There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Carmen XI Carmen XIII 

Marrucine Asini, manu sinistra
non belle uteris in ioco atque vino:
tollis lintea neglegentiorum.
hoc salsum esse putas? fugit te, inepte:
quamvis sordida res et invenustast.  5
non credis mihi? crede Pollioni
fratri, qui tua furta vel talento
mutari velit: est enim leporum
disertus puer ac facetiarum.
quare aut hendecasyllabos trecentos  10
expecta aut mihi linteum remitte;
quod me non movet aestimatione,
verumst mnemosynum mei sodalis.
nam sudaria Saetaba ex Hiberis
miserunt mihi muneri Fabullus  15
et Veranius: haec amem necessest
ut Veraniolum meum et Fabullum.

 Carmen XI Carmen XIII