There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Carmen LXIV Carmen LXVI 

Etsi me assiduo confectum cura dolore
 sevocat a doctis, Hortale, virginibus,
nec potis est dulcis Musarum expromere fetus
 mens animi, tantis fluctuat ipsa malis:
namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris  5
 pallidulum manans alluit unda pedem,
Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
 ereptum nostris obterit ex oculis.
 * * * *
[alloquar, audiero numquam tua [facta] loquentem,]
 numquam ego te, vita frater amabilior,  10
aspiciam posthac. at certe semper amabo,
 semper maesta tua carmina morte *canam,
qualia sub densis ramorum concinit umbris
 Daulias absumpti fata gemens Ityli –
sed tamen in tantis maeroribus, Hortale, mitto  15
 haec expressa tibi carmina Battiadae,
ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis
 effluxisse meo forte putes animo,
ut missum sponsi furtivo munere malum
 procurrit casto virginis e gremio,  20
quod miserae oblitae molli sub veste locatum,
 dum adventu matris prosilit, excutitur:
atque illud prono praeceps agitur decursu,
 huic manat tristi conscius ore rubor.

 Carmen LXIV Carmen LXVI