Libellus precum

This is the stable version, checked on 20 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Libellus precum
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 94


Libellus precum (Beda), J. P. Migne

ADMONITIO PRAEVIA.

(0515B)Bedae venerabilis Homiliis subjicere libet libellum precum ab eo compositum, quem eruimus ex veteri Corbeiensi codice ante annos octingentos scripto, atque adeo ad auctoris ipsius aetatem proxime accedente. Constat praecipue ex libri Psalmorum versiculis, quos auctor excerpsit ex S. Hieronymi versione secundum Hebraicam veritatem; in qua sanctus doctor versiculos ipsos per cola et commata distinxit: id quod a Beda etiam observatum nobis non retinere religio fuit. Ex hoc autem libro colligere possumus qualis praesertim fuerit orandi modus patribus nostris, qui orationum praecipuum fontem ex Psalmorum libro derivabant. Erunt forte qui haec leviora existimabunt: verum nihil parvipendendum in magnis viris, apud quos vel levissima magni sunt ponderis. Porro codicis scriptor Bedae praefationem ad calcem libri collocaverat, quam nos suo loco restituimus.

PRAEFATIO.

Angelica admonitione perdocemur Deum coeli semper (0515C)benedicere, ejusque mirabilia attentius enarrare, Raphaele Tobi et suis ita perorante. Benedicite, inquit, Deum coeli, et coram omnibus viventibus confitemini illi (Tob. XII, 6). Et post pauca: Vos autem, inquit, benedicite Deum et enarrate omnia mirabilia ejus (Ibid. XX). Et Psalmista: Confitebor tibi, Domine, in (0516B)toto corde meo, narrabo omnia mirabilia tua (Psal. IX, 2). Et iterum: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2). Et iterum: Narrantes laudes Domini et virtutes et mirabilia ejus quae fecit (Psal. LXXVII, 4). Itemque: Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus. Confitemini et invocate nomen ejus. Annuntiate inter gentes opera ejus. Cantate et psallite ei, narrate omnia mirabilia ejus. Mementote mirabilium ejus quae fecit (Psal. IX, 12). Quocirca reus fiam, si confiteri Domino ejusque mirabilia enarrare cessem. Unius etenim officio displicuere novem. Aggrediar pro viribus de pluribus pauca, de maximis modica, de innumerabilibus miraculis metrico carmine contingere aliqua, auctoritate scilicet sanctorum Patrum fretus, qui multa in laudibus divinis metrice adplauserunt, ex quibus praefulgidorum virorum, Hilarii videlicet Pictavensis, Sedulii quoque ac Juvenci presbyterorum, nec non et Aratoris Romanae Ecclesiae subdiaconi, atque Eldelmi et Prosperi (0516C)discurrens virentia prata, paradisigenas inde sumens comptis floribus herbas, quibusdam flosculis meae imbecillitatis pro viribus locis et suis opportunitatibus interpolatis, hanc tantillam intexui coronam vernantem.

