(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)
Migne Patrologia Latina Tomus 113
Liber Exodus
Liber Exodus (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 113.0296B
PROTHEMATA IN EXODUM. 113.0183A|
(RAB.) In Pentateucho excellit Exodus, in quo pene omnia sacramenta quibus Ecclesia instruitur, figuraliter exprimuntur. Per corporalem enim exitum filiorum Israel de Aegypto corporalis noster exitus de Aegypto spirituali signatur. Per mare Rubrum, et Pharaonis submersionem atque Aegyptiorum, baptismi mysterium et spiritualium hostium interitus. Per typici agni immolationem, et Hebraeorum liberationum, veri Agni passio et nostra redemptio. De coelo datur manna, et aqua de petra. Hic est panis qui de coelo descendit (Joan. VI) et doctrina Christi. In monte dantur praecepta atque judicia populo Dei, ut supernis subjiciamur disciplinis. 113.0183B| Tabernaculum, et vasa ejus construuntur, cultus et sacrificia imperantur, quibus Ecclesiae ornatus et spiritualia sacrificia significantur. Mystica unctio et thymiamata conficiuntur, quibus sanctificatio spiritus et orationis odoramenta commendantur. Hinc Paulus ait: Omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt, etc.
I Cor. X.) Hinc quoque Joannes: Facta sunt haec, inquit, ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo (Joan. XIX).
(BED.) Veelle Semoth ( ) Hebraice: ἒξοδος Graece: exodus, exitus vel egressus Latine.
CAPUT PRIMUM.
VERS. 5.-- Erant igitur omnes animae eorum qui 113.0183C| egressi sunt de femore Jacob, septuaginta, etc. Septuaginta animae, id est, septuaginta discipuli, cum Jacob, id est, Christo, ingrediuntur in Aegyptum, id est, mundum, missi scilicet ad praedicandum. Aliter, septuaginta animae Aegyptum ingressae, mystice in numero remissionis accipiuntur, ut huic scilicet saeculo, quod per Aegyptum figuratur, post tanta peccata detur remissio peccatorum.
VERS. 6, 7.-- Quo mortuo, etc. (ISID. in Exod. ) Sic postquam verus Joseph pro omnibus gustavit mortem, et destruxit eum qui mortis imperium habebat, multiplicatus est populus fidelium. Nisi enim in terra granum mortuum fuisset, solum mansisset.
(ORIG., hom. 1, in Exod.) Si moriatur in te Joseph, 113.0183D| id est, mortificationem Christi in te suscipias, et mortifices membra tua peccato, multiplicantur in te filii Israel, sensus scilicet boni et spirituales. Si enim sensus carnis mortificentur, sensus animae crescunt, et morientibus in te vitiis, virtutes augentur, et terra et multiplicat in operibus bonis, quae per officium corporis ministrantur. Paulum multiplicaverat terra, qui dicebat: Permanere autem 113.0184A| in carne magis necessarium est propter vos. Dum enim manet in terra, id est in carne sua, multiplicatur credendo Ecclesia, acquirendo populum Deo, et ab Hierusalem usque ad Illyricum Evangelium praedicando.
VERS. 8-10.-- Surrexit interea rex novus super Aegyptum, etc. (ORIG.) Allegorice. Hic est diabolus, qui dixit in corde suo: Non est Deus; qui genti suae, id est apostatis angelis, dicit: Ecce populus filiorum Israel, eorum scilicet qui possunt mente Deum videre, potentior est nobis: Venite, opprimamus eum sapienter. Sentit diabolus quia magnus sit populus Israel, et fortior ipso, quia saepe congressus est, saepe superatur. Scit Jacob luctatum esse, et adjutorio angeli obtinuisse contra adversarium, et invaluisse 113.0184B| cum Deo. Aliorum quoque sanctorum luctas sensit, spiritualia certamina pertulit: timet ne quando eveniat bellum, et consentiant adversariis ejus, et divictis eis [devicto eo] discedant de terra sua. Videtur mihi ex his quae patriarchis et prophetis de adventu Christi indicata fuerant, quia sentit venturum qui exuat principatus ejus et potestates, cum fiducia triumphet eos et affligat in ligno crucis.
(RAB. in Exod., tom. II.) In Chronicis Eusebii et Hieronymi legimus, etc., usque ad et in mari Rubro periit, multi Pharaones fuerunt.
(ORIG. homil. 1.) Moraliter. Primum requirere volo quis est rex in Aegypto qui scit Joseph, et qui nescit. Dum enim ille regnaret qui sciebat Joseph, non dicuntur 113.0184C| afflicti filii Israel, neque in luto et latere consumpti; neque masculi eorum necati, et feminae vivificatae; sed cum coepit regnare, qui non noverat Joseph. Si Dominus regit nos, et sensus mentis vel animae nostrae illuminatur a Deo, memorans Christum resurrexisse a mortuis, in Aegypto, id est in carne nostra, spiritus noster regnum cum justitia tenet, et filios Israel, id est sensus rationabiles vel virtutes, in luto et latere non consumit, nec curis terrenis atterit. Si horum memoriam sensus noster perdiderit, Christum nescierit: tunc sapientia carnis, quae est inimica Deo, succedit in regnum; alloquitur gentem suam, id est corporeas voluptates, et vitiorum ducibus ad consilium vocatis, deliberat contra filios Israel, quomodo circumveniantur, opprimantur 113.0184D| luto, et latere affligantur; mares exponant, feminas alant, aedificent civitates Aegyptii et civitates munitas. Nec putandum est divinos libros Aegyptiorum gesta narrare sine causa: sed quae scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt (Rom. XV), ut qui haec audis, si forsitan baptizatus es et annumeratus inter filios Israel, et suscepisti in te Dominum regem, et post haec volueris declinare et opera 113.0185A| saeculi agere, actus terrae et lutea explere ministeria: scias quia surrexit in te rex alius, qui nescit Joseph, rex Aegypti; ipse te cogit ad opera sua, et laterem operari et lutum; ipse, superappositis magistris et compulsoribus, ad opera terrena flagellis agit, ut aedifices illi civitates; per saeculum discurrere facit maris, et terrae elementa pro cupiditate turbare: forum litibus pulsare et pro exiguo terrae cespite propinquos jurgiis fatigare; castitati insidiari, decipere innocentiam, domi foeda, foris crudelia, intra concientiam flagitiosa committere; in hujusmodi scito te regi Aegypti militare, quod est mundi hujus spiritu agi.
VERS. 11-13.-- Praeposuit itaque eis, etc. (ORIG.) Diabolus, convocata gente sua, opprimere cupit 113.0185B| rationabilem sensum, qui nunc figuraliter dicitur Israel: praeficit magistros operum, qui cogant eos discere opera carnis, secundum illud psalmi CV: Commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum. Docet aedificare civitates Pharaoni. Phitom, quae significat os defectionis, vel abyssi; et Ramesses, quae est commotio tineae, et On, id est Heliopolis, quae dicitur civitas solis. Deficit os, cum mendacium loquitur a veritate et probationibus. Ille ab initio mendax fuit, et ideo tales civitates vult sibi aedificari: os abyssi, quia abyssus perditionis ejus est locus; alia ejus civitas est commotio tineae: qui enim eum sequitur, ibi thesaurizat ubi tinea demolitur, et fures effodiunt et furantur (Matth. VI). Civitatem quoque Solis aedificat, falso nomine transfigurans se 113.0185C| in angelum lucis. In his occupat mentes, quae factae sunt ut videant Deum. Prospicit tamen imminere sibi bella et maturum gentis suae exitium; ideo dicit, Gens Israel valet super nos, utinam et nos sentiat valere super se: ut scilicet cogitationes, et concupiscentias malas, quas immittit, non suscipiam sed jacula ignita scuto fidei repellam, et in omnibus quae suggesserit, dicam: Vade retro, Satana: scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matth. IV). Sed et hoc quod dicit, Ne forte accidat nobis bellum, et consentiant hi cum adversariis nostris, ex propheticis vocibus praevidet sibi venturum bellum, et derelinquendum se a filiis Israel, et quod consentiant adversario ejus, et adjiciantur ad 113.0185D| Dominum. Hoc est quod Jeremias ait (cap. XVII). Clamavit perdix, congregavit quae non peperit, fecit divitias, et non in judicio: in dimidio dierum ejus derelinquent eum, et in novissimis suis erit stultus. Intelligit ergo perdicem se, quae non peperit, congregasse; et quod hi, quos sine judicio congregavit, relinquent eum, et sequentur Christum, qui genuit. Ipse stultus remanebit, cum ad factorem suum et parentem universa creatura confugerit; ideo indignatur, dicens: Ne expugnantes nos exeant de terra nostra. Non vult nos exire de terra sua, ut semper portemus imaginem terreni: ne eo relicto fugiamus ad eum qui praeparavit regnum coelorum, relinquentes imaginem terreni, et suscipientes imaginem coelestis. Ideo statuit magistros operum, qui artes suas 113.0186A| doceant, et nos artifices malitiae faciant. Et quia sunt multi magistri malitiae, quos praefecit Pharao, qui imperant, exigunt, extorquent terrena opera: ideo Christo veniente fecit alios doctores contra illos pugnantes, qui subjicientes omnes principatus eorum, et potestates, et virtutes, defendant a violentia filios Israel, et doceant Israelitica opera, et mente videre Deum; relinquere opera Pharaonis, exire de terra Aegypti, Aegyptios mores et totum veterem hominem cum actibus suis exuere, et induere novum, qui secundum Deum creatus est.
(ISID.) Israel populum Christianum, Pharao diabolum significat: qui luti et lateris imponit gravissimum jugum, servitutem scilicet terreni et lutulenti operis; admistis paleis, id est, levibus et irrationabilibus 113.0186B| factis: ut omnibus onere peccatorum oppressis, nemo sit qui regnum ejus disperdat aut vincat.
VERS. 15.-- Dixit autem rex Aegypti obstetricibus, etc. (ORIG., hom. 2.) Haec non solum in mundo, qui Aegyptus spiritualiter dicitur, sed in unoquoque nostrum deprehendimus: princeps hujus mundi non vult vivificari masculos, sed feminas; in femina caro et affectus carnis designatur: vir autem rationabilis est sensus, et intellectualis est spiritus, qui potest coelestia capere, Deum intelligere, quae sursum sunt quaerere. Hunc odit princeps Aegypti et necari cupit; cupit autem quae carnis sunt, vivere, et quae ad materiam pertinent corporalem, hae non solum vivere, sed augeri et excoli: vult enim ut omnes carnalia sapiant, temporalia et quae sunt super terram quaerant; nemo 113.0186C| levet ad coelum oculos; nemo requirat unde huc venerit; nemo patriam paradisum recordetur. Cum ergo videris homines in voluptatibus vitam ducere, luxu fluitare, conviviis et impudicitiis operam dare, scito quia in his rex Aegypti masculos necat, et vivificat feminas. Si vero unum de mille ad Deum converti, oculos sursum erigere, aeterna quaerere, odisse delicias et luxuriam, amare continentiam: istum quasi masculum necari cupit Pharao, persequitur, mille machinis oppugnat; odit tales, vivere in Aegypto non sinit. Inde est quod in hoc mundo servi Dei habentur contemptui, expositi contumeliis; inde in eos odia et persecutiones concitantur.
Obstetricibus. (ORIG., ibid.) Iste etiam obstetrices corrumpere nititur. Quarum una vocabatur Sephora, 113.0186D| id est, passer; altera Phua, scilicet rubens vel verecunda; per has necari mares et vivificari feminas quaerit: sed et timebant obstetrices Deum, et non sicut praecepit eis, fecerunt. Obstetrices docuerunt ante nos quamdam rationabilis eruditionis formam tenere. Obstetrices enim medicae sunt, et tam masculos nascentes quam feminas fovent. Eruditio ergo communis est rationabilis scientia, et ad omnem pene pervenit sensum, omnes instruit et fovet. Si quis in ea virilis animi fuerit, qui velit coelestia quaerere, divina sectari, velut medicatus et fortis, per has eruditiones ad divirorum intelligentiam paratior veniret. Est enim una, velut passer, quae celsiora docet, et rationabilis doctrinae pennis in altum provocat; 113.0187A| altera, rubens vel verecunda, moralis est, mores componit, verecundiam docet et honestatem. Mihi tamen (quia dicit Scriptura de his quod timuerunt Deum, et non fecerunt juxta praeceptum regis Aegypti ) videntur utriusque Testamenti figuram servare, et Sephora, quae passer interpretatur, legi, quae spiritualis est, convenire: Phua vero, quae rubens vel verecunda, indicare Evangelia, quae Christi sanguine rubent, et per universum mundum passionis cruore rutilant. Ab his ergo animae quae nascuntur in Ecclesia, velut obstetricibus medicantur, quia de Scripturis cuncta eruditionis medicamina conferuntur. Tentat tamen Pharao per has necare masculos, cum studiosis in divinis Scripturis haereses et prava dogmata suggerit. Sed stat immobile fundamentum 113.0187B| Dei. Timent enim obstetrices Deum, id est, timorem Dei docent, qui est initium sapientiae. Sic competentius aptatur quod sequitur, quia timebant obstetrices Deum, fecerunt sibi domos. Quod secundum litteram, nullam consequentiam habet: non enim propterea domus fit, quia timetur Deus. Si autem videas quomodo Scripturae Novi et Veteris Testamenti timorem Dei docentes domos Ecclesiae faciant, et totum orbem domibus orationis impleant, rationabiliter scriptum videbitur. Sic ergo istae obstetrices, quia timent Deum, id est, timorem Dei docent, non faciunt praeceptum regis Aegypti, sed vivificant masculos, nec tamen dicitur quia paruerunt feminas vivificantes. Ego autem confidenter dico, non vivificant feminas. Neque enim vitia aut 113.0187C| luxuria in Ecclesia docentur, aut peccata nutriuntur, quod vult Pharao cum vivificari feminas jubet, sed sola virtus excolitur et nutritur. Verum haec ad unumquemque referamus. Si times Deum, non facias praeceptum regis Aegypti: ille enim praecipit ut in deliciis vivas, praesentia concupiscas; tu, si times Deum, et exhibes officium obstetricis, animae tuae si conferre cupis, vivificas masculos, id est, interiorem hominem, qui in te est, medicaris et foves, et per actus et intellectus bonos vitam acquiris aeternam.
VERS. 16-21.-- Si masculus fuerit, etc. (ISID.) Allegorice. Jubet Pharao masculos occidi, feminas vivere: sic diabolus, ne possit robur fidei praevalere, interfectis virtutibus, vult vitia vivere, fortesque et viriles animi sensus, quibus divina sapimus, id est, 113.0187D| rationem, prudentiam, constantiam, innocentiamque, et fidem nititur occidere; et quod femineum, imbecillum, fragile et pronum est ad vitia, cupit superesse, id est, ambitionem, violentiam, libidinem, iracundiam, et his similia, quae feminarum figura sunt.
VERS. 19.-- Quae responderunt, etc. (AUG. in Gen., tom. III.) Quaeritur utrum talia mendacia approbata sint auctoritate divina, etc., usque ad quorum autem jam conversatio in coelis est, non eos aestimo linguae modum circa veritatem falsitatemque exemplo obstetricum debere informare.
(GREG., Moral., lib. XXXVIII, cap. 2, 3.) Summopere cavendum est mendacium, etc., usque ad parcendo 113.0188A| enim conatae sunt infantium vitam tegere, mentiendo, suam.
(AUG., in lib. de Locutionibus in Exod., tom. III.) Et quia timuerunt obstetrices Deum, etc., usque ad ut ad ipsam domum faciendam pertinere videatur, quod consequenter a Laban merces statuenda proponitur.
VERS. 22.-- Praecepit ergo Pharao, etc. (ORIG., homil. 2.) Aegyptii, quibus hic praecepit Pharao ut feminas tantum vivificent, oderant masculos. Oderunt enim virtutes, vitia nutrierunt. Nunc quoque insidiantur Aegyptii, si nascatur masculus Hebraeis, ut statim interficiant, nisi caveant, observent et occultent. Refert Scriptura quod de tribu Levi aliquis genuit masculum, et vidit infantem esse elegantem 113.0188B| et occultavit eum. Ne ergo justitiam nostram faciamus coram hominibus, sed clauso ostio oremus Patrem nostrum in occulto, et nesciat sinistra quid faciat dextera, ne diripiatur ab Aegyptiis, invadatur, fluctibus submergatur. Si facio eleemosynam quia est opus Dei, masculum genero; sed si laudem ab hominibus quaero, et non occulto, rapitur ab Aegyptiis, in flumen mergitur, et tanto labore tantoque studio Aegyptiis masculum genui.
Quidquid feminini (HIERON., in Ecclesiasten., c. 3). Ubicunque in Scripturis femina legitur et sexus fragilior, ad materiae intelligentiam transferamus. Unde et Pharao non vult masculos nasci, sed feminas, quae materiae sunt vicinae, et contrario nullus sanctorum nisi perraro feminas genuisse narratur. Solusque 113.0188C| Salphaat, qui in peccatis mortuus est, omnes filias genuit: Jacob unius filiae pater est, et ob ipsam periclitatur.
CAPUT II.
VERS. 1-5.-- Egressus est, etc. (RAB. in Exod., tom. II.) Hinc Josephus ait: Metuens autem Amram ne captus regiae irae succumberet, etc., usque ad sive educere, ut est Moses de flumine eductus.
Alleg. Parentes Mosi, quorum fidem et opera lex naturalis decorabat (ID., ibid.), usque ad ipsa quoque docetur erubescere idola colere.
Vir de domo, etc. (DIOD.) Non sine oeconomia pater Moseos praetermittitur: nam et Christus, cujus typum gerebat Moses, sine patre est.
113.0188D| VERS. 2.-- Et videns, etc. (CHRYSOST., hom. 54 in Act. apost.). Mirabile est quod non per ea quae videntur securitatis esse, sed plane per contraria, omnia pro nobis fiunt. Jussit Pharao in flumen projici pueros; nisi projecti fuissent pueri, non fuisset servatus Moses: quando servabatur, non erat in honore; quando expositus est, tunc factus in honore est. Minatus est illi Judaeus, dicens: Nunquid me occidere tu vis? et hoc illi profuit ut philosopharetur in solitudine ac secure viveret.
(ORIG., hom. 2.) Allegorice. Pharaonis filia est Ecclesia de gentibus congregata, cui per prophetam dicitur: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui, quia concupivit rex speciem tuam (Psal. XLIV). 113.0189A| Haec est ergo quae exivit de domo patris, et venit ad aquas, ut lavaretur a peccatis quae contraxerat in domo patris: et statim viscera misericordiae suscepit, et miserta est infantis; haec veniens in paludem, invenit Mosen jacentem expositum a suis, et fecit eum nutriri. Nutritur apud suos, ibi agit infantiam; fortior factus ducitur ad eam, adoptatur in filium. Moses legem significat. Veniens ergo Ecclesia ad aquas baptismi, suscepit legem intra tibin conclusam, et bitumine linitam. Tibin ergo est tegminis genus ex papyro contextum, et virgis vel ex cortice arborum formatum. Jacebat ergo lex clausa intra hujusmodi tegmina, pice et bitumine linita, vilibus scilicet et tetris Judaeorum sensibus; sordebat oblita usque quo Ecclesia veniret ex gentibus, et assumeret 113.0189B| eam de luteis et palustribus locis, intra sapientiae aulas et regalia tecta. Infantiam tamen apud suos transigit: apud illos enim qui eam spiritualiter non intelligunt, parvula est, et infans, et lactantium habens cibos: cum ad Ecclesiam venit, fortior est Moses et validior; amoto enim velamine litterae, perfectus in lectione ejus cibus invenitur. Mercedem nutrimentorum accipit a filia Pharaonis, apud quam lex nascitur et nutritur. Sed quid est quod Synagoga accipit ab Ecclesia? Puto illud quod Moses dicit: Ego in non gentem in aemulationem vos inducam: in gentem insipientem, in iram vos concitabo. Synagoga ergo de Ecclesia hanc mercedem accipit ut ultra idola non colat: videns enim gentiles ita ad Deum conversos, ut ultra idola nesciant, erubescit ultra 113.0189C| idola colere. Nos quoque, si Pharaonem habuimus patrem, si nos in operibus malis genuit, cum venerimus ad aquas, assumamus legem Dei: non nobis sordeant litterae velut tegmen obscurum; quae parva ejus sunt et lactantia comedamus; quae perfecta sumamus, et intra cordis tecta regalia collecemus. Grandem et validum habemus Mosen: nihil de eo parvum, nihil vile sentiamus, sed totum magnificum, totum egregium, totum elegans: totum enim magnum est, quod spirituale est, et sublimis intelligentiae.
VERS. 6-8.-- Cernensque in ea parvulum, etc. (THEOD.) Mystice. Hoc illi potissimum circumcisio prodere potuit, nondum enim Aegyptii tale mysterium admiserant, licet succedente tempore ad Hebraeorum 113.0189D| imitationem circumcisionis legem observaverint. Unde Jeremias: Considerabo omnes praeputium circumsecantes, Aegyptios et filios Edom. (Jer. IX).
(ISID.) Moses, id est Christus, ad flumen lavacri et aquam baptismi a fidelibus invenitur, etc., usque ad et eum religiosa observatione suscipientes tuentur.
VERS. 9-11.-- Adultumque tradidit, etc. (RAB.) Refert Josephus quod filia Pharaonis adultum Mosen ad patrem suum adduxit, cui ille coronam suam imposuit, quam statim Moses projecit, quoniam ibi sculptum simulacrum vidit. Unde sacerdos qui ibi aderat, voluit interficere eum, dicens quia Aegyptus esset subvertenda per ipsum sicut ex oraculo daemonum 113.0190A| acceperat. Sed Pharaonis filia liberavit eum. Cum autem perfectae esset aetatis, missus est a Pharaone contra Aethiopes. Cumque sciret per deserta serpentibus plena se profecturum, tulit ibides, id est ciconias Aegyptiacas, castraque metatus proferebat eas, ut serpentes devorarent et fugarent: sicque exercitus securus transigebat noctem. Cum ergo venisset ad civitatem quam expugnaturus erat, adamavit eum Aethiopum regina, et secundum condictum, civitatem ei tradidit, et nupsit: inde est quod Aaron et Maria jurgati sunt adversus Mosen propter Aethiopissam uxorem.
VERS. 12.-- Cumque circumspexisset huc atque illuc. (Aug. Quaest. in Exod. ) De hoc facto Mosi satis disputavimus in illo opere, quod de vita patriarcharum 113.0190B| adversus Faustum scripsimus, utrum indoles in eo laudabilis fuerit, qua hoc peccatum admiserit, sicut uber terra ante utilia semina quadam herbarum inutilium ferocitate laudatur: an ipsum factum justificandum sit? Quod ideo non videtur, quia nullam adhuc legitimam potestatem gerebat, nec divinitus acceptam, nec humana societate ordinatam: et tamen, sicut Stephanus ait in Actibus apostolorum, putabat intelligere fratres suos, quod per eum Deus daret salutem illis, ut per hoc testimonium videatur Moses jam divinitus admonitus (quod Scriptura eo loco tacet) hoc audere potuisse.
(ISID.) Allegorice. Moses, id est Christus, Aegyptium, id est diabolum nobis in hac peregrinatione injuriosum, nos defendendo occidit, et in arena 113.0190C| obruit occisum. Latet enim in eis qui stabile non habent fundamentum. Ecclesiam vero in petra aedificat, et eos qui verbum ejus audiunt et faciunt prudenti viro comparat, qui aedificavit domum suam supra firmam petram. Alios vero stulto comparat, qui supra arenam aedificat.
VERS. 13.-- Et egressus die altero, etc. In hoc Moses figuram Christi gessit, qui duorum populorum discordiam in se angulari lapide pacificare studuit. Qui injuriam fecit et reconciliatorem contempsit, Judaicus est, qui praedicationem Christi reconciliantis repulit, et credentis populi hostis perstitit. Unde Joan. IX: Tu discipulus illius sis, nos discipuli Mosi.
VERS. 14-21.-- Timuit Moses, etc. (AUG.) Si sic 113.0190D| divulgatum est verbum hoc. Duo sunt in hac locutione attendenda, quia pendet scilicet sententia et sic dimissa est, deinde quia verbum pro facto posuit.
VERS. 22.-- Quae peperit, etc. Allegorice. Christus Ecclesiam de gentibus sibi copulavit, quae munere Spiritus septiformis una est in fide catholica. Unde: Una est columba mea; quae gignit filium, qui vocatur advena, et alterum qui Dei adjutorium: advenae enim sunt sancti super terram, sed Dei adjutorio nunquam carent.
VERS. 23-25.-- Post multum vero temporis, etc Postquam Moses in terra Madian duxit uxorem, mortuus est rex Aegypti: quia cum Christus in orbe 113.0191A| terrarum gentes ad fidem convertit, destructus est principatus diaboli.
Ingemiscentes. Nisi moriatur in te rex Aegypti, non cognoscis te opprimi servitute Aegypti, et operibus luti et lateris; nec corde ingemiscis, nec vociferaris ad Dominum ut liberet te.
CAPUT III.
VERS. 2, 3.-- Apparuitque ei. (ISID.) Allegorice. Erat flamma in rubro, et non cremabatur. Rubus, spinae peccatorum Judaeorum: flamma in rubo, verbum Dei, id est lex data illi populo. Sed et flamma rubum non comburit, quia lex data peccata eorum non consumit. Alii in rubo flammante Ecclesiam intelligunt, quae persecutionibus inflammatur, quae 113.0191B| loquente ad se Domino non crematur. Quod Dominus Mosi in rubo apparuit, ostendit quia in Ecclesia apparet fidelibus, nec alibi. Aiunt Hebraei ideo in rubo Deum apparuisse Mosi, ne possent sibi inde idolum sculpere Judaei. Semper enim Deus idololatriae occasionem recidit.
(GREG. lib. XXII Moral., cap. 20.) Moses admistus Aegyptiis quasi vigilabat mundo, ideo vocem Domini non audiebat: sed exstincto Aegyptio, postquam in desertum fugit, dum illic quadraginta annis degit, a terrenis tumultibus obdormivit, et ideo divinam vocem percepit. Cum enim mens ab exterioribus sopitur, verbum Dei penetrat veracius. Aurem quippe cordis turba terrenarum cogitationum perstrepens claudit. Non enim perfecte homo sufficit ad utraque 113.0191C| divisus, quia si exterius auditum aperit, interius obsurdescit.
VERS. 4.-- Cernens autem Dominus, etc. (GREG., praef. in Moral., c. 2.) Angelus qui Mosi apparuisse describitur, modo Dominus, modo angelus memoratur: angelus, quia exterius loquendo servit; Dominus, quia interius praesidens loquendi efficaciam tribuit. Cum enim loquens ab interiore regitur, et per obsequium angelus, et per inspirationem Dominus memoratur.
Vocavit eum de medio, etc. (GREG. lib. XXVIII Moral., c. 5.) Saepe simul et terrenis et coelestibus substantiis per angelos loquitur Deus: sicut hic cum ignem rubumque sociavit, atque aliud superius, aliud inferius junxit. Quod tunc solum agitur, cum aliquod 113.0191D| magnum ex conjunctione signatur. Nam per succensum rubum Mosen alloquens, ostendit quia doctor populi fieret, qui et legis flammam perciperet, et peccati spinam non vitaret: ut quod ex illo populo exiret, qui igne deitatis carnis nostrae peccata quasi rubi spinam acciperet, et inconsumptam humanitatis substantiam in ipsa divinitatis flamma servaret.
VERS. 5-7.-- Solve calceamentum, etc. (THEOD.) Duas ob res jubet calceamenta solvere: primo, ut ipsum magis ac magis religiosum ac reverentem reddat, ut cum tremore mandata ejus accipiat; tum etiam eruditur qua ratione sacertodes in tabernaculo Dei ministrent: nudis enim pedibus sacerdotale munus obibant.
113.0192A| (ISID.) Quia nullus scilicet digne consistere, vel Deum videre potest, nisi cuncta terrena et mortalia deponat. Aliter, veterum consuetudo erat ut si sponsus sponsam repudiaret, in signum repudii discalcearetur. Ideo Moses discalceari jubetur, nec ad Ecclesiam, quae in rubo significatur, quasi sponsus accedat calceatus; hoc enim Christo servandum, qui verus est sponsus. De quo Joannes ait: « Cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti (Joan. I).
VERS. 6.-- Ego sum Deus, etc. (HILAR. lib. IV de Trinitate.) Non aliter loquendum de Deo est quam ut ipse ad intelligentiam nostram de se locutus est. Angelus Dei est, qui in igne de rubo apparuit: et de rubo in igne Deus loquitur; habes dispensationem 113.0192B| in angelo, quia in angelo officium est, non natura; habes in naturae nomine Deum, quia angelus Dei Deus est.
VERS. 7.-- Vidi afflictionem, etc. (GREG., Moral. ) Sparsis foris mentibus ad seipsum redire cuique difficile est: quia prava itinera semel captos tanto delectabiliter tenent, quanto quod libuerit, non licet. Quia cum disciplinae munus non obviat, nulla retributionis prospicitur poena quae terreat. Sed clausis oculis cordis praecipitatur anima, et tanto securius mala temporalia penetrat, quanto durius bona aeterna desperat. Sed ista reproborum nequitia electorum vitam, quasi grana a paleis, separat, et dum affligit, expedit: quia dum violenta ingerit, festinare ad superna compellit; quod in Israelitico 113.0192C| populo, Mose vocante et Pharaone saeviente, signatur. Moses enim ad vocandum missus est, cum Pharao duris operibus urgeret ut alius vocando traheret, alius saeviendo impelleret, ut plebs in servitio turpiter fixa, vel vocata, vel impulsa moveretur; hoc quotidie agitur dum praedicatis coelestibus praemiis saevire in electos reprobi permittuntur: ut quos Aegyptus, id est vita praesens, oppressit blandiens, adjuvet premens; ut dum Deus provocat, cruciatus impellat.
VERS. 8-13.-- Et educam de terra, etc. (GREG., homil. 32.) Rudi populo de praesenti vita aliquid promittendum fuit, ut posset in futuro robustius solidari. Si enim parva non acciperet, magna non crederet. Deus ergo largiendo terrena suadet et coelestia, 113.0192D| ut percipiens quod videbat, speraret quod non videbat.
In terram bonam et spatiosam, in terra quae fluit lacte, etc. (Ibid.) Praesens prosperitas aliquando datur, ut ad meliorem vitam provocet, aliquando ut in aeternum plenius damnet. Hinc Israelitis terra Chanaan promittitur, ut quandoque ad aeterna speranda provocentur: quia rudis populus promissionibus non crederet, nisi a promissore aliquid in vicino perciperet. Non ergo solum spe ad res, sed rebus quandoque ad spem trahitur. Unde psal. CIV: Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt, ut custodiant justificationes ejus, et legem requirant.
113.0193A| VERS. 14-16.-- Qui est, misit me ad vos, etc. Mittitur Moses ad Pharaonem puniendum et tandem occidendum: missa est lex ad diabolum destruendum.
Hieronymus, scribens ad Marcellam de decem nominibus Dei, sexto loco ponit nomen ehieh ( ), quod in Exodo legitur: Qui est, misit me ad vos. Deus enim solus, qui exordium non habet, verae essentiae nomen tenet: quod per angelum dictum est Mosi nomen ejus quaerenti, quia in ejus comparatione qui vere est, quia incommutabilis est, quasi non sunt quae mutabilia sunt; quod enim dicitur, fuit, non est: et quod dicitur, erit, nondum est. Deus autem tantum est, qui non novit fuisse, vel futurum esse. Solus autem Pater cum Filio et Spiritu sancto 113.0193B| vere est. Cujus essentiae comparatum nostrum esse, non est; unde et dicimus: Vivit Deus, quia essentia divina vita vivit, quam mors non habet.
VERS. 17-20.-- Ad terram fluentem lacte et melle, etc. (AUG., Quaest. 4 in Exod.) Utrum hoc spiritualiter accipere debemus, quia secundum proprietatem non haec erat terra quae data est Hebraeis? An modus locutionis est, qua ubertas et suavitas terrae laudatur?
VERS. 21.-- Non exibitis, etc. (AUG., ibid.) Quod mandavit Dominus Hebraeis ut acciperent ab Aegyptiis vasa argentea et aurea, et vestem, atque addidit, et praedabimini eos, mandati hujus non potest esse injustum judicium. Mandatum enim Dei est, de quo non judicandum, sed obtemperandum fuit. Ipse 113.0193C| enim novit quam juste mandaverit, ad servum pertinet obedienter facere quod mandavit.
VERS. 22.-- Vasa argentea. Argentum et aurum ab Aegyptiis petimus, unde tabernaculum Deo fabricemur, cum poetas et philosophos legimus, ut divinam Scripturam sapientius et facundius exponamus.
CAPUT IV.
VERS. 2-5.-- Quid est quod, etc. (GREG.) Moses, Judaicus populus; virga, Divinitatis potestas; serpens, Christi mortalitas: quia enim per serpentem mors, per serpentem mortalitas signatur. Vel quia scriptum est Matth. X: Estote prudentes sicut serpentes; 113.0193D| et quia summa prudentia, id est Dei sapientia, incarnata est: recte ejus mortalitas in serpente figuratur. Unde Joan. IV: Sicut exaltavit Moses serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis. Moses virgam tenuit: quia Judaicus populus ante Redemptoris adventum in Dei potestate confisus est; in terram projecit, quia per patriarchas et prophetas Deum incarnandum nuntiavit; virga in colubrum vertitur, quia Christus Deus in se permanens, mortalis est in homine factus. Sed et Moses colubrum conspiciens pertimuit, et fugit, quia Judaicus populus dum Christum mortalem vidit, Deum credere expavit. Cui jubetur ut caudam teneat, quia populus qui modo credere recusat, in extrema corporis Dominici parte, id est, posteriore tempore Ecclesiae, 113.0194A| scilicet in fine mundi, sese ad fidem colliget; colubri caudam tenens, quia eum quem mortalem ante despexerat, in ultima parte Ecclesiae Redemptorem suum confitebitur. Mox serpens in virgam redit, quia ut Judaicus populus in Christum crediderit, mox ad judicium in potestate divinitatis suae apparebit: ut jam serpens virga sit: quia qui in terra homo despectus est, de coelo veniens super angelos videbitur Deus.
(ISID.) Serpens persuasit homini mortem. Mors ergo a serpente; virga in serpente, Christus in morte. Expavit Moses et fugit: mortuo enim Christo expaverunt discipuli a spe in qua fuerunt recedentes. Apprehendit caudam, id est posteriora, et factus est virga: quia primo occisus, postea patratis omnibus, 113.0194B| ad id quod fuerat resurgendo reversus est, ubi per vitam morte consumpta, nihil in eo serpentis apparuit. Vel cauda serpentis, finis saeculi, quia sic mortalitas Ecclesiae per lubrica tempora volvitur; alii eunt, alii veniunt per mortem, tanquam per serpentem, per quem mors seminata est: sed in fine saeculi, tanquam cauda, redimus ad manum Dei, et apprehensi reparabimur, et novissima inimica morte destructa, resurgentes in dextera Dei virga regni erimus.
VERS. 6, 8.-- . . . Mitte manum tuam, etc. (PROCOP.) Quidam asserunt illud portentum contigisse ut ostenderetur justo non esse legem positam. Licet deinde leges sanciat, quo pacto morbus leprae sit examinandus, et immundus pronuntiandus, tamen pleraeque 113.0194C| leges ita feruntur, quasi stultis et infantibus dentur. Adeo nostrae infirmitati se accommodat Deus!
(ISID.) Manus alba, id est immunda, albor enim in cute lepra est, non candor. Ipsa enim haereditas Dei, id est populus, foras ab eo missus factus est immundus. Unde psal. LXXIII: Ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam, etc. Sed revocata est manus in sinum, et reversa est ad colorem suum: sic plebs Judaica, alienata a sinu Dei, foras immunda remansit; sed revocata, redibit ad pristinum colorem, cum agnoverit Salvatorem. Caecitas enim ex parte contigit in Israel (Rom. XI).
VERS. 9, 10.-- Sume aquam, etc. (ISID.) Aqua populum significat; unde Apoc. XVII: Aquas, quas vidisti, populi sunt et gentes. Populus ergo vertitur in 113.0194D| sanguinem, id est, in sanguinis Christi fidem.
VERS. 10.-- Obsecro, Domine, etc. (AUG. Quaest. in Exod. ) Quod ait Moses ad Dominum: Precor, Domine, non sum eloquens ante hesternum neque ante nudiustertianum diem, neque ex quo coepisti loqui famulo tuo, intelligitur credere posse fieri Dei voluntate subito eloquentem, cum dicit: neque ex quo coepisti loqui famulo tuo, tanquam ostendens fieri potuisse ut qui ante hesternum et nudiustertianum diem eloquens non fuisset, repente fieret ex quo cum illo Dominus loqui coepit.
(ORIG. homil. 3 in Exod.) Dum esset Moses in Aegypto, et erudiretur omni sapientia Aegyptiorum, non erat gracili voce, nec tardus lingua, nec profitebatur 113.0195A| se ineloquentem. Erat enim, quantum ad Aegyptios, sonorae vocis et eloquentiae incomparabilis. Ubi autem Dei vocem audivit, et eloquia Domini suscepit, sentit vocem suam gracilem, et exilem tardamque, et impeditam linguam, et se pronuntiat mutum, cum incipit cognoscere verum Verbum, quod erat in principio apud. Deum (Joan. I): mutis enim animalibus quamvis indoctus homo comparetur, eloquens videbitur; si vero eruditis et eloquentibus, stultus et mutus. At si quis Dei verbum et divinam respiciat sapientiam multo amplius guam apud nos pendens, apud Deum mutum se animal profitebitur. Unde psal. LXXII: Ut jumentum actus sum apud te. Quia igitur in id intelligentiae profecit, ut se cognosceret, quod est magna pars sapientiae, 113.0195B| remuneravit eum divina dignatio dicens: Aperiam os tuum, etc. Beati quorum os Deus aperit ut loquantur. Unde psal. LXXX: Dilata os tuum, et ego implebo illud. Similiter Paulus dicit ad Ephes. VI: Ut detur mihi sermo in apertione oris mei. Eorum ergo qui vera loquuntur, os Deus aperit: eorum qui loquuntur mendacium, falsum testimonium, scurrilitates, turpitudines, susurronum quoque et detractorum, et eorum qui otiosa loquuntur, diabolus aperit os. De Juda refertur Joan. XIII, quia introivit in illum Satanas, et misit in cor ejus ut traderet eum. Os ergo ejus aperuit, ut loqueretur cum Pharisaeis, quomodo eum traderet accepta pecunia. Non est autem parvae gratiae discernere os quod aperit Deus, et quod aperit diabolus. Aperit etiam Deus aures 113.0195C| sanctorum ad audienda verba divina; unde: Dominus aperiet mihi aurem. Aperit oculos, sicut aperuit oculos Agar, et vidit puteum aquae vivae; unde Eliseus: Aperi, Domine, oculos pueri tui, ut videat, quia plures sunt nobiscum (IV Reg. VI). Auris vero quae per eruditionem Domini aperitur, aliquando aperta est, aliquando clausa; unde: Ne recipias auditum vanum (Eccli. XLV). Si dicuntur vana, profana, turpia, qui novit eruditionem Domini, claudit aurem et dicit: Ego autem sicut mutus, qui non aperuit os suum, et sicut surdus non audiebam (Psal. XXXVII). Si vero ad utilitatem animae pertinent quae dicuntur, si de Deo sermo est, si mores docet, ad virtutes invitat, vitia resecat, aures pateant et tota animae janua. Notandum autem quia summa moderatione 113.0195D| usa est lex ut diceret: Non recipies auditum vanum; non dixit, Non audies; sed, Non recipies. Nam vana saepe audimus: Marcion enim et Valentinus, et omnes contra Creatorem disputantes, vana loquuntur; frequenter tamen audimus ut contradicamus, sed non recipimus, quia illorum os diabolus aperit. Dignetur Dominus aperire os nostrum, ut possimus contradicentem revincere, et obturare os quod diabolus aperit.
VERS. 11.-- Quis fecit os hominis? etc. (AUG., Quaest. 8.) Sunt qui Deo calumnientur, vel potius Scripturae Veteris Testamenti quia dixit Deus quod fecerit mutum. Quid ergo dicunt de Christo aperte dicente Joan. X: Ego veni, ut qui non vident videant; 113.0196A| et qui vident, caeci fiant. Quis autem nisi insciens crediderit aliquid homini secundum vitia corporalia posse accidere quod Deus nolit? Sed eum juste totum velle nemo ambigit.
VERS. 12, 13.-- Perge igitur, etc. (AUG.) Allegorice. Quod dicit Dominus ad Mosen: Sed nunc vade tu, et ego aperiam os tuum et instruam te quae locuturus es, apparet non tantum instructionem oris, sed etiam ipsam apertionem ad Dei gratiam pertinere. Non enim ait, Aperi os tuum, et ego instruam te; sed utrumque promittit, aperiam, et instruam. In psalmo autem LXXX: Dilata os tuum, et ego adimplebo illud. Ubi significat in homine voluntatem accipiendi quod Deus donat volenti, ut ad voluntatis exordium pertineat, Dilata os tuum, ad Dei autem 113.0196B| gratiam, et implebo illud.
VERS. 14.-- Iratus Dominus in Moysen, ait, etc. (AUG. Quaest. 10 in Exod.) Videtur tanquam diffidenti non dedisse plenissimam facultatem, etc., usque ad cujus figuram gerat velut medius Moses inter Deum et Aaron, et Aaron inter Mosen et populum.
VERS. 15-18.-- Et ego ero in ore tuo et in ore illius, etc. (ORIG.) Non solum Mosi promittitur aperiri os a Domino, sed et Aaron. Dicitur enim: Ego aperiam os tuum et os illius, et instruam vos quae faciatis.
VERS. 19.-- Dixit ergo Dominus, etc. (AUG., Locut. in Gen., tom. III.) Post dies autem multos mortuus est rex Aegypti. Dixit autem Dominus ad Mosen in 113.0196C| Madian: Vade, perge in Aegyptum, etc. Multa in his verbis notanda sunt genera locutionis. Primo enim inquit: Vade, perge in Aegyptum, tanquam non sufficeret alterum, deinde, mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam, cum solum regem Aegypti Scriptura mortuum dixerit: de quo solo antea dictum fuerat quod Mosen quaerebat occidere: an ipse post alios inimicos ultimus mortuus est? Quod si ita est, non locutio, sed sensus est.
VERS. 20.-- Tulit ergo Moyses, etc. (AUG., Quaest. 12 in Exod.) Quod dictum est, quia Moses uxorem et infantes suos imposuit super vehiculum, ut in Aegyptum iret: postea vero Jethro socer ejus illic cum eis occurrit, cum eduxisset populum de Aegypto; intelligendum est, post illam, quae ab angelo 113.0196D| futura erat, interfectionem, Mosi vel infantis uxorem reversam fuisse cum parvulis. Nam quidam putaverunt propter hoc angelum terruisse, ne ad impedimentum ministerii divinitus impositi femineus sexus comitaretur.
VERS. 21-23.-- Ego indurabo cor ejus. (AUG., Serm. 88.) Quid est, ego indurabo cor ejus, nisi cum abfuerit gratia mea, obduret illum nequitia sua? Sicut quoties nimio frigore constringitur aqua, solis calore superveniente resolvitur; et discedente sole iterum obduratur: ita peccatorum frigore refrigescit charitas multorum, et velut glacies obdurantur; et cum calor divinae misericordiae supervenerit, resolvuntur. Hoc in Pharaone cognoscimus, a quo 113.0197A| quoties flagella remota sunt, se contra Deum obduratus erexit; quoties afflictus est, supplicavit. Non est ergo iniquitas in Deo. Unde non tam potentia quam patientia Dei Pharaonem fecit obdurari. Quam rem etiam circa vernaculos nostros solemus exercere, quibus frequenter peccantibus indulgemus, dicentes: Ego talem te feci, ego tibi parcendo proterviam tuam negligentiamque nutrivi.
