Migne Patrologia Latina Tomus XXVIII
HieStr.LibEzr 28 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
PRAEFATIO HIERONYMI IN EZRAM.
Utrum difficilius sit, facere quod poscitis, an negare, necdum statui. Nam neque vobis aliquid imperantibus abnuere, sententiae est: et magnitudo oneris impositi ita cervices premit, ut ante sub fasce ruendum sit, quam levandum. Accedunt ad hoc invidorum studia, qui omne quod scribimus, reprehendendum putant: et interdum contra se conscientia repugnante, publice lacerant quae occulte legunt; in tantum ut clamare compellar, et dicere: Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa (Psal. CXIX, 2). Tertius annus est quod semper scribitis atque rescribitis, ut Ezrae librum vobis de Hebraeo transferam: quasi non habeatis Graeca et Latina volumina: aut quidquid illud est quod a nobis vertitur, non statim ab omnibus [ Al. hominibus] conspuendum sit. Frustra autem, ut ait quidam, niti, neque aliud fatigando nisi odium quaerere, extremae dementiae est. Itaque obsecro vos, mi Domnion et Rogatiane charissimi, ut privata lectione contenti, librum non efferatis in publicum, nec fastidiosis ingeratis cibos, vitetisque eorum supercilium, qui judicare tantum de aliis, et ipsi facere nihil noverunt. Si qui autem fratrum sunt, quibus nostra non displicent, his tribuatis exemplar, admonentes ut Hebraea nomina, quorum grandis in hoc volumine copia est, distincte et per intervalla transcribant. Nihil enim proderit emendasse librum, nisi emendatio librariorum diligentia conservetur. Nec quemquam moveat quod unus a nobis editus liber est: nec apocryphorum tertii et quarti somniis delectetur: quia et apud Hebraeos Ezrae Neemiaeque sermones in unum volumen coarctantur: et quae non habentur apud illos, nec de viginti quatuor senibus sunt, procul abjicienda. Si quis autem Septuaginta vobis opposuerit Interpretes, quorum exemplaria varietas ipsa, lacerata et eversa demonstrat (nec potest utique verum asseri quod diversum est), mittite eum ad Evangelia: in quibus multa ponuntur quasi de Veteri Testamento, quae apud Septuaginta Interpretes non habentur, velut illud, Quoniam Nazaraeus vocabitur: et, Ex Aegypto vocavi filium meum: et, Videbunt in quem compunxerunt; multaque alia, quae latiori operi reservamus: et quaerite ab eo ubi scripta sint. Cumque proferre non potuerit, vos legite de his exemplaribus quae nuper a nobis edita, maledicorum quotidie linguis confodiuntur. Sed ut ad compendium veniam, certe quod illaturus sum, aequissimum est. Edidi aliquid quod non habetur in Graeco, vel aliter habetur quam a me versum est? Quid interpretem laniant? interrogent Hebraeos: et ipsis auctoribus, translationi meae vel arrogent vel derogent fidem. Porro aliud est, si clausis, quod dicitur, oculis mihi volunt maledicere, et non imitantur Graecorum studium ac benevolentiam, qui post Septuaginta Translatores, jam Christi Evangelio coruscante, Judaeos et Ebionitas Legis veteris interpretes, Aquilam videlicet, et Symmachum, et Theodotionem, et curiose legunt, et per Origenis laborem in Ἐξαπλοῖς, Ecclesiis dedicarunt. Quanto magis Latini grati esse deberent, quod exsultantem cernerent Graeciam a se aliquid mutuari? Primum enim magnorum sumptuum est et infinitae difficultatis, exemplaria posse habere omnia: deinde etiam qui habuerint, et Hebraei sermonis ignari sunt, magis errabunt, ignorantes quis e multis verius dixerit. Quod etiam sapientissimo cuidam nuper apud Graecos accidit, ut interdum Scripturae sensum relinquens, uniuscujusque interpretis sequeretur errorem. Nos autem qui Hebraeae linguae saltem parvam habemus scientiam, et Latinus nobis utcumque sermo non deest: et de aliis magis possumus judicare, et ea quae ipsi intelligimus, in nostra lingua promere. Itaque licet et excetra sibilet, victorque Sinon incendia jactet (Aeneid. lib. II): numquam meum, juvante Christo, silebit eloquium: etiam praecisa lingua balbutiet. Legant qui volunt: qui nolunt abjiciant. Eventilent apices, litteras calumnientur: magis vestra charitate provocabor ad studium, quam illorum detractione et odio deterrebor.
INCIPIT LIBER EZRAE. [Cap. I.] In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Jeremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: et transduxit vocem in universo regno suo, etiam per scripturam, dicens:
Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus coeli, et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Jerusalem, quae est in Judaea. Quis est in vobis de universo populo ejus? Sit Deus illius cum ipso. Ascendat Jerusalem, quae est in Judaea, et aedificet domum Domini Dei Israel, ipse est Deus qui est in Jerusalem. Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant, adjuvent eum viri de loco suo, argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Jerusalem.
Et surrexerunt principes patrum de Juda, et Benjamin, et sacerdotes, et Levitae, et omnis cujus Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad aedificandum templum Domini, quod erat in Jerusalem. Universique qui erant in circuitu, adjuverunt manus corum in vasis argenteis et aureis, in substantia, in jumentis, in supellectili, exceptis his quae sponte obtulerant. Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quae tulerat Nabuchodonosor de Jerusalem, et posuerat ea in templo Dei sui.
Protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis filii Gazabar, et annumeravit ea Sassabasar principi Judae. Et hic est numerus eorum: phialae aureae triginta, phialae argenteae mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta, scyphi argentei secundi quadringenti decem: vasa alia mille. Omnia vasa aurea et argentea quinque millia quadringenta: universa tulit Sassabasar, cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Jerusalem.
[Cap. II.] Hi sunt autem filii provinciae qui ascenderunt de captivitate, quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem, et reversi sunt in Jerusalem et Judam, unusquisque in civitatem suam. Qui venerunt cum Zorobabel, Jesua: Neemia, Saraia, Raelaia, Mardochai, Belsan, Mesphar, Beguai, Reum, Baana. Numerus virorum populi Israel:
Filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo; filii Sephetia, trecenti septuaginta duo; filii Area, septingenti septuaginta quinque; filii Phaeth Moab, filiorum Josue Joab, duo millia octingenti duodecim; filii Elam, mille ducenti quinquaginta quatuor; filii Zethua, nongenti quadraginta quinque; filii Zachai, septingenti sexaginti; filii Bani, sexcenti quadraginta duo; filii Bebai, sexcenti viginti tres; filii Azgad, mille ducenti viginti duo; filii Adonicam, sexcenti sexaginta sex; filii Beguai, duo millia quinquaginta sex; filii Adio, quadringenti quinquaginta quatuor; filii Ather qui erant ex Ezechia, nonaginta octo; filii Bezai, trecenti viginti tres; filii Jora, centum duodecim; filii Asom, ducenti viginti tres; filii Gebbar, nonaginta quinque; filii Beth-Leem, centum viginti tres; viri Netupha, quinquaginta sex: viri Anathoth, centum viginti octo; filii Azmaveth, quadraginta duo; filii Cariath-Arim, Cephira, et Beroth, septingenti quadraginta tres; filii Arama et Gaba, sexcenti viginti unus; viri Machinas, centum viginti duo; viri Beth-El et Ai, ducenti viginti tres; filii Nebo, quinquaginta duo; filii Megbis, centum quinquaginta sex; filii Elam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor: filii Arim, trecenti viginti; filii Lod, Adid, et Ono, septingenti viginti quinque; filii Jeriho, trecenti quadraginta quinque; filii Senaa, tria millia sexcenti triginta.
Sacerdotes: filii Idaia in domo Jesuae, nongenti septuaginta tres; filii Emmer, mille quinquaginta duo; filii Pheshur, mille ducenti quadraginta septem; filii Arim, mille decem et septem.
Levitae: filii Jesuae, et Cedmiel filiorum Odevia, septuaginta quatuor. Cantores: filii Asaph, centum viginti octo. Filii Janitorum: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai: universi centum triginta novem. Nathinaei: filii Siha, filii Asupha, filii Tebbaoth, filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Agaba, filii Accub, filii Agab, filii Semlai, filii Anan, filii Gaddel, filii Gaer, filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda, filii Gazem, filii Aza, filii Phasea, filii Besee, filii Asennaa, filii Munim, filii Nephusim, filii Becbuc, filii Acupha, filii Arur, filii Besluth, filii Maida, filii Arsa, filii Bercos, filii Sisara, filii Thema, filii Nasia, filii Athupha.
Filii servorum Salomonis, filii Sotei, filii Sopheret, filii Pharuda, filii lala, filii Dercon, filii Geddel, filii Saphatia, filii Atil, filii Phochereth, qui erant de Asebaim, filii Amni: omnes Nathinaei, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.
Et hi qui ascenderunt de Thelmelaa [ Al. Thelmala], Thelarsa, Cherub, Eddon, Emmer, et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel essent. Filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quinquaginta duo.
Et de filiis sacerdotum: Filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem, et vocatus est nomine eorum: hi quaesierunt scripturam genealogiae suae, et non invenerunt, et ejecti sunt de sacerdotio.
Et dixit Athersatha eis ut non comederent de sancto sanctorum, donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus. Omnis multitudo quasi unus, quadraginta duo millia trecenti sexaginta, exceptis servis eorum et ancillis, qui erant septem millia trecenti triginta septem: et in ipsis cantores atque cantatrices ducenti. Equi eorum septingenti triginta sex; muli eorum, ducenti quadraginta quinque; cameli eorum, quadringenti triginta quinque; asini eorum, sex millia septingenti viginti.
Et de principibus patrum, cum ingrederentur templum Domini, quod est in Jerusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in loco suo. Secundum vires suas dederunt impensas operis, auri solidos sexaginta millia et mille, argenti minas quinque millia, et vestes sacerdotales centum. Habitaverunt ergo sacerdotes, et Levitae, et de populo, et cantores, et janitores, et Nathinaei, in urbibus suis, universusque Israel in civitatibus suis.
