Libellus proclamationis adversus Wenilonem

This is the stable version, checked on 5 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Libellus proclamationis adversus Wenilonem
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 124



Libellus proclamationis adversus Wenilonem

Libellus proclamationis adversus Wenilonem (Carolus II Calvus), J. P. Migne 124.0900A I 124.0897A|

Quia sicut dicit sanctus Gregorius, et ex consuetudine olitana cognoscitis, in Francorum regno reges ex genere prodeunt, mihi a domno et genitore meo, piae memoriae Ludovico Augusto, pars regni inter fratres meos reges divina dispositione est tradita. In qua parte regni vacabat tunc pastore metropolis Senonum, quam juxta consuetudinem praedecessorum meorum Weniloni tunc clerico meo, in capella mea mihi servienti, qui more liberi clerici se mihi commendaverat, et fidelitatem sacramento promiserat, consensu sacrorum episcoporum ipsius metropolis ad gubernandum commisi, et apud episcopos, quantum ex me fuit, ut eum ibidem archiepiscopum ordinarent obtinui.

II. 124.0897B|

Post haec de divisione regni inter me et fratres meos, ratio est exorta notissima, unde partem divisionis cum mutuis, nostris scilicet, nostrorumque fidelium sacramentis, sicut etiam primores regni totius invenerant, tenendam et gubernandam suscepi. Quam divisionem inter me et fratres meos de caetero a me substantialiter tenendam, sicut et alii, qui ibi adfuerunt episcopi, Wenilo mihi fratribusque meis propria manu juravit: Pacem etiam et mutuum adjutorium inter me et praefatum fratrem Ludovicum Wenilo sacramento firmavit.

III.

Sed et post hoc, electione sua, aliorumque episcoporum, 124.0897C| ac caeterorum fidelium regni nostri voluntate, consensu et acclamatione, cum aliis archiepiscopis et episcopis Wenilo in dioecesi sua, apud Aurelianis civitatem, in basilica sanctae Crucis, me secundum traditionem ecclesiasticam regem consecravit, et in regni regimine chrismate sacro perunxit, et diademate, atque regni sceptro in regni solio sublimavit. A qua consecratione, vel regni sublimitate, supplantari vel projici a nullo debueram, saltem sine audientia et judicio episcoporum, quorum ministerio in regem sum consecratus, et qui throni Dei sunt dicti, in quibus Deus sedet, et per quos sua decernit judicia: quorum paternis correptionibus et castigatoriis judiciis me subdere fui paratus, et in praesenti subditus.

IV. 124.0898A|

Denique cum seditiones in regno nostro per homines irreverentes coeperunt crebrescere, consensu episcoporum, ac caeterorum fidelium nostrorum, chirographum invicem conscripsimus, qualiter ego erga eos cooperante Domino agere vellem, et qualiter mihi consilio et auxilio iidem fideles nostri abinde postmodum solatium ferre debuissent. Cui scripto Wenilo apud Bajernam villam propria manu subscripsit, sicut in praesenti videre potestis.

V.

Deinde cum contra paganos ad insulam loci, qui Oscelius dicitur, cum fidelibus nostris et terreno itinere, et navigio sicut scitis perrexi, quidam a nobis deficientes fuga lapsi sunt. Wenilo autem, se 124.0898B| pro infirmitate sua illuc ire non posse dicens, ad sedem suam reversus est. Dum autem in procinctu eo nos infirmi degeremus, frater noster Ludovicus, sicut scitis, cum manu hostili, et seditiosis hominibus, ex regno suo regnum nostrum irrupit. Ad cujus colloquium, sine mea voluntate atque licentia, Wenilo venit, quem supplantatorem meum esse, quod nemo cognovi episcoporum ex regno nostro alius fecit.

VI.

De caetero, cum contra praedictum fratrem meum, et inimicos meos ac vastatores Ecclesiae, et depopulatores regni qui cum illo erant, cum fidelibus Dei ac nostris perrexi, nec per seipsum, nec per debitum solatium, quod antecessores mei reges, et ego ipse ex Ecclesia illi commissa habere solitus eram, aliquid 124.0898C| adjutorii praebuit, praesertim cum hoc devote ab illo petierim.

