Liber Ezechielis (Hieronymus)

This is the stable version, checked on 21 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber Ezechielis
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus XXVIII


HieStr.LibEze 28 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PRAEFATIO HIERONYMI IN EZECHIELEM.

Ezechiel propheta cum Joachin rege Juda captivus ductus est in Babylonem: ibique iis qui cum eo capti [ Al. captivi] fuerant, prophetavit, poenitentibus quod ad Jeremiae vaticinium se ultro adversariis tradidissent, et viderent adhuc urbem Jerosolymam stare, quam ille casuram esse praedixerat. Trigesimo autem aetatis suae anno, et captivitatis quinto, exorsus est ad concaptivos loqui. Et eodem tempore, licet posterior, hic in Chaldea, Jeremias in Judaea prophetaverunt. Sermo ejus nec satis disertus, nec admodum rusticus est: sed ex utroque medie temperatus. Sacerdos et ipse, sicut et Jeremias: principia voluminis et finem magnis habens obscuritatibus involuta. Sed et Vulgata ejus editio non multum distat ab Hebraico. Unde satis miror quid causae exstiterit, ut si eosdem in universis libris habemus interpretes, in aliis eadem, in aliis diversa transtulerint. Legite igitur et hunc juxta translationem nostram; quia per cola scriptus et commata, manifestiorem legentibus sensum tribuit. Si autem amici mei et hunc subsannaverint, dicite eis quod nemo eos compellat ut scribant. Sed vereor, ne illud eis eveniat quod Graece significantius dicitur, ut vocentur φαγολοίδοροι, id est, manducantes sannas.

INCIPIT LIBER EZECHIELIS PROPHETAE. [Cap. I.] Et factum est in tricesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt coeli, et vidi visiones Dei. In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigrationis regis Joachin, Factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem in terra Chaldaeorum, juxta flumen Chobar: et facta est super eum ibi manus Domini. Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone; et nubes magna, et ignis involvens, et splendor in circuitu ejus: Et de medio ejus quasi species electri, id est, de medio ignis: Et in medio ejus similitudo quatuor animalium: et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis. Et quatuor facies uni, et quatuor pennae uni. Et pedes eorum pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli, et scintillae quasi aspectus aeris candentis. Et manus hominis sub pennis eorum in quatuor partibus: et facies et pennas per quatuor partes habebant. Junctaeque erant pennae eorum alterius ad alterum. Non revertebantur cum incederent: sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur. Similitudo autem vultus eorum: facies hominis, et facies leonis a dextris ipsorum quatuor; facies autem bovis, a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilae [ Al. add. desuper] ipsorum quatuor. Et facies eorum, et pennae eorum extentae desuper: duae pennae singulorum jungebantur, et duae tegebant corpora eorum: et unumquodque coram facie sua ambulabat [ Al. gradiebatur]: Ubi erat impetus spiritus, illud gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent. Et similitudo animalium, aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum. Haec erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens. Et animalia ibant et revertebantur, in similitudinem fulguris coruscantis. Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram juxta animalia, habens [ At. habentia] quatuor facies. Et aspectus rotarum, et opus earum, quasi visio maris: Et una similitudo ipsarum quatuor: et aspectus earum et opera, quasi sit rota in medio rotae. Per quatuor partes earum euntes ibant, et non revertebantur cum ambularent. Statura quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis aspectus: et totum corpus plenum oculis in circuitu ipsarum quatuor. Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae juxta ea: Et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotae. Quocumque ibat spiritus, illuc eunte spiritu, et rotae pariter levabantur, sequentes eum. Spiritus enim vitae erat in rotis. Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant: et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotae, sequentes ea: quia spiritus vitae erat in rotis. Et similitudo super capita [ Al. caput] animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis, et extensi super capita eorum desuper. Sub firmamento autem pennae eorum rectae alterius ad alterum: unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur. Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei: Cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum. Cumque starent, demittebantur pennae eorum. Nam cum fieret vox supra firmamentum, quod erat super caput eorum, stabant, et submittebant alas suas. Et super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni: et super similitudinem throni, similitudo quasi aspectus hominis desuper. Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis, intrinsecus ejus per circuitum: A lumbis ejus et desuper, et a lumbis ejus usque deorsum, Vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu: velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviae. Hic erat aspectus splendoris per gyrum. [Cap. II.] Haec visio similitudinis gloriae Domini, et vidi, et cecidi in faciem meam, et audi vocem loquentis. Et dixit ad me: Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum [ Al. tibi]. Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos: et audivi loquentem ad me, et dicentem: Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me: ipsi et patres eorum praevaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc. Et filii dura facie, et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te: et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus. Si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quoniam domus exasperans est: et scient quia propheta fuerit in medio eorum. Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas: Quoniam increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est. Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant: quoniam irritatores sunt. Tu autem, fili hominis, audi quaecumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est: Aperi os tuum et comede quaecumque ego do tibi. Et vidi, et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber: et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris: et scriptae erant in eo lamentationes, et carmen, et vae. [Cap. III.] Et dixit ad me: Fili hominis, quodcumque inveneris, comede: Comede volumen istud, et vadens loquere ad filios Israel. Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo: Et dixit ad me: Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto, quod ego do tibi. Et comedi illud: et factum est in ore meo sicut mel dulce. Et dixit ad me: Fili hominis, vade ad domum Israel, et loqueris verba mea ad eos. Non enim ad populum profundi sermonis et ignotae [ Al. difficilis] linguae tu mitteris, ad domum Israel: neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae, quorum [ Al. et ignoti sermonis, quorum] non possis audire sermones; Et si ad illos mittereris, ipsi audirent te. Domus autem Israel nolunt audire te: quoniam nolunt audire me. Omnis quippe domus Israel attrita fronte est, et duro corde. Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum. Ut adamantem, et ut silicem dedi faciem tuam: Ne timeas eos, neque metuas a facie eorum: quia domus exasperans est. Et dixit ad me: Fili hominis, omnes sermones meos, quos loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi: Et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos, et dices eis: Haec dicit Dominus Deus: si forte audiant, et quiescant. Et assumpsit me spiritus. et audivi post me vocem commotionis magnae: Benedicta gloria Domini de loco suo: Et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram, et vocem rotarum sequentium animalia, et vocem commotionis magnae. Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei: Manus enim Domini erat mecum, confortans me, Et veni ad transmigrationem, acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta Chobar, et sedi ubi illi sedebant: et mansi ibi septem diebus moerens in medio eorum. Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel: et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me: Si dicente me ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia, et vivat: Ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate [ Al. iniquitate] sua, et a via sua impia: Ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti. Sed et si conversus justus a justitia sua fecerit iniquitatem: ponam offendiculum coram eo, ipse morietur, quia non annuntiasti ei: In peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiae ejus, quas fecit: sanguinem vero ejus de manu tua requiram. Si autem tu annuntiaveris justo, ut non peccet justus, et ille non peccaverit: Vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti. Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me: Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum. Et surgens egressus sum in campum: et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria, quam vidi juxta fluvium Chobar: et cecidi in faciem meam. Et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos: et locutus est mihi, et dixit ad me: Ingredere, et includere in medio domus tuae. Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis: et non egredieris in [ Al. de] medio eorum. Et linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans: quia domus exasperans est. Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Qui audit, audiat: et qui quiescit, quiescat: quia domus exasperans est. [Cap. IV.] Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te: et describes in eo civitatem Jerusalem. Et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. Et tu, sume tibi sartaginem ferream, et pones eam in murum ferreum inter te et inter civitatem: Et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam: signum est domui Israel. Et tu dormies super latus tuum sinistrum, et pones iniquitates domus Israel super eo, numero dierum quibus dormies super illud, et assumes iniquitatem eorum. Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum, numero dierum trecentos et nonaginta dies: et portabis iniquitatem domus Israel. Et cum compleveris haec, dormies super latus tuum dexterum secundo: et assumes iniquitatem domus Juda quadraginta diebus. Diem pro anno, diem, inquam, pro anno dedi tibi. Et ad obsidionem Jerusalem convertes faciem tuam, et brachium tuum erit extentum [ Al. exertum]: et prophetabis adversus eam. Ecce circumdedi te vinculis: et non te convertes a latere tuo in latus aliud, donec compleas dies obsidionis tuae. Et tu sume tibi frumentum, et hordeum, et fabam, et lentem, et milium, et viciam: Et mittes ea in vas unum, et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum: trecentis et nonaginta diebus comedes illud. Cibus autem tuus quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die: a tempore usque ad tempus comedes illud. Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin: a tempore usque ad tempus bibes illud. Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud: et stercore, quod egreditur de homine [ Al. humane], operies illud in oculis eorum. Et dixit Dominus: Sic comedent filii Israel panem suum pollutum inter gentes, ad quas ejiciam eos. Et dixi: A a a, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta; et morticinum, et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum omnis caro immunda. Et dixit ad me: Ecce dedi tibi fimum bonum pro stercoribus humanis: et facies panem tuum in eo. Et dixit ad me: Fili hominis: Ecce ego conteram baculum panis in Jerusalem: Et comedent panem in pondere, et in sollicitudine: Et quam in mensura, et in angustia bibent: Ut, deficientibus pane et aqua, corruat unusquisque ad fratrem suum: et contabescant in iniquitatibus suis. [Cap. V.] Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, radentem pilos: et assumes eum, et duces per caput tuum, et per barbam tuam. Et assumes tibi stateram ponderis, et divides eos. Tertiam partem igni combures in medio civitatis, juxta completionem dierum obsidionis [ Al. conclusionis]: Et assumens tertiam partem concides gladio in circuitu ejus: tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos. Et sumes inde parvum numerum: et ligabis eos in summitate pallii tui. Et ex eis rursum tolles, et projicies [ Al. add. eos] in medio ignis, et combures eos igni [ Al. tac. igni]: et ex eo egredietur ignis in omnem domum Israel, Haec dicit Dominus Deus: Ista est Jerusalem, in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras; Et contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes; et praecepta mea, ultra quam terrae quae in circuitu ejus sunt. Judicia enim mea projecerunt, et in praeceptis meis non ambulaverunt: Idcirco haec dicit Dominus Deus: Quia superastis gentes, quae in circuitu vestro sunt: et in praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, et juxta judicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, non estis operati; Ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et ipse ego faciam in medio tui judicia in oculis gentium. Et faciam in te quod non feci, et quibus similia ultra non faciam, propter omnes abominationes tuas. Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos, et faciam in te judicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum. Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus: Nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis, et in omnibus abominationibus tuis: ego quoque confringam [ Al. add. te], et non parcet oculus meus, et non miserebor. Tertia tui pars peste morietur, et fame consumetur in medio tui: Et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo: tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos. Et complebo furorem meum; et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor: Et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis. Et dabo te in desertum et in opprobrium gentibus, quae in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis praetereuntis. Et eris opprobrium, et blasphemia, exemplum, et stupor in gentibus quae in circuitu tuo sunt, cum fecero in te judicia in furore, et in indignatione, et in increpationibus irae. Ego Dominus locutus sum: Quando misero sagittas famis pessimas in eos [ Al. tac. in eos], quae erunt mortiferae, et quas mittam ut disperdam vos: Et famem congregabo super vos, et conteram vobis [ Al. tac. vobis] baculum panis. Et immittam in vos famem, et bestias pessimas usque ad internecionem: Et pestilentia et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te. Ego Dominus locutus sum. [Cap. VI.] Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, pone faciem tuam ad montes Israel, et prophetabis ad eos, et dices: Montes Israel, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus, et collibus, rupibus, et vallibus: Ecce ego inducam super vos gladium, et disperdam excelsa vestra; Et demoliar aras vestras, et confringentur simulacra vestra: et dejiciam interfectos vestros ante idola vestra. Et dabo cadavera filiorum Israel ante faciem simulacrorum vestrorum: et dispergam ossa vestra circum aras vestras, in omnibus habitationibus vestris. Urbes desertae erunt, et excelsa demolientur, et dissipabuntur: Et interibunt arae vestrae, et confringentur: et cessabunt idola vestra, et conterentur delubra vestra, et delebuntur opera vestra. Et cadet interfectus in medio vestri: et scietis quoniam ego Dominus. Et relinquam in vobis eos, qui fugerint gladium in gentibus, cum dispersero vos in terris. Et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus, ad quas captivi ducti sunt: quia contrivi cor eorum fornicans, et recedens a me; et oculos eorum fornicantes post idola sua: Et displicebunt sibimet super malis quae fecerant in universis abominationibus suis. Et scient, quia ego Dominus non frustra locutus sum, ut facerem eis malum hoc, Haec dicit Dominus Deus: Percute manum tuam [ Al. manu tua], et allide pedem tuum, et dic: Heu, ad omnes abominationes malorum domus Israel. quia [ Al. qui] gladio, fame et peste ruituri sunt. Qui longe est, peste morietur: qui autem prope, gladio corruet: Et qui relictus fuerit, et obsessus [ Al. circumdatus] fame morietur; et complebo indignationem meam in eis. Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum, in circuitu ararum vestrarum, in omni colle excelso: et in cunctis summitatibus montium, et subtus omne lignum nemorosum, et subtus universam quercum frondosam, locum ubi accenderunt thura redolentia universis idolis suis. Et extendam manum meam super eos: et faciam terram desolatam et destitutam, a deserto Deblatha, in omnibus habitationibus eorum: et scient quia ego Dominus. [Cap. VII.] Et factus est sermo Domini ad me dicens: Et tu, fili hominis, Haec dicit Dominus Deus terrae Israel: Finis venit, venit finis super quatuor plagas [ Al. alas] terrae. Nunc finis super te, et emittam furorem meum in te Et judicabo te juxta vias tuas: et ponam contra te omnes abominationes tuas. Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor: sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuae in medio tui erunt: et scietis quia ego Dominus. Haec dicit Dominus Deus: Afflictio una, Afflictio ecce venit. Finis venit, venit finis, evigilavit adversum te: ecce venit. Venit contritio super te, qui habitas in terra: venit tempus, prope est dies occisionis, et non gloriae montium. Nunc de propinquo effundam iram meam super te, et complebo [ Al. replicabo] furorem meum in te: Et judicabo te juxta vias tuas, et imponam tibi omnia scelera tua [ Al. omnes abominationes tuas]: Et non parcet oculus meus, nec miserebor, sed vias tuas imponam tibi, et abominationes tuae in medio tui erunt: et scietis quia sum Dominus percutiens. Ecce dies, ecce venit: egressa est contritio, floruit virga, germinavit superbia: niquitas surrexit in virga impietatis; non ex eis, et non ex populo, neque ex sonitu eorum: et non erit requies in [ Al. tac. in] eis. Venit tempus, appropinquavit dies: qui emit, non laetetur: et qui vendit, non lugeat: quia ira super omnem populum ejus. Quia qui vendit, ad id quod vendidit, non revertetur, et adhuc in viventibus vita eorum. Visio enim ad omnem multitudinem ejus non regredietur: et vir in iniquitate vitae suae non confortabitur. Canite tuba, praeparentur omnes, et non est qui vadat ad praelium: ira enim mea super universum populum [ Al. omnem multitudinem] ejus. Gladius foris, et pestis et fames intrinsecus: qui in agro est, gladio morietur: et qui in civitate, pestilentia et fame devorabuntur. Et salvabuntur qui fugerint ex eis: et erunt in montibus quasi columbae convallium, omnes trepidi, et unusquisque in iniquitate sua. Omnes manus dissolventur, et omnia genua fluent aquis. Et accingent se ciliciis, et operiet eos formido, et in omni facie confusio, et in universis capitibus eorum [ Al. tac. eorum] calvitium. Argentum eorum foras projicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit. Argentum eorum, et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini. Animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur: quia scandalum iniquitatis eorum factum est. Et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt, et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo: propter hoc dedi eis illud in immunditiam. Et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum, et impiis terrae in praedam, et contaminabunt illud. Et avertam faciem meam ab eis, et violabunt arcanum meum: Et introibunt in illud emissarii, et contaminabunt illud. Fac conclusionem, quoniam terra plena est judicio sanguinum, et civitas plena iniquitate. Et adducam pessimos de gentibus, et possidebunt domos eorum: Et quiescere faciam superbiam potentium, et possidebunt sanctuaria eorum. Angustia superveniente, requirent pacem, et non erit. Conturbatio super conturbationem veniet, et auditus super auditum: Et quaerent visionem de propheta, et lex peribit a sacerdote, et consilium a senioribus. Rex lugebit, et princeps induetur moerore, et manus populi terrae conturbabuntur. Secundum viam eorum faciam eis, et secundum judicia eorum judicabo eos: et scient quia ego Dominus. [Cap. VIII.] Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis: ego sedebam in domo mea, et senes Juda sedebant coram me, et cecidit super me ibi manus Domini Dei: Et vidi, et ecce similitudo quasi aspectus ignis ab aspectu lumborum ejus, et deorsum ignis: et a lumbis ejus, et sursum, quasi aspectus splendoris, ut visio electri. Et emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei: et elevavit me spiritus inter terram et coelum: Et adduxit me in Jerusalem in visione Dei, juxta ostium interius, quod respiciebat ad aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem. Et ecce ibi gloria Dei Israel, secundum visionem, quam videram in campo. Et dixit ad me: Fili hominis, leva oculos tuos ad viam aquilonis: Et levavi oculos meos ad viam aquilonis: et ecce ab aquilone portae altaris, idolum zeli in ipso introitu, Et dixit ad me: Fili hominis, putasne, vides tu quid isti faciant, abominationes magnas, quas domus Israel facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? et adhuc conversus videbis abominationes majores. Et introduxit me ad ostium atrii: et vidi et ecce foramen unum in pariete. Et dixit ad me: Fili hominis, fode parietem. Et cum perfodissem parietem, apparuit ostium unum. Et dixit ad me: Ingredere, et vide abominationes pessimas, quas isti faciunt hic. Et ingressus vidi, et ecce omnis similitudo reptilium et animalium, abominatio, et universa idola domus Israel depicta erant in pariete in circuitu per totum. Et septuaginta viri de senioribus domus Israel, et Jezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas: Et unusquisque habebat thuribulum in manu sua: et vapor nebulae de thure consurgebat. Et dixit ad me: Certe vides, fili hominis, quae seniores domus Israel faciunt in tenebris, unusquisque in abscondito cubiculi sui. Dicunt enim: Non videt Dominus nos, dereliquit Dominus terram. Et dixit ad me: Adhuc conversus videbis abominationes majores, quas isti faciunt. Et introduxit me per ostium portae domus Domini. quod respiciebat ad aquilonem: et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adonidem. Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis: adhuc conversus videbis abominationes majores his. Et introduxit me in atrium domus Domini interius: et ecce in ostio templi Domini inter vestibulum et altare, quasi viginti quinque viri, dorsa habentes contra templum Domini, et facies ad orientem: et adorabant ad ortum solis. Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis: Numquid leve est hoc domui Juda, ut facerent abominationes istas, quas fecerunt hic: qui replentes terram iniquitate conversi sunt ad irritandum me? et ecce applicant ramum ad nares suas. Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor, et cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos. [Cap. IX.] Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens: Appropinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua. Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem: et uniuscujusque vas interitus in manu ejus: Vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus. Et ingressi sunt, et steterunt juxta altare aereum: Et gloria Domini [ Al. Dei] Israel assumpta est de cherub, quae erat super eum ad limen domus: Et vocavit virum, qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis. Et dixit Dominus ad eum: Transi per mediam civitatem in medio Jerusalem: et signa thau super frontem virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio ejus. Et illis dixit, audiente me: Transite per civitatem sequentem eum, et percutite: non parcat oculus vester, neque misereamini. Senem, adolescentulum, et virginem, parvulum, et mulieres, interficite usque ad internecionem: Omnem autem, super quem videritis thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite. Coeperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus. Et dixit ad eos: Contaminate domum, et implete atria interfectis: egredimini: Et egressi sunt, et percutiebat eos qui erant in civitate. Et, caede completa, remansi ego: ruique super faciem meam, et clamans aio: Heu, heu, heu [ Al. heu semel]. Domine Deus: ergone disperdes omnes reliquias Israel, effundens furorem tuum super Jerusalem? Et dixit ad me: Iniquitas domus Israel et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione: Dixerunt enim: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt. Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam. Et ecce vir qui indutus erat lineis, qui habebat atramentarium in dorso suo ( Al. lumbis suis), respondit verbum ( Al. tac. verbum), dicens: Feci sicut praecepisti mihi. (Cap. X.) Et vidi, et ecce in firmamento, quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea. Et dixit ad virum, qui indutus erat lineis, et ait: Ingredere in medio rotarum, quae sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis, quae sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius. Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus: et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriae Domini. Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei Omnipotentis loquentis. Cumque praecepisset viro, qui indutus erat lineis dicens: Sume ignem de medio rotarum, quae sunt inter cherubim: ingressus ille stetit juxta rotam. Et extendit cherub manum de medio cherubim, ad ignem, qui erat inter cherubim: et sumpsit, et dedit in manus ejus, qui indutus erat lineis: qui accipiens egressus est. Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum. Et vidi, et ecce quatuor rotae juxta cherubim: rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum: Species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi. Et aspectus earum similitudo una quatuor: quasi sit rota in medio rotae. Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur: non revertebantur ambulantes, sed ad locum, ad quem ire declinabat quae prima erat, sequebantur et caeterae, nec convertebantur. Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennae, et circuli, plena erant oculis, in circuitu quatuor rotarum. Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me. Quatuor autem facies habebat unum facies una, facies cherub: et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis: et in quarto facies aquilae. Et elevata [ Al. elevati] sunt cherubim: ipsum est animal, quod videram juxta flumen Chobar. Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotae juxta ea [ Al. eos]: et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotae, sed et ipsae juxta erant. Stantibus illis, stabant: et cum elevatis elevabantur. Spiritus enim vitae erat in eis. Et egressa est gloria Domini a limine templi: et stetit super cherubim. Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me; et illis egredientibus, rotae quoque subsecutae sunt: Et stetit in introitu portae domus Domini orientalis: Et gloria Dei Israel erat super ea. Ipsum est animal, quod vidi subter Deum Israel juxta fluvium Chobar: et intellexi quia cherubim essent. Quatuor, per quatuor, vultus uni, et quatuor alae uni; et similitudo manus hominis sub alis eorum. Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi. [Cap. XI.] Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit solis ortum. Et ecce in introitu portae viginti quinque viri: et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiae, principes populi. Dixitque ad me: Fili hominis, hi sunt viri, qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista, dicentes: Nonne dudum aedificatae sunt domus? haec est lebes, nos autem carnes. Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis. Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me: Loquere: Haec dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israel, cogitationes cordis vestri ego novi: Plurimos occidistis in urbe hac, Et implestis vias ejus interfectis. Propterea haec dicit Dominus Deus: interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et haec est lebes: et educam vos de medio ejus. Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus. Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia, Gladio cadetis: in finibus Israel judicabo vos, et scietis quia ego Dominus. Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes: in finibus Israel judicabo vos. Et scietis quia ego Dominus: quia praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, estis operati. Et factum est, cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est: Et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi: Heu, heu, heu, Domine Deus: consummationem tu facis reliquiarum Israel. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israel, universi, quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessionem. Propterea haec dicit Dominus Deus, quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi [ Al. dissipavi] eos in terris: Ero eis in sanctificationem modicam in terris, ad quas venerunt [ Al. venerint]. Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel. Et ingredientur illuc: et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus [ Al. tacet ejus] de illa. Et dabo eis cor unum et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: Et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum: Ut in praeceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, Et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum. Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam: dicit Dominus Deus. Et elevaverunt cherubim alas suas et rotae cum eis: et gloria Dei Israel erat super ea. Et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem, qui est ad orientem urbis, Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldaeam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei: et sublata est a me visio, quam videram. Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini, quae ostenderat mihi. [Cap. XII.] Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad videndum, et non vident: et aures ad audiendum, et non audiunt: quia domus exasperans est. Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis: Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum, in conspectu eorum, si forte aspiciant: quia domus exasperans est. Et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum: tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans. Ante oculos eorum perfode tibi parietem: et egredieris per eum: In conspectu eorum in humeris portaberis, in caligine effereris: Faciem tuam velabis, et non videbis terram: quia portentum dedi te domui Israel. Feci ergo sicut praeceperat mihi: vasa mea protuli quasi vasa transmigrationis per diem: Et vespere perfodi mihi parietem manu: in caligine egressus sum, et in humeris portatus in conspectu eorum. Et factus est sermo Domini ad me mane, dicens: Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans: Quid tu facis? Dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israel, quae est in medio eorum. Dic: Ego portentum vestrum: quomodo feci, sic fiet illis: in transmigrationem, et in captivitatem ibunt. Et dux, qui est in medio eorum, in humeris portabitur, in caligine egredietur: Parietem perfodient, ut educant eum: facies ejus operietur, ut non videat oculo terram. Et extendam rete meum super illum, et capietur in sagena mea: Et adducam eum in Babylonem in terram Chaldaeorum: et ipsam non videbit, ibique morietur. Et omnes qui circa eum sunt, praesidium ejus, et agmina ejus, disperdam in omnem ventum: et gladium evaginabo post eos. Et scient quia ego Dominus; quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris. Et relinquam ex eis viros paucos, a gladio, et fame, et pestilentia: ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus, ad quas ingredientur: et scient quia ego Dominus. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede: sed [ Al. tacet sed] et aquam tuam in festinatione et moerore bibe. Et dices ad populum terrae: Haec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israel: Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent: Ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea. Et civitates quae nunc habitantur, desolatae erunt, terraque deserta: scietis quia ego Dominus. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israel, dicentium: In longum differentur dies, et peribit omnis visio? Ideo dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud: neque vulgo dicetur ultra in Israel. Et loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis. Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel. Quia ego Dominus loquar quodcumque locutus fuero verbum, et fiet, et non prolongabitur amplius: Sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, ecce domus Israel dicentium: Visio, quam hic videt, in dies multos: et in tempora longa iste prophetat. Propterea dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Non prolongabitur ultra omnis sermo meus: verbum, quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus. [Cap. XIII.] Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israel, qui prophetant: et dices prophetantibus de corde suo: Audite verbum Domini: Haec dicit Dominus Deus: Vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident. Quasi vulpes in desertis, Prophetae tui, Israel, erant [ Al. erunt]. Non ascendistis ex adverso: neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini. Vident vana, et divinant mendacium, dicentes: Ait Dominus: cum Dominus non miserit eos: et perseveraverunt confirmare sermonem. Numquid non visionem cassam vidistis, et divinationem mendacem locuti estis: et dicitis, Ait Dominus, cum ego non sim locutus? Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium: ideo ecce ego ad vos, dicit Dominus Deus: Et erit manus mea super prophetas, qui vident vana et divinant mendacium; in consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israel non scribentur, nec in terram Israel ingredientur, et scietis quia ego Dominus Deus. Eo quod deceperint populum meum, dicente: Pax, et non est pax: Et ipse aedificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis. Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit: erit enim imber inundans, et dabo lapides praegrandes desuper irruentes, et ventum procellae dissipantem. Siquidem ecce cecidit paries: numquid non dicetur vobis: Ubi est litura, quam linistis? Propterea haec dicit Dominus Deus: Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit: et lapides grandes in ira in consummationem. Et destruam parietem, quem linistis absque temperamento: et adaequabo eum terrae, et revelabitur fundamentum ejus: Et cadet, et consumetur in medio ejus: et scietis quia ego sum Dominus. Et complebo indignationem meam in pariete, et in his qui liniunt eum absque temperamento, dicamque vobis: Non est paries, et non sunt qui liniunt eum. Prophetae Israel qui prophetant ad Jerusalem, et vident ei visionem pacis; et non est pax, ait Dominus Deus. Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui, quae prophetant de corde suo: et vaticinare super eas, et dic: Haec dicit Dominus Deus: Vae quae consuunt pulvillos sub omni cubito manus: et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas: Cum caperent animas populi mei, vivificabant animas eorum; Et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis, ut interficerent animas, quae non moriuntur, et vivificarent animas, quae non vivunt, mentientes populo meo credenti mendaciis. Propter hoc haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad pulvillos vestros, quibus vos capitis animas volantes: et dirumpam eos de brachiis vestris: et dimittam animas, quas vos capitis, animas ad volandum. Et dirumpam cervicalia vestra, liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum: et scietis quia ego Dominus. Pro eo quod moerere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi: et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret. Propterea vana non videbitis, et divinationes non divinabitis amplius; Et eruam populum meum de manu vestra: et scietis quia ego Dominus. [Cap. XIV.] Et venerunt ad me viri seniorum Israel, et sederunt coram me. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, viri isti posuerunt immunditias suas in cordibus suis, et scandalum iniquitatis suae statuerunt contra faciem suam: numquid interrogatus respondebo eis? Propter hoc loquere eis, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Homo homo de domo Israel, qui posuerit immunditias suas in corde suo, et scandalum iniquitatis suae statuerit [ Al. add. ei] contra faciem suam, et venerit ad prophetam, interrogans per eum me: Ego Dominus respondebo ei in multitudine immunditiarum suarum: ut capiatur domus Israel in corde suo, quo recesserunt a me in cunctis idolis suis. Propterea dic ad domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Convertimini et recedite ab idolis vestris, et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras. Quia homo homo de domo Israel, et de proselytis quicumque advena fuerit in Israel, si alienatus fuerit a me, et posuerit idola sua in corde suo, et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam, ut interroget per eum me; ego Dominus respondebo ei per me. Et ponam faciem meam super hominem illum, et faciam eum in exemplum, et in proverbium, et disperdam eum de medio populi mei: et scietis quia ego Dominus. Et propheta cum erraverit, et locutus fuerit verbum: ego Dominus decepi prophetam illum: Et extendam manum meam super illum, et delebo eum de medio populi mei Israel. Et portabunt iniquitatem suam: juxta iniquitatem interrogantis, sic iniquitas prophetae erit: Ut non erret ultra [ Al. tac. ultra] domus Israel a me, neque polluatur in universis praevaricationibus suis: sed sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum, ait Dominus exercituum. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, terra cum peccaverit mihi, ut praevaricetur praevaricans, extendam manum meam [ Al. tac. meam] super eam, et conteram virgam panis ejus: Et immittam in eam famem, et interficiam de ea hominem et jumentum. Et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noe, Daniel, et Job: ipsi justitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus exercituum. Quod si et bestias pessimas induxero super terram, ut vastem eam, et fuerit invia, eo quod non sit pertransiens propter bestias: et tres viri isti fuerint in ea; Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia nec filios, nec filias liberabunt: Sed ipsi soli liberabuntur, terra autem desolabitur. Vel si gladium induxero super terram illam, et dixero gladio: Transi per terram: et interfecero de ea hominem, et jumentum: et tres viri isti fuerint in medio ejus: Vivo ego, dicit Dominus Deus, non liberabum filios, neque filias: sed ipsi soli liberabuntur. Si autem et pestilentiam immisero super terram illam, et effudero indignationem meam super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem, et jumentum: Et Noe, et Daniel, et Job fuerint in medio ejus: Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt: sed ipsi justitia sua liberabunt animas suas. Quoniam haec dicit Dominus Deus: Quod si et quatuor judicia mea pessima, gladium, et famem, ac bestias malas, et pestilentiam, misero in Jerusalem, ut interficiam de ea hominem et pecus: tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias: Ecce ipsi egredientur ad vos, et videbitis viam eorum et adinventiones eorum, et consolabimini super malo, quod induxi in Jerusalem, in omnibus quae importavi super eam. Et consolabuntur vos, cum videritis viam eorum et adinventiones eorum: et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia, quae feci in ea, ait Dominus Deus. [Cap. XV.] Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, quid fiet ligno [ Al. de ligno] vitis, ex omnibus lignis nemorum, quae sunt inter ligna silvarum? Numquid tolletur de ea lignum, ut fiat opus; aut fabricabitur de ea paxillus, ut dependeat in eo quodcumque vas? Ecce igni datum est in escam: utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam: numquid utile erit ad opus? Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus: quanto magis cum ignis illud devoraverit, et combusserit, nihil ex eo fiet operis? Propterea haec dicit Dominus Deus: Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradidi [ Al. tradam] habitatores Jerusalem. Et ponam faciem meam in eos: de igne egredientur, et ignis consumet eos. Et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos, et dedero terram inviam et desolatam, eo quod praevaricatores exstiterint, dicit Dominus Deus. [Cap. XVI.] Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, notas fac Jerusalem abominationes suas: et dices: Haec dicit Dominus Deus Jerusalem: Radix tua et generatio tua de terra Chananaea: pater tuus Amorthaeus, et mater tua Hetthaea. Et quando nata es, in die ortus tui, non est praecisus umbilicus tuus, et in aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec involuta pannis. Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his, misertus tui: sed projecta es super faciem terrae in abjectione animae tuae, in die qua nata es. Transiens autem per te, vidi te conculcari in sanguine tuo. Et dixi tibi cum esses in sanguine tuo: Vive. Dixi, inquam, tibi: In sanguine tuo vive. Multiplicatam quasi germen agri dedi te: et multiplicata es, et grandis effecta, et ingressa es, pervenisti ad mundum muliebrem: Ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit, et eras nuda et confusione plena. Et transivi per te, et vidi te, et ecce tempus tuum, tempus amantium. Et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam. Et juravi tibi, et ingressus sum tecum pactum, ait Dominus Deus, et facta es mihi. Et lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te. et unxi te oleo. Et vestivi te discoloribus, et calceavi te janthino: et cinxi te bysso, et indui te subtilibus. Et ornavi te ornamento, et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum. Et dedi inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo. Et ornata es auro et argento, et vestita es bysso et polymito, et multis coloribus: Similam, et mel, et oleum comedisti, et decora facta es vehementer nimis: et prolecisti in regnum. et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam: quia perfecta eras in decore meo, quem posueram super te, dicit Dominus Deus: Et habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo: et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, ut ejus fieres. Et sumens de vestimentis tuis, fecisti tibi excelsa hinc inde consuta: et fornicata es super eis, sicut non est factum, neque futurum est. Et tulisti vasa decoris tui de auro meo et argento meo, quae dedi tibi: et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis. Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria et operuisti illas: et oleum meum, et thimiama meum posuisti coram eis. Et panem meum, quem dedi tibi, similam, et oleum, et mel, quibus enutrivi te, posuisti [ Al. add. ea] in conspectu eorum in odorem suavitatis, et factum est, ait Dominus Deus. Et tulisti filios tuos, et filias tuas, quas generasti mihi: et immolasti eis ad devorandum. Numquid parva est fornicatio tua? Immolasti [ Al. immolantis] filios meos, et dedisti, illos consecrans, eis. Et post omnes abominationes tuas et fornicationes, non es recordata dierum adolescentiae tuae, quando eras nuda, et confusione plena, conculcata in sanguine tuo. Et accidit post omnem malitiam tuam (vae, vae tibi, ait Dominus Deus), Et aedificasti tibi lupanar, et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis. Ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae, et abominabilem fecisti decorem tuum: Et divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti fornicationes tuas. Et fornicata es cum filiis Aegypti vicinis tuis magnarum carnium: et multiplicasti fornicationem tuam ad irrita me. Ecce ego extendam [ Al. extendi] manum meam super te, et auferam jus tuum: et dabo te in animas odientium te filiarum Palaestinarum, quae erubescunt in via tua scelerata. Et fornicata es in filiis Assyriorum, eo quod necdum fueris expleta: et postquam fornicata es, nec sic es satiata. Et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldaeis: et nec sic satiata es. In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus: cum facias omnia haec opera mulieris meretricis, et procacis? Quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viae, et excelsum tuum fecisti in omni platea: nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium, Sed quasi mulier adultera, quae super virum suum inducit alienos. Omnibus meretricibus dantur mercedes: tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis, et donabas eis, ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum. Factumque est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non erit fornicatio: In eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium. Propterea, meretrix, audi verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus: Quia effusum est aes tuum, et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos, et super idola abominationum tuarum in sanguine filiorum tuorum, quos dedisti eis: Ecce ego congregabo omnes amatores tuos, quibus commixta es; et omnes quos dilexisti, cum universis quos oderas: Et congregabo eos super te undique, et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam. Et judicabo te judiciis adulterarum et effundentium sanguinem: et dabo te in sanguinem furoris et zeli. Et dabo te in manus eorum, et destruent lupanar tuum: et demolientur prostibulum tuum: Et denudabunt te vestimentis tuis, et auferent vasa decoris tui: et derelinquent te nudam plenamque ignominia: Et adducent super te multitudinem, et lapidabunt te lapidibus, et trucidabunt te gladiis suis. Et comburent domos tuas igni, et facient in te judicia in oculis mulierum plurimarum: et desines fornicari, et mercedes ultra non dabis. Et requiescet indignatio mea in te: et auferetur zelus meus a te, et quiescam: nec irascar amplius. Eo quod non fueris recordata dierum adolescentiae tuae: et provocasti me in omnibus his. Quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi, ait Dominus Deus, et non feci juxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis. Ecce omnis, qui dicit vulgo proverbium, in te assumet illud, dicens: Sicut mater, ita et filia ejus. Filia matris tuae es tu, quae projecit virum suum, et filios suos: Et soror sororum tuarum es tu, quae projecerunt viros suos et filios suos: Mater vestra Hetthaea, et pater vester Amorrhaeus. Et soror tua major, Samaria, ipsa et filiae ejus, quae habitant ad sinistram tuam: Soror autem tua minor te, quae habitat a dextris tuis, Sodoma, et filiae ejus. Sed nec in viis earum ambulasti, neque secundum scelera earum fecisti pauxillum minus: Pene sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis. Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non fecit Sodoma soror tua ipsa, et filiae ejus, sicut fecisti tu, et filiae tuae. Ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius, et filiarum ejus: Et manum egeno et pauperi non porrigebant. Et elevatae sunt, et fecerunt abominationes coram me: et abstuli eas, sicut vidi. Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit: sed vicisti eas sceleribus tuis, et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis, quas operata es. Ergo et tu porta confusionem tuam, quae vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis: justificatae sunt enim a te: Ergo et tu confundere, et porta ignominiam tuam, quae justificasti sorores tuas. Et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis, et conversione Samariae et filiarum ejus: Et convertam reversionem tuam in medio earum, ut portes ignominiam tuam, et confundaris in omnibus, quae fecisti consolans eas. Et soror tua Sodoma, et filiae ejus revertentur ad antiquitatem suam: et Samaria et filiae ejus revertentur ad antiquitatem suam: et tu, et filiae tuae revertemini ad antiquitatem vestram. Non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo, in die superbiae tuae, antequam revelaretur malitia tua: Sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syriae, et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palaestinarum, quae ambiunt te per gyrum. Scelus tuum et ignominiam tuam tu portasti, ait Dominus Deus. Quia haec dicit Dominus Deus. Et faciam tibi, sicut despexisti juramentum, ut irritum faceres pactum: Et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adolescentiae tuae: et suscitabo tibi pactum sempiternum. Et recordaberis viarum tuarum, et confunderis: cum receperis sorores tuas te [ Al. tecum] majores cum minoribus tuis: Et dabo eas tibi in filias, sed non ex pacto tuo. Et suscitabo ego [ Al. tibi] pactum meum tecum: et scies quia ego Dominus, ut recorderis, et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua, cum placatus fuero tibi in omnibus quae fecisti, ait Dominus Deus: [Cap. XVII.] Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, propone aenigma, et narra parabolam ad domum Israel, et dices: Haec dicit Dominus Deus: Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri. Summitatem frondium ejus evellit: et transportavit eam in terram Chanaan, in urbe negotiatorum posuit illam. Et tulit de semine terrae, et posuit illud in terra pro semine, ut firmaret radicem super aquas multas: in superficie posuit illud. Cumque germinasset, crevit in vineam latiorem humili statura, respicientibus ramis ejus ad eam: et radices ejus sub illa erant. Facta est ergo vinea, et fructificavit in palmites, et emisit propagines. Et facta est aquila altera grandis, magnis alis, multisque plumis: Et ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam de areolis germinis sui. In terra bona super aquas multas plantata est [ Al. plantavit eam]. ut faciat frondes, et portet fructum, ut sit in vineam grandem. Dic: Haec dicit Dominus Deus: Ergone prosperabitur? nonne radices ejus evellet, et fructum ejus distringet, et siccabit omnes palmites germinis ejus, et arescet? Et non in brachio grandi, neque in populo multo, ut evelleret eam radicitus? Ecce plantata est: ergone prosperabitur? Nonne cum tetigerit eam ventus urens siccabitur, et in areis germinis sui arescet? Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Dic ad domum exasperantem: Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex Babylonis in Jerusalem: et assumet regem, et principes ejus, et adducet eos ad semetipsum in Babylonem. Et tollet de semine regni, ferietque cum eo foedus: et accipiet ab eo jusjurandum. Sed et fortes terrae tollet, ut sit regnum humile, et non elevetur, sed custodiat pactum ejus, et servet illud. Qui recedens ab eo misit nuntios ad Aegyptum, ut daret sibi equos, et populum multum. Numquid prosperabitur, vel consequetur salutem qui fecit haec? et qui dissolvit pactum, numquid effugiet? Vivo ego, dicit Dominus Deus: quoniam in loco regis, qui constituit eum regem, cujus fecit irritum juramentum, et solvit pactum, quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur. Et non in exercitu grandi, neque in populo multo faciet contra eum Pharao praelium: In jactu aggeris, et in exstructione vallorum, ut interficiat animas multas. Spreverat enim juramentum ut solveret foedus: et ecce dedit manum suam: et cum omnia haec fecerit, non effugiet. Propterea haec dicit Dominus Deus: Vivo ego, quoniam juramentum quod sprevit, et foedus quod praevaricatus est, ponam in caput ejus. Et expandam super eum rete meum, et comprehendetur in sagena mea: Et adducam eum in Babylonem, et judicabo eum ibi, in praevaricatione qua despexit me. Et omnes profugi ejus cum universo agmine suo, gladio cadent: residui autem in omnem ventum dispergentur: et scietis quia ego Dominus locutus sum. Haec dicit Dominus Deus: Et sumam ego de medulla cedri sublimis, et ponam: de vertice ramorum ejus tenerum distringam, et plantabo super montem excelsum e minentem. In monte sublimi Israel plantabo illud, et erumpet in germen, et faciet fructum, et erit in cedrum magnam: Et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium ejus nidificabit. Et scient omnia ligna regionis, quia ego Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi [ Al. elevavi] lignum humile: Et siccavi lignum viride, et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum, et feci. [Cap. XVIII.] Et factus est sermo Domini ad me dicens: Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt [ Al. obstupuerunt]? Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit vobis ultra parabola haec in proverbium in Israel, Ecce omnes animae meae sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est: Anima, quae peccaverit, ipsa morietur. Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam, In montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel: Et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit: Et hominem non contristaverit: pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit: Panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento: Ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit: Ab iniquitate averterit manum suam, judicium verum fecerit inter virum et virum: In praeceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem: Hic justus est, vita vivet, ait Dominus Deus. Quod si genuerit filium latronem effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis: Et haec quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem; et uxorem proximi sui polluentem: Egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, Et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem: Ad usuram dantem, et amplius accipientem: Numquid vivet? Non vivet. Cum universa detestanda hae fecerit, morte morietur, sanguis ejus in ipso erit. Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui quae fecit, timuerit, et non fecerit simile [ Al. similiter] eis: Super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel, Et uxorem proximi sui non violaverit: Et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit, Panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento. A pauperis injuria a verterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in praeceptis meis ambulaverit: Hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet. Pater ejus quia [ Al. qui] calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce [ Al. hic] mortuus est in iniquitate sua. Et dicitis: Quare non portavit filius iniquitatem patris? Videlicet, quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit, et fecit illa, vita vivet. Et anima, quae peccaverit, ipsa morietur: Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii: Justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum. Si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit omnia praecepta mea, et fecerit judicium et justitiam: viva vivet, et non morietur, Omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor: in justitia sua, quam operatus est, vivet. Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat? Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes, quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes justitiae ejus, quas fecerat, non recordabuntur [ Al. erunt in memoria]. in praevaricatione, qua praevaricatus est, et in peccato suo, quod peccavit, in ipsis morietur. Et dixistis: Non est aequa via Domini. Audite ergo, domus Israel: Numquid via mea non est aequa, et non magis viae vestrae pravae sunt? Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis: in injustitia, quam operatus est, morietur. Et cum averterit se impius ab impietate sua, quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam: ipse animam suam vivificabit. Considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis, quas operatus est, vita vivet, et non morietur. Et dicunt filii Israel: Non est aequa via Domini. Numquid viae meae non sunt aequae, domus Israel, et non magis viae vestrae pravae? Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israel, ait Dominus Deus. Convertimini et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris: et non erit vobis in ruinam iniquitas. Projicite a vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novum: Et quare moriemini, domus Israel? Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus, revertimini, et vivite. [Cap. XIX.] Et tu assume planctum super principes Israel, et dices: Quare mater tua leaena inter leones cubavit, in medio leunculorum enutrivit catulos suos? Et eduxit unum de leunculis suis? leo factus est; et didicit capere praedam, hominemque comedere. Et audierunt de eo gentes, et non absque vulneribus suis ceperunt eum, et adduxerunt eum in catenis in terram Aegypti. Quae cum vidisset quoniam infirmata est, et periit exspectatio ejus: tulit unum de leunculis suis, leonem constituit eum. Qui incedebat inter leones, et factus est leo: et didicit praedam capere, et homines devorare: Didicit viduas facere, et civitates eorum in desertum adducere: Et desolata est terra, et plenitudo ejus, a voce rugitus illius. Et convenerunt adversus eum gentes undique de provinciis, et expanderunt super eum rete suum, in vulneribus earum captus est. Et miserunt eum in caveam, et in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis: Miseruntque eum in carcerem, ne audiretur vox ejus ultra super montes Israel. Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata: fructus ejus, et frondes ejus creverunt ex aquis multis. Et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium, et exaltata est statura ejus inter frondes: Et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum. Et evulsa est in ira, in terramque projecta, et ventus urens siccavit fructum ejus: Marcuerunt, et arefactae sunt virgae roboris ejus: ignis comedit eam. Et nunc transplantata est in desertum, in terra invia et sitienti. Et egressus est ignis de virga ramorum ejus, qui fructum ejus comedit: Et non fuit in ea virga fortis, sceptrum dominantium. Planctus est, et erit in planctum. [Cap. XX.] Et factum est in anno septimo, in quinto, in decima mensis: venerunt viri de senioribus Israel, ut interrogarent Dominum, et sederunt coram me: Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, loquere senioribus Israel, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Num ad interrogandum me vos venistis? Vivo ego quia non respondebo vobis, ait Dominus Deus. Si judicas eos, si judicas, fili hominis, abominationes patrum eorum [ Al. suorum] ostende eis. Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: In die, qua elegi Israel, levavi manum meam pro stirpe domus Jacob, et apparui eis in terra Aegypti, et levavi manum meam pro eis, dicens: Ego Dominus Deus vester: In die illa levavi manum meam pro eis, ut educerem eos de terra Aegypti in terram, quam provideram eis, fluentem lacte et melle: quae est egregia inter omnes terras. Et dixi ad eos: Unusquisque offensiones oculorum suorum abjiciat, et in idolis Aegypti nolite pollui: Ego Dominus Deus vester. Et irritaverunt me, nolueruntque me audire, unusquisque abominationes oculorum suorum non projecit, nec idola Aegypti reliquerunt: Et dixi, ut effunderem indignationem meam super eos, et implerem iram meam in eis, in medio terrae Aegypti. Et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus, in quarum medio erant, et inter quas apparui eis, ut educerem eos de terra Aegypti. Ejeci ergo eos de terra Aegypti, et eduxi in desertum. Et dedi eis praecepta mea, et judicia mea ostendi eis, quae faciat homo, et vivat in eis, Insuper et sabbata mea dedi eis, ut esset signum inter me et eos: et scirent quia ego Dominus sanctificans eos. Et irritaverunt me domus Israel in deserto, in praeceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea projecerunt, quae faciens homo vivet in eis: et sabbata mea violaverunt vehementer: Dixi ergo, ut effunderem furorem meum super eos in deserto, et consumerem eos. Et feci propter nomen meum, ne violaretur coram gentibus, de quibus ejeci eos in conspectu earum. Ego igitur levavi manum meam super eos in deserto, ne inducerem [ Al. educerem] eos in terram, quam dedi eis, fluentem lacte et melle, praecipuam terrarum omnium: Quia judicia mea projecerunt, et in praeceptis meis non ambulaverunt, et sabbata mea violaverunt: post idola enim cor eorum gradiebatur. Et pepercit oculus meus super eos, ut interficerem eos. nec consumpsi eos in deserto. Dixi autem ad filios eorum in solitudine. In praeceptis patrum vestrorum nolite incedere, nec judicia eorum custodiatis, nec in idolis eorum polluamini. Ego Dominus Deus vester: in praeceptis meis ambulate, judicia mea custodite et facite ea: Et sabbata mea sanctificate, ut sit signum inter me et vos, et sciatis [ Al. sciatur] quia ego sum Dominus Deus vester. Et exacerbaverunt me filii, in praeceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea non custodierunt ut facerent ea: quae cum fecerit homo, vivet in eis: et sabbata mea violaverunt: Et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos, et implerem iram meam in eis in deserto. Averti autem manum meam, et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus, de quibus ejeci eos in oculis earum. Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes, et ventilarem in terras: Eo quod judicia mea non fecissent, et praecepta mea reprobassent, et sabbata mea violassent, et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum. Ergo et ego dedi eis praecepta non bona, et judicia in quibus non vivent. Et pollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne quod aperit vulvam, propter delicta sua: et scient quia ego Dominus. Quamobrem loquere ad domum Israel, fili hominis, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri, cum sprevissent me contemnentes: Et induxissem eos in terram, super quam levavi manum meam, ut darem illam eis. Viderunt omnem collem excelsum, et omne lignum nemorosum, et immolaverunt ibi victimas suas; et dederunt ibi irritationem oblationis suae, et posuerunt ibi odorem suavitatis suae, et libaverunt [ Al. add. ibi] libationes suas. Et dixi ad eos: Quid est excelsum, ad quod vos ingredimini? et vocatum est nomen ejus: Excelsum, usque ad hanc diem. Propterea dic ad domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Certe [ Al. tac. certe] in via patrum vestrorum vos polluimini, et post offendicula eorum vos fornicamini: Et in oblatione donorum vestrorum, cum transducitis filios vestros per ignem, vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie: Et ego respondebo vobis, domus Israel? Vivo ego dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis. Neque cogitatio mentis vestrae fiet, dicentium: Erimus sicut venes, et sicut cognationes terrae, ut colamus ligna et lapides. Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti, et brachio extento, et in furore effuso regnabo super vos. Et educam vos de populis: et congregabo vos de terris, in quibus dispersi estis: in manu valida, et in brachio extento, et in furore effuso regnabo super vos. Et adducam vos in desertum populorum, et judicabor vobiscum ibi facie ad faciem. Sicut judicio contendi adversum patres vestros in deserto terrae Aegypti, sic judicabo vos, dicit Dominus Deus. Et subjiciam vos sceptro meo, et inducam vos in vinculis foederis. Et eligam de vobis transgressores et impios, et de terra incolatus eorum educam eos, et terram Israel non ingredientur: et scietis quia ego Dominus. Et vos, domus Israel, Haec dicit Dominus Deus; Singuli post idola vestra ambulate, et servite eis. Quod si et in hoc non audieritis me, et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris, et in idolis vestris: In monte sancto meo, in monte excelso Israel, et ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israel; Omnes, inquam, in terra, in qua placebunt mihi, et ibi quaeram primitias vestras, et initium decimarum vestrarum in omnibus sanctificationibus vestris. In odorem suavitatis suscipiam vos, cum eduxero vos de populis, et congregavero vos de terris, in quas dispersi estis, et sanctificabor in vobis in oculis nationum. Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terram Israel, in terram, pro qua levavi manum meam, ut darem eam patribus vestris. Et recordabimini ibi viarum vestrarum, et omnium scelerum vestrorum, quibus polluti estis in eis: et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris, quas fecistis. Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, et non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima, domus Israel, ait Dominus Deus. