Liber Cathemerinon/X. Hymnus ad Exequias Defuncti

This is the stable version, checked on 21 Maii 2020. Template changes await review.
Hymnus ad Exequias Defuncti
Saeculum IV

(p.84) Hymnus circa exequias defuncti

Deus, ignee fons animarum,
duo qui socians elementa,
vivum simul ac moribundum,
hominem, Pater, effigiasti,
tua sunt, tua, rector, utraque, 5
tibi copula iungitur horum,
tibi dum vegetata cohaerent
et spiritus et caro servit.
rescissa 1 sed ista seorsum
solvunt hominem perimuntque; 10
humus excipit arida corpus,
animae rapit aura liquorem;
quia cuncta creata necesse est (p.86)
labefacta senescere tandem,
conpactaque dissociari, 15
et dissona texta retexi.
hanc tu, Deus optime, mortem
famulis abolere paratus,
iter inviolabile monstras,
quo perdita membra resurgant, 20
ut, dum generosa caducis,
ceu carcere clausa, ligantur,
pars illa potentior extet,
quae germen ab aethere traxit.
si ferrea forte voluntas 25
luteum sapit et grave captat,
animus quoque pondere victus
sequitur sua membra deorsum.
at si generis memor ignis
contagia pigra recuset, 30
vehit hospita viscera secum,
pariterque reportat ad astra.
nam quod requiescere corpus
vacuum sine mente videmus,
spatium breve restat, ut alti 35
repetat collegia sensus.
venient cito saecula, cum iam
socius calor ossa revisat
animataque sanguine vivo
habitacula pristina gestet. 40
quae pigra cadavera pridem
tumulis putrefacta iacebant,
volucres rapientur in auras,
animas comitata priores.
hinc maxima cura sepulcris 45
inpenditur, hinc resolutos
honor ultimus accipit artus (p.88)
et funeris ambitus ornat,
candore nitentia claro
praetendere lintea mos est, 50
aspersaque myrrha Sabaeo
corpus medicamine servat.
quidnam sibi saxa cavata,
quid pulchra volunt monumenta,
nisi quod res creditur illis 55
non mortua, sed data somno?
hoc provida Christicolarum
pietas studet, utpote credens
fore protinus omnia viva
quae nunc gelidus sopor urget. 60
qui iacta cadavera passim
miserans tegit aggere terrae,
opus exhibet ille benignum
Christo pius omnipotenti,
quia lex eadem monet omnes 65
gemitum dare sorte sub una,
cognataque funera nobis
aliena in morte dolere.
sancti sator ille Tobiae,
sacer ac venerabilis heros, 70
dapibus iam rite paratis
ius praetulit exequiarum.
iam stantibus ille ministris
cyathos et fercula liquit,
studioque accinctus humandi 75
fleto dedit ossa sepulcro.
veniunt mox praemia caelo,
pretiumque rependitur ingens;
nam lumina nescia solis
deus inlita felle serenat. 80
iam tunc docuit Pater orbis (p.90)
quam sit rationis egenis
mordax et amara medella,
cum lux animum nova vexat.
docuit quoque non prius ullum 85
caelestia cernere regna
quam nocte et vulnere tristi
toleraverit aspera mundi.
mors ipsa beatior inde est,
quod per cruciamina leti 90
via panditur ardua iustis,
et ad astra doloribus itur.
sic corpora mortificata
redeunt melioribus annis,
nec post obitum recalescens 95
conpago fatiscere novit.
haec, quae modo pallida tabo
color albidus inficit, ora
tunc flore venustior omni
sanguis cute tinguet amoena. 100
iam nulla deinde senectus
frontis decus invida carpet,
macies neque sicca lacertos
suco tenuabit adeso.
Morbus quoque pestifer, artus 105
qui nunc populatur anhelos,
sua tunc tormenta resudans
luet inter vincula mille.
hunc eminus aere ab alto
victrix caro, iamque perennis, 110
cernet sine fine gementem
quos moverat ipse dolores.
quid turba superstes inepta
clangens ululamina miscet?
cur tam bene condita iura (p.92)
   115luctu dolor arguit amens?
iam maesta quiesce querella,
lacrimas suspendite, matres:
nullus sua pignera plangat,
mors haec reparatio vitae est. 120
sic semina sicca virescunt
iam mortua, iamque sepulta,
uae reddita caespite ab imo
veteres meditantur aristas.
nunc suscipe, terra, fovendum, 125
gremioque hunc concipe molli:
hominis tibi membra sequestro,
generosa et fragmina credo.
animae fuit haec domus olim
factoris 1 ab ore creatae; 130
fervens habitavit in istis
Sapientia principe Christo.
tu depositum tege corpus;
non inmemor ille requiret
sua munera fictor et auctor 135
propriique aenigmata vultus.
veniant modo tempora iusta,
cum spem Deus inpleat omnem,
reddas patefacta necesse est
qualem tibi trado figuram. 140
non, si cariosa vetustas
dissolvent ossa favillis,
fueritque cinisculus arens
minimi mensura pugilli,
nec, si vaga flamina et aurae 145
vacuum per inane volantes
tulerint cum pulvere nervos,
hominem periisse licebit.
sed dum resolubile corpus (p.94)
revocas. Deus, atque reformas, 150
quanam regione iubebis
animam requiescere puram?
gremio senis addita sancti
recubabit, ut est Eleazar,
quem floribus undique saeptum 155
dives procul aspicit ardens.
sequimur tua dicta, Redemptor
quibus atra e morte triumphans
tua per vestigia mandas
socium crucis ire latronem. 160
patet ecce fidelibus ampli
via lucida iam paradisi,
licet et nemus illud adire,
homini quod ademerat anguis.
illic, precor, optime ductor, 165
famulam tibi praecipe mentem
genitali in sede sacrari,
quam liquerat exul et errans.
nos tecta fovebimus ossa
violis et fronde frequenti, 170
titulumque et frigida saxa
liquido spargemus odore.