Libellus emendationis

This is the stable version, checked on 15 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Libellus emendationis
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 31

LepMon.LibEme 31 Leporius monachusfl. 426 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Libellus emendationis

Dominis beatissimis et veneratissimis Dei sacerdotibus PROCULO et QUILLENO LEPORIUS exiguus.

1. Quid in me primum, o domini mei, venerandi et beatissimi sacerdotes, accusem nescio: quid in me excusem, non invenio. Sic imperitiae superbia, sic stulta simplicitas cum persuasione noxia, sic fervor cum intemperantia, sic, ut verius dicam, cum sui diminutione debilis fides, simul in me omnia recepta viguerunt, ut tot et tantis simul sit et obedisse confusio, et haec eadem ab animo potuisse rejicere, mihi stupenda sit gratulatio. Agnosco igitur delictum meum, et ipse mei accusator libenter existo. Sed spero misericordiam, quia ignorans feci: inexcusabilis mihi namque causa peccati, si perfecte sciens studio aliquid intentionis egissem. Testem Deum invoco in animam meam: veritatem credidi errorem meum, et obscuras tenebras lucem sincerissimam computavi. Aemulatio Dei, sed non secundum scientiam, me fefellit incautum. At nunc, quod beatitudini vestrae fore credidimus gratum, misericordia ejus deviantem in aspera et per dumosa gradientem, ad viam rectam revocavit. Et prava facta sunt ergo mihi in directa, et aspera in vias planas: atque ab omnibus meis consacerdotibus et fratribus vestris, jam abstersa caligine, instructus, intelligo in qua ex parte fuerim caecitate. Et idcirco supplicem me veritatis ipsius reddit agnitio. Fateor, ignoranter erravi, et regulam veritatis in quibusdam, dum mihi ad integrum tenere videbar, excessi. Palam facta est imperitia mea, et hoc mihi onerosior, quia cum multorum scandalo tueri conatus sum, quod, sicut nunc luce clarius manifestatur, errore humani sensus magis, quam ratione fidei praesumpseram defendendum. Sed quia aliud fieri non poterat, nisi ut propria stultitia in me viveret, quando ego mihi discipulus habueram me magistrum: et utinam praesumptionem meam quam animaverat inscientia, fregisset humilitas. Sed heu mihi, quia in utroque inventus sum, et temerarius, et superbus. At jam ista venia vestra praetervolo, et quod nunc instat, agere non morabor. Festinabo vulnerata curare, qui sana transfodi. Non erit in suscipienda medicina confusio, qui in custodienda valetudine non fuit cauta provisio. Unde nata est discordia, pax inde gignatur.