[Cap. III.] Jamque venerat mensis septimus, et erant filii Israel in civitatibus suis: congregatus est ergo populus quasi vir unus in Jerusalem, et surrexit Josue filius Josedec, et fratres ejus sacerdotes, et Zorobabel filius Salathiel, et fratres ejus, et aedificaverunt altare Dei Israel, ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in lege Mosi viri Dei. Collocaverunt autem altare Dei super bases suas, deterrentibus eos per circuitum populis terrarum, et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere: feceruntque solemnitatem Tabernaculorum, sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum praeceptum opus diei in die suo. Et post haec holocaustum juge, tam in kalendis quam in universis solemnitatibus Domini, quae erant consecratae, et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Domino. A primo die mensis septimi coeperunt offerre holocaustum Domino; porro templum Dei fundatum necdum erat. Dederunt autem pecunias latomis et caementariis: cibum quoque, et potum, et oleum, Sydoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppe, juxta quod praeceperat Cyrus rex Persarum eis.
Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Jerusalem, mense secundo, coeperunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et reliqui de fratribus eorum sacerdotes, et Levitae, et omnes qui venerant de captivitate in Jerusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut urgerent opus Domini. Stetitque Josue et filii ejus, et fratres ejus: Cedmiel et filii ejus, et filii Juda, quasi vir unus, ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei: filii Enadad, et filii eorum, et fratres eorum Levitae.
Fundato igitur a caementariis templo Domini, steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis, et Levitae filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum per manus David regis Israel. Et concinnebant in hymnis et confessione Domino: Quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus super Israel. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini: plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis, et principes patrum, seniores, qui viderant templum prius, cum fundatum esset hoc templum in oculis eorum, flebant voce magna: et multi vociferantes in laetitia, elevabant vocem. Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris laetantium, et vocem fletus populi: commixtim enim populus vociferabatur clamore magno, et vox audiebatur procul.
[Cap. IV.] Audierunt autem hostes Judae et Benjamin quia filii captivitatis aedificarent templum Domino Deo Israel; et accedentes ad Zorobabel et ad principes patrum, dixerunt eis: Aedificemus vobiscum quia ita ut vos, quaerimus Deum vestrum: ecce nos immolamus victimas a diebus Asor-Addan regis Assur, qui adduxit nos huc. Et dixit eis Zorobabel. et Josue, et reliqui principes patrum Israel: Non est vobis et nobis ut aedificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli aedificabimus Domino Deo nostro sicut praecepit nobis Cyrus rex Persarum.
Factum est igitur ut populus terrae impediret manus populi Judae, et turbaret eos in aedificando. Conduxerunt quoque [ Al. autem] adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum, et usque ad regnum Darii regis Persarum.
In regno autem Assueri, in principio regni ejus, scripserunt accusationem adversus habitatores Judae et Jerusalem. Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam Mithridates, et Thabeel, et reliqui qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem regem Persarum: epistola autem accusationis scripta erat Syriace, et legebatur sermone Syro. Reum Beelteem, et Samsai scriba scripserunt epistolam unam de Jerusalem Artaxerxi regi, hujuscemodi: Reum Beelteem, et Samsai scriba, et reliqui consiliatores eorum, Dinaei, et Apharsathchaei, Terphalaei, Apharsaei, Erchuaei, Babylonii, Susanechaei, Deaei, Elamitae, et caeteri de gentibus quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus: et habitare eas fecit in civitatibus Samariae, et in reliquis regionibus trans flumen in pace.
Hoc est exemplar epistolae quam miserunt ad eum:
ARTAXERXI REGI, SERVI TUI, VIRI QUI SUNT TRANS FLUVIUM, SALUTEM DICUNT.
Notum sit regi, quia Judaei, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Jerusalem civitatem rebellem et pessimam, quam aedificant, exstruentes muros ejus, et parietes componentes. Nunc igitur notum sit regi, quia si civitas illa aedificata fuerit, et muri ejus instaurati, tributum, et vectigal, et annuos redditus non dabunt, et usque ad reges haec noxa perveniet. Nos autem memores salis, quod in palatio comedimus, et quia laesiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi, ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies scriptum in commentariis: et scies quoniam urbs illa, urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis, et bella concitantur in ea ex diebus antiquis: quamobrem et civitas ipsa destructa est. Nuntiamus nos regi, quoniam si civitas illa aedificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non habebis.
Verbum misit rex ad Reum Beelteem, et Samsai scribam, et ad reliquos qui erant in consilio eorum habitatores Samariae, et caeteris trans fluvium, salutem dicens et pacem.
Accusatio, quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me. Et a me praeceptum est: et recensuerunt, inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat, et seditiones, et praelia concitantur in ea: nam et reges fortissimi fuerunt in Jerusalem, qui et dominati sunt omni regioni, quae trans fluvium est: tributum quoque et vectigal, et redditus accipiebant. Nunc ergo audite sententiam: ut prohibeatis viros illos, et urbs illa non aedificetur, donec si forte a me jussum fuerit. Videte ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges.
Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Reum, et Samsai scriba, et consiliariis eorum: et abierunt festini in Jerusalem ad Judaeos, et prohibuerunt eos in brachio et robore. Tunc intermissum est opus domus Domini in Jerusalem, et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum.
[Cap. V.] Prophetaverunt autem Aggaeus propheta et Zacharias filius Addo, prophetantes ad Judaeos, qui erant in Judaea et Jerusalem, in nomine Dei Israel. Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et coeperunt aedificare templum Dei in Jerusalem, et cum eis prophetae Dei adjuvantes eos.
In ipso tempore venit ad eos Thathannai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii eorum: sicque dixerunt eis: Quis dedit vobis consilium, ut domum hanc aedificaretis, et muros hos instauraretis? Ad quod respondimus eis, quae essent nomina hominum auctorum illius aedificationis. Oculus autem Dei eorum factus est super senes [ Al. seniores] Judaeorum, et non potuerunt inhibere eos. Placuitque ut res ad Darium referretur, et tunc satisfacerent adversus accusationem illam.
Exemplar epistolae, quam misit Thathannai dux regionis trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliatores ejus Arphasachaei, qui erant trans flumen, ad Darium regem. Sermo quem miserant ei, sic scriptus erat.
DARIO REGI PAX OMNIS.
Notum sit regi, isse nos ad Judaeam provinciam, ad domum Dei magni, quae aedificatur lapide impolito, et ligna ponuntur in parietibus, opusque illud diligenter exstruitur, et crescit in manibus eorum. Interrogavimus ergo senes illos, et ita diximus eis: Quis dedit vobis potestatem ut domum hanc aedificaretis, et muros hos instauraretis? Sed et nomina eorum quaesivimus ab eis, ut nuntiaremus tibi, quae scripsimus nomina virorum, qui sunt principes in eis. Hujuscemodi autem sermonem responderunt nobis, dicentes: Nos sumus servi Dei coeli et terrae, et aedificamus templum, quod erat exstructum ante hos annos multos, quodque rex Israel magnus aedificaverat, et exstruxerat. Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum coeli, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldaei, domum quoque hanc destruxit, et populum ejus transtulit Babylonem.
Anno autem primo Cyri regis Babylonis, Cyrus rex proposuit edictum, ut domus Dei haec aedificaretur. Nam et vasa templi Dei aurea et argentea, quae Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Jerusalem, et asportaverat ea in templum Babylonis, protulit Cyrus rex de templo Babylonis, et data sunt Sassabasar vocabulo, quem et principem constituit, dixitque ei: Haec vasa tolle, et vade, et pone ea in templo, quod est in Jerusalem, et domus Dei aedificetur in loco suo. Tunc itaque Sassabasar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Jerusalem, et ex eo tempore usque nunc aedificatur, et necdum completum est.
Nunc ergo, si videtur regi bonum, recenseat in bibliotheca regis, quae est in Babylone, utrumnam a Cyro rege jussum sit ut aedificaretur domus Dei in Jerusalem, et voluntatem regis super hac remittat ad nos.
[Cap. VI.] Tunc Darius rex praecepit: et recensuerunt in bibliotheca librorum, qui erant repositi in Babylone, et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum in Medena provincia, volumen unum, talisque scriptus erat in eo commentarius:
Anno primo Cyri regis: Cyrus rex decrevit ut domus Dei, quae est in Jerusalem, aedificaretur in loco ubi immolent hostias, et ut ponant fundamenta supportantia altitudinem cubitorum sexaginta, et latitudinem cubitorum sexaginta, ordines de lapidibus impolitis tres, et sic ordines de lignis novis: sumptus autem de domo regis dabuntur. Sed et vasa templi Dei aurea et argentea, quae Nabuchodonosor tulerat de templo Jerusalem, et attulerat ea in Babylonem, reddantur et referantur in templum Jerusalem in locum suum; quae et posita sunt in templo Dei.
Nunc ergo Thathannai [ Al Tannae] dux regionis, quae est trans flumen, Stharbuzanai, et consiliarii vestri Apharsachaei, qui estis trans flumen, procul recedite ab illis, et dimittite fieri templum Dei illud a duce Judaeorum et a senioribus eorum, domum Dei illam aedificent in loco suo. Sed et a me praeceptum est, quid oporteat fieri a presbyteris Judaeorum illis, ut aedificetur domus Dei, scilicet, ut de arca regis, id est, de tributis, quae dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis, ne impediatur opus. Quod si necesse fuerit, et vitulos, et agnos, et haedos in holocaustum Deo coeli, frumentum, sal, vinum, et oleum, secundum ritum sacerdotum, qui sunt in Jerusalem, detur eis per singulos dies, ne sit in aliquo querimonia. Et offerant oblationes Deo coeli, orentque pro vita regis et filiorum ejus. A me ergo positum est decretum, ut omnis homo qui hanc mutaverit jussionem, tollatur lignum de domo ipsius, et erigatur, et configatur in eo: domus autem ejus publicetur. Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna, et populum qui extenderit manum suam ut repugnet, et dissipet domum Dei illam, quae est in Jerusalem. Ego Darius statui decretum quod studiose impleri volo.
Igitur Thathannai dux regionis trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii ejus, secundum quod praeceperat Darius rex, sic diligenter exsecuti sunt. Seniores autem Judaeorum aedificabant, et prosperabantur juxta prophetiam Aggaei prophetae, et Zachariae filii Addo: et aedificaverunt et construxerunt, jubente Deo Israel, et jubente Cyro, et Dario, et Artaxerxe, regibus Persarum: et compleverunt domum Dei istam usque ad diem tertium mensis Adar, qui est annus sextus regni Darii regis.