INCIPIT VENERABILIS BEDAE LIBELLUS PRECUM.
(0515)
(0515D)Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum,
et in via peccatorum non stetit
et in cathedra derisorum non sedit;
Sed in lege Domini fuit voluntas ejus,
Et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
Et erit tanquam lignum transplantatum
juxta rivulos aquarum, quod fructum
suum dabit in tempore suo
Et folium ejus non defluet,
Et omne quod fecerit prosperabitur.
Nunc ergo reges intelligite,
erudimini judices terrae.
Servite Domino in timore,
(0516D)Et exsultate ei in tremore.
Adorate pure, ne forte irascatur,
Et pereatis de via.
Misérere mei, et exaudi orationem meam.
Verba mea auribus percipe Domine.
Intellige murmur meum, Rex meus
Et Deus meus, quia te deprecor.
Domine deduc me in justitia tua propter
insidiatores meos. Dirige ante
faciem tuam viam meam.
Domine, ne in furore tuo arguas me,
neque in ira tua corripias me.
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum,
(0517A)Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt
ossa mea.
Et anima mea turbata est valde,
et tu, Domine, usquequo.
Revertere, Domine, erue animam meam
propter misericordiam tuam.
Domine Deus meus in te speravi, salva me
ab omnibus persequentibus, et libera me.
Ne forte capiat ut leo animam meam, et
laceret, et non sit qui eripiat.
Domine, Dominator noster, quam grande est
nomen tuum in universa terra!
Laetabor et gaudebo in te:
Canam nomini tuo, Altissime,
Usquequo exaltabitur inimicus meus
(0517B)super me? Convertere et exaudi me.
Domine Deus meus.
Inlumina oculos meos, ne unquam
obdormiam in morte,
Nequando dicat inimicus meus,
Praevalui adversus eum.
Exsultabit Jacob et laetabitur Israel,
timentes autem Dominum
glorificat Deus.
Custodi me, Domine Deus, quoniam speravi in te,
Dicens Deo, Deus meus es tu, bene mihi
non est sine te.
Custodi me quasi pupillam intus in oculo,
in umbra alarum tuarum protege me.
Ego autem in justitia videbo faciem tuam.
(0517C)Diligam te, Domine, fortitudo mea,
et redemptor meus.
Ab occultis meis munda me, Domine,
et ab alienis parce servo tuo.
Nos autem nominis Domini Dei nostri
recordabimur.
Exaltare, Domine, in fortitudine tua,
cantabimus et psallemus
virtutes tuas.
Tu autem, Domine, ne longe sis a me, fortitudo
mea, in auxilium meum festina,
Erue a gladio animam meam.
Salva me ex ore leonis.
Et benignitas et misericordia subsequentur me omnibus diebus
(0517D)vitae meae.
Et accipiam benedictionem a Domino.
Ad te, Domine, animam meam levabo.
Vias tuas, Domine, ostende mihi, et
semitas tuas doce me.
Deduc me, Domine, in veritate tua
et doce me, quia tu es Deus
Salvator meus.
Peccatorum adolescentiae
meae, et scelerum meorum
ne memineris.
Secundum magnam misericordiam
tuam, recordare mei.
Propter nomen tuum
(0518A)propitiare iniquitati meae,
quoniam grandis est.
Respice in me et miserere mei.
De angustiis meis educ me.
Vide humilitatem meam
et laborem meum, et porta
omnia peccata mea.
Custodi animam meam, redime me,
et miserere mei.
Dominus lux mea, et salutare meum,
quem timebo.
Audi, Domine, vocem te invocantis.
miserere mei,
et exaudi me.
Ne abscondas faciem tuam
(0518B)a me, ne declines in furore
a servo tuo.
Auxilium meum fuisti,
ne derelinquas me, et ne dimittas
me, Deus salvator meus.
Ostende mihi, Domine, viam tuam.
Deduc me in semita recta,
propter insidiatores meos.
Ne tradas me, Domine,
animae tribulantium me.
Ego autem credo, quod videam bona Domini
in terra viventium.
Audi, Domine, deprecationem meam,
cum clamavero ad te.
Ne tradas me cum peccatoribus
(0518C)et cum operantibus iniquitatem.
Deus fortitudo mea, et scutum.
Adorate Dominum in decore sancto.
Audi, Domine, et miserere mei.
Domine, esto adjutor, et laudet te
gloria mea, et non taceat.
Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi.
In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum,
in tua justitia salva me.
Inclina ad me aurem tuam, velociter
exaudi me.
Quia fortitudo mea es. In manus tuas
commendabo spiritum meum. In manu tua
tempora mea.
Libera me de manu inimicorum meorum
(0518D)et persequentium me.
Ostende faciem tuam super servum tuum.
Beatus, cui dimissa est iniquitas,
et absconditum est peccatum.
Peccatum meum notum facio tibi,
et iniquitatem meam non abscondo.
Tu es protectio mea.
Ab hoste custodies me.
Ecce oculi Domini super timentes eum, et super
exspectantes misericordiam ejus.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,
sicut speravimus in te.
Benedicam Dominum in omni tempore,
