Libellus de eleemosyna

This is the stable version, checked on 19 Septembris 2021. Template changes await review.


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Libellus de eleemosyna
1216

editio: Migne 1855
fons: Corpus Corporum

InnIii.LiDeEl 217 Innocentius III-1216 Parisiis J. P. Migne 1855 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

CAPUT PRIMUM. Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI).

Nemo dignius posset eleemosynam commendare, quam ipsa Veritas commendavit, quae per eleemosynam asserit universa mundari. Unde bene congruit nomen effectui, et interpretatio veritatis. Nam eleemosyna dicitur ab elimino, vel ab eli, quod est Deus, et moys, quod est aqua; quia Deus per eleemosynam maculas peccatorum eliminat, et sordes abluit vitiorum. Eleemosyna quidem est, indigenti pietatis intuitu subvenire; cujus quantus sit fructus, Scriptura sacra demonstrat. Nam eleemosyna mundat, eleemosyna liberat, eleemosyna redimit, eleemosyna protegit, eleemosyna postulat, eleemosyna impetrat, eleemosyna perficit, eleemosyna benedicit, eleemosyna justificat, eleemosyna resuscitat, eleemosyna salvat.

Audi de singulis exempla per ordinem, et ordinate ad exempla per singula, ut fructum eleemosynae consequaris. Date, inquit, Dominus eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Ecce qualiter eleemosyna mundat. Raphael angelus ad Tobiam: « Bona est, inquit, oratio cum jejunio et eleemosyna, magis quam thesauros auri recondere: quoniam eleemosyna a morte liberat; et ipsa est quae purgat peccata, et facit invenire vitam aeternam (Tob. XII). » Ecce qualiter eleemosyna liberat. Daniel autem dixit ad Nabuchodonosor: « Placeat tibi consilium meum, rex, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum, forsitan ignoscet Deus delictis tuis (Dan. IV). » Tobias vero, quia pergens « per omnem cognationem suam, dividebat unicuique prout poterat de facultatibus suis, esurientes alebat, nudisque vestimenta praebebat, et mortuis sepulturam sollicitus impendebat, » cum rex jussisset illum occidi, « fugiens nudus latuit, quia multi diligebant eum (Tob. I). » Ecce qualiter eleemosyna protegit. « Absconde, inquit, eleemosynam in sinu pauperis, et ipsa orabit pro te (Eccli. XXIX); » quia « ignem ardentem aqua exstinguit, et eleemosyna resistit peccatis (Eccli. III). » Ecce qualiter eleemosyna postulat. « Cornelius autem centurio, vir religiosus et timens Deum, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper, vidit in visu manifeste angelum Dei dicentem sibi: Orationes tuae, et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei (Act. X). » Ecce qualiter eleemosyna impetrat. Dominus quoque dicit: « Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum multum in coelis (Matth. XIX). » Ecce quomodo eleemosyna perficit: « Anno tertio, dicit Dominus, separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas, venietque Levites, qui aliam non habet possessionem tecum, et peregrinus et pupillus, ac vidua, qui intra portas sunt, et comedent et saturabuntur, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris (Deut. XIV). » Ecce qualiter eleemosyna benedicit. « Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi, cornu ejus exaltabitur in gloria (Psal. CXI). » Ecce qualiter eleemosyna justificat. Cum Tabitha, quae plena erat bonis operibus et eleemosynis, obiisset, « circumsteterunt Petrum omnes viduae flentes, et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat eis; qui ponens genua oravit et dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos, et viso Petro resedit (Act. IX). » Ecce qualiter eleemosyna resuscitat: « Stans autem Zachaeus dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum, Domine, do pauperibus, et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Ait Jesus ad eum: Quia salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae. Venit enim Filius hominis quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX). » Ecce qualiter eleemosyna salvat.

CAPUT II. Effectus eleemosynae ex sacrae Scripturae testimoniis multifariam probari.

