There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Carmen LXVII Carmen LXVIIIa 

Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo
 conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,
naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis
 sublevem et a mortis limine restituam,
quem neque sancta Venus molli requiescere somno  5
 desertum in lecto caelibe perpetitur,

nec veterum dulci scriptorum carmine Musae
 oblectant, cum mens anxia pervigilat;
id gratumst mihi, me quoniam tibi dicis amicum,
 muneraque et Musarum hinc petis et Veneris:  10
sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli,
 neu me odisse putes hospitis officium,
accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse,
 ne amplius a misero dona beata petas.
tempore quo primum vestis mihi tradita purast,  15
 iucundum cum aetas florida ver ageret,
multa satis lusi: non est dea nescia nostri,
 quae dulcem curis miscet amaritiem:
sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
 abstulit. o misero frater adempte mihi,  20
tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,
 tecum una totast nostra sepulta domus,
omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
 quae tuus in vita dulcis alebat amor
cuius ego interitu tota de mente fugavi  25
 haec studia atque omnes delicias animi.
quare, quod scribis ‘Veronae turpe, Catulle,
 esse, quod hic quisquis de meliore notast
frigida deserto tepefecit membra cubili,’
 id, Manli, non est turpe, magis miserumst.  30
ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,
 haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.
nam, quod scriptorum non magnast copia apud me,
 hoc fit, quod Romae vivimus: illa domus,

illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas:  35
 huc una ex multis capsula me sequitur.
quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna
 id facere aut animo non satis ingenuo,
quod tibi non utriusque petenti copia praestost:
 ultro ego deferrem, copia siqua foret.  40

 Carmen LXVII Carmen LXVIIIa