VII.

Cum autem ratio et necessitas mihi accidit de villa Breona ut a praedicto fratre meo secederem, et ipse frater meus Ludovicus ad hoc rediit in partem regni mei ut mihi meum nepotem subriperet, et homines meos mihi subtraheret, ac fideles meos vastanter imprimeret [opprimeret], Wenilo cum quo potuit solatio ad praedictum fratrem meum Ludovicum in meam contrarietatem venit. Cum quo erant excommunicati istius regni, et seditiosi, de quorum excommunicatione coepiscoporum suorum litteras accepit: et missas publicas fratri meo, cum quo ipsi seditiosi erant, in palatio meo Attiniaco, et parochia 124.0899A| et provincia alterius archiepiscopi fidelis nostri, sine sua licentia, ac coepiscoporum consensu, Wenilo excommunicatis vel excommunicatorum participibus celebravit. Et in eo concilio atque consilio fuit, quo nepos meus Lotharius per mendacia, quantum ex seductoribus suis, subriperetur, et debitum ac sacramento promissum solatium, atque adjutorium ex illo mihi subtraherent.

VIII.

Praedictis nihilominus fratris mei consiliariis, et publicis ac secretis tractatibus, Wenilo cum specialibus familiaribus, et inter priores ejus familiariter cum episcopali judicio, ut diximus, excommunicatis, et judicio regni dijudicatis, interfuit: quatenus partem regni, quam idem frater meus, et Wenilo mihi juraverant, 124.0899B| et in qua Wenilo me regem sacraverat, saepe fatus frater meus obtineret, et ego illam perderem.

IX.

Wenilo in eo consilio et tractatu fuit, ut episcopi, qui mihi fidei promissae debitores erant, et consilium atque auxilium manu propria confirmatum ferre debuerant, deficerent, et ad fratris mei Ludovici obsequium et subditionem se verterent.

X.

De abbatia sanctae Columbae, et rebus vel honoribus regni mei, apud Ludovicum fratrem meum praeceptum obtinuit, et litteras ad missos, quo eamdem abbatiam revocarent, Echardum et Theodoricum impetravit. Sed in eisdem litteris ad praefatos missos, 124.0899C| jussionem fratris mei Ludovici Wenilo obtinuit ut de muro castelli Meloduni, quod jus regiae est potestatis, petras haberent licentiam prehendere. Unde 124.0900A| constat quod in plebe istius regni mihi a Deo collati eum studebat colere et satagebat tenere

XI.

Wenilo in eo consilio et tractatu cum praefatis excommunicatis fuit, ubi consideratum est quatenus illi homines qui mihi fideles erant et mihi sacramento fidelitatem promiserant, sive nolentes, sive volentes fratri meo Ludovico jurarent, ut ei adjutorium ferrent, qualiter regnum meum contra me obtinere potuisset, et non solum consilio Wenilo interfuit, sed et ipse hoc idem consilium fratri meo Ludovico contra meam fidelitatem, quam mihi promisit sacramento, donavit.

XII.

124.0900B| Wenilo per se et per familiares suos, supradictos scilicet excommunicatos, apud fratrem meum Ludovicum obtinuit ut vacans episcopatus, Bajocacencis scilicet civitatis, propinquo suo, clerico meo, nomine Tortoldo, qui mihi se commendavit, et fidelitatem sacramento promisit, donaretur: qui eumdem episcopatum in mea infidelitate, et contra fidelitatem mihi promissam, consensu Ludovici fratris mei accepit.

XIII.

Tandem postquam mihi Deus vires recuperandi mei, per solatium fidelium meorum, contra fratrem meum donavit, perrexi prope de civitate Wenilonis, qui me contra fratrem meum ad recuperandum regnum meum pergere scivit, et nullum adjutorium 124.0900C| vel per se, promisso ac subscripto consilio, vel per militiam, quae ex Ecclesia sibi commissa solet exire, adjutorium aliquod praestitit.