SVENONIS AGGONIS F.
LEX CASTRENSIS SIVE CVRIE.
PROCEMIVM.
Cum multa nobis curiosa indagatione reliquerit antiquitas,
societatis etiam militaris utilitati prouidere studuit, ne uaga
libertate potita eff'renis iuuentus castrensis mutuis se
contumeliis impune lacesseret. Hine potentissimi Danie reges, ut
improborum refrenarent audaciam, ab ultima memoria legem
promulgandam sanciuerunt, quam suo idiomate Witherlogh
nuncuparunt, nobis uero Latino sermone, licet uocabulo minus
proprio, legem castrensem siue militarem uel legem curie
appeliare licebit. Hane equidem temporis uetustas prorsus
antiquasset, utpote raris admodum hue usque existentibus,
qui res superiorum seculorum, quamlibet illustres, memorie
literisque commendarent, nisi si totius regni Danici illustris
et maximus antistes Absalon eonsueta curiositate,
cireumspectaque ae prouida deliberatione cum nutricio suo, Kanuto
rege, Waldemari primi Danie regis filio, mature habita atque
instituta, in exiguum quoddam uolumen, uelut in matriculam,
eam eontulisset. Nam quod antiquitate obsoletum esse
plerumque deeernitur, id ipsum literarum beneficio reparatur, Cum
itaque constitutiones eiusmodi nostra uernacula et quidem
succineta breuitate conscriptas reperissem, eas in Latinum
sermonem transferre eonatus sum, haud sane scientie aut
ingenii confidentia, neue ut presumptuosa quadam arrogantia
maiori doetrina preditis preiudicium facerem, uerum potius
ut ampliore dicendi facultate florenlibus niateriam elegantiori
stilo elaborandam prebeiem. Primo itaque de legum
castrensium condiloribus dicam; deiiide, ciuare el ubinam leges istas
promulgauerint, edocebo.
CAP. I.
DE KANVTO MAGNO, LEGVM CASTRENSIVM SIVE CVRIALIVM CONDITORE.
Rex itaque Kanutus, Suenonis Tyugescheg, Danie regis, filius, cum auitis regnis prouinciisque potitus esset, ab ultima Thyle usque ad Grecorum imperium inuicto quodam robore ditionis sue terminos magnifice dilatauit. Nam, diffuse magnitudinis potentia magno ferme par Alexandro, Angliam, Noruagiam, Sclauiam, Finlandiam omnesque circumiacentes regioiies suam in poteslatem redegit patrioque regno subiugauit. Unde factum, ut ad ipsius aulam uiri bellicosi passim confluerent, qui ob uirtutis et uictorie famam tanti principis obsequio certatim se incunctanlerque dediderunt. Numerosa itaque uirorum militarium turba ad ipsius quidem regiam conuenit; sed omnes tamen pari uirtute neutiquam excelluerunt.
CAP. II.
DE CAVSA ELECTIONIS.
Quocirca rex Kanutus ad hane tandem curam animum intendit, ut militum cohortem, prius ueluti confuso ordine ab inuicem non discrepantem, iuxta meritorum qualitatem et uirtutum expeiientiam segregaret. Inprimis uero sue familiaritati adjungere decreuit, quos uel stemmatum titulis florere uel facultatum copiis exuberare didicerat, ut nempe et generosa orti prosapia uirtutis apicem capesserent, et locupletiori in familia educati armature imbellis non afficerentur inopia. Precone igitur denunciante proclamari iussil, solos illos regis clementiam experturos arctiorisque familiaritalis priuilegio pre aliis fruituros, qui in regis honorem calerueque mililaris decoreni bipennibus niucronumque capulis deauralis coruscarenl. Cedit enim honori principis, si eum cetus militaris corona, fulgentibus insignis armis, undiciue secus comitetur. Hoc edicto promulgato hi, (juos rei familiaris urgebat inopia, se a phalange locupletiore secernere et ueluti prorsus alicnos seiungere decreuerunt. Nec mora: fabrilibus officinis perstrepentibus uniuerse resonant ciuitates. Quippe omnis ornatus auro prius conspicuus aurifabrorum opera in massani conflatur, ut, quod antea in uanos usus fastus militaris collegerat, eo exquisita aurifabrorum ingeniositas bipennes et capulos uenustaret. Ex quo accidit, ut, quomodo mens humana ad ambitionem procliuis esse solet, unusquisque militum, suinptibus haud pareens, commilitonem et sodalem suum armorum splendore artificioque precellere conaretur. Unde liquet, eos tantum elegantem armorum decere ornatum, qui iautioris fortune auspiciis nati sunt et educati. Cum autem ad edicti regii normam numerosa phalanx, nouo quodam armorum decore resplendens, in Kanuti aulam confluxisset, placuit, ut uniuersa multitudo certo calculationis numero supputaretur. Cuius summa tria millia militum selectorum expleuit. Quam cateruam suo idiomate Thinglith nuncupari placuit.
