EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Lex Bellomontis
1182
editio: incognita
fons: incognitus

Wuillelmus, Dei gratia Remorum archiepiscopus, Sanctae Romanae ecclesiae titulo Sanctae Sabinae Cardinalis, dilectis filiis et fidelibus suis, majori et juratis caeterisque hominibus Bellimontis tam futuris quam praesentibus, in perpetuum salutem. Quoniam ea quae perpetuo robur obtinere debent firmitatis, ne deleri valeant aliquatenus vel immutari litterarum memoriae sunt commendanda ; idcirco presenti scripto dignum duximus annotare quod nos in terra nostra villam novam constituimus quae Bellus mons nuncupatur, et consuetudines et libertates in ea posuimus quae subscriptae sunt.

I. Statuimus igitur, dilecti in Christo filii et fideles nostri et vobis in perpetuum concedimus ut burgensis qui in eadem villa domum acceperit vel extra muros hortum habebit annuatim nobis duodecim denarios persolvet, videlicet in natale Domini sex denarios et sex in nativitate sancti Joannis Baptistae, et qui infra tertium diem post terminum assignatum eosdem sex denarios non persolverit, per duos solidos forefactum emendabit.

II. Licebit vobis omnibus et quibuscumque aliis ibi manentibus quaecumque volueritis emere et vendere, libere et quiete, sine vinagio et theloneo persolvendo.

III. De unaquaque falcatura prati singulis annis in festo sancti Remigii quatuor denarii nobis persolventur.

IV. In terra quae jam culta est de duodecim gerbis duas habebimus ; in terra vero quae in nemore extirbitur de quatuordecim gerbis tantum duas accipiemus.

V. Nos quoque furnos ibi faciemus qui nostri erunt, ubi vos panem vestrum ad coquendum per bannum afferetis, et de viginti quatuor panibus unum persolvetis.

VI. Molendina etiam faciemus et vos ad molendinum illud vel ad molendinum de Stanna venietis per bannum, et de viginti sextariis annonarum unum persolvetis sine farina danda.

VII. Si quis accusatus fuerit super decimis vel terragiis male solutis, vel de banno molendinorum et furnorum infracto, juramento proprio se purgabit.

VIII. Ad haec vobis concedimus usum aquae et nemoris liberum, sicut inter vos et homines de Stanna et de Onc et fratres de Bella valle divisum fuerit.

IX. In eadem villa assensu omnium vestrum jurati constituentur ; major similiter qui fidelitatem nobis jurabit et de redditibus et proventibus villae ministralibus nostris respondebit. Sed nec ipse major nec jurati ultra annum, nisi de voluntate omnium, in officiis suis remanebunt.

X. Praeterea si cui vestrum placuerit vel aliqua necessitate coactus fuerit vendere haereditatem suam, unum nummum venditor et alium emptor dabit majori et juratis, quorum unum major habebit et alterum jurati.

XI. Si quis burgensis ad inhabitandum ibi noviter advenerit, in introitu suo unum nummum majori et unum juratis dabit et ita libere prout ei dividetur a majore accipiet masuram et terram.

XII. Statuimus etiam et in perpetuum decernimus ohservandum quod omnis contra quem clamor factus fuerit, si per duos burgenses testes convinci possit, tres solidos dabit, duos scilicet rhemensi archiepiscopo et duodecim denarios adversario.

XIII. Si quis aliquem mendacem dixerit et inde clamor ad majorem et juratos pervenerit, si comprobatus fuerit testimonio duorum burgensium, quinque solidos solvet, archiepiscopo quatuor et dimidium, et sex denarios majori. Et si ille testes non habuerit, alter juramento se purgabit.

XIV. Si quis aliquem extra legem dixerit vel aliquid quod aequipollat isti convicio, decem solidos solvet : domino sex solidos, illi cui convicia dixuerit duos solidos,[1] majori duodecim denarios et juratis duodecim. Et si testes non habuerit, alter solus juramento se purgabit.

XV. Si quis violentas manus injecerit in alium absque armis quadraginta quinque solidos solvet ; domino triginta octo, majori duodecim denarios, et juratis totidem denarios et verberato quinque solidos. Et si verberatus testes non habuerit, alter duorum legitimorum virorum juramento et suo se purgabit.

XVI. Si quis aliquem invaserit armis evolutis absque percussione, legitimo testimonio convictus, sexaginta solidos persolvet, domino quinquaginta octo, majori duodecim denarios et juratis totidem denarios. Et si legitimo testimonio convinci non possit, juramento duorum hominum et suo se purgabit.

XVII. Et si ei vulnus fecerit, centum solidos solvet ; quatuor libras domino solvet duos solidos minus, duodecim denarios majori, duodecim denarios juratis, vulnerato viginti solidos et expensas pro plaga sananda. Et si testimonio convinci non possit, testimonio septem burgensium se purgabit.

XVIII. Et si vulnerator abciderit ei unum membrum vel eum interfecerit, legitimo testimonio convinctus, ipse-et sua sub dispositione domini erunt.