Fecerunt autem filii Israel, sacerdotes et Levitae, et reliqui filiorum transmigrationis, dedicationem domus Dei in gaudio. Et obtulerunt in dedicationem domus Dei vitulos centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Israel, duodecim, juxta numerum tribuum Israel. Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis, et Levitas in vicibus suis, super opera Dei in Jerusalem, sicut scriptum est in libro Mosi. Fecerunt autem filii Israel transmigrationis Pascha, quartadecima die mensis primi. Purificati enim fuerant sacerdotes et Levitae quasi unus: omnes mundi ad immolandum pascha universis filiis transmigrationis, et fratribus suis sacerdotibus, et sibi. Et comederunt filii Israel, qui reversi fuerant de transmigratione, et omnes qui se separaverant a coinquinatione gentium terrae ad eos, ut quaererent Dominum Deum Israel. Et fecerunt solemnitatem azymorum septem diebus in laetitia, quoniam laetificaverat eos Dominus, et converterat cor regis Assur ad eos, ut adjuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israel.
[Cap. VII.] Post haec autem verba, in regno Artaxerxis regis Persarum, Ezras filius Saraiae, filii Azariae, filii Helciae, filii Sellum, filii Sadoc, filii Ahitob, filii Amariae, filii Azariae, filii Maraioth, filii Zaraiae, filii Ozi, filii Bocci, filii Abisue, filii Phinees, filii Eleazar, filii Aaron sacerdotis ab initio. Ipse Ezras ascendit de Babylone, et ipse scriba velox in lege Mosi, quam dedit Dominus Deus Israel: et dedit ei rex secundum manum Domini Dei ejus super eum, omnem petitionem ejus. Et ascenderunt de filiis Israel, et de filiis sacerdotum, et de filiis Levitarum, et de cantoribus, et de janitoribus, et de Nathinaeis, in Jerusalem, anno septimo Artaxerxis regis. Et venerunt in Jerusalem mense quinto, ipse est annus septimus regis. Quia in primo die mensis primi coepit ascendere de Babylone, et in primo die mensis quinti venit in Jerusalem, juxta manum Dei sui bonam super se. Ezras enim paravit cor suum, ut investigaret legem Domini, et faceret et doceret in Israel praeceptum et judicium.
Hoc est autem exemplar epistolae edicti, quod dedit rex Artaxerxes Ezrae sacerdoti, scribae erudito in sermonibus et praeceptis Domini, et caeremoniis ejus in Israel.
ARTAXERXES REX REGUM EZRAE SACERDOTI, SCRIBAE LEGIS DEI COELI DOCTISSIMO, SALUTEM.
A me decretum est, ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israel, et de sacerdotibus ejus, et de Levitis, ire in Jerusalem, tecum vadat. A facie enim regis, et septem consiliatorum ejus, missus es, ut visites Judaeam et Jerusalem in lege Dei tui, quae est in manu tua: et ut feras argentum et aurum, quod rex et consiliatores ejus sponte obtulerunt Deo Israel, cujus in Jerusalem tabernaculum est. Et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis, et populus offerre voluerit, et de sacerdotibus quae sponte obtulerint domui Dei sui, quae est in Jerusalem, libere accipe, et studiose eme de hac pecunia vitulos, arietes, agnos et sacrificia et libamina eorum, et offer ea super altare templi Dei vestri, quod est in Jerusalem. Sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit, de reliquo argento et auro ut faciatis, juxta voluntatem Dei vestri facite. Vasa quoque, quae dantur tibi in ministerium domus Dei tui, trade in conspectu Dei in Jerusalem. Sed et caetera, quibus opus fuerit in domo Dei tui, quantumcumque necesse est ut expendas, dabitur de thesauro, et de fisco regis, et a me. Ego Artaxerxes, rex, statui atque decrevi omnibus custodibus arcae publicae, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis Ezras sacerdos, scriba legis Dei coeli, absque mora detis, usque ad argenti talenta centum, et usque ad frumenti coros centum, et usque ad vini batos centum, et usque ad batos olei centum, sal vero absque mensura. Omne, quod ad ritum Dei coeli pertinet, tribuatur diligenter in domo Dei coeli: ne forte irascatur contra regnum regis et filiorum ejus. Vobisque notum facimus de universis sacerdotibus, et Levitis, et cantoribus, et janitoribus, Nathinaeis, et ministris domus Dei hujus, ut vectigal, et tributum, et annonas, non habeatis potestatem imponendi super eos. Tu autem, Ezra, secundum sapientiam Dei tui, quae est in manu tua, constitue judices et praesides, ut judicent omni populo qui est trans flumen, his videlicet qui noverunt legem Dei tui, sed et imperitos docete libere. Et omnis qui non fecerit legem Dei tui, et legem regis diligenter, judicium erit de eo, sive in mortem, sive in exsilium, sive in condemnationem substantiae ejus, vel certe in carcerem.
Benedictus Dominus Deus patrum nostrorum, qui dedit hoc in corde regis, ut glorificaret domum Domini, quae est in Jerusalem, et in me inclinavit misericordiam suam coram rege et consiliatoribus ejus, et universis principibus regis potentibus.
Et ego confortatus manu Domini Dei mei, quae erat in me, congregavi de Israel principes qui ascenderent mecum.
[Cap. VIII.] Hi sunt ergo principes familiarum, et genealogia eorum, qui ascenderunt mecum in regno Artaxerxis regis de Babylone. De filiis Phinees, Gerson. De filiis Ithamar, Daniel. De filiis David, Attus. De filiis Secheniae, de filiis Pharos, Zacharias: et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta. De filiis Phaeth-Moab, Elioenai filius Zarae, et cum eo ducenti viri. De filiis Secheniae, filius Ezechiel, et cum eo trecenti viri. De filiis Adden, Abed, filius Jonathan, et cum eo quinquaginta viri. De filiis Elam, Isaias filius Athaliae, et cum eo septuaginta viri. De filiis Saphatiae, Zebedia filius Michael, et cum eo octoginta viri. De filiis Joab, Obedia filius Jehiel, et cum eo ducenti decem et octo viri. De filiis Selomith, filius Josphiae, et cum eo centum sexaginta viri. De filiis Bebai, Zacharias filius Bebai, et cum eo viginti octo viri. De filiis Ezgad, Johanan filius Eccetan, et cum eo centum et decem viri. De filiis Adonicam, qui erant novissimi: et haec nomina eorum: Elipheleth, et Jeiel, et Samaias, et cum eis sexaginta viri. De filiis Begui, Uthai et Zachur, et cum eis septuaginta viri.
Congregavi autem eos ad fluvium, qui decurrit ad Aava, et mansimus ibi tribus diebus: quaesivique in populo et in sacerdotibus de filiis Levi, et non inveni ibi. Itaque misi Eliezer, et Ariel, et Semeiam, et Elnathan, et Jarib, et alterum Elnathan, et Nathan, et Zachariam, et Mosollam principes: et Joiarib, et Elnathan sapientes. Et misi eos ad Eddo, qui est primus in Chasphiae loco, et posui in ore eorum verba, quae loquerentur ad Eddo, et fratres ejus Nathinaeos, in loco Chasphiae, ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri. Et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos, virum doctissimum de filiis Mooli, filii Levi, filii Israel, et Sarabiam, et filios ejus et fratres ejus decem et octo, et Asabiam, et cum eo Isaiam de filiis Merari, fratresque ejus et filios ejus viginti: et de Nathinaeis, quos dederat David et principes ad ministeria Levitarum, Nathinaeos ducentos viginti: omnes hi suis nominibus vocabantur.
Et praedicavi ibi jejunium juxta fluvium Aava, ut affligeremur coram Domino Deo nostro, et peteremus ab eo viam rectam nobis et filiis nostris, universaeque substantiae nostrae. Erubui enim petere a rege auxilium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via: quia dixeramus regi: Manus Dei nostri est super omnes, qui quaerunt eum in bonitate: et imperium ejus et fortitudo ejus, et furor super omnes, qui derelinquunt eum. Jejunavimus autem, et rogavimus Deum nostrum pro hoc: et evenit nobis prospere. Et separavi de principibus sacerdotum duodecim, Sarabaiam, Asabiam, et cum eis de fratribus eorum decem. Appendique eis argentum et aurum, et vasa consecrata domus Dei nostri, quae obtulerat rex et consiliatores ejus, et principes ejus, universusque Israel eorum, qui inventi fuerant: et appendi in manibus eorum argenti talenta sexcenta quinquaginta, et vasa argentea centum, auri centum talenta: et crateres aureos viginti, qui habebant solidos millenos, et vasa aeris fulgentis optimi duo, pulchra, ut aurum. Et dixi eis: Vos sancti Domini, et vasa sancta, et argentum et aurum quod sponte oblatum est Domino Deo patrum nostrorum: vigilate et custodite donec appendatis coram principibus sacerdotum, et Levitarum, et ducibus familiarum Israel in Jerusalem, in thesaurum domus Domini. Susceperunt autem sacerdotes et Levitae pondus argenti, et auri, et vasorum, ut deferrent Jerusalem in domum Dei nostri.
Promovimus ergo a flumine Aava duodecimo die mensis primi, ut pergeremus Jerusalem: et manus Dei nostri fuit super nos, et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via. Et venimus Jerusalem, et mansimus ibi diebus tribus. Die autem quarta appensum est argentum, et aurum, et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriae sacerdotis, et cum eo Eleazar filius Phinees, cumque eis Jozabed filius Josue, et Noadaia filius Bennoi Levitae, juxta numerum et pondus omnium: descriptumque est omne pondus in tempore illo.
Sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis, obtulerunt holocautomata Deo Israel, vitulos duodecim pro omni populo Israel, arietes nonaginta sex, agnos septuaginta septem, hircos pro peccato duodecim: omnia in holocaustum Domino. Dederunt autem edicta regis satrapis, qui erant de conspectu regis, et ducibus trans flumen, et elevaverunt populum et domum Dei.