CAP. III.
DE CAVSA INSTITVTIONIS.
Cum itaque Kanutus rex tam dissonos gentium ritus uni coadunasset familie, opus erat, ut tanti regis exercitus, utpote ex uariis collectus nationibus, uniuersis uidelicet regnis ditioni sue subiugatis, cuius tamen mores immensa uarietate discrepabant, ad uniformem castrensis discipline tenorem seruandum adigeretur. Nihil etenim honestos commilitones magis decet, quam ut, omni controuersia sopita, uni domino, adinuicem non altercantes, pari uoto famulentur, nullaque dissidii, liuoris aut inuidie macula inter eos existenle, concordi uoluntalis unione coniuncti, tanquam unius capilis membra et sicul fideles assecle, nihil sinistre suspicionis inter se fouentes, unius regis mandatis unanimes obtemperent. Ceterum, ut Kanuti regis industria dissolutos militie mores prefraclius rigidiusque constringeret, aduersum effrenes concilatique ingenii tyrones seueritate potius quam nimio fauore ae profusa indulgentia utendum duxit. Non enim de facili tam numerosam clientelam, sermone, moribus et ingeniis ualde dissimilem ae dissentientem, ad mutuam concordiam reuocare ualuisset, nisi si pene immanitate preeipitium exeessus temperasset et magnitudine correptionis audaeiam delinquendi refrenasset.
CAP. IV.
DE LEGVM CONDITIONE ET LOCO.
Cum igitur in Anglia, omni exercitu suo colleeto, Kanutus rex defessa bellieis operibus membra quietis tranquillitate reerearet, aeeersitis ad se uiris sapientioribus, et quos ante alios prudentia pollere nouerat, Opone uidelieet Sialandensi, cognomento Sapiente, et Eskillo eius filio, quibus potissimum eonsiliorum suorum arcana propter multarum rerum experientiam communicare et eoneredere solebat, (quos etiam suos eonstituerat secretarios), eum iis seriam suseepit habuitque deliberationem, quonam discipline rigore iuuenilem eoherceret insolentiam firmamque in posterum inter milites pacem et coneordiam saneiret. Quoeirea eorum suasu atque consilio leges promulgHuit castrenses, quarum formidine nullus alterum quibuslibet iniuriis lacessere auderet. Et quia ad transgressionis preeipitium humana sit procliuis eonditio, opus erat, ut singulis quibusque preuaricationis easibus aceurata adhiberentur remedia. Propterea tam in minutos quam grauiores exeessus exquisita cautione animaduertendum statuit. Ut ergo expeditius ad negotia magis ardua transeamus, de minutiis prius dispieiemus.
Omnem elenim controuersie scrupulum antiquitatis solertia ex aula principum eliminare satagens in id suniino studio incubuit, ne uel minima liligii causa inter commilitones existeret, sed potius ut eorum animos, qui eodem pugnandi desiderio estuabant, fraterna quedam dilectionis compago uniret.
CAP. V.
DE LEGIBVS MINVTOS EXCESSVS CONCERNENTIBVS.