VERS. 24.-- Occurrit ei Dominus, etc. (AUG., Quaest. 11 in Exod.) Alia littera: Et factum est in via ad refectionem, obviavit ei angelus, et quaerebat eum occidere: et assumpto Sephora calculo circumcidit praeputium filii sui, et procidit ad pedes ejus et dixit: Stetit sanguis circumcisionis infantis mei, et recessit ab eo propter hoc quod dixit: Stetit sanguis 113.0197B| circumcisionis. Primum quaeritur quem volebat angelus interficere, etc., usque ad magno nisi fallor sacramento.
VERS. 25, 26.-- Sponsus sanguinum tu, etc. Secundum historiam, mater gentilis admirans novitatem rei, potuit dicere Mosi: Sponsus sanguinum tu mihi es; quasi, ritus tuae gentis cogit me fundere sanguinem filii mei, quod aliis gentibus non est moris. Mystice autem Sephora Ecclesiam de gentibus significat, quae praeputium filii sui, id est gentilis populi, acutissima petra, id est Spiritus sancti doctrina, vel illa petra de qua dicitur II Cor. X: Petra autem erat Christus, exspoliat, ut mundetur ab omni inquinamento carnis et spiritus: Et exuat veterem hominem cum actibus suis (Col. III). Stat 113.0197C| enim sanguis circumcisionis quando corruptibile hoc induet incorruptionem.
VERS. 27-31.-- Dixitque Dominus, etc. (ORIG., hom. 32.) Occurrit Aaron Moysi, et exivit de Aegypto. Sed interest ubi occurrat Mosi, cujus os aperiendum est a Domino: occurrit autem in montem Dei. Merito os ejus aperitur, qui occurrit in montem Dei. Petrus, Jacobus et Joannes in monte et transfiguratum Dominum Jesum videre meruerunt, et Mosen et Eliam cum ipso in gloria. Tu quoque, nisi ascenderis montem Dei, et ibi occurreris Mosi, id est nisi excelsum legis ascensum ascenderis, nisi spiritalis intelligentiae cacumen invaseris, non est ostium apertum a Domino. Si in humili loco litterae steteris, non occurristi Mosi in montem Dei; non 113.0197D| os tuum aperuit Deus, neque instruxit quae te oporteat loqui; nisi Aaron Moysi in monte occurrisset, nisi ejus sensum vidisset arduum, non ei loqueretur verba Dei, neque virtutem signorum tradidisset, neque participem tanti mysterii concivisset.
VERS. 1.-- . . . . . Dimitte populum meum. (ORIG., hom. 3 in Exod.) Non vult Moses ut populus in Aegypto positus serviat Deo, sed ut exeat in desertum, et ibi serviat. Dum enim quis in tenebrosis saeculi actibus manet, et in negotiorum obscuritate versatur, non potest servire Deo. Non enim potestis servire Deo et mammonae (Matth. VI). Exeundum est 113.0198A| ergo de Aegypto: reunquenqus est mundus, non loco, sed animo, si volumus servire Domino. Inde Joannes ait: Filioli, nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt (I Joan. II).
VERS. 2.-- Qui est Dominus? Superbiam diaboli exprimit, qui subdi Deo contemnens, ait: Similis ero Altissimo (Isa. XIV); et quasi de Domini nativitate dubitans, dicit:
Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV). Postea vero quasi coacte daemones clamaverunt: Quid venisti ante tempus torquere nos? Scimus quia es Filius Dei (Matth. VIII). Post tormenta sciunt, quae ante scire noluerant. Pharao quoque verberatus pro se supplicari ad Dominum rogat. Quis est dominus, ut audiam vocem ejus? etc. Vides 113.0198B| quid agit cruda superbia; videbitis paulo post quantum proficit in flagellis: quantum melior verberatus efficitur; qui modo dicit, Nescio Dominum, verberatus dicturus est: Orate pro me Dominum. Nemo ergo ita ineruditus sit divinae disciplinae, ut flagella divina perniciem putet et poenalem interitum. Ecce etiam Pharao durissimus proficit verberatus: ante enim verbera Dominum nescit, verberatusque pro se rogat supplicari; et proficiens in poenis, scit agnoscere cur puniatur. Nescio, ait, Dominum. In Evangelio verberatus emendat hanc vocem, quia daemones clamaverunt: Scimus te quis sis: tu es Filius Dei vivi. Post flagella etiam Israel dimittet, et etiam urgebit exire. Nulla enim societas luci ad tenebras, nulla pars fideli cum infideli (II Cor. VI).
113.0198C| VERS. 3.-- Deus Hebraeorum vocavit nos, etc. (AUG. in Exod. ) Quaeritur quomodo populo dicatur, etc., usque ad ut justum judicium consequatur.
(ORIG.) Moraliter. Iter tridui de Aegypto proficiscimur, si ita nos ab omni inquinamento animae, et corporis, ac spiritus conservemus, ut integer spiritus noster, et anima, et corpus, in diem Christi servetur.
(ORIG.) Tridui iter proficiscimur de Aegypto, si rationabilem, moralem, naturalem sapientiam, de rebus mundialibus auferentes, ad instituta divina convertimus. Tridui iter de Aegypto proficiscimur, si purificantes in nobis dicta, facta vel cogitata (tria sunt enim haec per quae homines peccare possunt), 113.0198D| efficiamur mundi corde, ut Deum videre possimus. Princeps vero Aegypti ubi videt se vehementius urgeri ut dimittat populum Dei, secundo loco cupit impetrare ut non longius abeant, ne totum triduum proficiscantur, dicens: Ne longe abeatis. Non vult longe a se fieri populum Dei. Vult enim, si non in facto, vel in sermone peccent; si non in sermone, vel in cogitatione. Non vult ut totum triduum a se proficiscantur. Vult in nobis vel unum diem, videlicet, in aliis duos, in aliis totum triduum possidere. Beati illi qui ab eo totum triduum recedunt.
Viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Deo, etc. (ISID.) Viam trium dierum ambulamus exeuntes de Aegypto, ut ad locum perveniamus ubi 113.0199A| immolare debemus Domino. Haec via Christus est, qui ait Joan. XIV: Ego sum via, veritas et vita. Qui enim confessus fuerit Christum ore, et crediderit corde quod Deus illum suscitavit tertia die, salvus erit, perveniens ad locum in quo immoletur sacrificium laudis.
(STRAB.) Viam trium dierum, etc. Tertia mansione, postquam transierunt mare Rubrum, pervenerunt Ethan, qui locus etiam Mara vocatur, propter amaras aquas. Vel trium dierum, id est, trium mensium, quia tertio mense postquam de Aegypto exierunt, pervenerunt Sina, ubi sacrificaverunt, et legem acceperunt, ubi erectum est et tabernaculum.
(ORIG., hom. 3 in Exod.) Nunc quoque Moses, quem habemus nobiscum (habemus enim Mosen et 113.0199B| prophetas), id est, lex Dei vult te educere de Aegypto, si audias eam; vult te longe facere a Pharaone, eruere de opere luti et palearum: si tamen audias, et spiritualiter intelligas; non vult te in carnis et tenebrarum actibus permanere, sed exire ad eremum, ad locum scilicet perturbationibus et fluctibus saeculi vacuum, et ad quietem silentii. Verba enim sapientiae in silentio et quiete discuntur. In hoc loco poteris Domino immolare legem Dei, et virtutem divinae vocis agnoscere. Ideo cupit Moses te ejicere de fluctibus negotiorum et strepitu populorum, et de Aegypto, id est de tenebris ignorantiae, ut legem Dei audias et lucem scientiae capias.
VERS. 4-8.-- Quare, Moses et Aaron, sollicitatis, 113.0199C| etc. (ORIG., ibid.) Dum secum est populus, et lutum aut laterem operatur, dum in paleis occupatur, non putat esse perversum, sed recte incedere. Si vero dicat, Volo ire dierum trium viam, et servire Domino, perverti populum dicit per Mosen et Aaron. Hodie quoque si Moses et Aaron, id est propheticus et sacerdotalis sermo animam sollicitet ad servitutem Dei, exire de saeculo, renuntiare omnibus quae possidet, attendere legi et verbo Dei: continuo audies unanimes et amicos Pharaonis dicentes: Videte quomodo seducuntur homines, et pervertuntur adolescentes, ne laborent, ne militent, ne agant aliquid quod prosit, relictis rebus necessariis ineptias sectantur et otium. Quid est servire Deo? Laborare nolunt et otii occasiones quaerunt: haec erant tunc 113.0199D| verba Pharaonis, haec et nunc amici ejus loquuntur, nec solum verbis, sed et verberibus persequuntur. Flagellari jubet scribas Hebraeorum, paleas non dari, opus exigi; haec passi sunt patres, et nunc Dei populus patitur. Qui se ex integro principi hujus mundi tradiderunt, prospere agunt; omnia, ut putant, feliciter eveniunt: servis autem Dei etiam victus parvus et humilis non succedit. Hae sunt enim paleae quae dabantur a Pharaone; unde quidam fatigati dicunt ad Pharaonem: Quid tu affligis populum tuum? Superati enim verberibus a fide cadunt, et confitentur se esse Pharaonis populum, non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae.
VERS. 9-13.-- Opprimantur operibus et expleant 113.0200A| ea, etc. Mystice. Ex quo loqui coepit Moses ad Pharaonem magis affligitur populus Dei: ex quo in animam sermo Dei pervenit, diabolus acrius insurgit, et majora vitia immittit. Prius enim quam sermo Dei veniret, qui argueret vitia, in pace durabant, at ubi venit, turbatio magna consurgit.
VERS. 14-20.-- Flagellatique sunt qui, etc. Filii Israel gravius attriti sunt, postquam de Aegypto egredi statuerunt; quia qui mundo et pravis operibus renuntiare volunt, saevioribus tentationibus a diabolo impugnantur.
VERS. 21.-- Videat Dominus, etc. (GREG. l. XXIX, Moral., cap. 14.) Cum lux divina cor humanum illustrat, usque ad quasi fetere se in oculis Pharaonis 113.0200B| dolet.
Quoniam fetere, etc. (ORIG. Hom. 3.) Allegorice. Verum dicunt, quamvis nesciant, sicut Caiphas, qui ait: Expedit ut unus moriatur pro populo (Joan. XVIII); quid diceret nesciebat. Sicut enim Apostolus ait: Christi bonus odor sumus, aliis in vitam, aliis in mortem, ita propheticus sermo suavis odor est credentibus; dubiis vero et incredulis, et qui fatentur se populum Pharaonis, odor exsecrabilis efficitur. Ipse quoque Moses dicit Domino: Ex quo locutus sum cum Pharaone, afflixisti populum tuum; quia antequam sermo Dei audiatur, non est tribulatio, vel tentatio: sed ubi signum belli tuba praedicationis ostenderit, tribulationum pugna consurgit. Ex quo ergo loqui coepit Moses et Aaron ad Pharaonem, 113.0200C| affligitur populus Dei. Ex quo in animam tuam sermo Dei prolatus est, certamen intra te virtutibus contra vitia suscitatur, quae prius intra te in pace durabant. Sed ubi facere coepit sermo Dei cujusque discrimen, turbatio magna consurgit, et sine foedere nascitur bellum: quia injustitia justitiae non convenit, nec sobrietati ebrietas, vel veritati mendacium. Ideo non turbemur si videmur odor exsecrabilis Pharaoni. Exsecratio enim vitii dicitur virtus. Sed sicut stetit Moses ante Pharaonem, stemus et nos; non flectamur, succincti lumbos in veritate, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis (Ephes. VI). Stamus autem confidenter, Dominum deprecamur, ut statuat pedes nostros supra firmam petram, ne moveantur pedes nostri. Stemus autem, id est, 113.0200D| obsistamus, secundum illud I Petr. V: Cui resistite fortes in fide: ut cito conteratur Satanas sub pedibus nostris. Quanto enim nos constanter et fortiter stamus, tanto Pharao infirmius. Si autem infirmi vel dubii esse coeperimus, validior fiet. Cum enim elevaret Moses manus, vincebatur Amalec; cum quasi lassas dejiceret, invalescebat. Nos ergo in virtute crucis Christi extollamus brachia, et levemus in oratione sanctas manus, ut Dei auxilium mereamur. Hinc Jacobus ait: Resistite diabolo et fugiet a vobis (Jac. III). Agamus ergo ut non solum fugiat, sed conteratur sub pedibus nostris exstinctus in profundo abyssi.
Nos autem si recedamus de Aegypto vitiorum, 113.0201A| fluctus saeculi tanquam iter solidum evadimus per Jesum Christum.
VERS. 22, 23.-- Domine, cur afflixisti populum istum? (AUG.) Non sunt haec verba contumaciae vel indignationis, sed inquisitionis et orationis, sicut ex his apparet quae Dominus respondit. Non enim arguit infidelitatem ejus, sed quid sit facturus aperuit.
CAPUT VI.
VERS. 3-6.--. . . Et nomen meum Adonai non indicavi eis. Sicut tibi. Per successiones enim aetatum crevit divinae cognitionis augmentum. Apparuit Dominus Abrahae; locutus est facie ad faciem cum Mose; David vero ait psalm. CXVIII: Super senes intellexi, etc. Apostoli Dei Filium praesentem cernebant, et quidquid volebant, interrogabant, quibus 113.0201B| etiam dicitur Lucae II: Multi reges et prophetae, etc.
VERS. 7, 8.-- De ergastulo Aegyptiorum. Ergastulum et ergasterium, id est operatorium: scilicet ubi rei ad opera facienda religabantur.
VERS. 9-11.-- Non acquieverunt ei, etc. Nota Dei clementiam: non creditur a filiis Israel, et tamen monere non cessat. Contemnitur a Pharaone, et longanimiter exspectat.
VERS. 12, 13.-- Ecce filii, etc. (AUG. Quaest. 16 in Exod.) LXX. Ecce ego gracili voce sum et quomodo exaudiet me Pharao. Non videtur tamen propter multitudinem populi excusare se de vocis gracilitate, sed etiam propter unum hominem: mirum si tam gracilis vocis fuit, ut nec ab uno posset audiri. An 113.0201C| forte regius fastus non permittebat eos de proximo loqui.
VERS. 14-19.-- Isti sunt principes, etc. (AUG. Quaest. 15.) Volens Scriptura originem Moysi demonstrare, quod ejus actio expetebat, a primogenito Jacob, id est Ruben, coepit; inde ad Simeon, inde ad Levi: ultra progressum non est, quia ex Levi Moses. Hi autem commemorantur, qui jam memorati fuerant in illis septuaginta quinque in quibus Israel intraverat in Aegyptum. Non enim primam, vel secundam, sed tertiam tribum, id est Leviticam, voluit Deus esse sacerdotalem.
VERS 20.-- Accepit autem Amram uxorem Jochabed, etc. (STRAB.) Amram interpretatur pater excelsus, qui significat Christum; Jochabed, Dei gratia, 113.0201D| quae significat Ecclesiam: Ex Christo et Ecclesia nascitur Moses, id est lex spiritualis, et Aaron, scilicet verum sacerdotium.
Accepit autem, etc. Haec de tribu Juda fuit, soror Naason, qui fuit princeps tribus Judae in deserto: nondum enim praeceptum erat ut quisque, de tribu sua uxorem acciperet. Ideo autem hae tribus, id est Levitica et regalis, jam tunc conjungebantur, ut intelligeretur Christus rex et sacerdos futurus ex eis.
VERS. 21-26.-- Filii quoque Isaar, etc. (STRAB.) Quaeritur cur Core, quem pro iniquitate terra vivum absorbuit, in genealogia justorum scriptus sit? Sed haereticos cum catholicis in Ecclesia significat futuros
113.0202A| VERS. 27-30.-- Iste Moyses. (STRAB.) Hoc ex suo addit Esdras, qui omnem bibliothecam post captivitatem Babylonicam, cunctis libris a Nabuchodonosor succensis reparavit; vel ipse Moses de se tanquam de alio loquitur.
CAPUT VII.
VERS. 1-6.-- Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te dominum, etc. (AUG. Quaest. 17 in Exod., tom III.) Notandum quod cum ad populi mitteretur, non ei dictum est: Ecce dedi te Deum populo, et frater tuus erit tuus propheta; sed, frater tuus loquetur tibi ad populum. Dictum est etiam erit os tuum, et tu illi in his quae ad Deum; non dictum est, tu illi Deus. Pharaoni autem dicitur Moses datus deus, et secundum analogiam propheta Mosi est datus 113.0202B| Aaron, sed ad Pharaonem. Hic insinuatur nobis ea loqui prophetas Dei quae audiunt ab eo; nihilque aliud esse prophetam Dei, nisi enuntiatorem verborum Dei hominibus, qui Deum vel non possunt, vel non merentur audire.
(GREG. hom. 8 super Ezech.) Aliquando Deus nuncupative, aliquando essentialiter dicitur. Nuncupative, ut hic: Constitui te deum Pharaonis. Et alibi: Applica illum ad deos. Et alibi: Deus stetit in synagoga deorum, etc. Essentialiter sicut hic: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, quod volens Paulus discernere ait: Ex quibus Christus secundum carnem natus est, qui est Deus benedictus in saecula. Nuncupative enim dicitur Deus inter omnia, essentialiter autem super omnia; ut ergo ostenderet 113.0202C| Christum naturaliter Deum, non tantum Deum, sed Deum super omnia esse memoravit. Justus enim quilibet Deus est, sed inter omnia, quia nuncupative: Christus autem super omnia, quia naturaliter Deus.
(AUG. Quaest. 18 in Exod.) Assidue dicit Deus, etc. usque ad indurabo, id est, quam durum sit demonstrabo.
VERS. 7, 8.-- Erat autem Moses octoginta annorum, etc. (STRAB.) Propter circumcisionem scilicet, quae octava die celebrari jussa est: eamdem enim significationem habet octogenarius quam et octonarius infra eum minor. Erat autem Moses octoginta annorum. Quando Moses et Aaron locuti sunt ad Pharaonem, Moses erat octogenarius, Aaron vero 113.0202D| octoginta trium annorum: quia lex per praedicatores ad gentes oblata circumcisionem spiritualem docuit, et ipsi perfecte mundari studebant, et sic fidem sanctae Trinitatis praedicabant.
Vers. 9.-- Cum dixerit vobis Pharao, etc. (AUG. Quaest. 19 et 20.) Hic non erat opus voce, pro cujus gracilitate videbatur Mosi datus Aaron, sed virga erat projicienda ut draco fieret. Cur hoc ergo Moses ipse non fecit, nisi quia mediatio Aaron inter Mosen et Pharaonem magnae fidei figuram gerit. Hoc quoque notandum quod scriptum est: Projecit Aaron virgam suam: forte si dixisset projecit virgam, nulla quaestio esset; quod vero addit suam, cum eam Moses dederit, non frustra forsitan dictum est. An 113.0203A| erat utrique illa virga communis, ut cujuslibet eorum diceretur, verum diceretur?
(STRAB.) Virga Mosi Christum significat, qui ex regali stirpe carnem sumpsit. Unde eadem virga in colubrum conversa, omnes virgas maleficorum devoravit, quia mors Christi mortem nostram consumpsit.
(ORIG. hom. 4 in Exod.) Apostolus dicit I Cor. XIV: Aemulamini spiritualia dona magis autem ut prophetetis. Tentemus et nos aemulationem bonorum suscipere, a Domino vero plenitudinem muneris exspectare. Pro hoc enim dicitur psal. LXXX: Aperi os tuum et implebo illud; pro illo vero: Punge oculum, et producit lacrymam; punge cor, et producit sensum. Puto ergo quod Moses ad Aegyptum veniens, et virgam ferens, 113.0203B| qua castigat et verberat Aegyptum decem plagis, lex Dei sit, qua mundum decem plagis, id est decem mandatis decalogi, corripiat et emendet. Virga qua haec geruntur, et Aegyptus subigitur, et Pharao superatur, crux Christi est, per quam mundus et princeps mundi superatur, id est diabolus, cum principibus et potestatibus. Virga projecta fit draco vel serpens, et devorat Aegyptiorum magorum serpentes. Serpens vero pro sapientia vel prudentia poni solet; unde Matth. X: Estote prudentes sicut serpentes, etc. Et Gen. III: Serpens erat prudentior cunctis animalibus, etc. Crux ergo Christi, cujus praedicatio stulta videbatur, quam Moses, id est lex, continet (secundum illud Joan. V: De me enim ille scripsit ), postquam in terram projecta est, id est ad fidem hominum venit, 113.0203C| conversa est in sapientiam, et in tantam quae omnem sapientiam Aegyptiorum, id est hujus mundi, devoraret. Intuere enim quomodo stultam Deus fecit sapientiam hujus mundi, postquam manifestavit Christum crucifixum esse Dei virtutem et sapientiam: et universus jam mundus comprehensus est ab eo, qui dixit I Cor. III: Comprehendam sapientes in astutia eorum.
VERS. 10.-- Tulitque Aaron, etc. (ISID. in Gen., tom. V.) Tulitque virgam coram Pharaone, etc., usque ad: Ero mors tua, o mors, etc.
Quae versa est in colubrum. Lex Mosi quasi insipida erat ut virga, sed versa in colubrum, id est in spiritualem intelligentiam, potabilis effecta est et 113.0203D| delectabilis.
VERS. 11.-- Vocavit autem Pharao sapientes, etc. Sciendum quia vel diabolicis figmentis spectantium oculos deludebant, ut res in sua natura manentes aliud viderentur; vel, secundum Augustinum, daemones, quamvis mali naturam suam non amiserunt: ideo dum per incantationem eorum malefici aliquid efficere conantur, discurrunt per mundum, et subito semina eorum, de quibus hoc agitur, afferunt. Sicque ex illis, permittente Deo, novas rerum species producunt.
Similiter. In prima plaga dicit cum aqua vertitur in sanguinem; et in secunda, cum ranae ebulliunt; et in tertia cum ciniphos ingruunt; in quarta, cum 113.0204A| cynomyia educitur; in quinta, cum manus Domini fit super pecora Aegyptiorum, dicuntur similia.
VERS. 12.-- Dracones. Apo tou δέρκειν dicuntur, id est videre, quia vident acutius caeteris animalibus.
Sed devoravit, etc. (AUG. Quaest. 21.) Si dictum esset, Absorbuit draco Aaron virgas eorum, intelligeretur verus draco Aaron phantastica figmenta non absorbuisse, sed virgas, etc., usque ad Deus vero solus creator est verus, qui causas ipsas et rationes seminarias rebus inseruit.
VERS. 13, 14.-- Induratumque, etc. Induravit Deus cor Pharaonis, quia diabolum ita induravit post peccatum, ut poenitentiae compunctione nunquam emolliatur, sicut in Job XLI dicitur: Cor ejus indurabitur quasi lapis.
113.0204B| VERS. 15, 16.-- Vade ad eum mane, ecce egredietur, etc. (ORIG. hom. 4.) Primo quidem non intrat Moses ad Pharaonem, sed occurrit ei exeunti ad aquas; postea vero intrat; post haec nec intrat, sed accersitus accedit: quia sive nobis in verbo Dei et assertione religionis certamen est cum Pharaone, sive obsessas ab eo animas eripere conamur, et est in nobis in disputatione luctamen, non prima fronte ingredi debemus ad ultima quaestionum loca, sed occurrendum est nobis adversario, et ad aquas suas, id est, auctoritates gentium philosophorum, ut ipsos primo arguamus et errasse doceamus; deinde ingrediendum ad interiora certaminis. Dicit enim Dominus: Nisi quis prius alligaverit fortem, non potest 113.0204C| intrare in domum ejus et vasa ejus diripere (Marc. XII). Prius ergo ligandus est fortis et quaestionum vinculis constringendus, et ita introeundum ad diripienda vasa. et liberandas animas quas deceptione et fraude possederat. Quod cum saepius fecerimus, et steterimus contra ipsum, succincti scilicet lumbos in veritate, et stantes in Domino, et viriliter agentes, artifex antiquus et callidus victum se simulabit et cedere, ut negligentiores nos faciat ad certamen. Poenitentiam quoque simulabit, deprecabitur nos discedere, sed non longe: vult nos aliqua parte sibi esse vicinos. Sed nisi ab eo longius recedamus, et mare transeamus, et dicamus cogitatione, locutione, et opere: Quantum distat ortus ab occidente, tantum fecit a nobis iniquitates nostras, 113.0204D| salvi esse non possumus. Oremus ergo misericordiam Dei, ut et nos eripiat de terra Aegypti, de potestate tenebrarum, et Pharaonem cum exercitu suo tanquam plumbum demergat in aqua vehementissima. Nos autem liberati cum gaudio et exsultatione hymnum cantemus Domino. Gloriose enim honorificatus est, etc.
(ISID.) Plagae in Aegypto corporaliter gestae sunt, sed in nobis spiritualiter geruntur. Aegyptus enim saeculi forma est.
VERS. 17-19.-- Aquam fluminis, etc. (STRAB.) Aqua in sanguinem versa mundanam sapientiam significat, in qua omnis qui manserit necatur, sicut in sanguine piscis. Mundana enim sapientia stultum 113.0205A| putat Deum pro hominibus mori; huic ergo quicunque adhaeserit vivere non poterit.
(ORIG.) Aqua fluminis vertitur in sanguinem, cui Hebraeorum pueros tradiderant necandos, ut auctoribus sceleris poculum redderet sanguinis: et cruorem polluti gurgitis, quem parricidali caede maculaverant, potando sentirent. Allegorice quoque aquae Aegypti erratica et lubrica philosophorum dogmata sunt, quos parvulos sensu et intelligentia deceperunt: at ubi crux Christi lumen veritatis ostendit, necis suorum in poenas et reatum sanguinis exiguntur. Unde: Omnis sanguis qui effusus est super terram, requiretur a generatione hac (Matth. XXIII).
VERS. 20, 21.-- Quae versa est in sanguinem, etc. (RAB.) Primum praeceptum de colendo uno Deo: 113.0205B| Non erunt tibi dii alii praeter me: prima plaga, aqua in sanguinem versa. Compara primum praeceptum primae plagae: aqua, de qua generantur omnia, significat unum Deum, ex quo omnia; sanguis, carnem mortalem. Aqua ergo versa est in sanguinem, quia commutaverunt gloriam Dei incorruptibilis in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et haec quidem commutatio fit in corde impiorum.
In sanguinem, etc. Quia qui in rerum causis carnaliter sentiunt, hujusmodi correptionibus arguuntur, ut ex qualitate poenarum agnoscant suum errorem.
VERS. 22, 23.-- Et induratum est cor Pharaonis. (AUG. Quaest. 22.) Videtur propterea cor Pharaonis induratum fuisse, quia incantatores Aegyptiorum 113.0205C| similia fecerunt. Sed sequentia docent quanta fuerit illa obduratio, etiam cum incantatores defecerunt.
VERS. 24, 25.-- Foderunt autem, etc. Quia gentilitas confusa de meditatione saecularis philosophiae, cum videt nihil vitale nec salubre esse in illa, studet investigando circumquaque quaerens haustum sapientiae, nec invenit, donec perveniat ad eum qui ait: Qui sitit, veniat ad me et bibat (Joan. VII).
CAPUT VIII.
VERS. 2-6.-- Ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis, etc. (STRAB.) Tria sunt genera ranarum: unum fluviale et vocale, alterum ejus quae calamita dicitur, de qua fertur quod si in os latrantis canis 113.0205D| projicitur, statim obmutescit; tertium ejus quae rubeta dicitur, eo quod in vepribus agat.
(ORIG.) Ranae significant carmina poetarum, quae inani et inflata modulatione, velut ranarum sonis et cantibus, mundo deceptionis fabulas intulerunt: ad nihil enim animal illud utile est, nisi quod sonum vocis improbis et importunis clamoribus reddit.
(RAB.) Secundum praeceptum: Non accipies nomen Dei tui in vanum. Nomen Dei veritas est: ipse enim ait: Ego sum veritas. Qui loquitur veritatem, de Deo loquitur; qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur. Veritatem enim loqui est rationabiliter loqui: vanitatem loqui, strepere est. Secundum ergo 113.0206A| praeceptum est de dilectione veritatis, cui contraria est dilectio iniquitatis. Loquitur veritas, perstrepit vanitas. Huic contraria est secunda plaga, ranarum abundantia, quarum loquacitas vanitatem significat. Amatores veritatis non accipiunt nomen Dei in vanum, quia a veritate in vanitatem non recedunt. Qui autem veritati contradicunt, et vanitate decepti decipiunt, ranae sunt, taedium inferentes auribus, non cibum mentibus. Audi homines rationabiliter loquentes psal. XVIII: Non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur voces eorum. Audi ranas: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum, etc.
VERS. 7-9.-- Fecerunt autem malefici, etc. (AUG., quaest. 23.) Quaeritur unde, si jam ubique 113.0206B| factum erat. Sed similis quaestio est, unde aquam in sanguinem verterint, si jam tota aqua Aegypti in sanguinem versa fuerat? Sed intelligendum est regionem ubi filii Israel habitabant, talibus plagis non fuisse percussam, et inde potuerunt incantatores haurire aquam, quam in sanguinem verterent, vel ranas educere ad ostentationem magicae potentiae; quanquam potuerunt etiam, postquam illa compressa sunt, facere: sed Scriptura narrando conjunxit quod postea fieri potuit.
VERS. 10-14.-- Qui respondit: Cras. (THEOD.) Pharao cum scire vellet an Moysi et Aaron preces aliquid apud Deum valerent (illos enim per noctem quiescere existimabat), ait: Cras, ut ipsemet ad fluvium profectus, videret an ranae cessassent. 113.0206C| Quamobrem Deus, ut Mosi crederetur, non tantum eo ipso tempore quo Moses constituerat, ranas cessare fecit, sed et eas quae in terra erant interire jussit, ut ne easdem rediisse existimarent.
VERS. 15.-- Videns autem Pharao, etc. (AUG. Quaest. 24.) Hic apparet non ideo tantum Pharaonem obduratum quod incantatores similia fecerunt, etc., usque ad non dixit munera, vel praemia, sed judicia tua.
VERS. 16, 17.-- Extende virgam, etc. Mystice. Moses virga castigans Aegyptum legem significat, quae mundum decem plagis mandatorum corripit. Virga quoque per quam Aegyptus corrigitur, et Pharao superatur, crux Christi est, per quam mundus vincitur et diabolus superatur vel triumphatur. Virga projecta fit serpens, qui sapientiam significat, secundum 113.0206D| illud Matth. X: Estote prudentes sicut serpentes, etc. Virga serpentes magorum devoravit, et crux Christi, cujus praedicatio videtur stultitia, omnem sapientiam mundi superat. Unde: De me enim ille scripsit (Joan. V). Virga in terram projecta versa est in serpentem, quia cum mysterium crucis ad fidem hominum venit, sapientiam mundi stultam fecit.
Et sint sciniphes, etc. (ORIG.) Hoc animal pennis suspenditur per aera volitans, sed ita subtile et minutum, ut oculi visum, nisi acute cernentis, effugiat. Corpus tamen cum insederit, acerbissimo terebrat stimulo, ut quem volantem videre quis non valet, sentiat stimulantem. Hoc ergo animal arti dialecticae 113.0207A| comparatur, quae minutis et subtilibus verborum stimulis animas terebrat, et tanta calliditate circum venit, ut deceptus nec videat nec intelligat unde decipiatur.
(RAB.) Moraliter. Tertium praeceptum: Memento diem sabbati sanctificare. Quo insinuatur vacatio et tranquillitas mentis, quam bona conscientia facit. Ibi sanctificatio, quia ibi Spiritus Dei. Unde: Super quem requiescet Spiritus meus nisi super humilem et quietum? etc. (Isa. LXVI). Inquieti ergo a Spiritu sancto resiliunt, provocatores rixarum, amatores calumniarum, nec admittunt quietem sabbati spiritualis. Esto ergo mansuetus, non sit tumultus in corde tuo, volitantibus per corruptionem phantasmatibus et pungentibus te. Audi Deum dicentem psal. XLV: Vacate et 113.0207B| videte quoniam ego sum Deus. Tu per inquietudinem vacare non vis, et caecatus exigis videre quod non potes. Attende enim contrariam plagam: sciniphes nati sunt in terra Aegypti de limo, muscae scilicet minutissimae inquietissimae, inordinate volantes, in oculos ruentes, et negantes hominibus requiem; dum abiguntur, redeunt; sic phantasmata inquietorum. Praeceptum tene, plagam cave.
VERS. 18.-- Erantque sciniphes. Sanguis est doctrina philosophorum: ranae, figmenta poetarum; sciniphes, sophismata dialecticorum: quae omnia mundum deceperunt.
VERS. 19.-- Digitus Dei est hic, etc. (ISID. ex Aug. ep. 119.) In tertio signo magi deficiunt, dicentes: Digitus Dei est: qui typum haereticorum et animositatem 113.0207C| habuerunt. Unde: Sicut Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem, etc. (II Tim. III). Hi autem qui per mentis corruptionem inquieti fuerunt, in tertio signo defecerunt, fatentes sibi adversum Spiritum sanctum, qui erat in Mose. Tertio enim ponitur loco Spiritus, qui est digitus Dei: qui sicut placatus requiem praestat mitibus et humilibus corde, ita iratus immites et superbos per inquietudinem exagitat, quam muscae gravissimae significaverunt, sub quibus magi defecerunt, dicentes: Digitus Dei est hic, ne intelligant unde decipiantur.
(STRAB.) Notandum quia tertio signo victi sunt magi, quia omnis perfidia et mundana sapientia, vel philosophia, fide Trinitatis vincitur. Cum enim 113.0207D| philosophiam invenerint, et de machina totius mundi disputaverint, ad cognitionem Trinitatis pervenire nequiverunt. Per digitum Spiritus sanctus intelligitur, non quod minor sit Patre et Filio, sed quia in digito plurimae divisiones sunt, et per Spiritum sanctum datur divisio gratiarum.
(AUG., quaest. 25 in Exod., tom. III.) Quod dixerunt magi ad Pharaonem, etc., usque ad, quamvis de Filio non tacuerunt.
VERS. 20.-- Haec dicit Dominus, etc. (RAB.) Quartum praeceptum: Honora patrem tuum et matrem tuam. Huic contraria est quarta plaga, scilicet cynomyia, id est, canina musca: caninum est parentes non agnoscere; unde catuli eorum caeci nascuntur.
113.0208A| VERS. 21.-- Omne genus muscarum. (ISID.) Mystice. Quarto loco Aegyptus muscis percutitur. Musca autem insolens et inquietum animal est, in qua insolentes curae carnalium desideriorum figurantur. Aegyptus vero muscis percutitur, quia corda eorum qui saeculum diligunt, desideriorum inquietudinibus feriuntur. LXX: cynomyiam, id est, muscam caninam, posuerunt: per quam canini mores significantur, in quibus humanae mentis voluptas, et libido carnis arguitur. Potest etiam forensis eloquentia hominum significari per muscam caninam, qui velut canes alterutrum se lacerant.
(PROCOP.) Deus non magnis belluis utitur in expugnanda Aegypto, sed contemptissimarum bestiolarum et insectorum ministerium accersit: ne scilicet 113.0208B| illarum potentiae ascriberetur effectus. Abjectis illis et infirmis bestiolis tribuit vires inexpugnabiles, adeo ut desperet Aegyptus se posse illis bestiolis resistere, et clamitet: Digitus Dei hic est: Nam manum Dei non feret universus mundus conglobatus.
(ORIG.) Cynomyia haereticorum [ Al., Cynicorum] secta, qui ad reliquas deceptionis suae improbitates, voluptatem et libidinem summum praedicant bonum. Quoniam igitur per haec singula prius deceptus est mundus, merito adveniens sermo et lex Dei hujusmodi correptionibus arguit, ut ex qualitate poenarum qualitates proprii cognoscant erroris.
VERS. 22, 23.-- Faciamque mirabilem, etc. (AUG., quaest. 26.) Hoc in prioribus signis intelligendum est 113.0208C| factum esse, ut terra in qua habitabat populus Dei nullis talibus plagis vexaretur. Opportunum autem fuit ut ibi hoc aperte poneretur; unde jam incipiunt signa, quibus magi similia non conati sunt facere. Pro certo est enim quia ubique fuerant sciniphes in regno Pharaonis, non autem fuerant in terra Gessen vel Gesen: ibi conati sunt magi similia facere, nec potuerunt: quousque ergo deficerent, nihil de illius terrae separatione dictum est, sed ex quo coeperunt ea fieri quae illi nec auderent conari.
VERS. 24, 25.-- Et venit musca gravissima, etc. (AUG., ibid.) Musca pro multitudine muscarum posita. Nescio enim quomodo per loquendi consuetudinem imbutis sensibus hominum: saepe plus videtur quod singulariter, quam quod pluraliter, dicitur; 113.0208D| verbi gratia: Est illic miles, quam sunt milites illic; est illic piscis, plus significat quam sunt illic pisces.
VERS. 26-31.-- Abominationes. Perversi abominantur bona Aegyptii, id est, cives hujus saeculi abominantur oves, id est, simplicitatem bonorum. Sicut enim boni abominantur mala, ita mali bona. Unde abominantur boni virum impium, et impii eos qui in recta sunt via.
(AUG. Quaest. 28.) In eremum dicebat Moyses se velle ire ubi Aegyptii non viderent abominationes suas. Hoc autem intelligendum est mystice significari, quod de pastoribus diximus, qui erant Aegyptiis abominabiles: et ideo separatam terram Israelitae 113.0209A| receperunt in Aegypto. Sic enim sacrificia Israelitarum abominationes sunt Aegyptiis, sicut iniquis vita justorum.
(STRAB.) Historice. Aegyptii abominantur oves et eas adorant propter Jovem Ammonem, qui cum capite arietino pingitur. Item: bovem colunt Aegyptii, qui consecratus est Api, sicut vacca Isidi. Apis enim erat maximum numen Aegyptiorum, qui semel in anno certo tempore apparebat sacerdotibus eorum. Illi vero cum hymnis et laudibus eum prosequentes, quasi lymphatici prophetabant.
(GREG., lib. XVIII Moral., c. 28, tom. II.) Aegyptus muscis percutitur, etc., usque ad Vacate et videte, quoniam ego sum Deus.
VERS. 32.-- Et ingravatum est, etc. (AUG., quaest. 113.0209B| 29.) Cum ablata esset locusta, dictum est de Pharaone: Ingravavit Pharao cor suum etiam in hoc tempore, et noluit dimittere populum. Certe nunc non dictum est, Ingravatum est cor Pharaonis, sed ingravavit Pharao cor suum. Sic utique in omnibus plagis. A voluntate hominis est origo vitiorum. Moventur autem causis corda hominum, alia sic, alia vero sic, etiam non diversis causis, saepe diverso modo, secundum proprias qualitates, quae ex voluntatibus veniunt.
CAPUT IX.
VERS. 1-6.-- Dixit autem Dominus ad Moysen, etc. (PROCOP.) Primi inter jumenta computantur equi, qui sunt mendaces seu falsi ad salutem. Deinde jumenta 113.0209C| immunda, quae nec ungulas findunt, nec ruminant, currui tamen junguntur. Deinceps cameli, qui quamvis propter ruminationem quasi mundi reputentur, tamen quia eorum ungula non sulcatur, censentur immundi. Verumtamen partim mundae partim immundae conditionis cameli perhibentur. Caeterum quia haec plaga, ut parum noxia propter vilitatem immundorum animalium credebatur, transit ad boves, dehinc ad placidissimum animalium, ovem.
(ORIG., hom. 4.) Quinto loco animalium nece vel pecudum Aegyptus verberatur. In quo vecordia vel stultitia mortalium arguitur, qui tanquam irrationabilia pecora cultum et vocabulum Dei imposuerunt figuris, non solum hominum sed pecudum ligno et lapidibus impressis: Ammonem Jovem in ariete 113.0209D| venerantes, Anubim in cane, Apim in tauro, et caetera portenta deorum, quae Aegyptus miratur, ut quibus cultum credebant esse divinum, in his viderent miserandum supplicium.
(RAB. in Exod., tom. II.) Quintum praeceptum est: Non maechaberis, etc., usque ad attende plagam: si pecus es, saltem mori time.
VERS. 7.-- Ingravatumque est, etc. (AUG., quaest. 30.) Si pecora Israelitarum morerentur, videretur causa competens quare cor ejus gravaretur ad contemptum Dei, tanquam si magi ejus pecora Israelitarum occidissent; sed unde debuit ad timendum vel credendum moveri, ingravatum est, et illa ingravatio etiam hucusque progressa est.
113.0210A| VERS. 8.-- Tollite plenas, etc. (AUG., quaest. 31.) Alia littera: Sumite plenas manus vobis favillae de fornace, et asperget Moyses, etc. Superiora signa virga fiebant, quam non Moyses, sed Aaron extendebat super aquam, vel ad terram percutiebat. Nunc vero interpositis duobus signis, de cynomyia scilicet et mortibus pecorum, ubi nec Aaron nec Moyses aliquid manu operantur, dicitur ut Moyses favillam spargat in coelum; ambo jubentur sumere, sed ille spargere non in terram sed in coelum: tanquam Aaron (qui datus erat ad populum) terram percutere deberet, vel in aquam sive in terram manum extendere; Moyses vero, qui erat in his quae ad Dominum, favillam jubetur spargere. Quid duo illa superiora signa, ubi nec Moyses nec Aaron aliquid 113.0210B| manu operantur? Quid sibi vult ipsa diversitas? Neque enim nihil.
(RAB.) Sextum praeceptum: Non occides; sexta plaga, pustulae in corpore, vesicae bullientes et scatentes, incendia vulnerum et favillae fornacis. Ardent enim homicidae ira, insania. Si posses videre animas homicidarum, plus plangeres eas quam putrescentia corpora ulceratorum.
VERS. 9-12.-- (ORIG., ibid.) Vulnera et vesicae cum fervore in sexto verbere producuntur. In ulceribus dolosa purulentaque malitia arguitur; in vesicis tumens et inflata superbia: in fervore, ira et furoris insania.
VERS. 13-15.-- Induravitque Dominus cor, etc. (ORIG., ibid.) Nota quia in sexta plaga non dicitur, 113.0210C| Induratum est cor Pharaonis, sed aliquid terribilius additur; scriptum est enim quia induravit Dominus cor Pharaonis, etc. Rursus in septima cum grando et ignis Aegyptum vastat, induratur quidem cor Pharaonis, sed non a Domino. In octava vero, ubi locusta producitur, dicitur Dominus indurare cor Pharaonis. Et in nona cum tenebrae palpabiles fiunt, tandem vero cum, exstinctis primogenitis, Israelitae discessissent, ita dicitur: Et induravit Dominus cor Pharaonis regis Aegypti et servorum ejus, et insecutus est eos. Sed et cum Moyses de terra Madian ad Aegyptum mittitur et praecipitur ei facere prodigia, additur: Facies ea in conspectu Pharaonis: Ego autem indurabo cor Pharaonis, etc. Hinc primum 113.0210D| dictum est a Domino: Ego indurabo cor Pharaonis, etc. Secundo quoque, enumeratis principibus, Israel dicitur: Ego indurabo cor Pharaonis, etc. Non frustra facta est ista varietas, ut nunc dicatur Dominus indurasse cor Pharaonis, nunc sponte esse induratum. Video Paulum tanquam intelligentem quid differat, induratum esse cor Pharaonis, et indurasse Dominum cor Pharaonis dicere Rom. II: An divitias bonitatis ejus, et patientiae et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit, etc. Hic sine dubio eum qui sponte induratus est, culpat. Alibi vero, velut quaestionem super hoc proponens, dicit: Ergo cui vult miseretur, et quem vult indurat, etc. Addit etiam his: O homo, tu qui es qui respondeas Deo (Rom. IX). Per quod de 113.0211A| eo qui a Domino dicitur induratus, non tam quaestionis solutione, quam apostolica auctoritate respondit, pro incapacitate auditorum, sicut alibi ait (II Cor. XII): Et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui. Unde in sequentibus eum qui non tam studiorum merito quam sciendi cupiditate secretioribus se quaestionibus curiosius [curiosus] immergit, deterret dicens Rom. IX: O homo, quis es qui respondeas Deo.