[Cap. IX.] Postquam autem haec completa sunt, accesserunt ad me principes, dicentes: Non est separatus populus Israel, sacerdotes et Levitae, a populis terrarum, et de abominationibus eorum, Chananaei videlicet, et Hetthaei, et Pherezaei, et Jebusaei, et Ammonitarum, et Moabitarum, et Aegyptiorum, et Amorrhaeorum: tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis, et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum: manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima. Cumque audissem sermonem istum, scidi pallium meum et tunicam, et evelli capillos capitis mei et barbae, et sedi moerens. Convenerunt autem ad me omnes, qui timebant verbum Dei Israel, pro transgressione eorum qui de captivitate venerant, et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum: et in sacrificio vespertino surrexi de afflictione mea, et scisso pallio et tunica, curvavi genua mea, et expandi manus meas ad Dominum Deum meum, et dixi: Deus meus, confundor et erubesco levare faciem ineam ad te: quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput, et delicta nostra creverunt usque ad coelum, a diebus patrum nostrorum: sed et nos ipsi peccavimus graviter usque ad diem hanc, et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi, et reges nostri, et sacerdotes nostri, in manum regum terrarum, in gladium, in captivitatem, in rapinam, et in confusionem vultus, sicut et die hac. Et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum, ut dimitterentur nobis reliquiae, et daretur nobis paxillus in loco sancto ejus, et illuminaret oculos nostros Deus noster, et daret nobis vitam modicam in servitute nostra, quia servi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sed inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum, ut daret nobis vitam, et sublimaret domum Dei nostri, et exstrueret solitudines ejus, et daret nobis sepem in Juda et Jerusalem. Et nunc quid dicemus, Deus noster, post haec? quia dereliquimus mandata tua, quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum, dicens: Terra, ad quam vos ingredimini ut possideatis eam, terra immunda est, juxta immunditiam populorum caeterarumque terrarum, abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os coinquinatione sua. Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum, et filias eorum ne accipiatis filiis vestris, et non quaeratis pacem eorum, et prosperitatem eorum, usque in aeternum: ut confortemini, et comedatis quae bona sunt terrae, et haeredes habeatis filios vestros usque in saeculum. Et post omnia quae venerunt super nos in operibus nostris pessimis, et in delicto nostro magno, quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra, et dedisti nobis salutem sicut est hodie, ut non converteremur et irrita faceremus mandata tua, neque matrimonia jungeremus cum populis abominationum istarum. Numquid iratus es nobis usque ad consummationem, ne dimitteres nobis reliquias ad salutem? Domine Deus Israel, justus es tu: quoniam derelicti sumus, qui salvaremur sicut die hac. Ecce, coram te sumus in delicto nostro. Non enim stari potest coram te super hoc.
[Cap. X.] Sic ergo orante Ezra, et implorante eo, et flente, et jacente ante templum Dei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum, et flevit populus multo fletu. Et respondit Sechenias filius Jeiel de filiis Elam, et dixit Ezrae: Nos praevaricati sumus in Deum nostrum, et duximus uxores alienigenas de populis terrae, et nunc, si est poenitentia in Israel super hoc, percutiamus foedus cum Domino Deo nostro, ut projiciamus universas uxores, et eos qui de his nati sunt, juxta voluntatem Domini et eorum qui timent praeceptum Domini Dei nostri: secundum legem fiat. Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum: confortare, et fac.
Surrexit ergo Ezras, et adjuravit principes sacerdotum et Levitarum, et omnem Israel, ut facerent secundum verbum hoc, et juraverunt. Et surrexit Ezras ante domum Dei, et abiit ad cubiculum Johanam filii Eliasib, et ingressus est illuc, panem non comedit, et aquam non bibit: lugebat enim in transgressione eorum, qui de captivitate venerant. Et missa est vox in Juda, et in Jerusalem omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in Jerusalem: et omnis qui non venerit in tribus diebus juxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia ejus, et ipse abjicietur de coetu transmigrationis.
Convenerunt igitur omnes viri Juda et Benjamin in Jerusalem tribus diebus, ipse est mensis nonus, vigesimo die mensis: et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato et pluviis. Et surrexit Ezras sacerdos, et dixit ad eos: Vos transgressi estis, et duxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israel. Et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum, et facite placitum ejus, et separamini a populis terrae, et ab uxoribus alienigenis. Et respondit universa multitudo, dixitque voce magna: Juxta verbum tuum ad nos, sic fiat.
Verumtamen quia populus multus est, et tempus pluviae, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum (vehementer quippe peccavimus in sermone isto) constituantur principes in universa multitudine: et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas, veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem, et judices ejus, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc.
Igitur Jonathan filius Azael, et Jaasia filius Thecue, steterunt super hoc, et Mosollam et Sebethai Levites adjuverunt eos: Feceruntque sic filii transmigrationis. Et abierunt, Ezras sacerdos, viri et principes familiarum, in domum patrum suorum, et omnes per nomina sua, et sederunt in die primo mensis decimi ut quaererent rem. Et consummati sunt omnes viri, qui duxerant uxores alienigenas, usque ad diem primam mensis primi.
Et inventi sunt de filiis sacerdotum, qui duxerant uxores alienigenas. De filiis Josue filii Josedec, et fratres ejus, Maasia, et Eliezer, et Jarib, et Godolia. Et dederunt manus suas ut ejicerent uxores suas, et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent. Et de filiis Emmer, Anani, et Zebedia. Et de filiis Arim, Maasia, et Elia, et Semeia, et Jehiel, et Ozias. Et de filiis Pheshur, Elioenai, Maasia, Ismael, Nathanael, Jozabed, et Elasa. Et de filiis Levitarum, Jozabed, et Semei, et Celaia, ipse est Calita, Phataia, Juda, et Eliezer. Et de cantoribus, Eliasib. Et de janitoribus, Sellum, et Telem, et Uri. Et ex Israel, de filiis Pharos, Remeia, et Jezia, et Melchia, et Miamin, et Eliezer, et Melchia, et Banea. Et de filiis Elam, Mathania, Zacharias, et Jehiel, et Abdi, et Jerimoth, et Elia. Et de filiis Zetha, Elioenai, Eliasib, Mathania, et Jerimuth, et Zabed, et Aziza. Et de filiis Bebai, Johanan, Anania, Zabbai, Athalai. Et de filiis Bani, Mosollam, et Melluch, et Adaia, Jasub, et Saal et Ramoth. Et de filiis Phaeth Moab, Edna, et Chalal, Banaias, Maasias, Mathanias, Beseleel, et Bennui, et Manasse. Et de filiis Erem, Eliezer, Jesue, Melchias, Semeias, Simeon, Benjamin, Maloch, Samarias. De filiis Asom. Mathanai, Matthetha, Zabed, Eliphelet, Jermai, Manasse, Semei. De filiis Bani, Maadi, Amram, et Uel, Baneas, et Badaias, Cheliau, Vania, Marimuth, et Eliasib, Mathanias, Mathanai, et Jasi, et Bani, et Bennui, Semei, et Salmias, et Nathan, et Adaias, Mecnedabai [ Al. Mechnebedai], Sisai, Sarai, Ezrel, et Selemiau, Semeria, Sellum, Amaria, Joseph. De filiis Nebo, Jeiel, Mathathia, Zabed, Zabina Jeddu, et Joel, Bannaia. Omnes hi acceperunt uxores alienigenas, et fuerunt ex eis mulieres, quae pepererant filios.
VERBA NEEMIAE FILII HECHLIAE.
[Lib. II.--Cap. I.] Et factum est in mense Casleu, anno vicesimo, et ego eram in Susis castro. Et venit Anani unus de fratribus meis, ipse et viri ex Juda: et interrogavi eos de Judaeis, qui remanserant et supererant de captivitate, et de Jerusalem. Et dixerunt mihi: Qui remanserunt, et relicti sunt de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt, et in opprobrio: et murus Jerusalem dissipatus est et portae ejus combustae sunt igni. Cumque audissem verba hujuscemodi, sedi, et flevi, et luxi diebus multis: et jejunabam, et orabam ante faciem Dei coeli. Et dixi: Quaeso, Domine Deus coeli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua: fiat auris tua auscultans [ Al. fiant aures tuae auscultantes], et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie, nocte et die, pro filiis Israel servis tuis, et confiteor pro peccatis filiorum Israel, quibus peccaverunt tibi: et ego et domus patris mei peccavimus, vanitate seducti sumus, et non custodivimus mandatum tuum, et caeremonias, et judicia, quae praecepisti Mosi servo tuo. Memento verbi, quod mandasti Mosi famulo tuo, dicens: Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos: et si revertamini ad me, et custodiatis mandata mea, et faciatis ea, etiamsi abducti fueritis ad extrema coeli, inde congregabo vos, et inducam [ Al. reducam] in locum, quem elegi, ut habitaret nomen meum ibi. Et ipsi servi tui, et populus tuus, quos redemisti in fortitudine tua magna, et in manu tua valida. Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum: et dirige servum tuum hodie, et da ei misericordiam ante virum hunc. Ego enim eram pincerna regis.
[Cap. II.] Factum est autem in mense Nisan, anno vicesimo Artaxerxis regis: et vinum erat ante eum, et levavi vinum, et dedi regi: et eram quasi languidus ante faciem ejus. Dixitque mihi rex: Quare vultus tuus tristis est, cum te aegrotum non videam? non est hoc frustra, sed malum nescio quod in corde tuo est. Et timui valde, ac nimis: et dixi regi: Rex, in aeternum vive: quare non moereat vultus meus, quia civitas domus sepulcrorum patris mei deserta est, et portae ejus combustae sunt igni? Et ait mihi rex: Pro qua re postulas? Et oravi Deum coeli, et dixi ad regem: Si videtur regi bonum, et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Judaeam, ad civitatem sepulcri patris mei, et aedificabo eam. Dixitque mihi rex, et regina, quae sedebat juxta eum: Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando reverteris? Et placuit ante vultum regis, et misit me: et constitui ei tempus. Et dixi regi: Si regi videtur bonum, epistolas det mihi ad duces regionis trans flumen, ut transducant me, donec veniam in Judaeam: et epistolam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut tegere possim portas turris domus, et muros civitatis, et domum, quam ingressus fuero. Et dedit mihi rex juxta manum Dei mei bonam mecum. Et veni ad duces regionis trans flumen, dedique eis epistolas regis. Miserat autem rex mecum principes militum, et equites. Et audierunt, Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites: et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo, qui quaereret prosperitatem filiorum Israel. Et veni Jerusalem, et eram ibi tribus diebus, et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo, ut facerem in Jerusalem, et jumentum non erat mecum, nisi animal, cui sedebam. Et egressus sum per portam vallis nocte, et ante fontem draconis, et ad portam stercoris, et considerabam murum Jerusalem dissipatum, et portas ejus consumptas igni. Et transivi ad portas fontis, et ad aquaeductum regis, et non erat locus jumento, cui sedebam, ut transiret. Et ascendi per torrentem nocte, et considerabam murum, et reversus veni ad portam vallis, et redii. Magistratus autem nesciebant quo abiissem, aut quid ego facerem: sed et Judaeis, et sacerdotibus, et optimatibus, et magistratibus, et reliquis qui faciebant opus, usque ad id loci nihil indicaveram. Et dixi eis: Vos nostis afflictionem in qua sumus, quia Jerusalem deserta est, et portae ejus consumptae sunt igni: venite, et aedificemus muros Jerusalem, et non simus ultra opprobrium. Et indicavi eis manum Dei mei, quod esset bona mecum, et verba regis, quae locutus esset mihi, et aio: Surgamus, et aedificemus. Et confortatae sunt manus eorum in bono. Audierunt autem, Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites, et Gosem Arabs, et subsannaverunt nos, et despexerunt, dixeruntque: Quae est haec res, quam facitis? numquid contra regem vos rebellatis? Et reddidi eis sermonem, dixique ad eos: Deus coeli ipse nos juvat [ Al. juvet], et nos servi ejus sumus: surgamus et aedificemus: vobis autem non est pars, et justitia, et memoria in Jerusalem.
