PIUS PP. XI
EPISTOLA
PII X GRATIAS AGENTIS EUGENIO ARCHIDUCI AUSTRIAE
- PRO LEGATIS EQUITIBUS EX TEUTONICO ORDINE*
DILECTO FILIO
- EUGENIO ARCHIDUCI AUSTRIAE
- SUMMO TEUTONICI ORDINIS MAGISTRO
Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem.
Libenti omnino voluntate et eo, quo par erat, honore illustres Equites excepimus ex Teutonico Ordine, quos Imperatoria ac Regi a Celsitudo Tua ad Nos nuper legandos curavit. Ab iis, Tuo totiusque Ordinis nomine, qui Tuo gaudet magisterio, fidei et obedientiae sensus confirmates audivimus, quos in Apostolicam Sedem fovistis semper: simul vero duplex est munus oblatum, alterum petrianae stipis ad angustias Nostras levandas, alterum iconicae effigiei Tuae, mirae artis operis. Reddere quas mereris gratias, differre diutius nolumus; reddimusque cummaximas. Tibi autem et Ordini Teutonico universo benevolentiam Nostram testamur singularem. Quam ut gratiis suis foecundet Deus, enixe exoramus: atque ideo Apostolicam benedictionem Celsitudini Tua e I. ac R. singulisque Equitibus amantissime impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XVII Octobris MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno secundo.
PIUS PP. X
- AAS, vol. XXXIX (1906), p. 199-200.