semper laus ejus in ore meo.
(0519A)Magnificate Dominum mecum,
et exaltemus nomen ejus pariter.
Quaesivi Dominum, et exaudivit me.
et de omnibus angustiis meis
liberavit me.
Gustate et videte, quoniam bonus est Dominus.
Beatus vir qui sperat in eo.
Timete Dominum omnes sancti ejus.
Quoniam non est inopia timentibus eum.
Quaerentibus autem Dominum
non deerit omne bonum.
Dominus custodit omnia ossa eorum,
unum ex his non confringetur.
Redimet Dominus animas servorum suorum.
Judica, Domine, adversarios meos,
(0519B)pugna contra pugnantes me.
Apprehende scutum et hastam,
et consurge in auxilium meum,
Dic animae meae, Salus tua ego sum.
Anima autem mea exsultabit in Domino,
laetabitur in salute tua.
Confitebor tibi in ecclesia grandi,
et lingua mea meditabitur justitiam
tuam, tota die laudem tuam.
Domine, in coelo misericordia tua Deus.
Quam pretiosa misericordia tua Deus!
Quoniam tecum est fons vitae, et in lumine tuo
videbimus lumen.
Attrahe misericordiam tuam scientibus te,
et justitiam tuam rectis corde.
(0519C)Ne veniat mihi pes superbiae,
et manus impiorum non me
commoveat.
Puer siquidem fui, et non vidi
justum derelictum.
Quia Dominus diligit judicium, et non derelinquet sanctos suos. In aeternum custoditi sunt,
et auxiliabitur eis Dominus.
Domine, ne in ira tua arguas me,
neque in furore tuo corripias me
Te enim exspectabam, Domine, tu exaudies,
Domine Deus meus: quia sequebar bonum.
Ne derelinquas me, Domine Deus meus,
ne elongeris a me.
Festina in auxilium meum, Domine,
(0519D)Deus salutis meae.
Praestolatio mea tu es. Ab omnibus iniquitatibus meis libera me. Opprobrium
stulto ne ponas me. Tolle a me
plagas tuas.
Exspectans exspectavi Dominum, et inclinatus est,
et exaudivit clamorem meum.
Domine ad adjuvandum me festina, gaudeant
et laetentur in te qui quaerunt te.
Auxilium meum et salutare meum,
Deus meus, ne moreris.
Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam
meam, quia peccavi tibi.
Tu autem, Domine, miserere mei.
(0520A)Sicut areola praeparata ad irrigationes aquarum, sic anima mea praeparata est ad te Deus.
Judica me, Deus, et discerne causam meam
a gente non sancta, a viro doloso
et iniquo salva me.
Tu enim es fortitudo mea, quare
projecisti me?
Surge, auxiliare nobis, et redime nos
propter misericordiam tuam.
Thronus tuus, Deus, in saeculum aeternum.
Propterea populi confitebuntur tibi
in saeculum et in aeternum.
Deus noster, spes et fortitudo, auxilium
in tribulationibus inventus es validum.
(0520B)Rex magnus super omnem terram.
Canite Domino nostro, canite, canite, regi
nostro canite.
Quia ipse est Deus noster in saeculum et in perpetuum
Ipse erit lux nostra in monte.
Verumtamen Deus redimet animam meam
de manu inferi, cum assumpseris me.
Fortis Dominus Deus locutus est: non propter
victimas arguam te, et holocaustomata tua coram me sunt semper.
Non accipiam de domo tua vitulum, neque.
de gregibus hircos.
Mea sunt enim omnia animalia silvarum.
Scio omnes aves montium, et universitas
agri mecum est.
(0520C)Si esuriero, non dicam tibi, meus est enim
orbis terrae, et plenitudo ejus.
Immola Deo laudem, et redde
Altissimo voto tua.
Et invoca me in die tribulationis,
liberabo te, et glorificabis me.
Qui immolat confessionem, glorificat me,
et qui ordinate ambulat, ostendam ei
salutare meum.
Miserere mei, Deus, secundum magnam
misericordiam tuam.
Juxta multitudinem miserationum
tuarum dele iniquitates meas.
Multum lava me ab iniquitate mea,
et a peccato meo munda me,
(0520D)et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me Deus, et spiritum
stabilem renova in visceribus meis.
Ne projicias me a facie tua, et Spiritum sanctum
tuum ne auferas a me.
Redde mihi laetitiam Jesu tui, et Spiritu
potenti confirma me.
Libera me de sanguinibus, Deus Deus salutis meae,
laudabit lingua mea justitiam tuam.
Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
Misericordia Dei tota est die
(0521A)Ego sicut oliva virens in domo Dei
speravi in misericordia Dei in saeculum.
Exsultabit Jacob et laetabitur Israel.
Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in fortitudine tua ulciscere me.
Deus, exaudi orationem meam, et ne despexeris
deprecationem meam, attende mihi,
et exaudi me.
Ego autem fiduciam habebo tui, in quacunque
die territus fuero. Ego in te confidam.
Non timebo quid faciat mihi caro;
hoc scio quia tu es Deus meus.
Miserere mei Deus, miserere mei,
quoniam in te confidit anima mea.
Et in umbra alarum tuarum spero
(0521B)donec transeant insidiae.
Invocabo Deum altissimum, Deum