2. Epistola itaque, auctor scandali et offendiculum charitatis, a me quondam simpliciter scripta quidem, sed in quibusdam, ut agnosco, infideliter ordinata, quaeso secundum hujus epistolae professionem et sanctimoniae vestrae auctoritatem, ut in ea paginae parte, vel causa, in abolitione calcanda ducatur, in qua contra veritatem per ignorantiam edita comprobatur: ut cunctis innotescat et pateat, justo judicio illud quod erat aemulum fidei, contrarium veritati, de corpore ejusdem epistolae cum damnatione esse decisum. Clamo, verum fateor, o domini mei: quidam fratres melius interiora cernentes, sed nos multo exteriora palpavimus; et in propria caligine constituti, illis qui propius intuebantur reputavimus caecitatem. At nunc, favente Domino, apertis quandoque oculis, cum illis verum lumen aspicimus, atque in eadem lucis gratia, posito nobis a vero medico sanitatis luto super oculos, revocamus aspectum; et Jesum Christum Dominum, non ut antea fallebamur, sed sicut est veritas, sincerissimo intuemur obtutu: atque juxta symboli veritatem, id quod secundum priorem definitionem nostram, ubi non impietate aliqua, sed seducebamur errore, dicere verebamur de Maria Deum natum, nunc constantissime confitemur. Tamen quod Christum Filium Dei tunc etiam natum de sancta Maria negaremus, et, sicut et ipsi recordamini, sed minime attendentes ad mysterium fidei, non ipsum Deum hominem natum, sed perfectum cum Deo natum hominem dicebamus: pertimescentes scilicet, ne divinitati conditionem assignaremus humanam: o stulta sapientia! quasi, si cum homine Deus nasci non aspernaretur, ipse praejudicio status sui nasci homo dedignaretur: aut illud poterat, sed hoc forte non poterat. 3. Credo plane Deum hoc non posse, quod non vult. Si nasci voluit, quae Deus voluit, certissime credo quia potuit: quoniam status Dei nullum potest periculum sustinere. Nec homo propter nos factus, ut ederetur ex homine indignum habuit: quia nec ipsam hominem facere de qua homo nasceretur, duxit indignum. Si ergo minime percipientes hanc potentiam Dei, sensu nostro et propria ratione sapientes, ne quasi inferiora se Deus agere videatur, ita hominem cum Deo natum esse dicamus, ut seorsum quae Dei sunt soli Deo demus, et seorsum quae sunt hominis soli homini reputemus; quartam manifestissime inducimus in Trinitate personam et de uno filio Dei non unum, sed facere incipimus duos Christos: quod a nobis ipse jam Dominus et Deus Christus avertat. Ergo confitemur Dominum ac Deum nostrum Jesum Christum, unicum Filium Dei, qui ante saecula natus ex patre est, novissimo tempore de Spiritu sancto et Maria semper virgine factum hominem Deum natum: et confitentes utramque substantiam, Deum atque hominem inseparabilem pia fidei credulitate suscipimus, et ex tempore susceptae carnis, sic omnia dicimus quae erant Dei transisse in hominem, ut omnia quae erant hominis in Deum venirent: et hac intelligentia Verbum factum sit caro, non ut conversione aut mutabilitate aliqua coeperit esse quod non erat, sed ut potentia divinae dispensationis Verbum patris, numquam a patre discedens, homo proprie fieri dignaretur, incarnatusque sit unigenitus secreto illo mysterio quod ipse novit: nostrum namque est credere, illius nosse. Ac sic ut ipse Deus Verbum, totum suscipiens quod est hominis, homo sit; et assumptus homo, totum accipiendo quod est Dei, aliud quam Deus esse non possit. Non tamen, quia incarnatus dicitur et immixtus, diminutio ejus est accipienda substantiae. Novit enim Deus sine sui corruptione misceri, et tamen in veritate misceri: novit in se ita suscipere, ut nihil ei crescat augmenti, qui se ipse totum novit infundere, ut nihil accidat detrimenti. 4. Non ergo ad intelligentiam imbecillitatis nostrae, secundum experimentorum visibilia documenta facientes conjecturam de aequalibus se invicem ingredientibus creaturis, putemus Deum hominemque commixtum, et tali confusione carnis et Verbi quasi aliquod corpus effectum. Absit ita credere: ut conflatili quodam genere duas naturas in unam arbitremur redactas esse substantiam. Hujusmodi enim commixtio partis utriusque corruptio est. Deus enim, qui capax est non capabilis, penetrans non penetrabilis, implens non implebilis, qui ubique simul totus et ubique diffusus est per infusionem potentiae suae, misericorditer naturae mixtus est humanae, non humana natura naturae est mixta divinae. Caro igitur proficit in Verbum, non Verbum profecit in carnem: et tamen verissime Verbum caro factum est. Sed, ut diximus, solum proprie personaliter, non cum patre aut cum Spiritu sancto naturaliter: quia unigenitus Deus, Deus verus, qui cum patre et Spiritu sancto unus est in natura, alter est in persona. Non enim ipsum patrem dicimus esse, quem filium: nec iterum eumdem filium dicimus esse, quem patrem: aut rursus Spiritum sanctum patrem vel filium nuncupamus: sed distinguentes personas in suis proprietatibus, patrem Deum patrem proprie nominamus, et filium Deum filium proprie dicimus, et Spiritum sanctum Deum, Spiritum sanctum proprie confitemur: et cum ter numero dicimus Deum, et Deum, et Deum, non tres credimus Deos, sed unum in omnipotentiae suae Trinitate perfectum. 