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, pone faciem tuam contra viam Austri, et stilla ad Aphricum, et propheta ad saltum agri meridiani. Et dices saltui meridiano: Audi verbum Domini: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in te omne lignum viride, et omne lignum aridum. Non exstinguetur flamma succensionis: et comburetur in ea omnis facies ab Austro usque ad Aquilonem. Et videbit universa caro, quia ego Dominus succendi eam, nec exstinguetur. Et dixi. A a a, Domine Deus: Ipsi dicunt de me: Numquid non per parabolas loquitur iste? [Cap. XXI.] Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem, et stilla ad sanctuaria, et propheta contra humum Israel: Et dices terrae Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium. Pro eo autem quod occidisti in te justum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab Austro ad Aquilonem: Ut sciat [ Al. es sciet] omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem. Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum, et in amaritudinibus ingemisce coram eis. Cumque dixerint ad te: Quare tu gemis? dices: Pro auditu: quia venit. Et tabescet omne cor, et dissolventur universae manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquae. Ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus [ Al. tac. Deus]. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, propheta, et dices: Haec dicit Dominus Deus: Loquere: Gladius, gladius exacutus est, et limatus. Ut caedat victimas, exacutus est: ut splendeat, limatus est: Qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum. Et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu: iste exacutus est gladius, et iste limatus, ut sit in manu interficientis. Clama, et ulula, fili hominis, quia hic factus est in populo meo, hic in cunctis ducibus Israel qui fugerant: Gladio traditi sunt cum populo meo, idcirco plaude super femur, quia probatus est: et hoc, cum sceptrum subverterit, et non erit, dicit Dominus Deus. Tu ergo, fili hominis, propheta, et percute manu ad manum, et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum: Hic est gladius occisionis magnae, qui obstupescere eos facit, et corde tabescere, et multiplicat ruinas. In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti, et limati ad fulgendum, amicti ad caedem. Exacuere, vade ad dexteram, sive ad sinistram, quocumque faciei tuae est appetitus. Quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam, ego Dominus locutus sum. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis: De terra una egredientur ambae: et manu capiet conjecturam, in capite viae civitatis conjiciet. Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath aliorum Ammon, et ad Judam in [ Al. et ad] Jerusalem munitissimam. Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quaerens, commiscens sagittas: interrogavit idola, exta consuluit. Ad dexteram ejus facta est divinatio super Jerusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os in caede, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut aedificet munitiones. Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans: Ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum. Idcirco haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod recordati estis iniquitatis vestrae, et revelastis praevaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris: Pro eo, inquam, quod recordati estis, manu capiemini. Tu autem, profane, impie dux Israel, cujus venit dies in tempore iniquitatis praefinita: Haec dicit Dominus Deus: Aufer cidarim, tolle coronam: nonne haec est, quae humilem sublevavit, et sublimem humiliavit? Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam: et hoc non factum est, donec veniret [ Al. fiet et veniat] cujus est judicium, et tradam ei. Et tu, fili hominis, propheta, et dic: Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum, et dices: Mucro, mucro, evagina te ad occidendum, lima te, ut interficias, et fulgeas, Cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia, ut daretis super colla vulneratorum impiorum: quorum venit dies tempore iniquitatis praefinita. Revertere ad vaginam tuam, in loco in quo creatus es, in terra nativitatis tuae judicabo te, et effundam super te indignationem meam: In igne furoris mei sufflabo in te, daboque te in manus hominum insipientium [ Al. stultorum], et fabricantium interitum [ Al. corruptionem]. Igni eris cibus, sanguis tuus erit in medio terrae, oblivioni traderis: quia ego Dominus locutus sum. [Cap. XXII.] Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Et tu, fili hominis, num judicas, num judicas civitatem sanguinum? Et ostendes [ Al. ostendis] ei omnes abominationes suas, et dices: Haec dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus ejus: et quae fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur. In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti: et in idolis tuis, quae fecisti, polluta es: Et appropinquare fecisti dies tuos, et adduxisti tempus annorum tuorum; Propterea dedi te opprobrium gentibus, et irrisionem universis terris. Quae juxta sunt, et quae procul a te, triumphabunt de te: sordida, nobilis, grandis interitu. Ecce principes Israel singuli in brachio suo fuerunt in te, ad effundendum sanguinem. Patrem et matrem contumeliis affecerunt in te, advenam calumniati sunt in medio tui, pupillum et viduam contristaverunt apud te: Sanctuaria mea sprevisti [ Al. sprevistis], [ Al. polluistis], et sabbata mea polluisti Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et super montes comederunt in te, scelus operati sunt in medio tui. Verecundiora patris discooperuerunt in te, immunditiam menstruatae humiliaverunt in te: Et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et socer nurum suam polluit nefarie, frater sororem suam, filiam patris sui oppressit in te. Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem: Usuram et superabundantiam accepisti, et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es, ait Dominus Deus: Ecce complosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti, et super sanguinem, qui effusus est in medio tui. Numquid sustinebit cor tuum, aut praevalebunt manus tuae, in diebus quos ego faciam tibi? ego Dominus locutus sum, et faciam. Et dispergam te in nationes, et ventilabo te in terras, et deficere faciam immunditiam tuam a te. Et possidebo te in conspectum gentium: et scies quia ego Dominus. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam: Omnes isti aes, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis: scoria argenti facti sunt. Propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Jerusalem, congregatione argenti, et aeris, et ferri, et stanni, et plumbi in medio fornacis: ut succendam in ea ignem ad conflandum. Sic congregabo in furore meo, et in ira mea, et requiescam: et conflabo vos. Et congregabo vos, et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio ejus. Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic eritis in medio ejus: et scietis quia ego Dominus, cum effuderim indignationem meam super vos. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, dic ei: Tu es terra immunda, et non compluta in die furoris. Conjuratio prophetarum in medio ejus, sicut leo rugiens, rapiensque praedam, animam devoraverunt, opes et pretium acceperunt, viduas ejus multiplicaverunt in medio illius. Sacerdotes ejus contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea: inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam: et inter pollutum et mundum non intellexerunt: et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum. Principes ejus in medio illius, quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem, et ad perdendas animas et avare ad sectanda lucra. Prophetae autem ejus liniebant eos absque temperamento, videntes vana, et divinantes eis mendacium, dicentes: Haec dicit Dominus Deus, cum Dominus non sit locutus. Populi terrae calumniabantur calumniam, et rapiebant violenter: Egenum et pauperem affligebant, et advenam opprimebant calumnia absque judicio. Et quaesivi de eis virum, qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam: et non inveni. Et effudi super eos indignationem meam, in igne irae meae consumpsi eos: Viam eorum in caput eorum reddidi, ait Dominus Deus. [Cap. XXIII.] Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, duae mulieres filiae unius matris fuerunt, et fornicatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua fornicatae sunt: Ibi subacta sunt ubera earum, et fractae sunt mammae pubertatis earum. Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus: et habui eas, et pepererunt filios, et filias. Porro earum nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba. Fornicata est igitur Oolla super me, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes [ Al. add. ei], vestitos hyacintho, principes, et magistratus, juvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum. Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos: Et in omnibus in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est. Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Aegypto, non reliquit: nam et illi dormierant cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerant ubera pubertatis ejus, et effuderant fornicationem suam super eam. Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine. Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, filios et filias ejus tulerunt, et ipsam occiderunt gladio; Et factae sunt famosae mulieres, et judicia perpetraverunt in ea. Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plusquam illa insanivit libidine: et fornicationem suam super fornicationem sororis suae ad filios Assyriorum praebuit impudenter, ducibus et magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus, qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia. Et vidi quod polluta esset via una ambarum. Et auxit fornicationes suas: cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldaeorum expressas coloribus, et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terraeque Chaldaeorem, in qua orti sunt, Et insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldaeam. Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis, et polluta est ab eis, et saturata est anima ejus ab illis. Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam: et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore ejus. Multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiae suae, quibus fornicata est in terra Aegypti. Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt, ut carnes asinorum: et sicut fluxus equorum, fluxus eorum. Et visitasti scelus adolescentiae tuae, quando subacta sunt in Aegypto ubera tua, et confractae mammae pubertatis tuae. Propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua: et congregabo eos adversum te in circuitu; Filios Babylonis, et universos Chaldaeos, nobiles, tyrannosque et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum: Et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum: lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique: Et dabo coram [ Al. tacet coram] eis judicium, et judicabunt te judiciis suis. Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore: nasum tuum et aures tuas praecident: et quae remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient; et novissimum tuum devorabitur igni. Et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriae tuae. Et requiescere faciam [ Al. facient] scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Aegypti: Nec levabis oculos tuos ad eos, et Aegypti non recordaberis amplius. Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manus eorum, quos odisti: in manus, de quibus satiata est anima tua. Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam, Et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum et fornicationes tuae. Fecerunt haec tibi, quia fornicata es post gentes, inter quas polluta es in idolis earum. In via sororis tuae ambulasti, et dabo calicem ejus in manu tua. Haec dicit Dominus Deus: Calicem sororis tuae bibes profundum et latum: eris in derisum et in subsannationem, quae est capacissima. Ebrietate et dolore repleberis; calice moeroris et tristitiae, calice sororis tuae Samariae. Et bibes illum, et epotabis usque ad faeces, et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis: quia ego locutus sum, ait Dominus Deus [ Al. tacet Deus]. Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas. Et ait Dominus ad me, dicens: Fili hominis, numquid judicas Oollam, et Oolibam, et annuntias eis scelera earum? Quia adulteratae sunt, et sanguis in manibus earum. et cum idolis suis fornicatae sunt: Insuper et filios suos, quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum. Sed et hoc fecerunt mihi: Polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt. Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa, ut polluerent illud: etiam haec fecerunt in medio domus meae. Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant: Itaque ecce venerunt, quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri. Sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ordinata est ante te: thymiama meum, et unguentum meum posuisti super eam. Et vox multitudinis exsultantis erat in ea; et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum. Et dixi ei, quae attrita est in adulteriis: Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec. Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem: Sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias. Viri ergo isti [ Al. tacet isti] justi sunt: hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem: Quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum. Haec enim dicit Dominus Deus: Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam. Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum: Filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent. Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres, ne faciant secundum scelus earum. Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis: et scietis quia ego Dominus Deus. [Cap. XXIV.] Et factum est verbum Domini ad me, in anno nono, in mense decimo, in decima mensis, dicens: Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie. Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Pone ollam, pone, inquam, et mitte in eam aquam. Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena. Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea: Efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus. Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, ollae, cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea: Per partes et per partes suas ejice eam, non cecidit super eam sors. Sanguis enim ejus in medio ejus est, super limpidissimam petram effudit illum: non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere. Ut super inducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer: dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur. Propter haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram. Congere ossa, quae in igne succendam: consumentur carnes, et concoquetur universa compositio, et ossa tabescent. Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat aes ejus: Et confletur in medio ejus [ Al. tacet ejus] inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus: Multo labore sudatum est, et non exivit de nimia rubigo ejus, neque per ignem. Immunditia tua exsecrabilis: quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis: Sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te. Ego Dominus locutus sum: Venit, et faciam: non transeam, nec parcam, nec placabor: Juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo [ Al. judicavi] te, dicit Dominus. Et factum est verbum Domini ad me dicens: Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga: et non planges, neque plorabis, et non fluent lacrymae tuae. Ingemisce tacens, mortuorum luctum non facies: Corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis, nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes. Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere: fecitque [ Al. fecique] mane sicut praeceperat mihi. Et dixit ad me populus: Quare non indicas nobis, quid ista significent, quae tu facis? Et dixi ad eos: Sermo Domini factus est ad me dicens: Loquere domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra, et filii vestri, et filiae vestrae, quas reliquistis, gladio cadent. Et facietis sicut feci: Ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis. Coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus: Non plangetis neque flebitis, sed et tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum. Eritque Ezechiel vobis in portentum: juxta omnia quae fecit, facietis cum venerit istud: et scietis quia ego Dominus Deus. Et tu, fili hominis, ecce in die, qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animae eorum, filios et filias eorum: In die illa cum venerit fugiens ad te, ut annuntiet tibi: In die, inquam, illa aperietur os tuum cum eo qui fugit: et loqueris, et non silebis ultra: Erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus. [Cap. XXV.] Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis. Et dices filiis Ammon: audite verbum Domini Dei: Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixisti: Euge, euge super sanctuarium meum, quia pollutum est. et super terram Israel, quoniam desolata est: et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem: Idcirco ego tradam te filiis orientalibus in haereditatem, et collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua. Ipsi comedent fruges tuas: et ipsi bibent lac tuum [ Al. tacet tuum]. Daboque Rabbath in habitaculum camelorum, et filios Ammon in cubile pecorum: et scietis quia ego Dominus: Quia haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israel: Idcirco ecce ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram: et scies quia ego Dominus, Haec dicit Dominus Deus. Pro eo quod dixerunt Moab et Seir: Ecce sicut omnes gentes, domus Juda: Idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus, de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus, inclyta terrae Beth-Jesimoth et Beel-Meon et Cariathaim, Filiis orientis cum filiis Ammon, et dabo eam in haereditatem: ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus. Et in Moab faciam judicia: et scient quia ego Dominus. Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumaea ultionem, ut se vindicaret de filiis Juda, peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis, Idcirco haec dicit Dominus Deus: Extendam manum meam super Idumaeam, et auferam de ea hominem et jumentum, et faciam eam desertam ab austro: et qui sunt [ Al. desunt] in Dedan, gladio cadent. Et dabo ultionem meam super Idumaeam per manum populi mei Israel: et facient [ Al. faciam] in Edom juxta iram meam, et furorem meum: et scient vindictam [ Al. indignationem] meam, dicit Dominus Deus. Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecerunt Palaestini in vindictam, et ulti se sunt toto animo, interficientes et implentes inimicitias veteres: Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego extendam manum meam super Palaestinos, et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritimae regionis: Faciamque in eis ultiones magnas arguens in furore: et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos. [Cap. XXVI.] Et factum est in undecimo anno, prima mensis, factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem: Euge, confractae sunt portae populorum, conversa est ad me: implebor, deserta est. Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre. et ascendere faciam ad [ Al. super] te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans. Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres ejus: et radam pulverem ejus de ea, et dabo eam in limpidissimam petram. Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus: Et erit in direptionem gentibus. Filiae quoque ejus, quae sunt in agro, gladio interficientur: et scient quia ego Dominus. Quia haec dicit Dominus Deus [ Al. tacet Deus]: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone, regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et coetu, populoque magno. Filias tuas, quae sunt in agro, gladio interficiet: et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro, et levabit contra te clypeum. Et vineas, et arietes temperabit, in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua. Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum: a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui, dum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatae. Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas: populum tuum gladio caedet, et statuae tuae nobiles in terram corruent. Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas: Et destruent muros tuos, et domos tuas praeclaras subvertent: Et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent. Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum, et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius. Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec aedificaberis ultra: quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. Haec dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinae tuae, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulae? Et descendent de sedibus suis omnes principes maris: et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore: In terra sedebunt: et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur. Et assumentes super te lamentum, dicent tibi: Quomodo peristi quae habitas in mari, urbs inclyta, quae fuistis fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi? Nunc stupebunt naves in die pavoris tui: et turbabuntur insulae in mari, eo quod nullus egrediatur ex te. Quia haec dicit Dominus Deus [ Al. tacet Deus]: Cum dedero te urbem desolatam, sicut civitates quae non habitantur: et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae: Et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum, et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres, cum his qui deducuntur in lacum, ut non habiteris: Porro cum dedero [ Al. Et dedero] gloriam in terra viventium. In nihilum redigam te, et non eris, et requisita non invenieris ultra in sempiternum, dicit Dominus Deus. [Cap. XXVII.] Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum: Et dices Tyro, quae habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insufas multas: Haec dicit Dominus Deus: O Tyre, tu dixisti: Perfecti decoris ego sum, et in corde maris sita. Finitimi tui, qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum: Abietibus de Sanir exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris: Cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum. Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos: transtra tua fecerunt tibi ex ebore Indico, et praetoriola de insulis Italiae. Byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo: Hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum. Habitatores Sidonis et Aradii [h. Arvad] fuerunt remiges tui: sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui. Senes Biblii, et prudentes ejus, praebuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis tuae: omnes naves maris, et nautae earum, fuerunt in populo negotiationis tuae. Persae, et Lydia, et Lybies erant in exercitu tuo viri bellatores tui: clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo, Filii Aradii [h. Arvad] cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu: sed et Pygmaei, qui erant in turribus tuis, pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum: ipsi compleverunt pulchritudinem tuam. Carthaginenses negotiatores tui, a multitudine cunctarum divitiarum, argento, ferro, stanno, plumboque repleverunt nundinas tuas. Graecia, Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui: mancipia, et vasa aerea adduxerunt populo tuo. De domo Thogorma, equos, et equites, et mulos adduxerunt ad forum tuum. Filii Dedan negotiatores tui: et insulae multae, negotiatio manus tuae. dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo. Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum, gemmam [ Al. guttam], et purpuram, et scutulata, et byssum, et sericum, et coccum [h. chad chod] proposuerunt in mercatu tuo. Juda et terra Israel ipsi institores tui in frumento primo, balsamum, et mel, et oleum, et resinam proposuerunt in nundinis tuis. Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum, in multitudine [ Al. copia] diversarum opum, in vino pingui, in lanis coloris optimi. Dan, et Graecia, et Mosel [h. Muzal], in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum: stacte et calamus in negotiatione tua. Dedan institores tui in tapetibus ad sedendum. Arabia, et universi principes Cedar, ipsi negotiatores manus tuae: cum agnis, et arietibus, et haedis venerunt ad te negotiatores tui. Venditores Saba, et Reema [h. Raama], ipsi negotiatores tui: cum universis primis aromatibus, et lapide pretioso [ Al. pretiosissimo], et auro, quod proposuerunt in mercatu tuo. Haran, et Chenne, et Eden, negotiatores tui: Saba, Assur, et Chelmad, venditores tui. Ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi, et polymitorum, gazarumque pretiosarum, quae obvolutae et astrictae erant funibus: cedros quoque habebant in negotiationibus tuis. Naves maris, principes tui in negotiatione tua; et repleta es, et glorificata nimis in corde maris. In aquis multis adduxerunt te remiges tui: ventus auster contrivit te in corde maris. Divitiae tuae, et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum; nautae tui, gubernatores tui, qui tenebant supellectilem tuam, et populo tuo praeerant: viri quoque bellatores tui, qui erant in te, cum universa multitudine tua, quae est in medio tui, cadent in corde maris in die ruinae tuae. A sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes: Et descendent in navibus suis omnes qui tenebant remum: Naulae et universi gubernatores maris in terra stabunt: et ejulabunt super te voce magna, et clamabunt amare. et superjacient pulverem capitibus suis, et cinere conspergentur. Et radent super te calvitium, et accingentur ciliciis. et plorabunt te in amaritudine animae ploratu amarissimo. Et assument super te carmen lugubre, et plangent te: Quae est ut Tyrus, quae obmutuit in medio maris? Quae in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos: in multitudine divitiarum tuarum et populorum tuorum, ditasti reges terrae [ Al. multos]. Nunc contrita es a mari; in profundis aquarum opes tuae, et omnis multitudo tua, quae erat in medio tui, ceciderunt. Universi habitatores insularum obstupuerunt super te: et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus. Negotiatores populorum [ Al. gentium] sibilaverunt super te: ad nihilum deducta es, et non eris [ Al. add. ultra] usque in perpetuum. [Cap. XXVIII.] Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, dic principi Tyri: Haec dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, et in cathedra Dei sedeo [ Al. sedi] in corde maris: Cum sis homo, et non Deus: et dedisti cor tuum quasi cor Dei; Ecce sapientior es tu Daniele: omne secretum non est absconditum a te. In sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem, et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis. In multitudine sapientiae tuae, et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem: et elevatum est cor tuum in robore tuo. Propterea haec dicit Dominus Deus [ Al. tacet Deus]: Eo quod elevatum est cor tuum quasi cor Dei: idcirco ecce ego adducam super te alienos, robustissimos gentium: et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae, et polluent decorem tuum. Interficient et detrahent [ Al. tradent] te: et morieris in interitu occisorum in corde maris. Numquid dicens loqueris: Deus ego sum: coram interficientibus te: cum sis homo, et non Deus, in manu occidentium te? Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum: quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, leva planctum super regem Tyri: et dices ei: Haec dicit Dominus Deus: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti: omnis lapis pretiosus operimentum tuum: sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus: aurum opus decoris tui: et foramina tua in die, qua conditus es, praeparata sunt. Tu cherub extentus, et protegens, et posui te in monte sancto Dei, in medio lapidum ignitorum ambulasti. Perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te. In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti: et ejeci te de monte Dei, et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum. Et elevatum est cor tuum in decore tuo: Perdidisti sapientiam tuam in decore tuo [ Al. in pulchritudine tua], in terram projeci te: ante faciem regum dedi te, ut cernerent te. In multitudine, iniquitatum tuarum et iniquitate negotiationis tuae. polluisti sanctificationem tuam: Producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te. Omnes, qui viderint te in gentibus, obstupescent super te: nihili factus es, et non eris in perpetuum. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem: et prophetabis de ea, et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Sidon, et glorificabor in medio tui: et scient quia ego Dominus, cum fecero in ea judicia, et sanctificatus fuero in ea. Et immittam ei pestilentiam et sanguinem in plateis ejus: et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum: et scient quia ego Dominus. Et non erit ultra domui Israel offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum, qui adversantur eis: et scient quia ego Dominus Deus. Haec dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israel de populis, in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus: et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Jacob. Et habitabunt in ea securi: et aedificabunt domos, et plantabunt vineas, et habitabunt confidenter, cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis [ Al. tacet eis] per circuitum. Et scient quia ego Dominus Deus eorum. [Cap. XXIX.] In anno decimo, in decimo mense, undecima die mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, pone faciem tuam contra Pharonem regem Aegypti, et prophetabis de eo, et Aegypto universa: Loquere, et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Pharao, rex Aegypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis; Meus est fluvius, et ego feci memetipsum: Et ponam frenum in maxillis tuis: et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis: Et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi pisces tui squamis tuis adhaerebunt. Et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui: super faciem terrae cades, non colligeris, neque congregaberis: Bestiis terrae, volatilibus coeli, dedi ad devorandum: Et scient omnes habitatores Aegypti quia ego Dominus; pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israel: Quando apprehenderunt te manu [ Al. add. sua], et confractus es, et lacerasti omnem humerum eorum: Et innitentibus eis super te, comminutus es, et dissolvisti omnes renes eorum. Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam super te gladium: et interficiam de te hominem, et jumentum. Et erit terra Aegypti in desertum, et in solitudinem: et scient quia ego Dominus: pro [ Al. tacet pro] eo quod dixeris: Fluvius meus est, et ego feci eum. Idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua: daboque terram Aegypti in solitudines, gladio dissipatam, a turre Syenes, usque ad terminos Aethiopiae. Non pertransibit eam pes hominis, neque pes jumenti gradietur in ea: et non habitabitur quadraginta annis. Daboque terram Aegypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates ejus in medio urbium subversarum, Et erunt desolatae quadraginta annis, et dispergam Aegyptios in nationes, ventilabo eos in terras. Quia haec dicit Dominus Deus: Post finem quadraginta annorum congregabo Aegyptum de populis, in quibus dispersi fuerant, Et reducam captivitatem Aegypti, et collocabo eos in terra Phatures [h. Phathroz], in terra nativitatis suae: et erunt ibi in regnum humile: Inter caetera regna erit humillima, et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos ne imperent gentibus. Neque erunt ultra domui Israel in confidentia, docentes iniquitatem, ut fugiant et sequantur eos: et scient quia ego Dominus Deus. Et factum est in vicesimo et septimo anno, in primo, in una mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversus Tyrum: Omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est: et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus, de Tyro, pro servitute, qua servivit mihi adversus eam. Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Aegypti: et accipiet [ Al. auferet] multitudinem ejus, et depraedabitur manubias ejus, et diripiet spolia ejus: Et erit merces [ Al. in mercedem] exercitui illius. Et operi, pro [ Al. tacet pro] quo servivit [ Al. add. mihi] adversus eam: Dedi ei terram Aegypti, pro eo quod laboraverit [ Al. laboraverunt] mihi, ait Dominus Deus. In die illo pullulabit cornu domui [ Al. domus] Israel, et tibi dabo apertum os in medio eorum; et scient quia ego Dominus. [Cap. XXX.] Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, propheta, et dic: Haec dicit Dominus Deus: Ululate, vae, vae diei: quia juxta est dies, et appropinquat dies Domini: dies nubis, tempus gentium erit. Et veniet gladius in Aegyptum: et erit pavor in Aethiopia, Cum ceciderint vulnerati in Aegypto, et ablata fuerit multitudo illius, et destructa fundamenta ejus. Aethiopia, et Libya, et Lydii, et omne reliquum vulgus, et Chub, et filii terrae foederis, cum eis gladio cadent. Haec dicit Dominus Deus; Et corruent fulcientes Aegyptum, et destruetur superbia imperii ejus: a turre Syenes [h. Zevene] gladio cadent in ea, ait Dominus Deus exercituum. Et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum, et urbes in medio civitatum desertarum erunt. Et scient quia ego Dominus: cum dedero ignem in Aegypto, et attriti fuerint omnes auxiliatores ejus. In die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus, ad conterendam Aethiopiae confidentiam; Et erit pavor in eis in die Aegypti, quia absque dubio veniet. Haec dicit Dominus Deus: Cessare faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis. Ipse et populus ejus cum eo, fortissimi gentium, adducentur ad disperdendam terram: Et evaginabunt gladios suos super Aegyptum: et implebunt terram interfectis. Et faciam alveos fluminum aridos, et tradam terram in manu pessimorum; Et dissipabo terram et plenitudinem ejus in manu alienorum, ego Dominus locutus sum. Haec dicit Dominus Deus. Et disperdam simulacra, et cessare faciam idola de Memphis [h. Noph]: et dux de terra [ Al. terrae] Aegypti non erit amplius: et dabo terrorem in terra Aegypti. Et disperdam terram Phatures [h. Phathroz], et dabo ignem in Taphnis, et faciam judicia in Alexandria. Et effundam indignationem meam super Pelusium robur Aegypti, et interficiam multitudinem Alexandriae, et dabo ignem in Aegypto: Quasi parturiens dolebit Pelusium, et Alexandria erit dissipata, et in Memphis [h. Noph] augustiae quotidianae. Juvenes Heliopoleos et Bubasti [h. Phibezeth] gladio cadent, et ipsae captivae ducentur. Et in Taphnis nigrescet dies, Cum contrivero ibi sceptra Aegypti, et defecerit in ea superbia potentiae ejus: Ipsam nubes operiet, filiae autem ejus in captivitatem ducentur. Et judicia faciam in Aegypto; et scient quia ego Dominus. Et factum est in undecimo anno, in primo mense, in septima mensis, factum est verbum Domini ad me dicens: Fili hominis, brachium Pharaonis regis Aegypti confregi: et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur panis, et fasciaretur [ Al. sarciretur] linteolis, ut recepto robore, posset tenere gladium. Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad Pharaonem regem Aegypti, et comminuam brachium ejus forte, sed confractum: et dejiciam gladium de manu ejus: Et dispergam Aegyptum in gentibus, et ventilabo eos in terris. Et confortabo brachia regis Babylonis, daboque gladium meum im manu ejus: Et confringam brachia Pharaonis, et gement gemitibus interfecti coram facie ejus: Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia Pharaonis concident: Et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super terram Aegypti. Et dispergam [ Al. disperdam] Aegyptum in nationes, et ventilabo eos in terras, et scient quia ego Dominus. [Cap. XXXI.] Et factum est in undecimo anno, tertio, una mensis, factum est verbum Domini ad me dicens: Fili hominis, dic Pharaoni regi Aegypti, et populo ejus: Cui similis factus es in magnitudine tua? Ecce Assur quasi cedrus in Libano, pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine, et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus. Aquae nutrierunt illum, abyssus exaltavit [ Al. elevavit] illum: Flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus, et rivos suos emisit ad universa ligna regionis. Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis: et multiplicata sunt arbusta ejus, et elevati sunt rami ejus prae aquis multis. Cumque extendisset [h. extendit] umbram suam, in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia coeli, et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiae saltuum, et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum [ Al. universarum]. Eratque pulcherrimus in magnitudine sua, et in dilatatione arbustorum suorum: erat enim radix illius juxta aquas multas. Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei, abietes non adaequaverunt summitatem ejus, et platani non fuerunt aequae frondibus illius: omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi, et pulchritudini ejus. Quoniam speciosum feci eum, et multis condensisque frondibus: et aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis, quae erant in paradiso Dei. Propterea haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod sublimatus est in altitudine, et dedit summitatem suam virentem atque condensam, et elevatum est cor ejus in altitudine sua: Tradidi eum in manu fortissimi gentium; faciens faciet ei: Juxta impietatem ejus ejeci eum. Et succident illum alieni et crudelissimi nationum, et projicient eum super montes, et in cunctis convallibus corruent rami ejus, et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terrae: Et recedent de umbraculo ejus omnes populi terrae, et relinquent eum. In ruina ejus habitaverunt omnia volatilia coeli, et in ramis ejus fuerunt universae bestiae regionis. Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum, nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa, nec stabunt in sublimitate eorum omnia quae irrigantur aquis: Quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam, in medio filiorum hominum, ad eos qui descendunt in lacum. Haec dicit Dominus Deus: In die quando descendit ad inferos, indixi [ Al. induxi] luctum, operui eum abysso: Et prohibui flumina ejus, et coercui aquas multas: Contristatus [ Al. contritus] est super eum Libanus, et omnia ligna agri concussa sunt. A sonitu ruinae ejus commovi gentes, cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum: Et consolata sunt in terra infirma omnia ligna voluptatis, egregia atque praeclara in Libano, universa quae irrigabantur aquis. Nam et ipsi cum eo descendent in infernum ad interfectos gladio: et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejus in medio nationum. Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis, inter ligna voluptatis? Ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam: in medio incircumcisorum dormies, cum eis qui interfecti sunt gladio: Ipse est Pharao [ Al. Sic Pharao], et omnis multitudo ejus, dicit Dominus Deus. [Cap. XXXII.] Et factum est, duodecimo anno, in mense duodecimo, in una mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, assume lamentum super Pharao regem Aegypti, et dices ad eum: Leoni gentium assimilatus es, et draconi qui est in mari: Et ventilabas cornu in fluminibus tuis, et conturbabas aquas pedibus tuis, et conculcabas flumina eorum. Propterea haec dicit Dominus Deus: Expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum, et extraham te in sagena mea. Et projiciam te in terram [ Al. in te terram], super faciam agri abjiciam te: Et habitare faciam super te omnia volatilia coeli, et saturabo de te bestias universae terrae. Et dabo carnes tuas super montes, et implebo colles tuos sanie tua. Et irrigabo terram fetore sanguinis tui super montes, et valles implebuntur ex te. Et operiam, cum exstinctus fueris, coelos, et nigrescere faciam stellas ejus; Solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum. Omnia luminaria coeli moerere faciam super te: et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus. Et irritabo cor populorum multorum, cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis. Et stupescere faciam super te populos multos: et reges eorum horrore nimio formidabunt super te, cum volare coeperit gladius meus super facies eorum: et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinae tuae. Quia haec dicit Dominus Deus: Gladius regis Babylonis veniet tibi, in gladiis fortium dejiciam multitudinem tuam: inexpugnabiles omnes gentes hae: Et vastabunt superbiam Aegypti, et dissipabitur multitudo ejus. Et perdam omnia jumenta ejus, quae erant super aquas plurimas: et non conturbabit eas pes hominis ultra, neque ungula jumentorum turbabit eas. Tunc purissimas reddam aquas eorum, et flumina eorum quasi oleum adducam, ait Dominus Deus: Cum dedero terram Aegypti desolatam: deseretur autem terra a plenitudine sua, quando percussero omnes habitatores ejus et scient quia ego Dominus. Planctus est, et plangent eum: filiae gentium plangent eum super Aegyptum, et super multitudinem ejus plangent eum, ait Dominus Deus. Et factum est in duodecimo anno, in quinta decima mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, cane lugubre super multitudinem Aegypti: Et detrahe eam ipsam, et filias gentium robustarum ad terram ultimam, cum his qui descendunt in lacum. Quo pulchrior es, descende, et dormi cum incircumcisis. In medio interfectorum gladio cadent: gladius datus est, attraxerunt eam, et omnes populos ejus. Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni, qui cum auxiliatoribus ejus descenderunt, et dormierunt incircumcisi, interfecti [ Al. cum incircumcisis interfectisque] gladio. Ibi Assur, et omnis multitudo ejus, in circuitu illius sepulcra ejus. omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio. Quorum data sunt sepulcra in novissimis laci: et facta est multitudo ejus per gyrum sepulcri ejus: Universi interfecti, cadentesque gladio, qui dederant quondam formidinem in terra viventium. Ibi Aelam, et omnis multitudo ejus per gyrum sepulcri sui [ Al. illius]: Omnes hi interfecti, ruentesque gladio: qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam: Qui posuerunt terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum. In medio interfectorum posuerunt cubile ejus in universis populis ejus: in circuitu ejus sepulcrum illius: Omnes hi incircumcisi, interfectique gladio. Dederunt enim terrorem suum [ Al. tacet suum] in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum: in medio interfectorum positi sunt. Ibi Mosoch [h. Mesech], et Thubal, et omnis multitudo ejus: in circuitu ejus sepulcra illius: Omnes hi incircumcisi, interfectique et cadeates gladio: quia dederunt formidinem suam in terra viventium. Et non dormient cum fortibus, cadentibusque et incircumcisis, qui descenderunt ad infernum cum armis suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum: quia terror fortium facti sunt in terra viventium. Et tu ergo in medio incircumcisorum contereris, et dormies cum interfectis gladio: Ibi Idumaea, et reges ejus, omnes duces ejus, qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio: et qui cum incircumcisis dormierunt, et cum his qui descendunt [ Al. descenderunt] in lacum. Ibi principes aquilonis omnes, et universi venatores: qui deducti sunt cum interfectis, paventes, et in sua fortitudine confusi: Qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio, et portaverunt confusionem suam cum his qui descendunt in lacum. Vidit eos Pharao, et consolatus est super universa multitudine sua, quae interfecta est gladio; Pharao, et omnis exercitus, ait Dominus Deus: Quia dedi terrorem meum in terra viventium, et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio, Pharao, et omnis multitudo ejus, ait Dominus Deus. [Cap. XXXIII.] Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos: Terra cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terrae virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem: Et ille viderit gladium venientem super terram, et cecinerit buccina, et annuntiaverit populo: Audiens autem, quisque ille est, sonitum buccinae, et non se observaverit, veneritque gladius, et tulerit eum: sanguis ipsius super caput ejus erit. Sonum buccinae audivit, et non se observavit, sanguis ejus in ipso erit: Si autem se custodierit, animam suam salvabit: Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina: et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam: Ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram. Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel: Audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me. Si dicente me ad impium: impie, morte morieris; non fueris locutus, ut se custodiat impius a via sua: Ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem, annuntiante te ad impium, ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua: Ipse in iniquitate sua morietur: porro tu animam tuam liberasti. Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israel: Sic locuti estis, dicentes: Iniquitates nostrae, et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus: quomodo ergo vivere poterimus? Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus: nolo mortem impii, sed ut revertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini, a viis vestris pessimis: et quare moriemini, domus Israel? Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Justitia justi non liberabit eum in quacumque die peccaverit: et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua: Et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit. Etiam si dixero justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem: Omnes justitiae ejus oblivioni tradentur, et iniquitate sua, quam operatus est, in ipsa morietur. Si autem dixero impio: Morte morieris: et egerit poenitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam, pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum: vita vivet, et non morietur, Omnia peccata ejus [ Al. tacet ejus] quae peccavit, non imputabuntur ei: judicium et justitiam fecit, vita vivet. Et dixerunt filii populi tui: Non est aequi ponderis via Domini. et ipsorum via injusta est. Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis. Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis. Et dicitis: Non est recta via Domini. Unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis [h. vos], domus Israel. Et factum est in duodecimo anno, in decimo [ Al. add. mense], in quinta mensis transmigrationis nostrae, venit ad me qui fugerat de Jerusalem, dicens: Vastata est civitas. Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat: Aperuitque os meum donec veniret ad me mane, et aperto ore meo, non silui amplius. Et factum est verbum Domini, ad me dicens: Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israel, loquentes aiunt: Unus erat Abraham, et haereditate possedit terram: Nos autem multi [ Al. add. sumus], nobis data est terra in possessionem. Idcirco dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Qui in sanguine comeditis, et oculos vestros levatis ad immunditias vestras, et sanguinem funditis: numquid terram haereditate possidebitis? Stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit: et terram haereditate possidebitis? Haec dices ad eos: Sic dicit Dominus Deus: Vivo ego, quia qui in ruinosis habitant, gladio cadent: et qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum: Qui autem in praesidiis et in speluncis sunt, peste morientur. Et dubo terram in solitudinem, et in desertum, et deficiet superba fortitudo ejus: Et desolabuntur montes Israel, eo quod nullus sit qui per eos trauseat. Et scient quia ego Dominus, cum dedero terram [ Al. add. eorum] desolatam et desertam, propter universas abominationes suas, quas operati sunt. Et tu, fili hominis: filii populi tui, qui loquuntur de te juxta muros, et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum loquentes: Venite, et audiamus quis sit sermo egrediens a Domino. Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: Et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos; quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum. Et es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur: et audient verba tua, et non facient ea. Et cum venerit quod praedictum est (ecce enim venit), tunc scient quod prophetes fuerit inter eos [ Al. in medio eorum]. [Cap. XXXIV.] Et factum est verbum Domini ad me dicens: Fili hominis, propheta de pastoribus Israel; propheta, et dices pastoribus: Haec dicit Dominus Deus: Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos: nonne greges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat, occidebatis: gregem autem meum non pascebatis, Quod infirmum fuit, non consolidastis, et quod aegrotum, non sanastis, quod fractum est [ Al. erat], non alligastis, et quod abjectum est, non reduvistis, et quod perierat, non quaesistis: Sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia. Et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor: et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt. Erraverunt greges mei in cunctis montibus, et in universo colle excelso: et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret, non erat, inquam, qui requireret. Propterea, pastores, audite verbum Domini: Vivo ego, dicit Dominus Deus: quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor: Neque enim quaesierunt pastores mei [ Al. tacet mei] gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant: Propterea, pastores, audite verbum Domini: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum, et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem [ Al. add. meum], nec pascant amplius pastores semetipsos: Et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam. Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas. Sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipalarum: sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis, in quibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis. Et educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam: Et pascam eas in montibus Israel, in rivis, et in cunctis sedibus terrae. In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israel erunt pascua earum: Ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel. Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus. Quod perierat, requiram, et quod abjectum erat, reducam, et quod confractum fuerat, alligabo, et quod infirmum fuerat, consolidabo, et quod pingue et forte, custodiam: et pascam illas in judicio. Vos autem, greges mei, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego judico inter pecus et pecus, arietum et hircorum. Nonne satis vobis erat pascuam bonam depasci? insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris: Et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis. Et oves meae his, quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur: et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant. Propterea haec dicit Dominus Deus ad eos: Ecce ego ipse judico inter pecus pingue, et macilentum: pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras: Salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et judicabo inter pecus et pecus. Et suscitabo super ea pastorem unum, qui pascat ea, servum meum David: ipse pascet ea, et ipse erit eis in pastorem. Ego autem Dominus ero eis in Deum: et servus meus David princeps in medio eorum: ego Dominus locutus sum. Et faciam pactum pacis cum eis, et cessare faciam bestias pessimas de terra: et qui habitant [ Al. habitabant] in deserto, securi dormient in saltibus. Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem: et deducam imbrem in tempore suo: pluviae benedictionis erunt. Et dabit lignum agri fructum suum, terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore: et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi. Et non erunt ultra in rapinam gentibus, neque bestiae terrae devorabunt eos: sed habitabunt confidenter absque ullo terrore. Et suscitabo eis germen nominatum: et non erunt ultra imminuti fame in terra, neque portabunt amplius opprobria gentium. Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israel: ait Dominus Deus. Vos autem greges mei, greges [ Al. grex] pascuae meae, homines estis: et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus. [Cap. XXXV.] Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir, et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum. Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris: scies quia ego Dominus. Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israel in manu gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremae. Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus: quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur: et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te. Et dabo montem Seir desolatum atque desertum: et auferam de eo euntem, et redeuntem. Et implebo montes ejus occisorum suorum: in collibus tuis, et in vallibus tuis, atque in torrentibus interfecti gladio cadent. in solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non habitabuntur: et scietis quia ego Dominus Deus [ Al. tacet Deus]. Eo quod dixeris: Duae gentes, et duae terrae meae erunt, et haereditate possidebo eas: cum Dominus esset ibi. Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos: et notus efficiar per eos, cum [ Al. tibi cum] te judicavero. Et scies quia ego Dominus [ Al. sum Dominus] audivi universa opprobria tua, quae locutus es de montibus Israel, dicens: Deserti nobis dati sunt ad devorandum. Et surrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra: ego audivi. Haec dicit Dominus Deus: Laetante universa terra, in solitudinem te redigam. Sicuti gavisus es super haereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: Dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis: et scient quia ego Dominus. [Cap. XXXVI.] Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israel, et dices: Montes Israel, audite verbum Domini: Haec dicit Dominus Deus: Eo quod dixerit inimicus de vobis: Euge, altitudines sempiternae in haereditatem [ Al. possessionem] datae sunt nobis. Propterea vaticinare, et dic: Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum, et facti in haereditatem reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguae, et opprobrium populi [ Al. populis]: Propterea, montes Israel, audite verbum Domini Dei: Haec dicit Dominus Deus montibus, et collibus, torrentibus, vallibusque, et desertis, parietinis, et urbibus derelictis, quae depopulatae sunt, et subsannatae a reliquis gentibus per circuitum. Propterea haec dicit Dominus Deus: Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus, et de Idumaea universa, quae dederunt terram meam sibi in haereditatem cum gaudio, et toto corde, et ex animo: et ejecerunt eam ut vastarent: Idcirco vaticinare super humum Israel, et dices montibus et collibus, jugis et vallibus: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego in zelo meo, et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis. Idcirco haec dicit Dominus Deus: Ego levavi manum meam, ut gentes, quae in circuitu vestro sunt, ipsae confusionem suam portent. Vos autem, montes Israel, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israel: prope est enim ut veniat: Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos, et arabimini, et accipietis sementem. Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israel: et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur: Et replebo vos hominibus, et jumentis: et multiplicabuntur, et crescent, Et habitare vos faciam sicut a principio, bonisque donabo majoribus, quam habuistis ab initio: et scietis quia ego Dominus. Et adducam super vos homines, populum meum Israel, et haereditate possidebunt te: Et eris in haereditatem [ Al. possessionem], et non addes ultra, ut absque eis sis. Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dicunt de vobis: Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam: Propterea homines non comedes amplius, et gentem tuam ultra non necabis, ait Dominus Deus: Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis, et gentem tuam non amittes amplius, ait Dominus Deus. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, domus Israel habitaverunt in humo sua, et polluerunt eam in viis suis, et in studiis suis, juxta immunditiam menstruatae facta est via eorum coram me. Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine, quem fuderunt super terram, et in idolis suis polluerunt eam. Et dispersi eos in gentes, et ventilati sunt in terras: juxta vias eorum, et adinventiones eorum judicavi eos. Et ingressi sunt ad gentes, ad quas introierunt, et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis: Populus Domini iste est, et de terra ejus egressi sunt. Et peperci nomini meo sancto, quod polluerat domus Israel in gentibus, ad quas ingressi sunt. Idcirco dices domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluisti in gentibus ad quas intrastis. Et sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum: Ut sciant gentes [ Al. tacet gentes] quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis. Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos [ Al. tacet vos] de universis terris, et adducam vos in terram vestram, Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: Et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. Et spiritum meum ponam in medio vestri: et faciam, ut in praeceptis meis ambuletis et judicia mea custodiatis et operemini [ Al. add. ea]. Et habitabitis in terra, quam dedi patribus vestris: et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris: et vocabo frumentum, et multiplicabo illud, et non imponam vobis famem. Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus. Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum; et displicebunt vobis iniquitates vestrae, et scelera vestra. Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis: Confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israel. Haec dicit Dominus Deus: In die, qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris, et inhabitari fecero urbes, et instauravero ruinosa, et terra deserta fuerit exculta, quae quondam erat desolata in oculis omnis viatoris, dicent: Terra illa inculta, facta est ut hortus voluptatis: et civitates desertae, et destitutae atque suffossae, munitae sederunt. Et scient gentes quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus aedificavi dissipata, plantavique inculta, ego Dominus locutus sim, et fecerim. Haec dicit Dominus Deus: Adhuc in hoc invenient me domus Israel, ut faciam in [ Al. tacet in] eis: Multiplicabo eos sicut gregem hominum, ut gregem sanctum, ut gregem Jerusalem in solemnitatibus ejus. Sic erunt civitates desertae, plenaeque gregibus hominum: et scient quia ego Dominus. [Cap. XXXVII.] Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini. et dimisit me in medio campi, qui erat plenus ossibus: Et circumduxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer. Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vivent ossa ista? Et dixi: Domine Deus, tu nosti. Et dixit ad me: Vaticinare de ossibus istis: et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis: et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem: Et dabo vobis spiritum, et vivetis, et scietis quia ego Dominus. Et prophetavi sicut praeceperat mihi: factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio: Et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam. Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper, et spiritum non habebant. Et dixit ad me: Vaticinare ad spiritum, vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum: Haec dicit Dominus Deus: A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant. Et prophetavi sicut praeceperat mihi: et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt: steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde. Et dixit ad me: Fili hominis, ossa haec universa, domus Israel est: Ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus. Propterea vaticinare, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulcris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israel. Et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulcra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, populus meus: Et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis, et requiescere vos faciam super humum vestram: et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum et scribe super illud: Judae, et filiorum Israel sociorum [ Al. sociis] ejus: Et tolle lignum alterum, et scribe super illud: Joseph lignum Ephraim, et cunctae domus Israel, sociorumque ejus. Et adjunge illa, unum ad alterum tibi in lignum unum: et erunt in unionem in manu tua. Cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes: Nonne indicas nobis quid in his tibi velis? Loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israel, quae ei sunt junctae: Et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum: et erunt unum in manu ejus. Erunt autem ligna, super quae scripseris in manu tua, in oculis eorum. Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum, ad quas abierunt: et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam. Et faciam eos gentem unam in terra in montibus Israel, et rex unus erit omnibus imperans: Et non erunt ultra duae gentes, nec dividentur amplius in duo regna. Neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et cunctis iniquitatibus suis: et salvos eos faciam de universis sedibus suis, in quibus peccaverunt, et mundabo eos: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum. Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum: In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea. Et habitabunt super terram, quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri, Et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum. Et David servus meus princeps eorum in perpetuum. Et percutiam illis foedus pacis, pactum sempiternum erit eis: Et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum. Et erit tabernaculum meum in eis: et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus: et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israel, cum fuerit sanctificatio mea, in medio eorum in perpetuum. [Cap. XXXVIII.] Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, pone faciem tuam contra Gog, terram Magog, principem capitis Mosoch [h. Mesech] et Thubal: et vaticinare de eo, et dices ad cum: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Gog, principem capitis Mosoch [h. Mesech] et Thubal, Et circumagam te, et ponam frenum in maxillis tuis: et educam te, et omnem exercitum tuum, equos et equites vestitos loricis universos, multitudinem magnam, hastam et clypeum arripientium, et gladium: Persae, Aethiopes, et Libyes cum eis, omnes scutati et galeati. Gomer, et universa agmina ejus, domus Thogorma, latera aquilonis, et totum robur ejus, populique multi tecum. Praepara, et instrue te, et omnem multitudinem tuam, quae coacervata est ad te: et esto eis in praeceptum. Post dies multos visitaberis: in novissimo annorum venies ad terram, quae reversa est a gladio, et congregata est de populis multis ad montes Israel, qui fuerunt deserti jugiter: Haec de populis educta est, et habitabunt in ea confidenter universi. Ascendens autem quasi tempestas venies, et quasi nubes, ut operias terram tu, et omnia agmina tua, et populi multi tecum. Haec dicit Dominus Deus: In die illa ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam: et dices: Ascendam ad terram absque muro: veniam ad quiescentes, habitantesque secure: Omnes hi [ Al. tacet hi] habitant sine muro, vectes et portae non sunt eis: Ut diripias spolia, et invadas praedam, ut inferas manum tuam super eos, qui deserti fuerant, et postea restituti, et super populum, qui est congregatus ex gentibus, qui possidere coepit, et esse habitator umbilici terrae. Saba, et Dedan, et negotiatores Tharsis, et omnes leones ejus dicent tibi: Numquid ad sumenda spolia tu venis? ecce ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum, et aurum, et auferas supellectilem, atque substantiam, et diripias manubias infinitas. Propterea vaticinare, fili hominis, et dices ad Gog: Haec dicit Dominus Deus: Numquid non in die illo, cum habitaverit populus meus Israel confidenter, scies? Et venies de loco tuo a lateribus aquilonis tu, et populi multi tecum, ascensores equorum universi, coetus magnus, et exercitus vehemens. Et ascendes super populum meum Israel quasi nubes, ut operias terram. In novissimis diebus eris, et adducam te super terram meam: Ut sciant [ Al. add. omnes] gentes me, cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog. Haec dicit Dominus Deus: Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis, in manu servorum meorum prophetarum Israel, qui prophetaverunt in diebus illorum temporum [ Al. diebus illis atque temporibus], ut adducerem te super eos. Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israel, aut Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo. Et in zelo meo, in igne irae meae locutus sum. Quia in die illa erit commotio magna super terram Israel: et commovebuntur a facie mea pisces maris, et volucres coeli, et bestiae agri, et omne reptile quod movetur super humum, cunctique homines qui sunt super faciem terrae: Et subvertentur montes, et cadent sepes, et omnis murus in terram corruet. Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium, ait Dominus Deus: gladius uniuscujusque in fratrem suum dirigetur. Et judicabo eum peste, et sanguine, et imbre vehementi, et lapidibus immensis: Ignem et sulphur pluam super eum, et super exercitum ejus, et super populos multos, qui sunt cum eo. Et magnificabor, et sanctificabor: et notus ero in oculis gentium multarum, et scient quia ego Dominus. [Cap. XXXIX.] Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal: Et circumagam te, et educam [ Al. reducam] te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis: et adducam te super montes Israel. Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam [ Al. Et dejiciam te super]. Super montes Israel cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui [ Al. tacet tui], qui sunt tecum: Feris, avibus, omnique volatili, et bestiis terrae, dedi te devorandum. Super faciem agri cades: quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter: et scient quia ego Dominus, Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israel, et non polluam nomen sanctum meum amplius: et scient gentes quia ego Dominus sanctus Israel. Ecce venis, et factum est, ait Dominus Deus [ Al. tacet Deus]; haec est dies, de qua locutus sum. Et egredientur habitatores de civitatibus [ Al. urbium] Israel, et succendent, et comburent arma, clypeum, et hastas, arcum, et sagittas, et baculos manuum, et contos, et succendent ea igni septem annis. Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus: Quoniam arma succendent igne, et depraedabuntur eos, quibus praedae fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus. Et erit in die illa: dabo Gog locum nominatum sepulcrum in Israel: vallem viatorum ad orientem maris, quae obstupescere faciet [ Al. facit] praetereuntes: Et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog. Et sepelient eos domus Israel, ut mundent terram septem mensibus. Sepeliet autem [ Al. add. eos] omnis populus terrae, et erit eis nominata dies, in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus. Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terrae, ut emundent eam: Post menses autem septem quaerere incipient: et circuibunt peragrantes terram: Cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog. Nomen autem civitatis Amona, et mundabunt terram. Tu ergo, fili hominis, haec dicit Dominus Deus: Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo [ Al. immolavi] vobis, victimam grandem super montem Israel. ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem. Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis, arietum, agnorum, et hircorum, taurorumque, altilium, et pinguium omnium. Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima, quam ego immolabo [ Al. immolavi] vobis: Et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus. Et ponam gloriam meam in gentibus: et videbunt omnes gentes judicium meum, quod fecerim: et manum meam, quam posuerim super eos. Et scient domus Israel, quia ego Dominus Deus eorum, a die illa, et deinceps. Et scient [ Al. add. omnes] gentes quoniam in iniquitate sua [ Al. propter iniquitates suas] capta sit domus Israel, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis: et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi. Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis. Propterea haec dicit Dominus Deus. Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus [ Al. omni domui] Israel: et assumam zelum pro nomine sancto meo. Et portabunt confusionem suam, et omnem praevaricationem, qua praevaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter neminem formidantes: et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum. Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod [ Al. cum] transtulerim eos in nationes, et congregaverim [ Al. congregavero] eos super terram suam, et non dereliquerim ex eis quemquam ibi. Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israel, ait Dominus Deus. [Cap. XL.] In vicesimo et quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quarto decimo anno postquam percussa est civitas: in ipsa hac die facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc. In visionibus Dei adduxit me in terram Israel, et dimisit me super montem excelsum nimis: super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad astrum. Et introduxit me illuc: et ecce vir, cujus erat species quasi species aeris. et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensurae in manus ejus: Stabat autem in porta: et locutus est ad me idem vir: Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia, quae ego ostendam tibi: quia ut ostendantur tibi adductus es huc: annuntia omnia, quae tu vides, domui Israel. Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique, et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum, et palmo: Et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno. Et venit ad portam, quae respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus ejus: Et mensus est limen portae calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudinem: Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum: et inter thalamos, quinque cubitos: Et limen portae juxta vestibulum portae intrinsecus calamo uno. Et mensus est vestibulum portae octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis: vestibulum autem portae erat intrinsecus. Porro thalami portae ad viam orientalem, tres hinc et tres inde: mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte. Et mensus est latitudinem liminis portae decem cubitorum, et longitudinem portae, tredecim cubitorum: Et marginem ante thalamos cubiti unius: et cubitus unus finis utrimque: thalami autem, sex cubitorum erant hinc et inde. Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus, latitudinem viginti et quinque cubitorum: ostium contra ostium. Et fecit frontes per sexaginta cubitos: et ad frontem atrium portae undique per circuitum. Et ante faciem portae, quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris, quinquaginta cubitos. Et fenestras obliquas in thalamis, et in frontibus eorum, quae erant intra portam undique per circuitum: Similiter autem erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum. Et eduxit me ad atrium exterius, et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum: triginta gazophylacia in circuitu pavimenti. Et pavimentum in fronte portarum, secundum longitudinem portarum erat inferius. Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus, centum cubitos ad orientem, et ad aquilonem. Portam quoque, quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est tam in longitudine, quam in latitudine. Et thalamos ejus tres hinc, et tres inde: et frontem ejus, et vestibulum ejus secundum mensuram portae prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum. Fenestrae autem ejus, et vestibulum, et sculpturae secundum mensuram portae quae respiciebat ad orientem: Et septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam. Et porta atrii interioris contra portam aquilonis, et orientalem: et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos. Et eduxit me ad viam australem, et ecce porta, quae respiciebat ad austrum: et mensus est frontem ejus, et vestibulum ejus, juxta mensuras superiores. Et fenestras ejus, et vestibula in circuitu, sicut fenestras caeteras: quinquaginta cubitorum longitudine et latitudine viginti quinque cubitorum [ Al. in qua erat 50 cubitorum longitudo, et latitudo 25, absque cubitorum]. Et in gradibus septem ascendebatur ad eam: et vestibulum ante fores ejus: et caelatae palmae erant, una hinc, et altera inde in fronte ejus. Et porta atrii interioris in via australi: et mensus est a porta usque ad portam in via australi, centum cubitos. Et introduxit me in atrium interius ad portam australem: et mensus est portam juxta mensuras superiores. Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus eisdem mensuris: et fenestras ejus, et vestibulum ejus in circuitu, quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos. Et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum. Et vestibulum ejus ad atrium exterius, et palmas ejus in fronte, et octo gradus erant [ Al. add. ejus], quibus ascendebatur per [ Al. ad] eam. Et introduxit me in atrium interius per viam orientalem: et mensus est portam secundum mensuras superiores. Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, sicut supra: et fenestras ejus, et vestibula ejus in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum. Et vestibulum ejus, id est, atrii exterioris: et palmae caelatae in fronte ejus hinc et inde: et in octo gradibus ascensum ejus. Et introduxit me ad portam, quae respiciebat ad aquilonem: et mensus est secundum mensuras superiores, Thalamum ejus, frontem ejus, et vestibulum ejus, et fenestras ejus per circuitum, longitudine quinquagita cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum. Et vestibulum ejus respiciebat ad atrium exterius: et caelatura palmarum in fronte ejus hinc et inde: et in octo gradibus ascensus ejus. Et per singula gazophylacia ostium in frontibus [ Al. foribus] portarum: ibi lavabant holocaustum. Et in vestibulo portae, duae mensae hinc, et duae mensae inde: ut immoletur super eas holocaustum et pro peccato, et pro delicto. Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portae, quae pergit ad aquilonem, duae mensae: et ad latus alterum ante vestibulum portae, duae mensae: Quatuor mensae hinc, et quatuor mensae inde; per latera portae octo mensae erant, super quas immolabant: Quatuor autem mensae ad holocaustum, de lapidibus quadris exstructae: longitudine cubiti unius et dimidii: et latitudine cubiti unius et dimidii: et altitudine cubiti unius: super quas ponant [ Al. ponent] vasa, in quibus immolatur holocaustum, et victima. Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum: super mensas autem carnes oblationis. Et extra portam interiorem, gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portae respicientis ad aquilonem: Et facies eorum contra viam australem, una ex latere portae orientalis, quae respiciebat ad viam aquilonis. Et dixit ad me: Hoc est gazophylacium, quod respicit viam meridianam; sacerdotum erit [ Al. tacet erit], qui excubant in custodiis templi. Porro gazophylacium, quod respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris. Isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei. Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum: et altare ante faciem templi. Et introduxit me in vestibulum templi: et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: et latitudinem portae trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde. Longitudinem autem vestibuli vinginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus ascendebatur ad eam. Et columnae erant [ Al. earum] in frontibus; una hinc, et altera inde. [Cap. XLI.] Et introduxit me in templum, et mensus est frontes, sex cubitos latitudinis hinc, et sex cubitos latitudinis inde, latitudinem tabernaculi. Et latitudo portae, decem cubitorum erat: et latera portae, quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: Et mensus est longitudinem ejus quadraginta cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum. Et introgressus intrinsecus mensus est in fronte portae duos cubitos: et portam, sex cubitorum: et latitudinem portae, septem cubitorum. Et mensus est longitudinem ejus viginti cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum, ante faciem templi: Ex dixit ad me: Hoc est Sanctum sanctorum. Et mensus est parietem domus sex cubitorum: et latitudinem lateris quatuor cubitorum undique per circuitum domus. Latera autem, latus ad latus, bis triginta tria: et erant eminentia, quae ingrederentur per parietem domus, in lateribus per circuitum. ut continerent, et non attingerent parietem templi. Et platea erat in rotundum, ascendens sursum per cochleam, et in coenaculum templi deferebat per gyrum: Idcirco latius erat templum in superioribus: et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium. Et vidi in domo altitudinem per circuitum, fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio: Et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum: et interior domus in lateribus domus. Et inter gazophylacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique, et ostium lateris ad orationem: ostium unum ad viam aquilonis, et ostium unum ad viam australem: et latitudinem loci ad orationem, quinque cubitorum in circuitu. Et aedificium quod erat separatum, versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum. Paries autem aedificii, quinque cubitorum latitudinis per circuitum: et longitudo ejus nonaginta cubitorum. Et mensus est domus longitudinem, centum cubitorum: et quod separatum erat aedificium, et parietes ejus, longitudinis centum cubitorum. Latitudo autem ante faciem domus, et ejus quod erat separatum contra Orientem, centum cubitorum. Et mensus est longitudinem aedificii contra faciem ejus, quod erat separatum ad dorsum, ecthetas ex utraque parte centum cubitorum: et templum interius, et vestibula atrii. Limina, et fenestras obliquas, et ecthetas in circuitu per tres partes, contra uniuscujusque limen, stratumque ligno per gyrum in circuitu: terra autem usque ad fenestras, et fenestrae clausae super ostia. Et usque ad domum interiorem, et forinsecus per omnem parietem in circuitu intrinsecus, et forinsecus, ad mensuram. Et fabrefacta cherubim et palmae: et palma inter cherub et cherub. duasque facies habebat cherub. Faciem hominis juxta palmam ex hac parte, et faciem leonis juxta palmam ex alia parte, expressam per omnem domum in circuitu. De terra usque ad superiora portae cherubim et palmae caelatae erant in pariete templi. Limen quadrangulum, et facies Sanctuarii, aspectus contra aspectum. Altaris lignei trium cubitorum altitudo, et longitudo ejus duorum cubitorum: Et anguli ejus, et longitudo ejus: et parietes ejus lignei. Et locutus est ad me: Haec est mensa coram Domino, Et duo ostia erant in templo, et in Sanctuario. Et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola, quae in se invicem plicabantur: bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum. Et caelata erant in ipsis ostiis templi cherubim, et sculpturae palmarum, sicut in parietibus quoque expressae erant: quam ob rem erant et grossiora ligna in vestibuli fronte forinsecus. Super quae fenestrae obliquae, et similitudo palmarum hinc atque inde in humerulis vestibuli, secundum latera domus latitudinemque parietum. [Cap. XLII.] Et eduxit me in atrium exterius per viam ducentem ad aquilonem, et introduxit me in gazophylacium, quod erat contra separatum aedificium, et contra aedem vergentem ad aquilonem. In facie longitudinis, centum cubitos ostii aquilonis: et latitudinis quinquaginta cubitos, contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici. Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens viae cubiti unius: Et ostia eorum ad aquilonem: Ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora: quia supportabant porticus, quae ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis aedificii. Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant columnae atriorum: propterea eminebant de inferioribus et de mediis a terra cubitis quinquaginta. Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quae erant in via atrii exterioris ante gazophylacia: longitudo ejus quinquaginta cubitorum. Quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris, quinquaginta cubitorum: et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum. Et erat subter gazophylacia haec introitus ab oriente ingredientium in ea de atrio exteriori. In latitudine periboli atrii, quod erat contra viam orientalem, in faciem aedificii separati, et erant ante aedificium gazophylacia. Et via ante faciem eorum, juxta similitudinem gazophylaciorum, quae erant in via aquilonis: Secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum: et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum. Secundum ostia gazophylaciorum, quae erant in via respicientes ad Notum. ostium in capite viae: quae via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus. Et dixit ad me: Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, quae sunt ante aedificium separatum: Haec sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes, qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum: Ibi ponent Sancta sanctorum, et oblationes pro peccato, et pro delicto. locus enim sanctus est. Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius: Et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt: Vestienturque vestimentis aliis, et sic procedent ad populum. Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portae, quae respiciebat ad viam orientalem: et mensus est eam undique per circuitum. Mensus autem est contra ventum orientalem calamo mensurae, quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum. Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum: Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum. Et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae. Per quatuor ventos mensus est illud [ Al. tacet illud], murum ejus undique per circuitum longitudine quingentorum cubitorum, et latitudine quingentorum cubitorum, dividentem inter Sanctuarium et vulgi locum. [Cap. XLIII.] Et duxit me ad portam, quae respiciebat ad viam orientalem. Et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam orientalem: Et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a majestate ejus. Et vidi visionem secundum speciem quam videram, quando venit, ut disperderet civitatem: Et species secundum aspectum, quem videram juxta fluvium Chobar: et cecidit super faciem meam. Et majestas Domini ingressa est templum per viam portae, quae respiciebat ad orientem. Et levavit me spiritus, et introduxit me in atrium interius: et ecce repleta erat gloria Domini domus. Et audivi loquentem ad me de domo, et vir qui stabat juxta me, dixit ad me: Fili hominis, locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in aeternum. Et non polluent ultra domus Israel nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum in fornicationibus suis, et in ruinis regum suorum, et in excelsis. Qui fabricati sunt limen suum juxta limen meum, et postes suos juxta postes meos: et murus erat inter me et eos: Et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus, quas fecerunt: propter quod consumpsi eos in ira mea. Nunc ergo repellant procul fornicationem suam, et ruinas regum suorum a me: et habitabo in medio eorum semper. Tu autem, fili hominis, ostende domui Israel templum, et confundantur ab iniquitatibus suis, et metiantur fabricam: et erubescant ex omnibus, quae fecerunt: Figuram domus, et fabricae ejus exitus, et introitus. et omnem descriptionem ejus, et universa praecepta ejus, cunctumque ordinem ejus [ Al. tacet ejus], et omnes leges ejus ostende eis, et scribes in oculis eorum: Ut custodiant omnes descriptiones [ Al. distributiones] ejus, et praecepta illius, et faciant ea. Ista est lex domus in summitate montis: Omnis finis ejus in circuitu, Sanctum sanctorum est [ Al. erit]: haec ergo est lex domus. Istae autem mensurae altaris in cubito verissimo, qui habebat cubitum et palmum: In sinu ejus erat cubitus et cubitus in latitudine, et definitio ejus usque ad labium ejus in circuitu, palmus unus [ Al. palmi unius]. Haec quoque erat fossa altaris. Et de sinu terrae usque ad crepidinem novissimam duo cubiti, et latitudo cubiti unius: Et a crepidine minore usque ad crepidinem majorem quatuor cubiti, et latitudo cubiti unius. Ipse autem Ariel quatuor cubitorum: et ab Ariel usque ad sursum, cornua quatuor. Et Ariel duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis: quadrangulatum aequis lateribus. Et crepido quatuordecim cubitorum longitudinis, per quatuordecim cubitos latitudinis in quatuor angulis ejus: Et corona in circuitu ejus dimidii cubiti, et sinus ejus unius cubiti per circuitum, gradus autem ejus versi ad Orientem. Et dixit ad me: Fili hominis, haec dicit Dominus Deus: Hi sunt ritus altaris, in quacumque die fuerit fabricatum; ut offeratur super illud holocaustum, et effundatur sanguis, Et dabis sacerdotibus, et Levitis, qui sunt de semine Sadoc, qui accedunt ad me, ait Dominus Deus, ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato. Et assumens de sanguine ejus, pones super quatuor cornua ejus, et super quatuor angulos crepidinis, et super coronam in circuitu: et mundabis illud, et expiabis. Et tolles vitulum, qui