Carmen XLIII | Carmen XLV |
O funde noster, seu Sabine seu Tiburs,
(nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est
cordi Catullum laedere: at quibus cordist,
quovis Sabinum pignore esse contendunt)
sed seu Sabine sive verius Tiburs, 5
fui libenter in tua suburbana
villa, malamque pectore expuli tussim.
non immerenti quam mihi meus venter,
dum sumptuosas appeto, dedit, cenas.
nam, Sestianus dum volo esse conviva, 10
orationem in Antium petitorem
plenam veneni et pestilentiae legi.
hic me gravedo frigida et frequens tussis
quassavit usque dum in tuum sinum fugi
et me recuravi otioque et urtica. 15
quare refectus maximas tibi grates
ago, meum quod non es ulta peccatum.
nec deprecor iam, si nefaria scripta
Sesti recepso, quin gravedinem et tussim
non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus, 20
qui tunc vocat me, cum malum librum legi.
Carmen XLIII | Carmen XLV |