(RAB.) Septimum praeceptum: Non furaberis; septima plaga, grando in fructibus. Nemo enim habet injustum lucrum sine justo damno. Dum furaris, acquiris vestem, amittis fidem: lucrum visibile, damnum invisibile: lucrum de tua caecitate, damnum de Domini nube. Qui enim malo desiderio forinsecus 113.0211B| furantur, de judicio intrinsecus grandinantur, et ager cordis eorum devastatur.
VERS. 16, 17.-- Idcirco autem posui te, etc. (AUG., quaest. 32.) Haec verba Apostolus posuit, etc., usque ad ad eorum utilitatem ergo Pharao est servatus.
VERS. 18.-- En pluam cras, etc. (ORIG.) Hucusque per errorum suorum figuras mundo supplicia temperantur: post haec veniunt verbera de supernis.
VERS. 19-21.-- Mitte ergo jam nunc, etc. (AUG., quaest. 35 in Exod., tom. III.) Hoc non tam indignanter quam misericorditer praemonere videtur Deus, etc., usque ad quoniam mortem pecorum minatus est Deus, quamvis id Scriptura tacuerit.
(PROCOP.) Caeterum providentia divina factum est 113.0211C| ne jumenta interirent omnia. Nam opus erat jumentis quae traherent currus quibus Pharao postmodum insecuturus erat fugientes, ut eos in solitudine trucidaret. Verum divina providentia aliter totum gubernavit negotium.
VERS. 22.-- Extende manum, etc. (PROCOP.) Admonendus est hoc loco lector, Mosem non juberi omnia miranda facere virga, sed saltem quaedam: quaedam quoque praedicere, ut culices et jumentorum interitum: quaedam manuum ministerio peragere, ut dum accipit fuliginem de camino et grandinem concitat. Sed quae horum est causa? Ne vulgus opinetur magica superstitione virgam esse factam, et ipsi mirificos illos effectus assignarent.
VERS. 23-29.-- Extenditque Moyses virgam, etc. 113.0211D| (ORIG., ubi supra. ) Illud quoque notandum, quod quaedam verbera inferre dicitur Aaron Pharaoni vel Aegypto, quaedam Moses, quaedam vero ipse Dominus. In prima enim plaga, ubi aquas vertit in sanguinem, elevat Aaron virgam et percutit aquam. In secunda percutit aquas et educit ranas. In tertia extendit manum et percutit virga pulverem terrae et fiunt sciniphes. In quarta dicitur Dominus fecisse, ut veniret cynomyia. In quinta quoque cum exstinguuntur pecora, dicitur fecisse verbum hoc. In sexta vero Moses aspergit favillam, et fiunt ulcera et vesicae. In septima elevat manum in coelum et fiunt voces et grando scilicet, etc. In octava similiter extendit manus in coelum, et Dominus inducit ventum, et adducit 113.0212A| locustas. Sed et in nona extendit manum in coelum, et fiunt tenebrae et caligo. In decima vero finis et perfectio totius operis ministratur a Domino. Sicut enim dicitur: Et Dominus percussit omne primogenitum in terra Aegypti.
(IDEM.) Est alia observanda differentia: in prima enim plaga cum aqua vertitur in sanguinem, nondum dicitur Mosi ut intraret ad Pharaonem, sed, vade in occursum ejus, etc. In secunda vero, constanter et fideliter ministrata prima, dicitur ad eum: Intra ad Pharaonem, etc. In tertia vero sciniphes inferuntur, magi cedunt confitentes, quia digitus Dei est hic. In quarta vero vigilare jubetur Moses mane, et stare contra Pharaonem procedentem ad aquas, cum cynomyia replentur Aegyptiorum domus. 113.0212B| In quinta cum pecora delentur, ad Pharaonem intrare jubetur. In sexta contemnitur Pharao, nec dicitur quod intraverint Moses et Aaron ad eum, quia facta sunt ulcera et vesicae cum fervore etiam super maleficos, et non poterant resistere Mosi. In septima vigilare jubetur valde mane, et stare contra Pharaonem, cum grandinem et ignem producit et voces. In octava intrare praecipitur ad eum cum locusta producitur. In nona rursus contemnitur Pharao, et Mosi [Moses] praecipitur ad coelum extendere manus, ut fiant tenebrae palpabiles: nec intrat, sed vocatur ad Pharaonem. Similiter in decima, cum primitiva delentur, et cogitur cum festinatione exire de Aegypto.
Et Dominus dedit tonitrua, etc. (ID., homil., 4.) 113.0212C| Vide temperamentum divinae correctionis: non cum silentio verberat, sed dat voces, et doctrinam coelitus mittit, per quam possit mundus castigatus culpam suam agnoscere. Dat grandinem per quam tenera vastantur adhuc nascentia vitiorum. Dat et ignem, sciens esse spinas et tribulos quos debebat depasci, de quo dicit Dominus Luc. XII: Ignem veni mittere in terra (Luc. XII). Per hunc ignem incentiva voluptatis et libidinis consumuntur.
(IDEM.) Sunt alia multa observanda, in quibus divina indicatur sapientia. Primo enim non flectitur Pharao cum aqua in sanguinem vertitur. In secundo parum molliri videtur: Vocavit enim Moysem et Aaron, dicens: Orate pro me Dominum, etc. In tertio 113.0212D| magi cedunt, dicentes: Digitus Dei est hic, etc. In quarto per cynomyiam verberatus, dicit: Euntes immolate Domino Deo, etc. In quinto, ubi neces pecudum esse dicuntur, non cedit, sed amplius induravit. Similiter in sexto super plaga ulcerum. In septimo vero, cum grandine vastatur et ignibus, vocavit Moysen et Aaron, dicens: Peccavi etiam nunc, Dominus justus, ego autem et populi mei iniqui, etc. In octavo cum locustis urgeretur, festinanter vocavit Mosen et Aaron dicens: Peccavi ante Dominum Deum vestrum et in vos. Suscipite peccatum meum, etiam nunc orate ad Dominum Deum vestrum. In nono, cum tenebris suffunditur, vocat Mosen et Aaron, dicens: Ite et servite Domino Deo vestro. In decimo, cum primitiva exstinguuntur, vocat eos nocte et dicit: 113.0213A| Surgite, exite de populo meo, vos et filii Israel, etc. Et adjungit: Benedicite autem et me. Non possunt haec explicari nisi eodem spiritu quo gesta sunt, quia, secundum Apostolum (I Cor. XIV), spiritus prophetarum prophetis subjectus est; non ergo quibuscunque ad explanandum dicta prophetarum, sed prophetis dicuntur esse subjecta.
VERS. 30-35.-- Novi autem quod, etc. (AUG., quaest. 35 in Exod.) De fragore coeli et grandine exterritus erat Pharao. Unde rogabat Mosen ut oraret pro eo, confitens iniquitatem suam et populi sui. Sed Moses alium timorem quaerebat. Facile enim est poenam timere: sed non est hoc Deum timere, illo scilicet pietatis timore, de quo Jacob dicit: Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac adfuisset 113.0213B| mihi, nunc me inanem dimisisses (Gen. XXXI).
CAPUT X.
VERS. 1-3-- . . . Ego enim induravi cor ejus, etc. (AUG., quaest. 36 in Exod.) Haec non ita dixit tanquam opus habeat Deus cujusquam malitia, sed sic intelligendum est ac si diceret: Ego patiens fui super eum et servos ejus, ut non eos auferrem, ut ordine superveniant signa mea super eos; quia enim patientia Dei obstinatior fiebat malus animus, pro eo quod patiens in eo fui, dicitur, ingravavi cor ejus. Plagae Aegyptiorum eruditio est filiorum Israel, ne similiter indurentur, et similia patiantur. Multato pestilente sapientior erit parvulus.
(ORIG.) Possunt decem plagae quibus Aegyptus per 113.0213C| Israelitas verberatur, Romani regni comparari temporibus, quia haec in figura nostri facta sunt. Christianus et Israeliticus populus unius Dei est, una utriusque causa subdita fuit, Synagoga Aegyptiis, Ecclesia Romanis. Persecuti sunt Aegyptii, persecuti sunt et Romani. Ibi decies contradicitur Mosi, hic decem edicta contra Christum. Diversae ibi plagae Aegyptiorum, diversae hic calamitates Romanorum. Ibi primum sanguis de puteis et fluminibus manat, hic prima sub Nerone plaga, ut ubique morientium sanguis esset, vel morbis in Urbe corruptus, vel bellis in orbe profusus. Ibi secunda plaga, ranae in penetralibus, inedia pene habitatores exstinxit: hic sub Domitiano satellites effrenati, jussu cruenti 113.0213D| principis, et inopia pene omnes Romanos cives dispersit. Ibi tertia plaga sciniphes, musculae saevissimae, quae media aestate per loca squalida gregatim volant, capillisque hominum setisque pecudum urente morsu inferuntur: hic tertia plaga sub Trajano Judaeos excitavit, qui cum ante dispersi, quasi non essent, quiescerent, repentino calore permoti, grassati sunt. Praeterea multae urbes iisdem temporibus corruerunt terrae motu. Ibi quarta plaga, muscae caninae, alumnae putredinis, vermium matres; hic sub Marco Antonio lues multis infusa provinciis, Italiam et urbem Romam, exercitumque Romanorum per diversa hiberna dispersum, morte dissolutum, putredini et vermibus dedit. Ibi quinta plaga, pecorum et jumentorum: hic sub Severo persecutore civilibus 113.0214A| bellis propria viscera et adjumenta reipublicae, id est, plebes provinciarum et legiones militum, comminutae sunt. Ibi sexta plaga, vesicae turgentes ulceraque manantia: hic plaga quae post Maximini persecutionem fuit, qui specialiter episcopos et clericos, omissa turba populari, Ecclesiarum primates cruciari imperaverat, intumescens crebro ira et perfidia non per vulgi caedem, sed per vulnera morientium principum et potentium exaltata est. Ibi septima plaga, coacta in aere grando, quae hominibus et jumentis fuit exitio: hic sub Gallo et Volusiano, qui Decio persecutori successerunt, pestis infusa est per omnia spatia Romani regni, et omne prope genus humanum dedit neci. Ibi octava correctio, excitatae undique locustae: hic excitatae undique 113.0214B| gentes Romanum orbem caedibus et incendiis vastaverunt. Ibi nona plaga, tenebrae tractabiles, plus periculi comminantes quam facientes: hic Aureliano persecutore decernente, diris turbinibus terribile fulmen sub ipsius pedibus ruit, ostendens quid faceret tantus ultor, nisi patiens esset; quanquam intra sex menses tres interfecti sunt imperatores, Aurelianus, Tacitus et Florianus. Ibi decima et ultima plaga, primogenitorum interfectio: hic omnium perditio idolorum, quae primitus facta in primis amabant. Ibi rex potentiam Dei probavit, et sensit, et timuit, et populum Dei liberum dimisit: hic quoque haec omnia fecit, et etiam credidit.
(IDEM.) Ibi populus Dei non est ad servitutem retractus, nec hic postea ad idololatriam coactus. Ibi 113.0214C| Aegyptiorum vasa pretiosa Hebraeis tradita sunt: hic Ecclesiae Christianorum pretiosa paganorum templa cesserunt.
(IDEM.) Aegyptiis post decem plagas dimissos Hebraeos persequentibus maris irruit interitus: nos quoque peregrinantes persecutio gentilium manet, donec mare Rubrum, id est ignem judicii, Christo duce et judice transeamus. Qui vero Christianos persequuntur, cum rege suo Antichristo, in stagno ignis aeterni submergentur.
VERS. 4-12.-- Ecce ego inducam cras locustam, etc. (RAB.) Octavum praeceptum: Falsum testimonium non dices: octava plaga, locusta, animal scilicet dente noxium. Falsus enim testis nocet mordendo et consumit mentiendo. Unde: Si mordetis 113.0214D| et consumitis, videte ne ab invicem consumamini (Gal. V).
(ORIG.) hom. 4 in Exod.) Puto per hoc genus plagae dissidentis semper, a se et discordantis humani generis inconstantiam confutari. Locusta enim, cum regem non habeat, secundum Scripturam, ordinatum ducit exercitum: homines vero, cum rationales facti sunt, neque se regere ordinate potuerunt, neque Dei regentis patienter moderamina pertulerunt.
(STRAB.) Per locustam, quae regem non habet, significatur temeritas illorum qui, licet diversis poenis multati, semper in duritia sua manent, tanquam nullum habeant rectorem.
113.0215A| Locustam. (ISID.) Locustae pro mobilitate levitatis accipiuntur tanquam vagae et salientes animae pro voluptate saeculi.
VERS. 13-18.-- Et extendit Moses virgam. (RAB.) Quaedam prodigia fiunt per Mosen, quaedam per Aaron, quaedam vero per ipsum Dominum; ut cognoscamus in quibusdam per sacrificia sacerdotum et obsecrationes pontificum nos esse purgandos, quos Aaron persona designat: in quibusdam per scientiam legis emendandos, quod Mosi designat officium. In difficilioribus autem ipsius Domini virtute egemus.
(GREG., lib. XXXI, Moral., cap. 20). Exhibitae coelitus Aegypti plagae, etc., usque ad cum vanis laudibus quorumdam jam quasi fortium opera enervant.
113.0215B| VERS. 19, 20.-- Non remansit ne una quidem, etc. (AUG.) Beneficium certe Dei commemoravit Scriptura, quod abstulit locustas, et prosecuta dixit indurasse Dominum cor Pharaonis, beneficio scilicet suo et patientia, qua ille fiebat obstinatior dum ei parceretur: sicut omnia mala corda hominum patientia Dei male utendo durescunt.
VERS. 21.-- Extende manum, etc. (AUG.) Tertio dicitur ad Mosen: Extende manum tuam in coelum, ut fieret etiam plaga tenebrarum. Nunquam autem dictum est ad Aaron ut extenderet manus in coelum. Quod ergo dictum est ad Mosen: Extende manum tuam super terram Aegypti, et ascendat locusta super terram, credo id significari, etiam minus posse qui plus potest; non autem continuo cui minora conceduntur, 113.0215C| posse majora.
(ORIG.) Nona plaga tenebrae sunt, ut mentis eorum caecitas arguatur, vel ut intelligant divinae dispensationis et providentiae obscurissimas esse rationes. Posuit enim Deus tenebras latibulum suum (Psal. XVII): quas illi audacter et temere perscrutantes, et alia ex aliis asserentes, in crassas et palpabiles errorum tenebras devoluti sunt.
(STRAB.) Per tenebras insipientia eorum [Judaeorum] ostenditur, qui affligebantur et ignorabant ad quem finem eorum poenae devenirent. Etiam vel per tenebras arcanum divini judicii significatur, quo justos misericorditer salvat, impios juste condemnat.
113.0215D| VERS. 24-29.-- Oves tantum, etc. (AUG. in Locutionibus in Exod., l. 52.) Graecus habet, praeter oves et boves relinquite, et est inusitata locutio, nisi post distinctionem inseratur, relinquite; et subaudiatur, ista, ut sit sensus: Ite praeter oves et boves, et relinquite ista. Solet enim talis eclipsis fieri crebro in locutionibus Scripturarum.
(RAB.) Nonum praeceptum: Non concupisces uxorem proximi tui: nona plaga, densae tenebrae. Est enim quaedam moechia etiam in appetendo uxorem alienam quando cuivis non sufficit sua, etiam alienam tentare. Vere densae sunt tenebrae; nihil enim tam dolet patiens, nihil tam nolit pati faciens: qui hoc facit vere caecatur furore horribili.
CAPUT XI. 113.0216A|
VERS. 2.-- Dices ergo omni plebi, etc. (AUG., quaest. 94 in Exod., tom. III.) Non debet hinc quisque exemplum sumere, etc., usque ad ut nec isto damno ferirentur, qui aliis plagis percussi non erant.
Ut postulet vir, etc. (GREG., lib. XXVIII Moral., cap. 17.) Mentes usui vitae carnalis inhaerentes, etc., usque ad major fortitudo spiritus nuntiatur.
VERS. 3, 4.-- Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Aegyptiis, etc. Qui scilicet habitabant cum Hebraeis in terra Gessen, et pro ipsis novem plagis laesi non erant, ideoque eos diligebant: decima plaga afflicti sunt, cum discessissent Hebraei ab eis.
113.0216B| VERS. 5, 6.-- Et morietur omne primogenitum, etc. (ORIG. hom. 4) Ad ultimum primitivorum infertur interitus, in quo fortassis est aliquid supra nostram intelligentiam, quod commissum ab Aegyptiis videatur in Ecclesiam primitivorum, quae ascripta est in coelis. Unde etiam exterminator angelus ad hoc ministerium mittitur, qui parcit illis tantum qui utrosque postes agni sanguine signatos habuerunt. Delentur iterum primogenita Aegyptiorum: sive eos principatus et potestates, et mundi hujus rectores tenebrarum dicamus, quos adventu suo Christus traduxit, id est captivos duxit et captivavit, cum in ligno crucis triumphavit: sive auctores et inventores falsarum religionum, quas Christi veritas cum suis exstinxit auctoribus. Principatus, et potestates, 113.0216C| et rectores tenebrarum harum, primogenita sunt Aegyptiorum quod [ Al., qui] in ultima plaga, cum scilicet finis mundi advenerit cum separabit oves ab haedis, grana a paleis, damnabuntur, amissa vagandi et tentandi licentia.
(ORIG.) Moraliter. Anima, dum in hoc mundo in erroribus vivit, ignorantia veritatis, in Aegypto posita est: si appropinquare coepit lex Dei, aquas in sanguinem convertit, id est fluidam et lubricam juventutis vitam convertit ad sanguinem Veteris vel Novi Testamenti. Deinde educit lex ex ea vanam et inanem loquacitatem adversum Dei providentiam, ranarum querelae similem. Purgat etiam malignas cogitationes ejus, et sciniphum mordacitati similes calliditatis aculeos discutit. Libidinum quoque morsus 113.0216D| cynomyiae spiculis similes depellit: stultitiamque et intellectum pecudibus similem per quam homo, cum in honore esset, non intellexit, sed comparatus est jumentis insipientibus, etc. (Psal. XLVIII.) Arguit ulcera peccatorum, arrogantiae tumorem, et fervorem furoris exstinguit. Adhibet post haec voces filiorum tonitrui, id est evangelicas et apostolicas doctrinas, et castigationem grandinis, ut luxuriam voluptatesque coerceat; et simul ignem poenitentiae, ut dicat: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis (Luc. XXIV)? Nec non locustarum ab ea subducit exempla, quibus depascantur omnes inquieti et turbidi motus ejus, ut discat omnia secundum ordinem facere. Ubi vero sufficienter fuerit castigata pro moribus, cum auctorem 113.0217A| verberum senserit, confitens quia digitus Dei est, et parum agnitionis acceperit: tunc praecipue gestorum suorum tenebras videt et errorum caliginem, et tunc merebitur ut exstinguantur in ea primogenita Aegypti. Omnis enim anima cum ad supplementum aetatis venerit, et velut naturalis lex coeperit in ea jura sua defendere, primos motus secundum desiderium carnis producit, quos ex concupiscentiae vel irae fomite vis incentiva commoverit. Unde quasi privilegium singulare de Christo propheta dicit: Butyrum et mel manducabit; priusquam faciat aut proferat maligna, eliget bonum (Isa. VII); quoniam priusquam sciat puer bonum aut malum, resistet malitiae, ut eligat quod bonum est. David autem de se dicit: Delicta juventutis meae et ignorantias 113.0217B| meas ne memineris (Psal. XXIV). Quia ergo hi primi animae motus secundum carnem prolati in peccatum ruunt, merito in morali loco primogenita Aegyptiorum primitiva ponuntur, quia exstinguuntur si reliquae vitae conversatio emendatiorem dirigat cursum. Sic ergo in anima, quam lex divina ab erroribus susceptam castigat, primogenita Aegyptiorum delentur, nisi post haec omnia in infidelitate perdurans, nolit jungi Israeliticae plebi, ut exeat de profundo et evadat incolumis, sed in iniquitate permaneat, et descendat tanquam plumbum in aquam validissimam. Iniquitas enim, secundum Zachariam (ZAC. V), sedet super talentum plumbi: et ideo qui permanet in iniquitate, tanquam plumbum demergitur in profondum.
113.0217C| VERS. 7.-- Apud omnes, etc. (AUG. in libro Locutionum. ) Elegantissima locutio est: per canem quippe extremum significavit, vel hominum, vel pecorum: ita commendavit quanta in Hebraeis quies futura esset, Aegyptiis acerba orbitate clamantibus.
VERS. 9, 10.-- Non audiet vos Pharao, etc. (AUG., quaest. 40 in Exod.) Tanquam opus fuerit Pharaonis inobedientia ut signa illa multiplicarentur: quae utiliter fiebant ad terrendum populum Dei, atque ipsa discretione ad pietatem informandum. Sed hoc Dei fuit, malitia illius cordis bene utentis, non Pharaonis Dei patientia male abutentis.
CAPUT XII.
113.0217D| VERS. 2-4.-- Mensis iste, etc. (RAB.) Hic est Aprilis, qui apud Hebraeos Nisam, apud Macedones Ξανθικός dicitur, et dicitur Aprilis quasi aperilis, quia tunc aperitur terra proferendis virgultis herbis ac floribus: vel Aprilis a Venere, quasi Aphroditis; Venus enim Graece Aphrodite dicitur. Hunc Hebraei primum habent, quia XV Kalendarum ejus prima dies saeculi fuit: quarta decima vero, dies secunda; tertia decima, tertia: duodecima, quarta: qua sol et luna condita sunt, et tunc primum aequinoctium fuit; sol enim in oriente, luna in occidente, sphaeram mundi ex aequo dividebant.
(STRAB.) Hic est Nisan, secundum Hebraeos, in quo factus est mundus, cujus plenilunium post aequinoctium 113.0218A| vernale semper est attendendum: in quo populus Israel a servitute Aegypti liberatur, et genus humanum sanguine Christi a potestate diaboli eripitur. Decima die mensis tollitur agnus, quarto decimo immolatur: quia in lege passio Christi figuratur, Evangelii gratia coruscante impletur; denarius enim, propter decalogum, legem significat; quaternarius vero, quatuor evangelia.
VERS. 5, 6.-- Erit autem, etc. (AUG., quaest. 42 in Exod., tom. III.) Movere potest illa locutio, etc., usque ad quid illo praecepto figuratum sit.
Juxta quem ritum, etc. Allegorice. Quia de justis et peccatoribus Christus carnem assumpsit, ut nemo de venia desperaret. Vel quia Christus Judaeis haedus erat, dicentibus: Hic homo peccator est (Joan. 113.0218B| IX), nobis autem agnus absque macula. Vel quia in similitudine carnis peccati apparuit et pro peccato mortuus est, cum peccatum non haberet (I Petr. II).
(STRAB.) Decima die Aprilis Hierosolymam venit, sequenti vero die exceptus est a turbis cum ramis palmarum et divinis laudibus. Tribus reliquis custoditus est a Judaeis usque ad quartam decimam diem, id est, usque ad quintam feriam, qua cum apostolis coenavit, et post traditus est.
VERS. 7.-- Et sument de sanguine ejus, etc. (GREG., homil. 22 in Evang., tom. II.) Sanguis ponitur, quando non solum ore corporis, sed etiam ore cordis hauritur, etc., usque ad quia crucem passionis ejus in fronte portamus.
VERS. 8.-- Et edent carnes, etc. (GREG., ibid.) 113.0218C| Nocte agnum comedimus, etc., usque ad de fermento enim laudem immolat, qui Deo sacrificium de rapina parat.
Cum lactucis, etc. (GREG., ibid.) Lactucae agrestes valde amarae sunt, etc., usque ad ut dispensari omnia per Spiritus sancti potentiam sciat.
VERS. 9-11.-- Caput cum pedibus, etc. (GREG., ibid.) Caput Christi Deus (I Cor. XI). Caput ergo agni vorare, etc., usque ad nemo in hujus vitae itinere torpeat, ne in patria locum perdat.
(GREG. NYSS., de Vita Mosis. ) Illis rerum involucris monet ut per haec aenigmata considerare et intelligere velimus transitum quemdam esse hanc vitam nostram. Nam postea quam ingressi ad eam sumus, necessitate quadam ad exitum semper compellimur, 113.0218D| ad quem paratos nos esse vult manibus et pedibus reliquoque ad iter apparatu. Ne igitur spinis in hoc arduo vivendi itinere pedes laedantur, non nudis pedibus, sed durioribus calceis communiti itinerare debemus. Spinae autem, quae pedibus infixae non solum retinent retardantque, verum etiam enecant, peccata sunt, a quibus durities calceorum defendit, continens videlicet, tenuis ac dura vita, quae debilitat atque frangit spinarum acumina, quibus a parvo tenuique principio ad anteriora, usque peccata sic ingrediuntur, ut poenitus occidant. Ad hanc vitam faciendam talaris vestis et effusa, id est voluptuosa et vitiosa vivendi ratio, quae latissime patet, impedimento est: quare cingulo quodam trahenda 113.0219A| est et coarctanda, ne huc atque illuc circumfluat. Cingulus vero modestia est et diligens vivendi ratio, quae nos monet ad necessitatem, non ad voluptatem, rebus uti. Baculus quo feras repellimus, et nonnunquam sustentamur, spes est. Ex igne autem solum cibus nobis propositus est, quoniam fides, quae per cibum illum significatur, ardentissima esse debet, nihil humidum aut labile possidens.
Phase. Hebraice est Pesach , Graece Πάσχα, id est, transitus; quia a filiis Israel ex Aegypto migrantibus primum celebratum est: nobis quoque migrandum est de transitoriis ad aeterna, de terrenis ad coelestia.
VERS. 12, 13.-- In cunctis diis, etc. Ferunt Hebraei quia omnia idola Aegypti confracta sunt nocte 113.0219B| illa et templa, vel motu terrae, vel fluminis Nili inundatione. Allegorice vero nobis egredientibus ex Aegypto errorum idola corruunt, et omnis perversorum dogmatum cultura quatitur.
VERS. 14-17.-- Habebitis autem hanc diem, etc. (AUG., in Exod. quaest. 43, tom. III.) Et facietis diem hunc in progenies vestras legitimum, aeternum vel aeternalem; quod Graece dicitur αἰὼνιον, non sic accipiendum est, etc., usque ad omni tempore praesentis vitae simplicitas servanda, malitia cavenda.
VERS. 18-20.-- Primo mense quarta decima, etc. (RAB.) Mystice. Vespera quarti decimi diei primi mensis, in quo Pascha celebratur, et agni immolatio perficitur, depositionem veteris hominis significat, et initium novi, qui in baptismo Christi mortem 113.0219C| figurante inchoatur. Unde: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in mortem ipsius baptizati sumus, etc. (Gal. III). A vespera ergo quarti decimi diei primi mensis usque ad vesperam vicesimi primi integram, scilicet septimanam, azyma jubemur [jubentur] comedere, quia a perceptione baptismi usque ad finem vitae simpliciter et sine dolo debemus vivere. Unde Petrus: Deponentes omnem malitiam et omnem dolum et simulationem, sicut modo geniti infantes, etc. (I Petr. II).
VERS. 21.-- Seniores. Nota quod non pueris, non juvenibus, mandata Dei primo communicat, sed senioribus, quia in senibus est sapientia, et in multo tempore prudentia.
VERS. 22.-- Fasciculumque hyssopi, etc. (STRAB.) 113.0219D| Hyssopus herba est humilis, nascens in petris, purgans pectus et pulmonem: et significat veram humilitatem, cujus exemplum Christus nobis in semetipso praebuit. Fasciculum ergo hyssopi sanguine tingimus, quando, memores humilitatis Christi, eum imitari studemus.
Tingite in sanguine, etc. (AUG., quaest. 46 in Exod.) Quaeritur quem sanguinem dicat juxta ostium, cum illius agni sanguinem velit intelligi, cujus immolatione Pascha fit. An praecipit eo modo consequenter fieri, quamvis hoc tacuerit, ut idem agnus juxta ostium occidatur? An, quod est credibilius, ideo dixit ex sanguine qui est juxta ostium, quia ille qui liniturus est, vas ipsum in quo sanguinem excepit, 113.0220A| juxta ostium positurus est, ut ad manum habeat dum tingit.
VERS. 23-29.-- Et non sinet percussorem, etc. (STRAB.) Utrum percussor bonus angelus an malus fuerit, non necesse est inquiri: quicunque enim fuit, praecepto Domini obedivit. Sciendum tamen quod tales pestes mali angeli facere solent, permissione Dei.
Decimum praeceptum est: Non concupisces rem proximi tui, etc. Huic contraria est decima plaga, mors primogenitorum. Alio praecepto furtum prohibetur, quo et rapina damnatur: pejus enim est eripere violenter quam latenter. Auferre ergo volens aperte vel occulte praeceptum suum habet: concupiscere autem rem proximi, etiamsi justa successione 113.0220B| quaeras, non licet. Qui enim volunt res alienas tanquam juste possidere, et haeredes quaerunt morientibus illis esse. Cum laudas rem relictam quasi jure possidentem, Deus damnat injuste cupientem. Qui enim quaeris ab aliquo haeres fieri, non vis ut habeat haeredes, in quibus nihil charius primogenitis est. Jure ergo in primogenitis tuis puniris, qui cupiendo res alienas, quasi juris umbram perquiris, et, quae meliora sunt, cordis primogenita perdis. Primogenita quidem fides est. Nemo enim bona facit, in quo fides non praecessit. Omnia opera bona sunt filii spirituales, sed inter hos primogenita fides. Quisquis ergo rem occulte cupis alienam, interius fidem perdis. Servis enim non charitate, sed fraude, velut amans eum quem mori desideras, ut succedas.
113.0220C| VERS. 30-33.-- Neque enim erat domus, etc. (AUG., quaest. 44 in Exod.) Cum primogeniti tantum morerentur, quomodo nulla erat domus in qua non esset mortuus? An et hoc divinitus fuerat procuratum, ut in omnibus domibus essent primogeniti, in quibus percuterentur Aegyptii, etiam qui habitabant in terra Gessen? Hominum quippe erant hic, vel animalium, non terrae; id est, homines et animalia primogenita moriebantur, occulto et angelico percussu: non aliquid in terra vel in coelo factum erat, sicut rana, vel locusta, vel tenebrae. A talibus enim plagis cum terra Gessen fuisset aliena, perveniebat beneficium ad Aegyptios qui in ea cum Hebraeis morabantur: hac vero omnes percussi sunt.
VERS. 34.-- Conspersam farinam, etc. (AUG.) 113.0220D| Mystice. Sine fermento proficiscuntur filii Israel de Aegypto; ut exeuntes de hoc saeculo abjiciamus fermentum malitiae et nequitiae, et epulemur in azymis sinceritatis et veritatis.
VERS. 35, 36.-- Et petierunt, etc. (AUG., quaest. 45.) Hoc jam factum fuerat ante mortes primogenitorum. Sed nunc per recapitulationem repetitur, nam narratum est quando factum est. Modo enim quomodo posset fieri ut in tanto luctu ista accommodarentur: nisi forte quis dicat etiam ista plaga non fuisse percussos Aegyptios qui cum Hebraeis habitabant.
Vasa aurea, etc. Haec doctrinas significant, quae ex ipsa consuetudine gentium non inutili studio discuntur; vel animas pretiosas ex gentibus, tanquam 113.0221A| vasa aurea et argentea; cum vestibus, id est, corporibus: quae se adjungunt populo Dei, ut semel de hoc saeculo tanquam de Aegypto liberentur.
VERS. 37-45.-- Profectique sunt, etc. (ORIG. hom. 5 in Exod.). Qui de Aegypto parat proficisci, qui cupit obscuros mundi actus et errorum tenebras relinquere, primo ei ex Ramesse proficiscendum est, quae interpretatur commotio tineae. Si vis venire in hoc ut Deus sit tibi dux, et sequatur petra, quae escam spiritalem et potum tribuat, exi de Ramesse, ne thesaurizes ubi tinea exterminat, et fures effodiunt, etc.
Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me (Matth. VI), hoc est proficisci de Ramesse, et sequi Christum.
113.0221B| De Ramesse in Socoth, etc. (ORIG. ibid.) Videamus quis sit castrorum locus ad quem venitur. De Ramesse venerunt in Socoth, quod interpretatur tabernacula. Cum ergo, relinquens Aegyptum, discusseris tineas totius corruptelae, et vitiorum incitamenta rejeceris, habitabis in tabernaculis, quibus scilicet nolumus exspoliari sed supervestiri. Habitatio autem tabernaculorum expeditum indicat esse eum qui festinat ad Deum. Sed nec in hoc standum est: movenda sunt etiam castra de Socoth, et festinandum est in Othon, quod interpretatur signa eis, quia hic scilicet audies quod Deus antecedat eos per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis; non hoc in Ramesse, nec in Socoth, quae secunda sunt castra. Tertia sunt in quibus fiunt signa divina: hoc 113.0221C| erat triduum ad quod festinabant Moses et Aaron, et contradicebat Pharao dicens: Non eatis longius. Nolebat ad locum signorum pervenire filios Israel, ut possent tertii diei frui mysteriis. Unde Ose. VI: Resuscitabit nos Deus post biduum, et in die tertia resurgemus, et vivemus in conspectu ejus. Prima dies nobis Christi passio; secunda, qua in infernum descendit; tertia, qua resurrexit: ideo in tertia die antecedebat eos per diem in columna nubis; per noctem vero, in columna ignis. Necessarium est ergo ut qui baptizantur in Christo, in morte ipsius baptizentur, et cum ipso sepeliantur, et die tertia resurgant, quos scilicet secum suscitavit et fecit consedere in coelestibus (Rom. VI).
Sexcenta fere millia, etc. (AUG., quaest. 47.) Quaeritur 113.0221D| utrum ad tantum numerum pervenerunt Hebraei per eos annos in Aegypto, etc., usque ad id est, post mortem Joseph dura servitute oppressi sunt.
VERS. 46-51.-- Nec illius, etc. Os Christi in cruce non est confractum, quia videntes eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura: vel robur divinitatis in carne per blasphemiam non corrumpitur, quia non est purus homo, sed verus Deus.
CAPUT XIII.
VERS. 2-8.-- Sanctifica mihi omne primogenitum, etc. Quia occidi omnia primogenita Aegyptiorum in liberatione vestra.
VERS. 9-12.-- Et erit quasi signum, etc. (AUG., quaest. 48 in Exod.). Quid est quod ait cum de pascha 113.0222A| praecipit, etc., usque ad alioquin gratia jam non esset gratia.
VERS. 13-15.-- Omne autem primogenitum hominis, etc. (CYRILL.) Primogenita hominum redimi jubet, ut homicidium vetet: qui omnia ut incorruptibilia essent, creavit.
(GREG., lib. XXVII Moral., cap. 1.) Asinus immunditiam, ovis innocentiam significat. Asini ergo primogenitum ove mutare, est immundae vitae primordia innocentiae simplicitate convertere, ut postquam peccator illa egit quae ut immunda Dominus respuit, ea jam agendo proferat quae Dei sacrificio imponat. Omnes enim in peccato nati sumus, et ex carnis delectatione concepti, culpam originalem nobis contraximus. Unde etiam voluntate nostra peccatis 113.0222B| implicamur. Sed et qui post malitiam carnis ad innocentiam convertitur cordis, primogenitum asini mutat ove, malitiam scilicet prioris vitae. Qui enim qualis prius fuit desinit esse, et apprehensa carnis munditia innocentiam custodit, in oblationem Dei primogenitum asini ove mutavit.
VERS. 16.-- Et quasi appensum. Hoc male intelligentes Judaei, pictatia vel phylacteria capitibus circumligabant, in quibus decem verba scripta ante oculos habebant.
VERS. 17.-- Igitur cum emisisset, etc. (GREG. lib. XXIV Moral. cap. 13). Saepe conversi in ipso aditu suae conversionis tranquillitatem carnis, dona prophetiae, praedicamenta doctrinae, signorum miracula vel gratiam curationum accipiunt. Postea duris tentationum 113.0222C| probationibus fatigantur, a quibus liberos se esse credebant: quia si in principio tentationum amaritudo pulsaret, facile ad vitia redirent, a quibus non longe recesserunt. De Aegypto ergo exeuntibus e vicino bella subtrahuntur: quia relinquentibus saeculum quaedam prius tranquillitas ostenditur, ne in ipsa teneritudine et inchoatione turbati, ad hoc quod reliquerant, redeant: prius ergo suavitatem securitatis sentiunt, prius pacis quiete nutriuntur; post cognitam vero dulcedinem tanto tolerabilius tentationum certamina sustinent quanto in Deo altius cognoverunt quae ament.
VERS. 18-20.-- Non eos duxit Deus, etc. (AUG., quaest. 49). Hic ostenditur omnia fieri debere quae consilio recte fieri possunt, ad evitanda ea quae 113.0222D| adversa sunt, etiam cum Deus apertissime adjutor est (Epist. ad Dam., tom. I).
Et armati ascenderunt filii, etc. (HIERON.) Aquila, qui non contentiosus, ut putant, sed studiosus verbum interpretatur ad verbum, ubi LXX posuerunt, quinta autem generatione ascenderunt filii Israel de terra Aegypti, transtulit, et armati ascenderunt filii Israel de terra Aegypti, licet pro eo quod nos armati diximus, secundum Graeci sermonis ambiguitatem instructi vel muniti propter supellectilem quo Aegyptios exspoliaverunt, possit intelligi. Sed ubi LXX, quinta generatione posuerunt, qui Hebraeorum libros diligenter inspexerunt, non quinta, sed quinque, scriptum afferunt, ut sit sensus: quinque autem ascenderunt 113.0223A| filii Israel de terra Aegypti; quod quia minus videbatur intelligi, adjuncta generatio est. Aquila vero, et in caeteris, et in hoc praecipue loco, proprie transtulisse dicitur, sicut synagogarum consonant universa subsellia.
(AUG., quaest. 53.) Quinta autem progenie, etc. Utrum progeniem in centum annis vult computare, etc., usque ad Naason genuit Salmon.
VERS. 21-22.-- Dominus autem praecedebat eos, etc. (ORIG.) Cum a te tertiae diei mysterium fuerit receptum, incipiet te deducere Deus et viam salutis ostendere.
(GREG.) In igne terror, in nube visionis lene blandimentum. Dies, vita justi; nox, peccatoris. Unde Ephes. V: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem 113.0223B| lux in Domino, etc. In die per nubem columna monstrata est, et in nocte per ignem; quia omnipotens Deus et blandus justis, et terribilis apparebit impiis. Hos ad judicium veniens, per lenitatis mansuetudinem mulcet, illos per justitiae districtionem terret. Aliter columna nubis in eremo populum praeibat, et splendore ignis non in die, sed in nocte radiabat: quia Christus conversationis suae exemplo ducatum sequentibus praestans, de justitia sua confidentibus nulla luce claruit; peccatorum vero tenebras agnoscentibus, igne sui amoris infulsit. Christus nubes et columna, quia rectus, et firmus, et fulciens infirmitatem nostram; quia nocte lucens, per diem non lucens, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant (Joan. IX). Christi quoque sacramentum 113.0223C| tanquam in die manifestum est in carne velut in nube: in judicio vero tanquam in terrore nocturno; quia tunc erit magna tribulatio, tanquam ignis lucebit justis, et ardebit injustis.
CAPUT XIV.
VERS. 2.-- Phihahiroth, quae est inter Magdalum, etc. (ORIG., hom. 5 in Exod.) Videamus quae via praecipitur eligenda. De Othon, inquit, conversi, iter facite inter Epauleum et Magdalum, quod est contra Beelsephon, etc. Epauleum ascensio tortuosa, Magdalum turris, Beelsephon ascensio speculae, vel habens speculam, interpretatur. Credebat forsitan quod ostenderet Deus planum iter et molle, sed ascensio est et tortuosa. Non enim proclive iter est quo tenditur ad virtutes, sed ascenditur anguste et difficulter. 113.0223D| Unde Matth. VII: Arcta est enim et angusta via quae ducit ad vitam. Est ergo iter quo inceditur ascensio tortuosa, et ascensio speculae vel habens speculam. Ascensio ad actus pertinet, specula ad fidem; ostenditur ergo quia et in actibus et in fide multa est difficultas, multus labor: multae enim tentationes nobis occurrunt, multa offendicula, volentibus agere quae Dei sunt. Deinde in fide multa invenies tortuosa, plurimas quaestiones, objectiones haereticorum, contradictiones infidelium: hoc ergo iter agendum est sequentibus Dominum. Sed et turris est in hoc itinere, de qua dicitur Luc XIV: Quis vestrum volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus, si habet unde perficiat? Ista est 113.0224A| ergo turris ex his ardua et excelsa virtutibus; quod videns Pharao dicit: Errant isti. Apud Pharaonem, qui Deum sequitur errare dicitur, quia iter sapientiae tortuosum, multas habens difficultates et anfractus. Si confitearis unum Patrem invisibilem, et unum unigenitum ejus Jesum Christum, et unum Spiritum sanctum, tortuosum, difficile et incredibile videtur hoc in infidelibus. Si dicis Deum majestatis crucifixum filium hominis esse, qui de coelo descendit: tortuosa videntur haec et difficilia; qui audit (nisi eum fide audiat), dicit quia errant isti. Sed tu fixus esto in hac fide, sciens quia Deus ostendit tibi hanc viam fidei, qui ait: Tollentes de Othon castra, collocate inter Epauleum et Magdalum.
113.0224B| Fuisset. (ORIG.) Fugiens Aegyptum venis ad ascensionem operis et fidei, et ad aedificium turris: venis ad mare, et occurrunt tibi fluctus tentationum. Unde II Tim. III: Qui enim volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur, quia tentatio vita nostra est super terram. Sed si Moysen, id est legem Dei, sequeris, Aegyptus te insectatur. Sed vide quid fiet: Levavit, inquit, angelus Domini, qui antecedebat castra Israel, et abiit post illos. Elevavit et columnam nubis a facie eorum, et stetit post illos, et intravit inter castra Aegyptiorum et Israel. Haec columna nubis populo Dei efficitur murus: Aegyptiis imponit tenebras; non transfertur columna ignis ad Aegyptios, ut videant lucem: sed nubis, ut in tenebris maneant, quia dilexerunt tenebras, non 113.0224C| lucem. Et tu ergo si ab Aegyptiis recedas, si de potestate daemonum fugias, vide quanta tibi praeparantur auxilia, dummodo in fide fortis permaneas: nec Aegyptiorum equitatus et quadrigae perterreant, nec reclames contra Dei legem, id est Moysen, dicens: Tanquam non essent sepulcra in Aegypto, ita eduxisti nos.
VERS. 11-12.-- Forsitan non erant sepulcra, etc? (ORIG., homil. 5 in Exod.) Haec fatiscentis in tentatione animi verba sunt: beatus est qui sic tentationes excipit ut nulla ei cogitatio ambiguitatis obrepat. Petro etiam dicitur Matth. XIII: Modicae fidei, quare dubitasti? Tentationis et fragilitatis haec verba sunt. Alioquin falsum est, melius est enim in eremo mori quam Aegyptiis servire. Qui enim in 113.0224D| eremo moritur, hoc ipso quod separatus est ab Aegyptiis, id est rectoribus tenebrarum et e potestate Satanae, habuit aliquem profectum, etiamsi ad integrum non potuit pervenire. Melius est enim perfectam vitam quaerenti in itinere mori, quam nec proficisci. Unde eorum videtur falli opinio, qui dum arduum et periculosum iter virtutis exponunt, nec incipiendum judicant. Melius est enim in itinere mori, quam inter Aegyptios necari et falsis atque amaris fluctibus obrui.
