I Cor. IX).

« Benjamin lupus rapax, » etc. (ISID.) Quidam doctorum hoc ad Hierusalem retulit, etc., usque ad tunc dividet escam, intelligens a spiritu litteram esse dividendam, quia « littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III). »

VERS. 28-31.-- « Omnes hi in tribubus, » etc. Quaeritur cur Jacob omnes quos de liberis et ancillis 113.0180C| genuit, aequali honore filios et haeredes constituerit? quia sicut Christus omnibus qui per fidem corpori ejus conciliantur, pari honore et gloria coelestia praemia largitur. « Non est enim ibi discretio an Judaeus sit an Graecus, Barbarus an Scytha, servus an liber: quia per omnia et in omnibus » Christus, qui formam servi induit, et pro libero et pro servo servivit, ut omnibus aequale donum largiatur. Quicunque enim fidem Domini promeretur, nullis maculis carnalis nativitatis offuscatur. Unde Joel. II: « Effundam de spiritu meo super omnem carnem. »

VERS. 32.-- « Appositusque, » etc. (STRAB.) Quaerendum de quo populo dicatur? Nam de patribus nulla quaestio est. Notum est enim quod ad Abraham et Isaac appositus est, sed populus multitudo est. 113.0180D| Illi autem tam pauci non poterant populus dici. Intelligendum ergo hoc etiam de angelis dici, ad quorum societatem, de mundo transeuntes, apponuntur sancti. Unde Hebr. XII: « Accessistis ad montem Sion, et ad Hierusalem coelestem, et ad frequentiam angelorum, » etc.

VERS. 1-3.-- « Quod cernens Joseph, ruit. . . . transierunt quadraginta dies. » (STRAB.) Qui numerus poenitentiae et humilitati convenit. Unde in lege et in Evangelio a prophetis et ab ipso Domino observatus est.

(AUG.) Quadraginta dies sepulturae, quos memorat Scriptura, forte poenitentiam significant, qua sepeliuntur peccata. Non enim frustra quadraginta dies 113.0181A| jejuniorum sunt constituti, quibus Moyses, et Elias, et ipse Dominus jejunavit, et Ecclesia praecipuam observationem jejuniorum Quadragesimam vocat. Unde et apud Jonam de Ninivitis scriptum est: « Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur (Jon. III), ut per tot dies, accommodatos scilicet humiliationi poenitentium, intelligantur in jejuniis sua flevisse peccata, et impetrasse misericordiam. Nec tantum luctui poenitentium hic numerus convenit. Quadraginta enim dies post resurrectionem fuit Dominus cum discipulis suis intrans et exiens, manducans et bibens, qui dies laetitiae fuerunt. Nec septuaginta Interpretes errasse credendi sunt qui dixerunt: « Triduum, et Ninive subvertetur: » majore enim auctoritate praediti quam interpretum 113.0181B| officium est, prophetico spiritu (quo etiam ore uno in suis interpretationibus, quod magnum miraculum fuit, consonuisse firmantur) « triduum, » posuerunt, quamvis non ignorarent quod « quadraginta dies » in Hebraeo legerentur; ut in Christi clarificatione intelligerentur dissolvi et aboleri peccata, « qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. » Clarificatio autem Domini in resurrectione et ascensione cognoscitur. Unde hic quamvis unum et eumdem spiritum dedit: primo postquam resurrexit, secundo postquam ascendit; et quia post triduum resurrexit, post quadraginta autem dies ascendit: unum horum, quod posterius factum est, per numerum quadraginta dierum Hebraei significant; alterum vero de triduo, quod ad 113.0181C| eamdem rem pertinet, Septuaginta memorant, non interpretationis servitute, sed prophetiae auctoritate. Non ergo dicamus unum horum falsum esse, et pro aliis interpretibus contra alios litigemus; cum illi qui ex Hebraeo interpretantur, probent scriptum esse quod interpretantur; et Septuaginta auctoritas, quae tanto divinitus facto miraculo commendatur, tanta in Ecclesiis vetustate firmetur.