oblatus fuerit pro peccato: et combures eum in separato loco domus extra sanctuarium. Et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum pro peccato: et expiabunt altare, sicut expiaverunt in vitulo. Cumque compleveris expians illud, offeres vitulum de armento immaculatum, et arietem de grege immaculatum. Et offeres eos in conspectu Domini; et mittent sacerdotes super eos sal, et offerent eos holocaustum Domino. Septem diebus facies hircum pro peccato quotidie: et vitulum de armento, et arietem de pecoribus, immaculatos offerent. Septem diebus expiabunt altare, et mundabunt illud: et implebunt manum ejus. Expletis autem diebus, in die octavo et ultra, facient sacerdotes super altare holocausta vestra, et quae pro pace offerunt: et placatus ero vobis, ait Dominus Deus. [Cap. XLIV.] Et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad orientem. et erat clausa. Et dixit Dominus ad me: Porta haec clausa erit: non aperietur, et vir non transibit per eam: quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam, eritque clausa principi. Princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino: Per viam vestibuli portae ingredietur, et per viam ejus egredietur. Et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectu domus: et vidi, et ecce implevit gloria Domini domum Domini. et cecidi in faciem meam. Et dixit ad me Dominus: Fili hominis, pone cor tuum, et vide oculis tuis, et auribus tuis audi omnia, quae ego loquor ad te de universis caeremoniis domus Domini, et de cunctis legibus ejus: Et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus Sanctuarii, Et dices ad exasperantem me domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Sufficiant vobis omnia scelera vestra, domus Israel: eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ut sint in Sanctuario meo, et polluant domum meam: Et offertis panes meos, adipem, et sanguinem: et dissolvitis [ Al. dissolvistis] pactum meum in omnibus sceleribus vestris: Et non servastis praecepta Sanctuarii mei: et posuistis custodes observationum mearum in Sanctuario meo vobismetipsis. Haec dicit Dominus Deus: Omnis alienigena incircumcisus corde, et incircumcisus carne, non ingredietur Sanctuarium meum, omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israel. Sed et Levitae, qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israel, et erraverunt a me post idola sua, et portaverunt [ Al. portabunt] iniquitatem suam: erunt [ Al. qui erant] in sanctuario meo aeditui, et janitores portarum domus, et ministri domus: Ipsi mactabunt [ Al. mactabant] holocausta, et victimas populi: et ipsi stabunt in conspectu eorum, ut ministrent eis [ Al. stabant ante eos ut ministrarent pro illis]. Pro eo quod ministraverunt illis [ Al. pro eis] in conspectu idolorum suorum, et facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis: Idcirco levavi manum meam super eos, ait Dominus Deus, et portabunt [ Al. portaverunt] iniquitatem suam: Et non appropinquabunt ad me, ut sacerdotio fungantur mihi, neque accedent ad omne Sanctuarium meum juxta Sancta sanctorum: Sed portabunt confusionem suam, et scelera sua quae fecerunt. Et dabo eos janitores domus in omni ministerio ejus, et in universis quae fient [ Al. fiunt] in ea. Sacerdotes autem et Levitae filii Sadoch, qui custodierunt caeremonias Sanctuarii mei, cum errarent filii Israel a me, ipsi accedent ad me, ut ministrent mihi: Et stabunt in conspectu meo, ut offerant mihi adipem, et sanguinem, ait Dominus Deus, Ipsi ingredientur Sanctuarium meum, et ipsi accedent ad mensam meam, ut ministrent mihi, et custodiant caeremonias meas. Cumque ingredientur portas atrii interioris, vestibus lineis induentur: nec ascendet super eos quidquam laneum, quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus. Vittae lineae erunt in capitibus eorum, et feminalia linea erunt in lumbis eorum, et non accingentur in sudore. Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimentis suis, in quibus ministraverant, et reponent ea in gazophylacio Sanctuarii, et vestient se vestimentis aliis: et non sanctificabunt populum in vestibus suis. Caput autem suum non radent, neque comam nutrient: sed tondentes attondent capita sua. Et vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius. Et viduam et repudiatam non accipient uxores, sed virgines de semine domus Israel: sed et viduam, quae fuerit vidua a sacerdote, accipient, Et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum, et inter mundum et immundum ostendent eis. Et cum fuerit controversia, stabunt in judiciis meis, et judicabunt: Leges meas, et praecepta mea in omnibus solemnitatibus meis custodient, et Sabbata mea sanctificabunt. Et ad mortuum hominem non ingredientur, ne polluantur, nisi ad patrem et matrem, et filium et filiam, et fratrem et sororem, quae alterum virum non habuerit: in quibus contaminabuntur. Et postquam fuerit emundatus, septem dies numerabuntur ei. Et in die introitus sui in Sanctuarium ad atrium interius, ut ministret mihi in sanctuario, offeret pro peccato suo, ait Dominus Deus [ Al. Domino Deo]. Non erit autem eis haereditas, ego haereditas eorum: et possessionem non dabitis eis in Israel, ego enim possessio eorum. Victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent: et omne votum in Israel ipsorum erit. Et primitiva omnium primogenitorum; et omnia libamenta ex omnibus quae offeruntur, sacerdotum erunt: Et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti, ut reponat benedictionem domui tuae [ Al. suae]. Omne morticinum, et captum a bestia de avibus et de pecoribus non comedent sacerdotes. [Cap. XLV.] Cumque coeperitis terram dividere sortito [ Al. in possessionem], separate primitias Domino, sanctificatum de terra, longitudine viginti quinque millia, et latitudine decem millia: Sanctificatum erit in omni termino ejus per circuitum. Et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per quingentos, quadrifariam per circuitum: et quinquaginta cubitis in suburbana ejus per gyrum. Et a mensura ista mensurabis longitudinem vigintiquinque millium, et latitudinem decem millium: et in ipso erit templum, Sanctumque sanctorum. Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris Sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini: et erit eis locus in domos, et in Sanctuarium sanctitatis. Viginti quinque autem millia longitudinis, et decem millia latitudinis erunt Levitis, qui [ Al. Levitae autem qui] ministrant domui: ipsi possidebunt viginti gazophylacia. Et possessionem civitatis dabitis quinque millia latitudinis, et longitudinis viginti quinque millia, secundum separationem Sanctuarii, omni domui Israel. Principi quoque hinc, et inde in separationem Sanctuarii, et in possessionem civitatis, contra faciem separationis Sanctuarii, et contra faciem possessionis urbis: A latere maris usque ad mare, et a latere orientis usque ad orientem: Longitudinis autem juxta unamquamque partem, a termino occidentali usque ad terminum orientalem. De terra [ Al. Terrae] erit ei possessio in Israel: et non depopulabuntur ultra principes populum meum: sed terram dabunt domui Israel secundum tribus eorum. Haec dicit Dominus Deus: Sufficiat vobis, principes Israel: iniquitatem et rapinas intermittite, et judicium et justitiam facite; separate confinia vestra a populo meo, ait Dominus Deus. Statera justa, et ephi justum et batus justus erit vobis. Ephi et batus aequalia, et unius mensurae erunt: Ut capiat decimam partem cori batus, et decimam partem cori ephi: juxta mensuram cori erit aequa libratio eorum. Siclus autem viginti obolos habeat [ Al. habet]. Porro viginti sicli, et viginti quinque sicli, et quindecim sicli minam facient [ Al. faciunt]. Et hae sunt primitiae, quas tolletis: sextam partem ephi de coro frumenti, et sextam partem ephi de coro hordei. Mensura quoque olei, batus olei, decima pars cori est: et decem bati corum faciunt: quia decem bati implent corum. Et arietem unum de grege ducentorum, de his quae nutriunt [ Al. nutrit] Israel in sacrificium, et in holocaustum, et in pacifica, ad expiandum pro eis, ait Dominus Deus. Omnis populus terrae tenebitur primitiis his principi in Israel. Et super principem erunt holocausta, et sacrificium, et libamina in solemnitatibus, et in kalendis, et in sabbatis, in universis solemnitatibus domus Israel: Ipse faciet pro peccato sacrificium, et holocaustum, et pacifica ad expiandum pro domo Israel. Haec dicit Dominus Deus: In primo mense, una mensis, sumes vitulum de armento immaculatum: et expiabis Sanctuarium. Et tollet sacerdos de sanguine, quod erit pro peccato: et ponet in postibus domus, et in quatuor angulis crepidinis altaris, et in postibus portae atrii interioris. Et sic facies in septima mensis, pro unoquoque, qui ignoravit [ Al. ignoraverit], et errore deceptus est, et expiabis [ Al. expiabitis] pro domo. In primo mense, quarta decima die mensis, erit vobis Paschae solemnitas: septem diebus azyma, comedentur [ Al. comedent]. Et faciet princeps in die illa pro se, et pro universo populo terrae, vitulum pro peccato. Et in septem dierum solemnitate faciet holocaustum Domino septem vitulos, et septem arietes immaculatos quotidie septem diebus: et pro peccato hircum caprarum quotidie. Et sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem faciet: et olei hin per singula ephi. Septimo mense, quinta decima die mensis in solemnitate, faciet sicut supra dicta sunt per septem dies, tam pro peccato, quam pro holocausto, et in sacrificio, et in oleo. [Cap. XLVI.] Haec dicit Dominus Deus: Porta atrii interioris, quae respicit ad orientem, erit clausa sex diebus, in quibus opus fit, die autem sabbati aperietur, sed et in die kalendarum aperietur. Et intrabit princeps per viam vestibuli portae deforis, et stabit in limine portae: et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus: Et adorabit super limen portae, et egredietur: porta autem non claudetur usque ad vesperam. Et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in sabbatis, et in kalendis, coram Domino. Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino: in die sabbati sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum. Et sacrificium ephi per arietem: in [ Al. tacet in] agnis autem sacrificium, quod dederit manus ejus, et olei hin per singula ephi. In die autem kalendarum vitulum de armento immaculatum: et sex agni et arietes immaculati erunt. Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium: De [ Al. tacet De] agnis autem, sicut invenerit manus ejus. et olei hin per singula ephi. Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portae ingrediatur, et per eamdem viam exeat. Et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis, ut adoret, egrediatur per viam portae meridianae: Porro qui ingreditur per viam portae meridianae, egrediatur per viam portae aquilonis: Non revertetur per viam portae, per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur. Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur, et cum egredientibus egredietur. Et in nundinis, et in solemnitatibus erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem: Agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus: et olei hin per singula ephi. Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino; aperietur ei porta quae respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum, et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati: et egredietur, claudeturque porta postquam exierit. Et agnum ejusdem anni [ Al. anniculum] immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino: semper mane faciet illud. Et sacrificium faciet super eo cata [ Al. tacet cata] mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut [ Al. et] misceatur similae: Sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum. Faciet [ Al. Facietis] agnum, et sacrificium, et oleum cata [ Al. tacet cata] mane mane: holocaustum sempiternum. Haec dicit Dominus Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis: haereditas ejus, filiorum suorum erit, possidebunt eam haereditarie. Si autem dederit legatum de haereditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et [ Al. sed] revertetur ad principem: haereditas autem ejus, filiis ejus erit. Et non accipiet princeps de haereditate populi per violentiam, et de possessione eorum: sed de possessione sua haereditatem dabit filiis suis: ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua. Et introduxit me per ingressum, qui erat ex latere portae, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, quae [ Al. qui] respiciebant ad aquilonem: et [ Al. add. ecce] erat ibi locus vergens ad occidentem. Et dixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro delicto, et pro peccato: ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus. Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii: Et ecce atriolum erat in angulo atrii. atriola singula per angulos atrii. In quatuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum: mensurae unius quatuor erant. Et paries per circuitum ambiens quatuor atriola: et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum. Et dixit ad me: Haec est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini [ Al. tacet Domini] victimas populi. [Cap. XLVII.] Et convertit [ Al. converti] me ad portam domus, et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem: facies enim domus respiciebat ad orientem: aquae autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altaris. Et eduxit me per viam portae aquilonis, et converti me ad viam foras portam exteriorem, viam quae respiciebat ad orientem: et ecce aquae redundantes a latere dextro. Cum egrederetur vir ad orientem, qui habebat funiculum in manu sua, et mensus est mille cubitos: et transduxit me per aquam usque ad talos. Rursumque mensus est mille, et transduxit me per aquam usque ad genua: Et mensus est mille, et transduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torrentem, quem non potui pertransire; quoniam intumuerant aquae profundae torrentis, qui non potest [ Al. poterat] transvadari. Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis. Et eduxit me, et convertit ad ripam torrentis. Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte. Et ait ad me: Aquae istae, quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis, et descendunt ad plana deserti, intrabunt mare, et exibunt, et sanabuntur aquae. Et omnis anima vivens, quae serpit quocumque venerit torrens, vivet: Et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquae istae, et sanabuntur et vivent omnia, ad quae venerit torrens. Et stabunt super illas piscatores, ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit: Plurimae species erunt piscium ejus, sicut pisces maris magni, multitudinis nimiae: In littoribus autem ejus, et in palustribus non sanabuntur, quia in salinas dabuntur. Et super torrentem orietur in ripis ejus ex utraque parte omne lignum pomiferum: non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus ejus: Per singulos menses afferet primitiva, quia aquae ejus de sanctuario egredientur: Et erunt fructus ejus in cibum, et folia ejus ad medicinam, Haec dicit Dominus Deus: Hic est terminus, in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israel: quia Joseph duplicem funiculum habet. Possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus; super [ Al. in] quam levavi manum meam, ut darem patribus vestris: et cadet terra haec vobis in possessionem. Hic est autem terminus terrae: ad plagam septentrionalem, a mari magno via Ethalon, venientibus Sadada, Emath, Berotha, Sabarim, quae est inter terminum [ Al. medium] Damasci et confinium Emath, domus Atthicon, quae est juxta terminum Auran. Et erit terminus a mari usque ad atrium Enon terminus Damasci, et ab aquilone ad aquilonem, et terminus Emath: plaga autem [ Al. tacet autem] septentrionalis. Porro plaga orientalis de medio Auran. et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terrae Israel, Jordanis disterminans ad mare orientale, metiemini etiam plagam orientalem. Plaga autem australis meridiana, a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades: et [ Al. Cades quoque est] torrens usque ad mare magnum: et [ Al. haec est] plaga ad meridiem australis: Et plaga maris, mare magnum a confinio per directum donec venias Emath: haec est plaga maris. Et dividetis terram istam vobis per tribus Israel: et mittetis eam in haereditatem vobis, et advenis, qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum: Et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israel: vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israel. In tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus. [Cap. XLVIII.] Et haec nomina tribuum a finibus aquilonis juxta viam Ethalon pergentibus Emath, atrium Enon terminus Damasci ad aquilonem juxta Emath. Et erit ei plaga orientalis [ Al. a plaga orientali] mare, Dan una. Et ad terminum [ Al. a termino] Dan, a plaga orientali usque ad plagam maris, Aser una: Et super terminum Aser, a plaga orientali usque ad plagam maris, Nephthali una. Et super terminum Nephthali, a plaga orientali usque ad plagam maris, Manasse una. Et super terminum Manasse, a plaga orientali usque ad plagam maris, Ephraim una. Et super terminum Ephraim, a plaga orientali usque ad plagam maris, Ruben una. Et super terminum Ruben, a plaga orientali usque ad plagam maris, Juda una. Et super terminum Juda, a plaga orientali usque ad plagam maris, erunt primitiae, quas separabitis, viginti quinque millibus latitudinis et longitudinis, sicut singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris: Et erit sanctuarium in medio ejus. Primitiae, quas separabitis Domino, longitudo viginti quinque millibus, et latitudo decem millibus. Hae autem erunt primitiae Sanctuarii sacerdotum: ad aquilonem longitudinis viginti quinque millia, et ad mare latitudinis decem millia, sed et ad orientem latitudinis decem millia, et ad meridiem longitudinis viginti quinque millia; Et erit Sanctuarium Domini in medio ejus. Sacerdotibus Sanctuarium erit de filiis Sadoc, qui custodierunt caeremonias meas, et non erraverunt cum errarent filii Israel, sicut erraverunt et Levitae. Et erunt eis primitiae de primitiis terrae Sanctum sanctorum, juxta terminum Levitarum. Sed et Levitis similiter juxta fines sacerdotum viginti quinque millia longitudinis, et latitudinis decem millia. Omnis longitudo viginti et quinque millia, et latitudo decem millium. Et non venundabunt ex eo, neque mutabunt, nec transferentur primitiae terrae, quia sanctificatae sunt Domino. Quinque millia autem quae supersunt in latitudine per viginti quinque millia, profana erunt urbis in habitaculum, et in suburbana: et erit civitas in medio ejus: Et hae mensurae ejus: ad plagam septentrionalem quingenti et quatuor millia; et ad plagam meridianam quingenti et quatuor millia: et ad plagam orientalem quingenti et quatuor millia: et ad plagam occidentalem quingenti et quatuor millia: Erunt autem suburbana civitatis ad aquilonem ducenti quinquaginta, et ad meridiem ducenti quinquaginta, et ad orientem ducenti quinquaginta, et ad mare ducenti quinquaginta. Quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias Sanctuarii, decem millia in orientem, et decem millia ad occidentem, erunt sicut primitiae Sanctuarii: et erunt fruges ejus in panes [ Al. cibum his], qui serviunt civitati. Servientes autem civitati, operabuntur ex omnibus tribubus Israel. Omnes primitiae viginti quinque millium, per viginti quinque millia in quadrum, separabuntur in primitias Sanctuarii, et in possessionem civitatis. Quod autem reliquum fuerit, principis erit ex omni parte primitiarum Sanctuarii, et possessionis civitatis regione viginti quinque millium primitiarum usque ad terminum orientalem: Sed et ad mare [ Al. a mari], e regione viginti quinque millium usque ad terminum maris, similiter in partibus principis erit: Et erunt primitiae Sanctuarii, et Sanctuarium templi in medio ejus. De possessione autem Levitarum, et de possessione civitatis in medio partium principi: erit inter terminum Juda, et inter terminum Benjamin, et ad principem pertinebit. Et reliquis tribubus: A plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Benjamin una. Et contra terminum Benjamin, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Simeon una. Et super terminum Simeonis, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Issachar una. Et super terminum Issachar, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Zabulon una. Et super terminum Zabulon, a plaga orientali usque ad plagam maris, Gad una. Et super terminum Gad, ad plagam austri in meridie: et erit finis de Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, haereditas contra mare magnum. Haec est terra, quam mittetis [ Al. metiemini] in sortem tribubus Israel: et hae partitiones earum, ait Dominus Deus. Et hi [ Al. tacet hi] egressus civitatis: A plaga septentrionali quingentos et quatuor millia mensurabis. Et portae civitatis in nominibus [ Al. ex hominibus] tribuum Israel, portae tres a septentrione, porta Ruben una porta Juda una, porta Levi una. Et ad plagam orientalem, quingentos et quatuor millia: et portae tres, porta Joseph una, porta Benjamin una, porta Dan una. Et ad plagam meridianam, quingentos et quatuor millia metieris: et portae tres, porta Simeonis una, porta Issachar una, porta Zabulon una. Et ad plagam occidentalem, quingentos et quatuor millia, et portae eorum tres, porta Gad una, porta Aser una, porta Nephthali una. Per circuitum, decem et octo millia: et nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem. Explicit liber Ezechielis prophetae.