Priscorum autem curialium, qui et nunc militari censentur nomine, hec uigebat consuetudo, ut absque armigeris el famulis alterna sibi prestarent obsequia et uicissim sibi famularentur. Unde constituerunt, ut, si quis sodalis sui equum cum proprio adaquaret, alterum eundo, alterum equitaret redeundo. Quod si uero quis, alieno caballo ad aquandum subuectus, parcitatisque attractus macula unum eundemque equitando iret et rediret, et super eodem excessu ter conuentus binoque commilitonum teslimonio conuictus esset, placuit eum uno homine exterius in cenando residere. Moris quippe fuit, ut uel secundum uirtutis titulum uel temporis prioritatem uel nobilitatis propaginem locis sibi assignatis residerenl milites, ut sic uel dignitate potiores uel tempore priores loca capesserent digniora. Unde liquet, quod nemo sine singulari contumelia et opprobrio a consueto loco transferri potuerit. Pari eum sententie subiacere decreuerunt, qui inter pabulandum suo equo ter aristas porrexerit, alieno uero stipulam, et super hoc, ut antea, duorum conuictus testimonio fuerit. Item, si quis equos adaquando contra fluminis gurgitem ascendens lympham turbauerit, ita ut nisi turbulentam alii potare nequeant, similique testimonio idem ter fecisse constiterit, simili iudicio obnoxius erit. Similem namque culpam par pena condemnat. x\mplius, si quem obstinata presumptio ternis excessibus inobsequentem notauerit, el lesipiscere detreclaueiil, exlremum eum omnium locandum slalueiunt. Imo decreuerunl, iit qiiilibel conuiclorum ossa in cuni pro iirhilrio suo iactaret, nec quisquam proplerea temeritalis aut pelulanlie argueretur. Insuper, ul, illi in polu el cibo nemine communicante, suo solus calino conlenlus esset el poculo. Al uero, si cuiuspiam perlinacie adeo palrocinari uellel regis clemenlia, ut eum sibi collateralem conslituendo in prima sede locarel, ex principis hoc indulgentia ei concedendum putarunl, hac tamen adiecta conditione, ut ab omni commilitonum segregatus adminiculo a prioris iuris obligatione exceptus esset.
CAP. VI.
DE MVTVA FAVORIS EXHIBITIONE ET STIPENDIORVM SOLVTIONE.
Sed eum de multis lex esset statuenda negotiis, Kanutus rex a principali dignitate eiusdem inchoanda duxit primordia. Voluit elenim clementie et mansuetudinis temperamento ita se ad militum arbitrium accomodare, quomodo ipse illis obsequendi formå m necessitatemque prescriberel. Placuit ergo, ul rex seu quilibet princeps, qui exercitus comitatu gloriari uelit, quemque decet tali honore potiri, fidelitatem, quam a suis hominibus exigit, iisdem uicissim prestaret, uultus hilarilatem exiberet comitatisque et affabilitatis gratiam non denegaret. Opere quoque pretium duxit statuere, ut rex siue princeps slipendia militibus suis, ubi usus uel necessitas postularet, sine mora omnique contradictione remota subministraret, ut illi, censu stipendiario percepto, benignilatis uicem dominis suis reddentes omnimodis fideles existerent eorumque iussis parati obtemperarent preceptisque parere non supersederent. Frustra namque exigit, qui, quod debet, non impendit.
CAP. VII.
DE MINISTERII RESIGNATIONE.
Illam etiam non pretermisit antiquitas forniam instituere, qua et principis maieslas illibala et niilitis non esset honor imminutus, si ad alterius se quis transferret liominium. Statuit ergo, in Circumcisionis uigilia, que nouum annum inchoat, experti militis, doniini nouitatem affectantis, duos commilitones ad dominum, cuius se dominio exuere cupit, ablegandos esse, qui et ei hominium cuni seruitio illius resignent. Et sic absque conlumelie uerecundia doniinique offensa poterat unusquisque ad alterius hominium libere conuolare.
CAP. VIII.
DE CONVITIIS ET CONTVMELIIS.
Ceterum, quia uniuerse iniquitatis fomitem rixe et conuitia suscitare soleant, illius etiam remedia adhibere placuit, ne, fraterne unionis concordia dissidiis, odio et liuore interrupta, mutuis se contumeiiis commilitones afficerent. Censuit itaque antiquitatis solertia huiuscemodi causis maturo castigationis remedio occurrendum esse, ut rixarum et conuitiorum primordia legum autoritate anticipata in ipsis principiis sopirentur, antequam per longas moras inualescerent. Eerro enim resecanda sunt uulnera, quæ fomentorum non senserunt medicinam. Si quis ergo commilitonem suum conuitiis aut contumeiiis afficeret uel quibuslibet iniuriis prouocaret, ea de re in præsentia regis, uniuersis commilitonibus corrogatis, in coUoquio, quod dicitur Huskarlesteffne, action em institui placuit. Quod si actor commilitonem suum super iniuria sibi illata in Witherloghmanne reum esse duorum commililonum suorum altestatione piobare poleril, adeo ul testes iurainento super sacramenta iacto testimonium suum conlirmare non detreclenl, sancitum est, reum uno homine exlerius in solito cenaculo locandum considere. Generali etiam constitulione detinitum est, ut omnis conlrouersia inter ipsos commilitones exorla nusquam nisi in colloquio iam nominato agitaretur aut decideretur.