5. Nascitur ergo nobis proprie de Spiritu sancto et Maria semper virgine, Deus homo Jesus Christus filius Dei: ac sic in alterutrum unum fit Verbum et caro, ut manente in sua perfectione naturaliter utraque substantia, sine sui praejudicio, et humanitati divina communicent, et divinitati humana participent: nec alter Deus alter homo; sed idem ipse Deus qui et homo; et vicissim homo qui et Deus Jesus Christus, unus Dei filius et nuncupetur et vere sit. Et ideo agendum nobis semper est et credendum, ut Dominum Jesum Christum filium Dei Deum verum, quem cum patre semper et aequalem patri ante saecula confitemur, eumdem a tempore susceptae carnis, factum Deum hominem non negemus: nec quasi per gradus et tempora proficientem in Deum, alterius status ante resurrectionem, alterius post resurrectionem eum fuisse credamus; sed ejusdem semper plenitudinis atque virtutis. 6. Et quia omnes infirmitates nostras, id est naturae nostrae, portavit, et vere secundum carnem suscipiens in se affectus nostros, ad probationem veri hominis, currente in eodem nihilominus cursu nostrae mortalitatis, potestate scilicet, non necessitate, aetate et sapientia, Evangelista dicente (Luc. II, 52): profecit, esurivit, sitivit, fatigatus est, flagellatus est, crucifixus est, mortuus est, resurrexit. Non ideo a divinitatis natura mutatus est: inconvertibilem enim, et incommutabilem, et impassibilem naturam divinitatis jam superius professi sumus. Sed quia Verbum Deus in hominem dignanter hominem suscipiendo descendit, et per susceptionem Dei homo ascendit in Deum Verbum; totus Deus Verbum factus est totus homo. Non enim Deus pater homo factus est, nec Spiritus sanctus, sed unigenitus patris. Ideoque una persona accipienda est carnis et Verbi, ut fideliter sine aliqua dubitatione credamus, unum eumdemque Dei filium inseparabilem semper, geminae substantiae etiam gigantem nominatum, in diebus carnis suae, et vere semper gessisse omnia quae sunt hominis, et vere semper possedisse quae Dei sunt: quoniam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). Quapropter jam non pertimescimus dicere, secundum Deum, et ex homine natum Deum, secundum hominem, Deum passum, Deum mortuum, et caetera. Sed gloriamur dicere Deum natum, eumdemque secundum hominem Deum passum. Non enim erubesco evangelium, Apostolus dicit: virtus enim Dei est, in salute omni credenti (Rom. I, 16). Utique Dei virtus est in salute, secundum hominem credere Deum passum. Non credenti autem, Dei existimatur infirmitas, in perditione, Deum secundum carnem non credere crucifixum. Unde iterum idem Apostolus: Nos autem praedicamus Christum, et hunc crucifixum: utique Dei virtutem, et Dei sapientiam; quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus; et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 23-25). Quid enim tam stultum et tam infirmum videtur hominibus incredulis, quam cum audiunt Deum Dei filium crucifixum? Sed placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes (Ibid., 21): quia in hoc maxime fides nostra consistit, ut credamus unicum filium Dei, non adoptivum, sed proprium: non phantasticum, sed verum: non temporarium, sed aeternum, pro nobis omnia secundum carnem fuisse perpessum: et non sibi agonizasse, sed nobis; nec propter se, sed propter nos, quia jacebamus, illum ab excelsis misericorditer ad ima venisse; quia, sicut Apostolus dicit: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, et reliqua (Philipp. II, 6, etc.). 