Liber Cathemerinon/XI. Hymnus Kalendas Ianuarias

This is the stable version, checked on 21 Maii 2020. Template changes await review.
Hymnus VIII Kalendas Ianuarias
Saeculum IV

(p.94) Hymnus VIII Kal. Ianuarias

Quid est quod artum circulum
sol iam recurrens deserit?
Christusne terris nascitur,
qui lucis auget tramitem?
heu quam fugacem gratiam 5
festina volvebat dies!
quam paene subductam facem (p.96)
sensim recisa extinxerat!
caelum nitescat laetius,
gratetur et gaudens humus: 10
scandit gradatim denuo
iubar priores lineas.
emerge, dulcis pusio,
quem mater edit castitas,
parens et expers coniugis, 15
mediator et duplex genus.
ex ore quamlibet Patris
sis ortus et verbo editus,
tamen paterno in pectore
Sophia callebas prius, 20
quae prompta caelum condidit,
caelum diemque et cetera;
virtute verbi effecta sunt
haec cuncta, nam verbum Deus.
sed ordinatis saeculis, 25
rerumque digesto statu,
fundator ipse et artifex
permansit in Patris sinu,
donec rotata annalium
transvolverentur milia, 30
atque ipse peccantem diu
dignatus orbem viseret.
nam caeca vis mortalium
venerans inanes nenias,
vel aera vel saxa algida 35
vel ligna credebat Deum.
haec dum sequuntur,
perfidi praedonis in ius venerant,
et mancipatam fumido
vitam barathro inmerserant. 40
stragem sed istam non tulit (p.98)
Christus cadentum gentium,
inpune ne forsan sui
Patris periret fabrica,
mortale corpus induit, 45
ut excitato corpore
mortis catenam frangeret,
hominemque portaret Patri.
hic ille natalis dies,
quo te creator arduus 50
spiravit et limo indidit,
sermone carnem glutinans.
sentisne, virgo nobilis,
matura per fastidia
pudoris intactum decus 55
honore partus crescere?
o quanta rerum gaudia
alvus pudica continet,
ex qua novellum saeculum
procedit et lux aurea! 60
vagitus ille exordium
vernantis orbis prodidit,
nam tunc renatus sorididum
mundus veternum depulit.
sparsisse tellurem reor 65
rus omne densis floribus,
ipsasque harenas Syrtium
fragrasse nardo et nectare.
te cuncta nascentem, puer,
sensere dura et barbara, 70
victusque saxorum rigor
obduxit herbam cotibus.
iam mella de scopulis fluunt,
iam stillat ilex arido
sudans amomum stipite, (p.100)
   75iam sunt myricis balsama.
o sancta praesepis tui,
aeterne rex, cunabula,
populisque per saeclum sacra
mutis et ipsis credita! 80
adorat haec brutum pecus,
indocta turba scilicet,
adorat excors natio
vis cuius in pastu sita est.
sed cum fideli spiritu 85
concurrat ad praesepia
pagana gens et quadrupes,
sapiatque quod brutum fuit,
negat patrum prosapia
perosa praesentem Deum: 90
credas venenis ebriam,
furiisve lymphatam rapi.
quid prona per scelus ruis?
agnosce, si quidquam tibi
mentis resedit integrae, 95
ducem tuorum principum.
hunc, quem latebra et obstetrix
et virgo feta et cunulae,
et inbecilla infantia,
regem dederunt gentibus, 100
peccator intueberis
celsum coruscis nubibus,
deiectus ipse et inritis
plangens reatum fletibus,
cum vasta signum bucina 105
terris cremandis miserit,
et scissus axis cardinem
mundi ruentis solverit.
insignis ipse et praeminens (p.102)
meritis rependet congrua, 110
his lucis usum perpetis,
illis gehennam et Tartarum.
Iudaea, tunc fulmen crucis
experta, qui sit senties
quem, te furoris praesule, 115
mors hausit et mox reddidit.