CAP. IX.
DE GENERALI CONTROVERSIA.
Constitutione etiam generali cautum est, ut omnis inter commilitones orta controuersia de fundis, prediis et agris, uel etiam de mansionis depredatione, que nostro idiomate Boran dicitur, in iam dicto colloquio agitaretur. Tum uero is, cui commilitonum indicium ius uenditionis adiudicabit, cum sex sortitis in suo cetu, id est Fjarlhing, territorii sui continuatam possessionem sibi uendicare debet, prescriptionemque lege assignata tuebitur. Minores ucro controuersias duorum commilitonum testimonio placuit terminare, ueteri uidelicet constitutione proximorum, uno interiori et altero exteriori in cenaculo reo assidente Licet moderni rigorem in plerisque decernant temperandum terminumque cause imponendum, etiam in presentis articuli negotio, si quis modo duobus commilitonibus undecunque acquisitis se tueri poterit.
CAP. X.
DE PRIMA LEGIS VIOLATIONE.
Modico postmodum temporis processu post legis constitutionem humani sanguinis insidiator, prosperitatis emulus, iustitie et equitatis osor ae persequutor acerrimus, uersutus ille protoplastorum seductor Satanas, principalis dignitatis aggressus excellentiam legis preuaricationem regi attentauit persuadere, ut, capite ueneno infecto, ceteris membris uirus sue corruplionis infunderet. Nam legis condilor, rex uidelicet Kanutus, dum adhuc in Anglia pacis tranquillitale poliretur, iracundie accensus furore quendam militem suum exempto mucrone interemptum iugulauit. Unde phalanx uniuersa nimio furore consternala, confluentibus passim legionibus, ad arma concurrere non detrectabat. Verum cum regis manus hane cedem commisisse innotuit, collecto cetu, quidnam facto opus esset, sollicila indagatione perscrutabantur. Ambiguis quippe distrahebantur sententiis ancipitique fluctuabant iudicio, utrum ob facinoris nouitatem capite princeps plecteretur, an ei competeret indulgentia. Nam si date sententie rex subderetur, tanquam acephali et profugi e regione exterminarentur aliena. Sin autem regie indulgeretur reuerentie, corruplionis et indulgentie exemplum ceteris ansam peccandi preberet. Uniuerse tandem cohorti hec placuit sententia, ut iactato in medio concionis puluinari regia maiestas procumberet ibique sententie uel indulgentiam uel rigorem prestolaretur. Quo facto, regem erigentes, ipsi delicti ueniam gratiamque indulgent, unanimi confirmatione conclamantes, ut, omni de cetero dispensatione semota, huiuscemodi transgressionis reus nuUa in posterum satisfactione tanti delicti immanitatem expiaret, sed uel capitalem subiret sententiam, uel saltem, temperato rigore, ut extorris, profugus et ab omni militari collegio cum pro- broso nuncupationis uocabulo, id est Nithingsorth, eiectus abscederet.
CAP. XI.
DE VVLNERIBVS ET PLAGIS ET EARVM SATISFACTIONE.