VERS. 13-14.-- Aegyptios enim quos nunc, etc. (AUG. quaest. 5 in Exod.) Sicut enim vidistis Aegyptios hodie, non apponetis amplius videre eos in aeternum tempus. Quomodo autem sunt accipienda haec ververba, 113.0225A| cum viderint postea Israelitae Aegyptios? An quia isti qui tunc videbant, non eos ulterius viderunt, quia et illi mortui sunt qui sequebantur, et isti omnes quisque die mortis suae? Nam posteri eorum viderunt posteros illorum. An, non eos videbitis sicut hodie, intelligendum est, non sicut hodie persequentes et inimicos, ut nulla sit quaestio nec de aeterno tempore quod hic posuit, quia etsi videbunt se utrique tempore resurrectionis, non sic ut hodie.
VERS. 15-17.-- Quid clamas ad me? etc. (GREG.) Voces apud aures Dei non faciunt verba nostra, sed desideria. Aeternam enim vitam si ore petimus, nec corde desideramus, clamantes tacemus: si vero corde desideramus, ore tacemus, tacentes clamamus. 113.0225B| Unde in eremo cum populus vocibus perstreperet, et Moses a strepitu verborum taceret, silens auditur, et dicitur ei: Quid clamas ad me? In desiderio enim clamor secretus non pervenit ad aures humanas, divinas replet.
(ORIG., ut supra. ) Nulla vox Moysi auditur, et Dominus dicit: Quid clamas ad me? Velim scire quomodo sancti clamant sine voce ad Deum. Apostolus ad Gal. IV, dicit: Quia dabit Deus Spiritum Filii sui in cordibus nostris clamantem: Abba, Pater. Et addit: ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Et iterum Rom. VIII: Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret spiritus. Sic ergo postulante Spiritu sancto per silentium clamor sanctorum auditur. Jubetur Moses virga percutere mare, 113.0225C| ut ingredienti populo Dei cedat, et aquae quae timebantur, dextra laevaque murus effectae, non solum perniciem nesciant, sed etiam munimen exhibeant. Soliditatem recipit liquor, et solum maris arescit in pulverem: bonitatem Creatoris intellige, si voluntati ejus obtemperes, si legem ejus sequaris, elementa tibi contra naturam servire compellit. Audivi a majoribus traditum quod singulis tribubus singulae aquarum divisiones factae sunt, et propria unicuique via. Idque ostenditur ex eo quod dicitur psalmo CXXXV: Qui divisit mare Rubrum in divisiones, etc. Et alibi, psal. LXVII: Ibi Benjamin minor in stupore. Principes Juda, duces eorum, principes Zabulon et principes Nephthali: proprius unicuique tribui enumerari videtur ingressus. Apostolus 113.0225D| baptismum in Mose consummatum dicit in nube et in mari, ut qui baptizaris in Christo, in aqua et in Spiritu, scias te insectari Aegyptios et ad servitium revocare, rectores scilicet mundi, et spirituales nequitias, quibus ante servisti. Sed tu descendis in aquam, et evadis incolumis et novus ascendis peccatorum sordibus ablutus, paratus ad cantandum novum canticum. Aegyptii insequentes merguntur in abyssum, et si rogare videntur Jesum ne eos iterum mergat in abyssum.
(ID.) Aliter, si Aegyptum fugias, id est ignorantiae tenebras, si sequaris Mosen, id est Dei legem, occurrat autem mare, id est, contradicentium fluctus, percute et tu obluctantes undas virga, id est. verbo 113.0226A| legis et vigilantia Scripturarum; iter tibi disputando per adversarios pande, et cedent undae victori, mirantibusque et stupore defixis qui ante contradicebant, legitimis disputationum lineis rectum fidei iter secabis, et in tantum doctrinae verbo proficies, ut auditores tui, quos tu in verba legis erudisti, jam contra Aegyptios, velut fluctus maris, insurgent, nec solum impugnent, sed et superent et exstinguant. Exstinguit enim Aegyptum, qui non agit opera tenebrarum, qui non carnaliter, sed spiritualiter vivit; qui cogitationes sordidas vel corde expellit, vel omnino non recipit, secundum illud Eph. VI: Assumentes scutum fidei, ut possitis omnia maligni ignita jacula exstinguere. Hoc ergo modo possumus etiam Aegyptios hodie videre mortuos, et ipsum 113.0226B| Pharaonem, si tanta fide vivamus, ut Deus conterat Satanam sub pedibus nostris velociter per Jesum Christum.
VERS. 19-20.-- Tollensque se angelus Dei, etc. (STRAB.) Angelus, qui nuntius interpretatur, significat doctores, qui nobis praecepta vitae annuntiant, et cum nube, id est scientia Scripturarum castra Israel, id est Ecclesiam praecedunt, quia cum scientia Scripturarum praesident. Supervenientibus Aegyptiis retrorsum abit, quia tempore persecutionis opponent se pro subjectis. Nubes vero tenebrosa erat Aegyptiis, lucida Hebraeis.
VERS. 21-31.-- Tota nocte, etc. Quia toto tempore hujus vitae, quam nox significat, Spiritus sancti gratia aquas baptismi fidelibus meabiles facit, 113.0226C| ut de spirituali Aegypto in terram promissionis transeant: hostium vero suffocat exercitum.
(ISID.) Mare Rubrum baptismum Christi sanguine consecratum significat; hostes a tergo sequentes cum rege moriuntur, quia peccata praeterita in baptismo delentur, et diabolus suffocatur: premunt Aegyptii usque ad mare, et peccata usque ad baptismum. Post transitum maris Rubri cantat populus submersis hostibus infidelibus, et fideles de lavacro ascendentes, exstinctis peccatis, hymnum decantant dicentes: Cantemus Domino, gloriose enim, etc.
CAPUT XV.
VERS. 1.-- Tunc cecinit Moyses, etc. (ORIG., homil. 6 n Exod.) Multa cantica legimus in Scripturis, 113.0226D| sed hoc primum omnium est quod, Aegyptiis et Pharaone submerso, post victoriam cantatur. Mos enim sanctorum est, ubi adversarius vincitur (quia sciunt non sua virtute, sed Dei gratia victoriam factam), hymnum Deo glorificationis offerre. Accipiunt tamen canentes tympana in manibus, sicut de Maria et Aaron refertur. Et tu ergo, si mare Rubrum transieris, si Aegyptios submergi videris, et Pharaonem praecipitari in abyssum, potes hymnum Deo gratanter canere, et dicere: Cantemus Domino gloriose, etc. Dignius autem hoc dices, si habueris in manu tympanum, id est, si carnem tuam crucifixeris cum vitiis et concupiscentiis.
Gloriose enim, etc. (ORIG.) Non sufficit, glorificatus 113.0227A| est; aliud est enim glorificari, aliud gloriose glorificari. Cum enim Christus carnem pro nobis suscepit, glorificatus est, qui venit quaerere quod perierat, non tamen gloriose, quia non habebat speciem neque decorem; glorificatus est cum venit ad crucem, et pertulit mortem; unde Joan. XVII: Pater, venit hora, glorifica Filium tuum, etc. Erat ergo et gloria passio crucis, ubi et glorificatus, non gloriose quidem, sed humiliter; unde Phil. II: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Et Sap. II: Morte turpissima condemnemus eum. In his ergo glorificatus est de se humiliter, non gloriose; unde Lucae XXIV: Quia oportebat pati Christum, et sic intrare in gloriam suam. Cum venerit in gloria Patris, et angelorum 113.0227B| judicare terram, et verum Pharaonem, id est diabolum, interficiet spiritu oris sui, cum refulgebit in majestate Patris: tunc gloriose glorificabitur, cum omnes honorificabunt Filium sicut honorificant Patrem.
Magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare, etc. In signis Aegypti. Sed gloriose magnificatus est, quia Pharaonem et exercitum ejus submersit. Vel magnificatus est, miracula ante passionem faciendo, praedicando, in cruce moriendo: sed gloriose magnificatus est, cum resurrexit victor victo diabolo, spoliato inferno.
Equum, etc. (ORIG.) Homines qui nos insequuntur equi sunt; et omnes qui in carne nati sunt, figuraliter equi sunt, et habent ascensores suos. Sunt quos 113.0227C| Dominus ascendit, et circumeunt omnem terram; de quibus dicitur Habac. III: Equitatus tuus salus. Alios ascendit diabolus et angeli ejus. Judas equus erat, et cum ascensorem habuit Dominum, de equitatu salutis erat: cum caeteris enim apostolis missus aegrotis salutem et languentibus praestitit sanitatem; ubi diabolo se substravit, qui post buccellam in eum intravit, equus Satanae factus, et illius habenis ductus contra Dominum equitavit. Omnes ergo persecutores equi sunt hinnientes, sed habent angelos malos, quibus aguntur ascensores, et ideo feroces sunt. Si videris persecutorem tuum nimis saevientem, scito quia ab ascensore pungitur, et ideo saevus est et truculentus.
VERS. 2.-- Iste Deus meus, etc. (ORIG.) Hic ergo 113.0227D| et Deus erit meus et Deus patris mei. Pater noster qui nos fecit et genuit, Christus est, qui dixit Joan. XVI: Vado ad Patrem meum, etc. Si ergo agnoscam quod Deus meus sit, glorificabo eum; si etiam quod patris mei, exaltabo eum: altior enim intellectus est quomodo Christus, ut unius Dei constringat et uniat veritatem, Deum suum dicit, quem natura Patrem novit.
VERS. 3.-- Dominus quasi vir pugnator, etc. (ORIG.) Alia littera: Dominus conteret bella. Amos IX: Dominus nomen est illi. Non modo pugnas visibiles conterit, sed eas etiam quae nobis sunt adversus principatus, et potestates, et rectores tenebrarum harum.--Dominus enim nomen est illi, et non est 113.0228A| ulla creatura cujus Dominus non sit. Quadrigas Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare: electos ascensores, ternistratores demersit in mare Rubrum. Pharao, velut potentior in malitia, et regnum nequitiae tenens, quadrigas agit: non illi satis est unum equum ascendere, sed plures simul agit, et torto verbere cogit. Quos cum videris in luxuria turpiores, in crudelitate saeviores, in avaritia tetriores, scito de quadrigis esse Pharaonis, quas currui suo subjugat: in ipsis fertur et volitat per apertos scelerum campos, effusis habenis. Sunt alii ascensores electi, scilicet ad malitiam.
(ORIG.) Ternistratores ideo dicuntur, quia triplex est hominibus peccandi via. In facto enim, in dicto et in cogitatione peccant. Ideo ternistratores per 113.0228B| singulos dicuntur, quia istas tres in nobis possident vias peccandi, et semper speculantur et agunt insidiis, ut aut ille ex misero homine sermonem malum eliciat, aut ille iniquum opus extorqueat, aut ille cogitationem pessimam rapiat. Denique semen verbi Dei ubi cadit et deperit, triplex describitur locus, secus viam, in spinis, in petrosis. Econtrario terra bona affert triplicem fructum, sexagesimum, centesimum, tricesimum (Matth. XIII). Triplex enim est etiam bene agendi via, quia vel opere, vel cogitatione, vel verbo aliquid boni agitur; unde ait Apostolus I Cor. III: Qui aedificat supra fundamentum argentum, aurum, lapides pretiosos, triplicem bonorum indicans viam; viam malorum dicens ligna, fenum, stipulam. Isti ergo ternistratores sunt angeli 113.0228C| nequam, qui in his viis observant, ut quemlibet agant in peccatum; quos immerget Dominus in mari Rubro, et ignitis fluctibus tradet in die judicii, et poenarum pelago teget.
VERS. 5, 6.-- Descenderunt in profundum quasi lapis. (ORIG.) Quia scilicet tales non erant lapides de quibus suscitarentur filii Abrahae, sed qui amarent profundum et liquidum elementum, id est amaram et fluxam praesentium voluptatem. Unde de ipsis dicitur: Demersi sunt quasi plumbum in aqua validissima. Peccatores graves sunt, et iniquitas super talentum plumbi legitur sedere: inde miqui merguntur in profundum quasi plumbum, sancti vero ambulant super aquas, quia leves sunt, 113.0228D| et peccati pondere non gravantur. Christus super aquas ambulavit, qui vere peccatum non fecit: ambulavit et Petrus, sed paululum dubitavit; habuit enim aliquid plumbi, propter quod dicitur ei Matth. XIV: Modicae fidei, quare dubitasti? Omnes ergo per ignem salvantur, ut si forte de specie plumbi quidquam fuerit admissum, ignis decoquat et resolvat, ut efficiantur omnes aurum optimum, quia aurum terrae illius optimum quam habituri sunt sancti; et sicut fornax probat aurum, ita homines justos tribulatio. Veniendum est ergo omnibus ad conflatorium. Sedet enim Deus et conflat, et purgat filios Juda. Si quis multa opera bona et parum iniquitatis attulerit, illud parum tanquam igne resolvitur et purgatur, et totum remanet aurum purum. 113.0229A| Si quis plus plumbi attulerit, plus exuritur, ut amplius decoquatur; ut et si parum, tamen aliquid auri purgati resideat; qui vero totus plumbeus venit, demergitur quasi plumbum in aqua validissima.
VERS. 7-10.-- Misisti iram tuam, etc. (AUG. quaest. 55 in Exod.) Alia littera: Misisti spiritum tuum et cooperuit eos mare, etc. Ecce jam quinto commemoratur Spiritus Dei, etc., usque ad Scriptura tantummodo jubens sine adjutorio gratiae. VERS. 11.-- Quis similis tui, etc. (ORIG., ut supra. ) Non simulacris gentium comparat Deum, nec daemonibus qui sibi falso nomen deorum asciscunt, sed dicit illos deos qui per gratiam et participationem Dei appellantur, secundum illud psal. LXXXI: 113.0229B| Ego dixi: Dii estis. Et ibid.: Deus stetit in synagoga deorum. Sed hi quamvis capaces sint Dei, et hoc nomine per gratiam donari videantur, nullus ei similis in potentia vel natura; quod autem dicitur, similes ei erimus, similitudo haec non ad naturam, sed ad gratiam revocatur, sicut pictura est similis ei cujus imago in ipsa exprimitur, quantum ad gratiam, sed longe dissimilis quantum ad substantiam. Illa enim species carnis est, et decor vivi corporis; ista colorum fucus, et cera tabulis sensu carentibus superposita. Nullus ergo in diis similis Domino, invisibilis scilicet, incorporeus, incommutabilis, sine initio et sine fine. Nullus creator omnium nisi Pater creans omnia per Filium, et in Spiritu sancto omnia sanctificans.
113.0229C| VERS. 12, 13.-- Extendisti, etc. (ORIG.) Monet me quod ait: Extendisti dexteram tuam et devoravit eos terra, quasi ut devorarentur a terra, causa fuerit quod dexteram extendit. Si consideres quomodo exaltatus Dominus in cruce tota die extendit manum ad populum non credentem, sed contradicentem, et quomodo infidelem populum qui clamavit: Crucifige, crucifige eum (Joan. XIX), mors iniquitatis oppressit, invenies quomodo extendit dexteram, et devoravit eos terra. Non tamen omnino desperandum. Si enim qui devoratus est, resipiscat, potest evomi sicut Jonas. Omnes nos aliquando terra devorabat et in inferni penetralibus retinebat: ideo Christus descendit non solum ad terras, sed etiam ad inferiora terrae: et ibi invenit nos devoratos, et 113.0229D| sedentes in umbra mortis; inde educens nos non solum terrae, ne iterum devoremur, sed regnum praeparat coelorum.
(ORIG.) Impios etiam hodie terra devorat, qui semper de terra cogitant, terrena faciunt, de terra loquuntur, litigant, terram desiderant, in ea spem suam ponunt, ad coelum non respiciunt, futura non cogitant, judicium Dei non metuunt, nec promissa ejus desiderant; talem cum videris, dicite quia devoravit eum terra: et si quem videris luxuriae et voluptatibus corporis deditum, in quo nil animus valet, sed totum libido possidet, dicito quia devoravit eum terra.
VERS. 14, 15.-- Ascenderunt, etc. (ORIG.) Audierunt 113.0230A| gentes et iratae sunt, dolores apprehenderunt habitatores Philisthiim, etc. Quantum ad historiam, nullum de his gentibus interfuisse mirabilibus constat: quomodo ergo terrore territae vel iratae Philisthiim, et Moabitae, et Edom, et reliquae quas enumerat, nationes? Sed, spiritualiter, invenies quia Philisthiim, id est cadentes poculo; et Edom, scilicet terrenus, trepidant: et eorum principes cursitant et pavent constricti doloribus, cum vident regna sua, quae in inferno sunt, penetrata ab eo qui descendit in inferiora terrae, ut eriperet eos qui possidebantur a morte. Hinc timent et tremunt, quia senserunt magnitudinem brachii ejus; hinc etiam tabuerunt habitatores Chanaan, id est mutabiles et mobiles, cum viderunt moveri regna sua, et 113.0230B| alligari fortem. Veniat ergo super eos timor, et tremor: tremunt et timent daemones crucem Christi, in qua triumphati sunt, et exuti principatus eorum et potestate. Timor ergo et tremor cadent super eos, cum in nobis signum crucis fideliter fixum viderint, et magnitudinem brachii quod Dominus expandit in cruce, sicut dicit Isa. LXV: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, etc. Non te aliter timebunt, nec tremor tuus irruet super eos, nisi viderint in te crucem Christi, ut dicas: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI).
VERS. 15, 16.-- Fiant immobiles quasi lapis, etc. (ORIG.) Fieri tanquam lapidem non est natura esse lapidem. Non enim fieret nisi quod non erat. Hoc 113.0230C| propter illos diximus qui malae naturae Pharaonem vel Aegyptios dicunt fuisse, nec ex libertate arbitrii in hoc esse deductos; et qui creatorem Deum accusant, tanquam saevum, qui homines vertat in lapides: non dixit: Fiant tanquam lapides et tacuit, sed tempus statuit et mensuram dominationis, scili cet donec pertranseat populus tuus. Prior populus qui fuit ante nos, factus est tanquam lapis durus et incredulus, non ut lapidis natura maneat, sed donec pertranseat populus quem Dominus acquisivit. Unde Rom. XI: Caecitas enim ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et tunc Israel salvus fieret; qui per incredulitatem factus est tanquam lapis, unde Matth. III: Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Sed 113.0230D| cum creator sit omnium, quomodo acquisisse dicitur quod suum esse dubium non est? Dicitur enim in cantico Deuteronomii: Nonne hic ipse Dominus Deus tuus, qui fecit et creavit te, et acquisivit te? (Deut. XXXII.) Videtur enim unusquisque illud acquirere quod non fuit suum. Unde haeretici de Salvatore dicunt quia non erant sui quos acquisivit: dato enim pretio mercatus est homines quos Creator fecerat, et certum esse aiunt unumquemque emere quod suum non est. Apostolus enim ait I Cor. VII: Pretio empti estis. Sed audi Prophetam: Peccatis vestris venundati estis, et pro iniquitatibus vestris dimisi matrem vestram (Isa. L). Dei ergo creaturae omnes sumus, sed peccatis suis 113.0231A| quisque venditur, et a Creatore discedit. Dei ergo sumus, secundum quod ab eo creati sumus: effecti vero servi diaboli, secundum quod peccatis nostris venundati sumus. Veniens autem Christus redemit nos servientes diabolo, cui nos peccando vendidimus, et ita videtur suos recepisse, quos creavit; et alienos acquisisse, qui alienum dominum peccando acquisierant. Sed recte nos redemisse dicitur, qui pro pretio nostro sanguinem suum dedit. Sed quid tale ut nos mercaretur diabolus dedit? Homicidium pecunia diaboli est, ille enim ab initio homicida est: fecisti homicidium, diaboli pecuniam accepisti. Idem dicendum est de adulterio, sacrilegio, furto, falso testimonio et hujusmodi: hac pecunia enim emit et efficit sibi servos omnes qui de hujusmodi 113.0231B| censu ejus quantumcunque susceperint.
VERS. 17.-- Introduces eos et plantabis, etc. (ORIG.) Non vult nos Dominus in Aegypto plantare, nec in dejectis et humilibus locis, sed in monte haereditatis suae. De hac plantatione Propheta dicit psal. LXXIX: Vineam de Aegypto transtulisti, ejecisti gentes et plantasti eam: dux itineris fuisti in conspectu ejus, et plantasti radices ejus, et replevit terram. Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei. Advertis quomodo plantat Deus et ubi? Non plantat in vallibus, sed in montibus, in excelsis et in sublimibus locis. Quos enim educit de Aegypto, id est saeculo ad fidem, non vult iterum in humilibus locare, sed conversationem eorum sublimem esse, et in montibus habitare et in excelsis, non per terram 113.0231C| repere. Non ultra vult vineam suam in humili dejectos habere fructus, sed palmites sursum duci, in alto locari, traduces fieri: et traduces non in humilibus arboribus, sed in excelsis et in altissimis cedris Dei, prophetis scilicet et apostolis: quibus si nos adjungamur, vitis quam transtulit Deus de Aegypto, et per ramos eorum nostri palmites diffundantur, et ipsis innexi traduces efficiamur charitatis ad invicem vinculis nexi, fructum plurimum afferemus. Nam omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur (Matth. III).
Firmissimo habitaculo tuo, etc. (ORIG.) In praeparata habitatione quam praeparasti, Domine. Vide clementis bonitatem Domini: non vult te inducere ad laborem, non vult ut ipse facias tibi habitaculum; 113.0231D| jam te ad praeparatam inducet habitationem. Unde Joan. IV: Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.
Sanctuarium tuum, etc. (ORIG.) Sanctimonium tuum, Domine, etc. Sanctimonium dicitur tabernaculum Dei, vel templum, eo quod sanctificat accedentes. Hebr. IX hoc non dicitur manu hominum factum, sed manu Dei: propter te ergo Deus et plantat et aedificat; agricola efficitur et structor, ne tibi aliquid desit. Unde Apostolus I Cor. III: Dei agricultura, Dei aedificatio estis. Quid est ergo hoc sanctimonium non manu hominum, sed Dei praeparatum. Prov. IX: Sapientia aedificavit sibi domum, id est, carnem Christi, non manu hominis, id est, non 113.0232A| opere humano: templum carnis aedificatur in Virgine, sed lapis sine manibus excisus crevit, et factus est mons magnus (Dan. II): hoc est sanctimonium carnis assumptae, et sine manibus et sine opere hominum de monte humanae naturae et substantia carnis excisum.
VERS. 18.-- Dominus regnabit, etc. (ORIG.) Domine, qui regnas in saeculum et in saeculum et adhuc. Quoties dicitur in saeculum, longitudo quidem temporis, sed esse aliquis finis indicatur; et si in aliud saeculum dicitur, aliquid longius indicatur, sed tamen finis ponitur: et quoties saecula saeculorum nominantur, fortasse, licet ignotus nobis, tamen a Deo statutus aliquis terminus indicatur. Quod vero hic addidit et adhuc, nullum sensum termini 113.0232B| alicujus aut finem relinquit: quodcunque enim cogitaveris, in quo finem putes consistere, semper dicit tibi sermo propheticus, et adhuc; velut si tibi dicat, Putas in saeculum saeculi Dominum regnaturum, et adhuc putas in saecula saeculorum: et adhuc, et quodcunque dixeris de regni ejus spatiis, semper dicit tibi propheta, et adhuc.
VERS. 19.-- Filii autem Israel, etc. (ORIG.) Et tu si filius es Israel, potes ambulare per siccum in medio maris. Si fueris in medio nationis pravae et perversae, sicut lumen solis in medio peccatorum incedens, non te infundet humor peccati, et per hunc mundum transeuntem nulla libidinis unda resperget, nullus cupiditatis aestus verberabit. Qui Aegyptus est, et sequitur Pharaonem, vitiorum fluctibus 113.0232C| mergitur. Qui vero sequitur Christum, et sicut ille ambulavit, ambulat, aqua ei fit murus dextra laevaque. Ipse autem media via incedit, per siccum non declinat ad dexteram neque ad sinistram, usquequo exeat ad libertatem, et hymnum victoriae Domino canat dicens: Cantemus Domino, etc.
VERS. 20, 21.-- Tympanum. (STRAB.) Secundum Hieronymum est genus tubae in summo habens stipulam vel fistulam; per quam vocem reddit sonoram. Chorus, secundum eumdem, pellis simplex cum duabus cicutis; per alteram inspiratur, per alteram sonum reddit: per utrumque ergo angusta intelligentia veteris legis designatur. Quam enim breve sit et minimum inde ostenditur, quia manu mulieris portatur. Secundum Cassiodorum tympanum est pellis extensa 113.0232D| inter duo ligna: per quod maceratio carnis designatur. Chorus autem est multitudo simul canentium et dicitur chorus quasi coaevorum cantus. Quod ergo in choro aequaliter omnes voces resonant, per eum charitas significatur, qua omnes in Christo unum sumus. Quicunque ergo Deo in jubilum laudes reddit, in choro, hoc est in charitate, hoc agat, et in tympano, id est in mortificatione carnis. Unde psal. CL: Laudate eum in tympano et choro, etc.
VERS. 22.-- Tulit autem Moses Israel, etc. Baptizati per mundum quasi per desertum post transitum maris Rubri ducuntur, nondum habentes promissam patriam, sed sperantes et exspectantes per patientiam, 113.0233A| dum laboriosa et periculosa tentatione fatigantur. Sed ne revertantur corde in Aegyptum, nec ibi Christus deserit: nam et illa columna non recedit.
VERS. 23, 24.-- Et venerunt, etc. (ORIG., hom. 6 in Exod.) Post transitum maris Rubri, post choros et tympana, post triumphales hymnos, venitur ad Mara, aquam scilicet amaram, quam populus bibere non poterat; venitur ad periculum sitis. Sed clamavit Moses ad Dominum, et ostendit ei lignum, quo dulcis facta est aqua, et ibi posuit Deus illi justitias et judicium; ubi scilicet amaritudo, ubi sitis, et, quod gravius est, in abundantia aquarum, alius non erat locus dignior et aptior. Praeterea quod dicit, ostendit illi lignum Deus, et misit illud in aquam, et facta est dulcis, quasi non 113.0233B| posset sine ligno aquam facere dulcere Deus, aut Moses lignum nesciret. Sed si lex secundum litteram accipiatur, amara est et ipsa Mara. Quid enim tam amarum quam ut puer octavo die circumcisionis vulnus accipiat, et rigorem ferri tenera patiatur infantia? Amarum est enim poculum legis, populus Dei, non qui in Mose baptizatus est in nube et in mari, sed qui in spiritu et aqua non possit bibere et gustare, nec hostiarum ferre amaritudinem, nec sabbati observantiam. Sed si Deus ostendat lignum quod mittatur in hanc amaritudinem, dulcis fit aqua legis et potabilis. Prov. III: Sapientia lignum vitae est in omnibus amplectentibus eam. Si ergo lignum sapientiae Christi missum fuerit in lege, ostendens quomodo debeat intelligi circumcisio, 113.0233C| sabbatum, lex leprae et hujusmodi, amaritudo legis vertitur in dulcedinem intelligentiae spiritualis, ut populus bibere possit qui idola reliquit et ad Deum confugit. Si audiat legem de sacrificiis docentem, continuo refugit et bibere non potest. In hanc ergo amaritudinem, id est litteram legis, posuit Deus justitias et testimonia, velut scilicet in vasculo quodam sapientiae suae et scientiae thesauros concludit [condidit]. Unde: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. III). Ut ergo possit haec aqua bibi, ostendit Deus lignum quod mittatur in eam, ut qui biberit non moriatur, non sentiat amaritudinem. Si quis ergo sine ligno vitae, id est, sine mysterio crucis, sine fide Christi, sine intelligentia spirituali biberit, amaritudine morietur. Unde: Littera occidit, 113.0233D| id est, aqua Mara, si bibatur non mutata et in dulcedinem versa.
VERS. 25-27.-- Qui ostendit ei, etc. (AUG., Quaest. 57 in Exod.) Genus ligni erat istam habens vim: an quolibet ligno facere poterat Deus, qui tanta mirabilia faciebat? Videtur tamen significare quod dictum est, ostendit ei, tanquam jam tale esset; nisi forte locus erat ubi ligna omnino non inveniebantur, ut hoc ipsum esset divini adjutorii, quod ei Dominus lignum ostendit, ubi nullum erat, et per lignum aquas dulces fecit, praefigurans gloriam et gratiam crucis. Sed in tali etiam ligno quis nisi creator et demonstrator laudandus est.
Ibi constituit ei praecepta. (ORIG., hom. 7 in Exod.) 113.0234A| Quare addidit: Postquam posuit illi Deus justitias et judicia, ibi tentabat eum dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui. Videtur exponere quare justificationes et judicia dedit, ut scilicet tentaret eos si audirent vocem Domini Dei, et mandata ejus custodirent. Nam quantum ad priorem populum, quid eis boni aut perfecti murmurantibus et contradicentibus mandaretur, qui paulo post, mirabilium Dei obliti, ad idola convertuntur? Dantur ergo praecepta in quibus tententur; unde: Dedi vobis praecepta et justificationes non bonas in quibus non vivent (Ezech. XX). Tentati enim in praeceptis non inveniuntur fideles, ideo inventum est eis mandatum esse ad mortem quod erat ad vitam. Idem enim, si servetur, vitam; si non servetur, mortem generat. Non servantibus ergo dicuntur 113.0234B| mandata non bona, et in quibus non vivant. Sed admisto ligno crucis, in dulcedinem versa, et spiritualiter intellecta, et servata sunt mandata vitae. Cunctum languorem quem posui in Aegypto, non inducam super te. Videtur dicere quod si quis servet mandata nullam aegritudinem patiatur, id est nec febres, nec alios dolores corporeos. Sed omnino Job justissimus, et omni pietate plenus, a capite usque ad pedes repletur ulcere pessimo. Sed justi non habent illas infirmitates quas Aegyptii. Aegyptus est mundus: diligere ergo mundum et quae in mundo sunt, Aegyptius languor est; observare menses, tempora, stellarum cursibus adhaerere, servire carni, luxuriae operam dare et deliciis vacare, Aegyptius languor est.
113.0234C| Venerunt autem, etc. (ORIG., ibid.) Non ante in Elim ducitur populus, ubi erant duodecim fontes aquarum, quibus nil inerat amaritudinis, sed amoenitas plurima ex densitate palmarum: sed prius ductus est ad aquas salsas et amaras, quibus per lignum a Domino monstratum dulcoratis, venitur ad fontes. Si historiam solam sequamur, non multum nos aedificat scire ad quem locum primo venerint, ad quem secundo. Primo autem ducitur populus ad litteram legis, a qua dum permanet in amaritudine sua, recedere non potest. Cum ergo per lignum vitae fuerit indulcorata, et spiritualiter intellecta, de Veteri Testamento transit ad Novum, et ad duodecim apostolicos fontes, ubi reperiuntur arbores septuaginta palmarum. Non enim soli duodecim apostoli 113.0234D| fidem Christi praedicaverunt, sed et alii septuaginta, per quos palmas victoriae Christi mundus agnovit. Non sufficit ergo populo Dei aquam Mara bibere, quamvis indulcoratam per lignum vitae; solum Vetus Testamentum non sufficit ad bibendum, veniendum est enim ad Novum, de quo sine scrupulo et difficultate potatur. Judaei etiam nunc apud Mara sunt, id est ad aquas amaras: nondum enim ostendit eis Deus lignum de quo dulcescunt, quia nisi crediderint, non intelligent (Isa. VII).
CAPUT XVI.
VERS. 2.-- Et murmuravit omnis congregatio Israel, etc. (ORIG., homil. 7 in Exod.) O ingratus 113.0235A| populus! desiderat Aegyptum, qui Aegyptios vidit exstinctos; et carnes Aegypti, qui Aegyptiorum carnes videt et piscibus datas et volatilibus! Murmurat adversus Mosen, imo Deum; sed primo ignoscitur, et secundo et fortassis tertio: sed si non desinant, sed persistant, audi quid sequitur, in libro Numerorum refertur (Num. XXI), et idem Apostolus retexit dicens (I Cor. X): Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et a serpentibus perierunt. Scripta sunt haec propter nos, in quos fines saeculorum devenerunt. Sed si non desinimus murmurare et conqueri contra Deum, incurremus simile offensionis periculum vel exemplum. Cum enim de coelesti intemperie, fructuum infecunditate, imbrium raritate, et de prosperitate aliorum et aliorum improsperitate 113.0235B| causamur, contra Deum murmuramus. Sed haec primo ignoscuntur, in persistentes graviter vindicantur, quia mittentur in eos serpentes, id est, immundis et veneficis spiritibus tradentur, qui occultis morsibus penetralia cordis depascantur.
(ORIG.) Propter correctionem legentium indicatur populi peccatum: quia murmuraverit et ingratus fuerit beneficiis divinis, cum coeleste manna susceperit. Secundo mense, quinta decima die mensis, quod non sine ratione scriptum est. Recordare de legibus paschae quae dicta sunt (Num. IX), et invenies ibi hoc esse tempus quod statuitur ad secundum pascha faciendum his qui immundi in anima fuerint, vel occupati negotiis peregrinis. Qui non fuerant immundi anima, vel non longe peregrinabantur, 113.0235C| quarta decima die primi mensis fecerunt pascha; longe vero peregrini, et immundi, secundum pascha in hoc tempore faciunt, in quo manna de coelo descendit. In die quo primum pascha fit, non descendit manna, sed in quo secundum: primum pascha populi Judaici est; secundum, nostrum. Nos enim fuimus in anima immundi, qui colebamus idola; et peregrini, et longinqui fuimus, hospites et peregrini testamentorum Dei, etc. (Eph. II.) Sed datur manna de coelo, non in die quo primum pascha fit, sed quo secundum: Panis enim qui de coelo descendit (Joan. VI) non venit ad illos qui primam solemnitatem celebrabant, sed ad nos, qui suscepimus secundam. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus, qui verus homo panis de coelo descendit (I Cor. V.) Videamus 113.0235D| interim quid in hac die gestum monstretur: Quarta decima die mensis secundi murmuravit populus, etc.
VERS. 3.-- Sedebamus super ollas, etc. Greges ovium habebant et armenta boum, de quibus comedere poterant; sed desiderio piscium et avium, quibus Aegyptus abundat, aestuabant.
VERS. 4.-- Ecce pluam, etc. (ORIG., homil. 8 in Exod.) Vellem primo super hanc scripturam cum Judaeis habere sermonem, quibus credita sunt eloquia Dei, quid illis videatur de eo quod dicit: Sex diebus continuis colligetis, die autem sexta duplum. Apparet ergo sextum diem nominari qui ante sabbatum ponitur; sabbatum autem septimus dies est. 113.0236A| Quaero ergo qua die coepit manna dari? et volo comparare Dominicam nostram cum sabbato Judaeorum. Ex Scriptura enim apparet quia die Dominica primum datur manna, sex diebus continuis collectum; septima, quae est sabbatum, cessatur. Quia ergo in die Dominica pluit Deus manna, et non in sabbato, intelligant Judaei jam tunc praelatam esse Dominicam nostram suo sabbato; et indicatum est quod non in ipso Dei gratia ad eos descenderit de coelo, et panis coelestis, qui est sermo Dei, ad eos non pervenerit; unde Ose. III: Diebus multis sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine hostia, sine sacrificio, sine sacerdote. In nostra autem Dominica semper Dominus pluit manna, id est coelestia verba quae nobis laeta sunt. Illi infelices suspirant etiam 113.0236B| manna sicut patres eorum, et non merentur accipere; non enim possunt manducare quod est minutum sicut semen coriandri, et candidum sicut pruina. Nihil enim in verbo Dei minutum, subtile et spirituale sentiunt, sed totum pingue et crassum. Incrassatum est enim cor populi hujus. Interpretatio quoque nominis hujus hoc sonat. Manna enim interpretatur Quid est hoc? Ipsa vis nominis ad discendum invitat, ut cum audis legem Dei recitari, inquiras semper et dicas doctoribus, Quid est hoc? Tu ergo si vis manducare manna, et suscipere verbum Dei, scito minutum esse et valde subtile, sicut semen coriandri: habet enim aliquid oleris quo nutrire et recreare possit infirmos. Infirmus enim olus manducat (Rom. XIV). Habet enim aliquid et rigoris, et ideo ut pruina; 113.0236C| candoris autem et dulcedinis plurimum. Quid est candidius, splendidius eruditione divina? quid dulcius, suavius eloquiis Dei, quae sunt super mel et favum?
Panes. Manna scilicet: locutio est qua panis pro alimento ponitur; amat autem Scriptura pluraliter magis panes quam singulariter dicere panem.
Ut tentem. Tentatio ista probatio est, non ad peccatum seductio; nec ideo probantur, ut Deus non noverit: sed ipsos ipsis ostendit quo humiliores fiant ad petendum adjutorium et ad noscendam Dei gratiam.
VERS. 5.-- Die autem sexto, etc. (ORIG., hom. 7.) In die sexto duplum colligatur in repositione, quantum sufficiat etiam sabbato. Sexta dies, haec 113.0236D| vita in qua nunc sumus, unde in sex diebus fecit Deus hunc mundum; in hac ergo die tantum reponere debemus, quantum sufficiat in futuro. Si quid enim hic boni operis acquiras, si quid justitiae, misericordiae et pietatis recommendas, hoc tibi in futuro erit cibus. Qui enim acquirit hic decem talenta (Luc. XIX), ibi accipiet decem civitates, et quae seminaverit homo, haec et metet (Gal. VI). Divites hujus saeculi ea recondunt quae in hoc saeculo, imo cum hoc saeculo corrumpuntur: bona autem recondita permanent usque in crastinum. Scriptum est autem. Qui infideles fuerunt, servaverunt de manna, et ebullierunt ex eo vermes et computruit; quod autem pro die sabbati reponebatur, permansit integrum. Et tu 113.0237A| ergo si propter praesentem vitam et amorem saeculi thesaurizas, continuo vermes ebulliunt, de quibus dicitur Isa. LXVI: Vermis eorum non moritur; hos generat avaritia et divitiarum caeca cupiditas his qui habent pecuniam, et videntes in necessitate fratres suos, claudunt viscera sua ab eis. Unde Apostolus (I Tim. VI) praecipit divitibus non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, etc.; nec aliunde fiunt vermes in nobis, nisi ex manna, id est verbo Dei. Unde Joan. XV: Nisi venissem et locutus eis fuissem, etc. Post susceptum ergo verbum Dei si quis peccat, efficitur ipsum verbum vermis, qui ejus conscientiam semper fodiat et arcana pectoris rodat.
VERS. 6.--(ORIG.) Vespere scietis, etc. Ad vesperam 113.0237B| scietis quia ego Dominus; mane autem videbitis majestatem Domini. Respondeant mihi Judaei quomodo ad vesperam cognoscitur Dominus, et mane videatur majestas ejus? Ubi agnitus est ad vesperam, et ejus majestas visa est mane? Sed non intelligitur hoc nisi in Evangelio (Matth. XXVIII), in quo vespere sabbati qui lucescit in prima sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria ad sepulcrum, et invenerunt lapidem revolutum a monumento, terrae motum factum, et monumenta aperta esse, et centurionem et custodes sepulcri dicentes: Vere hic Filius Dei erat. Agnitus est in hac vespera Dominus, quia ipse Dominus erat: agnitus est in virtute resurrectionis, et mane gloria ejus visa est. Cum venissent aliae mulieres prima sabbati valde mane, invenerunt angelos 113.0237C| cum ingenti claritate sedentes ad sepulcrum, et dicentes: Non est hic, sed surrexit a mortuis. Venite et videte locum, etc. (Luc. XXIV.) Visa est ergo majestas ejus mane, quia et per angelos resurrectio nuntiata est.
VERS. 7-11.-- Nos vero quid sumus, etc. (AUG., quaest. 59 in Exod., tom. III.) Non tantum se valere quantum Deum voluerunt, etc., usque ad Spiritum sanctum Deum esse monstravit subjungens, Act. V: Non hominibus mentitus es, sed Deo.
VERS. 12-13.-- Vespere comedetis carnes (ORIG., ut surpra. ) Moraliter intelligere possumus quod unicuique nostrum mane est et initium diei, tempus quo primum illuminamur et ad lucem fidei accendimur. In hoc tempore carnes verbi non possumus 113.0237D| edere, id est, perfectae doctrinae capaces nondum sumus; sed post longa exercitia, post profectum plurimum, cum jam proximi sumus ad vesperam, id est perfectionis fidem, tunc solidioris cibi capaces efficimur. Festinemus ergo manna suscipere, quod prout vult quisque saporem reddit in ore. Unde Matth. IX: Fiat tibi secundum fidem tuam. Et tu ergo, si verbum Dei quod in Ecclesia praedicatur, tota fide et devotione suscipias, fiat tibi quodcunque desideras. Si tribularis, consolatur te, dicens: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L); si laetaris pro spe futura, cumulat tibi gaudia, dicens: Laetamini in Domino et exsultate, justi (Psal. XXXI); si iracundus es, dicit: Desine ab ira, et derelinque 113.0238A| indignationem (Psal. XXXVI); si in doloribus sis, sanat te, dicens: Dominus sanat languores tues omnes (Matth. IV); si paupertate consumeris, consolando dicit: Dominus allevat de terra inopem, et de stercore erigit pauperem (Psal. CXII). Si quis tamen infideliter suscipit, nec comedit, sed abscondit, vermes ex eo ebulliunt. Nec turberis si ad hoc ducitur verbum Dei, ut putetur fieri vermis; ipse enim ait: Ego sum vermis, et non homo (Psal. XXI). Sicut enim ipse est qui fit aliis in ruinam, aliis autem in resurrectionem (Luc. II); ita et ipse est qui in manna fidelibus dulcedo mellis, infidelibus vermis efficitur. Ipse est enim sermo Dei qui iniquorum mentes arguit et correctionum spiculis conscientiam terebrat. Ipse est enim qui efficitur eis quibus aperit Scripturas 113.0238B| ignis, qui dicunt: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis? etc. (Luc. XXIV.) Aliis ignis est, quibus cremat spinas de terra mala, id est, malas cogitationes in corde consumit; et ideo peccatoribus neque vermis arguens unquam moritur, neque ignis exurens exstinguitur: justis autem et fidelibus permanet dulcis et suavis. Unde dicitur psal. XXXIII: Gustate et videte, etc.
(ORIG., ubi supra. ) Alia littera: Vespere manducabitis carnes, et mane replebimini panibus. Dicant Judaei quae consequentia sit, ut vespere carnes sine panibus comedant, aut mane panes sine pulmento? quid in hoc divini muneris, quid temperamenti gratiae coelestis ostenditur? Hoc est, in quo agnoscere Deum possunt, qui carnes in vespera sine panibus comedunt, 113.0238C| et majestatem Dei apparere dicunt, si rursum panes sine carnibus comedantur? servent sibi ista, his qui acquiescentes vobis, in coturnicibus putant agnosci Deum; nos autem, quibus in fine ad vesperam mundi Verbum est caro factum, in illa tantum carne agnosci dicimus Deum, quem suscepit ex Virgine: has enim Verbi Dei carnes neque mane neque meridie quis manducavit, sed ad vesperam: adventus enim Domini in carne ad vesperam factus est, sicut et Joannes dicit: Pueri, novissima hora est (I Joan. II) .-- Mane, inquit, replebimini panibus. Nobis ergo panis Verbum Dei est: Ipse est panis vivus qui de coelo descendit, et dat vitam mundo (Joan. VI). Sed quod dicit mane dari hunc panem, cum incarnatus sit ad vesperam, sic intelligendum 113.0238D| est quod ad vesperam mundi et prope finem Dominus venerit; sed adventu suo, cum sit sol justitiae, novum mane credentibus restauravit; novum, scilicet scientiae lumen, in quo replentur panibus, qui susceperunt praecepta ejus. Nec mireris quia verbum dicitur et caro Dei, et panis, et lac dicitur et olera, et pro mensura credentium, et possibilitate sumentium diverse nominatur. Vel post resurrectionem mane factam credentes replevit panibus, quia libros legis et prophetarum prius ignotos ad instructionem Ecclesiae concessit, et ipse fit panis in Evangelio, caeteri vero libri legis et prophetarum vel historiarum plures panes dicantur, quibus repleantur credentes ex gentibus. Unde: Ascendent in montem, et 113.0239A| bibent vinum, unguento ungentur. Sic ergo competenter carnes ad vesperam accipimus et panibus mane replemur: quia nec poteramus mane carnem edere, nondum enim erat tempus; nec meridie, vix enim angeli edunt carnes meridie et illi fortassis ordini meridianum tempus conceditur.