[Cap. III.] Et surrexit Eliasib sacerdos magnus, et fratres ejus sacerdotes, et aedificaverunt portam gregis: ipsi sanctificaverunt eam: et statuerunt valvas ejus, et usque ad turrim centum cubitorum sanctificaverunt eam usque ad turrim Ananeel. Et juxta eum aedificaverunt viri Jericho: et juxta eum aedificavit Zachur filius Amri. Portam autem piscium aedificaverunt filii Asnaa: ipsi texerunt eam, et statuerunt valvas ejus, et seras, et vectes. Et juxta eos aedificavit Marimuth filius Uriae, filii Accus. Et juxta eos aedificavit Mosollam filius Barachiae, filii Mesezebel: et juxta eos aedificavit Sadoc filius Baana: et juxta eos aedificaverunt Thecueni: optimates autem eorum non supposuerunt colla sua in opere Domini sui. Et portam veterem aedificaverunt, Joiada filius Phasea, et Mosollam filius Besodia: ipsi texerunt eam, et statuerunt valvas ejus, et seras, et vectes: et juxta eos aedificaverunt, Meletias [ Al. Melthias] Gabaonites, et Jadon Meronathites, viri de Gabaon et Maspha, pro duce qui erat in regione trans flumen. Et juxta eum aedificavit Eziel filius Araia aurifex: et juxta eum aedificavit Ananias filius pigmentarii: et dimiserunt Jerusalem usque ad murum plateae latioris. Et juxta eum aedificavit Raphaia filius Ahur, princeps vici Jerusalem. Et juxta eum aedificavit Jedaia filius Aromaph contra domum suam: et juxta eum aedificavit Attus filius Asebeniae. Mediam partem vici aedificavit Melchias filius Erem, et Asub filius Phaeth Moab, et turrim furnorum. Et juxta eum aedificavit Sellum filius Alloes princeps mediae partis vici Jerusalem, et ipse et filiae ejus. Et portam vallis aedificavit Anun, et habitatores Zanoe: ipsi aedificaverunt eam, et statuerunt valvas ejus, et seras, et vectes, et mille cubitos in muro usque ad portam sterquilinii. Et portam sterquilinii aedificavit Melchias filius Rechab, princeps vici Bethaccharem: ipse aedificavit eam, et statuit valvas ejus, et seras, et vectes. Et portam fontis aedificavit Sellun filius Cholozai, princeps pagi Maspha ipse aedificavit eam; et texit, et statuit valvas ejus, et seras, et vectes, et muros piscinae Siloe in hortum regis, et usque ad gradus, qui descendunt de civitate David. Post eum aedificavit Neemias filius Azboc, princeps dimidiae partis vici Bethsur, usque contra sepulcra [ Al. sepultorum] David, et usque ad piscinam, quae grandi opere constructa est, et usque ad domum fortium. Post eum aedificaverunt Levitae, Reum filius Benni. Post eum aedificavit Asebias princeps dimidiae partis vici Ceilae in vico suo. Post eum aedificaverunt fratres eorum, Bavai filius Enadad, princeps dimidiae partis Ceilae. Et aedificavit juxta eum Azer filius Josue, princeps Maspha, mensuram secundam, contra ascensum firmissimi anguli. Post eum in monte aedificavit Baruch filius Zachai mensuram secundam, ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni. Post eum aedificavit Merimuth filius Uriae filii Accus, mensuram secundam, a porta domus Eliasib, donec extenderetur domus Eliasib. Et post eum aedificaverunt sacerdotes, viri de campestribus Jordanis. Post eum aedificavit Benjamin et Asub contra domum suam: et post eum aedificavit Azarias filius Maasiae filii Ananiae contra domum suam. Post eum aedificavit Bennui filius Enadad mensuram secundam, a domo Azariae usque ad flexuram, et usque ad angulum. Phalel filius Ozi contra flexuram et turrim, quae eminet de domo regis excelsa, id est, in atrio carceris: post eum Phadaia filius Pharos. Nathinaei autem habitabant in Ophel usque contra portam aquarum ad orientem, et turrim, quae prominebat. Post eum aedificaverunt Thecueni mensuram secundam e regione, a turre magna et eminente usque ad murum templi. Sursum autem a porta equorum aedificaverunt sacerdotes, unusquisque contra domum suam. Post eos aedificavit Sadoch filius Emmer contra domum suam. Et post eum aedificavit Semaia filius Secheniae, custos portae orientalis. Post eum aedificavit Anania filius Selemiae, et Anun filius Seleph sextus mensuram secundam: post eum aedificavit Mosollam filius Barachiae, contra gazophylacium suum. Post eum aedificavit Melchias filius artificis usque ad domum Nathinaeorum, et scruta vendentium contra portam judicialem, et usque ad coenaculum anguli. Et inter coenaculum anguli in porta gregis aedificaverunt aurifices et negotiatores.
[Cap. IV.] Factum est autem, cum audisset Sanaballat, quod aedificaremus murum, iratus est valde; et motus nimis subsannavit Judaeos, et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum: Quid Judaei faciunt imbecilles? Num dimittent eos gentes? num sacrificabunt, et complebunt in una die? Numquid aedificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt? Sed et Tobias Ammanites proximus ejus, ait: Aedificent: si ascenderit vulpes, transiliet murum eorum lapideum. Audi, Deus noster, quia facti sumus despectio [ Al. despectui]: converte opprobrium super caput eorum, et da eos in despectionem in terra captivitatis. Ne operias iniquitatem eorum, et peccatum eorum coram facie tua non deleatur, quia irriserunt aedificantes. Itaque aedificavimus murum, et conjunximus totum usque ad partem dimidiam: et provocatum est cor populi ad operandum.
Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Arabes, et Ammanitae, et Azotii, quod obducta esset cicatrix muri Jerusalem, et quod coepissent interrupta concludi, irati sunt nimis. Et congregati sunt omnes pariter, ut venirent, et pugnarent contra Jerusalem, et molirentur insidias. Et oravimus Deum nostrum, et posuimus custodes super murum die ac nocte contra eos. Dixit autem Judas: Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est, et nos non poterimus aedificare murum. Et dixerunt hostes nostri: Ne sciant, et ignorent, donec veniamus in medium eorum, et interficiamus eos, et cessare faciamus opus:
Factum est autem, venientibus Judaeis, qui habitabant juxta eos, et dicentibus nobis per decem vices, ex omnibus locis quibus venerant ad nos, statui in loco post murum per circuitum populum in ordinem cum gladiis suis, et lanceis, et arcubus. Et perspexi atque surrexi: et aio ad optimates et magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Nolite timere a facie eorum. Domini magni et terribilis mementote, et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris, et filiabus vestris, et uxoribus vestris, et domibus vestris.
Factum est autem, cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum. Et reversi sumus omnes ad muros, unusquisque ad opus suum. Et factum est a die illa, media pars juvenum eorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum, et lanceae, et scuta, et arcus, et loricae, et principes post eos in omni domo Juda, aedificantium in muro, et portantium onera, et imponentium: una manu sua faciebat opus, et altera tenebat gladium: aedificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes. Et aedificabant, et clangebant buccina juxta me. Et dixi ad optimates, et ad magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero: in loco quocumque audieritis clangorem tubae, illuc concurrite ad nos: Deus noster pugnabit pro nobis. Et nos ipsi faciamus opus: et media pars nostrum teneat lanceas, ab ascensu aurorae donec egrediantur astra. In tempore quoque illo dixi populo: Unusquisque cum puero suo maneat in medio Jerusalem, et sint nobis vices per noctem, et diem ad operandum. Ego autem et fratres mei, et pueri mei, et custodes qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra: unusquisque tantum nudabatur ad baptismum.
[Cap. V.] Et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus, adversus fratres suos Judaeos. Et erant qui dicerent: Filii nostri, et filiae nostrae multae sunt nimis: accipiamus pro pretio eorum frumentum, et comedamus, et vivamus. Et erant qui dicerent: Agros nostros, et vineas, et domos nostras opponamus, et accipiamus frumentum in fame. Et alii dicebant: Mutuo sumamus pecunias in tributa regis, demusque agros nostros et vineas: et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostrae sunt: sicut filii eorum, ita et filii nostri. Ecce nos subjugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris sunt famulae, nec habemus unde possint redimi, et agros nostros, et vineas nostras alii possident. Et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba haec: cogitavitque cor meum mecum: et increpui optimates et magistratus, et dixi eis: Usurasne singuli a fratribus vestris exigitis? Et congregavi adversum eos concionem magnam, et dixi eis:
Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Judaeos, qui venditi fuerant gentibus, secundum possibilitatem nostram: et vos igitur vendetis fratres vestros, et redimemus eos? Et siluerunt, nec invenerunt quid responderent: Dixique ad eos: Non est bona res, quam facitis: quare non in timore Dei nostri ambulatis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris? Et ego, et fratres mei, et pueri mei, commodavimus plurimis pecuniam et frumentum: non repetamus in commune istud, aes alienum concedamus, quod debetur nobis. Reddite eis hodie agros suos, et vineas suas, et oliveta sua, et domos suas: quin potius et centesimam pecuniae, frumenti, vini, et olei, quam exigere soletis ab eis, date pro illis. Et dixerunt: Reddemus, et ab eis nihil quaeremus: sicque faciemus ut loqueris. Et vocavi sacerdotes, et adjuravi eos, ut facerent juxta quod dixeram. Insuper excussi sinum meum, et dixi: Sic excutiat Deus omnem virum, qui non compleverit verbum istud, de domo sua, et de laboribus suis: sic excutiatur, et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo: Amen. Et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus sicut erat dictum.
A die autem illa, qua praeceperat rex mihi, ut essem dux in terra Juda, ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artaxerxis regis, per annos duodecim, ego et fratres mei annonas, quae ducibus debebantur, non comedimus. Duces autem primi, qui fuerant ante me, gravaverunt populum, et acceperunt ab eis, in pane, et vino, et pecunia, quotidie siclos quadraginta: sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei: quin potius in opere muri aedificavi, et agrum non emi, et omnes pueri mei congregati ad opus erant. Judaei quoque et magistratus, centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus quae in circuitu nostro sunt [ Al. erant], in mensa mea erant. Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus, et inter dies decem vina diversa, et alia multa tribuebam: insuper et annonas ducatus mei non quaesivi: valde enim attenuatus erat populus. Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia quae feci populo huic.