Sunt quoque et alii plures eleemosynarum effectus, quos ex subjectis testimoniis poteris cognoscere. Quid ergo sollicitus quaeris, cur anxius investigas, quid faciendo promerearis vitam aeternam? Dominus in judicio pietatis opera commendavit, pro quibus ipse misericordibus regnum largietur aeternum. « Venite, inquit, benedicti Patris mei, possidete regnum paratum vobis a constitutione mundi; esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et cooperuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere, et venistis ad me. Amen dico vobis, quandiu fecistis uni de minimis his fratribus meis, mihi fecistis (Matth. XXV). » -- « Beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V); » nam « in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII). » Dives ille, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, quia non est misertus mendico nomine Lazaro, qui jacebat ad januam ulceribus plenus, cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat, mortuus est, et sepultus in inferno. Unde cum ipse post mortem misericordiam implorasset « :Pater, inquiens, Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma, » misericordiam obtinere non potuit, quoniam ante mortem misericordiam noluit exhibere. Propter quod Abraham illi respondit: « Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Et in his omnibus, inter nos et vos chaos magnum firmatum est (Luc. XVI). » Servus ille, qui noluit misereri conservo suo, sicut dominus fuerat illi misertus, traditus est tortoribus quoadusque debitum redderet universum (Matth. XVIII). Sed et diviti illi, qui cogitabat ampliare horrea, et illic uberes fructus congregare, Dominus ait: « Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti cujus erunt? » (Luc. XII.) Sic est qui thesaurizat sibi, et non est dives in Deum. Propterea Dominus praecepit: « Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in coelis (ibid.). » Et alibi: « Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI). » Idem in lege mandavit: « Si unus de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis tuae, in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum, sed aperies eam pauperi (Deut. XV). » Item: « Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae. Idcirco praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra (Ibid.). » Nam juxta Joannis apostoli testimonium: « Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? » (I Joan. III.) Hujus mandati memor erat, qui exsecutor, beatus Job, dicens: « Oculus fui caeco, et pes claudo, pater eram pauperum, et moerentium consolator (Job XXIX). » -- « Si negavi, quod volebant, pauperibus, et oculos viduae exspectare feci. Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea? Quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meae ingressa est mecum. Si despexi praetereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem? Si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est? » etc. (Job XXXI.) Hinc ait Dominus per prophetam: « Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam. Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris (Isa. LVIII). » Audisti praeceptum ad meritum, audi promissum ad praemium. « Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et salus tua coram te orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te. Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: Ecce adsum. Item cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tuae erunt sicut meridies, et requiem dabit tibi Dominus tuus semper, etc. (Ibid.). » Commendatur vidua Sareptana, pro eo quod pavit Eliam. Et ex illa die hydria farinae non defecit, et lechitus olei non est imminutus, usque in diem qua dedit Dominus pluviam super terram (III Reg. XVII). Commendatur Abdias, qui centum prophetas quinquagenarios et quinquagenos abscondit et pavit. Unde liberatus ab igne, donari meruit spiritu prophetiae (I Reg. XVIII). Commendatur hospitalitas in Abraham et Lot, qui etiam angelos hospitio receperunt (Gen. XVIII). Commendatur in Maria et Martha, quae ante sex dies Paschae fecerunt coenam Jesu (Joan. XII). Commendatur in duobus discipulis euntibus in Emmaus, qui in fractione panis Dominum cognoverunt (Luc. XXIV). Paulus apostolus collectas faciebat in gentibus, ut eas mitteret sanctis in Jerusalem (I Cor. XVI). Attende quod Dominus non tam fecit divites propter pauperes, quam pauperes propter divites; quia plus proficit pauper diviti, quam dives pauperi. Dives enim dat pauperi eleemosynam temporalem, pauper autem retribuit diviti mercedem aeternam. Unde Salomon: « Foeneratur Domino, qui miseretur pauperi, et vicissitudinem reddet ei (Prov. XIX). » Et alius item sapiens: « Eleemosyna viri, quasi sacculus cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit, et postea resurget et retribuet illis retributionem, unicuique in caput illorum, super scutum potestatis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit (Eccli. XVII). Attende quoque, quod in caeteris rebus, quae charius diligitur, diligentius custoditur: qui vero plus diligit eleemosynam, eam amplius elargitur. Tale quidem est debitum charitatis, quod quanto plus solvitur, tanto magis debetur. Porro cum eleemosynam das in terra, reponis illam in coelo; et cum eleemosynam alteri tribuis, eam tibi custodis. Unde per eleemosynam sic alii praestas subsidium, quod tibi comparas meritum; sic subvenis alteri, quod proficis tibi. Nihil de rebus temporalibus universis tecum ex hac vita portabis, praeter eleemosynam solam, quam per manus pauperum praemittis in coelum: Nihil enim, ut dicit Apostolus (I Tim. VI), intulimus in hunc mundum, haud dubium, quia nec auferre quid possumus. » -- « Nudus, ait alius, egressus sum de utero matris meae, nudus revertar illuc (Job I). » Cum autem pauperibus erogas, thesaurizas in coelis, teste Veritate, quae dicit: « Thesaurizate vobis thesauros in coelis, ubi fures nec effodiunt, nec furantur, ubi nec aerugo, nec tinea demolitur (Matth. VI). » Quid ergo gratius, aut quid charius eleemosyna, quae non deserit dantem, cum caetera deserant retinentem? In illo cui datur sitim exstinguit, famem expellit, nuditatem operit. In eo vero qui dat, reatum exstinguit, culpam expellit, operitque peccatum. O quam digna recompensatio, ut pro eo quod eleemosyna nuditatem corporis tegit in alio, iniquitatem mentis tegat in te. « Beati enim, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI). »

CAPUT III. Eleemosynam in peccatis factam non valere ad meritum, nec suum effectum sortiri, esse tamen praeparatoriam ad gratiam Dei consequendam.