XIX. Si quis se defendendo aliquem percusserit vel ei sanguinem fecerit, testimonio duorum virorum et suo se purgabit ; et si alter voluerit, bello resistere poterit.

XX. Et si ei membrum abciderit vel ipsum interfecerit se defendendo, judicio aquae se purgabit, et qui eum accusaverit expensas judicii solvet et erit in dispositione domini.

XXI. Si alter alterum in domo sua violenter invaserit, legitimo testimonio convictus, centum solidos solvet : domino quatuor libras, et ei qui invasus fuerit decem octo solidos, majori duodecim denarios et juratis duodecim denarios.

XXII. De omnibus forefactis quibus reum purgari necesse fuerit, testimonio burgensium nostrorum se purgabit.

XXIII. Clamans de omni falso clamore tres solidos solvet : domino duos solidos, majori sex denarios et sex innocenti.

XXIV. De haereditate falso clamans viginti solidos solvet : domino decem octo solidos, majori duodecim denarios et juratis duodecim.

XXV. Si quis intra fines Bellimontis alterius haereditatem inclamaverit, nisi per testimonium majoris et juratorum illud probare poterit, viginti solidos solvet praedicto modo, et si alter judicio perdiderit viginti solidos solvet eodem modo.

XXVI. Si quis per diem et annum haereditatem suam sine contradictione hominis in villa manentis habuerit, liberam deinceps obtinebit.

XXVII. Nulli burgenses Bellimontis ad aliam justitiam de alio burgense clamorem transferre licebit, quandiu alter justitiae villae stare voluerit, et si super hoc damnum ei fecerit, decem solidos solvet, et ei damnum restaurabit, scilicet domino octo solidos, majori duodecim denarios, juratis duodecim denarios.

XXVIII. Burgensis qui juratus extiterit post terminum suum, de omnibus quae audierit et viderit, non plus quam per diem et annum testimonium jurati praestare poterit.

XXIX. Si quis de alienae domui incendio vel de furto vel de homicidio quoquomodo facto vel de raptu alium accusaverit, si de expensis et de hoc quod judicatum fuerit, fidejussores dederit, accusatus judicio aquae se purgabit : et si securitatem non dederit, viginti solidos solvet ; et si accusatus in judicio solutus fuerit, accusator judicii expensas solvet ; et novem libras.

XXX. Quidquid factum fuerit per juratos, absque contradictione stabile erit.

XXXI. De omnibus quilibet venditionem suam usque ad tres solidos sola manu probare poterit.

XXXII. Qui res suas alicui crediderit, per duos ejusdem villae idoneos testes usque ad decem solidos probabit.

XXXIII. Si quis de rebus creditis plus decem solidos super alium reclamaverit cum testimonio burgensium, alter bello contradicere poterit.

XXXIV. Si quis res alienas ad Bellummontem detulerit ille qui reclamabit, quantum per duos legitimos testes de partibus suis proterit, obtinebit : nisi alter bello resistere poterit. Quod si unde restituat ablata non habuerit, id quod habet reclamanti dabit, nec in Bellomonte remanebit nisi ejus permissu cujus res abstulerit ; salvum tamen conductum de villa accipiet.

XXXV. Si quis contradixerit judicio juratorum et eos de falso judicio per testimonium juratorum de Buerna comprobaverit, centum solidos solvent jurati. Si autem eos convincere non poterit, centum solvet et expensas juratorum : domino videlicet LX solidos, majori quinque et juratis XXXV solidos.

XXXVI. Judicium juratorum, stabile erit, nisi aliquis accepto statim concilio judicium contradixerit.

XXXVII. Si quis alterius haereditatem in vadio habuerit, illam per annum servabitet post diem et annum majori et juratis monstrabit, et illi quod de haereditate facturus sit ordinabunt.

XXXVIII. Si quis alicui extraneo injuriam fecerit, si comprobatus fuerit, consideratione juratorum illud emendabit ; et si non comprobatus fuerit, juramento se purgabit.

XXXIX. Si quis burgensis Bellimontis forum ejusdem villae infregerit, centum solidos solvet, majori duodecim denarios et juratis XII denarios, verberato decem solidos, et si vulneratus fuerit, viginti solidos ; domino vero reliquos.

XL. Si etiam extraneus forum infregerit, LX solidos solvet, majori duodecim denarios, juratis duodecim denarios, flagellato XVIII solidos, domino autem reliquos.

XLI. Si quis burgensis ejusdem villae hominem extraneum verberaverit, XL solidos solvet ; et si extraneus burgensem totidem solvet, majori duodecim denarios, juratis duodecim denarios, verberato decem solidos, reliquos domino.

XLII. Si quis repertus fuerit a custode colligendo racemos alterius vineae et alterius segetes, quinque solidos solvet, domino quatuor, majori sex denarios et custodi sex. Et si alius quam custos invenerit colligendo, solus juramento se purgabit : et si jurare noluerit, quinque solidos solvet praedicto more, et damnum restaurabit consideratione juratorum.