[Cap. VI.] Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gosem Arabs, et caeteri inimici nostri, quod aedificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis) miserunt Sanaballat et Gosem ad me, dicentes: Veni, et percutiamus foedus pariter in viculis in campo Ono. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum: Misi ergo ad eos nuntios, dicens: Opus grande ego facio, et non possum descendere: ne forte negligatur cum venero et descendero ad vos. Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quatuor vices: et respondi eis juxta sermonem priorem. Et misit ad me Sanaballat juxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistolam habebat in manu scriptam hoc modo:
In gentibus auditum est, et Gosem dixit, quod tu et Judaei cogitetis rebellare, et propterea aedifices murum et levare te velis super eos regem: propter quam causam et prophetas posueris, qui praedicent de te Jerusalem, dicentes: Rex in Judaea est. Auditurus est rex verba haec: idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter. Et misi ad eos, dicens: Non est factum secundum verba haec, quae tu loqueris: de corde enim tuo tu componis haec. Omnes autem [ Al. enim] hi terrebant nos, cogitantes quod cessarent manus nostrae ab opere, et quiesceremus. Quam ob causam magis confortavi manus meas; et ingressus sum domum Semaiae filii Dalaiae filii Metabeel secreto. Qui ait: Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamus portas aedis: quia venturi sunt ut interficiant te, et nocte venturi sunt ad occidendum te. Et dixi: Num quisquam similis mei fugit? et quis ut ego ingredietur templum, et vivet? non ingrediar. Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, et Tobias, et Sanaballat conduxissent eum; acceperat enim pretium, ut territus facerem, et peccarem, et haberent malum, quod exprobrarent mihi. Memento mei, Domine, pro Tobia, et Sanaballat, juxta opera eorum talia: sed et Noadiae prophetae, et caeterorum prophetarum, qui terrebant me. Completus est autem murus vicesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus.
Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent universae gentes, quae erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc. Sed et in diebus illis, multae optimatum Judaeorum epistolae mittebantur ad Tobiam, et a Tobia veniebant ad eos. Multi enim erant in Judaea habentes juramentum ejus, quia gener erat Secheniae filii Jorei, et Johanan filius ejus acceperat filiam Musollam filii Barachiae: sed et laudabant eum coram me, et verba mea nuntiabant ei: et Tobias mittebat epistolas, ut terreret me.
[Cap. VII.] Postquam autem aedificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas: praecepi Anani fratri meo, et Ananiae principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus caeteris videbatur). Et dixi eis: Non aperiuntur portae Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausae portae sunt, et oppilatae: et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam. Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus aedificatae. Dedit Deus autem in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos, et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo:
Isti filii provinciae, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem, et in Judaeam unusquisque in civitatem suam. Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Neemias, Azarias, Raamias, Naamani [ Al. Naamanin], Mardochaeus, Belsan, Mespharat, Beggoai, Naum, Baana. Numerus virorum populi Israel:
Filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo: Filii Saphatiae, trecenti septuaginta duo: Filii Area, sexcenti quinquaginta duo: Filii Phaeth-Moab, filiorum Josue et Joab, duo millia octingenti decem et octo: Filii Elam, mille ducenti quinquaginta quatuor [ Al. octoginta]: Filii Zethua, octingenti quadraginta quinque: Filii Zachai, septingenti sexaginta: Filii Bannui, sexcenti quadraginta octo: Filii Bebai, sexcenti viginti octo: Filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo: Filii Adonicam, sexcenti sexaginta septem: Filii Baggoai, duo millia sexaginta septem, Filii Adin, sexcenti quinquaginta quinque: Filii Ater, filii Ezeciae, nonaginta octo: Filii Asem, trecenti viginti octo: Filii Besai, trecenti viginti quatuor: Filii Areph, centum duodecim: Filii Gabaon, nonaginta quinque. Viri Beth-Leem et Netupha, centum octoginta octo. Viri Anathoth, centum viginti octo. Viri Beth-Azmoth, quadraginta duo. Viri Cariath-Jarim, Chephira, et Beroth, septingenti quadraginta tres. Viri Rama et Geba, sexcenti viginti unus. Viri Machmas, centum viginti duo. Viri Beth-El, et Ai, centum viginti tres. Viri Nebo alterius, quinquaginta duo. Viri Elam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor. Filii Arem, trecenti viginti. Filii Jeriho, trecenti quadraginta quinque. Filii Lod Hadid et Ono, septingenti viginti unus. Filii Senaa, tria millia nongenti triginta.
Sacerdotes: Filii Idaia in domo Josua, nongenti septuaginta tres. Filii Emmer, mille quinquaginta duo. Filii Phashur, mille ducenti quadraginta septem. Filii Arem, mille decem et septem. Levitae: Filii Josue et Cadmiel [ Al. Cedmiel], filiorum Odviae, septuaginta quatuor. Cantores: Filii Asaph, centum quadraginta octo. Janitores: Filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Atita, filii Sobai: centum triginta octo. Nathinaei: filii Soa, filii Aspha [ Al. Hasupha], filii Tebbaoth, filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Agaba, filii Selmon, filii Anan, filii Geddel, filii Gaer, filii Raia, filii Rasin, filii Necoda, filii Gezem, filii Aza, filii Phasea, filii Besai, filii Munim, filii Nephussim, filii Becbuc [ Al. Bachuc], filii Acupha, filii Arur, filii Besloth, filii Meida [ Al. Maid], filii Arsa, filii Bercos, filii Sisara, filii Thema, filii Nasia filii Atipha, filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pherida, filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel, filii Saphatia, filii Atil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim, filio Amon. Omnes Natthinaei, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo. Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelarsa, Cherub, Addon, et Emmer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum, ex Israel essent. Filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo.
Et de sacerdotibus, filii Abia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem: et vocatus est nomine eorum. Hi quaesierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt: et ejecti sunt de sacerdotio. Dixitque Athersatha eis, ut non manducarent de sanctis sanctorum, donec staret sacerdos doctus et eruditus. Omnis multitudo quasi vir unus, quadraginta duo millia trecenti sexaginta, absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et inter eos cantores, et cantatrices, ducenti quadraginta quinque. Cameli eorum, quadringenti triginta quinque: asini, sex millia septingenti viginti.
Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta. Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti minas duo millia ducentas. Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti minas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem. Habitaverunt autem sacerdotes, et levitae, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinaei, et omnis Israel, in civitatibus suis.
[Cap. VIII.] Et venerat mensis septimus: filii autem Israel erant in civitatibus suis. Congregatusque est omnis populus quasi vir unus, ad plateam quae est ante portam aquarum: et dixerunt Ezrae scribae ut afferret librum legis Mosi, quam praecepit Dominus Israeli.
Attulit ergo Ezras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intelligere, in die prima, mensis septimi. Et legit in eo aperte in platea, quae erat ante portam aquarum, de mane usque ad mediam diem, in conspectu virorum et mulierum et sapientium; et aures omnis populi erant erectae ad librum.
Stetit autem Ezras scriba super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum: et steterunt juxta eum, Mathathia, et Sema, et Ania, et Uria, et Helcia, et Maasia, ad dexteram ejus: et ad sinistram, Phadaia, Misael, et Melchia, et Asum, et Asebdana, Zacharia, et Mosollam. Et aperuit Ezras librum coram omni populo: super universum quippe populum eminebat: et cum aperuisset eum, stetit omnis populus. Et benedixit Ezras Domino Deo magno: et respondit omnis populus: Amen, amen: clevans manus suas, et incurvati sunt, et adoraverunt Deum proni in terram. Porro Josue, et Bani, et Serebia, Jamin, Accub, Sebthai, Odia, Maasia, Celitha, Azarias, Jozabed, Anan, Phalaia, Levitae, silentium faciebant in populo ad audiendam legem: populus autem stabat in gradu suo. Et legerunt in libro legis Dei distincte, et apposite [ Al. aperte] ad intelligendum: et intellexerunt cum legeretur.
Dixit autem Neemias (ipse est Athersatha) et Ezras sacerdos et scriba, et Levitae interpretantes universo populo: Dies sanctificatus est Domino Deo nostro, nolite lugere, et nolite flere. Flebat enim omnis populus, cum audiret verba legis. Et dixit eis: Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes ei qui non praeparavit sibi: quia sanctus dies Domini est, et nolite contristari, gaudium enim Domini est fortitudo nostra. Levitae autem silentium faciebant in omni populo, dicentes: Tacete, quia dies sanctus est et nolite dolere. Abiit itaque omnis populus, ut comederet et biberet, et mitteret partes, et faceret laetitiam magnam: quia intellexerant verba, quae docuerat eos. Et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi, sacerdotes et Levitae, ad Ezram scribam, ut interpretaretur eis verba legis. Et invenerunt scriptum in lege, praecepisse Dominum in manu Mosi, ut habitent filii Israel in tabernaculis, in die solemni, mense septimo: et ut praedicent, et divulgent vocem in universis urbibus suis, et in Jerusalem, dicentes: Egredimini in montem, et afferte frondes olivae, et frondes ligni pulcherrimi, frondes myrti, et ramos palmarum, et frondes ligni nemorosi, ut fiant tabernacula, sicut scriptum est. Et egressus est populus, et attulerunt. Feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo, et in atriis suis, et in atriis domus Dei, et in platea portae aquarum, et in platea Ephraim.
Fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate, tabernacula, et habitaverunt in tabernaculis: non enim fecerant a diebus Josue filii Nun taliter filii Israel usque ad diem illum. Et fuit laetitia magna nimis. Legit autem in libro Legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum. Et fecerunt solemnitatem septem diebus, et in die octavo collectam juxta ritum.
[Cap. IX.] In die autem vicesimo quarto mensis hujus, convenerunt filii Israel in jejunio et in saccis, et humus super eos. Et separatum est semen filiorum Israel ab omni filio alienigena: et steterunt, et confitebantur peccata sua, et iniquitates patrum suorum. Et consurrexerunt ad standum: et legerunt in volumine Legis Domini Dei sui, quater in die, et quater confitebantur, et adorabant Dominum Deum suum.