Et mane. Nono die quando Christus, sol justitiae, adventu suo credentibus reparavit perdita.
(ISID.) Per volucrum escas figuratur praedicatio divinitus missa, quae transcurrit per verba sonantia, quasi per aerem volatilia pennata, quibus per fidem pascuntur, qui ad patriam coelestem proficiscuntur. Vel veteris legis eloquia, quae plebem carnalem tanquam carne alebat per verba divinitus missa, quasi per volatilia. Unde et vespere datur, quia 113.0239B| cuncta carnaliter illis concessa finem erant habitura. Manifesto autem lumine fidei datur manna, quod est Christus, panis scilicet vivus qui de coelo descendit (Joan. VI), qui per nubes evangelicas universo orbi pluitur: non jam murmuranti et tentati Synagogae, sed credenti et speranti Ecclesiae.
VERS. 14.-- In similitudinem pruinae super terram. Pruina Christum significat: manna enim Dominica die primum datum est, et Christus Dominica die resurrexit.
Tusum. Id est mundissimum. Sicut enim frumentum, vel milium, vel aliud tale in mortariolo pilo teritur et folliculis exuitur, sic corpus Christi per tribulationem passionis et pilo crucis mortalitate exutum est. Vel minutum manna subtilitas coelestis 113.0239C| doctrinae, quae pilo tunditur ut litteralis sensus exuatur.
VERS. 15.-- Man hu. (GREG., lib. XXVII Moral., cap. 7.) Quid per manna filiis Israel desuper datum, nisi admiratio supernae dulcedinis designatur? Dulcis enim cibus, qui de supernis accipitur; man hu vocatur, quod interpretatur Quid est hoc? quod dicimus quando cernimus quod nescientes admiramur. Supernum igitur manna anima percipit, cum per vocem compunctionis elevata novam speciem aeternae refectionis obstupescit, ut divina dulcedine repleta jure respondeat Quid est hoc? quia dum ab infima cogitatione suspenditur, ea quae de supernis conspicit et insolite miratur. Et cum per hanc vocem torporis nostri surditas rumpitur, vetustae vitae usus 113.0239D| mutatur, ut anima, superno spiritu afflata, et in supremis appetat quod contempserat, et contemnat in infimis quod appetebat.
VERS. 16, 17.-- Juxta numerum animarum vestrarum, etc. (AUG., locutio 78.) Saepe Scriptura homines animas appellat, a parte totum: non facile autem carnes pro hominibus, sed carnem; sicut psal. LV: Non timebo quid faciat caro; quod apertius in psalmo eodem ait, quid faciat mihi homo. Non autem diceret, secundum numerum carnium vestrarum, sicut dixit, secundum numerum animarum vestrarum.
VERS. 18, 19.-- Juxta id quod edere poterant, etc. Quia in praesenti vita quilibet debet discere quantum 113.0240A| potest, ne quid indiscussum relinquat, ne cum non possit, discere incipiat.
VERS. 20.-- Sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, etc. Principium alterius vitae, in qua non licebit vacare doctrinae, sed manna computrescet, et vermibus scatebit, id est, poenam eis aeternam generabit.
VERS. 21.-- Cumque incaluisset sol, liquefiebat. Quia tunc omnis Scripturae intellectus patebit, quia nunc videmus per speculum in aenigmate, tunc autem videbimus facie ad faciem (I Cor. XIII).
VERS. 22.-- Cibos duplices. Necessaria scilicet animae et corpori. Nam in septima, quae mortuorum aetas intelligitur, scilicet nullus erit operandi locus.
VERS. 23-32.-- Requies sabbati, etc. Audiendo verbum Dei et faciendo, vel bene vivendo et aliis misericordiam 113.0240B| praestando. Quod reponebatur pro sabbato non corrumpebatur, quia bona pro futura requie facta, in futura vita manent integra. Alioquin ebulliebant vermes et computrescebat quod servabatur: qui enim propter praesentem vitam et amorem saeculi thesaurizant, illis ebullit vermis qui non morietur.
VERS. 33, 34.-- Et repone coram, etc. (AUG. quaest. 61 in Exod.) Quaeri potest ubi Aaron reponeret ante Dominum, quando nec ullum tabernaculum fuit, nec arca testamenti jam fuerat constituta. An forte de futuro, ideo dixit repone, ut intelligatur tunc ante Dominum posse reponi, quando futura arca erat? An potius ante Dominum dictum est, quod fit ipsa devotione offerendi, in quocunque loco 113.0240C| poneretur? Ubi enim non est Deus? Sed quod adjungit: Et reposuit Aaron ante tabernaculum ad reservandum, priorem magis sensum asserit. Hoc enim modo Scriptura dixit per prolepsim, quod post factum est cum esse coepit tabernaculum testimonii.
VERS. 35, 36.-- Filii autem Israel comederunt manna quadraginta annis, etc. (AUG., ibid., quaest. 62. Alia littera: Filii autem Israel ederunt manna quadraginta annis, etc., usque ad noverat enim Deus quid desiderarent et ex quo genere carnis satiaret eos.
Comederunt manna quadraginta annis. Corpus Christi, scilicet Verbum Dei, quod percipimus nunc in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. 13).
Donec venirent in terram habitabilem, etc. (AUG., quaest. 63 in Exod., tom. III.) Alia littera: Quousque 113.0240D| venirent in partem Phoenicis. Per repetitionem exponit quam terram dixit habitari, etc., usque ad multarum enim terrarum, locorum, fluminum et urbium nomina certis causis mutavit antiquitas.
CAPUT XVII.
VERS. 1, 2.-- Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israel, etc. (ORIG., hom. 11 in Exod.) Omnes qui volunt pie vivere in Christo persecutionem patiuntur, ab hostibus impugnantur: agensque iter hujus vitae semper debet esse paratus et stare in castris. Unde profecta est omnis synagoga filiorum Israel de deserto Sin secundum castra sua per verbum Dei. Est una quidem Synagoga Domini. sed in quatuor castris dividitur, qui describuntur in Numeris 113.0241A| circa tabernaculum Domini postia. Armatus ergo in castris Domini militans ne implices te saecularibus negotiis, et in castris Domini semper excubias agas, ut de te dicatur quia profectus es per verbum Domini de deserto Sin, et venis in Raphidim. Sin autem tentatio interpretatur; Raphidim sanitas judicii: qui bene exit de tentatione, venit ad sanitatem judicii. In die enim judicii sanus erit. Unde Apoc. II: Qui vicerit, dabo ei de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei. Venit ergo ad sanitatem judicii qui bene disponit sermones suos in judicio.
Sin. Hic specialiter Sin una mansio accipitur ex his quinque quae fuerunt a mari Rubro usque ad montem Sina, quas Josephus nominatim describit. Generaliter enim omne desertum illud Sin vocatur 113.0241B| sicut et Raphidim.
Castrametati sunt in Raphidim. (HIERON. de Loc. Hebr., tom. III.) Est locus in deserto juxta montem Horeb. Sciendum est autem quod omnis eremus usque ad montem Sinai Sin vocatur, et ex tota provincia etiam locus unius mansionis nomen accepit, sicut et Moab tam urbis quam provinciae nomen est. In hac solitudine quinque sunt mansiones, Zuph, et eremus Sin, Alus, Depheca, Raphidim. Unde bene dicitur quia profecta est omnis multitudo filiorum Israel de eremo Sin per mansiones suas juxta os Domini, et venerunt in Raphidim. Unde patet plures mansiones unius regionis vocabulo demonstrari.
VERS. 3, 4.-- Sitivit ergo ibi populus, etc. (ORIG., ubi supra ). Alia littera: Sitivit, inquit, populus aquam, 113.0241C| et murmurabat adversus Moysen. Suffecit dicere quia sitivit, quid opus fuit addere aquam? Non est superflua adjectio. Sunt ergo diversae sites, et quisque habet propriam. Qui boni sunt, esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V). Alii quoque dicunt: Sitivit anima mea ad te, Deus (Psal. XLI). Qui vero sunt peccatores patiuntur non sitim aquae, non famem panis, sed audiendi verbum Dei. Sitivit ergo populus aquam, qui debuit sitire justitiam. Sed Deus eruditor infantium, magister insipientium, corrigit culpas et emendat errores, dicens ad Moysen ut sumat virgam, et percutiat petram, et educat aquas. Vult enim eos jam de petra bibere et proficere, et ad interiora mysteria venire. Murmuraverunt enim adversus Moysen, ideo jubet Dominus ut ostendat eis petram 113.0241D| de qua bibant. Si quis enim est qui legens Moysen, murmurat adversus eum, et displicet ei lex secundum litteram, quia in multis non videtur habere consequentiam, ostendit ei Moyses petram, quae est Christus, ut inde bibat et sitim reficiat. Sed haec petra non dat aquas nisi percussa, percussa vero fontes producit: percussus enim Christus, et in cruce mactatus, Novi Testamenti fontes produxit. Unde Zach. VIII: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Nisi enim fuisset percussus, et exisset sanguis et aqua de latere ejus, omnes sitim verbi Dei pateremur. Unde: Bibebant autem de spiritali, consequente eos petra: petra autem erat Christus (I Cor. X).
(ISID.) Sitiens populus pro aqua murmuravit contra 113.0242A| Moysen: ideo jubet Deus ut ostendat eis petrum ex qua bibant. Si quis autem legens Moysen murmurat adversus eum, et displicet ei littera legis, ostendit ei Moyses petram, quae est Christus, et ducit ad ipsam, unde bibat et sitim reficiat.
VERS. 5.-- Antecede populum, etc. Non solum Moyses ducit populum ad aquas, sed et seniores populi. Non enim sola lex Christum annuntiat, sed et prophetae et patriarchae et omnes majores natu.
Et virgam, etc. (AUG., quaest. 64 in Exod.) Aaron, non Moyses, legitur flumen virga percussisse. Moyses enim eadem virga mare divisit, non flumen. Quid ergo sibi vult: Accipe virgam in qua percussisti flumen? An forte mare appellavit flumen? et quaerendum est exemplum hujus locutionis? An quod Aaron 113.0242B| fecit, Moysi potius attributum est, quia per Moysen jubebat Deus quae faceret Aaron, et in hoc auctoritas, in illo ministerium? Unde: Erit tibi ad populum, tu autem illi in his quae ad Deum.
VERS. 6, 7.-- Percutiesque petram. Christum, qui in cruce a Judaeis percussus est: cui accessit virga, id est, lignum passionis, ut fidelibus remaneret aqua.
VERS. 8.-- Venit autem Amalec, etc. (STRAB.) Amalec fuit filius Ismael, a quo Amalecitae, qui et Ismaelitae sunt: ipsi sunt Saraceni. Interpretatur autem bibens vel lambens sanguinem, et significat diabolum, qui sanctos de Aegypto exeuntes, et ad terram promissionis tendentes, semper impugnat, et animarum sanguinem bibere desiderat.
113.0242C| (ORIG., hom. II in Exod.) Describitur bellum cum Amalecitis factum. Antequam manducaret panem de coelo, et biberet aquam de petra, non dicitur pugnasse populus; sed dicitur ad eum: Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Est ergo quando Dominus pugnat pro nobis, nec permittit tentari supra id quod possumus, nec impares viribus sinit ad fortem venire congressum. Job quoque certamen tentationis suae jam perfectus implevit; et tu ergo cum coeperis manducare manna, panem coelestem verbi Dei, et bibere aquam de petra, cumque ad interiora doctrinae spiritualis accesseris, exspecta pugnam, praepara te ad bellum.
VERS. 9, 10.-- Dixitque Moyses ad Josue, etc. (ORIG., ibid.) Alia littera: Dixit Moyses ad Jesum: 113.0242D| Elige tibi viros, etc. Hucusque beati nominis Jesu nunquam facta est mentio. Hic primum vocavit Moyses Jesum, et dixit ei: Elige viros tibi ipsi. Moyses vocat Jesum, lex invocat Christum, ut eligat sibi viros potentes de plebe: non poterat Moyses eligere, sed solus Jesus, qui ait Joan. XV: Non vos me elegistis, sed ego vos elegi (Matth. XII). Ipse est electorum dux et potentium princeps. Ipse confligit cum Amalec. Ipse enim intrat in domum fortis, et alligat fortem, et vasa ejus diripit.
Ego stabo in vertice collis. (ORIG., ubi supra. ) Ascendit, inquit, Moyses non in verticem montis, sed in verticem collis. Servabatur enim ei tunc ascendere in verticem montis cum ascensurus erat 113.0243A| Jesus, et cum ipso Moyses et Elias, et ibi transformandus in gloria. Nunc ergo velut nondum glorificatus de transformatione Jesu, non ascendit in verticem montis, sed in verticem collis. Et cum elevaret Moyses manus, superabat Israel. Moyses elevat manus, non extendit; Jesus, qui totum mundum, exaltatus in cruce, complexus est, dicit: Extendi manus ad populum non credentem (Isa. LXV). Elevare manus, hoc est actus levare ad Deum, ut non habeat actus dejectos et humi jacentes, sed Deo placitos et ad coelum erectos. Elevat ergo manus qui thesaurizat in coelo. Ubi enim thesaurus, ibi oculus, ibi manus. Elevat manus qui dicit: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL). Si ergo eleventur actus nostri, vincitur Amalec: unde Isa. 113.0243B| XXXV: Remissas manus et genua debilia erigite. Si servat populus legem, elevat Moyses manus, et adversarius vincitur. Si non servat legem, invalescit Amalec. Quia igitur nobis pugna est adversus principes et potestates mundi hujus rectores tenebrarum, si vis vincere, eleva manus, id est, actus, conversatio tua non sit in terris, sed in coelis. Eleva et tu manus in coelum ad Deum, imple mandatum Apostoli: Sine intermissione orate (I Thess. V); et tunc fiet quod scriptum est, quia sicut ablingit vitulus in campis herbam virentem, ita ablinget populus hic populum qui super terram est; ubi inducitur quia populus Dei non tam manum et armis quam voce et lingua pugnabat, et oratione inimicos prosternebat. Eleva ergo actus, insta orationi: haec Christiani pugna 113.0243C| est, quae superat inimicum. Puto autem per hanc figuram duos populos significari, quorum unus ex gentibus elevat manus Moysi, et in sublime tollit ea quae scripsit et intelligentiam eorum, ut sic vincat; alius vero, id est, Judaicus populus, non elevat manus Moysi a terra, nec altum aliquid nec sublime in eo intelligit, et sic ab adversariis vincitur.
Habens virgam Dei, etc. (AUG., quaest. 65.) Nunc virga Dei dicitur, quae primum dicta est Aaron, postea dicitur Moysi. Sicut dicitur spiritus Eliae qui est Spiritus Dei, cujus particeps Elias dicitur; et Dei justitia, quae nostra est. Unde: ignorantes Dei justitiam, volentes suam statuere (Rom. X), id est, 113.0243D| tanquam a se sibi praeparatam.
VERS. 11.-- Cumque levaret Moyses manus, etc. (STRAB.) Quia cum lex mystice intelligitur, passio Christi spiritualiter pensatur, diabolus vincitur et fugatur. Cum autem remittuntur manus, id est, praecepta legis minus studiose exercentur, hostis victor insequitur.
VERS. 12, 13.-- Sumentes igitur lapidem, etc. (GREG., homil. 33 in Evang.) Moyses sedit in lapide, etc., usque ad quos etiam juste illa damnat, ipse misericorditer liberat.
VERS. 14.-- Delebo enim, etc. (RAB.) In hoc significat quod omnipotens Deus per legem (quam significat Moyses, et de Christo pronuntiat) deleat 113.0244A| memoriam spiritualium hostium. Unde psal. XIX: Periit memoria eorum cum sonitu.
VERS. 15, 16.-- Aedificavitque Moyses altare, etc. Omnes diaboli victores in cordibus suis debent aras fidei aedificare, in qua spirituales hostias offerant.
CAPUT XVIII.
VERS. 1-4.-- Cumque audisset Jethro, etc. Quod Moyses liberaturus filios Israel dimisit uxorem et filios, quos postea in deserto recepit, significat quia praedicatores cum mittuntur ad opus praedicationis, debent se a sollicitudine temporali exonustare: cum vero postea ad episcopatum vel ad aliam dignitatem assumuntur, tunc pro sibi subjectis sollicitudinem 113.0244B| tam in spiritualibus quam temporalibus gerere debent.
VERS. 5-11.-- Venit ergo Jethro, etc. (ORIG., hom. 11 in Exod.) Alia littera: Post haec venit ad montem Dei Moyses, et Jethro sibi occurrenti exiit obviam de castris, nec duxit eum ad montem Dei, sed ad tabernaculum suum. Non enim poterat sacerdos Madian ascendere in montem Dei, sed nec in Aegyptum descendere, nec uxor Moysi, sed nunc ad eum venit cum filiis. Non enim poterat descendere in Aegyptum, et subire agones Aegyptiorum, nisi athleta probabilis, et qui in agone contendens ab omnibus se abstinet. Moyses, quia magnus et potens athleta, descendit in Aegyptum ad agones et exercitia virtutum; Abraham et Jacob quoque, qui 113.0244C| ipso nomine athleta est, cum descendisset in Aegyptum, factus est sicut stellae coeli in multitudine. Aliis in contrarium cedit descendisse in Aegyptum. Scio Hieroboam fugientem a Salomone descendisse in Aegyptum, et scidisse et corrupisse populum Dei; quia descendens in Aegyptum accepit a Susachim rege uxorem Tethimenem uxoris ejus sororem.
VERS. 12-25.-- Obtulit ergo Jethro, etc. (AUG. in Locutionibus, locut. 85.) Et sumpsit Jethro socer Moysi holocausta, etc. Sumpsit pro obtulit, posuit: an forte sensus est, non locutio, ut ea sumpsisse intelligatur obtulisse; quamvis Moyses non legatur sacrificasse, nec Aaron, nec quisquam Hebraeorum qui educti sunt de terra Aegypti: sed tamen superius dictum est quod altare constituit Moyses. Jethro autem 113.0244D| legimus sacerdotem fuisse Madian, id est gentis Madian. Mirum est autem si ad ejus adventum coepit sacrificare Moyses, et non potius ipse qui sacerdos erat.
Veneruntque, etc. (ORIG., ubi supra. ) Alia littera: Venerunt, inquit, presbyteri Aaron, et omnis Israel manducare panem cum socero Moysi in conspectu Dei. Non omnes manducant panem in conspectu Dei, sed qui presbyteri sunt, qui seniores, id est, qui perfecti sunt, in meritis probati, qui sive manducant, sive bibunt, ad gloriam Dei faciunt. Omne ergo quod faciunt sancti, in conspectu Dei faciunt: peccator a conspectu Dei fugit. Adam postquam peccavit, fugit a conspectu Domini, et interrogatus respondit: 113.0245A| Audivi, Domine, vocem tuam, et abscondi me, quia eram nudus (Gen. III). Cain exivit a facie Domini, quia indignus erat conspectu Domini. Propterea qui pleniorem scientiam Dei accipiunt, si malum faciunt, coram Deo faciunt. Unde psal. I: Tibi soli peccavi, etc. Qui malum coram Deo facit, continuo poenitet, et dicit, Peccavi. Qui discedit a conspectu Dei, nescit converti et peccatum poenitendo purgare. Hoc ergo interest inter malum coram Deo facere, et a conspectu Dei discedere.
(ORIG.) Non frustra venit Jethro ad Moysen, nec frustra manducavit panem cum senioribus populi in conspectu Dei; dat Moysi consilium probabile et utile, ut eligat viros, et constituat principes populi Deum colentes, potentes et odientes superbiam. Tales enim 113.0245B| oportet esse qui superbi non sint, et superbiam oderint; id est, ut non solum ipsi absque vitio sint, sed in malis oderint vitia: non homines dico, sed vitia.
Coram Deo, etc. (AUG., quaest. 66.) Quaeritur ubi, quandoquidem nec tabernaculum fuit, nec arca testamenti, quae postea sunt instituta? neque hoc de futuro dictum accipere possumus, sicut dictum est de manna, quod positum est in vase, scilicet aureo. Ergo id ante Deum debemus accipere factum, quod in honorem Domini factum est.
VERS. 16-18.-- Ostendam praecepta, etc. (ID., quaest. 67.) Quaeri potest quomodo hic Moyses dixit, etc., usque ad juste judicare non posset.
VERS. 19, 20.-- Sed audi verba mea, etc. (ID., 113.0245C| quaest. 68.) Prima quaestio est cur Deus famulum suum, etc., usque ad quo fit tanto plenior quanto in superna et aeterna liberius extenditur.
Esto tu populo, etc. (ID., quaest. 69.) Quod vero adjungit, etc., usque ad sed unde hoc probari possit ignoro.
VERS. 21-23.-- Provide autem, etc. Ad custodiam humilitatis ab alienigena instruitur, ne, qui tot arcana Dei ab ipso Deo discebat, extolleretur, et putaret se humano consilio non egere. Praefigurabatur etiam quod doctrina gentium Judaeorum scientiam et superbiam superaret; et quae in lege deerant, fideles ex gentibus complenda suggererent, et spiritualem intellectum ad legem Dei afferrent. Sciebat quoque Moyses quia hunc populum lex audiret, et 113.0245D| faceret quaecunque diceret, legis quoque diminutio suggerente Evangelio fieret.
Et constitue, etc. (ORIG., hom. 11.) Ordinabis, inquit, eos tribunos et centuriones, et indicabunt populum omni hora, verumtamen, quod gravius fuerit referent ad te. Audient principes populi et presbyteri plebis, qui debent omni hora populum judicare, semper et sine intermissione sedere in judicio, dirimere lites, et reconciliare dissidentes, in gratiam revocare discordes. Discat unusquisque ex Scripturis sanctis officium suum. Moyses, inquit, ut sit in his quae ad Deum sunt, et verbum Dei edisserat populis. Caeteri vero principes, quos appellavit tribunos, quia tribui praesunt, vel centuriones, vel quinquagenarii 113.0246A| qui praesunt minoribus judiciis, quae ad singulos pertinent dirimentes. Quam figuram etiam in futuro saeculo servandam puto. Unde Matth. XIX: Cum sederit filius hominis super thronum majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, etc. Vides ergo quia non solum Dominus judicat, cui omne judicium dedit Pater (Joan. V), sed constituit principes qui judicent de minoribus causis; verbum autem quod gravius fuerit, referant ad ipsum. Ideo dicit Dominus de quodam, Matth. V: Quia reus erit concilii; de alio autem, Matth. XII: Reus erit gehennae ignis. Sed et de omni verbo otioso dicuntur reddere rationem. Et ideo non dixit quia Deo praestabimus rationem, sicut de perjurio. Reddes autem Domino juramenta tua. Matth. XII: Regina quoque austri 113.0246B| surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit eam. Ecce aliud genus judicii, Matth. XIII: Qui habet aures audiendi, audiat: haec enim omnia umbra sunt coelestium et imago futurorum.
(IDEM.) Sicut scriptum est Eccle. I: Non satiabitur oculus visu, nec auris auditu, nec nos satiari possumus considerando quae scripta sunt, quibus nos aedificet, quantis nos modis instruat. Cum enim conspicio quod Moyses propheta Deo plenus, cui Deus facie ad faciem loquebatur (Exod. XXXIII), consilium accepit a Jethro socero sacerdote Madian, admiratione nimia obstupesco. Audivit enim Moyses vocem soceri sui, et fecit quaecunque dixit ei. Non dixit, Quia Deus mihi loquitur quid agere debeam, quomodo ab homine consilium accipiam, et ab homine 113.0246C| gentili, alieno a populo Dei? et non quis dicat, sed quid dicatur auscultat. Nos ergo si invenimus aliquid sapienter a gentilibus dictum, non cum auctoris nomine spernamus et dicta; nec quia legem Dei tenemus, convenit nobis tumere superbia et spernere prudentium verba; sed omnia probantes, quod bonum est teneamus. Qui autem hodie populis praesunt, non dico si jam eis aliqua a Deo revelata sunt: sed si in scientia legis aliquid meriti habent, consilium dedignantur inferioris, etiam sacerdotis, nedum laici, nedum gentilis: sed Moyses, qui erat mansuetus super omnes homines (Num. XII), accepti consilium inferioris, ut principibus daret formam humilitatis, et signaret imaginem futuri sacramenti. Sciebat quandoque futurum ut gentiles bonum 113.0246D| consilium proferrent, apud Moysen bonum et spiritualem intellectum afferentes ad legem, et audiret eos lex faciens omnia quae dicerent. Non enim potest facere lex sicut Judaei dicunt, quia infirmatur lex in carne, id est in littera, et nihil potest secundum litteram. Nihil enim ad perfectum adduxit lex (Hebr. VII). Secundum hoc autem consilium quod nos afferimus ad legem, possunt omnia spiritualiter fieri, et sacrificia offerri, quae modo carnaliter non possunt; potest lex leprae spiritualiter servari. Sicut ergo intelligimus, sentimus et consilium damus, omnia facit lex: secundum litteram vero non omnia, sed pauca.
VERS. 24.-- Moyses fecit omnia quae ille suggesserat, 113.0247A| etc. Vir Deo familiaris, sapientissimus, non crubescens a minori et gentili doceri, formam doctoribus praebuit, ne a quibuslibet erubescant erudiri.
VERS. 26, 27.-- Quidquid autem gravius erat, etc. (AUG., loc. 88.) Alii: Verbum autem grave referebant super Moysen: sic enim habet Graecus sermo, quod Latini interpretati sunt, ad Moysen. Illa sane locutione ipsa etiam cura figuratur, qua dictum est super Moysen, velut onus significatur ei impositum. Verbum autem grave dictum est pro quaestione gravi.
CAPUT XIX.
VERS. 1, 2.-- Mense tertio, etc. (ORIG.) Alia littera: Mensis autem tertii exitus filiorum Israel de terra 113.0247B| Aegypti: hac die venerunt in eremum Sina, et profecti sunt ex Raphidim, et venerunt in eremum Sina, et applicuit ibi Israel contra montem. Et Moyses ascendit in montem Dei, et vocavit eum Dominus de monte dicens: Haec dices domui Jacob, et nuntiabis filiis Israel, etc. Et paulo post: Descende et contestare populo, et purificabis illos hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertiam. Tertia enim die descendet Dominus in montem Sina coram omni populo. Hoc die reperitur dari lex, quae in tabulis lapideis scripta est digito Dei, sicut sequentia docent. Dies autem iste tertius apparet tertii mensis ab exitu filiorum Israel de Aegypto; ex quo die pascha fecerunt, id est, agnum immolaverunt et ederunt, qui fuit quartus decimus primi mensis, usque ad 113.0247C| istum quo lex datur, dies quinquaginta numerantur, septemdecim scilicet primi mensis, reliqui ab ipso quarto decimo. Deinde omnes triginta secundi mensis, qui fiunt quadraginta septem et tertius tertii mensis qui a solemnitate occisi agni quinquagesimus est; ac per hoc in ista umbra futuri secundum agni immolati diem festum; quia quinquagesimo die lex data est, scripta digito Dei. Ita in ipsa veritate Novi Testamenti a festivitate immolati Agni Jesu Christi quinquaginta dies numerantur, ubi Spiritus sanctus de altissimis datus sit, qui est digitus Dei.
In die hac, etc. Quadragesima scilicet septima die postquam egressi sunt de Aegypto, prima die, scilicet Junii, pervenerunt ad montem Sina, ibique peractis duobus diebus quibus sanctificati sunt, tertio, 113.0247D| id est quinquagesimo, legem acceperunt: et haec est Pentecostes.
(RAB.) In Sina una mansio fuit, sed inter omnes maxima. Ibi enim lex accepta, tabernaculum erectum. Ibi Exodus et maxima pars Levitici omnesque libri legis pene conscripti sunt.
VERS. 3.-- Moyses autem, etc. (GREG., lib. VI Moral., cap. 27.) Alia littera: Moyses autem ascendit in montem, et Dominus descendit ad eum. Mons altitudo contemplationis est, in quem ascendimus, ut ad ea quae ultra infirmitatem nostram sunt intuendo sublevemur. Sed Dominus descendit, quia, sanctis multum proficientibus, parvum aliquid de se aperit.
VERS. 4, 5.-- Alas aquilarum. Vocat doctrinas 113.0248A| duorum Testamentorum, quae nos ab infimis ad coelestia portant.
VERS. 6.-- Eritis mihi in regnum sacerdotale, etc. Membra scilicet summi sacerdotis in regnum coelorum venturi.
VERS. 7-9.-- Exposuit omnes sermones, etc. (GREG.) Notandum quod lex non incautis vel nescientibus ingeritur: sed expositis praemiis quae debentur servantibus, et beneficiis praeteritis quae jam experti sunt, et mirabilibus cum sponte se legi servandae devoveant, lex petentibus datur: ut secundum promissionem suam, quasi voti rei, qui violaverint, judicentur, nec de violentia sibi illata causentur.
VERS. 10.-- Vade ad populum, etc. (ORIG.) Descende 113.0248B| et protestare populum, et purifica illum hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertium, etc. Qui vult venire ad verbum Dei, audiat quod praecipit Dominus: Sanctificatus venire debet et lotis vestibus. Si enim sordida attuleris vestimenta, dicetur tibi Matth. XXII: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Nemo ergo potest audire verbum Dei, nisi prius sanctificatus, id est sanctus corpore et spiritu et lotis vestibus: ingressurus est enim paulo post ad coenam nuptialem, manducaturus de carnibus agni, et potaturus poculum salutis. Nemo intrat ad coenam hanc sordidis vestibus; unde Eccle. IX: In omni tempore sint vestimenta tua munda. Lota sunt enim semel vestimenta tua gratia baptismatis. II Cor. VII: Purificatus es corpore, mundatus 113.0248C| ab omni inquinamento carnis et spiritus. Act. XI: Quae ergo Deus mundavit, tu immunda ne feceris. Audi sanctificationis genus: ne accesseris, inquit, ad mulierem hodie et crastino, ut die tertio audias verbum Dei; hoc est quod ait Apostolus I Cor. VII: Bonum est homini mulierem non tangere, salvo tamen infirmis remedio nuptiali. I Cor. VII: Sed quia tempus breve est, superest ut qui habent uxores, sint tanquam non habentes.
Sanctifica illos, etc. (RAB.) Qui ad conspectum Dei desiderat venire, sanctificet se fide et conversatione, et lavet vestimenta, id est opera hodie et cras, in praesenti scilicet et in futuro, ut ad gloriam resurrectionis perveniat, quam tertius dies insinuat.
VERS. 11.-- In die enim tertia, etc. Hac die data 113.0248D| est lex in tabulis lapideis scripta digito Dei, hic est tertius dies tertii mensis ab exitu filiorum Israel de Aegypto. A die ergo quo pascha fecerunt, id est quarto decimo primi mensis, usquequo lex data est, quinquaginta dies numerantur, decem et septem scilicet primi mensis, reliqui a quarto decimo, et omnes triginta secundi, qui sunt quadraginta septem, et tertius tertii mensis, qui est ab occisione agni quinquagesimus: sicut a passione Christi, usquequo datur Spiritus sanctus, quinquaginta dies numerantur. digitus enim Dei Spiritum sanctum significat.
(ISID., Quaest. in Exod., cap. 28, tom. V.) Quinquagesimo die post pascha lex Moysi data est etc., usque ad vel quia veritatem legis infidelibus per caliginem 113.0249A| dixit, ut videntes non videant, et audientes nos intelligant (Isa. VI).
VERS. 12.-- Cavete, etc. (RAB.) Prius prohibet populum in montem ascendere, mortemque minatur: nunc jubet ut clangente buccina ascendant in montem, humanam scilicet compescens audaciam, et ad obediendum invitans: quia ad praedicationis vocem debemus nos ad superna erigere, nec sacramentorum investigatione sponte praesumere, sed Dei vocationem sequi.
VERS. 13.-- Buccina. Quasi vocina: a voce, vel a vocando, vel a bucca
VERS. 14-17.-- Cumque lavissent vestimenta sua, etc. Non sufficit ad virtutem contemplationis emundare opera poenitentiae lacrymis, nisi sequatur castitas 113.0249B| mentis et corporis. Unde Matth. V: Beati mundo corde, etc. Et Sap. I: In malevolam animam non introibit sapientia.
VERS. 18, 19.-- Totus autem mons Sinai fumabat, etc. (GREG. lib. VI Moral., cap. 27.) Legem daturus Dominus in igne fumoque descendit, etc., usque ad vincunt quod sunt.
(ID., lib. II Moral., cap. 2.) Sacra eloquia in exordio narrationum qualitates exprimunt, terminosque causarum aliquando a positione loci, aliquando a positione corporis, aliquando a qualitate aeris, etc., usque ad punituri autem Sodomam vespere venisse memorantur.
VERS. 20-25.-- Descenditque Dominus, etc. (ID., lib. V Moral., cap. 26.) Moyses ascendit, etc., usque 113.0249C| ad eum aliquatenus balbutiendo resonamus.
CAPUT XX.
VERS. 2.-- Ego sum Dominus Deus tuus. (ORIG., hom. 8 in Exod.) Qui contemnit praesens saeculum, scilicet Aegyptum, et per verbum Dei translatus non invenitur quia ad futurum saeculum festinet, de eo dicit Deus: Ego sum Dominus Deus tuus, etc. Non ad illos tantum qui de Aegypto profecti sunt, sed ad eos qui ultra Aegyptiis non serviunt, de Aegypto educti de domo servitutis (Psal. LXXX). Negotia saeculi, actus carnis, domus servitutis est: sicut relinquere saecularia, et secundum Deum vivere, domus libertatis est. Unde Joan. VIII: Si permanseritis in sermone meo, agnoscetis veritatem, et 113.0249D| veritas liberabit vos. Ergo Aegyptus est domus servitutis; Judaea et Hierusalem, domus liberalitatis. Unde Gal. IV: Quae sursum est Hierusalem, libera est. Sicut ergo terrena Aegyptus filiis Israel domus dicitur servitutis ad comparationem Judaeae et Hierusalem, quae eis est domus libertatis: ita ad comparationem coelestis Hierusalem, quae est mater libertatis, totus mundus et quae in eo sunt, domus dicitur servitutis: et quia de paradiso libertatis per peccatum ventum est ad servitutem mundi, primus sermo decalogi de libertate est: Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te terra Aegypti, etc.; hanc vocem in Aegypto audire non poteris. Et si tibi injungatur ut facias pascha, accingas lumbos, accipias sandalia 113.0250A| in pedibus, virgam teneas in manu, et azyma cum amaritudine comedas. Sed nec in prima mansione, nec in secunda, nec in tertia, nec cum transieris mare Rubrum, etiamsi ad mare veneris, et fuerit tibi amaritudo in dulcedinem versa, nec in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta arbores palmarum, etiamsi Raphidim praeterieris caeterosque profectus ascenderis, nondum idoneus judicaris, sed cum veneris ad montem Sina. Vix ergo mereberis aliquando suscipere praecepta libertatis, et audire: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. Hic tamen non est sermo mandati, sed quis sit qui mandat ostendit. Primum mandatum ergo est: Non erunt tibi dii alii praeter me.
113.0250B| (AUG. quaest. in Exod.) Quaeritur quomodo decem praecepta legis dividenda sint? etc., usque nisi ad id quod dictum est: Non erunt tibi dii alii praeter me?
(ISID.) Dat Deus Moysi legem innocentiae nostrae, et agnitionis suae, quae in decem verbis consistit, scripta in tabulis lapideis digito Dei. Tria sunt quae pertinent ad dilectionem et cognitionem Trinitatis, septem ad dilectionem proximi, quibus humana societas non laeditur. Primum pertinet ad Deum Patrem: Dominus Deus tuus Deus unus est, ut hoc audiens unum Deum colas Patrem, et in multos fictos deos fornicationem non effundas. Secundum ad Filium: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum; id est, non putes creaturam esse Christum Dei Filium, quia omnis creatura vanitati subjecta est, sed 113.0250C| aequalem Patri, Deum de Deo, lumen de lumine.
VERS. 3.-- Non habebis deos alienos, etc. (ORIG.) Primum mandatum est: Non erunt tibi dii alii praeter me; et sequitur: Non facies tibi idolum, neque ullam similitudinem, etc. Haec omnia quidam simul putant esse unum mandatum: quod si ita computetur, non complebitur numerus decem mandatorum. Est ergo primum mandatum: Non erunt tibi dii alii praeter me, etc. Secundum, Non facies tibi idolum, neque ullam similitudinem, etc. Incipiamus ergo a primo mandato: Non erunt tibi dii alii praeter me. Si dixisset, Non sunt, absolutior sermo videretur; sed quia dicit, Non erunt, non negavit quia sint, sed ne illi sint, cui haec praecepta dantur, inhibuit. Hinc Paulum sumpsisse puto I Cor. VIII: Si quidem 113.0250D| sunt qui dicuntur dii sive in coelo, sive in terra. In aliisque locis invenies deos nominari sicut ibi: Rex magnus super omnes deos, et Deus Deo locutus est, etc. De dominis idem Apostolus dicit: Sive throni, sive dominationes, etc. (Col. I.) Dominationes vero non aliud sunt quam ordo quidam dominorum et multitudo. In quo videtur sensum legis aperire Apostolus; ac si dicat: Licet sint domini multi, qui aliis gentibus dominentur, et dii multi qui ab aliis colantur: sed tamen unus Deus est nobis, et unus est Dominus. Unde Deut. XXXII: Cum divideret Excelsus gentes et separabat filios Adam, statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei. Angelos ergo, quibus gentes commisit Excelsus, dominos 113.0251A| vel deos appellat Scriptura: deos quasi a Deo datos, et dominos a Domino potestatem sortitos. Unde eis dicitur psal. LXXXI: Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis; imitantes scilicet diabolum, qui princeps omnium factus est ad ruinam. Unde constat quod exsecrabiles fecit eos praevaricatio, non natura. Tibi ergo, o Israel, qui pars Dei et funiculus ejus es, non erunt, inquit, tibi dii alii praeter me: quia vere Deus, unus est Deus, et vere Dominus, unus est Dominus; caeteris vero ab ipso creatis contulit hoc nomen non natura, sed gratia. Non haec tantum dicuntur ad Israel secundum carnem, imo ad te qui Israel effectus es mente Deum videndo, et circumcisus corde, non 113.0251B| carne; si tamen ita agas ut dignus sis esse pars Dei, et in funiculo haereditatis ejus metiri: alioquin exemplo tibi sint qui ad hoc vocati fuerant ut essent pars Dei, et exigentibus peccatis dispersi sunt per omnes gentes, et educti de domo servitutis jam non Aegyptiis solis, sed omnibus gentibus serviunt. Qui enim peccat, servus est peccati (Joan. V).
VERS. 4.-- Non facies, etc. (ORIG.) Non facies tibi ipsi idolum, neque omnem similitudinem, etc. Aliud sunt idola, aliud dii. De diis enim dicit Apostolus, I Cor. VIII: Si quidem sunt dii multi, et domini multi, etc. De idolis vero, quia nil est idolum in mundo; de similitudinibus autem non addidit, quia nil sunt. Hic autem dicitur: Non facies tibi idolum, neque similitudinem omnem. Aliud est ergo facere 113.0251C| idolum, aliud similitudinem. Verbi causa, si quis in auro et argento, ligno vel lapide, faciat speciem quadrupedis, vel serpentis, vel avis, et statuat adorandum, non idolum sed similitudinem facit. Qui vero facit quod non est, speciem scilicet quam oculus non vidit, sed animus sibi fingit; ut si quis humanis membris caput canis aut arietis formet, vel in uno hominis habitu duas facies, aut humano pectori postremas partes equi aut piscis; qui hoc facit, non similitudinem, sed idolum facit: facit enim quod non est, nec habet aliquid simile sui. Ideo dicit Apostolus quia idolum nihil est in mundo (I Cor. VIII). Non enim aliqua ex rebus constantibus assumitur species, sed quod mens otiosa et curiosa reperit. Similitudo vero est cum aliquid ex his quae sunt vel in coelo, vel in 113.0251D| terra, vel in aquis formatur: sed non sicut de his quae in terra sunt vel in mari similitudinibus promptum est pronuntiare: ita etiam de coelestibus; nisi quis dicat de sole, et luna, et stellis hoc posse sentiri, quorum formas exprimit gentilitas. Sed Moses eruditus omni sapientia Aegyptiorum etiam quae apud illos erant in occultis prohibere cupiebat, sicut Hecatem aliaque daemonum formas, quae Apostolus spiritualia nequitiae in coelestibus vocat Ephes. VI; de quibus forte dicitur: Inebriatus est gladius meus in coelo (Isa. XXXIV). His enim formis et similitudinibus invocabant daemonia ad repellenda vel vitanda mala. Sciendum tamen quia cum decreveris hoc servare mandatum, et habere unum tantum Deum et Dominum, 113.0252A| hoc est bellum denuntiare omnibus aliis, quibus in baptismo renuntiasti, solum Deum confitens Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Sed hoc confitentes nisi toto corde diligamus Dominum Deum nostrum, tota anima, tota virtute ei adhaerentes, non sumus effecti pars Domini, sed in confinio positi illos patimur offensos quos fugimus, et ad quem fugimus, propitium non efficimus. Quibus propheta dicit: Vae duplici animo (Eccli. II). Et iterum: Usquequo claudicatis utroque pede? (III Reg. XVIII.) Ab illis ergo quasi fugaces caedimur, et a Domino nostro quasi instabiles non defendimur, unde Jer. IV: Amatores tui inimici facti sunt tibi. Multi sunt animae amatores, capti decore ejus, cum quibus meretricata est, dicens. Post amatores meos ibo qui dant 113.0252B| mihi vinum meum, etc. (Ose. II): hos offendit reversa ad virum priorem. Nisi ergo tota fide permaneas cum viro tuo, pro sceleribus quae commisisti suspectus es; omnes motus tuos, aspectus et incessus notat; nil ultra in te lascivum videre, nihil dissolutum vel prodigum potest. Si ergo acceptam gratiam negligis, et implicas te saecularibus negotiis, continuo immundus spiritus redit cum septem nequioribus (Matth. XII), ne iterum expelli possit, et fiunt novissima pejora prioribus. Nulla ergo societas templo Dei cum idolis. Si Dei sumus, tales esse debemus in quibus habitet et inambulet Deus; unde Isa. LII: Qui portatis vasa Domini, exite et immundum nolite tangere, et ego recipiam vos, etc. Dicit ergo: Non erunt tibi dii alii praeter me.
113.0252C| VERS. 5-11.-- Non adorabis, etc. Aliud est colere, aliud adorare. Potest quis invitus adorare, vel adulando regibus idololatris, vel tormentis victus, cum sciat quia idolum nil est. Colere vero est toto his affectu et studio mancipari. Utrumque ergo resecat, ut nec affectu colas, nec specie adores.
Ego sum Dominus, etc. Vide benignitatem Dei: ut nos doceat et perfectos faciat, fragilitatem humanorum affectuum non recusat; omnia agit et patitur propter nos, notis et usitatis nobis loquitur affectibus.
