Liber Epigrammaton/Anapaesticum in magum mendicum

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
XIII. Anapaesticum in magum mendicum

 XII XIV 

Tibi cum non sit diei panis,
Magicas artes inscius inples.
Ire per umbras atque sepulcra
Pectore egeno titubans gestis.
Nec tua Manes carmina sumunt,
Fame dum pulsus Tartara cantu
Omnia turbas, aliquid credens
Dare quod possit superis Pluton
Pauperibus. Qui puto quod peius
Egeas totum semper in orbem,
Mage, si posces membra perempta.