ultorem meum.
Mittet de coelo et salvabit me
vere Deus judicans in terra.
Eripe me de inimicis meis, Deus meus,
et a resistentibus mihi protege me.
Fortitudinem meam ad te servabo,
quoniam tu Deus elevator meus, Dei mei
misericordia praeveniet me.
Quoniam factus es fortitudo mea, et refugium in die tribulationis meae.
Tibi cantabo, quoniam Deus adjutor meus.
fortitudo mea, Deus meus, misericordia mea.
Da nobis auxilium in tribulatione;
(0521C)vana est enim salus ab homine.
In Deo faciemus virtutem, et ipse
conculcabit tribulantes nos.
Exaudi, Deus, laudationem meam.
De novissimo terrae ad te clamabo,
cum triste fuerit cor meum.
Cum fortis elevabitur adversum me,
tu eductor meus fuisti, spes mea,
turris munitissima a facie judicii.
Habitabo in tabernaculo tuo jugiter,
sperabo in protectione alarum tuarum.
Tu enim Deus, exaudisti orationem meam,
dedisti haereditatem timentibus nomen tuum.
Misericordia et veritas servabunt te.
Ab ipso enim praestolatio mea. Ipse est
(0521D)fortitudo mea et salus mea,
susceptor meus, non timebo.
Deus, fortitudo mea tu es, de luce consurgam
ad te, anima mea ( sic ). Desideravit
te caro mea.
Sic in sancto apparui tibi, ut viderem
fortitudinem tuam et gloriam tuam.
Melior est misericordia tua quam vitae:
labia mea laudabunt te.
Sic benedicam tibi, vita mea. In nomine
tuo levabo manus meas, quia fuisti
auxilium meum: in umbra alarum
tuarum laudabo.
Audi. Deus, vocem loquentis. A timore
(0522A)inimici serva vitam meam.
Audi nos, Deus salvator noster, spes
omnium finium terrae.
Omnis terra adoret te, et canat
tibi, canat nomini tuo.
Benedicite, populi, Deo nostro, et auditam
facite vocem laudis ejus.
Qui posuit animam meam ad vitam.
Benedictus Dominus qui non abstulit orationem meam et misericordiam suam a me.
Deus misereatur nostri, et benedicat nos.
Illustret faciem suam super nos.
Benedicat nobis Deus.
Exsurgat Deus et dissipentur inimici ejus,
et fugiant qui oderunt eum a facie ejus.
(0522B)Justi autem laetentur, exsultent in conspectu Dei, et gaudeant in laetitiam.
Exaudi, Domine, quoniam bona est misericordia
tua, secundum multitudinem miserationum
tuarum respice ad me.
Et ne abscondas faciem tuam a servo
tuo: quoniam tribulor, cito exaudi me.
Accede ad animam meam, et redime eam
propter inimicos libera me.
Salus tua, Deus suscepit me.
Deus, ut liberes me, ut auxilieris mihi,
festina.
Gaudeant et laetentur in te omnes
qui quaerunt te.
Ego autem egenus et pauper sum,
(0522C)festina pro me.
Auxilium meum, et salvator meus,
Domine, ne moreris.
In te, Domine, speravi, non confundar
in aeternum, in tua justitia erue me
et libera me.
Inclina ad me aurem tuam, et salva me
Deus meus, salva me de manu impii,
de manu iniqui et nocentis: quia tu es
exspectatio mea, Domine.
Deus, ne elongeris a me, Deus meus,
in auxilium meum festina.
Erit nomen tuum in aeternum. Ultra solem
perseverabit nomen tuum.
Mihi autem propinquare Deo bonum est,
(0522D)Posui in Domino Deo spem meam.
Deus autem rex meus ab initio.
Ne tradas bestiis animam eruditam
lege tua, vitam pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum.
Ego autem annuntiabo in sempiternum,
cantabo Deo Jacob.
Cum surrexerit ad judicandum Deus,
ut salvos faciat omnes mites terrae.
Voce mea ad Dominum clamavi, voce
ad Deum et exaudivit me.
In die tribulationis meae Deum exquisivi
Ipse vero misericors propitiabitur
iniquitati, et non disperdet.
(0523A)Ne recorderis veterum nostrarum iniquitatum,
cito occumbent misericordiae tuae,
quia attenuati sumus nimis.
Auxiliare nobis, Deus Jesus noster, propter
gloriam nominis tui, et libera nos,
et propitiare peccatis nostris
propter nomen tuum.
Suscita fortitudinem, et veni ut salvos
facias nos.
Domine exercituum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
Laudate Deum, fortitudinem nostram.
Judicate, pauperi et pupillo, egeno
et inopi juste facite.
Salvate inopem, et pauperem
(0523B)de manu impiorum liberate.
Deus, ne taceas, ne sileas, et non acquiescas,
Deus, et sciant quia nomen tuum est, Deus noster.
Tu solus excelsus super omnem terram.
Domine Deus exercituum, exaudi orationem.
Domine exercituum, beatus homo qui
confidit in te.
Converte nos, Deus Jesus noster, et solve iram
tuam adversum nos, noli in aeternum
irasci nobis.
Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam,
et salutare tuum da nobis.
Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me:
quoniam egenus et pauper sum ego.
Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamabo
(0523C)tota die; laetifica animam servi tui,
quia ad te animam meam levo.
Exaudi, Domine, vocem meam, et ausculta vocem
deprecationum mearum.
In die tribulationis invocabo te,
quoniam exaudies me.
Doce me, Domine, viam tuam, et ambulem
in veritate tua.
Unicum fac cor meum, ut timeat nomen tuum
in sempiternum.
Tu autem, Domine, misericors, clemens,
respice in me, et miserere mei.
Da fortitudinem servo tuo, et salva
filium ancillae tuae.
Fac mecum signum in bonitate, ut videant
(0523D)qui oderunt me, et confundantur.
Quia tu, Domine, auxiliatus es mihi,
et consolatus es me.
Et cantabunt quasi in choris omnes
fontes mei in te.
Ingrediatur ante te oratio mea,
inclina aurem tuam ad laudationem meam.
Ego autem ad te, Domine, clamavi, et mane
oratio mea praeveniet te.
Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine,
Misericordia et veritas praeibunt
faciem tuam.
Appareat apud servos tuos opus tuum,
et gloria tua super filios eorum.
(0524A)Et sit decor Domini Dei nostri super nos, et opus
manuum nostrarum confirma
Tu enim es, Domine, spes mea: quoniam laetificasti me, Domine, in opere tuo.
Testimonia tua fidelia facta sunt
nimis.
Misericordia tua, Domine, sustentabat me.
Venite, adoremus, et curvemur,
flectamus genua ante faciem Domini
factoris nostri; quia ipse est Dominus Deus noster.
Gloria et decor ante vultum ejus.
Qui diligitis Dominum, odite malum.
Custodit Dominus animas sanctorum suorum.
De manu impiorum eruet eos.
Recordatus est misericordiae suae.
(0524B)Exaltate Dominum Deum nostrum.
Servite Domino in laetitia. Ingredimini
coram eo in laude.
Scitote quoniam Dominus ipse est Deus. Ipse
fecit nos et nos ipsius sumus.
Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine.
Psallam et erudiar in via perfecta
quando venies ad me.
Domine, exaudi orationem meam,
Et clamor meus ad te perveniat
Non abscondas faciem tuam a me
in die tribulationis meae, inclina
ad me aurem tuam.
In quacunque die invocavero te,
velociter exaudi me.
(0524C)Benedic, anima mea, Domino, et omnia
interiora mea nomini sancto ejus.
Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci
omnium retributionum ejus.
Qui propitiatur cunctis iniquitatibus
tuis, et sanat omnes languores tuos.
Qui redimit de corruptione vitam tuam,
et coronat te misericordia et
miserationibus.
Benedic, anima mea, Domino, Domine Deus meus,
magnificatus es nimis.
Sit gloria Domini in saeculum saeculi. Laetabitur
Dominus in operibus suis.
Quaerite Dominum et virtutem ejus.
Quaerite faciem ejus semper.
(0524D)Recordamini mirabilium quae fecit.
Beati qui custodiunt judicium, et
faciunt justitiam in omni tempore.
Salva nos, Domine Deus, ut confiteamur
nomini sancto tuo, et canamus laudantes
te. Benedictus Dominus Deus Israel.
Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam
in aeternum
misericordia ejus.
Confiteantur Domino misericordiae ejus,
et mirabilia ejus in filios hominum.
Quia satiavit animam vacuam, et animam
esurientem implevit bonis.
Da nobis auxilium in tribulatione.
(0525A)Vana est enim salus ab homine.
In Deo erimus fortes, et ipse superabit
hostes nostros.
Tu autem, Domine, fac mecum propter nomen tuum,
quoniam bona est misericordia tua.
Libera me, quoniam egenus et pauper sum.
Adjuva me, Domine Deus meus, salvum me
fac secundum
misericordiam tuam.
Dominare in medio inimicorum tuorum.
Confitebor Domino in toto corde. Gloria
et decor opus ejus, opus manuum ejus
veritas et judicium.
Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis
(0525B)ejus cupit nimis.
Sit nomen Domini benedictum, amodo
usque in aeternum.
Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini
tuo da gloriam.
Propter misericordiam et veritatem.
Obsecro, Domine, salva animam meam,
et nomen Domini invocabo.
Gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum
ejus,
et veritas Domini in aeternum.
Domine, Deus meus es, non timebo quid faciat
mihi homo.
Dominus mihi auxiliator, et ego despiciam
odientes me.
(0525C)Melius est sperare in Domino, quam sperare
in principibus.
Confitebor tibi, Domine, quoniam exaudisti me,
et factus es mihi in salutem.
Confitebor tibi in directione cordis,
cum didicero judicia justitiae tuae.
Ne errare me facias a mandatis tuis.
Revela oculos meos, et videbo
mirabilia in lege tua.
Viam mendacii aufer a me,
et legem tuam dona mihi.
Inclina cor meum ad testimonia tua
et non ad avaritiam.
Inveniant mihi misericordiae tuae,
Domine, et salus tua juxta eloquium tuum.
(0525D)Haec est consolatio mea in afflictione