(ORIG., ubi supra.) Omnis mulier aut sub viro est, et subjecta est legibus viri (Eph. V), aut meretrix est, et utitur libertate peccandi. Qui ingreditur ad meretricem, scit quod ad prostitutam et cunctis patentem ingressus est, ideo de aliis indignari non 113.0252D| potest. Qui legitimo utitur matrimonio, non patitur uxorem peccare, sed accenditur zelo ad servandam castitatem matrimonii, ut possit legitimus fieri pater. Sic omnis anima aut prostituta est cum daemonibus, et habet plures amatores ut intrent ad eam, modo spiritus fornicationis, modo avaritia, post hunc veniet spiritus superbiae et alii plurimi; alter tamen alteri non invidet, nec zelotypia movetur, sed sese invicem invitant; unde, adducit secum alios septem spiritus nequiores se, etc. (Luc. XI.) Sic nullam zelotypiam amatorum suorum patitur anima quae daemonibus est prostituta; si vero conjuncta fuerit viro legitimo, id est Christo, etiamsi aliquando fuerit peccatrix, ultra eam peccare non patitur, nec 113.0253A| ferre potest ut alludat adulteris; excitatur super eam zelus ejus, et defendit conjugii castitatem; si autem viderit eam temerantem conjugii jura, et occasionem quaerere peccandi, dat ei libellum repudii; unde Isa. L: Propter iniquitates vestras dimisit matrem vestram; haec qui loquitur et zelans est et zelo commotus hoc dicit. Est etiam novum genus hoc bonitatis ejus, ut etiam post adulterium revertentem et toto corde poenitentem suscipiat. Unde: Nunquid mulier si exierit a viro, et dormierit cum alio viro, revertens revertetur ad virum suum? etc. Et alibi: Et postquam fornicata es in his omnibus, dixi: Revertere, etc. (Jer. III.) Hic ergo Deus zelans si requirit et desiderat animam tuam sibi adhaerere, si servat, corripit et indignatur, velut zelotypia quadam 113.0253B| erga te usus, spem tibi esse salutis agnosce. Si vero correptionem contemnis, discedit a te zelus ejus, secundum illud: Propterea discedit zelus meus a te, etc. (Ezech. XVI.) Vide misericordiam et pietatem Dei; quando vult misereri, indignari se dicit et irasci, sicut per Jeremiam dicit: Dolore et flagello castigaberis, Hierusalem, ut non abscedat anima mea a te (Jer. VI). Flagellat enim omnem filium quem recipit (Hebr. XII). Hoc autem terribile, hoc extremum, si non corripimur pro peccatis: cum enim modum peccandi excedimus, auferetur a nobis etiam zelus Dei, nec ultra irascitur.
Visitans iniquitatem, etc. (ORIG.) Reddens peccata patrum in filios, etc. Aiunt haeretici quod non boni Dei sermo sit, qui pro peccatis alterius alterum dicat 113.0253C| plecti; Deum tamen legis justum dicunt, nec possunt ostendere quomodo injustus sit, si alium alio peccante punit. Sed interior homo noster aut dicitur habere Deum Patrem, si secundum Deum vivit; aut diabolum, si voluntatem illius facit; unde Joan. VIII: Vos de patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis. Sicut ergo semen Dei in nobis est, cum verbum Dei servantes non peccamus, secundum illud I Joan. III, Qui ex Deo est, non peccat, quia semen Dei manet in eo; ita cum a diabolo suademur ad peccandum, semen ejus suscipimus; cum facimus quod suadet, jam genuit nos, nascimur enim ejus filii per peccatum. Sed quia fere sine adjutorio non peccamus, sicut adulterium nemo solus committit, necesse est adulteram consortem 113.0253D| fieri, et si non plures, necesse est aliquem vel aliquam ministerio sceleris adjungi: qui omnes, velut unus ex altero, secundum persuasionis ordinem, generati, ex diabolo progeniem ducunt; velut in traditione Domini diabolus intravit in cor Judae, et primum filium peccati genuit, qui solus hoc facere non potuit; abiit ergo ad Scribas et Pharisaeos et pontifices; nascitur ergo ex Juda generatio tertia, et quarta peccati. Videamus ergo quomodo peccata patrum reddit Deus in filios in tertiam et quartam progeniem, et non in ipso. De patribus enim nihil dicitur. Diabolus ergo, quia jam peccandi modum excessit, tanquam vestimentum concretum in sanguine non erit mundus in hoc saeculo; non flagellatur 113.0254A| pro peccato; omnia enim ei servantur in futurum. unde Matth. VIII): Quid venisti ante tempus torquere nos? Redduntur autem peccata in filios quos genuit per peccatum, qui in carne positi flagellantur. Non vult Deus mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat (Ezech. XXXIII). Misericors ergo reddit peccata patrum in filios, quia diabolus et angeli ejus, qui etiam peccati patres efficiuntur, indigni sunt quod in praesenti corripiantur: filii eorum, et qui per ipsos ad societatem peccati asciti sunt, recipiunt in praesenti quod gesserunt, ut, purgati, diabolo in poena socii non efficiantur. Unde psalmo LXXXVIII: Visitabo in virga iniquitates eorum, etc., misericordiam autem meam non auferam ab eis. Deus enim zelans est, et animam quam 113.0254B| sibi despondet in fide non vult in contaminatione peccati permanere, sed cito purgari. Si autem noluerit purgari, in interitu eorum ridebit, dicens eis Matth. XXV: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, etc. Sciamus ergo nos in praesenti corripi, ut in futuro quiescamus. Unde: Cum castigamur, a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur.
(ID.) In hoc sermone solent nos haeretici suggillare, quod non sit boni Dei sermo, qui pro peccatis alterius alium judicat. Sed qui Deum legis mandantem haec dicent non bonum, justum tamen dicunt: nec ipsi quidem possunt ostendere quomodo justitiae videatur convenire si alio peccante alius puniatur.
113.0254C| (ISID.) Primum mandatum prohibet subreptionem; secundum, errorem; tertium interficit saeculi amorem; quartum, impietatem; quintum, crudelitatem; sextum, fornicationem; septimum, rapacitatem; octavum perimit falsitatem; nonum, mundi cupiditatem; decimum, adulterii cogitationem. Et notandum quod sicut decem plagis percutiuntur Aegyptii, sic decem praeceptis scribuntur tabulae, quibus populus Dei regatur et daemones occidantur. In duabus enim tabulis scripta est lex propter duo Testamenta significanda: vel quia sunt praecepta duo dilectionis Dei et proximi, in quibus tota lex pendet et prophetae (Matth. XXII). In una enim tria praecepta, quae ad dilectionem Dei pertinent; in altera vero septem, quae ad societatem proximi. Lapideae vero fuerunt 113.0254D| tabulae, quia cor Judaeorum erat lapideum et insensibile, durum et stolidum; unde Ezech. XXXVI: Auferam cor lapideum, et dabo eis cor carneum. Et Apostolus ait (II Cor. III): Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus, quae sentiant scilicet et intelligant.
VERS. 12.-- Honora patrem, etc. Hoc est primum septem mandatorum quae pertinent ad proximum. Bene autem septem sunt. Septenarius enim ex ternario constat et quaternario. Ternarius vero animae congruit, quae est irascibilis, concupiscibilis et rationalis. Quaternarius corpori.
VERS. 13.-- Non occides, etc. (AUG., quaest. 61 in Exod.) Et quod dictum est: non occides, non putandum 113.0255A| est fieri contra hoc praeceptum quod lex occidit, vel occidi aliquem Deus jubet: ille enim facit, qui jubet quod ministrum negare non licet.
VERS. 14.-- Non moechaberis. (ISID.) Quaeritur quoque quomodo differat non moechaberis ab eo quod paulo post dicitur: Non concupisces uxorem proximi tui? In eo enim quod dictum est, non moechaberis, poterat et illud intelligi; nisi forte in illis duobus praeceptis non moechandi, et non furandi, ipsa opera notata sint, in his vero extremis concupiscentia ipsa: quae tantum differunt, ut aliquando moechetur qui non concupiscit uxorem proximi, cum aliqua alia causa ipsi miscetur. Aliquando vero concupiscat, nec ei misceatur poenam timens: et hoc fortasse lex ostendere 113.0255B| voluit, quod utraque peccata sunt.
(ID.) Item quaeri solet utrum nomine moechiae etiam fornicatio teneatur, etc., usque ad atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intelligi.
VERS. 15.-- Non furtum facies, etc. (AUG., quaest. 71 in Exod.) Sed rursum quaeritur quomodo differat, non furtum facias, ab eo quod paulo post dicitur de non concupiscendis rebus proximi? Non quod omnis qui concupiscit rem proximi, furatur; sed omnis qui furatur, rem proximi concupiscit. Poterat illa generalitate, ubi de non concupiscenda re proximi praecipitur, etiam illud quod ad furtum pertinet contineri.
VERS. 16, 17.-- Non loqueris contra proximum, etc. (AUG., ubi supra, ) In eo etiam quod dictum est, etc., 113.0255C| usque ad et hujusmodi.
VERS. 18.-- Cunctus autem populus videbat voces, etc. (AUG., quaest. 72 in Exod.) Solet quaeri quomodo populus videbat vocem, cum vox non ad visum, sed ad auditum pertinere videatur, etc., usque ad audi quid luceat, non solemus dicere.
VERS. 19.-- Loquere tu nobis, etc. (AUG., quaest. 73.) Significatur ad vetus testamentum timorem potius pertinere, sicut ad novum dilectionem; quamvis in veteri novum lateat, et in novo vetus pateat. Quomodo autem tali populo tribuatur videre vocem Dei, si 113.0256A| hoc accipiendum est intelligere, cum sibi loqui Deum timeant ne moriantur, non satis elucet.
VERS. 20.-- Nolite timere, etc. (AUG., quaest. 74.) Sic illi cohibendi erant a peccatis, timendo scilicet ne poenas sensibiles paterentur; quia nondum poterant amare justitiam, et tentabantur a Domino, ut appareret cujusmodi essent; non ut Deo noti fierent qualescunque essent, quem non latebat, sed ut inter se et sibimetipsis.
VERS. 21, 22.-- Stetitque populus, etc. (GREG., homil. 6.) In quibusdam locis Scripturae historia servanda est, etc., usque ad Moses accessit ad caliginem, in qua erat Deus.
Non facietis deos, etc. (AUG., quaest. 76.) Repetitur quod in primo praecepto dictum est; et per argentea 113.0256B| et aurea, omnia simulacra intelliguntur, sicut in psalmo CXIII: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manum hominum.
VERS. 24.-- Altare de terra, etc. Ostendit ideo, interdictis simulacris, altare de terrena materia concedi, ut uni Deo hostia et sacrificia in eo offerantur.
(GREG., lib. III Moral., cap. 20.) Altare de terra Deo facere, est incarnationem Christi sperare. Tunc enim a Deo nostrum munus accipitur, cum in hoc altari nostra humilitas, id est super Dominicae incarnationis fidem posuerit quidquid operatur. In altari ergo de terra oblatum munus ponimus, si actus nostros Dominicae incarnationis fide solidamus.
VERS. 25, 26.-- De sectis lapidibus. (ISID.) Secti 113.0256C| lapides sunt qui unitatem scindunt, et seipsos dividunt a societate fratrum: hos in corpore suo non recipit Christus, cujus corporis figuram altaris constructio significat. Lapides non secti ex quibus altare construi jubetur, sunt qui per fidem in unitate solidantur; de quibus dicitur I Petri II: Vos estis lapides vivi, coaedificati in domos spirituales. His non est injectum ferrum, quia incorrupti sunt, et jacula maligni ignita non receperunt: omnes unum altare faciunt in unitate fidei et concordia charitatis.
CAPUT XXI. 113.0257A|
VERS. 1. 6.-- Haec sunt judicia, etc. (AUG., loc. 91 in Exod.) Distinctius amodo explicantur ea quae ad proximum pertinent; notanda locutio cum dictum sit Moysi: Haec sunt judicia quae propones eis; caetera ad populum dicuntur.
Si emeris servum Hebraeum, etc. (AUG., quaest. 77 in Exod.) Ne Christiani hic flagitarent a dominis suis, apostolus jubet dominis servos esse subditos (I Petr. II), ne nomen Domini et doctrina blasphemetur: illud enim inde constat in mysterio esse praeceptum, quia pertundi subula ejus aurem ad postem praecepit Deus, qui libertatem recusasset.
(GREG., hom. 3 in Ezech., tom. II.) Sciendum quia 113.0257B| cum activa et contemplativa vita ex Dei gratia sint, etc., usque ad quia illa quies intima in aenigmate videtur.
Sex annis. (ISID.) In sex aetatibus hujus saeculi servientes, septimo die, id est aeterno sabbato, liberabimur, si tamen voluerimus esse liberi dum in hoc saeculo servimus peccato. Si autem noluerimus, perforabitur auricula in testimonium inobedientiae, et cum uxore et filiis nostris, quos praetulimus libertati, id est cum carne et operibus ejus, peccato serviemus in aeternum.
VERS. 7-12.-- Si quis vendiderit filiam, etc. (AUG., quaest. 78 in Exod.) Non abibit ita ut recedunt ancillae, etc., usque ad intelligitur quod cum eo gratis exibit, non a marito separata.
VERS. 13-17.-- Qui autem non est insidiatus, etc. (RAB., in Exod., tom. II.) Homicidis non spontaneis, etc., usque ad Christi posuerit, salvus erit.
(AUG., quaest. 79 in Exod.) Si autem nolens, sed Deus tradiderit in manus ejus, etc. Ita hoc dicitur, etc., usque ad et Judas ideo juste tradidit.
VERS. 18.-- Si rixati fuerint, etc. (RAB.) Idem est, si quis cum proximo contendens duritia mentis, vel parcitate, spernendo scilicet vel non consulendo, exasperavit; et ille infirmatus tristitia, a fervore dilectionis languerit, reus per confessionem, operam poenitentiae et impensam promissae emendationis in medicos, id est doctores, impendat, qui infirmum baculo consolationis erigant, et fomentis praedicationum in pristinum dilectionis statum restituant. 113.0257D| In correctione necessaria est discretio, ne qui corrigere debet, occidat, vel in desperationem vel odium mittat.
VERS. 22-28.-- Si rixati fuerint. (ID.) Si quis alicujus animam, post conceptum verbi, per incuriam vel fraudem laeserit, ut vitale germen boni operis sanum proferre non possit: etiam si ipsa adhuc in fide vivens perstiterit, ut damnum illatum per poenitentiam 113.0258A| restituat, secundum Evangelii ministerium necesse habebit. Si autem ipsa anima per errorem necata, post prolatum abortivum, hoc est opus mortiferum, in infidelitate perseveraverit, sine dubio seductor illius, quasi verus homicida, aeterna morte reus erit.
(AUG., quaest. 80 in Exod.) Quod non formatum puerperium noluit ad homicidium pertinere, etc., usque ad et ideo nondum sensibus praedita.
(ORIG., hom. 10 in Exod.) Quod si litigabunt duo viri, et percusserint mulierem praegnantem, et exierit infans ejus nondum formatus, detrimentum patietur, quantum indixerit vir mulieris, et dabit pro anima sua. Quod si formatus fuerit, dabit animam pro anima, oculum pro oculo, etc. Primum videamus de eo 113.0258B| qui nondum formatus exierit, quomodo jubetur damno pecuniae percuti unus ex litigantibus, cum duo dicantur. Quid etiam hoc quod vir mulieris imponit ei, et non eis; et dabit, et non potius dabunt. Quod si infans jam formatus exierit, animam dare pro anima facile intelligimus: morte scilicet vindicetur peccatum. Quae autem sequuntur, operae pretium est explicare. Nec enim videtur etiam infans formatus calce litigantis percussus, oculum in ventre perdidisse, dentes vero omnino non habuit. Si enim hoc ad matrem referamus, quomodo abortiens mulier oculum perdit, aut dentes dolet? Sed esto aut in oculo aut in dente percussa abortivit, livorem vel vulnus accepit, quid etiam combusturam dicimus pro combustura? Nunquid litigantibus 113.0258C| viris assistens mulier comburi potuit, ut combustura pro combustura solvatur? In Deuteronomio quoque haec facile explicari non queunt. In Scripturis tamen iisdem vocabulis et officiis membra animae nominantur, quibus utuntur vel appellantur membra corporis. Unde Matth. VII: Vides festucam in oculo fratris tui, et trabem quae in oculo tuo est non vides. Et Matth. XIII: Qui habet aures audiendi audiat. Et Rom. X: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem! Ne nos ergo vocabulorum similitudo conturbet. Sunt ergo duo litigantes, duo disputantes et dogmatibus vel quaestionibus legis, et rixantes circa verborum pugnas; unde Apostolus, II Tim. II: Nolite contendere verbis, etc. Et ibidem: Quaestiones legis devita, sciens quod generant lites. Qui ergo istis in quaestionibus 113.0258D| litigant ad subversionem audientium, percutiunt mulierem praegnantem, et ejiciunt infantem formatum vel adhuc informem. Mulier praegnans dicitur anima, quae nuper concepit verbum Dei; unde: A timore tuo, Domine, in utero concepimus et peperimus (Isa. XXVI). Qui ergo concipiunt, et statim pariunt, non mulieres existimandae sunt, sed viri et perfecti; unde alibi: Si peperit terra in una die, et 113.0259A| nata est gens die una simul (Isa. LXVI). Ista est ergo generatio perfectorum, quae in die eadem concipitur et nascitur. Pariunt autem viri secundum illud Gal. IV: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus. Perfecti ergo et viri statim pariunt, id est, conceptum fidei verbum in opera perducunt: anima autem quae concipit, et in ventre retinet et non parit, mulier dicitur. Unde Isa. XXXVII: Dolores partus advenerunt ei: et virtus pariendi non est in ea. Haec ergo, inter se duobus litigantibus et scandala proferentibus, percutitur et scandalizatur: ut verbum fidei quod tenuiter conceperat nondum formatum abjiciat. Est enim in aliquibus formatum verbum, in aliquibus non formatum; unde: Donec formetur in vobis Christus (Gal. IV); Christus enim est Verbum Dei. 113.0259B| Damnum ergo patietur, qui excussit. De damnis ergo doctorem dicit Apostolus I Cor. III: Si cujus opus arserit damnum patietur, etc. Et ipse Dominus in Evangelio, Matth. XVI: Quid prodest homini si universum mundum lucretur, animam autem suam perdat? Unde videtur ostendi quod quaedam peccata ad damnum pertinent, non tamen ad interitum, quia qui damnum passus fuerit, salvari dicitur, licet per ignem: unde Joannes dicit quaedam peccata esse ad mortem, quaedam non (I Joan. V). Quae autem sint ad mortem, non facile discerni potest, Delicta enim quis intelligit? (Psal. XVIII.) Sed cum referuntur super quinque mnas acquisitae aliae quinque, et super duas duae (Luc. XIX), qui mercedem hujus acquisitionis perdit, damno dicitur percuti, sicut qui causam scandali infirmiori 113.0259C| et muliebri animae praebuit. Dabit autem secundum quod indixerit vir ejus, et dabit cum honore animae discentis. Vir magister est Christus, vel qui pro Christo animarum doctor est. Patietur ergo damnum qui contendit ad subversionem audientium, pro anima quae nondum habuit infantem formatum: quod potest de scandalo catechumeni accipi. Potest etiam fieri ut qui laesit, instruat et reparet animae quae perdidit, et cum honore, cum modestia scilicet, cum mansuetudine, non cum lite, sicut cum scandalum intulit. Sed cum formatus infans fuerit, dabit animam pro anima. Formatus infans potest videri sermo Dei in corde animae quae suscepit gratiam baptismatis, vel qui evidentius et clarius verbum Dei suscepit. Reddet ergo qui percussit, animam pro 113.0259D| anima in die judicii, scilicet apud eum judicem qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Vel ut qui sibi conscius fuerit tanti scandali, ponat animam suam pro anima scandalizati, et usque ad mortem det operam quomodo ad fidem restituatur. Ponat oculum pro oculo: si oculum animae laesit, id est, intellectum ejus turbavit, auferatur oculus ejus ab eo qui praeest Ecclesiae, id est intellectus. Si dentem laesit, qui suscipiens cibum verbi Dei comminuere vel molaribus terere solebat, ut subtilem ad ventrem animae transmitteret sensum: si hunc dentem ille vexaverit et evulserit, ut contritione ejus non possit anima subtiliter et spiritualiter suscipere verbum Dei, auferetur dens ejus, qui non bene cibos 113.0260A| verbi comminuit et dividit. Propter hoc enim fortasse de Domino dicitur: Dentes peccatorum contrivisti (Psl. III). Et alibi: Molas leonum confringet Dominus (Psal. LVII). Sic ergo per membra dicitur laedi anima et percuti. Manum quoque pro manu, et pedem pro pede deposcit. Manus animae, virtus qua tenere aliquid et cor stringere potest, ut actus ejus et fortitudo; et pes quo incedit ad bona vel ad mala. Quia ergo scandalizata anima non solum in fide sed etiam in actibus dejicitur, qui per manus significantur, manus auferuntur illius, quibus non bene operatur, et pedes, quibus non bene incedit. Recipiet etiam combusturam, quia combussit et gehennae tradidit animam. Per singula haec ostenditur, ut percussor, truncatis omnibus membris, a corpore Ecclesiae excidatur, 113.0260B| ut caeteri videntes timorem habeant, et non similiter faciant. Ideo Apostolus cum doctorem describit Ecclesiae, inter caetera praecipit, non percussorem (I Tim. III): ne percutiens praegnantes mulieres, id est animas insipientes, ponat animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, etc. De qualibus dicitur Matth. XXIV: Vae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus, in quibus scandalizabuntur, si fieri potest, etiam electi. Sciendum tamen quod non est perfectorum scandalizari, sed mulierum aut parvulorum; unde Matth. XVIII: Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis, etc.
VERS. 29-36.-- Quod si bos cornupeta, etc. (RAB.) Hoc est, si superbum motum animi dominus, id est spiritus, non constringit, et animabus interitum, vel 113.0260C| corporibus ingerit incommodum, reatus redundat in custodem. Unde Proverbiorum decimo sexto capitulo: Cor hominis erudiet os ejus, et labiis illius addet gratiam.
Triginta siclos. Hoc est secundum legis mandata, per fidem et spem et charitatem emendabit.
Argenti. Nitorem divini verbi, quo in fide Trinitatis et scientia decalogi instructi erant, compensabit.
Si quis aperuerit, etc. (GREG., lib. XVII Moral., cap. 13.) Cisternam aperire est valido intellectu Scripturae sacrae arcana penetrare, etc., usque ad inde infirmitas auditorum ad ima dilabatur.
Si bos alienus, etc. (AUG.) Non hoc in solo bove servandum est, sed in omni pecore; a parte enim 113.0260D| totum intelligitur. Sed hoc de carnibus occisi pecoris fieri non potest, quo non vescuntur.
CAPUT XXII.
VERS. 1.-- Si quis furatus fuerit, etc. (STRAB.) Secundum litteram quinque boves pro uno bove, et quatuor oves pro uno bove redduntur: quia bos quinque utilitates habet, ovis quatuor. Bos enim immolatur, arat, pascit, lactat, et corium diversis usibus ministrat; ovis vero immolatur, et pascit, lac et lanam tribuit. Allegorice vero per bovem Judaeus quilibet intelligitur, quem si quis Judaeus vendiderit, poenae legis subjacebit, quae continetur in quinque libris Moysi. Per ovem Christianus, qui Christum 113.0261A| imitatur, de quo dicitur: Sicut ovis ad occisionem ductus est (Isa. LIII). Si quis hanc vendiderit, quatuor oves reddat, id est secundum institutionem quatuor Evangeliorum poenitentiam agat.
VERS. 2-5.-- Si effringens fur domum, sive suffodiens, etc. (AUG., quaest. 84 in Exod.) Si perfodiens inventus fuerit fur et percussus mortuus fuerit, etc., usque ad jam enim plus est quam fur.
VERS. 6-13.-- Si egressus ignis, etc. (RAB.) Ignem succendimus, cum correctionem subditis praeparamus, ut spinas vitiorum consumamus. Sed videndum est ne cum vitia persequimur, virtutes laedamus, et eis qui fructum bonorum operum proferre coeperant, ante maturitatem noceamus. Qui hoc ergo commiserit, dignam poenitentiam gerat, et quod per inertiam 113.0261B| laesit, studiose restituat.
Spicas. Teneros auditores nondum ad maturitatem fructus pertingentes: quorum vitia qui acerbe et indiscrete reprehendit, quasi ignem in spicas immittit, nec ad maturitatem pervenire sinit.
VERS. 14-16.-- Qui a proximo, etc. A proximo mutuum postulamus, cum pro aeterna remuneratione curam Dominici gregis suscipimus. Sed si timorem Dei, quasi pecuniam exigentis, semper ante oculos cordis ponimus, quasi in praesentia ejus semper sumus. Unde II Cor. V: Scientes timorem Domini, hominibus suademus. Et alibi, II Cor. XII: Quasi coram Deo, in Christo loquimur. Mors ergo aut debilitas pecoris pastori non imputatur, si ejus curam strenue gessit, et quasi Deo praesente; aliter damnum 113.0261C| reddere compellitur. Unde Matth. V: Non exibit inde, donec reddat novissimum quadrantem.
VERS. 17.-- Si pater virginis, etc. (RAB.) Sensus sententiae historicus, de qua nascitur oratio. Si ergo historicus sensus regnum charitatis aedificat, cupiditatis dissipat, non est necesse allegorice exponi. Lector tamen sententiam dote rectae fidei honorare debet et intactam sua expositione relinquere.
VERS. 18-20.-- Maleficos non patieris vivere. Qui praestigiis magicae artis et diabolicis figmentis agunt, haereticos intellige, qui a consortio fidelium qui vere vivunt, excommunicandi sunt, donec maleficium erroris in eis moriatur
VERS. 21.-- Advenam non contristabis. (RAB.) Dilectionem proximi per misericordiae compassionem 113.0261D| commendat, ne furoris aut avaritiae stimulo commoti, jus naturae negligamus. Sed quae volumus ut faciant nobis homines eadem illis faciamus, et quae nolumus fieri, non faciamus.
VERS. 22-24.-- Viduae et pupillo non nocebitis. (RAB.) In vidua, sancta Ecclesia, quae in die judicii exspectat Christum, quem modo non habet praesentem in pupillo, Christianus populus, cui mortuus est mundus pater, et Babylonia mater, accipi potest: quam prohibet contristari per persecutionem vel fastum mundanum, ne forte talis insectatio ad perniciem eorum spiritualem perveniat qui eos frustra odiis et contumeliis molestant.
VERS. 25.-- Si pecunia mutuam, etc. (RAB.) Praedicatores 113.0262A| Evangelii monet ne superfluitatem appetant, sed habentes victum et vestitum, his contenti sint, secundum illud Matth. X: Gratis accepistis, gratis date.
VERS. 26, 27.-- Si pignus, etc. (AUG., loc. 99.) Genus pro specie posuit: sic enim dictum est ac si de omni veste pignus dederit, cum de illo se specialiter dicere ex consequentibus Scriptura testatur, qui non habet nisi eam vestem unde nocte operiatur.
(GREG., lib. XVI Moral., cap. 2.) Pignus, peccati confessio. Proximus enim debitor noster efficitur, etc., usque ad a nobis mox relaxatum sentiat quod deliquit.
VERS. 28.-- Diis non detrahes, etc. (AUG., quaest, 113.0262B| 86 in Exod.) Quaeritur quos dixerit deos, etc., usque ad vel latriae obsequiis honorari.
VERS. 29-31.-- Decimas tuas, etc. (ISID. in Gen., tom. V.) Per primitias frugum vel primogenitorum primitiva bonorum operum ostenduntur, etc., usque ad et perfectionis donatur effectus.
CAPUT XXIII.
VERS. 3.-- Pauperis quoque non misereberis in judicio. (AUG.) Ne scilicet contra justitiam pauperi faveas causa misericordiae. Bona est misericordia, sed non debet esse contra judicium. Judicium autem dicit Scriptura, quod justum est. Ne quis autem propter hanc sententiam Deum putet prohibere misericordiam, opportune sequitur:
113.0262C| VERS. 4-6.-- Si occurreris bovi inimici tui, etc. Quasi fac misericordiam etiam erga inimicos tuos, cum potestas est a judicando libera; non enim cum reducis errantem bovem inimici et reddis, inter aliquos judex resides.
VERS. 7-9.-- Mendacium fugies. (RAB.) Veritatem et judicium amat Dominus: et ad haec exsequenda populum suum hortatur, quia non est personarum acceptor.
VERS. 10-12.-- Sex annis seminabis terram tuam. (AUG.) Quaeritur quid colligant pauperes, si in septimo anno ita parcitur terrae, etc., usque ad sex annos cum colliguntur quae seminantur.
(RAB.) In senario perfectio operum, etc., usque ad qui seminat in benedictionibus, in benedictionibus et 113.0262D| metet.
VERS. 13.-- Et per nomen externorum deorum, etc. Per nomen suum jurare permittit, non quod bonum sit jurare; sed quia sciebat homines pronos ad jurandum esse, non vult ut jurent per nomina exteriorum deorum, ne frequenti juramento inducantur ad cultum eorum. Sic et hostias non approbat Deus, mavult tamen sacrificari sibi quam idolis.
VERS. 14-18.-- Tribus vicibus per singulos a mos, etc. Fidem scilicet sanctae Trinitatis hic exigit Deus: in Pascha enim immolatur Filius, in Pentecoste datur Spiritus sanctus, in Scenopegia paternae majestatis potentia declaratur.
Tribus vicibus per singulos annos, etc. (RAB.) Hoc 113.0263A| est omni tempore praesentis vitae et in sanctae Trinitatis confessione, per fidem et spem et charitatem bonorum operum obsequia Deo creatori vestro exhibebitis. Pascha enim celebramus mense novorum, cum per sanguinem Agni immaculati ab Aegyptia servitute liberati, per spirituales aquas de veteri homine in novum transimus, non in vetustate litterae, sed in novitate spiritus, quo in terram promissionis per gratiam Christi pervenimus. Solemnitatem vero mensis primitivorum celebramus, cum operum nostrorum, voluntatum, et sermonum primitias Domino consecramus; solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregatis frugibus, id est virtutum fructibus, ad finem vitae et introitum regni coelestis pervenire contendimus; in tabernaculis septem diebus 113.0263B| commemorantes, quia per omne tempus vitae praesentis peregrinos nos esse agnoscimus, nec requiem hic, sed in futuro requirimus, sedulo curantes ne in conspectu Dei vacui appareamus.
Solemnitatem quoque, etc. (RAB.) Maturis scilicet, frugibus, quando fructus totius anni collecti sunt, in septembri scilicet quem Hebraei Chaldaico vocabulo thisri, Macedones ὑπερβεραῖον vocant. In cujus principio Judaei feriantes amplius tuba canunt quam in caeteris mensibus, et plura offerunt, in quo dies expiationum, et dies scenopegiae quinto decimo die, qui est solemnitas Tabernaculorum.
VERS. 19.-- Non coques haedum, etc. (AUG., quaest. 90 in Exod.) Quomodo intelligatur, ad verborum proprietatem nescio utrum possit reperiri, 113.0263C| etc., usque ad postea vero passi sunt non agni in lacte, sed arietes in grege.
(STRAB.) Moraliter. Haedus, id est peccator, non est in lacte matris coquendus, id est blanditiis dissolvendus, sed aspere increpandus et redarguendus.
VERS. 20, 21.-- Ecce ego mittam angelum, etc. (RAB.) Josue significat ducem populi, qui ideo angelus dicitur, quia ad voluntatem Domini annuntiandam mittitur; ἄγγελος enim Graece, nuntius dicitur.
VERS. 22.-- Inimicus ero, etc. (GREG.) Radix cuncti mali superbia est, de qua dicitur Eccli. X: Initium omnis peccati superbia. Sunt autem ejus soboles septem principalia vitia, inanis gloria, invidia, 113.0263D| ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria. Et quia his septem superbiae vitiis nos captos doluit Redemptor noster, ad spirituale liberationis praelium Spiritu septiformis gratiae plenus venit.
VERS. 23, 24.-- Praecedetque te angelus. (RAB.) Josue populum Israeliticum in terram promissionis induxit, septem gentes ejiciens, idolaque et aras eorum destruens. Mystice verus Jesus has gentes cum simulacris suis exterminat, cum septem principalia vitia et omne idolum inimici de cordibus nostris expellit, ut naturae nostrae terram secure possideamus.
Quos ego conteram. (CHRYSOST.) Habet unumquodque vitium in corde nostro propriam mansionem, 113.0264A| quam sibi vindicans, in animae nostrae recessu exterminat Israelem, id est rerum summarum contemplationem, et adversari non desinit: non enim possunt virtutes cum vitiis morari. Sed cum ab Israelitis, id est a virtutibus, fuerint vitia superata, locum quem concupiscentiae vel fornicationis spiritus possidebat, castitas obtinebit: quem furor ceperat, patientia vindicabit; quem tristitia mortem operans occupaverat, salutaris et plena gaudio laetitia possidebit; quem acedia vastavit, excolet fortitudo; quem superbia conculcabat, humilitas honestabit. Itaque singulis vitiis expulsis, eorum loca, id est affectus, virtutes contrariae possidebunt: quae filii Israelis, id est animae Deum videntis nuncupantur: qui cum universas cordis expulerint passiones, non tam alienas possessiones 113.0264B| rapuisse quam proprias recuperasse credendi sunt; quia secundum veterem traditionem, terram Chananaeorum filii Sem in divisione orbis sortiti sunt, quam Chananaei violenter possederunt: unde justo, judicio Dei expulsi sunt. Voluntas quoque Domini possessionem cordis nostri non vitiis sed virtutibus deputavit, quae post praevaricationem Adae insolescentibus vitiis, quasi Chananaeis, a propria regione depulsae sunt. Cum vero per Dei gratiam diligentia nostra et labore nostro restituuntur, non tam alienam terram occupant quam recipiunt propriam.
VERS. 25-27.-- Benedicam panibus tuis, etc. (AUG.) Alia littera: Benedicam panem et vinum tuum, etc. Quamvis hae promissiones possint et spiritualiter intelligi, etc., usque ad quae impii non accipient.
113.0264C| VERS. 28.-- Emittens crabrones. (AUG., quaest. 93.) Emittam vespas, etc. Hoc promittit Deus, etc., usque ad si aliquid a Christo dicitur.
Alia littera. Emittam vespas ante te, et ejiciet Amorrhaeos, etc. A plurali ad singularem numerum se convertit. Intelligitur autem ejiciet Amorrhaeos, vespa, scilicet sicut locusta, sicut rana, non quod una sit, sed per singularem intelligitur pluralis.
VERS. 29-33.-- Non ejiciam eos a facie, etc. (STRAB.) Gentes istae vitia significant, quae nec simul, nec uno tempore in sanctis exstinguuntur, ne monstra terrae multiplicentur, id est ne in superbiam erigantur et vanam gloriam et hujusmodi. Nam cum sancti contra majora vitia pugnant et vincunt, relinquunt 113.0264D| minora, et permittuntur dominari, ne per elationem gravius corruant. Unde Paulo datus est stimulus carnis ad custodiam humilitatis (I Cor. XXII).
CAPUT XXIV.
VERS. 1.-- Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum, tu et Aaron, etc. (AUG., quaest. 85 in Exod., tom. III.) Usque ad hunc locum Scripturae justificationes intelliguntur, etc., usque ad justificationes vero Latini eas esse dicunt quae Graeci δικαιώματα dicunt.
Tu et Aaron, etc. (STRAB.) Moyses et Aaron et Nadab et Abiu. Per hos quatuor viri evangelici significantur, qui scilicet evangelica praecepta sequuntur. 113.0265A| Per septuaginta vero (qui constat ex septenario decies scilicet ducto, vel ex denario septies multiplicato) significantur illi qui Spiritus sancti gratia adjuti, adimplentes denarium legis, tendunt ad contemplationem Conditoris. Vel ad litteram de quibus dicitur Num. XI: Assume tibi septuaginta viros, etc., de quibus Heldad et Meldad fuerunt.
VERS. 2.-- Solusque Moyses ascendet ad Dominum. (RAB.) Prius praecipitur ut Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta seniores, ascendant ad Dominum. Et statim subjungitur quod solus Moyses ascendat ad Dominum, caeteri non appropinquent, sed adorent procul. Ubi moraliter instruimur vires nostras perpendere, nec ultra posse nostrum arcem contemplationis attingere, sed quantum divina clementia 113.0265B| vocat, et regula Scripturae provocat.
(GREG.) Moyses ut sublimia Dei praecepta perciperet, alta conscendit; et ut interna penetret, ab externis tumultibus occultatur: quia viri sancti qui exterioribus officiis deservire necessitate coguntur, studiose semper ad cordis secreta confugiunt, ibique cogitationis intimae cacumen ascendunt, et legem quasi in monte percipiunt, dum, postpositis tumultibus actionum temporalium, in contemplationis suae vertice supernae voluntatis sententiam perscrutantur.
VERS. 3-5.-- Faciemus (AUG., quaest. 95.) Notandum quod iterum populus, etc., usque ad apprehenderunt justitiam.
VERS. 6-9.-- Tulit itaque, etc. [ID., quaest. 98.] 113.0265C| Notandum est nunc primum sacrificasse Mosem, etc., usque ad nam decalogum in tabulis lapideis fuisse scriptum postea patet.
Crateras. Cratera, sive crater, dicitur ἀπὸ τοῦ κρατεῖν, quod est capere, eo quod sit multi vini capax.
VERS. 10, 11.-- Sub pedibus. Deus non loco continetur, nec situ corporis membra ponit, sicut est nostri corporis sedere, et jacere, stare, et hujusmodi, quae tantum corporis sunt. Deus autem spiritus est. Quod ergo se ostendit specie corporali, vel signis corporaliter expressis, non substantia ejus apparet, quae est quod ipse est, sed assumptio formarum visibilium ejus omni potentiae subjacet.
VERS. 12.-- Ascende ad me, etc. (BED., lib. I de 113.0265D| Tabarnac., cap. 11, tom. II.) Locuturi de figura tabernaculi, etc., usque ad ut Ecclesia per orbem cunctarum gentium linguis locutura designaretur.
Daboque tibi. (ID.) Huic simile est illud: Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis (Matth. XXVIII). Non ergo Moyses, non apostoli, vel quilibet, alia debet docere quam quae Dominus docuit, et consilii decreto observanda praescripsit, in quibus vitam aeternam nos habere voluit, sicut de his praeteriri quidquam non oportet: sed omnia quae mandavit, auditoribus committere necesse est.
VERS. 13.-- Surrexerunt Moyses et Josue. (AUG., quaest. 103 in Exod.) Josue non commemoratus in illis quatuor subito cum Moyse apparet, etc., usque 113.0266A| ad quod modo memoratur nondum vocabatur Jesus, sed quando scriptum est.
(BED.) Josue Christum nomine et actione significat; qui minister Moysi dicitur, quia Christus non venit legem solvere, sed adimplere (Matth. V). Moysi vestigia in omnibus sequitur, quia in cunctis quae scripsit Moyses, typice designatur, quasi comes individuus, si bene quaeritur, invenitur. Unde Joan. V: Si crederetis Moysi, forsitan crederetis et mihi.
(BED., de Tabernac., lib. I, cap. 1, tom. II.) Aaron ( ) mons fortitudinis, Hur ( ) interpretatur ignis vel lumen, etc., usque ad et ad dilectionem Conditoris animus inardescit.
VERS. 15.-- Cumque ascendisset Moyses, (BEDA., ibid.) Sicut mons altitudinem perfectionis, etc., usque 113.0266B| ad coelesti benedictione protegit.
VERS. 16.-- Et habitavit gloria Domini. (ID., ibid.) Non modo sublimitas, sed et nomen montis, etc., usque ad in septimo quiescere jubemur.
Tegens illum nube. (ID., ibid.) Sex diebus nube et gloria Domini tegitur, etc., usque ad ut ad sublimiora divinae visionis et collocutionis dona perveniret.
VERS. 17.-- Erat autem species, etc. (ID., ibid.) Quasi ignis ardens species gloriae Domini apparuit, etc., usque ad tametsi plene illos sequi non valeant.
VERS. 18.-- Ingressusque Moyses, etc. (ID., ibid.) Moyses medium nebulae ingressus ascendit in montem, etc., usque ad ut per eorum observantiam ad salutem veniant aeternam.
CAPUT XXV. 113.0266C|
VERS. 2.-- Loquere filiis Israel ut tollant mihi primitias, etc. (BED., de Tabernac., lib. I, cap. III, tom. II.) Primitias bonorum Deo offerimus, cum bonum quod agimus, totum divinae gratiae tribuentes, et toto corde profitentes quod nec initium bonae actionis vel cogitationis nisi a Domino possumus habere; mala vero semper a nobis diabolo instigante et coepta et consummata, nec nisi Domino donante laxanda.
VERS. 3-6.-- Haec sunt autem quae accipere debetis, etc. (ID., ibid.) Cuncta quae sibi Dominus ad faciendum sanctuarium materialiter offerri praecepit, nos quoque, qui spirituales filii Israel, id est imitatores 113.0266D| Deum videntis populi esse cupimus, spiritualiter offerre debemus: ut per has oblationes voluntarias ipsi sanctuarium in nobis faciamus, ut ipse habitare in nostro corde et sibi mansionem consecrare dignetur.
VERS. 7.-- Lapides onychinos, etc. (ID., ibid.) Haec offerimus, etc., usque ad addita bonis operibus martyrii merita signantur.
VERS. 8.-- Facientque mihi sanctuarium. (ID., ibid.) Ostendit Dominus Moysi tabernaculum in monte, etc., usque ad praeclaram multitudinem sanctarum animarum recepit.
VERS. 9-11.-- Juxta omnem similitudinem, etc. (ID., ibid.) Imitari debemus angelos diligendo Deum 113.0267A| et proximum, etc., usque ad et post hanc vitam in illud tabernaculum, quod imitaris, introducat.
Omnium vasorum. (BED.) Vasa tabernaculi, singulae personae angelorum, ex quibus Jerusalem, mater omnium nostrum, in vera pace et unitate consistit.
Sicque facietis illud. Arcam, etc. (ID., ibid., cap. 4.) Arca fieri praecipitur, etc., usque ad sed in similitudine carnis peccati venit.
Cujus longitudo (ID.) Quaeritur cujus quantitatis sit iste cubitus, etc., usque ad unde patet quia illum designat cubitum quem duo palmi faciunt.
Latitudo. (ID., ibid.) Unius cubiti latitudo pro dispensatione Dominicae charitatis, etc., usque ad ubi eum toto corde diligamus, intremus.
113.0267B| (ID.) Mystice. Longitudo arcae longanimitatem Christi, etc., usque ad quia tarditatem discipulorum longanimiter ferebat.
Altitudo, cubitum, etc. (ID., ibid.) Habet arca cubitum in altitudine, etc., et usque ad hoc tantillum non nisi ab illo habemus.
VERS. 12-15.-- Et quatuor circulos, etc. (GREG. Past., cap. 11, tom. III.) Arca, Ecclesia, etc., usque ad quae in vobis est, etc.
Duo circuli. (BEDA, ut supra. ) Quia in figura quatuor animalium, etc., usque ad quae ad futurae vitae gloriam pertinent expresserunt.
VERS. 16.-- Testificationem quam dabo. (ID., ibid.) De qua Apostolus, etc., usque ad judicem omnium docuit saeculorum.
113.0267C| VERS. 17.-- Propitiatorium. (ID.) Propitiatorium tabula erat aurea ejusdem mensurae cujus arca; sic dicta quia ibi Deus Moysi apparens, et cum eo loquens, propitiabatur populo, et misericordiam significat, unde bene super arcam erat, quia misericordia ejus super omnia opera ejus.
VERS. 18-21.-- Duos quoque cherubim, etc. (ID.) Propter societatem angelicae pacis, quae minus quam inter duos haberi non potest. Cherubim autem angelicam militiam significat: angeli vero summa concordia et quiete Christum contemplantur; unde versis ad invicem vultibus propitiatorium respiciunt, quia illam beatitudinem se habere Dei gratia intelligunt.
