Liber Epigrammaton/De turre in viridario posita, ubi se Fridamal aprum pinxit occidere

Extollit celsas nemoralis Aricia sedes
Sternit ubi famulas casta Diana feras;
frondosis Tempe cinguntur Thessala siluis;
pinguia uenatu lustra Molorchus habet.
Haec uero aetherias exit quae turris in auras,
consessum domino deliciosa parans,
omnihus in medium lucis ornata refulget
obtinuitque uno praemia cuncta loco.
Hinc nemus, hinc fontes exstructa cubilia cingunt
statquc uelut propriis ipsa Diana iugis.
Clausa sed in tanto cum sit splendore uoluptas
artibus ac uariis atria pulchra micent,
admiranda tuae tamen est uirtutis imago,
Fridamal, et stratae gloria magna ferae,
qui solitae accendens mentem uirtutis amore
aptasti digno pingere facta loco.
Hic spumantis apri iaculo post terga retorta
frontem et cum geminis naribus ora feris.
Ante ictum subita prostrata est bellua morte,
cui prius extingui quam cecidisse fuit.
Iussit fata manus telo, nec uulnera sensit
exerrans anima iam pereunte cruor.