Verum, si tantae virtutis est eleemosyna, vel potius tanta est eleemosynae virtus, faciant igitur homines quaecunque libuerint, et eleemosynis duntaxat insistant, securi de veritate qua dicit: « Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. II). » Nunquid ergo facientibus eleemosynas omnia munda sunt, ebriosis, adulteris, homicidis, caeterisque vitiorum sordibus involutis? Licenter ergo suas exerceant turpitudines, et peragant voluptates, si eleemosyna sufficit ad redimenda peccata, si sufficit ad emundanda delicta? Absit omnino, quia teste Scriptura: « Quidquid immundus tetigerit, immundum erit! » (Lev. XV). Nam et cum Sapiens praemisisset: « Exorare, et facere eleemosynam ne despicias, » statim adjunxit. « Ne dicas in multitudine munerum meorum respiciet Deus, et offerente me Deo altissimo, suscipiet munera mea (Eccle. VII). » Non enim offerentes a muneribus placent, sed munera ab offerentibus. Unde legitur quod « respexit Deus ad Abel et ad munera ejus (Gen. IV). » Prius dixit: Ad Abel, et postea dixit, Ad munera; quia Deus magis attendit modum in facto, quam factum in modo, id est quomodo aliquid fiat, quam quid aliquo modo fiat. Attende prudenter quod dicit Apostolus: « Si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (Rom. XIII). » Vera igitur eleemosyna de vera charitate procedit. Nam secundum charitatis mandatum hoc est: « Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII). » Ad quod pertinet illud: « Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis (Matth. VII). » Sicut ergo volumus nobis ab aliis in nostris necessitatibus subveniri; sic et nos debemus aliis in suis necessitatibus subvenire, ut sicut nos, ita proximos diligamus. Nisi enim ramus eleemosynae de charitatis radice procedat, non habet pinguedinem vel humorem, ut suavem vel maturum fructum producat. Nam vera eleemosyna, fructus est charitatis. « Charitas autem operit multitudinem peccatorum (I Petr. VI). » De qua Veritas ait: « Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII). » Eleemosyna quae de charitate procedit, ipsa profecto mundat a vitiis, et redimit a peccatis.

Sed forte oppones quod Cornelius centurio nondum fidem mediatoris habebat, sine qua justus esse non poterat, quia « justus ex fide vivit (Rom. I); » nec « sine fide poterat charitatem habere, cum sine fide impossibile sit placere Deo (Hebr. II); » fide, inquam, mediatoris Dei et hominum Jesu Christi. Nam qui praeibant et qui sequebantur, clamabant, dicentes: « Hosanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XVIII). » Qui tamen Cornelius per eleemosynas meruit, et ad sacramentum fidei et ad fidem sacramenti venire, quemadmodum angelus ei dixit: « Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei (Act. X). » Ideoque praecepit ut accerseret Simonem Petrum, qui veniens jussus in spiritu, catechizavit eum et baptizavit (ibid.). Praeterea, cum Nabuchodonosor esset iniquus, frustra dedisset ei consilium Daniel, ut peccata sua redimeret eleemosynis, nisi per eleemosynas posset a suis iniquitatibus liberari (Dan. IV). Item cum juxta Raphaelis angeli testimonium eleemosyna tantae sit efficaciae (Job XII), ut a morte liberet et purget peccata, nec hoc de temporali morte possit intelligi, cum omnes omnino necessitati moriendi simus addicti, ex quo primus homo poenam comminationis illius incurrit: « Quacunque die comederis, morte morieris (Gen. II). » Nam et « proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro omnibus tradidit illum (Rom. VIII), » haud dubium quin ad mortem. Quia « factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Phil. II). » Restat igitur ut illud angelicum de morte intelligatur aeterna; sive culpae, quae praecedit ut causa; sive gehennae, quae succedit ut poena. Sic ergo eleemosyna liberat hominem a morte animae, qualicunque duntaxat sano accipias intellectu. Non autem ab ea morte, quae animae non debetur, cum hoc non sit magnae virtutis, neque potentis efficaciae. Liberat igitur hominem a morte, quae animae debetur. Porro mors animae non debetur, nisi tantum iniquis, qui mortalibus sunt irretiti peccatis. Tales ergo per eleemosynas a morte animae liberantur. Ab his autem quaestionum angustiis, illa potest te distinctio liberare, quod sicut quaedam praeparatoria sunt ad culpam, ita quaedam praeparatoria sunt ad gratiam. Praecedit enim in homine justo quaedam maligna suggestio, et succedit quaedam improba delectatio; quae, licet nondum sit mortalis, sed venalis, debilitat tamen animum et praeparat ad consensum, qui cum accedit, facit hominem peccare mortaliter, cum et ipse sit mortale peccatum. In his enim quotidie secundum spiritum renovamur, quae semel ad litteram in primo homine praecesserunt. Serpens enim, id est concupiscentia suggerit originaliter. Mulier, id est delectatio comedit venialiter. Vir, id est ratio consentit mortaliter. Sic et in homine impio quaedam praeparatoria praecedunt ad gratiam, quae mollificant animum, sicut ignis ceram, (Psal. LXVII), ut imaginem sigilli, hoc est similitudinem Dei per impressionem gratiae supervenientis accipiat. Propter quod legitur: « Interim fac quidquid boni potes, ut Deus cor tuum illustret ad poenitentiam. » Talis enim timor servilis, de quo licet dicatur, quod « timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV), » dicitur tamen de ipso, quia timor Domini peccatum expellit, et qui sine timore est, justificari non potest. Cum ergo timor Domini sit initium sapientiae (Eccle. I), profecto praeparatorius est ad gratiam, et ipse sicut cetam filum, charitatem praevius introducit, quemadmodum dicitur per prophetam: « A timore tuo concepimus et peperimus spiritum salutis (Isa. XXVI). » Sic eleemosyna praeter charitatem, vel potius ante charitatem donata, proficit quidem, etsi non sufficit; praeparatoria, licet non promeritoria gratiae vel salutis; per quam tamen pervenitur ad gratiam et salutem. Reddit enim hominem habilem, reddit aptum, reddit idoneum, velut sitientem, velut anhelantem, velut appropinquantem ad fontem gratiae salutaris; per quem liberatur a morte, mundatur a culpa, redimitur a peccato.

