Liber Cathemerinon/Epilogus

This is the stable version, checked on 21 Maii 2020. Template changes await review.

Epilogus

(p.372)

Inmolat Deo Patri
pius, fidelis, innocens, pudicus
dona conscientiae,
quibus beata mens abundat intus.
alter et pecuniam 5
recidit, unde victitent egeni.
nos citos iambicos
sacramus et rotatiles trochaeos
sanctitatis indigi
nec ad levamen pauperum potentes. 10
approbat tamen Deus
pedestre carmen et benignus audit.
multa divitis domo
sita est per omnes angulos supellex:
fulget aureus scyphus 15
nec aere defit expolita pelvis,
est et olla fictilis
gravisque et ampla argentea est parapsis,
sunt eburna quaepiam,
nonnulla quercu sunt cavata et ulmo. 20
omne vas fit utile
quod est ad usum congruens erilem;
instruunt enim domum
ut empta magno, sic parata ligno.
me paterno in atrio 25
ut obsoletum vasculum caducis
Christus aptat usibus
sinitque parte in anguli manere. (p.374)
munus ecce fictile
inimus intra regiam salutis. 30
attamen vel infimam
Deo obsequellam praestitisse prodest.
quidquid illud accidit,
iuvabit ore personasse Christum.