Liber Cathemerinon/IX. Hymnus Omnis Horae

This is the stable version, checked on 21 Maii 2020. Template changes await review.

(p.74) Hymnus omnis horae

Da, puer, plectrum, choreis ut canam fidelibus
dulce carmen et melodum, gesta Christi insignia,
hunc Camena nostra solum pangat, hunc laudet lyra.
Christus est, quem rex sacerdos adfuturum protinus
infulatus concinebat voce, chorda et tympano, 5
spiritum caelo influentem per medullas hauriens.
facta nos et iam probata pangimus miracula,
testis est orbis, nec ipsa terra quod vidit negat,
comminus Deum docendis proditum mortalibus.
corde natus 1 ex parentis ante mundi exordium, 10
alpha et Q cognominatus, ipse fons et clausula
omnium quae sunt, fuerunt, quaeque post futura sunt.
ipse iussit, et creata, dixit ipse, et facta sunt
terra, caelum, fossa ponti, trina rerum machina,
quaeque in his vigent sub alto solis et lunae globo. 15
corporis formam caduci, membra morti obnoxia
induit, ne gens periret primoplasti ex germine,
merserat quem 2 lex profundo noxialis Tartaro.
o beatus ortus ille, virgo cum puerpera
edidit nostram salutem feta Sancto Spiritu, 20
et puer redemptor orbis os sacratum protulit.
psallat altitudo caeli, psallite omnes angeli,
quidquid est virtutis usquam psallat in laudem Dei,
nulla linguarum silescat, vox et omnis consonet.
ecce, quem vates vetustis concinebant saeculis, (p.78)
   25quem prophetarum fideles paginae spoponderant,
emicat promissus olim: cuncta conlaudent eum.
cantharis infusa lympha fit Falernum nobile,
nuntiat vinum minister esse promptum ex hydria,
ipse rex sapore tinctis obstupescit poeulis. 30
membra morbis ulcerosa, viseerum putredines
mando ut abluantur inquit: fit ratum quod iusserat;
turgidam cutem repurgant vulnerum piamina.
tu perennibus tenebris iam sepulta lumina
inlinis limo salubri 'sacri et oris nectare: 35
mox apertis hac medella lux reducta est orbibus.
inerepas ventum furentem quod procellis tristibus
vertat aequor fundo ab imo, vexet et vagam ratem:
ille iussis obseeundat, mitis unda sternitur.
extimum vestis saeratae furtim mulier attigit: 40
protinus salus secuta est, ora pallor deserit,
sistitur rivus cruore qui fluebat perpeti.
exitu dulcis iuventae raptum ephebum viderat,
orba quem mater supremis funerabat fletibus;
surge dixit: ille surgit, matri et adstans redditur. 45
sole iam quarto carentem, iam sepulcro absconditum
Lazarum iubet vigere reddito spiramine:
foetidum ieeur reduetus rursus intrat halitus,
ambulat per stagna ponti, summa calcat fluctuum:
mobilis liquor profundi pendulam praestat viam, 50
nec fatiscit unda sanctis pressa sub vestigiis.
suetus antro bustuali sub catenis frendere,
mentis inpos, efferatis percitus furoribus
prosilit fuitque supplex, Christum adesse ut senserat. (p.80)
pulsa pestis lubricorum milleformis daemonum 55
corripit gregis suilli sordida spurcamina,
seque nigris mergit undis et pecus lymphaticum.
ferte qualis ter quaternis ferculorum fragmina;
adfatim referta iam sunt adcubantum milia
quinque panibus peresis et gemellis piscibus. 60
tu cibus panisque noster, tu perennis suavitas;
nescit esurire in aevum qui tuam sumit dapem,
nec lacunam ventris inplet, sed fovet vitalia.
clausus aurium meatus et sonorum nescius
purgat ad praecepta Christi crassa quaeque obstacula, 65
vocibus capax fruendis ac susurris pervius.
omnis aegritudo cedit, languor omnis pellitur,
lingua fatur, quam veterna vinxerant silentia,
gestat et suum per urbem laetus aeger lectulum.
quin et ipsum, ne salutis inferi expertes forent, 70
Tartarum benignus intrat; fracta cedit ianua,
vectibus cadit revulsis cardo dissolubilis. 1
illa prompta ad inruentes, ad revertentes tenax,
obice extrorsum recluso 2 porta reddit mortuos,
lege versa, et limen atrum iam recalcandum patet. 75
sed Deus dum luce fulva mortis antra inluminat,
dum stupentibus tenebris candidum praestat diem,
tristia squalentis aethrae palluerunt sidera.
sol refugit et lugubri sordidus ferrugine
igneum reliquit axem seque maerens abdidit; 80
fertur horruisse mundus noctis aeternae chaos. (p.82)
solve vocem, mens sonora, solve linguam mobilem,
dic tropaeum passionis, dic triumphalem crucem,
pange vexillum notatis quod refulget frontibus.
O novum caede stupenda vulneris miraculum! 85
hinc cruoris fluxit unda, lympha parte ex altera;
lympha nempe dat lavacrum, tum corona ex sanguine est.
vidit anguis inmolatam corporis sacri hostiam,
vidit, et fellis perusti mox venenum perdidit,
saucius dolore multo, colla fractus sibila. 1 90
quid tibi, profane serpens, profuit rebus novis
plasma primum perculisse versipelli hortamine? 2
diluit culpam recepto forma mortalis Deo.
ad brevem se mortis usum dux salutis dedidit,
mortuos olim sepultos ut redire insuesceret, 95
dissolutis pristinorum vinculis peccaminum.
tunc patres sanctique multi conditorem praevium
iam revertentem secuti tertio demum die
carnis indumenta sumunt, eque bustis prodeunt.
cernercs coire membra de favillis aridis, 100
frigidum venis resumptis pidverem tepescere,
ossa, nervos, et medullas glutino cutis tegi.
post, ut occasum resolvit vitae et hominem reddidit,
arduum tribunal alti victor ascendit Patris,
inclytam caelo reportans passionis gloriam. 105
macte iudex mortuorum, macte rex viventium,
dexter in parentis arce qui cluis virtutibus,
omnium venturus inde iustus ultor criminum. (p.84)
te senes et te iuventus, parvulorum te chorus,
turba matrum virginumque, simplices puellulae, 110
voce concordes pudicis perstrepant concentibus.
fluminum lapsus et undae, litorum crepidines,
imber, aestus, nix, pruina, silva et aura, nox, dies
omnibus te concelebrent saeculorum saeculis.