(GREG., hom. 6 in Ezech.) Duo cherubim, qui plenitudo 113.0267D| scientiae dicuntur, etc., usque ad si aliud promitteret quod aliud negaret.
(BEDA, ibid.) Numero singulari cherub, plurali autem cherubim dicitur, etc., usque ad bene expansis alis ad volandum aptatis designantur.
VERS. 22.-- Inde praecipiam, etc., super propitiatorium. (ID., ibid.) Super propitiatorio, etc., usque ad unde Habacuc ait: In medio duorum animalium innotesces (Habac. III).
(BED., ibid.) Potest in arca Ecclesia figurari, etc., usque ad quo ipsa in fundamento summae veritatis stabilita consistunt.
(BED., ibid.) Mensa de lignis Setim, etc., usque ad 113.0268A| unde Cant. II: Introduxit me rex in cellam vinariam, et ordinavit in me charitatem.
VERS. 23.-- In altitudine cubitum, etc. (BED., ibid.) Quod altitudo cubitum et semissem habet, etc., usque ad non per plenum cubitum figuratur.
VERS. 23.-- Faciesque illi labium., etc. (BED., ibid.) Labium aureum fit in mensa per circumitum etc., usque ad pro diversitate meritorum, gloria singulorum.
VERS. 24.-- Coronam, etc., et super illam alteram coronam. (BED., ibid.) Corona aurea additur, cum per Evangelium his qui mandata custodiunt, etc., usque ad quod ei sublimior gloria in receptione corporum servetur.
VERS. 26.-- Per singulos, etc. (BED., ibid.) Mensa 113.0268B| tabernaculi quatuor pedes habet, etc., usque ad intrent in regnum coelorum.
VERS. 27.-- Ut mittantur vectes per eos. (ID., ibid.) Per circulos mittuntur vectes ad subvehendam mensam, etc., usque ad Domini mensam cum panibus et vasis in quatuor circulis portant.
VERS. 29.-- Parabis et acetabula ac phialas. (ID., ibid.) Varia vasa quae fiunt ad offerenda libamina, etc., usque ad unde: Quis putas est fidelis dispensator et prudens (Luc. XII)?
VERS. 29.-- Parabis acetabula, etc. (GREG., hom. 6 in Evang., tom. II.) Quid per phialas et cyathos nisi mensura praedicationis accipitur? etc., usque ad sed etiam parva et subtilia, quae quasi per gustum notitiam praestent.
113.0268C| (IDEM.) Alius doctrina veritatis plenus auditores inebriat, et quasi phialam porrigit: Alius explere quod sentit non valet, sed etiam quia utcumque denuntiat, per cyathum gustum praebet. Qui ergo per doctrinam sapientiae ministrare phialas non possunt, quantum pro divina largitate sufficiunt, propinent proximis cyathos verbi.
VERS. 30.-- Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper. Josephus dicit duodecim panes ex simila fieri, singulos ex duabus decimis, qui Sabbato super mensam sex hinc et sex inde ponebantur: super quemque patena aurea cum pugillo thuris, et sic servabantur usque ad aliud Sabbatum, in quo thus cremabatur; panes vero sacerdotes comedebant calidos cum thure reponentes.
113.0268D| Et pones super mensam, etc. (BED. ubi supra. ) Bene panes propositionis vocantur, quia semper debet patere sermo salutis cunctis fidelibus, nec unquam deesse oportet in ecclesia verbum solatii: quod Dominus per praecones veritatis mundo proponens in conspectu suo apparere, et usque in finem his qui esuriunt et sitiunt justitiam incessanter abundare voluit.
VERS. 31.-- Facies et candelabrum, etc. (GREG., hom. 6 in Ezech.) Candelabrum Christus est in quo natura humanitatis fulsit lumine deitatis, etc., usque ad scyphi ergo et sphaerulae ad laborem pertinent, lilia ad retributionem.
Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo. 113.0269A| (BEDA, ibid.) Candelabrum tabernaculi, etc., usque ad et claritatem verbi omnibus praedicando et faciendo ostendit.
Et calamos, scyphos et sphaerulas. (ID., ibid.) Scilicet praedicatores de hastili procedentes, etc., usque ad quae animabus sanctis, id est, floribus vernat aeternis.
VERS. 32.-- Sex calami, etc. (ID., ibid.) Senarius in quo factus est mundus, etc., usque ad unde Paulus: Gratia Domini nostri Jesu Christi et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus, sit semper cum omnibus vobis.
Tres ex uno. (ID., ibid.) Tres calami ex uno latere, etc., usque ad visione ejus fruetur.
(ID., ubi supra ). Fiunt scyphi in candelabro ad nucis modum, etc., usque ad quia continentes illius 113.0269B| temporis tres ordines sanctorum eadem distinctione temporum habuerunt.
VERS. 33.-- In nucis. (ID.) Nux Ecclesiam significat, unde: Descendit in hortum nucum. Nux enim dulcem fructum habet intus, qui nisi fracta testa non ostenditur foris: sic sanctorum vita suavitatem gratiae in corde conservat, quae non cognoscitur exterius nisi, soluto carnis domicilio animae, in coelesti luce sese conspiciant.
(ID.) Tertius similiter calamus tres scyphos et sphaerulas, et tria habet lilia: quia multi conjugati ante legem, sub lege et sub prophetis erant, qui verbum Domini audire, et viam ejus currere et bonorum operum praemia exspectare gauderent.
(ID.) Item ex alio latere primus calamus, secundus 113.0269C| et tertius, tres scyphos et sphaerulas; tria quoque habebat lilia: quia in utroque Testamento in doctoribus, in continentibus, et in conjugatis Deo devotis tres fuerunt ordines temporum distantia. In primitiva scilicet ecclesia de Israel, in nostra electione de gentibus, in ultima collectione reliquiarum Israel, qui omnes suo tempore verbo vitae inebriati, in via pacis properare, candorem perpetuae lucis videre desiderant.
VERS. 34.-- In ipso autem candelabro, etc. (ID., ubi supra. ) Diximus ipsum candelabrum, etc., usque ad sed innovata per spiritum corda capiunt.
VERS. 35.-- Sphaerulaeque per singulos et lilia. Sphaerulae sub duobus calamis, etc.
(ID., ibid.) Sunt per singulos scyphos sphaerulae 113.0269D| simul et lilia, etc., usque ad unde: Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus amplexabitur me.
(ID., ibid.) Scyphi, sphaerulae et lilia sub duobus calamis sunt, etc., usque ad omnis plenitudo divinitatis corporaliter.
VERS. 36.-- Et sphaerulae igitur et calami. (ID., ibid.) Omne opus candelabri, etc., usque ad unde: In tribulatione dilatasti mihi, etc.
VERS. 37.-- Facies. (ID.) Lucernae septem, septem sunt dona Spiritus sancti, qui in Christo semper manserunt, et fidelibus secundum voluntatem ejus distributa sunt: hae super candelabrum ponuntur, quia requievit super eum Spiritus sapientiae et intellectus (Isai. XI).
113.0270A| Ut luceant, etc. (ID., ibid.) Lucernae candelabri ex adverso tabernaculum illustrabant, cum Christus plenus gratia et veritate omnibus tribuebat de sua plenitudine; mansuetis et pauperibus verbum Evangelii committens; poenitentibus medelam indulgentiae conferens. Nunc tempus esse parcendi in futuro universalis judicii tempus affirmans.
VERS. 38.-- Emunctoria quoque, et ubi quae. (ID., ibid.) Divina verba, quibus manifeste signatur in plurimis non legis litteram, sed spiritualem sensum esse servandum: unde: Si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit.
(ID., ibid.) Emunctorium, et vasa, ubi quae emuncta sunt exstinguuntur, etc., usque ad dicens: Sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, etc.
113.0270B| Emunctoria quoque, etc. (ID., ibid.) Sunt quaedam in Scripturis praecepta, etc., usque ad et alibi: Ecce nova facio omnia.
VERS. 39.-- Omne. (ID., ibid.) Hoc est corpus Christi cum ipso capite, scilicet omnes electi, etc., usque ad quia merito scelerum in abyssum gravantis poenae decidunt.
VERS. 40.-- Inspice. (ID., ibid.) Ostensum est Mosi in monte exemplar candelabri quod faceret, etc., usque ad exemplar auditoribus exsecutione operis et verbo doctrinae ostendit.
CAPUT XXVI.
VERS. 1.-- Tabernaculum vero ita et fiet, etc. (BED., lib. II de Tabernac., cap. 3, tom. II.) Tabernaculum, 113.0270C| quod fecit Moyses in solitudine, et templum quod fecit Salomon in Jerusalem, etc., usque ad et copula divinae et propriae dilectionis jungantur.
(ID., ubi supra. ) Potest figura utriusque sanctuarii ita distingui, etc., usque ad mirabili figurarum varietate depingit.
De bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas. (ID., ubi supra, cap. 2.) In his quatuor cortinarum coloribus, etc., usque ad purpura sanguinei coloris et de conchyliorum sanguine tincta devota Deo corda figurat, et pro Deo mori parata.
VERS. 2.-- Longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos, latitudo quatuor, etc. (ID., ibid.) 113.0270D| Si ab uno usque ad septem omnes in ordine numeros pleno ordine numeraveris, usque ad ut per fidem et opera bona ad requiem tendat.
Unius mensurae, etc. (ID., ibid.) Etsi variante pictura cortinae differebant, una tamen erant omnes longitudinis et latitudinis mensura temperatae, quia etsi donationes habent electi differentes, unus tamen Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium.
(ID., ubi supra. ) Narrat Josephus, etc., usque ad quasi una decem cortinarum connexione tabernaculum decoratur.
VERS. 4.-- Ansulas hyacinthinas in lateribus, etc. (ID., ibid.) Ansulis hyacinthinis cortinae invicem copulantur, 113.0271A| etc., usque ad et in ea se perpetuo mansuros confidunt.
(BEDA, ibid.) Praeceptum est quoque fieri fimbrias per angulos palliorum, etc., usque ad a quatuor ventis collecti, indivisibili societate conjungemur.
VERS. 5.-- Quinquagenas, etc. (ID., ibid.) In quinquagesimo anno, etc., usque ad et in cujus perceptione veraciter quiescitur et gaudetur, recte figuratur.
(ID., ibid.) Quinquaginta ansulas habent cortinae, quia dono Spiritu sancti agitur, ut in societate pacis, quae est vinculum perfectionis, sibi invicem copulentur electi: futurae quoque spes et memoria societatis et pacis, quae in hac vita habetur, temporibus vel locis discretos una facit pietate concordes.
113.0271B| (ID., ibid.) Cortinae in utraque parte habent ansas, etc., usque ad cum justi concordi virtutum qualitate foederantur.
Facies et quinquaginta circulos. (ID., ibid.) Hoc plenius explicatur, cum dicitur, etc., usque ad imo ex omnibus electis Christi Ecclesia perficiatur
VERS. 7.-- Facies et saga, etc. (ID., ibid.) Hoc in sequentibus ita reperitur: Fecit et saga undecim de pilis caprarum, etc. Saga, quibus operitur tabernaculum, etc., usque ad dum quasi saga foris tempestates tolerant.
Saga cilicina grossas hominum mentes significant, quae occulto Dei judicio quamvis dure praeferuntur, quia servire curis temporalibus non timent, ut 113.0271C| tentationum ventos et pluvias portent.
Facies et saga, etc. (ID., ibid.) Cilicium poenitentium est, etc., usque ad quorum tamen corda quantae sint perfectionis declaratur, cum dicitur: Longitudo sagi unius, etc.
(ID., ibid.) Saga cilicina, vel de pilis caprarum, etc., usque ad nec apostolicam gratiam percipiant.
(AUG., quaest. 108 in Exod.) Undecim sunt vela capillacea, etc., usque ad et quorum tecta sunt peccata.
Ad operiendum, scilicet ne interiora tenera clara qualibet adversitate turbentur, alioquin nec byssus fulget, nec coccus coruscat, nec hyacinthus caeruleo colore decoratur: non debent ergo qui in Ecclesiae 113.0271D| sinu proficiunt praepositos despicere, si vacare eos rebus exterioribus vident.
VERS. 8.-- Longitudo sagi unius. (BEDA, lib. II de Tabernac., cap. 3, tom. II.) Longitudo habet denarium numerum, etc., usque ad qui tamen secundum humanae perfectionis modum inter homines sublimantur.
Aequa erit mensura. (ID., ibid.) Quia una est fides in qua tota salvatur Ecclesia, etc., usque ad ubi solida parietis firmitas aberat.
(ID., ibid.) Intuere etiam mensuram cortinarum, etc., usque ad Haec de cortinis.
(ID., ibid.) Saga tricenos habet cubitos longitudinis, etc., usque ad eo quod sint duces sequentium domini gregum.
113.0272A| VERS. 9.-- Sextum sagum in fronte. Mystice vero in fronte tecti sextum sagum duplicatur, cum omnes, qui sanctam intrant Ecclesiam, ita fide et sacramento Dominicae passionis initiantur, ut hujus quoque imitatione semper sibi vivendum esse intelligant. Quasi enim in ingressu sextum sagum duplicatur, ut Dominicae passionis sacramenta consequamur et exemplis instruamur. De sacramentis ait Petrus: Qui regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis. Dicit et de imitatione passionis: Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini.
VERS. 10.-- Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius. (BEDA, ibid.) Ut haec supra in cortinis exposuimus, etc., usque ad tanto auxilium proximi, 113.0272B| quo confortetur, inquirit.
VERS. 11.-- Aeneas quibus jungantur ansae, ut unum ex omnibus operimentum, etc. (ID.) Bene autem fibulae sunt aeneae, de vocali, scilicet metallo factae, quia magnam vocem habet apud Deum humilis conscientia justorum. Unde pauper Davidicus, cum anxiatus esset et non in auribus hominum, sed in conspectu Dei orationem suam effunderet: Domine, (inquit) exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.
VERS. 12.-- Quod autem superfuerit, etc. (ID., ibid.) Haec ut plenius intelligantur, etc., usque ad decem rursus descensionis juxta orientalis parietis tabulas.
VERS. 13.-- Et cubitus. Quia cortinas uno cubito 113.0272C| transibant saga ab australi latere domus, altero a septentrionali, ideoque ad terram perveniebant, quia haec triginta cubitos longitudinis, illae duos minus habebant.
VERS. 14.-- Facies et operimentum. (STRAB.) Primum erat operimentum cortinarum ex bysso, purpura et cocco; secundum sagorum undecim; tertium ex rubricatis pellibus arietum; postremum erat hyacinthinarum pellium. Cortinae autem ita operiebant, ut ad latera descenderent, ad terram tamen non pertingerent; saga autem tectum et latera operiebant, et ad terram pertingebant. Pelles vero rubricatae vel ianthinae, tectum tantum operiebant, nec ad altera declinabant.
De pellibus, etc. (BED., ibid., cap. 4.) Arietes sunt 113.0272D| doctores, gregis Dominici duces. Unde: Afferte Domino, filii Dei, afferte, etc. Quasi, o angeli, huic officio mancipati, afferte Domino in coelos imitatores apostolorum. Hinc quoque sexta mansio populi de Aegypto egressi helin, id est arietes, nominatur, in qua erant duodecim fontes et septuaginta palmae, ut scilicet nomine et specie figuram apostolorum teneret.
Rubricatis. (ID., ibid.) Rubricantur pelles arietum ad operiendum tectum tabernaculi, etc., usque ad ne inter pressuras deficiant, muniunt
De ianthinis pellibus. (ID., ibid.) Hyacinthus coelestis est coloris, etc., usque ad id est coeli vitam imitantes.
VERS. 15.-- De lignis setim. (ID., ibid.) Hae tabulae 113.0273A| apostolos et successores, per quorum sermonem Ecclesia dilatata est, significant, etc., usque ad nec translatum est nomen Hebraeum, quia vix apud alios invenitur hoc lignum.
VERS. 16.-- Singulae denos cubitos habent in longitudine, in latitudine cubitum ac semissem. (BEDA, ibid.) Longitudo tabularum altitudo est quae decem cubitos habebat, etc., usque ad: et ostendam illi salutare meum (Psal. XC).
VERS. 17.-- In lateribus. (ID., ibid.) Incastratur in lateribus tabularum, etc., usque ad sinu amoris suscipimus, et nos ab illis suscipi credimus.
VERS. 18.-- Quarum viginti erunt in latere meridiano. (ID., ubi supra, cap. 6.) Quanta fuerit longitudo tabernaculi, etc., usque ad ne quis sibi virtutes 113.0273B| sine opere putet sufficere.
VERS. 19.-- Quibus quadraginta bases argenteas, etc. (ID., ibid.) Bases, quibus tabulae sustentabantur, verba sunt et libri legis et prophetarum, quibus Apostoli et evangelistae, quae scribere et praedicare volebant, vera esse et divina probabant. Unde: Tunc adimpletum est quod dictum est per prophetas. Et alibi: Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur scripturae prophetarum (Matth. XXI). Et Petrus ait: Habemus firmiorem propheticum sermonem (II Petr. I).
(BED., GREG.) Per tabularum bases argenteas ordo prophetarum significatur: qui dum primi de Domini incarnatione locuti sunt, quasi bases a fundamento surrexerunt, et superpositae fabricae pondera 113.0273C| sustinuerunt, et tabulas, id est apostolicam praedicationem in mundo dilatatam, quasi firmi et fusiles sustinent: quia apostolorum vita praedicatione eorum instruitur, et auctoritate solidatur. Unde bases binae conjunctae singulis tabulis supponuntur: quia dum prophetae in verbis suis de Christi incarnatione concordant, sequentes praedicatores aedificant, ut quo a semetipsis non discrepant, illos robustius figant. Ex argento fundi jubentur. Argenti enim claritas ex usu servatur, sine usu in nigredinem vertitur; prophetarum vero dicta ante Christi adventum in usu spiritualis intelligentiae non erant, dum conspici per obscuritatem non poterant, et ideo quasi nigra permanebant: sed postquam Christus veniens ea ante oculos nostros incarnationis 113.0273D| manu tersit, quidquid lucis in eis latebat claruit, sensusque patrum praecedentium in usum dedit, quia verba rebus exposuit.
(BEDA.) Bene singulis tabulis binae bases supponuntur, ut consensus propheticae attestationis, in omnibus quae Apostoli dixere, monstretur. Vel binae per duos angulos subjiciuntur, ut bene suffultis angulis tota recte possit consistere tabula, quia omnis apostolici et evangelici sermonis in propheticis libris initium praesignatur, et finis omnis apostolorum et successorum vita ab initio fidei usque ad finem vitae praesentis mysticis veteris testamenti inserta est tabulis.
VERS. 20.-- In latere quoque secundo. Latus meridianum, quod vergit ad austrum, antiquam Dei 113.0274A| plebem significat, quae dudum lucem scientiae legis accipiens, amore Dei fervebat. Latus secundum quod vergit ad Aquilonem, gentes significat, quae usque ad tempus incarnationis tenebris et frigore infidelitatis torpebant, de quarum vocatione dicitur: Dicam Aquiloni, Da: et Austro, Noli prohibere (Isa. XLIII). Quasi, dicam populo gentium diu sine fide algenti: De filiis tuis veniant ad fidem meae confessionis et amoris. Quin et plebi Israeliticae quae jam meae cognitionis lumine fruitur: Noli prohibere gentes in sortem electionis recipi.
Viginti tabulae. (BEDA.) Unius autem numeri, et mensurarum, et facturae, tabula utrumque latus habuit: quia una et eadem fides, spes et charitas, utrique populo per apostolos praedicatur, et ad terram 113.0274B| uterque regni coelestis promissam vocatur. De utroque generale praeceptum accipiunt: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI), id est praeputio et circumcisioni. Et absque ulla differentia subinfertur: Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit.
VERS. 21.-- Binae bases. Basis est fundamentum a Graeco βασεία, id est fundo. Per bases prophetae significantur, quorum auctoritati apostoli et omnes doctores innituntur. Binae autem dicuntur propter concordiam prophetarum, qui omnes unum senserunt.
VERS. 22.-- Ad occidentalem, etc. (BEDA, ibid.) Occidentalis plaga, etc., usque ad usque ad finem saeculi sunt in Ecclesia permansuri.
113.0274C| Ad occidentalem vero plagam, etc. (ID., ibid.) Bene in occidentali plaga tabernaculum consummatur, etc., usque ad sed etiam pro malis a quibus liberavit.
(ID.) Bene plaga occidentalis, quae mare respicere dicta est, sex tabulis constat: quia in senario boni operis consummatio notatur: quia in illo mundi ornatum Dominus consummavit; in illo hominem in principio creavit; in illo genus humanum sua passione restauravit. Vel quia sunt sex aetates saeculi, quibus oportet nos bonis operibus perfici, ut ad aeternam et resurrectionis gloriam perveniamus.
VERS. 23.-- Et rursum alias duas. (ID.) Quia rursum aliae duae tabulae, exceptis sex primis, in angulum jubentur erigi post tergum tabernaculi, 113.0274D| quae venientem ab orientali plaga parietem excipiunt, et occidentalis plagae parieti conjunguntur, ad remunerationem futurae vitae pertinet, quae post labores et tempora unius vitae secura vel securata est, divisa in sabbatismum, id est, requiem animarum post absolutionem corporum, et gloriam resurrectionis utrique populo communis nullo fine terminandam.
VERS. 24.-- Eruntque sibi conjunctae. (ID., ibid.) Quia omnis electorum vita una fide et charitate ad coelestia tendit, et in unum finem visionis divinae pervenit, et in una voce recti dogmatis omnis sanctorum praedicatorum sermo convenit. Recederet enim ab invicem compago tabularum si quod unus propheta aut Apostolus dixisset, alius negaret
113.0275A| Duabus quoque tabulis, etc. (BEDA, ibid.) Angulares tabulae tabulis parietum per omnia sunt conjunctae, etc., usque ad prophetae consona voce futura esse praedixerunt.
(ID., ibid.) Hic non dicitur mensura basium, etc., usque ad sed immobile secura quiete servaretur.
Facies et vectes de lignis, etc. (ID., ibid., cap. 7.) Quinque vectes qui tabulas tabernaculi continent, etc., usque ad nec alia quam legis mandata subdidit.
VERS. 29.-- Ipsas quoque tabulas deaurabis (ID., ibid.) Tabulae deauratae tabernaculi praefulgent, etc., usque ad sed etiam supernae retributionis lucem legunt.
Quos operies laminis. (ID., ibid.) Laminis aureis vectes operiuntur, etc., usque ad cum spiritualis 113.0275B| intelligentia mysteriis plena ostenditur.
VERS. 30.-- Eriges tabernaculum. (ID., ibid.) Exemplum tabernaculi, etc., usque ad opus animumque componunt.
VERS. 31.-- Facies et velum. (ID., ibid., cap. 8). Etiam juxta litteram pulchritudini coelestis visionis hoc congruit. Si enim decorem flammasque astrorum, multifariam nubium speciem et ipsam irim consideras, mille trahentem et varios averso sole colores, multo plures et pulchriores quam in velo tabernaculi in coelo picturas notabis.
Facies et velum, etc. (ID., ibid.) Velum hoc, usque ad ut appareat vultui Dei pro nobis.
Facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto. (ID., ibid.) Hactenus de pariete meridiano, 113.0275C| etc., usque ad averso sole colores.
VERS. 32.-- Quod appendes ante quatuor, etc. (ID., ibid.) Quatuor autem columnae, etc., usque ad hoc ibi non erit ubi nihil omnino mali.
Quae ipsae quidem deauratae. (ID., ibid.) Deauratae sunt columnae ante quas appenditur velum, quia positae intra velum coeli virtutes angelorum summae claritatis gratia vestitae sunt. Capita habent aurea, quia mentem, qua reguntur, praesentia divinae cognitionis et visionis habent illustratam.
(ID., ibid.) Habent columnae bases argenteas, etc., usque ad argento verborum nitor ostenditur.
(GREG., Moral. lib. XXVIII, cap. 6). Quatuor columnarum bases jubet esse argenteas, etc., usque ad evangelistarum dicta ore et opere portant.
113.0275D| VERS. 33.-- Inseretur autem velum, etc. (BED., ubi supra. ) Quia in aeterno consilio Divinitatis erat, etc., usque ad: in die judicii.
Intra quod pones arcam testimonii, etc. Intra hoc velum posita est arca testamenti, quia Christus paternorum arcanorum conscius, post passionem et resurrectionem coelos coelorum ascendens, sedet ad dexteram Patris.
Dividentur. Quia Ecclesia, quae ex angelis et hominibus constat, partim peregrinatur in infimis, partim regnat in supernis, adhuc cives suos, dirimente velo coeli, habet ab invicem segregatos.
VERS. 35.-- Mensamque extra velum, etc. (ID. ibid.) Mensa et candelabrum tabernaculi temporalia 113.0276A| Dei beneficia significant, etc., usque ad testimonium perhibens ei.
VERS. 36.-- Facies et tentorium, etc. (ID., ibid., cap. 9). Exposita narratione de velo, etc., usque ad quia continentia carnis et animi gaudebat.
(ID.) Erat ad litteram tabernaculum domus Deo consecrata, etc., usque ad latitudinis quinquaginta.
VERS. 37.-- Et quinque columnas. (ID., ibid.) Columnae quibus tentorium suspenditur, etc., usque ad nondum patefacta evangelica Scriptura.
Lignorum setim. (ID., ibid.) Columnae de lignis, etc., usque ad: sed Jesum Christum.
Quarum erunt capita aurea, etc., (ID., ibid.) Aurea capita Christum significant, etc., usque ad electorum 113.0276B| animabus corruptione carentibus aedificatur.
CAPUT XXVII.
VERS 1.-- Facies et altare de lignis. (BED., de Tabernac., lib. II, cap. 11, tom. II.) Scilicet quia munda et incorrupta decet esse corda in quibus Spiritus sanctus habitat.
Et tres cubitos. (ID., ibid.) Tanta fere est statura hominis, etc., usque ad ad altare non pertinet.
VERS. 2.-- Cornua autem, etc. (ID., Ibid.) Quatuor angulos habet altare holocausti, etc., usque ad inviolabilis, imo fortior, persistit.
VERS. 3.-- Faciesque in usus ejus lebetes. (ID., ibid.) Vasa altaris diversa, etc., usque ad charitas nunquam exstinguenda flagrabit.
113.0276C| Forcipes atque. (ID., Ibid.) Forcipes sunt praedicatores, etc., usque ad et lucere praecipiunt.
Atque fuscinulas, et ignium, etc. (ID., ibid.) Fuscinulae, quae Graece vocantur κρεάγραι, etc., usque ad nostrae vero capacitatis mensuram transcendant.
Ignium receptacula. Ad hoc deputata sunt, ut per haec ignis sanctus ab altari holocausti ad altare thymiamatis vespere et mane, ad incensum ponendum, deferretur; quia doctores tanquam ignem de altari holocaustorum ad altare thymiamatis deferunt, cum auditores de virtute in virtutem provehunt docendo, et meritis crescentibus, ad altiora et divinae visionis arcana interiora. Qui etiam ferventia pietate corda proximorum imitantur, receptacula ignium fiunt, quia flammam coelestis sacrificii, 113.0276D| quam in fraternis mentibus conspiciunt, in suis accendere satagunt.
VERS. 4.-- Craticulumque in modum, etc. (BED., ubi supra, cap. 18.) Altare totum concavum fieri praeceptum est, etc., usque ad a Judaeorum doctoribus didicisse putamus.
VERS. 5.-- Subter arulam, etc. (ID., ibid.) Habet altare arulam, etc., usque ad et ad finem perfectionis perducantur.
(ID.) Si quem movet juxta litteram, etc., usque ad tanto mundius inveniatur.
VERS. 6.-- Facies et vectes. Doctores scilicet qui Judaeam et Gentilitatem in unam fidei gratiam consono ore et opere vocent. Vel ex utroque latere altaris 113.0277A| ad portandum erunt vectes, cum praedicatores mentes fidelium in prosperis et in adversis constantiam virtutum tenere docebunt.
VERS. 8.-- Sicuttibi in monte. (BEDA, ibid.) Omnia quae nobis mystice, etc., usque ad semper agere jubemur.
VERS. 9.-- Facies et atrium. (ID., ubi supra, cap. 13.) Sicut Sancta sanctorum, etc., usque ad sed ejus memoria ab intimo corde eradicatur.
Centum cubitos. (ID., ibid.) Constat centenarium, etc., usque ad et continentiae temporalis assumant.
VERS. 10.-- Et columnas viginti. (ID., ibid.) Columnae quibus tentoria suspenduntur, etc., usque ad quia non aliud quam verbum Dei sonant.
113.0277B| Cum basibus, etc. (ID., ibid.) Basibus columnarum, etc., usque ad nunquam fructu mercedis carebunt.
Argentea. (ID.) Capita non argentata, sed tota argentea: quia doctores totos se divinae Scripturae subjiciunt, verba divina meditando et praedicando mancipant animam et corpus. Sicut enim membra sine capite vivere nequeunt, sic illi eloquia divina vitam suam existimantes haec nunquam obediendo portare, et se humiliando exaltare desistunt.
VERS. 11.-- Similiter et in latere. (ID., ibid.) Eadem de latere Aquilonis repetuntur, etc., usque ad in uno tabernaculi latere fieri praecipiuntur.
VERS. 12.-- In latitudine vero, etc. (ID., ibid.) Latitudo atrii quod respicit ad occasum solis, usque 113.0277C| ad decem columnae sublevantes extollunt.
VERS. 13.-- In ea quoque atrii. (ID., ibid.) Latitudo atrii orientem respiciens, etc., usque ad: et vitam futuri saeculi.
Quinquaginta cubiti erunt. (ID.) Quinquaginta cubitis plagae orientalis generaliter initia credentium signantur, quia in remissione peccatorum, et spe futurae beatitudinis celebrantur, quorum specialis distinctio subinfertur, quae ad eumdem finem bene considerata refertur. Sequitur enim.
VERS. 14.-- In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres, etc. (ID., ibid.) Quindecim namque, etc., usque ad et corpus sine querela in diem Domini custodire.
VERS. 16.-- Columnasque habebit, etc. (ID., ibid.) 113.0277D| In introitu atrii quatuor sunt columnae, etc., usque ad omnes corporis sensus in obedientia charitatis expendunt.
Ex hyacintho, etc. (ID., ibid.) Recte in hoc introitu atrii tentorum, etc., usque ad tentorium decorant pulchra colorum varietate contextum.
VERS. 17.-- Omnes columnae, etc. (ID.) Quae dixerat, diligentius inculcat, ut sedulo lectorem admoneat, neminem inter doctores veritatis, columnas scilicet atrii coelestis, posse computari, qui non instar aeris invincibilem inter adversa patientiam habere didicerit, nisi sese coelestium observantia et annuntiatione verborum, velut argenti laminis undique muniendo exornaverit, nisi se omni subjectione 113.0278A| praeceptis divinis, quasi argenteo capiti, supposuerit, et timore Dei velut aenea basi stabilierit.
VERS. 18.-- In longitudine, etc. (ID.) Centum cubitos longitudinis, etc., usque ad fietque de bysso retorta, etc.
VERS. 19.-- Cuncta vasa, etc. (ID., ibid.) Haec vasa homines sunt in Ecclesia, etc., usque ad atria Domini.
VERS. 20.-- Praecipe filiis Israel. (ID., lib. III de Tabern., cap. 1, tom. II.) Disposito omni ornatu tabernaculi, etc., usque ad lumen bonae actionis ostendat.
De arboribus olivarum. (ID., ibid.) Notandum quod filii Israel jubentur offerre oleum, etc., usque ad ad 113.0278B| incendenda thymiamata orationum.
VERS. 21.-- Et collocabunt. (ID., ibid.) Non est enim omnium sacramenta fidei populo praedicare, etc., usque ad qualibus Jacobus dicit. Nolite plures magistri fieri, fratres mei, etc. (Jac. III).
Perpetuus erit, etc. (ID., ibid.) Haec clausula, sicut quae tabernaculo, etc., usque ad cum sit Deus omnia in omnibus.
CAPUT XXVIII.
VERS. 1.-- Applica quoque ad te, etc. (BEDA, lib. III de Tabernac., cap. 1, tom. II.) Quomodo tabernaculum, etc., usque ad et cunctos Ecclesiae magistros.
(ID.) Applica quoque, etc. Descripta factura tabernaculi, 113.0278C| etc., usque ad igne supernae ultionis absumuntur.
VERS. 2.-- Faciesque vestem sanctam. (ID., ibid.) Vestes sanctae Aaron, etc., usque ad et Dei verbi dispensatorem.
VERS. 4.-- Haec autem. (ID., ibid.) Quomodo haec singula facta sint, etc., usque ad praeclara et interni arbitri conspectui oportet esse gloriosa.
(GREG. Past., lib. II, cap. 3, tom. III.) Jubetur sacerdos in utroque humero, etc., usque ad quasi in diversa superhumeralis specie byssus torta candescit.
VERS. 6.-- Facient autem superhumerale. (BED., lib. III de Tabernac., cap. 4.) Quia in humeris onera portamus, etc., usque ad cum per abstinentiam caro 113.0278D| fatigatur.
Coccoque bis tincto et bysso retorta, opere polymito. (ID., ibid.) Coccus ignis specie refulget, etc., usque ad in suo habitu coccum demonstrans.
VERS. 7.-- Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant. (ID., ibid.) De hoc in sequentibus dicitur, etc., usque ad quam vitae invisibilis praemia requirimus.
VERS. 8.-- Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. Sumesque. (ID., ibid.) Non in una parte aurum, etc., usque ad sacerdos debet esse nitidus.
VERS. 9.-- Duos lapides, etc. Ut sacerdos fidem 113.0279A| et vitam patriarcharum imitetur et duodecim tribuum in sacrificiis et orationibus memor sit et populus intuens non aberret a patriarcharum meritis.
VERS. 11.-- Inclusos auro, etc. (BED., ibid.) Apte lapides includi auro atque circumdari jubentur, etc., usque ad custodia mentis valeant prolabi.
VERS. 12.-- Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum ob recordationem. Quia sacerdos diligenter omni hora praecedentium sanctorum vitam perpendens in adversis et prosperis virtutum ornamento debet muniri, ut per arma justitae a dextris et a sinistris gradiens in nullo delectationis infimae latere flectatur.
(BED. ibid.) Tribus causis Aaron nomina, etc., 113.0279B| usque ad sive patrum exempla quae sequantur proponat.
VERS. 13, 14.-- Facies et uncinos ex auro, et duas catenulas auri purissimi sibi invicem cohaerentes quas inseres uncinis. (ID., ibid.) Uncini isti in supremis erant angulis, etc., usque ad per charitatem et bonam intentionem sunt nectenda.
(GREG., Past., part. II, cap. 2, tom. III.) Praecipitur ut in pectore Aaron rationale judicii vittis ligantibus imprimatur, etc., usque ad non sine magno timore regantur subjecti.
VERS. 15.-- Rationale quoque judicii facies opere, etc. (BED., ubi supra, cap. 5.) Sicut in superhumerali operum perfectio, etc., usque ad congruant studiose cogitare.
113.0279C| VERS. 16.-- Duplex. (ID., ibid.) Factum est rationale, etc., usque ad ut comprehendat bravium supernae vocationis Dei.
VERS. 17.-- Ponesque in eo. (ID., ibid.) Haec positio diversarum gemmarum in rationali, etc., usque ad ut et illi membra summi sacerdotis mereantur effici.
(ID.) Possumus in vario decore lapidum, etc., usque ad nihil illi prodest.
VERS. 19.-- Onychinus. (ID.) Recte autem duo lapides onychini, etc., usque ad ipse ad meliora proficiat.
VERS. 22.-- Facies in rationali, etc. (ID.) Ordo operis, etc., usque ad et a se invicem moverentur.
(ID., ibid.) Superhumerale consummationem bonorum 113.0279D| operum, etc., usque ad si non eum accelerans bonae actionis uncinis contineat.
(ID.) Quod superhumerale strictum erat balteo, etc., usque ad per virtutum operationem.
VERS. 28.-- Vitta hyacinthina, etc. (ID., ibid.) Vittae hyacinthinae quibus uterque sacerdotis habitus copulatur, ligaturae sunt desiderii coelestis, quae annulis aureis innexae superhumerale cum rationali stringunt, cum agnita luce perennis patriae in illam gloriam suspiramus, et ut intrare mereamur concordi fide, et vita, et opere, et professione, in tabernaculo praesentis ecclesiae servire studemus.
VERS. 29.-- Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in rationali judicii super, etc. Nomina filiorum 113.0280A| Israel Aaron super pectus memoriale coram Domino portat in aeternum, quando praesul nunquam subditorum curam intermittit, sed vitam eorum consolando, increpando, exhortando, confortat, et tutandam Domino crebris orationibus satagit commendare.
(GREG., lib. XXVIII Moral., cap. 9.) Sacerdos quando tabernaculum ingreditur, duodecim lapides in pectore portare jubetur sculptos nominibus filiorum Israel: hic est redemptor noster, qui semetipsum pro nobis sacrificium offerens, dum fortes in exordio praedicatores habuit, duodecim lapides sub capite in prima sui corporis parte portavit.
Oportet sacerdotem memoriam patrum ferre in pectore, maxime cum ministrat altari, ut in quo 113.0280B| sacratius est ministerium, solertius se toto studio, tota industria mentis, exornet, et corporis, exempla sanctorum respiciens, ut eorum sedulus imitator aptum se divinis praesentet aspectibus.
VERS. 30.-- Pones autem in rationali judicii, etc. (BED., ubi supra. ) Ut scilicet meminerit sacerdos, etc., usque ad in eo quod divina vice dispensat.
Pones autem in rationali, etc. (AUG., Quaest. 117 in Exod.) In quali re vel metallo ponatur demonstratio et veritas super rationale, etc., usque ad impositam super λογίον.
VERS. 31.-- Facies et tunicam, etc. (BED., ubi supra. ) Tunica talari tota hyacinthina vestitur sacerdos, etc., usque ad recte additur:
VERS. 32.-- In cujus medio supra erit capitium 113.0280C| et ora per gyrum ejus textilis: sicut fieri, etc. Capitium tunica hyacinthina firmissimum habet, et oram ex sese textam, ne facile rumpatur, cum primordium boni operis forti radice timoris Domini subnixum et contra omnes insidias antiqui hostis probatur esse munitum. Talis ora collum sacerdotis per gyrum vestit et ornat, quando rectori fiduciam praedicandi coelestia praebet: hoc quod non solum in vitae cursu recte vixerit, sed exordium quoque a rectitudine coeperit, sicut Samuel, Jeremias, Joannes, qui ab ipsa infantia spirituali gratia repleti, et in doctorum ordine sunt separati. Quia enim vox in collo est, per collum recte loquendi usus exprimitur, sicut fieri solet in extremis vestium partibus: sicut 113.0280D| vestibus opera, ita extremis vestium partibus operum consummatio figuratur. Vel extremae vestium partes, ultimae sunt nostrae sollicitudines, quibus fideles, cum finire vitam coguntur, intentius ab omni labe malorum se expurgare contendunt, cum metu et pavore curantes, ne ante districtum judicem producti pro sordido vitiorum habitu expellantur in tenebras exteriores, sed appareant induti, sicut electi Dei, viscera misericordiae, benignitatem, modestiam, patientiam et charitatem, quod est vinculum perfectionis (Coloss. III). Tunica ergo hyacinthina habet oram in capitio textilem, sicut in extremis vestium partibus solet fieri: cum doctor egregius a tanta perfectione opus virtutum inchoat, ad quantam alius longo labore vix aliquando per 113.0281A| veniat; et cum tanto timore famulatus omni hora cum Deo suo ambulat, quantum alius vix moriturus, et ad judicium ultimum ingressurus habere sufficiat; sed quia tota perfectio sacerdotis in operibus et doctrina veritatis consistit, secundum illud: Coepit Jesus facere et docere (Act. I), recte subjungitur: Deorsum vero ad pedes ejusdem tunicae (Exod. XXVIII).
Facies et tunicam, etc. (BEDA, ut supra. ) Tunica superhumeralis dicitur, etc., usque ad a capite usque ad pedes gratia virtutum contecta esse debere.
VERS. 33.-- Deorsum vero, etc. (GREG., lib. I Regist., c. 29.) Cum rector se ad loquendum praeparat, etc., usque ad unitatem fidei cauta observatione teneatis.
(BEDA, ut supra. ) Deorsum ad pedes tunicae fiunt, 113.0281B| etc., usque ad discreto sermonis sonitu produnt.
(ID.) Possumus in duodenario gemmarum rationalis intelligere, etc., usque ad De eodem anno et David dicit: Benedices coronae anni benignitatis tuae (Psal. LXIV).
(ID.) Vel sicut supra dictum est, etc., usque ad in variarum splendore virtutum.
VERS. 35.-- Ut audiatur, etc. (GREG., ubi supra. ) Sacerdos ingrediens vel regrediens, etc., usque ad ipsa quoque opera sacerdotis clament.
(BED., ubi supra. ) Quod si Josephi verbis intendere volumus, etc., usque ad quadrati orbis partibus praedicaretur.
VERS. 36.-- Facies et laminam, etc. (ID., ibid., c. 7.) Lamina aurea in fronte pontificis, etc., usque ad ut 113.0281C| eamdem resurrexisse fateamur.
Sanctum Domino, etc. (ID.) Quod in lamina sculpi jubetur, etc., usque ad quam reparavit sua passione.
(ID.) Sanctum Domini auro sculptum in fronte portamus, etc., usque ad qui omnibus debent exemplum virtutis ostendere.
VERS. 37.-- Ligabisque eam. Ligatur lamina, quae sanctum Domini continet, vitta hyacinthina cum tiara pontificis, cum spe coelestium praemiorum, quam hyacinthus significat, in fide confortamur, et eo arctius sacramenta nostrae redemptionis, vel imaginem ac similitudinem conditoris ac redemptoris nostri intemeratam servamus, quo nullum aliud esse salutis iter cognovimus. De tiara suo loco 113.0281D| dicetur.
VERS. 38.-- Portabitque Aaron. Portat scilicet sacerdos iniquitates in muneribus et donariis quae obtulerunt Domino, et sanctificaverunt filii Israel: cum pro fructibus dignae poenitentiae, id est eleemosynis, caeterisque operibus justitiae, quae faciunt poenitentes, a reatu scelerum absolvit. Haec quidem ita gerenda institutio divina in habitu pontificis figuravit et verbis manifeste docuit. Proh dolor! autem, quidam donaria accipiunt, imo exigunt, et iniquitates populi non asportant nec castigant, cum ob hoc solum debeant sumere carnalia, quia ministrant spiritualia. Sed quia pro subditis potest efficaciter laborare, praedicare, et Domino supplicare cujus 113.0282A| animus divini nominis memoria semper est praeditus, apte subjungitur: Erit autem lamina semper in fronte ejus, etc.
Erit autem lamina, etc. (BED., ubi supra, cap. 8.) Si lamina nomine Dei scripta semper fuerit in fronte Aaron, etc., usque ad promereri festinant.
VERS. 39.-- Stringesque tunicam. (ID., ibid.) Quare linea dicta sit stricta, etc., usque ad cum dicitur: Et tiaram byssinam facies, etc.
(BED., ibid.) Qualiter haec facta sit, etc., usque ad auditoribus asperum reddat et durum.
Et tiaram, etc. (ID., ibid.) Tiara quae cidaris et mitra vocatur, etc., usque ad timore Dei perficeret.
(ID.) De factura baltei, etc., usque ad et caetera indumenta, cum dicitur:
113.0282B| VERS. 40.-- Porro filiis Aaron tunicas parabis lineas, etc. (Ibid.) Dicendum est autem de balteo pontificis, etc., usque ad et fides cinctorium renum ejus.
Tunicas parabis, etc. (ID., ibid.) Tunicas habent sacerdotes lineas, etc., usque ad et olfactus digne Deo custodiantur.