CAPUT IV. Eleemosynam jejunio et oratione esse meliorem, nec quemquam ab ea excusari.

Bonum est jejunium, sed melior est eleemosyna, quia quod jejunium subtrahit, eleemosyna tribuit. Alioquin quod jejunium subtrahit voluptati, reponit cupiditati. Qui vero dat eleemosynam, quodcunque sibi subducit, alii totum impendit. Per jejumum enim affligitur caro propria, per eleemosynam vero reficitur aliena. Illud praestat esuriem, ista vero satietatem procurat. Rursum, bonum est orare, sed melius erogare; quoniam eleemosyna agit utrumque, descendens ad proximum, et ascendens ad Deum. Audi super hoc sententiam Sapientis: « Conclude eleemosynam, inquit, in corde pauperis, et ipsa pro te orabit ad Dominum (Eccli. XXIX). » Non enim desistit orare, qui non desinit bene agere, cum melius sit orare opere, quam sermone. Sed dices: Ego sum pauper, egenus, et inops (Apoc. III), non habeo panem, non habeo vestem, non habeo stipem, ut quidquam valeam erogare. Verum attende quod apud Deum sufficit bona voluntas, ubi deest opportuna facultas. Nec tam attendit in munere quantitatem, quam devotionem in opere; pensans magis ex quanto, quam quantum. Respiciens enim Jesus, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium divites. Vidit autem quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo, et dixit: « Amen dico vobis quia vidua pauper plus quam omnes misit. Nam hi omnes ex abundanti sibi miserunt, in munera Dei; haec autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum, quem habuit, misit (Marc. XII). » Hinc alibi Dominus ait: « Quicunque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae, tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam (Matth. X). » Unde Tobias: « Quomodo poteris, esto misericors. Si multum tibi est, abundanter tribue; si exiguum, etiam exiguum illud libenter impartiri stude. Praemium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis. Quoniam eleemosyna ab omni peccato, et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras. Fiducia magna erit coram Deo eleemosyna omnibus facientibus eam (Tob. IV); » non ergo se paupertas excuset, quia sufficit ut voluntas sit dives, ubi facultas est pauper.

CAPUT V. Eleemosynae faciendae quisnam debeat esse ordo, modus, causa et finis.

Restat modo ut circa eleemosynam quatuor diligenter attendas, videlicet causam et finem, modum et ordinem. Causam, ut fiat ex charitate; finem, ut fiat propter beatitudinem; modum, ut fiat ex hilaritate; ordinem, ut fiat secundum regulam.

Ex charitate quidem danda est eleemosyna; quia sicut arbor ad fructum, ita charitas se habet ad eleemosynam. « Non enim potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere (Matth. VII). » Propterea dicit Apostolus: « Si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII). » Non ergo se quisquam frustra decipiat, ut aestimet eleemosynam sine charitate sibi posse sufficere ad salutem. Licet ad tria valeat eleemosyna extra charitatem distributa. Vel ad habilitatem suscipiendi gratiam, vel ad mitigationem aeternae poenae, vel ad obtinendum bonum aliquod temporale. Cum ergo quis erogat eleemosynam, debet eam propter aeternam beatitudinem erogare, non propter favorem mundanum, vel propter humanam retributionem. Unde Veritas inquit in Evangelio: « Cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextra tua: ut sit eleemosyna tua in abscondito, et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi (Matth. VI). » Non est contrarium quod Dominus alibi ait: « Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V). » Primo, quia et intentio potest existere in abscondito, et operatio in aperto; ut propter intentionem absconditam, nesciat sinistra quid faciat dextra. Et propter operationem apertam, videntes opera bona glorificent Patrem. Secundo, quia nemo debet facere opus bonum, ut ipse glorificetur ab hominibus, sed ut homines glorificent Deum. Unde primum prohibetur, secundum praecipitur.