mea, quia eloquium tuum vivificabit me.
Misericordia tua completa est.
Praecepta tua doce me.
Antequam audirem ego ignoravi.
Bonus, beneficus, doce me praecepta tua.
Sit, obsecro, misericordia tua in consolatione mea, sicut locutus es servo tuo.
Secundum misericordiam tuam vivifica me,
et custodiam testimonia oris tui.
Nisi quod lex tua meditatio mea,
forte periissem in pressura mea.
Quam dulce gutturi eloquium tuum
super mel ori meo!
(0526A)Voluntaria oris mei complaceant tibi, Domine.
Et secundum judicia tua doce me. Confirma
me secundum verbum tuum, et vivam.
Auxiliare mihi, et salvus ero.
Fac cum servo tuo juxta misericordiam
tuam, et praecepta tua doce me.
Respice ad me, et miserere mei,
et doce me praecepta tua.
Justus es, Domine, et rectum judicium tuum,
Vocem meam audi juxta misericordiam tuam,
secundum judicium tuum vivifica me.
Vide afflictionem meam, et eripe me.
Juxta misericordiam tuam vivifica me.
Pax multa diligentibus legem tuam,
et non est illis scandalum.
(0526B)Ingrediatur laus mea coram te, Domine,
secundum verbum tuum doce me.
Veniat deprecatio mea ante vultum tuum,
secundum eloquium tuum libera me.
Domine, libera animam meam a labio mendacii
et a lingua dolosa.
Levavi oculos meos in montes, unde
veniat auxilium mihi.
Sit bene his qui diligunt te.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
Auxilium nostrum in nomine Domini, qui
fecit coelum et terram.
Benefac, Domine, bonis et rectis corde.
Converte, Domine, captivitatem nostram,
sicut rivum in austro.
(0526C)Nisi Dominus custodierit civitatem,
frustra vigilant qui custodiunt eam.
Beatus omnis qui timet Dominum,
qui ambulat in viis ejus.
Benedictio Domini super nos.
Domine, exaudi orationem meam,
Fiant aures tuae intendentes
ad orationem servi tui.
Domine, non est exaltatum cor meum,
neque elati sunt oculi mei.
Haec requies mea in sempiternum.
Quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem,
et vitam usque in saeculum.
Qui statis in domo Domini,
Laudate Dominum, quoniam bonus est Dominus.
(0526D)Confitemini Deo coeli, quoniam in aeternum
misericordia ejus.
Beatus homo qui timet Dominum.
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo.
Domine, misericordia tua in aeternum.
Opera manuum tuarum ne dimittas.
Si ascendero in coelum, ibi es tu,
si jacuero in inferno, ades.
Erue me, Domine, ab homine malo,
a viris iniquis serva me.
Exaudi vocem meam clamantis ad te.
Dirigatur oratio mea sicut incensum
in conspectu tuo.
Pone. Domine, custodiam ori meo.
(0527A)Serva paupertatem labiorum meorum.
Educ de carcere animam meam,
ut confiteatur nomini tuo.
Domine, exaudi orationem meam.
Exaudi me in justitia tua, et non venias
ad judicandum cum servo tuo.
Quia non justificabitur in conspectu
tuo omnis vivens.
Fac me audire misericordiam tuam.
In te confido.
Notam fac mihi viam in qua ambulo,
quoniam ad te levavi animam meam.
Libera me de inimicis meis, Domine: a te
protectus sum. Doce me ut faciam
voluntatem tuam, quia Deus meus es.
(0527B)Spiritus tuus bonus deducet me in terram
rectam, propter nomen tuum, Domine,
vivificabis me in justitia tua.
Ego enim sum servus tuus.
Benedictus Dominus fortis meus,
misericordia mea, et fortitudo mea.
Auxiliator meus, et salvator meus.
In omni die benedicam tibi. Laudabo nomen
tuum in sempiternum jugiter.
Laudem Domini loquetur os meum, et benedicet omnis caro nomini sancto ejus
in aeternum et jugiter.
Lauda, anima mea, Domino. Laudabo Dominum
in vita mea.
Cantabo Domino quandiu sum.
(0527C)Laudate Dominum, quoniam bonum est.
Placeat Domino in his qui timent eum,
et exspectant misericordiam ejus.
Mittet Verbum suum et solvet illam.
Laudate Dominum de coelis, laudate eum
in excelsis.
Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate
eum, omnis exercitus ejus.
Laudate eum, sol et luna; laudate eum,
omnes stellae et lumen.
Laudate eum, coeli coelorum, et aquae quae
super coelos sunt, laudent nomen Domini.
Quia ipse mandavit et creata sunt.
Laudate Dominum, reges terrae et omnes populi, principes et universi judices terrae.
(0527D)Juvenes et virgines, senes cum pueris
laudent nomen Domini.
Quoniam sublime nomen ejus solius.
Gloria ejus in coelo et in terra.
Et exaltavit cornu populi sui.
Laus in omnibus sanctis ejus.
Cantate Domino canticum novum, laus ejus
in congregatione sanctorum.
Exaltavit mansuetos in Jesu,
Exsultabunt sancti in gloria,
laudabunt in cubilibus suis.
Exsultationes Dei in gutture eorum.
Omne quod spirat laudet Dominum.
CANTICUM GRADUUM.
(0528A)

