Libellus de mysterio baptismatis

This is the stable version, checked on 14 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Libellus de mysterio baptismatis
Saeculo VII

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 102


Libellus de mysterio baptismatis (Magnus Senonensis), J. P. Migne

Libellus de mysterio baptismatis (0981B)

Gloriosissime imperator, innotescere magnitudini vestrae praesumpsimus nos servi vestri, Magnus scilicet et caeteri compares mei, licet indigni episcopi ad Senonicam dioecesim pertinentes, quia praeceptum vestrum humiliter et libentissimo animo susceptum, juxta quod nostra praevaluit exiguitas de mysterio baptismatis, sicut in vestra continetur epistola, admonitionem vestram inquirere vel investigare studuimus, qualiter intelligere vel tenere debuissemus; unde si ausi sumus, immensae clementiae vestrae referimus laudes, eo quod nos de somno stultitiae vel insipientiae excitare dignati fuistis, sicut semper et ubique solliciti estis. Gratias namque omnipotenti Deo et vobis inde nos et plurimi alii eruditiores et meliores esse debemus et sumus. Vestram tamen (0981C)exoramus clementiam, ut nobis indulgeat vestra benignitas, quod per omnia sicut debuimus vobis renuntiare nequivimus, sed etiam hoc quod nobis Patres per illorum reliquerunt exempla, et nos ex nostra exiguitate parte intelligimus ordine subsequamur.

Baptismum Graece Latine tinctio interpretatur, quia ibi homo Spiritu gratiae in melius mutatur. Et propterea infans ter mergitur in sacro fonte, ut sepulturam triduanam Christi trina dimersio mystice designaret, et ab aquis elevatio Christi resurgentis similitudo est de sepulcro. Nullatenus itaque baptismi mysterium perfici potest, nisi sub invocatione sanctae Trinitatis, quia rectum est ut homo qui ad imaginem sanctae Trinitatis creatus est, ad eamdem (0981D)revocetur imaginem.

Catechumenus autem audiens sive instructus interpretatur, ut audiat et discat, antequam ad sacrum accedat fontem, mystica Christianae religionis sacramenta, et tunc discat fidem sanctae Trinitatis et symbolum, et caetera quae Christiana admonet lex.

Scrutinium vero dicitur inquisitio, eo quod per illud exploratur qualiter fides catholica in illorum cordibus retinetur. Et aliter scrutinium a scrutando dicitur, quia tunc scrutandi sunt catechumeni, si rectam jam noviter fidem symboli eis traditam firmiter teneant.

Symbolum Graece Latine indicium et signum, vel collatio interpretatur. Indicium quia per id indicatur (0982B)fidei integritas: signum, quod eo bene retento et intellecto, fideles ab infidelibus discernuntur; collatio, quia in eo apostoli omnem fidei integritatem contulerunt.

Qualiter itaque credere in Deum Patrem omnipotentem, et in Filium ejus Jesum Christum, et in Spiritum Sanctum et caetera qui baptizandi sunt profitentur; quamvis parvuli per se profiteri non possint, tamen per corda et ora tenentium eos fides confitetur catholica, id est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unius essentiae, unius potestatis et sempiternitatis, sine initio et sine fine unus Deus invisibilis, ita in singulis personarum proprietate servata, et substantialiter Trinitas dividi nec personaliter debeat omnino confundi: Patrem ingenitum, Filium (0982C)genitum et natum ex Maria virgine, et crucifixum, et mortuum, et resurrexisse, et ascendisse in coelos, et sedentem a dextris Patris, inde venturum esse in eadem carne judicare vivos et mortuos. Et Spiritum sanctum nec genitum, neque ingenitum, sed procedentem a Patre et Filio. Nec non et unam confitentur catholicam Ecclesiam et communionem omnium sanctorum, id est congregationem omnium fidelium in Christo, atque credunt remissionem peccatorum, et resurrectionem carnis, et vitam post mortem, et regnare cum Christo in saecula saeculorum, amen.

Abrenuntiatio dicitur abominatio sive detestatio, quia ante baptismum unusquisque propter originalia peccata servus est peccati, et ideo abrenuntiat diabolo, qui est princeps peccati, et omnibus operibus (0982D)ejus, et omnibus pompis ejus, id est vitiis, ut damnationem illius aspernetur. Quam abrenuntiationem recte confessio sanctae Trinitatis sequitur, ut ubi abundavit peccatum superabundet gratia.

Insufflantur etenim qui baptizandi sunt a Dei sacerdote, ut ex eis princeps effugetur peccatorum, et Christo Domino paretur introitus, et per illius in sufflationem mereantur accipere Spiritum sanctum.