Rursus alibi Veritas ait: « Cum facies prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos aut fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio (Luc. XIV). » Propter quod alibi dicitur: « Ite, et edite pinguia, et bibite mustum, et mittite partem his qui non praeparaverunt sibi (II Esdr. VIII). » -- « Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos et caecos, et beatus es, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in retributione justorum (Luc. XIV). » Hic finis, haec merces, hoc praemium, propter quod facienda est eleemosyna. Porro danda est eleemosyna non ex tristitia, sed cum hilaritate. Non cum mora, sed cum velocitate. Juxta quod docet Apostolus dicens: « Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX). » Et iterum: « Qui praeest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate (Rom. XII). » Nam super omnia vultus accessere boni. Nec putes esse contrarium, quod a quodam dicitur Sapiente: Da quod te doleat. Voluit enim per hoc datum commodare magnificum, vel potius ad datum magnifieum invitare. Noli propter tristem vultum totum amittere meritum, sed propter hilarem faciem gratam acquire mercedem. Benedictionem rei, cum potes, impende, cum vero non potes, benedictionem verbi redde. « Non exasperes pauperem, neque conturbes eum (Eccli. IV), » memor ejus quod legitur et mandatur: « Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali. Nonne ardorem refrigerat ros? Sic et verbum bonum melius quam datum. Nonne ecce verbum super datum bonum, et utrumque cum homine justificato? Stultus acriter improperabit, et datum indisciplinati tabescere facit oculos (Eccli. XVIII). » Porro, bis dat, qui cito dat. Unde non differas bene facere; quia « spes quae differtur, affligit animam (Prov. XIII). » -- « Cor inopis ne afflixeris, et non protrahas datum angustiati (Eccli. IV). » -- « Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas pauperi porrige. Non defrauderis a die bono, et particula boni doni non te praetereat. Memor esto, quia mors non tardabit. Unde sine dilatione fac bonum dum potes, quia forte cum volueris facere bonum, non poteris, et in tuis bonis alius luxuriabitur (Eccli. XIV). » Ad hoc spectat, quod secundum Joannem Jesus ait Judae: « Quod facis fac citius. Quidam enim putabant, eo quod loculos habebat Judas, quod dixerit ei Jesus, ut egenis aliquid daret (Joan. XIII). » Unde namque potuissent illud putare, nisi frequenter audivissent Jesum Judae dicentem, ut cito daret egenis? Noli ergo bonum quod concepisti differre, quoniam a mane usque ad vesperam mutabitur tempus, et mens rapitur in diversa. Nec dimittas illud exsequendum haeredi; quia vix tibi laudem, nedum mercedem rependet. Caeterum in eleemosyna danda serva regulam ordinatam.

Triplex enim eleemosyna est, cordis videlicet, oris et operis. Ex corde datur per compassionem, ex ore per correctionem, ex opere per largitionem. De primo dicit Apostolus: « Quis infirmatur et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI)? » Multum enim consolamur afflictos, cum compatimur patientibus, et dolentibus condolemus. De secunda Veritas ait: « Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et eum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum (Luc. XVII). » Erranti non modicum subvenisti, si correctum ad rectitudinem revocasti. De tertia dicit propheta: « Frange esurienti panem tuum, et egenos, etc. (Isa. LVIII). » Tu inducis illum in domum terrenam, et ipse te inducet in aulam coelestem. Verum haec triplex eleemosyna danda est ordinate. Primo nobis, secundo proximis. Crudelis est enim et fatuus, qui alii compatitur, et sibi non miseretur; qui alium castigat, et se non emendat; qui alii subvenit, et se despicit. Econtra praecipitur: « Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX). » -- « Ejice primo trabem de oculo tuo, et tunc ejicies festucam de oculo fratris tui (Matth. VII). » -- « Cum videris nudum operi eum, et carnem tuam ne despexeris (Isai. LVIII). » Ergo tibi ipsi primo de eleemosynam misertus tui. Corripe teipsum, subveni tibi; quoniam « qui sibi nequam est, cui bonus erit? » (Eccli. XIV.) Scias te ergo culpabiliter durum, et dure culpabilem, si corporalem amici tui deploras mortem, et spiritualem animae tuae mortem non defleas. Post te da proximis eleemosynam, et in eis quoque ordinem serva, praeferens fideles, domesticos, propinquos. Propter quod dicit Apostolus: « Operamini bonum ad omnes, maxime ad domesticos fidei (Gal. VI). » Nam hoc exigit charitas ordinata, de qua dicit sponsa in Canticis: « Introduxit me rex in cellam vinariam, et ordinavit in mecharitatem (Cant. II). » Sed inter hos praeferendi sunt justi, si caeterae circumstantiae pares existant. Unde forsitan oppones quod Dominus ait: « Omni petenti te tribue (Luc. VI); » neminem enim excepit, qui omnes inclusit. Propter quod alibi dicit: « Diligite inimicos vestros, benefacite, etc., et orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Ibid.). » Diligite corde, orate ore, benefacite opere. Sicut Pater vester coelestis « solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V). » Cum enim omnis homo tam bonus quam malus nobis ratione naturae sit proximus, et ex praecepto divino teneamur diligere proximos sicut nos ipsos: profecto videtur, quod passim omni homini teneamur indigenti cum possumus subvenire, et cum majoris meriti videatur, inimicis benefacere quam amicis, juxta sententiam Veritatis dicentis: « Si diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne publicani hoc faciunt? » (Ibid.) Itemque Tobias: « Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Ita enim fit ut nec a te avertatur facies Domini (Tob. IV). » Econtra Veritas ipsa testatur: « Quicunque recipit justum in nomine justi mercedem justi accipiet (Matth. X). » Non dicit indiffinite, qui recipit hominem, sed determinate, « qui recipit justum » quemadmodum alibi legitur: « Desudet eleemosyna in manu tua, donec invenias justum cui des (Eccli. XII). » Hinc alibi dicit Scriptura: « Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa. Benefac justo, et invenies retributionem magnam; et si non ab ipso, certe a Domino. Non enim est ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynam non danti; quoniam et Altissimus habet peccatores odio, et misertus est poenitentibus. Da misericordi, et ne recipias peccatorem, et impiis, et peccatoribus redde vindictam. Da bono, et ne receperis peccatores. Benefac humili, et ne dederis impio (Ibid). » Item Tobias: « Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue: et noli ex eis manducare et bibere cum peccatoribus (Tob. IV). »