Ad Dominum clamaveram,
Cum tribulatus fueram,
Et exaudivit Dominus
Servum suum quantocius.


Levavi oculos meos
Statim ad montes pristinos,
Unde erit Altissimo
Auxilium a Domino.


Laetatus sum in omnibus
Quae dixit mihi Dominus;
Ad domum Domini ibimus,
In qua semper manebimus.


(0528B)Ad te levavi oculos,
O Deus meus, internos,
Quis es in coeli culmine,
Cum angelorum agmine.


Nisi quia Altissimus
Erat in nobis Dominus,
Dicat Israel omnibus
Infirmiores fuimus.


Qui confidunt in Domino
Dominatore maximo,
Ut mons Sion perpetuo
Non movetur ab aliquo.


In convertendo Dominus
Captivitatem protinus
Sion, satis in omnibus
(0528C)Consolati nos fuimus.


Nisi Dominus aedificaverit,
Atque nos conservaverit,
Vanum est opus omnium
Domus aedificantium.


Beati filii hominum,
Qui suum timent Dominum,
Quique in via angusta
Fide ambulant robusta.


Saepe expugnaverunt me,
Nec potuerunt adversarii,
Sed cessaverunt continuo
Confortante me Domino.


De profundis suppliciter
Clamavi ac fideliter,
(0528D)Ad te, Deus victoriae,
Pater perennis gloriae.


Non est elatum
In me cor meum
Superbia, neque interius
Altus sum sensibus.


Memento mei, Domine,
Deus coeli de vertice,
Cui astant millium
Millia ministrantium.


Ecce quam bonum sublime,
Et quam jocundum utique,
Fratres in unum vivere,
Summaque vita sedere.


(0529A)Ecce nunc omnes famuli
Stantes in domo Domini,
Benedicite Dominum,
Deum dierum omnium.


Patrem precor potentiae,
Principemque scientiae,
Ut per hos ter quinos gradus
Coelos possim conscendere,


Et per loca aetheria
Vehar ad refrigeria,
Ut merear praemia
Possidere eximia.

ORATIONES TRES BEDAE VENERABILIS. Oratio prima. (0529B)Liberator animarum, mundi Redemptor, Jesu Christe, Deus aeterne, rex immortalis, supplico ego peccator immensam clementiam tuam, ut per magnam misericordiam tuam, et per modulationem psalmorum, quam ego indignus peccator decantavi, liberes animam meam de peccato. Averte cor meum ab omnibus malis, pravis et perfidis cogitationibus, libera corpus meum de servitute peccati, repelle a me concupiscentiam carnalem, eripe me de omni impedimento Satanae et ministrorum ejus visibilium et invisibilium, infidelium tuorum inimicorum quaerentium animam meam. Custodi me ab his et ab omnibus malis, Salvator mundi, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivis et regnas ac dominaris, Deus, per infinita saecula saeculorum. Amen.

Oratio secunda. (0529C) Domine Deus omnipotens, adaperi cor meum, et sancti Spiritus gratia illumina, ad petenda ea quae sunt tuae bene placita voluntati. Dirige cogitationes meas et sensus ad meditanda atque tractanda, qualiter dignis moribus et actibus, coelestis vitae gaudia aeterna merear. Dispone actus meos ad mandata tua, ut ea jugiter opere complere studeam, ut pro his etiam praemia sempiterna percipiam.

Oratio tertia post fidem catholicam: Quicunque vult salvus esse.

Domine Deus noster, credimus in te Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Neque enim diceret Veritas: Ite, baptizate gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, nisi Trinitas esses; nec baptizari (0529D)nos juberes, Domine Deus, in ejus nomine, qui non est Dominus Deus. Nec diceretur voce divina, Audi, Israel, Dominus Deus tuus Dominus unus est, nisi Trinitas ita esses, ut unus Dominus Deus esses, et nisi tu Deus Pater ipse esses, et Filius Verbum tuum Jesus Christus ipse esses, et donum vestrum Spiritus sanctus, non legeremus in litteris Veritatis: Misit Deus Filium suum. Nec tu Unigenite diceres de Spiritu sancto quem mittit Pater in nomine meo, et quem ego mittam vobis a Patre. Ad hanc regulam fidei dirigens intentionem meam, summa origo rerum, et perfectissima pulchritudo et beatissima delectatatio.