XLIII. Et si quis repertus fuerit in horto vel in pomaerio alterius damnum faciendo duos solidos cum dimidio solvet, domino duos solidos, majori sex denarios et consideratione vicinorum damnum restaurabit.

XLIV. Et si extraneus colligendo repertus fuerit in vinea vel in horto, vel in pomaerio alterius damnum faciendo duos solidos et sex denarios solvet, domino duos solidos, majori sex denarios et consideratione vicinorum damnum restaurabit : et si extraneus colligendo repertus fuerit in vinea, vel in horto, vel in pomaerio, vel in segetibus, cutodi duos denarios dabit et jurabit se nescire consuetudines villae ; et si jurare noluerit, quinque solidos solvet ; domino quatuor solidos, majori sex denarios et custodi sex.

XLV. Pueri intra quindecim et decem annos si reperti fuerint, similiter duodecim denarios solvent secundum dispositionem juratorum.

XLVI. Si quis manus violentas in majorem injecerit vel juratum absque ictu armorum, centum solidos solvet, domino quatuor libras duos solidos minus, percusso viginti solidos, majori duodecim denarios et juratis duodecim denarios ; et si eum vulneraverit, ipse et sua in dispositione domini erunt : similiter et si juratus burgensem verberaverit eodem modo plectetur.

XLVII. Mulier quae mulieri convitia dixerit, duorumvel duarum testimonio convicta quinque solidos solvet, domino quatuor solidos, majori sex denarios et cui convitia dixerit sex. Et si mulier nummos solvere noluerit, lapides portabit ad processionem die dominica in camisia sua. Et si viro dixerit convitia, quinque solidos solvet, et si vir muilieri convitia dixerit, quinque solidos solvet, eodem modo dividendos.

XLVIII. Si quis extraneus intra metas villae venerit pro quocunque facto, excepto furto et homicidio, securus suscipietur, et tandiu ibi manebit quousque ad locum sibi securum statuetur ; et de furto et homicidio licebit eum defendere, si voluerit.

XLIX. Si quis de furto per suspicionem accusatus fuerit, nisi testimonio legitimorum virorum se excusaverit, judicio aquae se purgabit.

L. Si quis de forefactis supradictis emendationem solvere nequiverit, ab eo id quod habet auferetur, et per annum et diem ex villa excludetur, et si post diem et annum redire voluerit, consideratione juratorum forefacta emendabit.

LI. Si armenta reperiantur in vineis absque incursione, duodecim denarios solvent et in segetibus similiter pecora sex denarios domino ; de duodecim denariis domino decem denarios, custodi duos ; de sex denarios domino quinque et custodi unum ; et consideratione juratorum damnum restaurabit.

LII. Alter alterius vadium pro debito suo accipere non poterit, nisi consensu majoris et juratorum, et si absque eorum consensu illud acceperit, decem solidos dabit, domino octo solidos, majori duodecim denarios, juratis duodecim.

LIII. Tabernario in domo sua tantummodo licebit de venali suo res accipere, sed extra domum non licebit.

LIV. Si quis repertus fuerit in nemore marinum faciens, vel carbones, vel cineres, vel aliud quod ad alterum locum transportet, exceptis in novalibus, decem solidos solvet, domino octo solidos, majori duodecim denarios, juratis duodecim denarios.

LV. De universis forefactis quae nos et successores nostri Rhemenses archiepiscopi de Bellomonte capiemus, burgenses pro munitione villae medietatem recipient, ita quod ipsi duos juratos fideles constituent et nos servientem nostrum apponemus tertium, et ii tres medietatem illam in sumptibus villae fideliter expendent. Et quod dispensatione majoris et juratorum et quadraginta discretorum burgensium ad honorem et utilitatem villae statutum fuerit, stabile erit. Si quis vero contradixerit, duodecim nummos persolvet, domino sex denarios et munitioni villae sex denarios, et factum illorum ratum erit.

LVI. Burgenses in exercitum archiepiscopi ibunt, ita quod infra die crastina ad Bellummontem redibunt.

LVII. Archiepiscopus dabit procurationem majori et juratis pro placito generali ter in anno, singulis vicibus quinque solidos. Et major et jurati quamdiu in officiis suis remanebunt, de redditibus mansurae unius et horti singuli liberi erunt et quitti.

Haec omnia rata et inconcussa permanere volentes tam praesentis scripti patrocinio quam sigilli nostri auctoritate confirmamus statuentes et sub anathemate prohibentes ne quis hinc nostrae confirmationi contraire praesumat, salvo in omnibus jure ecclesiae et sanctae sedis auctoritate.

Actum anno ab incarnatione Domini anno 1182. datum per manum Lambini cancellarii nostri.

Notae recensere

  1. The preceding half-sentence is taken from the text published by Henri d'Arbois de Joubainville (Loi de Beaumont (texte latin inédit), Bibliothèque de l'école des chartes 12, 1851, 248-256) ; it is missing from the text published by Bonvalot, but seems to be necessary, since otherwise the sum of ten shillings (solidi) - each solidus equals 12 denarii - is not reached.