Liber Epigrammaton/In supra scriptum, quod multa scorta habuit et eas custodiebat

Zelaris plures incuruus clune puellas, sed nulla est quae te sentiat esse uirum. Custodis clausas, tamquam sis omnibus aptus: est tamen internus Iuppiter ex famulis. Si nihil ergo uales, uacuo cur arrigis orge et facis ignauus mentis adulterium?