Surrexit autem super gradum Levitarum, Josue, et Bani, Cedmiel, Sebnia [ Al. Sabania], Bonni, Sarebias, Bani, Chanani: et inclamaverunt voce magna ad Dominum Deum suum. Et dixerunt Levitae, Josue, et Cedmiel, Bonni, Asebnia, Serebia, Odaia, Sebnia, Phataia; Surgite, benedicite Domino Deo vestro ab aeterno usque in aeternum: et benedicant nomini gloriae tuae excelso in omni benedictione et laude.
Tu ipse, Domine, solus tu fecisti coelum, et coelum coelorum; et omnem exercitum eorum: terram, et universa quae in ea sunt: Maria, et omnia quae in eis sunt: et tu vivificas omnia haec, et exercitus coeli te adorat. Tu ipse, Domine Deus, qui elegisti Abraham, et eduxisti eum de igne Chaldaeorum, et posuisti nomen ejus Abraham. Et invenisti cor ejus fidele coram te: percussisti cum eo foedus, ut dares ei terram Chananaei, Hetthaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Jebusaei, et Gergesaei, ut dares semini ejus: et implesti verba tua, quoniam justus es. Et vidisti afflictionem patrum nostrorum in Aegypto: clamoremque eorum audisti super mare Rubrum. Et dedisti signa et portenta in Pharao, et in universis servis ejus, et in omni populo terrae illius: cognovisti enim quia superbe egerunt contra eos: et fecisti tibi nomen, sicut et in hac die. Et mare divisisti ante eos, et transierunt per medium maris in sicco: persecutores autem eorum projecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas [ Al. aquis validis]. Et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem, et in columna ignis per noctem, ut appareret eis via, per quam ingrediebantur. Ad montem quoque Sinai descendisti, et locutus es cum eis de coelo, et dedisti eis judicia recta, et legem veritatis, caeremonias et praecepta bona: et sabbathum sanctificatum tuum ostendisti eis, et mandata, et caeremonias, et legem praecepisti eis, in manu Mosi servi tui. Panem quoque de coelo dedisti eis in fame eorum, et aquam de petra eduxisti eis sitientibus, et dixisti eis, ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam, ut traderes eis. Ipsi vero et patres nostri superbe egerunt, et induraverunt cervices suas, et non audierunt mandata tua. Et noluerunt audire, et non sunt recordati mirabilium tuorum quae feceras eis. Et induraverunt cervices suas, et dederunt caput, ut converterentur ad servitutem suam, quasi per contentionem. Tu autem Deus propitius, clemens et misericors, longanimis et multae miserationis, non dereliquisti eos, et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem, et dixissent: Iste est Deus tuus, qui eduxit te de Aegypto: feceruntque blasphemias magnas. Tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto: columna nubis non recessit ab eis per diem, ut duceret eos in viam, et columna ignis per noctem, ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur. Et spiritum tuum bonum dedisti, qui doceret eos, et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum, et aquam dedisti eis in siti. Quadraginta annis pavisti eos in deserto, nihilque eis defuit: vestimenta eorum non inveteraverunt, et pedes eorum non sunt attriti. Et dedisti eis regna, et populos, et partitus es eis sortes: et possederunt terram Seon, et terram regis Esebon, et terram Og regis Basan. Et filios eorum multiplicasti sicut stellas coeli, et adduxisti eos ad terram, de qua dixeras patribus eorum, ut ingrederentur et possiderent. Et venerunt filii, et possederunt terram, et humiliasti coram eis habitatores terrae Chananaeos, et dedisti eos in manu eorum, et reges eorum et populos terrae, ut facerent eis sicut placeb at illis. Ceperunt itaque urbes munitas, et humum pinguem, et possederunt domos plenas cunctis bonis; cisternas ab aliis fabricatas, vineas, et oliveta, et ligna pomifera multa: et comederunt, et saturati sunt, et impinguati sunt, abundaverunt deliciis in bonitate tua magna. Provocaverunt autem te ad iracundiam, et recesserunt a te, et projecerunt legem tuam post terga sua: et prophetas tuos occiderunt, qui contestabantur eos, ut reverterentur ad te feceruntque blasphemias grandes. Et dedisti eos in manu hostium suorum, et afflixerunt eos. Et in tempore tribulationis suae clamaverunt ad te, et tu de coelo audisti, et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores, qui salvarent eos de manu hostium suorum. Cumque requievissent, reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo: et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum; et possederunt eos. Conversique sunt, et clamaverunt ad te: tu autem de coelo exaudisti, et liberasti eos in misericordiis tuis, multis temporibus. Et contestatus es eos, ut reverterentur ad legem tuam. Ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua, et in judiciis tuis peccaverunt, quae faciet homo, et vivet in eis: et dederunt humerum recedentem, et cervicem suam induraverunt, nec audierunt. Et protraxisti super eos annos multos, et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum, et non audierunt, et tradidisti eos in manu populorum terrarum. In misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptionem, nec dereliquisti eos: quoniam Deus miserationum, et clemens es tu. Nunc itaque, Deus noster magne, fortis, et terribilis, custodiens pactum et misericordiam, ne avertas a facie tua omnem laborem, qui invenit nos, reges nostros, principes nostros, et sacerdotes nostros, et prophetas nostros, et patres nostros, et omnem populum tuum, a diebus regis Assur usque in diem hanc. Et tu justus es in omnibus, quae venerunt super nos, quia veritatem fecisti, nos autem impie egimus. Reges nostri, principes nostri, sacerdotes nostri, et patres nostri non fecerunt legem tuam, et non attenderunt mandata tua, et testimonia tua quae testificatus es in eis. Et ipsi in regnis suis, et in bonitate tua multa, quam dederas eis, et in terra latissima et pingui, quam tradideras in conspectu eorum, non servierunt tibi, nec reversi sunt a studiis suis pessimis. Ecce nos ipsi hodie servi sumus: et terra, quam dedisti patribus nostris, ut comederent panem ejus, et quae bona sunt ejus, et nos ipsi servi sumus in ea. Et fruges ejus multiplicantur regibus, quos posuisti super nos propter peccata nostra, et corporibus nostris dominantur, et jumentis nostris secundum voluntatem suam, et in tribulatione magna sumus. Super omnibus ergo his nos ipsi percutimus foedus, et scribimus, et signant principes nostri, Levitae nostri, et sacerdotes nostri.
[Cap. X.] Signatores autem fuerunt, Neemias, Athersatha filius Achelai, et Sedecias, Saraias, Azarias, Jeremias, Pheshur [ Al. Phassur], Amarias, Melchia, Attus, Sebenia, Meluch, Arem, Merimuth, Obdias, Daniel, Genthon, Baruch, Mosollam, Abia, Miamin, Maazia, Belgai, Semeia: hi sacerdotes.
Porro Levitae, Josue filius Azaniae, Bennui de filiis Enaddan, Cedmiel, et fratres eorum, Sechemia [ Al. Sebenia], Odevia, Celita, Phalaia, Anan, Micha, Roob, Asebia, Zachur, Serebia, Sabania, Odia [ Al. Odaia], Bani, Baninu.
Capita populi, Pharos, Phaeth-Moab, Elam, Zethu, Bani, Bonni, Azgad, Bebai, Adonia, Begoai, Adin, Ater, Ezechia, Azur, Odevia [ Al. Odaia], Asum, Besai, Areph, Anathoth, Nebai, Megphias, Mosollam, Azir, Mesizabel, Sadoc, Jeddua, Pheltia, Anan, Ania [ Al. Anaia], Osee, Anania, Asub, Aloes, Phalea, Sobet, Reum, Asebna, Maasia, et Haia [ Al. Echaia], Hanan, Anan, Melluch, Arem. Baana: et reliqui de populo, sacerdotes, Levitae, janitores, et cantores, Nathinaei, et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum, filii eorum, et filiae eorum, omnis qui poterat sapere spondentes pro fratribus suis, optimates eorum, et qui veniebant ad pollicendum et jurandum, ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Mosis servi Dei, ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri, et judicia ejus et caeremonias ejus, et ut non daremus filias nostras populo terrae, et filias eorum non acciperemus filiis nostris. Populi quoque terrae, qui important venalia, et omnia ad usum per diem sabbati ut vendant, non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificato. Et dimittemus annum septimum, et exactionem universae manus. Et statuemus super nos praecepta, ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri, ad panes propositionis, et ad sacrificium sempiternum, et in holocaustum sempiternum in sabbatis, in kalendis, in solemnitatibus, et in sanctificatis, et pro peccato: ut exoretur pro Israel, et in omnem usum domus Dei nostri.
Sortes ergo misimus super oblationem lignorum, inter sacerdotes, et Levitas, et populum, ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum, per tempora, a temporibus anni usque ad annum, ut arderent super altare Domini Dei nostri, sicut scriptum est in lege Mosi: et ut afferremus primogenita terrae nostrae, et primitiva universi fructus omnis ligni, ab anno in annum, in domo Domini. Et primitiva filiorum nostrorum, et pecorum nostrorum, sicut scriptum est in lege, et primitiva boum nostrorum, et ovium nostrarum, ut offerrentur in domo Dei nostri, sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri: et primitias ciborum nostrorum, et libaminum nostrorum, et poma omnis ligni, vindemiae quoque et olei, afferremus sacerdotibus ad gazophylacium Dei nostri, et decimam partem terrae nostrae Levitis. Ipsi Levitae decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum. Erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum, et Levitae offerent decimam partem decimae suae in domum Dei nostri, ad gazophylacium in domum thesauri. Ad gazophylacium enim deportabunt filii Israel, et filii Levi, primitias frumenti, vini et olei: et ibi erunt vasa sanctificata, et sacerdotes, et cantores, et janitores, et ministri, et non dimittemus domum Dei nostri.
[Cap. XI.] Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem; reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem, qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus. Benedixit autem populus omnibus viris, qui se sponte obtulerant, ut habitarent in Jerusalem. Hi sunt itaque principes provinciae, qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit [ Al. add. autem] unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, sacerdotes, Levitae, Nathinaei, et filii servorum Salomonis.
Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda, et de filiis Benjamin: de filiis Juda, Athaia filius Aziam, filii Zachariae, filii Amariae, filii Saphatiae, filii Malaleel: de filiis Phares, Maasia filius Baruch, filius Choloza, filius Azia, filius Adaia, filius Joiarib, filius Zachariae, filius Silonitis; omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.
Hi sunt autem filii Benjamin: Sellum filius Mosollam, filius Joed, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia, et post eum Gebbai, Sellai, nongenti viginti octo, et Joel filius Zechri praepositus eorum, et Judas filius Senua super civitatem secundus.