« Septuaginta diebus. » (STRAB.) Ethnici novem diebus mortuos suos flebant. Unde et novendialis nona dies vocabatur, quando sepeliebantur. Dei cultores septem diebus exsequias celebrabant. Unde Eccli. XXII: « Luctus mortui septem dies: luctus autem fatui omne tempus vitae ejus. » Septenarius enim requiem significat. Unde septima dies sabbatum, 113.0181D| id est requies dicitur. Celebrant ergo septimam diem mortuorum, optantes illos cum Domino requiescere a laboribus praesentis vitae. Hinc ergo dicitur: « Flevit eum Aegyptus septuaginta diebus, » qui est decuplatus septenarius. Septies enim deni, septuaginta sunt. Potest etiam dici quia sicut tertia dies mortui agitur a fidelibus, ut anima, quae est triplicis naturae, requiescat; ita septimus dies celebratur, ut anima corpori reconcilietur, quae carne illiciente peccavit. In septenario etiam tria sunt et 113.0182A| quatuor; ternarius pertinet ad animam, quae irascibilis, et concupiscibilis, et rationalis est; quaternarius ad corpus, qui quatuor constat elementis.

VERS. 4-21.-- « Et expleto planctus tempore, » etc. (AUG.) Quod mandavit Joseph potentibus Aegypti, ut dicerent Pharaoni nomine ejus: « Pater meus adjuravit me dicens: In monumento quod ego feci mihi in terra Chanaan, ibi me sepelies; » quaeritur quomodo verum sit, cum haec verba patris ejus, cum de sepultura mandaret, non legantur. Sed ad sententiam verba sunt referenda, sicut supra alia similiter iterata. Voluntati enim enuntiandae et in notitiam perferendae, oportet verba servire. Fodisse autem sibi Jacob sepulcrum nusquam superius legitur, sed certe, nisi fodisset, non modo diceretur.

113.0182B| VERS. 10.-- « Veneruntque ad aream Atad, » etc. Hic locus trans Jordanem est, et distat ab Hebron septuaginta passuum millibus. Praetergressi sunt ergo locum in quo debebant sepelire eum, et postea transito Jordane redierunt ad locum duplicis speluncae. Unde quaeri potest quare hoc fecerint. Si dicit aliquis quia bella timebant, sicut filii Israel circumducti per desertum quadraginta annis, donec transmisso Jordane venerunt ad terram promissionis. Sed majoris significantiae causa factum est hoc. In loco enim quae area Arad dicitur, postea multitudo filiorum Israel murmurans contra Dominum, divino igne consumpta est. Tanto ergo luctu non tam mors Jacob, quam ruina populi futura lugebatur.

VERS. 22, 23.-- « Vixitque centum decem annis. » 113.0182C| (AUG., in Gen., tom. III.) Cum hos filios filiorum vel nepotes filiorum dicat Scriptura Joseph vivendo vidisse, quomodo jungit eos sexaginta quinque animabus cum quibus Jacob Aegyptum dicit intrasse, etc., usque ad quae illo vivo propagabatur, per quem factum est ut ingrederetur.

VERS. 24.-- « Asportate ossa, » etc. (STRAB.) Joseph, sicut pater ejus, terram promissionis tota mente desiderabat, et incolatum Aegypti detestabatur. Nos quosque moraliter instruit, ut quandiu sumus in hoc mundo, terram promissionis, id est viventium, semper desideremus, et ibi requiescere optemus: quod bene fit, si numerum annorum Joseph moribus imitemur. Centum enim et decem vitae annis expletis mortuus est: nos quoque studeamus 113.0182D| per decalogi observantiam ad aeternam beatitudinem quam centenarius significat, pervenire.

VERS. 25.-- « Conditus aromatibus. » (STRAB.) Felix est anima quae, aromatibus virtutum condita in loculo corporis degens, quotidie proficiendo perenni vitae reservatur. Siquidem in fide, spe et charitate custodita fuerit, per gratiam Christi pervenire merebitur ad speciem divinae contemplationis, cujus adoptio perfecta est laetitia; unde psal. XV: « Adimplebis me laetitia cum vultu tuo. »