7. Quid tam apertum, quam ex hoc testimonio mysterium tantae dispensationis agnoscere? In forma enim Dei quis nisi Deus est? Et quomodo, videamus, fons plenitudinis exinanivit semetipsum? Nonne dum forma Dei formam accepit servi? dum principaliter Dominus ea quae sunt famuli dignanter assumit? dumque pro indulgentia et miseratione nostri, gerendo inferiora se videlicet vel agendo, Verbum caro factum evacuat in persona quod possidet in natura, et in vero humanitatis habitu factus obediens in homine, illud in se per humilitatem et obedientiam naturae nostrae restituit, quod per inobedientiam perierat in Adam, et in carne mortuus semper vivit, in spiritu vivificans cum patre omnia: jam numquam de caetero moriturus, eadem a patre suscitatus in carne. Et fit nobis primogenitus ex mortuis (Coloss. I, 18), qui est unigenitus Dei vivi, ac vivens ante saecula: propter nos pauper in tempore, et indigens in homine, nobis accepit, quod abundans sibi semper habet in patre. O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33)! Donatur illi propter nos nomen accepit: largitur autem omnibus, quia largitor omnium Deus Deum se in donando cognoscit, hominem in accipiendo se novit: ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, et terrestrium, et infernorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei patris (Philipp. II, 10, 11). Haec fides nostra, et haec mutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 11), in emendatione meliori. Sic credimus, sic tenemus: et hoc non ex nobis (Ephes. II, 8); Dei enim donum est: non ex merito propriae sapientiae, ut non gloriemur in nobis: ipsius enim factura sumus, jam pridem quidem creati in Christo (Ibid., 10): at nunc iterum parturientibus nos in luce apostolicis viris, in eodem reparati. Ipsi ergo honor semper et gloria. 8. De eo autem quod stultissime in epistola illa proposuimus, sed ignoranter, quodque nunc exsecrabile confitemur, id est aptantes ad Christum laborem, devotionem, meritum, fidem, in tantum inconvenientia haec Dei filio judicamus, ut reminiscentes dictum a nobis, summam caecitatem nostrae insipientiae reputemus, et ex aperto cernamus, quam vera quidam sint adversum nos ratione commoti; qui tamquam unicuique sanctorum, licet hoc numquam habuerimus in corde, pene Christum similem fecerimus, et illi qui super omnes est Deus (Rom. IX, 5), haec quae habet simplex et nuda mortalitas assignantes, inter caeteros quodammodo eum posuerimus in numero. Licet caput corporis dicatur (Ephes. V, 23; Coloss. I, 18), et vere sit Ecclesiae corporis caput, atque ex eadem massa qua omne genus hominum descendit secundum carnem, absque peccato venire noscatur: non tamen qui singularis est, inter caeteros computandus est: nec illa ad ipsum referenda sunt, quae possunt habere mensuram, quia ad ipsum dictum est: Non enim ad mensuram dat Deus spiritum (Joan. II, 34). Ubi enim plenitudo deitatis est, illic nec mensura, nec modus est. Nescit labore, devotione, fide, merito, finem apprehendere meritorum, qui infinitus et sine terminis agit omnia potestate. Fide quidem homo, et vere secundum carnem homo nascitur; sed Deus esse non desinit: nutritur, proficit, crescit, adolescit, et sicut agnus coram tondente mutus (Isai., LIII, 7), convicia sustinet, et flagellatur, et maledictam mortem auctor vitae veniens in carnem non respuit. Sed haec omnia, non ut unus ex nobis necessitate consummat; sed potestatem habens animam suam ponere, et potestatem habens iterum sumere illam, dignanter suscepit voluntate (Joan. X, 18). 9. Illud etiam minime reticendum censeo, quod in eadem epistola simili devians errore subjunxi, Christum Dominum nostrum sic omnia quae erant passionum implevisse, ut in nullo quasi perfectus homo a divinitatis auxilio juvaretur: volens scilicet ita in Christo hominem assignare perfectum, quo et alienum ab his passionibus Verbum patris assererem; et solum per se hominem egisse haec omnia possibilitate naturae mortalis, sine aliquo deitatis adjutorio, probare conabar: vere caecus, qui susceptum in Deo hominem confitebar, et quae erant ipsius hominis nolebam in Deo esse suscepta. In hoc utique haud dubie in se susceperat totum hominem Deus, ut haec quae nos tamquam Deo putamus indigna, non per se solus homo ageret judicio naturali, sed Deus per hominem, atque in homine, ipse homo nobis factus, potestate et mysterio divinae dispensationis impleret. Dehinc, ne quid insipientiae deesset meae, doctissimus scriba de non intellectis non intellecta confirmans, haec ita debere intelligi, quae supra posuimus arbitrabar, ut testimonio illo quo scriptum est, Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Psal. XXI, 1)? hoc ipsum eniterer assignare: et idcirco Dominum gloriae in cruce hunc clamoris emisisse sermonem, quod perfecta hominis patientia, minime adjuvante Deitate, in tantis doloribus probaretur. Ergo si causa probandae humanae patientiae hanc vocem in doloribus constitutus emisit, debuit etiam et tunc ad probationem ejusdem patientiae eisdem sermonibus hoc clamare, cum caesus est: debuit et tunc eadem verba proferre, cum illa multiplici vulnerum corona, ubi tot fuere poenae, quot spinas illusus accepit. Aut forsitan Christo fuerunt ista leviora, illa graviora. Arbitror quod qui unam ad suscipienda haec omnia habere