Et de sacerdotibus, Idaia filius Joarin, Jachin, Saraia filius Helciae, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Moraioth, filius Ahitub [ Al. Achitob] princeps domus Dei, et fratres eorum facientes opera templi, octingenti viginti duo.
Et Adaia filius Jeroam, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariae, filius Phesur, filius Melchiae, et fratres ejus principes patrum: ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer, et fratres eorum potentes nimis: centum viginti octo, et praepositus eorum Zabdiel filius potentium.
Et de Levitis Sebenia filius Asub, filius Azaricam, filius Asabia, filius Boni, et Sabathai et Josabed, super [ Al. add. omnia] opera, quae erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum.
Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus ejus, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun, omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quatuor.
Et janitores, Accub, Temon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia: centum septuaginta duo. Et reliqui ex Israel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Juda, unusquisque in possessione sua.
Et Nathinaei, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathinaeis. Et episcopus Levitarum in Jerusalem, Azzi filius Bani, filius Asabiae, filius Mathaniae, filius Michae. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei. Praeceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos: et Phathaia filius Mesebel, de filiis Zera filii Juda in manu regis, juxta omne verbum populi, et in domibus per omnes regiones eorum.
De filiis Juda habitaverunt in Cariath-Arbe et in filiabus ejus: et in Dibon, et in filiabus ejus et in Cabseel, et in viculis ejus, et in Jesue, et in Molada, et in Bethphaleth, et in Asersual, et in Bersabee, et in filiabus ejus et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus ejus, et in Remmon, et in Saraa, et in Jerimuth, Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom.
Filii autem Benjamin, a Geba, Mechmas, et Aia, et Beth-El, et filiabus ejus: Anathoth, Nob, Anania, Asor, Rama, Gethaim, Adid, Seboim, et Neballat, Lod, et Ono valle artificum. Et de Levitis portiones Judae et Benjamin.
[Cap. XII.] Hi sunt autem Sacerdotes et Levitae, et qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel, et Josue: Sara, Jeremias, Ezra [ Al. Esdras], Amaria, Melluch, Attus, Sechenias, Reum, Merimuth, Addo, Genthon, Abia, Miamin, Madia, Belga, Semeia, et Joiarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcia, Idaia. Isti principes sacerdotum, et fratres eorum, in diebus Josue.
Porro Levitae, Jesua, Bennui, Cedmiel, Sarabia, Juda, Mathanias, super hymnos ipsi et fratres eorum, et Becbecia atque Anni, et fratres eorum, unusquisque in officio suo. Jesue [ Al. Josue] autem genuit Joiacim, et Joiacim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Joiada, et Joiada genuit Jonathan, et Jonathan genuit Jeddoa.
In diebus autem Joacim erant sacerdotes et principes familiarum: Saraiae, Amaria: Jeremiae, Anania: Ezrae, Mosollam: Amariae, Johanan: Milicho, Jonathan: Sebeniae, Joseph: Arem, Edna: Maraioth, Elci: Adaiae, Zacharia: Genthon, Mosollam: Abiae, Zecri, Miamin, et Moadiae, Phelti: Belgae, Sammua: Semaiae, Jonathan: Joiarib, Mathanai: Jodaiae [ Al. Joiadae], Azzi: Sellai, Belai: Amoc, Eber: Helciae, Asebia: Idaiae, Nathanael.
Levitae in diebus Eliasib, et Joiada, et Johanan, et Jeddoa, scripti principes familiarum, et sacerdotes in regno Darii Persae.
Filii Levi principes familiarum, scripti in libro Verborum Dierum, et usque ad dies Jonathan, filii Eliasib. Et principes Levitarum, Asebia, Serebia, et Jesue [ Al. Josue] filius Cedmiel: et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur juxta praeceptum David viri Dei, et observarent aeque per ordinem. Mathania, et Becbecia, Obedia, Mosollam, Telmon, Accub, custodes portarum et vestibulorum ante portas.
Hi in diebus Joiacim [ Al. Joacim] filii Josue, filii Josedec, et in diebus Neemiae ducis, et Ezrae sacerdotis scribaeque.
In dedicatione autem muri Jerusalem, requisierunt Levitas de omnibus locis suis, ut adducerent eos in Jerusalem, et facerent dedicationem et laetitiam in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis, et citharis.
Congregati sunt ergo filii cantorum de campestribus circa Jerusalem, et de villis Nethuphati, et de domo Galgal, et de regionibus Gebba et Azmaveth: quoniam villas aedificaverunt sibi cantores in circuitu Jerusalem. Et mundati sunt sacerdotes et Levitae, et mundaverunt populum, et portas et murum. Ascendere autem feci principes Juda super murum, et statui duos choros laudantium magnos. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii. Et ivit post eos Osaias, et media pars principum Juda, et Azarias, Ezra, et Mosollam, Juda, et Benjamin, et Semeia, et Jeremias. Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Jonathan, filius Semeiae, filius Mathaniae, filius Michaiae, filius Zechur, filius Asaph, et fratres ejus, Semeia, et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanael, et Judas, et Anani, in vasis cantici David viri Dei: et Ezra scriba ante eos in porta Fontis. Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David, in ascensu muri super domum David, et usque ad portam Aquarum ad orientem. Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum et super turrim Furnorum, et usque ad murum latissimum, et super portam Ephraim, et super portam Antiquam, et super portam Piscium et turrim Ananeel, et turrim Emath: et usque ad portam Gregis: et steterunt in porta Custodiae, steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego, et dimidia pars magistratuum mecum. Et sacerdotes, Eliacim, Maasia, Miamin, Michea, Elioenai, Zacharia, Anania in tubis, et Maasia, et Semeia, et Eleazar, et Azzi, et Joanan, et Melchia, et Elam, et Ezer. Et clare cecinerunt cantores, et Jezraia praepositus, et immolaverunt in die illa victimas magnas, et laetati sunt: Deus enim laetificaverat eos laetitia magna: sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est laetitia Jerusalem procul.
Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et Levitas: quia laetificatus est Juda in sacerdotibus et Levitis astantibus. Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et janitores juxta praeceptum David, et Salomonis filii ejus, quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum, in carmine laudantium, et confitentium Deo. Et omnis Israel, in diebus Zorobabel, et in diebus Nehemiae, dabant partes cantoribus et janitoribus per dies singulos, et sanctificabant Levitas, et Levitae sanctificabant filios Aaron.
[Cap. XIII.] In die autem illo lectum est in volumine Mosi, audiente populo: et inventum est scriptum in eo, quod non debeant introire Ammonites et Moabites in Ecclesiam Dei usque in aeternum: eo quod non occurrerint filiis Israel cum pane et aqua: et conduxerint adversus eum [ Al. eos] Balaam, ad maledicendum eis: et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem.
Factum est autem, cum audissent legem, separaverunt omnem alienigenam ab Israel. Et super hoc erat Eliasib sacerdos, qui fuerat praepositus in gazophylacio domus Dei nostri, et proximus Tobiae.
Fecit ergo sibi gazophylacium grande, et ibi erant ante eum reponentes munera, et thus, et vasa, et decimam frumenti, vini, et olei, partes Levitarum, et cantorum, et janitorum, et primitias sacerdotales.
In omnibus autem his non fui in Jerusalem, quia anno tricesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem, et in fine dierum rogavi regem.
Et veni in Jerusalem, et intellexi malum, quod fecerat Eliasib Tobiae, ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei. Et malum mihi visum est valde. Et projeci vasa domus Tobiae foras de gazophylacio: praecepique, et emundaverunt gazophylacia: et retuli ibi vasa domus Dei, sacrificium, et thus. Et cognovi quoniam partes Levitarum non fuissent datae: et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis, et cantoribus et de his qui ministrabant: et egi causam adversus magistratus, et dixi: Quare dereliquimus domum Dei? Et congregavi eos, et feci stare in stationibus suis. Et omnis Juda apportabat decimam frumenti, vini, et olei, in horrea. Et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem, et Sadoc scribam, et Phadaiam de Levitis, et juxta eos Anan filium Zachur, filium Mathaniae: quoniam fideles comprobati sunt, et ipsis creditae sunt partes fratrum suorum.
Memento mei, Deus meus, pro hoc, et ne deleas miserationes meas, quas feci in domo Dei mei, et in caeremoniis ejus.
In diebus illis vidi in Juda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos, et onerantes super asinos vinum, et uvas, et ficus, et omne onus, et inferentes in Jerusalem die sabbati. Et contestatus sum, ut in die qua vendere liceret, venderent. Et Tyrii habitaverunt in ea, inferentes pisces, et omnia venalia: et vendebant in sabbatis filiis Juda in Jerusalem: et objurgavi optimates Juda, et dixi eis, quae est haec res mala, quam vos facitis, et profanatis diem sabbati? Numquid non haec fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc, et super civitatem hanc? Et vos additis iracundiam super Israel violando Sabbatum.
Factum est itaque, cum quievissent portae Jerusalem in die Sabbati, dixi: et clauserunt januas, et praecepi ut non aperirent eas usque post Sabbatum: et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die Sabbati. Et manserunt negotiatores, et vendentes universa venalia, foris Jerusalem semel et bis. Et contestatus sum eos, et dixi eis: Quare manetis ex adverso muri? si secundo hoc feceritis manum mittam in vos. Itaque ex tempore illo non venerunt in Sabbato. Dixi quoque Levitis, ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandum diem Sabbati: et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum.
Sed et in diebus illis vidi Judaeos ducentes uxores Azotidas, Ammonitidas, et Moabitidas. Et filii eorum ex media parte loquebantur Azotice, et nesciebant loqui Judaice et loquebantur juxta linguam populi et populi. Et objurgavi eos, et maledixi. Et cecidi ex eis viros, et declaravi eos, et adjuravi in Deo, ut non darent filias suas filiis eorum, et non acciperent de filiabus eorum filiis suis, et sibimetipsis, dicens: Numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israel? et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israel: et ipsum ergo ad peccatum duxerunt mulieres alienigenae. Numquid et nos inobedientes faciemus omne malum grande hoc, ut praevaricemur in Deo nostro, et ducamus uxores peregrinas?
De filiis autem Joiada filii Eliasib sacerdotes magni, gener erat Sanaballat Oronites, quem fugavi a me. Recordare, Domine Deus meus, adversum eos qui polluunt sacerdotium, jusque sacerdotale et Leviticum. Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis, et constitui ordines sacerdotum et Levitarum, unumquemque in ministerio suo: et in oblatione lignorum in temporibus constitutis, et in primitivis: memento mei, Deus meus, in bonum. Amen.
Explicit liber Ezrae.