There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

TARPEJA Rupes, ſeu Tarpejum ſaxum, miræ altitudinis Romæ erat, in monte Tarpejo, è quo certorum criminum reos dejici antiquitus moris erant, quod ſupplicium Dejectio è ſaxo, vel Dejectio è Tarpeja Rupe, proptereà dictum eſt. Et quidem falſi teſtimonii convictos, de hac rupe dejici voluerunt Leges XII. Tabular. Ut qui falſum teſtimonium dixiſſet è rupe Tarpeja dejiceretur. Cujus tam atrocis pœnæ cauſa fuit, ut acerbitas ulciſcendi maleficii benè atque cautè vivendi diſciplina eſſet. Poſteriori tamen ævô, aliquando in Judicum arbitrio fuit poſitum, qualis pœna falſo teſti irroganda eſſet : aliquando Legis Corneliæ pœna ei fuit irrogata, deportatio videl. & omnium bonorum publicatio, quod poſterius teſtatur Marcianus JC. l. 1. ff. ad leg. Cornel. de Sicariis. Eadem affectati fuit Imperii pœna : unde Manlium ex arce Tarpeja dejectum fuiſſe, legimus apud Florum, Hiſt. Rom. l. 1. c. 26. Manlium verò Capitolii vindicem, quia pleroſque debitorum liberaverat, altius ſe & inciviliùs efferentem, ab illa, quam defenderat, arce dejecit. Vigilis item, qui Gallicô tumultu officii negligens ſunt, Liv. l. 5. c. 47. &c. Facta autem hæc dejectio eſt per Carnificem, prægreſſâ verberatione, juſſu Magiſtratus, eôque ſuppliciô liberi homines ſunt affecti, uti ſcribit Appianus, Bell. Civ. l. 3. cujus locô ſervi in crucem agi ſolebant, Val. Maximus, l. 8. 1. Gellius tamen etiam ſervos manifeſti furti prehenſos, verberibus affectos & de ſaxo præcipitatos fuiſſe, juſſu Decemvirorum, l. 11. c. 18. refert. Vide Roſin. Antiqq. Rom. l. 9. c. 31. Quibus verò vel amicorum interceſſione, vel aliam ob cauſam, pœnæ hujus gratia facta erat, dicti ſunt de Lapide empti ; quam phraſin, cum illa, à furca redempti, multum affinitatis habere, docet Cœl. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 25. c. 22. Nempe utrique quidem vitam ſervabant, ſed non ſine perpetua nota. Vide Thom. Godwyn. Anthol. Rom. l. 3. Sect. 3. c. 8.