dignatus est voluntatem, unam eamdemque habuit ad haec omnia patienda virtutem. Clamavit ergo, sicut scriptum est, et in ligno crucis pendens hanc vocem primo morti emisit: non ut humanam perfectamque in se patientiam demonstraret, quae sine testimonio vocis causis ipsis et rebus evidentibus probaretur: sed ut vere manifesteque filius Dei secundum carnem se ostenderet moriturum, et velut carnis ipsius voce utens, ponens praeteritum pro futuro quia per mortem crucis necessario terrenum corpus erat a Deo pro tempore relinquendum, non solum a Deo, verum etiam ab anima sua quae erat unita cum Deo, hoc ipsum prius quam fieret, nobis moriens testaretur. Non enim tradito spiritu caro mortua poterat hoc clamare; alioquin mortuum Christum in veritate quis crederet? Deus non in passionibus hominem, qui in homine secundum carnem dignatus est pati, sed corpus in morte, et juxta legem excessus humani, divinitas cum unita sibi anima, non crucifixum hominem reliquit in poenam, sed exanimem carnem deseruit ad tempus: et tam Christus filius Dei tunc mortuus jacuit in sepulcro, quam idem Christus filius Dei ad inferna descendit; sicut beatus Apostolus dicit: Quod autem ascendit, quid est nisi etiam quod descendit primum in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes coelos (Ephes. IV, 9, 10). Ipse utique Dominus ac Deus noster Jesus Christus unicus Dei, qui cum anima ad inferna descendit, ipse cum anima et corpore ascendit ad coelum; quo et hic et in futuro Deum hominemque perfectum, eumdemque filium Dei, Deum verum in aeterna saecula veneremur. 10. Hunc igitur Dominum Deum meum, secundum magnum pietatis sacramentum, sicut in carne natum, in carne passum, in carne mortuum, in carne suscitatum, in carne elevatum, in carne glorificatum credo atque confiteor: ita ipsum proprie in eadem carne credo esse venturum ad faciendum judicium in vivos et mortuos; atque ab eodem pro merito proprio unumquemque sempiternum habere praemium. Ut autem et hinc nihil cuiquam in suspicione derelinquam, tunc dixi, immo ad objecta respondi, Dominum nostrum Jesum Christum secundum hominem ignorare. Sed nunc non solum dicere non praesumo, verum etiam priorem anathematizo prolatam in hac parte sententiam: quia dici non licet, etiam secundum hominem ignorasse Dominum prophetarum. Causarum vero caeteras quaestiones, aut intentione, aut exhortatione, aut in fraterna collatione protulimus. Ubi si forte sensu magis quam fide discrepavimus, quia longum est ire per singula, secundum hujus epistolae fidem, ita nos illas omnes, sicut ordo Ecclesiae catholicae tenet, aut suscipere aut reprobare testantes, Dominum Christum non aliud profitentes, et aliud habentes in corde, sincerissime confitemur. Sane ad condemnandam a nobis totius haeresis infamiam, quia catholicos nos ex catholicis semper secundum puram conscientiam novimus, anathema omnibus haereticis dicimus. Photino, Ario, Sabellio, Eunomio, Valentino, Apollinari, Manichaeo, et universis contra sanam doctrinam venientibus: quia etsi lapsi sumus lingua vel sensu, non tamen voluntate vel corde, sicut scriptum est: Qui labitur lingua, sed non ex corde: quis est enim qui non delinquit in lingua sua (Eccli. XIX, 16, 17)? Equidem, domini mei venerandissimi et beatissimi sacerdotes, prout potui filius pacis secundum Apostolum dicentem: Qui observaverit totam legem, offendet autem in unum, factus est omnium reus (Jac. n, 10); non in paucis, sed in grandibus offendens, feci me ex toto corde in omnibus reum. Sed in hoc perfectam probavi charitatem eorum qui me persecuti sunt, non tamen gratis; quod tam velociter pleno amore susceptus sim emendatus, quam intentione perfecta et aemulatione insecuti sunt aberrantem. Mihi autem, teste Deo loquor, desiderabilis omnium et optabilis pax est. Quod superest, nunc iterum iterumque deprecamur, date veniam ignoscendo nobis, et impetrate orando pro nobis. Opto vos, patres, in Deum vivere. Ego Leporius libellum meo sensu dictatum, in quo fidem meam, Deo volente, in finem usque tenebo, medullitus exprimere volens coram sanctis episcopis in Ecclesia Carthaginiensi relectum subscripsi.

Ego Domninus hanc fidem teneo, confiteor, huicque subscripsi.

Ego Bonus hanc fidem teneo, confiteor, huicque subscripsi.

Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginiensis oblato a Leporio libello ac relecto subscripsi.

Augustinus episcopus Hipponereiensis regionis oblato nobis a Leporio libello subscripsi.

Florentius episcopus Hipponiensium Diarritorum oblato nobis a Leporio libello subscripsi.

Secundus episcopus ecclesiae Aquensis, sive Megarmitanae, oblato nobis a Leporio libello subscripsi.