Multum ergo contingeret eleemosynam retardari, si semper oporteret inter bonos et malos discerni. Sed cur in eleemosyna danda non praeferas justum iniquo, cum ipse tibi meritis et precibus suis plus valeat apud Dominum promereri? Sane benefaciendum est et bonis et malis, et justis et impiis, et amicis et inimicis, cum necessitas exigit, et facultas permittit; sed in talibus ponderandae sunt circumstantiae, ut possit discerni, quando, et quomodo, et ubi, et cui magis debeat subveniri. Contingere enim potest, ut aliquando magis subveniendum sit malo, quam bono, si videlicet majori premitur egestate, praesertim cum absque periculo non potest subventio prorogari. Et licet magni fit meriti benefacere inimicis, quia tunc maxime propter Deum animo vis infertur; unde: « A diebus Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud (Matth. XI). » Si tamen parentes indigeant, eis credo potius succurrendum, propter illud speciale mandatum: « Honora patrem tuum, et matrem tuam (Exod. XX). » Quod non tantum ad reverentiam exhibendam, quantum ad impensam praestandam creditur promulgatum. Licet ergo benefaciendum sit generaliter omnibus proximis, amplius tamen bonis quam malis, justis quam impiis, nisi regulae generali detrahat aliqua specialis exceptio, circumstantiis ponderatis, quemadmodum praelibavi. Illud autem quod legitur: Desudet eleemosyna tua in manu tua, donec invenias justum cui des (Eccli. XII), juxta litterae circumstantiam pertinet ad exhibendam decimam sacerdoti, ut is sit litterae sensus: Donec invenias justum cui des, id est sacerdotem cui debes. Nam sacerdos praeter praeceptum justus esse tenetur, propter officium, quamvis in quibusdam codicibus sit justum. Judaei vero tres decimas dividebant, quas et eleemosynas appellabant, de quibus ad praesens non est disserendum. Quod autem alibi legitur: « Da misericordi, et ne suscipias peccatorem; » et iterum: « Benefac humili, et ne dederis impio (ibid.), » sane debet intelligi, juxta regulam illam: Sic diligendi sunt homines, ut eorum non diligantur errores. Unde peccator prohibetur suscipi, et impio dari vetatur, videlicet ne per susceptionem vel dationem hujusmodi foveatur impius in peccato. Non ergo subveniendum est talibus occasione fovendae culpae; sed subveniendum est eis ratione sustentandae naturae.

Caeterum solerter attende, quod nisi dederis eleemosynam cordis, Deus non acceptat eleemosynam operis, ipso attestante qui ait: « Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis Pater coelestis delicta vestra. Si autem non dimiseritis, nec Pater vester vobis dimittet (Matth. VI). » Sic enim docuit et praecepit orare: « Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Ibid.). » Propter quod in eodem sermone ipse praeceperat: « Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, repone ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V). » Vides aperte, quod Deus non approbat munus operis, nisi prius offeras munus cordis. Eleemosynam vero cordis prudenter impendis, cum aut offendenti dimittis, aut satisfacis offenso, ut nec ille contra te rancorem vel odium in corde retineat, nec tu contra ipsum retineas rancorem vel odium in corde. Unde ad utrumque sensum potest referri, quod dicitur: « Quia frater tuus habet aliquid adversum te, » sive quod ille contra te habet causam rancoris vel odii, quia tu illum forsan offendisti; in quo casu tu ei satisfacere debes, ut reconcilieris eidem. Sive quod ille contra te commisit offensam, propter quam tu moveris rancore vel odio contra eum; in quo casu tu ei debes dimittere, ut reconcilies eum tibi. Rancorem enim cordis et odium, sive postulet, sive non postulet veniam, sive satisfaciat, sive non satisfaciat, de offensa debes omnino dimittere, cum ex praecepto divino tenearis diligere inimicum. Unde Joannes apostolus ait: « Qui fratrem suum odit, homicida est (I Joan. III). » Optima igitur eleemosyna est indulgere peccantibus, dimittere debitoribus, et miseris misereri. De qua Veritas ait: « Dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI). » -- « Misericordiam autem volo, non sacrificium (Matth. IX). » -- « Misericordiam namque superexaltat judicium (Jac. II); » et: « Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V). »