VERS. 41.-- Vestiesque his, etc. (ID., ibid., cap. 9.) Omnibus his vestiendus erat Aaron et filii ejus, sed distincte, ut ipse quidem omnibus his uteretur; filii autem ultimis tribus, quae eis proprie ascripta sunt, cum dicitur: Porro filiis Aaron tunicas parabis lineas, etc.
(ID.) Feminalia quae ad operiendam corporis vel carnis turpitudinem fiunt, etc., usque ad feminalibus, 113.0282C| scilicet linea stricta, cingulo, et tiara.
CAPUT XXIX.
VERS. 1.-- Sed et hoc facies, etc. (BEDA, ubi supra. ) Hactenus Aaron et filiorum ejus habitus qualis esse debeat, etc., usque ad figurate demonstrant.
Tolle vitulum. (STRAB.) Quisquis pontifex vel sacerdos taurum debet offerre, id est, passionem Christi firmiter credere et imitari; et duos arietes, ut credat eumdem Christum ex corpore et anima constare; et panes azymos, id est, munditiam vitae; et oleo conspersos, ut inter omnes virtutes non negligat opera misericordiae vel, non a se, sed a dono gratiae se credat habere.
VERS. 2.-- Et crustulam. (BEDA, ubi supra. ) Crustulam 113.0282D| oleo conspersam ad consecrationem nostram Domino offerimus, cum omnia, quae facimus, per internam Spiritus gratiam in cordis devotione pinguescunt. Lagana oleo lita, cum foris spiritualia esse, quae agimus, indubitanter in exemplum vivendi ostendimus; quibus oblationibus consecratio nostra perficitur, dum per bona opera et cogitationes puras meritum nobis sanctimoniae, Deo donante, acquirimus.
Cumque laveris patrem, etc. (ID.) Prius lavari jubentur, deinde ornari vestibus, quia quicunque sacerdotii officium assumit, unda lacrymarum se abluere debet, ut ad ministerium divinum dignus approximet.
113.0283A| (BEDA.) Posset in hoc lavacro baptisma sacri fontis intelligi, si consequeretur ut quis in sacerdotium electus, tunc primum aqua baptismatis in remissionem peccatorum ablueretur, et non contradiceret Apostolus dicens: Non neophytum in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli (I Tim. III).
VERS. 5.-- Indues Aaron, etc. (ID.) Notandum quod cum in Exodo Aaron octo vestibus induendus asseveretur, etc., usque ad quia venit in nomine Patris dicens: Ego in patre et pater in me est: et qui videt me, videt et patrem (Joan. IV).
VERS. 9.-- Postquam, etc. (AUG., quaest. 25 in Exod.) Alia littera, etc., usque ad sanctificari a Moyse.
VERS. 10.-- Applicabis, etc. (AUG., quaest. 126.) 113.0283B| Alia littera, etc., usque ad super vitulum immolandum.
VERS. 18.-- Oblatio est Domino. (AUG.) Odor suavitatis Domino, etc., usque ad odorem corporeis naribus ducit.
VERS. 22.-- Armumque dextrum. (GREG., Past., part. II, c. 3.) Sacerdos divina lege, etc., usque ad ad sublimia armo operis invitet.
VERS. 30.-- Et qui ingredietur. (AUG., quaest. 129.) Quomodo ergo proprium dicit hujus unius esse, etc., usque ad et utrobique servaretur quod scriptum est: Superexaltat misericordia judicium (Jac. II).
CAPUT XXX.
VERS. 1.-- Facies quoque altare, etc. (BEDA, ubi 113.0283C| snpra, cap. 11.) Expletis mandatis consecrationis, etc., usque ad etiam in corpore appropinquant.
Altare. (ID., ibid.) Apte etiam altare thymiamatis quantum metalli fulgore praecellebat, tanto quantitate minus erat: quanto enim sanctiores, tanto pauciores.
De lignis setim. (ID., ibid.) Apte de lignis setim albae spinae similibus et incorruptibilibus, etc., usque ad varia donationum gratia vivificat.
VERS. 2.-- Habens cubitum. (ID., ibid.) Unius cubiti est longitudo altaris et latitudo, etc., usque ad officium pietatis impendat.
Quadrangulum. (ID., ibid.) Recte altare thymiamatis, etc., usque ad laetitia sempiterna erit eis.
Cornua. (ID., ibid.) Cornua eminentiam fidei et 113.0283D| virtutis significant, etc., usque ad speciem pietatis habentes, virtutem ejus negant.
VERS. 3.-- Vestiesque illud, etc. (ID., ibid.) Apte vero illud aere, etc., usque ad quanta dulcedine Dei in abscondito vultus reficiantur.
Tam craticulam, etc. (ID., ibid.) Bene craticula altaris, etc., usque ad recte subditur:
Facies quoque ei coronam, etc. (ID., ibid.) Altare incensi coronam habet per gyrum: in his qui minores sunt meritis, nec palam protestari audent boni certaminis et servitutis et fidei sibi repositam esse mercedem: cuncta tamen agunt intentione bene placendi Deo, sed spe percipiendae mercedis.
VERS. 4.-- Et duos annulos, etc. (ID., ibid.) Possunt 113.0284A| in his annulis quatuor Evangelii libri accipi, etc., usque ad sequentia demonstrant: Ponesque altare, etc.
VERS. 7.-- Et adolebit incensum, etc. (ID., ibid., cap. 12.) Incensum vel thymiama, etc., usque ad gratias reddamus.
(ID.) Et adolebit incensum, etc. Mane orto sole clare omnia, etc., usque ad in caliginoso loco.
Mane quando componet. (ID., ibid.) Mane Aaron incensum, etc., usque ad et precibus vacare delectantur.
VERS. 9.-- Non offeretis. (ID., ibid.) In sequentibus, etc., usque ad stratum suum per singulas noctes irrigant.
(ID.) Possumus haec altaria interpretari, etc., 113.0284B| uque ad potest accipi.
VERS. 10.-- Et deprecabitur, etc. (ID., ibid.) Quia Christus sacerdos noster, etc., usque ad recte subjungit:
Et placabit, etc. (ID.) Placat Aaron super altare incensi, etc., usque ad Isaac et Israel, etc.
VERS. 11.-- Locutusque, etc. Descripto altari incensi, restat descriptio labii aenei, in quo lavarent manus et pedes ingressuri tabernaculum sacerdotes, sed unum mandatum praemittitur.
VERS. 12.-- Quando tuleris. (BEDA, ubi supra, cap. 13.) Hujus praecepti oblitus est David, etc., usque ad propriae divitiae suae.
VERS. 13.-- Dimidium sicli. (ID., ibid.) Id est decem obolos, etc., usque ad nulla potest infidelium 113.0284C| perturbatione corrumpi.
VERS. 14.-- Qui habetur in numero, etc. (ID., ibid.) Vicenarius, etc., usque ad exspectat in coelis.
VERS. 15.-- Dives non addet, etc. (ID., ibid.) Quia sive magnus est quis meritis et perfectus, seu parvus, et in provectu virtutum positus, cunctis aeque lex decalogi, qua Deum et proximum diligant, imponitur
VERS. 16.-- Susceptamque pecuniam, etc. (ID., ibid.) Hoc fit cum quidquid agimus boni, etc., usque ad plaga districtae ultionis ferietur.
VERS. 17.-- Locutusque est Dominus, etc. (ID., ibid., cap. 14.) Potest in hoc labio vel labro, etc., usque ad quae excubabant ad ingressum tabernaculi.
VERS. 18.-- Cum basi sua. (ID., ibid.) Basis in 113.0284D| qua labrum erat positum, etc., usque ad: ut exhibeatis corpora vestra, etc. (Rom. XII).
Lavandum, etc. Christus quoque hujus labri aqua est lotus, priusquam ad altare oblaturus intraret, et thymiama sacri corporis pro salute nostra in ara crucis incenderet: pro nostro enim amore lacrymas fudit, sicut in resurrectione Lazari.
VERS. 21.-- Ne forte moriantur. (BED., ibid.) Mors enim timenda est aeterna, etc., usque ad: si manducat et bibit, etc. (I Cor. XI.)
VERS. 23.-- Sume tibi (STRAB.) σμύρνα Graece, Latine dicitur myrrha, qui est arbor in Arabia quinque cubitorum, cujus virgulta Arabes exurunt, ut melius pullulent et fructificent. Ex quorum nidore 113.0285A| incurabiles morbos contraherent, nisi fumo storacis occurrerent. Hujus arboris gummi proprie stacte vocatur, abusive etiam myrrha.
Calami. Cinnamomi est virgultum, et in India vel Aethiopia nascitur duorum tantum cubitorum. Dicitur autem cinnamomum, quia in modum cannae subtiles et replicatos habet calamos, cinerei vel nigri coloris; qui fracti visibile spiramentum reddunt, et subtile quidem charum; grossum vero, vile et despectum. Calamus aromatica species juxta Libanum. Myrrhae, cinnamomi, calami, cassiae. Hae quatuor species significant quatuor principales virtutes, quibus oleo unctionis, id est gratia misericordiae, Dei Ecclesia dedicanda est et sanctificanda.
VERS. 29.-- Et erunt, etc. (AUG., quaest 135 in 113.0285B| Exod.) Cum scilicet uncta fuerint. Quid ergo distabit jam inter illa interiora quae velo teguntur?
Qui tetigerit. Similiter de altari sacrificiorum superius dictum est, quod sic intelligendum est, ut liceat populo tangere tabernaculum, quando offerebant hostias, vel quaelibet dona, et tangendo sanctificabantur, propter illud oleum quo cuncta peruncta sunt: non sicut sacerdotes, qui etiam, ut aeterno sacerdotio fungerentur, ungebantur ex illo.
VERS. 34.-- Onychen. Onyche ostreola fertur esse parvula suave redolens, magnitudine humani unguis: unde et onyche Graece dicitur, quia ὄνυξ, onyx, Graece dicitur unguis.
Galbanum. Galbanum succus ferulae esse dicitur, et nascitur in Syria optimum: cartilaginosum est, 113.0285C| et minus lignosum, cujus odore fugantur serpentes.
Et thus. Thus Graece, libanum Latine dicitur, a Libano monte Arabiae: alius enim Libanus est Phoenicis, in quo sunt cedri.
Thus optimum, scilicet quod masculinum dicitur, quia in modum humani testis rotundum, cujus arbor nascitur in Arabia ad aeris qualitatem perplexo et in torto vimine.
Mystice autem hae quatuor species significant sanctarum virtutum species.
VERS. 35.-- Faciesque thymiama, etc. (GREG., lib. I Moral., cap. 39, tom. I.) Thymiama ex aromatibus compositum facimus, etc., usque ad odorem de se subtilius non aspergit.
(ISID.) Incensum, quod ex quatuor odoratissimis generibus in maximam subtilitatem comminutis, id est, stacte, onycha, galbano, et thure componitur; orationes fidelium significat, quamvis quatuor elementa haec quatuor videant significare: ut thus, quod lucidum est, aeri comparetur, stactes aquis, galbanus et onyx terrae et igni, ut per haec omnium quae in coelo et infra coelum, et in terra, et in aquis, sunt placitum Deo incensum sit
Opere, etc. (AUG., quaest. 136.) Non debemus putare unguentum fieri, sed thymiama vel incensum, quod apponitur illi altari incensi ubi non licebat sacrificari, et erat intra sancta sanctorum.
VERS. 37.-- Talem, etc. (RAB.) Qui scilicet precibus et laudibus divinis non debemus uti in adulationibus 113.0286A| humanis. Soli enim Deo ita serviendum est, unde supra prohibetur, ne caro hominis ungatur ex eo.
CAPUT XXXI.
VERS. 2.-- Beseleel, etc., qui interpretatur in umbra Dei. q. d. Dominus illuminatio mea et salus mea quem (Psal. LXII). Ab hoc dicitur David duxisse originem, et polymitarii nomen, quia Beseleel opere polymito tabernaculum construxit.
VERS. 3.-- Et implevi (AUG., quaest. 128.) Utrum Spiritus sancti dono opera ista tribuenda sunt, quae pertinere videntur ad opificium? an hoc etiam significative dictum est, ut ea pertineant ad divinum Spiritum sapientiae et intellectus et scientiae, quae his 113.0286B| rebus significantur? Tum etiam hic cum Spiritu repletus dicatur, iste divino sapientiae et scientiae, nondum legitur Spiritus sanctus.
VERS. VI.-- Oliab, qui interpretatur protectio mea, tanquam nomine dicat, Dominus protector vitae meae; a quo trepidabo (Psal. XXVI)? Bene autem tabernaculum construunt, qui tam constanter in Domino confidunt.
(STRAB.) Notandum quod in constructione tabernaculi mysterium Trinitatis ostenditur, sicut in baptismo et in transfiguratione. In baptismo enim in voce sonuit Pater: et Filius baptizatus est; in specie columbae Spiritus apparuit. Ooliab quoque, qui interpretatur protectio mea pater, Patris personam: Beseleel quoque, qui in umbra Dei significat, personam 113.0286C| Spiritus sancti: de quo dicitur. Et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Virtus enim Altissimi Spiritus sanctus intelligitur. Unde Dominus dicit: Ego novi virtutem de me exisse (Luc. VIII). Jussio autem, id est verbum, quo tabernaculum fieri jussum est, Filius est, per quem Pater in virtute Spiritus sancti omnia operatur.
VERS. 13.-- Videte, etc. Frustra gloriantur Judaei de legali observatione. Aperte enim dicitur quia signum est futurae, scilicet quietis, et beatitudinis; vel quietis sanctorum in praesenti, quia quiescunt a tumultu mundialium operum et vitiorum.
VERS. 18.-- Duas tabulas (AUG., quaest. 140.) Cum multa locutus sit Deus, duae tantum tabulae dantur Mosi lapideae, quae dicuntur tabulae testimonii; 113.0286D| quia caetera omnia, quae praecepit Deus, ex illis decem praeceptis, quae in duabus scripta sunt tabulis, pendere intelliguntur, si diligenter quaerantur, et bene intelligantur; sicut ipsa decem ex duobus, dilectione, scilicet, Dei et proximi: in quibus scilicet tota lex pendet et prophetae (Matth. XXII).
CAPUT XXXII.
VERS. 1.-- Fac nobis, etc. Deos pluraliter, cum unus tantum vitulus factus sit, ad similitudinem scilicet bovis Apis, quem in Aegypto coluerunt; sed qui idololatriam colit, omnibus vitiis subjicit se, et quasi tot diis et daemonibus quot vitiis servit.
VERS. 2.-- Dixitque ad, etc. (AUG., quaest. 141 113.0287A| in Exod.) Intelligitur Aaron difficilia praecipere, ut hoc modo eos ab illa intentione revocaret. Factum est tamen illud ipsum difficile, ut esset aurum ad faciendum idolum: quod propter eos notandum putavi qui contristantur si quid tale propter vitam aeternam divinitus fieri, vel aequo animo tolerare jubeantur.
VERS. 6.-- Et sedit populus comedere, etc. Esus potusque ad lusum impulit, lusus ad idololatriam: quia si vanitatis culpa non caute compescitur, ab iniquitate mens incauta devoratur. Unde: Qui modica spernit, paulatim decidit. Si enim curare parva negligimus insensibiliter seducti, etiam majora audenter perpetramus.
VERS. 8.-- Isti sunt dii tui. (AUG., quaest. 142.) 113.0287B| Dominus indicans Moysi quid fecerit populus de vitulo et de idolo quod ex auro suo fecerant, dicit eos dixisse: Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti. Quod eos dixisse non legitur; sed animum eorum hunc fuisse Deus ostendit, horum quippe gerebant verborum in corde sententiam, quae Deum latere non poterat.
VERS. 10.-- Dimitte me, etc. (GREG., lib. IX Moral., cap. 11.) Quid est servo dicere, etc., usque ad iram Dei non valuit pro seipso temperare.
(ID., lib. XX Moral., cap. 6.) Aedificare lectorem juxta historiam potest, etc., usque ad nec misericordia disciplinae.
VERS. 13.-- Recordare Abraham, Isaac, etc. Patres, qui diliguntur, inducit pro filiis, qui offendunt, 113.0287C| nec merentur audiri; quia bona sanctorum patrum saepe subveniunt filiis.
VERS. 14.-- Placatusque est Dominus ne faceret malum. (AUG.) Malitiam hic poenam intelligi voluit, sicut est illud: Aestimata est malitia exitus illorum. Secundum hoc dicitur et bonum et malum esse a Deo, non secundum malitiam qua homines mali sunt. Malus enim Deus non est: sed malis ingerit mala, quia justus est.
VERS. 19.-- Iratusque valde. (ID., quaest. 144.) Iratus Moyses, tabulas testimonii digito Dei scriptas fregisse videtur. Magno tamen mysterio figurata est iteratio Testamenti Novi, quia vetus fuerat abolendum, et Novum constituendum. Notandum sane quanta pro populo ad Deum supplicatione laboraverit, 113.0287D| qui tam severus in eos vindicando fuit.
VERS. 20.-- Arripiensque vitulum quem fecerant. (ISID. in Exod., tom. V.) Diaboli corpus significatur in vitulo, etc., usque ad absorptus est.
Et dedit ex eo potum filiis Israel. Tradunt Hebraei quod filii Israel bibentes aquam vituli pulvere infectam, qui commiserant idololatriam in barbis pulverem auri praeferebant, quo etiam signo rei vel immunes sceleris apparebant, et rei interficiebantur.
VERS. 24.-- Et dederunt mihi, etc. (AUG., quaest. 145.) Compendiose locutus est, etc., usque ad non redarguit.
VERS. 25.-- Spoliaverat enim eum Aaron in ignominiam 113.0288A| sordis et inter hostes, etc. Notandum, quod populus fecit, ipsi Aaron tribuitur, quia consensit ad faciendum quod male petiverat. Magis enim dictum est, nudavit eos Aaron, quia cessit eis, quam nudaverunt se ipsi, qui tantum malum flagitaverunt. Ornamentis quibus fabricatum fuerat idolum, vel quia malam voluntatem prius latentem ostenderat, vel auxilium et protectionem Dei perdiderat.
VERS. 27.-- Ponat vir gladium, etc. (GREG., Past. p. III, c. 26.) Gladium, etc., usque ad Unde subditur:
Occidat unusquisque fratrem suum, etc. Hos interfecit, quos puniendos invenit ab increpationis gladio, nec eis quos per cognationem carnis diligit, parcit. Si ergo ille Dei dicitur, qui ad ferienda vitia 113.0288B| zelo divini amoris excitatur, profecto esse se Dei negat, qui quantum sufficit, vitam carnalium increpare recusat.
VERS. 28.-- Feceruntque, etc. (AUG. in Locutionibus, locut. 124.) Plurale pro singulari posuit, etc., usque ad certisque regulis istae locutiones interponuntur.
VERS. 31.-- Aut dimitte eis, etc. (AUG., quaest. 147 in Exod.) Securus quidem hoc dicit, etc., usque ad ut pro eis illa verba Deo funderet.
VERS. 35.-- Quem fecit Aaron. (AUG. quaest. 148.) Quaeritur cum superius populum nudasse dictus sit Aaron, etc., usque ad quod Apostolus dicit exclamans: Quam inscrutabilia enim sunt judicia ejus: etc. (Rom. XI).
CAPUT XXXIII.
113.0288C|
VERS. 1.-- Locutusque, etc. (AUG., quaest. 149 in Exod.) Deus iratus, etc., usque ad voce terrebat.
Vade, etc. (ID., quaest. 150.) Continuo tanquam ad ipsum Mosen, etc., usque ad a facie Domini.
VERS. 2.-- Mittam praecursorem. (AUG., quaest. 150.) Deus cum justis est visitando, miserando, et confortando: cum impiis vero, ulciscendo et puniendo. Et est sensus: Cum his non possum esse propter te, ut vindicem et puniam; nec propter eos, ut visitem et confortem: mittam angelum meum saltem.
VERS. 4.-- Audiens populus. (RAB.) Pessimum 113.0288D| sermonem dicit audivisse populum, hoc est, crudelissimum atque moestissimum. Quod enim majus alicui praestari potest beneficium, quam Dei gratiam habere praesentem, ac conditorem suum agnoscere sibi esse propitium; aut quod majus est discrimen, quam auctoris sufferre iram? Nihil habet boni, qui creatoris sui carebit gratia atque praesentia.
VERS. 7.-- Tollens tabernaculum, etc. Hoc per prolepsim accipiendum, si de illo tabernaculo accipitur, quod Moysi in monte monstratum est, et fabricatum, praecipiente Domino, a Beseleel et Ooliab. Vel aliud tabernaculum fuit, ad quod jam conveniebant ad judicandum.
113.0289A| VERS. 8.-- Cumque egrederetur, etc. (GREG., hom. 13 in Ezech.) Hebraeus populus de Aegyptiaca servitute liberatus, etc., usque ad progredi conantur.
Aspiciebantque, etc. (STRAB.) Moyses tenet figuram legis. Moysi ergo tergum populus Judaicus aspiciebat, quia nihil mysticum, nihil spirituale in lege voluit intelligere, sed superficiem tantum litterae. Ideo ejus facies abscondita erat, id est, vera et mera cognitio. Ingresso illo tabernaculum, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium. Alia translatio dicit quod Moysi volenti ingredi tabernaculum, opponebat se nubes ante et prohibebat eum. Hic autem dicitur, quod illo ingresso loquebatur nubes ante ostium cum eo. Sciendum ergo quod aliquam 113.0289B| quam partem ingrediebatur, atrium scilicet, et tunc antequam intraret in tabernaculum, opponebat se nubes: hoc ergo loco significat eos qui minus sunt perfecti scientia et opere, nec valent intima scripturarum penetrare. Alibi autem quando medium nebulae ingressus est, perfectorum figuram tenuit, scilicet qui mysticorum sensuum arcana investigant.
Loquebatur autem Dominus. Secundum opinionem populi loquitur Scriptura, qui putabat Moysen ore ad os loqui cum Deo, cum per subjectam creaturam, id est per angelum et nubem ei loqueretur et appareret. Nam ejus substantiam nec hominum nec angelorum (sicut est) quisquam videre potuit, unde: Regi autem saeculorum immortali, invisibili, etc. Et alibi: Lucem habitat inaccessibilem, etc. (I Tim. 113.0289C| I, VI).
(GREG., in I Reg., cap. 10.) Facies Dei cognitio ejus est. Cognoscitur autem Deus per speculum, cognoscitur per seipsum. Per speculum hic, per semetipsum in coelo. Speculum vero est illa lux quam habitat Deus: ipse autem lux illa quae ipse est.
Si ergo inveni gratiam, etc. (AUG., quaest. 151.) His verbis ostendit Moyses, etc., usque ad ut se mundos et inviolatos custodiant et proficiant.
VERS. 17.-- Et teipsum novi, etc. (AUG., quaest. 153.) Quoniam scio te prae omnibus, etc. Nunquid Deus plus aliqua scit et aliqua minus? etc., usque ad sed diligentius requirendum est in prioribus Scripturae 113.0289D| partibus an vere sit ita.
VERS. 19.-- Ego ostendam. (AUG., quaest. 154.) Cum dixisset Moyses ad Dominum, etc., usque ad vocatur Dominus Christus in omnibus gentibus.
Et vocabo. (AUG., quaest. 154.) Vocabo autem dixit, non vocabor, activum verbum pro passivo ponens, genere locutionis inusitato, in quo forte significare voluit seipsum hoc facere, id est, gratia sua fieri, ut vocetur Dominus in omnibus gentibus.
Et miserebor, etc. (AUG., ubi supra. ) Quod addidit, etc., usque ad sic Deus pronuntiavit misericordiam se esse facturum.
(AUG., lib. de Praedestinatione et Gratia, cap. 10.) 113.0290A| A Deo homines nullis praecedentibus meritis vocari, etc., usque ad si deserat qui vocavit.
Non poteris, etc. (AUG., quaest. 154.) Post misericordiae suae commendationem, etc., usque ad huic vitae moriendum est.
VERS. 20.-- Non enim, etc. (GREG., lib. XVIII Moral., cap. 37, tom. I.) Joannes quoque ait: etc., usque ad quia satietas ex desiderio semper accenditur.
VERS. 21.-- Ecce, inquit, locus est apud me, et stabis supra, etc. (AUG., quaest. 154.) Item interposito articulo dicente Scriptura, etc., usque ad stetit populus fidelis supra petram.
(GREG., lib. XXV Moral., cap. 16.) Est locus apud me, etc. Locus Ecclesia. Petra Dominus, Moyses 113.0290B| Judaica plebs, quae Domino praedicante in terra non credidit. Ipsa ergo in petra stetit terga Domini transeuntis aspiciens, quia, scilicet post passionem ascensionemque Domini intra Ecclesiam deducta per fidem Christum percipere meruit, et cujus praesentiam non vidit, ejus posteriora cognovit.
(GREG. ibid.) Est locus apud me, etc. Ecclesia scilicet, etc., usque ad De qua soliditate dicitur: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam.
VERS. 22.-- Cumque transibit gloria mea, etc. (EUCHERIUS, lib. de Form. spirit.) Sed et transire dicitur Deus, cum de cordibus quorumdam hominum, in quibus ante per fidem credebatur, postea surrepente perfidia vel quolibet delicto, ab eis recedit et ad alios transit, quemadmodum de Judaeis ad gentes, 113.0290C| de haereticis ad catholicos, et de quibuslibet irreligiosis ad religiosos.
Et protegam (AUG., ubi supra. ) et tegam manu mea super te, etc., usque ad deinde contexit quid Dominus postea dicat: Excide tibi duas tabulas lapideas, etc.
CAPUT XXXIV.
VERS. 7.-- Qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus iu tertiam et quartam, etc., (GREG., lib. XV Moral., cap. 22.) Cum scriptum sit, etc., usque ad qui viderunt quod male sequerentur.
VERS. 14.-- Dominus zelotes. (AUG., quaest. 158 in Exod.) Dominus Deus enim zelans, etc., usque ad et perdit omnem qui fornicatur a se.
VERS. 20.-- Primogenitum asini, etc. (ISID.) Per 113.0290D| asinum immunditia, per ovem innocentia designatur. Asini ergo primogenita ove mutare, est immundae vitae primordia ad innocentiae simplicitatem convertere, ut postquam illa peccator egit, quae ut immunda Dominus respuit, ea jam agendo proferat, quae Dei sacrificio munda imponat.
VERS. 21.-- Die septimo. (AUG., quaest. 160.) Cum de Sabbato praeciperet, etc., usque ad omni tempore sabbato debere cessari.
VERS. 24.-- Nullus insidiabitur (AUG., quaest. 161.) Quod dixit, etc., usque ad ubi tabernaculum vel templum Deus fuerat habiturus.
VERS. 25.-- Non immolabis, etc. (AUG., quaest. 162 et 163.) Quid est quod ait: Non occides super 113.0291A| fermentum sanguinem immolatorum meorum? An illa hoc loco dicit immolata sua, quae per pascha occiduntur, et praecipit ne tunc sit in domo fermentum, quando sunt dies azymorum?
VERS. 26.-- Non coques haedum in lacte. (AUG., ubi supra. ) Non coques agnum in lacte matris suae, etc., usque ad sed historica narratio est.
(ISID.) Moyses quadraginta diebus jejunavit, et Elias, et ipse Dominus. Praecipitur enim nobis ex lege, ex prophetis et Evangelio. Quod testimonium ex his habet. Unde in monte inter utramque personam medius Salvator effulsit, ut ab omnibus mundi illecebris aviditatem nostram tanquam jejunio temperantiae refrenemus, quandiu perfectio Decalogi per quatuor ejusdem mundi partes, id est toti orbi praedicatur, 113.0291B| ut decem quater dueta quadragenarium numerum signent.
VERS. 28.-- Et scripsit in tabulis, etc. (AUG., quaest. 166.) De Moyse dictum est quod ipse scripsit, etc., usque ad sed per gratiam Dei.
VERS. 29.-- Cumque descenderet. (ISID. in Exod., tom. V.) Ascendit Moyses denuo in montem, etc., usque ad cujus imago fuit in tabulis.
(ISID. ibid.) Descendente Moyse cum tabulis, etc., usque ad unde: Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII).
VERS. 30.-- Videns autem Aaron, etc. (ORIG., hom. 12 in Exod.) Scriptum est quia vidit Aaron et omnes filii Israel Moysen, etc., usque ad habent enim gloriam ea quae loquitur, sed tegitur et occultatur, 113.0291C| et omnis gloria ejus intrinsecus.
(ORIG. ibid.) Illud quoque intuere quod in lege vultus Moysi glorificatur, licet velamine contegatur, etc., usque ad de servitute saeculi liberati libertatem scientiae requiramus.
VERS. 34.-- Et tunc loquebatur ad filios Isael omnia quae sibi fuerant, etc. (AUG., quaest. 172 in Exod.) Postquam descendit Moyses de monte, etc., usque ad ut hoc nomen acciperent.
CAPUT XXXV.
VERS. 5.-- Separate. (ORIG., hom. 13 in Exod.) Alia littera: Sumite a vobis ipsis redemptionem Domino, etc., usque ad et argentum tuum, id est sermo tuus, probatum.
113.0291D| (ID.) Nostis, qui divinis mysteriis interesse consuevistis, etc., usque ad haec omnia quae in nobis sunt faciunt.
Omnis. (ID.) Alia littera: Unusquisque vestrum, inquit, etc., usque ad ita si veniens dominus inveniat aliquid tuum in tabernaculo suo, sibi te defendit, et suum dicit.
Aes. (ID.) Pro fortitudine poni videtur, etc., usque ad Omnia ergo offerantur Deo, sensus, sermo et vox.
VERS. 6.-- Hyacinthum. (ID.) Videamus caetera, hyacinthum, etc., usque ad et offeretis primitias Domino.
Coccumque bis tinctum. (ID. homil. 13 in Exod.) Videamus quare coccus duplicatur, etc., usque ad ut 113.0292A| cum scientiae lumine igniculum severitatis admisceat.
(ID.) Si quis digne intelligat exitum Hebraeorum de Aegypto, etc., usque ad et nobiliora designat indumenta: Induite vos Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in deliciis (Rom. XIII).
(GREG., ubi supra. ) In constructione tabernaculi, etc., usque ad quasi sine luce sonitum dederunt.
(ORIG., ubi supra. ) Post haec viri acceperunt a mulieribus suis, etc., usque ad unde: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est (Matth. XIX).
VERS. 6.-- Pilosque caprarum. (ORIG. hom. 19.) Pili caprarum offeruntur, etc., usque ad qui Domino offert pelles arietum.
VERS. 21.-- Quidquid ad cultum, etc. (GREG., ubi 113.0292B| supra. ) In ornamento tabernaculi viri cum mulieribus dona offerunt, etc., usque ad prout ipse dederit, proferuntur.
VERS. 27.-- Principes vero obtulerunt lapides, etc. (ORIG., ubi supra. ) Principes obtulerunt dona sua, etc., usque ad ut praeesse populis mereantur.
(ORIG. hom. 9 in Exod.) Offerunt etiam principes oleum lucernis et chrismati profuturum, etc., usque ad cum te Dominus in loco viridi collocaverit super aquam refectionis.
VERS. 30.-- Beseleel. (RAB. in Exod., tom. II.) Umbra dicitur, etc., usque ad in justitia et judicio fratres suos exhortando roborant.
CAPUT XXXVI.
113.0292C| VERS. 1.-- Fecit ergo Beseleel, etc. (RAB., in Exod. ) Notandum quod non solum de tribu regali, etc., usque ad ad corporis sui unitatem voluit pertinere.
VERS. 2.-- Cumque vocasset eos, etc. (ORIG., ubi supra. ) Et postquam obtulit populus, vocavit, inquit Moyses, etc., usque ad et in suo loco aptare debeas et proferre?
Et qui sponte, etc. (AUG., quaest. 170 in Exod.) Et omnes qui sponte vellent ire ad opera, ut consummarent ea, etc. Commemoravit Moyses quosdam, etc., usque ad sed liberaliter et sponte devotus.
VERS. 4.-- Unde artifices, etc. (AUG., quaest. 171). Nota quia sapientes effectores operum sancti etiam moribus erant: poterant autem, si vellent, multa auferre; sed modestia prohibuit, vel religio terruit.
CAPUT XXXVII.
113.0292D|
VERS. 1.-- Fecit autem Beseleel arcam. (ISID. in Exod., tom. V.) In arca testamenti fuit urna aurea, etc., usque ad immortalis memoriae semper viriditate florentem.
VERS. 2.-- Coronam auream, etc. Quia in eo quod Ecclesia per quatuor mundi partes dilatatur, quatuor sancti Evangelii libris accincta praedicatur, quae tamen intra unius coronae ambitum, id est intra ejusdem fidei firmitatem, id est unitatem, concluditur.
VERS. 4.-- Vectes quoque. (ISID., ibid.) Quia fortes perseverantesque doctores velut imputribilia ligna quaerendi sunt, qui instructioni sacrorum voluminum 113.0293A| semper inhaerentes, Ecclesiae unitatem denuntient, et quasi intromissis circulis arcam portent; qui auro quoque jubentur operiri, ut cum sermone aliis insonant, ipsi etiam vitae splendore fulgescant.
VERS. 6.-- Fecit et propitiatorium, etc. (ISID., ibid.) Propitiatorium super arcam testamenti, etc., usque ad quia Christus est Ecclesiae caput.
VERS. 17.-- Fecitque candelabrum, etc. Quod Spiritum sanctum significat, qui septiformi gratia illustrat Ecclesiam in unitate fidei consistentem, vel Christum portantem ecclesias septem, in quibus septiformis Spiritus splendor emicat.
VERS. 23.-- Cum emunctoriis. Quae in Isaia forcipes appellantur, duo Testamenta, scilicet quibus peccata purgantur, quaeque intra se sancti Spiritus 113.0293B| unione sociantur.
CAPUT XXXVIII.
VERS. 8.-- Fecit et labrum aeneum, etc. (GREG., hom. 17 in Evang.) Labrum aeneum Moyses ponit, etc., usque ad ut per haec proficere contendamus, per quae profecisse cognovimus quos veneramur.
VERS. 20.-- Paxillos quoque. (STRAB.) Paxilli secundum litteram erant in summitate columnarum fixi, quibus funes religabantur: qui cortinas a terra sublevabant, firmati superius quibusdam ansulis, inferius vero religati ad praedictos paxillos cortinas extendebant, ne rugam contraherent.
Mystice vero funes significant sanctam Scripturam: de qua Salomon ait: Funiculus triplex difficile rumpitur 113.0293C| (Eccle. IV): quia sancta Scriptura, historia, moralitate et allegoria constans, nullis haereticorum dogmatibus potest disrumpi. Paxilli in modum linguae facti linguas doctorum significant qui Scripturam exponunt. Cortinas etiam a terra sublevant et extendunt: quia subjectos docent sequi, et imitari coelestia, nullamque mali operis vel fraudis rugam contrahere (Ephes. V).
CAPUT XXXIX.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
CAPUT XL.
VERS. 1.-- Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Mense primo, etc. (STRAB.) Primus anni mensis ipse est Nisan, qui et Aprilis, in quo Judaei 113.0293D| pascha celebrabant, et tabernaculum erectum est. Allegorice autem primus mensis signat initium gratiae quando tabernaculum Dei, id est Ecclesia erecta est, cum Christus, scilicet crucifixus de latere suo produxit mysteria sanguinis et aquae, quibus Ecclesia dedicatur et consecratur. Et notandum quia hic primus mensis secundi anni fuit: primus enim annus ante legem fuit, secundus annus sub gratia Evangelii, cui Dominus benedixit. Unde: Benedices coronae anni benignitatis tuae (Psal. LXIV). Annus enim benignitatis fuit, quo salus humani generis per humanitatem Christi apparuit: hoc ergo anno tabernaculum Dei erectum est, id est Ecclesia fundata et exaltata.
113.0294A| (RAB. in Exod., tom. II.) Primus annus omne tempus legis, etc., usque ad ut doctores Evangelii his utantur in confirmatione fidei.
VERS. 9.-- Unges tabernaculum, etc. (STRAB.) Tabernaculum cum vasis suis unctionis oleo consecratur; quia sancta Ecclesia quidquid agit cum virtutibus suis debet dedicare et consecrare gratiae Spiritus sancti. Oleum quippe unctionis spirituali gratiae comparatur, qua omnium virtutum opera Domino consecrantur.
VERS. 12.-- Applicabisque Aaron, etc. (STRAB.) Fores tabernaculi, id est, sanctae Ecclesiae, sunt apostoli, per quos debet aulam coeli ingredi: ad hos applicandi sunt Aaron et filii ejus, id est omnis coetus sanctorum et maxime praepositorum, ut eos 113.0294B| imitentur et eorum vestigia sequantur.
VERS. 16.-- Et vectes. Vectis non solum parietes nectit, sed et columnas introitus confirmat ne corruant, aut a recto statu deflectant, quia Dominus et utrumque populum in una fide dilectionis sociavit, et eorum doctores, ut in fide et actione et praedicatione perseverent, confortat. Nec mirum si et per capita ipsa, et per vectem capita ipsa continentem, Christus accipitur, quia cujusque electi regendo caput est, unde: Caput viri Christus est (II Cor. XI): et quia non solum singulos ad quaerenda coelestia erigit, sed etiam omnes continet, et ne a recto statu deflecti, nec ab invicem discordando possint separari, vinculo pacis confirmat. Cui simile est quod Dominus dicitur et agnus, et pastor, et ostium, 113.0294C| cum pastor agnum pascat, et ambo intrent per ostium; cum proprie sit Verbum in principio (Joan. I, X): horum vero nullum sit proprie, sed figuraliter. Pastor, quia ducit ad pascua vitae; ostium quia non nisi per illum pervenitur ad Patrem; Agnus, quia ab Aegypto salvat. Sic et hic per capita figuratur propter regimen, quo singulis praeest, et per vectem, ob generalem providentiam, quia omnes confirmat (Num. IX; III Reg. VIII).
(BEDA.) Sic anima pro diversis actionibus diversa nomina sortitur. Dum vivificat corpus, anima nominatur; dum vult, animus est; dum scit, mens est: dum recolit, memoria est; dum judicat, ratio est; dum spirat, spiritus est; dum sentit, sensus est.
VERS. 33.-- Nec poterat Moyses, etc. (STRAB.) 113.0294D| Moyses ergo in hoc loco, sicut in aliis pluribus, figuram tenet Judaici populi. Moyses ergo, nube obstante, in tabernaculum non poterat intrare, quia Judaicus populus nunquam sacramenta Scripturae valuit penetrare. Nubes enim Domini per diem incubabat tabernaculo, et ignis in nocte: hoc loco ignis divinorum mysteriorum scientiam significat. Scriptura enim sancta sanctis, et ignorantiam suam fatentibus, lumen est: iniquis vero, et scientiam jactantibus, nubes, quia excaecat eos.
(AUG., quaest. 176 in Exod.) Notanda est res mirabilis multum, etc., usque ad nubes per diem, flamma per noctem.
In tabernaculo autem Domini erant tabulae, quarum 113.0295A| annuns erant infixi vectes de lignis sethim, quibus possent levari et portari de mansione ad mansionem, quae omnia mysteriis plena sunt. Per tabernaculum intelligimus Ecclesiam praesentem, in qua sunt tabulae, scilicet sancti humilitate pleni, quibus quinque vectes sunt affixi, id est spiritualis notitia quinque librorum Moysi, per quam se et alios sustollant ad claritatem aeternae beatitudinis. Per vectes ergo, ut diximus, quinque libros Moysi intelligimus, qui sunt Genesis, Exodus, Leviticus, liber Numerorum, et Deuteronomium: in quibus continetur principium mundi et medium et consummatio. In Genesi describitur creatio mundi, et in Exodo recreatio: in Levitico sacramentorum Ecclesiae administratio; in libro Numerorum Evangelica 113.0295B| praedicatio; in Deuteronomio ultima benedictio. Unde et in benedictionibus terminatur. Est itaque in Genesi ordo creationis; in Exodo mysterium recreationis; in Levitico sanctitas Ecclesiasticae administrationis; in libro Numerorum consolatio evangelicae praedicationis; in Deuteronomio consummatio aeternae benedictionis. Inter hos autem quinque libros Moysi excellit Exodus, quem nunc ad manus habemus. In eo enim et quae filiis Israel in figura contingebant, et mysteria plene continentur Christi et Ecclesiae. Hic tamen primum de exitu actuali carnalium filiorum Israel, de historiali Aegypto agitur, in quo significatur spiritualis exitus spiritualium Israelitarum de vera Aegypto, scilicet de tenebris vitiorum. Agitur etiam de transitu maris Rubri 113.0295C| et submersione Pharaonis et exercitu ejus, et de liberatione populi Dei: in quo figuratur baptismus sanguine Christi consecratus, in quo diaboli vitia submerguntur, et animae fidelium liberantur. Agitur etiam de pugna Israelitarum cum Amalech, in quo victoria Christi et suorum, et confusio diaboli figuratur. Tandem catalogo mansionum descripto agitur de lege data in monte Sina; in quo nobis innuitur ut, a terrenis sublevati discamus subjici coelestibus disciplinis. Agitur iterum de constructione tabernaculi et vasorum ejus, de vestibus sacerdotum et unctione; in quo intelligitur praesens Ecclesia, et diversae personae fidelium diversis officiis deputatae, sicut vasa diversis usibus deputata erant, vel officiis, et sacramentorum et orationum sacratarum suavissima odoramenta. De his hactenus; nunc dicendum est quod secundum ordinem historiae 113.0296A| et secundum allegoriam, congrue in Pentateucho, secundus est liber iste: postquam enim in Genesi egit de creatione coeli et terrae, et de introitu filiorum Israel in Aegyptum, congruit ut consequenter de exitu eorum agat. Ecce quod juxta ordinem historiae congruit: juxta allegoriam quoque non incongrue factum est. Nam postquam dixit de carnali generatione, qua per peccatum primi hominis nascimur filii diaboli, congruit ut statim subdat de regeneratione spirituali, qua per justificationem secundi hominis, id est, Christi renascimur filii Dei. Liber autem iste vocatur ἔξοδος Graece, veelle semoth Hebraice, exitus vel egressus Latine: ideo quia de exitu filiorum Israel de Aegypto agit. Sed quaeri potest cur liber 113.0296B| iste dicatur Exodus, quia de exitu illorum agit, cum in principio non de exitu, sed de ingressu illorum agatur. Ad quod dici potest, quia quamvis specialiter de exitu illorum agere intendat, tamen quia multum tempus profluxit inter exitum, de quo hic agit, et ingressum in quo primus liber terminatur vel terminaverat, ut competentius jungat narrationem suam breviter, prius repetit de introitu, et ita melius descendit ad exitum. Sic et nos in nostris sermonibus facta longa interpositione, dicturi alia, repetimus superiora, ut melius dicta continuemus. His consideratis, videnda est materia, quae est corporalis exitus filiorum Israel de Aegypto, et spiritualis exitus sanctus sanctorum de mundo. Intentione admonet nos spiritualiter exire de conformitate 113.0296C| mundi, sicut illi qui corporaliter exierunt de Aegypto, ut sicut fuimus conformes saeculo, ita simus conformes Deo. Modus talis est: breviter tangens de introitu filiorum Israel in Aegyptum, agit de eorum multiplicatione; deinde de novo rege, qui ignoravit Joseph et coepit affligere populum; deinde de plagis-Aegypti, tandem de exitu illorum et de transitu maris Rubri et submersione Aegyptiorum. Tandem pervenit ad montem Sina, in quo lex data est, et agit de tabernaculo; et vasis ejus, et de vestibus sacerdotum et unctione, et sic terminatur.
Nota quod cum eadem sit et indivisa historia, quam proposuit sibi Moyses describendam, tamen per capitula et partes sive per libros eam distinguunt, ut lectoribus fastidium auferatur, sicut viator viam, quae est indivisa, dividit per dietas, ut labor minuatur et absit fastidium.