Postquam uero regis magnificentia memorato modo sue transgressionis delictum expiasset, constitutio illa de tali cede omnino punienda octo regum temporibus constanti firmitate illibata durabat: sub imperio uidelicet ueteris Kanuti, qui legis extitil conditor; filii quoque ipsius Kanuti, qui et Austerus siue Durus est cognominatus, licet in regno patri non successerit, sed tempore conlinuato patri regni gubernacula moderanti quasi coadiutor extiterit; Magni itidem Boni; Suenonis, filii Estrelh; Haraldi Hein; Kanuti, quem in Othoniensi ecclesia martyrium coronauit; Olaui, fratris ipsius; Erici Boni ; et ante noni regis imperium, id est Nicolai, non est uiolala. Tune etenim Christienius, Suenonis filius, Thukonem Dokæ exempto gladio uulnerauit, primusque post Kanuti regis satisfactionem legem castrensem et militarem transgressor uiolauit. Quo facto Nicolai regis perplexa extitit sententia. Nam et regni sui incolumitati hoc aduersari et uniuersis rei cognatis tanquam regni potioribus contrarium existere putabat, si cum probroso nuncupationis uocabulo, id est Nithingsorih, a regis curia eliminaretur, presertim quod duo fratres ipsius existerent famosissimi tune temporis episcopi, Ascerus uidelicet, primus Lundensium archiepiscopus, et Sueno, episcopus Vigbergensis, aliique duo germani eius, Eskillus et Aggo, et reuerendus eorum genitor, Sueno, filius Trugoti, qui suis temporibus inter primarios regni proceres habebatur. Hi namque, plus honoris incolumitati quam censui deferentes, satius decreuerunt quantumlibet onerosa mulcta pro commisso delicto satisfacere quam fame sue discrimen incurrere. Diligenti igitur indagatione persciutantes Bo, filium Hæthen, Wandalum consuluerunt, eo quod et prouecte esset etatis, et ueteris Kanuti, quem leges istas militares condidisse constat, miles egregius extitisset, adhibitis etiam aliis senioribus, qui gesta temporum memorie commendare consueuerunt. Ab his sciscitabantur, num similis excessus in recenti cuiuspiam hereret memoria, qui satisfactione tamen esset emendatus. Qui dum, accurata deliberatione instituta, nullum talem excessum reminisci poterant, Bo Wandalus in hunc modum respondit: »Cum hactenus tale negotium minus exquisite maiorum nostrorum taxatione definitum sit, opere uidetur pretium, ut posleris nostris certum satisfactionis niodum prescribamus. Sit ergo pena omnibus constituta successoribus, que sul rigoris timore delinquendi audaciam coerceat.« Totius igitur curie assensu, regis Nicolai conniuentia, noue constitutionis sententiam promulgauit, ut scilicet, qui presumptuosa audacie temeritate precedentis legis constitutionem, id est Wilherlogh, commilitonem suum uulnere ledendo in posterum uiolaret, regi quadraginta marcas satisfactionis loco numeraret; deinde illi, cui iniuria esset irrogata, quadraginta marcas soluere teneretur, adieclo, in dedecoris sui augmentum, pondere duarum auri marcarum, quod nostro solet idiomate Gorsum nuncupari; uniuersis quoque commilitonibus eiusdem legis federi astrictis tertio quadraginta marcas compositionis ergo persolueret.
Successu uero temporum, ut semper in malum procliuis est humana conditio, Aggo Thuer Eskillum, Ebbonis filium, in Warvvath functum uillicatione, in Burgh, in ede Guidonis stabularii, sub ascella Nicolai regis uulnerauit. Quo facto rex uehementer concitatus cum prona omnium commilitonum uoluntate prefatum Aggonem capiendum decreuit, Guidone resistente et contradicente. Nam et eundem obtulit satisfactionis modum, quo Christiernum satisfecisse supra memini; quod quidem in Lynum apud Bo, filium Ketilli, factum esse perhibetur. Post hec, subsequentibus temporibus crebrescentibus malis, memorati criminis satisfactio ad exemplum prime satisfactionis deinceps instituta fuit et longo usu continuata.
CAP. XII.
DE ICTV ET PERCVSSIONE.
Attamen, si quem commilitonem suum irritando pugno uel quolibet telo percutere contigerit, ueteris constitutionis rigor, dummodo factum duorum commilitonum atteslatione conslilerit, nullam prorsus salisfaclionis adiniltil expiationcm. Quod tamen modernorum lenitas nouo legis lemperamento mitigare cepit. Nam si tam euidenti signo uel leslitnonio de facto constiterit, ut reus neutiquam inficiatione se tueri poterit, placuit, ut eius pedibus aduoluerelur, cui ucrecundie opprobrium intulit, ut ita abiectissimum dedecus humillinia satisfactionis formula expiaretur. Sin autem actor reuni testibus conuincere non ualuerit, generali constitutione decrelum est, ut is, qui calumniatur, cum sex commilitonibus suam aboleat infamiam.