In laudem Dei oratio pura. Adesto mihi, una spes mea, Domine Deus meus.

(0530A)Adesto lumen verum, Pater omnipotens Deus.

Adesto, lumen de lumine et Verbum et Filius Dei, Deus omnipotens.

Adesto, sancte Spiritus, Patris et Filii concordia, Deus omnipotens.

Adesto, Deus unus omnipotens Pater et Filius et Spiritus sanctus.

Doce fidem, excita spem, infunde charitatem.

Velle mihi adjacet, sed hoc non a me, sed a te.

Mundum et terras linquere, et coelum petere.

Sed imbecilla pluma est velle, sine subsidio tuo.

Da fidei pennas ut volem sursum ad te.

Hanc fidem in te, per te, de te confiteor.

Te unum in substantia, Trinitatem in personis confiteor.

(0530B)Te semper idem esse, vivere, et intelligere confiteor.

Et tres unum, et unum tres confiteor.

Pater et Filius et Spiritus sanctus. O beata Trinitas

Deus, Dominus, Paraclitus. O beata Trinitas.

Charitas, gratia, communicatio. O beata Trinitas.

Charitas Deus est, gratia Christus, communicatio Spiritus sanctus. O beata Trinitas.

Genitor, Genitus, Regenerans. O beata Trinitas.

Verum lumen, verum ex lumine, vera illuminatio. O beata Trinitas.

Invisibilis invisibiliter, Visibilis invisibiliter, Invisibilis visibiliter. O beata Trinitas.

Fons, Flumen, Irrigatio. O beata Trinitas.

(0530C)Ab Uno omnia, per Unum omnia, in Uno omnia. O beata Trinitas.

A quo, per quem et in quo omnia. O beata Trinitas.

Vivens Vita, Vita a Vivente, Vivificator Viventium. O beata Trinitas.

Unus a se, Unus ab Uno, Unus ab Ambobus. O beata Trinitas.

Unus a se, Unus ab altero, Unus ab utroque. O beata Trinitas.

Omne autem, Omne semper in tribus, et omne Omne aequaliter in singulis. O beata Trinitas.

Verus Pater, veritas Filius, veritas Spiritus sanctus. O beata Trinitas.

Una igitur Pater, ΛΟΓΟΣ, Paraclitusque substantia (0530D)est. O beata Trinitas.

Una essentia, una virtus, una bonitas omnia. O beata Trinitas.

Deus beatitudo, in quo et a quo et per quem beata sunt quaecunque beata sunt. O beata Trinitas.

Deus vera et summa vita, in quo et a quo et per quem vivunt quaecunque vere summeque vivunt omnia. O beata Trinitas.

Deus bonum et pulchrum, in quo et a quo et per quem bona et pulchra sunt quaecunque bona et pulchra sunt omnia. O beata Trinitas.

Deus cui nos fides excitat, spes erigit, charitas jungit. O beata Trinitas.

(0531A)Deus qui petere jubes et invenire facis et pulsantibus aperis. O beata Trinitas.

Deus supra quem nihil, extra quem nihil, sine quo nihil. O beata Trinitas.

Deus sub quo totum, in quo totum, cum quo totum. O beata Trinitas.

Te invocamus, te adoramus, te laudamus, O beata Trinitas.

Exaudi, exaudi, exaudi, o beata Trinitas.

Spes nostra, salus nostra, honor noster. O beata Trinitas.

Auge in nobis fidem, auge spem, auge charitatem. O beata Trinitas.

Libera nos, salva nos, justifica nos. O beata (0531B)Trinitas.

Miserere, Domine, quia misericordia tua liberavit nos. O beata Trinitas.

Miserere, Domine, quia misericordia tua credimus in te. O beata Trinitas.

Miserere, Domine, quia misericordia tua credimus te. O beata Trinitas.

(0532A)Miserere, Domine, quia misericordia tua speramus in te. O beata Trinitas.

Miserere, Domine, quia misericordia tua amamus te. O beata Trinitas.

Te adoramus cuncti unum Deum Patrem et Filium, sanctumque Spiritum. O beata Trinitas.

Da peccatis veniam, praesta aeternam vitam, dona pacem et gloriam. O beata Trinitas.

O beata et benedicta et gloriosa Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus. O beata Trinitas.

O beata, benedicta, gloriosa Unitas Pater, Filius, et Spiritus sanctus. O beata Trinitas.

O vera, summa, sempiterna Trinitas Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. O beata Trinitas.

(0532B)O vera, summa, sempiterna Unitas, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. O beata Trinitas.

Miserere nobis, miserere nobis, miserere nobis. O beata Trinitas.

Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio in saecula sempiterna. Amen.

(no