Restat dicendum, de quibus sit eleemosyna facienda. Videtur profecto de his quae juste possides, et rationabiliter acquisisti, secundum illud Sapientis: « Noli offerre munera prava: non enim suscipiet illa Deus (Eccli. XXXV). » Item: « Qui offert sacrificium de rapina pauperis, ac si victimet filium in conspectu patris (Eccli. XXXIV). » Rursus: « Non offeras in domo Domini Dei tui pretium carnis, aut mercedem prostibuli (Deut. XXIII). » Multa sunt talia in Scripturis, sed ista sufficiunt; quia « in ore duorum aut trium testium stat omne verbum (Deut. XVII). » Contrarium autem videtur Dominus in Evangelio docuisse: « Facite, inquiens, vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI). » In Ecclesiastico quoque legitur: « Noli avarus esse in divitiis injustis (Eccli. V). » Verum inter ea quae acquiruntur injuste, quaedam sunt in quibus transfertur dominium, quaedam in quibus non transfertur. De illis ergo in quibus transfertur dominium, ut in negotiatione, militia et hujusmodi licite potest eleemosyna erogari, quia, cum effecta sint tua, licet offenderis illicite acquirendo, jam tamen quasi de tuis, licite poteris erogare. De illis autem in quibus dominium non transfertur, ut de furto, rapina sacrilegio et usura, non licet eleemosynam erogare; quia, cum sint aliena, non tua, teneris ea his, quorum sunt, restituere, non autem ea invitis dominis contrectare. Unde Zachaeus bene distinxit: « Ecce, inquit, dimidium bonorum meorum do pauperibus, et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum (Luc. XIX). » Quod autem de mammona iniquitatis in Evangelio (Luc. XVI), et quod de divitiis injustis in Ecclesiastico (cap. XIV) legitur, ad illas acquisitiones injustas, in quibus transfertur dominium, refertur, de quibus licite potest eleemosyna erogari: quamvis et alio modo sane possint intelligi, sed ad praesentem libellum ille non pertinet intellectus. Alias autem auctoritates ad eas referas acquisitiones injustas, in quibus dominium non transfertur: licet de mercede prostibuli soleant scholastici disputare, quae si transire dicatur in dominium meretricis (Deut. XXIII), dicendum est sane, quod ratione mysterii, sicut et pretium canis, in domo Domini prohibetur offerri. Quia vero « non auditores legis, sed factores justi sunt apud Deum (Rom. II), » rogo te, frater, et hortor, et precor, et moneo, quisquis es, Christiane, si vis esse quod diceris, ut studeas facere quod audisti, tenens pro certo, quod eleemosyna quae datur « de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I), » magnam praestat fiduciam apud Altissimum, et ipsa contra omne periculum salutaris est medicina.

CAPUT VI. Ad eleemosynam sicut ad quodlibet bonum opus, necessario requiri perseverantiam.

Quoniam autem nec eleemosyna, nec jejunium, nec oratio Deo placere, vel homini esse meritoria ad vitam beatam possunt, sine perseverantia, idcirco vel pauca hic de virtute perseverantiae connectenda sunt. Et in primi sequentibus auctoritatibus monetur quilibet ad perseverantiam. Ait namque Dominus noster Jesus Christus: « Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X); » et alibi: « Si perseveraverit usque in finem pulsans, dico vobis, etsi non dabit ei, surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen illius surgens, dabit ei quotquot habet necessarios (Luc. II). » Et Apostolus ait: « Omnes in stadio currunt, sed unus accipit bravium (I Cor. IX). » Et « qui legitime certaverit, coronabitur (II Tim. II). » Et alibi dicitur, quod Dominus judicat fines terrae (Psal. IX). Et « ubi ceciderit arbor, sive ad austrum, sive ad aquilonem, ibi erit (Eccle. XI). » Finis enim, non pugna coronat. Ex hoc procedendum est sic: Non est magnum sic inchoare bonum, sed consummare perfectum. Multi aggrediuntur magna, sed deficiunt in via; multi exeunt Sodomam, sed retrospiciunt (Gen. XIX); multi egrediuntur Babylonem, sed morantur in via, nec perveniunt ad aeternam pacis civitatem. Nec perseverantia piget aggredi magna, nec fatigat inchoatum. Haec firmat nutantem, haec coronat pugnantem, haec ducit ad bravium, haec ad portum; haec dat formam operi, regulam actioni; haec est talaris tunica Joseph, in finem vitae pertingens (Gen. XXXVII); haec est tunica sacerdotalis, usque ad pedes perveniens (Exod. XXVIII); haec est cauda hostiae, quam tenemur Deo offerre (Levit. III); haec est calcaneus bonae operationis, quam contra serpentis morsus debemus observare (Gen. III). Haec est virtus quae pro oratione ad Deum allegat, quae omne votum bonum informat, qua laureantur martyres, qua coronantur virgines; haec est quae res difficiles reducit ad facilitatem, quae omnem vincit difficultatem; haec est vestis sine ruga, tunica sine macula (Ephes. V); haec est quae bonam actionem facit unicolorem, virtutem uniformem.