Exorcismus Graece Latine conjuratio sive sermo increpationis est adversus diabolum; et ideo exoreizatur unusquisque veniens ad baptismum, ut efficiatur templum Dei vivi, qui per naturam suam effectus erat templum diaboli, et recedente diabolo, (0983A)per exorcizationem sacerdotis ingrediatur Christus, et efficiatur habitaculum Dei.

Salem in sacramento baptismatis accipiunt, ut ejus gustu condimentum sapientiae percipiant, neque a sapore Christi desipiant, et sint insulsi et fatui; sed quod habuerunt in se naturaliter insulsum habeant per Christi gratiam per omnia sale conditum.

Tanguntur aures et nares de sputo, et dicitur effeta, id est adaperire; nares tanguntur, ut quandiu vita comes et flatus vitae in naribus et olfactus permanserit, assidue in Christi servitio perduret; et aures similiter tanguntur, ut salutarem doctrinam Christianae religionis ac fidei semper auscultent, et intente audiant, et omnes ridiculosas daemonis suasiones respuant.(0983B) Pectus vero unguitur sancto oleo, ut signo crucis Christianae excludatur diabolo introitus, et Christo Domino paretur ingressus.

Scapulae autem signantur, ut undique templum Dei dicatum ab omni Satanae impedimento muniantur. Et hoc signatur iterum in pectoris et scapulae unctione, ut fiat ei firmitas et bonorum operum perseverantia.

Post sacrae regenerationis lavacrum baptizati candidis induuntur vestimentis, ut surgentis Ecclesiae figurent mysticum mysterium, vel propter gaudium novae regenerationis, vitaeque castitatem, et angelici splendoris decorem.

Tunc demum sacro chrismate, quod Latine dicitur unctio, caput perungitur, ut in regno et sacerdotio (0983C)Ecclesiae delibuti, et Christi nominis gratiam accipiant, et ejus membra qui eos redemit et eorum caput est, effici valeant.

Deinde mystico velamine teguntur, ut intelligant se diadema regni et sacerdotii dignitatem portare, et tunc regiae dignitatis ornamenta et sacerdotalis verticis habeant tegumentum, ut contra vitia sacerdotali velamine muniantur, et virtutum gemmis spiritualiter exornentur, et unctione sacrosancti chrismatis liniantur, ut sanctae Trinitatis habitaculum effici mereantur.

Peractis autem omnibus baptismatis sacramentis, (0984A)novissime per manus impositionem a summo sacerdote septiformis gratiae spiritum accipiunt, ut corroborentur in fide recta per Spiritum sanctum. Et ideo fit manus impositio, ut per benedictionem advocetur et invitetur Spiritus sanctus. Denique sciendum est quia sicut caetera baptismatis sacramenta per sacerdotes visibiliter fiunt, et per Dominum invisibiliter consecrantur, ita et Spiritus sancti gratia per impositionem manuum episcoporum fidelibus traditur et a Domino confirmatur.

Postremo corpore et sanguine Dominico communicantur, ut illius membra efficiantur qui pro eis passus est, et resurrexit, et per visibilem panem et vinum pascatur anima cibo invisibili, sicut ipse Dominus ait: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus (0984B)vere est potus: et qui manducat carnem meam et sanguinem meum bibit, in me manet et ego in illo. Morem istum accipiendae eucharistiae a Domino traditum Ecclesia tenet, ut cum aqua et Spiritu sancto quis renascitur, corpore Domini pascatur et sanguine ejus potetur, ut in corpore Christi traditus, et ille in Christo maneat, et Christus in eo.

Sic desinit codex Sequerianus, Andegavensis vero S. Albini addit sequentia:

A parvulo enim recens nato usque ad decrepitum senem sicut nullus est qui non peccato moriatur in baptismo, sed parvuli tantum originali, majores autem etiam his omnibus moriuntur peccatis quaecunque male vivendo addiderunt, et illud quod nascendo traxerunt.(0984C) Sacramentum enim baptismi est quod habet qui baptizatur, et sacramentum dandi baptismi est quod habet qui ordinatur. Sicut autem baptizatus si ab unitate recesserit, sacramentum baptismi non amittit: nulli enim sacramento injuria facienda est. Si discedit a malis, utrumque discedit; si permanet in malis, utrumque manet. Sicut ergo acceptatur baptismus, quem non potuit amittere qui ab unitate discesserat, sic acceptandus est baptismus, quem dedit ille qui sacramentum dandi cum discederet non amisit.