TARQUINIUS I. Priſcus, Demarati Corinthii fil, Tarquiniis, urbe Tuſcorum natus, primum Lucumo dictus; qui ubi ſe in patria nullo in honore eſſe vidit, quòd peregrinô patie eſſet prognatus, ſuaſu uxoris (ea mulier fatidica fuit, nomine Tanaquil) Romam ſeſe contulit : ubi brevi, propter opes ingeniique dexteritatem, in Anci regis amicitiam inſinuatus, ab eo relictus eſt liberorum ejus tutor : quorum tamen commoda propriis rationibus poſthabuit, brevique perfecit, ut magno plebis conſenſu rex crearetur, An. 139. Urb. Cond. Quare ut regnum parum juſtè partum ſtabiliret, centum patres in Senatum allegit, qui minorum deinde gentium dicit ſunt, ſuæ eos factionis futuros ratus, cujus beneficiô in Senatum veniſſent. Bellum primum cum Latinis geſſit, oppidumque Apiolas vi cepit. Circo maximo primus locum deſignavit, locaque patribus equitibuſque diviſit, ubi ſibi quiſque ſpectacula faceret. Sabinos victos Collatiâ, agrôque Collatinô mulctavit. Corniculum, Ficulneam veterem, Cameriam, Cruſtumerium, Ameriolam, Meduliam & Nomentum, priſcorum Latinorum oppida partim expugnavit, partim in deditionem accepit. Capitoli fundamenta primus jecit, ingentibus operibus, contra Tiberis exundationem, ſubſtructis. Faſcium, togarum, quæ Regibus Auguribuſque convenirent, Sellæ eburneæ, queis Senatores uterentur, annulorum, &c. quibus Equites inſinges eſſent, inventor : 12. populorum victor. Tandem, cùm annos 38. regnâſſet, dolô liberorum Anci, in curiâ obtrunctatus eſt, An. 177. Urb. Cond. ætat. 80. Succeſſit in regno Servius Tullius. Florus, l. 1. Dionyſ. Halicarn. Liv. l. 1. &c.
LexUniv:Tarquinius I. Priscus