Et notandum quod quaedam perseverantia est temporalis, ut ita loquar, quaedam finalis. Temporalis est, quae ad tempus viret, et in tempore perversitatis effloret, feno comparabilis, quod nunc virescit, nunc in clibanum mittitur (Luc. XII): nunc floret, nunc conteritur, nunc consequen moritur (Jac. I). Hic « flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet (Job XIV). » Finalis vero perseverantia est, quae durat usque in finem. Haec est fons vivus, hortus signatus (Cant. IV), cui non communicat alienus, qui semper fluit, semper scaturit labores fideles, ut hanc habeant claustrales, ut hanc retineant virgines, ut hac se informent viduae, et in hac omnes requiescant. Diabolus quandoque hominem irritat ad bonum, ut de bono gravius malum eliciat. Contra hunc daemonis insultum valet perseverantia, ut de bono fine bona claudantur initia. Bona enim inchoare, et malo fine concludere, est monstruosa confingere. Illa enim actio chimaera est, quae initium habet a ratione, finem vero a sensualitate. Cum enim sic agitur: humano capiti cervicem pictor depingit equinam, et sic varias inducit infructuosasque plumas. Cave ergo, o homo, ne actio tua monstra pariat, neque gignat praestigia. Enormis enim fructus viventis, si capiti non respondeat finis. Sunt enim quidam, quorum vita monstrum mirabile est, quorum initium bonum quasi caput hominis praetendit: medium vero in luxuriam descendens ventrem caprae praetendit: ad ultimum in rapacitatem devians lupae pedes ostendit. Ah homo! quid prodest tibi bonum inchoare, et non bono fine concludere? Bonum enim virtutis non solum amittis, sed et damnum incurris, et supplicium promereris. Melius est viam veritatis non agnoscere, quam post agnitam retroire (II Petr. II). Post hanc inconstantiam homo levitatis argueris, apostasiam incurris, mentis stabilitatem postponis. O homo, per perseverantiam brevitatem vitae redimis, nullum tempus incassum transire permittis. Compositae mentis est posse consistere in bono, et in bono morari. Nil tam utile est, uti bonum opus bono fine concludere. Perseverantia bonum producit tenerum in maturitatem, perducit provecta perseverantia in maturitatem; perseverantia non quaerit animum puerilem, sed adultum: maturos quaerit mores, et non teneros et inermes.

Si vis consequi perseverantiam, assuesce te semper ad bonum, ut consuetudo, quae est altera quasi natura, vitae perseverantiam gignat, convictus bonorum longanimitatem pariat. Si totam vitam perseverantia non illustrat, saltem perseverantia finalis finem concludat. Si obtulisti florem juventutis diabolo, saltem faeces senectutis immola Deo tuo. In vespera laudatur serenitas diei, in fine status boni operis. Vide a quanto bono decidit Judas, qui in bono non perseveravit (Matth. XXVI); vide quid Salomon per inconstantiam animi et instabilitatem perdidit (III Reg. XI); in quantam calamitatem Saul decidit (I Reg. XIII). Ille qui bonum proponit, et ad finem non perducit, obviat illud verbum Evangelicum: « Ecce hic homo incoepit aedificare, et non potuit consummare (Luc. XIV). »

Quanti meriti sit perseverantia, ex flagitio oppositi vitii conjecturare possumus. De impoenitentia etenim dicitur, quod tanta est hujus peccati poena, quod humilitatem postulandi veniam subire non possit. Hoc est enim peccatum in Spiritum sanctum, hoc est peccatum ad mortem, de quo Joannes ait: « Est peccatum ad mortem, non dico pro eo ut quis oret (I Joan. V). » Impoenitentia autem ex desperatione nascitur, aut ex praesumptione oritur: et quantum in ipsa est, aut derogat Dei justitiae, aut detrahit Dei misericordiae. Felix ergo perseverantia, quae impoenitentiam excludit, obstinationem expellit, contemptum eliminat, obdurationem expugnat.