There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Carmen XVII Carmen XXIII 

Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,
homost venustus et dicax et urbanus,
idemque longe plurimos facit versus.
puto esse ego illi milia aut decem aut plura
perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto  5
relata: chartae regiae, novi libri,
novi umbilici, lora rubra, membranae,
derecta plumbo, et pumice omnia aequata.
haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
Suffenus unus caprimulgus aut fossor  10
rursus videtur: tantum abhorret ac mutat.
hoc quid putemus esse? qui modo scurra

aut siquid hac re †tristius videbatur.
idem infacetost infacetior rure,
simul poemata attigit; neque idem umquam  15
aequest beatus ac poema cum scribit:
tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
nimirum idem omnes fallimur, nequest quisquam
quem non in aliqua re videre Suffenum
possis. suus cuique attributus est error:  20
sed non videmus manticae quod in tergost.

 Carmen XVII Carmen XXIII