CAP. XIII.
DE VARIIS PLAGARVM CASIBVS.
Sicut antiqui serpentis uarie sunt suggestiones, ita casus lacessentium sunt diuersi. Nam et plerumque accidit, ut quis alteri aut sciens aut ignarus uulnus infligat; itc^m sciens quandoque suum, quandoque non suum lædat; item ignorans aut suum aut non. Si quis suum commilitonem sciens et prudens uulnerauerit, iuxta formain prescriptam satisfaciet. Si uero nesciens et ignorans commilitoni suo uulnus intulerit, uolens alium ledere, et eum casu leserit, si conuentus fuerit, ignorantiam suam, et quod nolens fecerit, tribus commilitonibus attestantibus defendere et excusare debet; sin autem in defensione defecerit, iuxta pretaxatam satisfactionis formam cum leso componet. Si quis uero sciens et prudens commilitoni suo uulnus intulerit, ignorans autem se illi lege prescripta astrictum obligari, huiuscemodi ignorantiam a transgressionis reatu non excusare placuit. Nam et eisdem legibus cautum est, ne quis militaris excellentie florem ignorantie fuligine obfuscaret, Decet enim honeste uiuere, et clari sanguinis uiros ignorantie desidia nobiles titulos non denigrare. Generali itaque constitutione definitum est, omnes controuersias, que legum decisione sunt diuise, sexta commilitonum manu, ut maiores, uel tertia aut secunda, quales medioxume sunt uel minute, prout superius enucleauimus, terminare.
CAP. XIV.
DE PRODITIONE ET CRIMINE LESE MAIESTATIS.
Enumeratis iam legibus, quibus minores controuersie antiquilus decidebantur, superest, ut ad maiora transeamus negotia. Cum uero uersuti hostis diaboli quotidiana sollicitudo id unice agat, ut nos suis imposturis circumueniat, callide nos ab uno ad alium excessum sensim ueluti per gradus ascendere facit, ut tandem ad damnationis interitum, completo delictorum cumulo, seducat. Nam ubi pestifera suggestione satellites suos in minutis exercuerit, postea eos ad maioris ruine lapsum indesinenter inuitat. Sic, quos antea cum commilitonibus suis ad cedis usque discrimina rixari perdocuerat, eos tandem audacius aggreditur instigatque, ut domino principique suo proditione mortem machinari non uereantur. Si quis ergo detestando hoc facinore se noxium reddiderit, ut proditionis consihum contra dominum suum mohri ausus fuerit, non solum uite, sed et omnis substantie sue iactura illum damnandum censuerunt. Hac itaque forma conueniendum decreuerunt, si quem rex de proditione uel crimine [Maiestatis] — — — — — — — — — donec ita ueli sinus uentus impleuerit, ut intuentium se aspectui subduxerit; aut si, F'auonio non fauente, remis undas impulerit, donec remorum aspectum cunctorum oculis subtraxerit, in littore tenentur prestolari. Ubi uero paulo longius proueclum in pelago delitescere existimauerint, classico clangore ternis uicibus uociferantes antique confederationis iura ipsi resignare debent. Sin autem in solo natali extiterit et predicti sceleris crimen incurrerit, uniuersum militare collegium ad nemoiis densitatem eum comitari tenetur inque nemoris fronte prestolari, donec se adeo recedendo semouerit, opaca quelibet tesqua legens, ut eorum clamorem aut uociferationem exaudire non ualuerit. Deinde uniuersa commilitonum legio totis una uiribus trina uociferatione ualide proclamabit, ne alia ad eos uia redire possit. Quo facto, hac lege tenentur astricti, ut, si quisquam commilitonum uno saltim comite aut telo superior illi postmodum occurrerit, eumque non inuaserit, eiusdem ignominie et probrose nuncupationis iacturam subire teneatur.
EPILOGVS.
Atque hactenus, quantum a ueteribus diligenli inquisitione poteram inuesligare, leges caslicnses, licet non adeo concinna oralione, persequutus sum. Superest, ut posteri noslri phalerate dictionis defectum suppleant el tractatum hunc elegantioii slilo consumment.